De sacramentis christianae fidei (page 81)
credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat quantum me ea admonenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpenderis. Si enim ea quae non vidimus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis, vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus, vel a Romulo conditam Romam, vel ut de propinquioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? Unde postremo sciremus quinam parentes nos procreassent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia sicut solem, sicut nostri
animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritatem, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum, passumque, resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus.
Satis, ut puto, ista mea prolocutione recognovisti, quid sit videre vel mente vel corpore; et quid ab eis distet credere, quod quidem fit mente, et videtur mente, quoniam menti nostrae fides nostra perspicua est.
Sed tamen quod eadem fide creditur abest, et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis nostrae fides tua,
quamvis eam esse in te credam, cum non videam corpore, quod nec tu potes, nec mente quod tu potes, sicut ego meam quod tu non potes.
Durum est dicere quod sancti alia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum velint; durius autem quod ibi Deum quisquis oculos clauserit non videbit.
Si enim propheta Eliseus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera quae dedit ei Naaman Syrus , quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam domino non vidente latenter se fecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spirituali
videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt absentes corpore?
Proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur ore carnis, vox verbi est. Verbumque ipsum dicitur propter illud a quo, ut foris appareret, assumptum est. Idem in eodem paulo post.
Quapropter ita dicitur illud Dei verbum, ut Dei cogitatio non dicatur, ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo; quod nunc accipiat nunc recipiat formam ut verbum sit; eamve non possit amittere atque informiter quodammodo volutari. Et paulo
post: Dicuntur quidem etiam in Scripturis sanctis cogitationes Dei; sed eo locutionis modo quo ira et oblivio Dei dicitur, quare utique ad proprietatem in Deo nulla est. Et paulo post: Et tunc quidem in aeterna vita, scilicet verbum nostrum non erit falsum, quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes ac redeuntes, sed omnem scientiam, uno simul conspectu videbimus.
Tamen cum et hoc fuerit si et hoc fuerit formata erit creatura, quae formabilis fuit ut nihil jam desit ejus formae, ad quam pervenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati, ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma
neque informis, neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia.
CAP. XX. Qualis et quanta erit felicitas et beatitudo futura.
Quanta erit felicitas ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum? Vacabitur Dei laudibus qui erit omnia in omnibus. Idem in eodem: Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus. Nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit dicere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam; nec adulatione laudabitur. Verus honor qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno. Sed nec ad eum ambiet ullus ubi nullus permittetur esse nisi dignus. Vera pax, ubi nihil adversi, nec a seipso, nec ab alio quisquam patietur. Praemium virtutis
erit ipse qui virtutem dedit, etque seipsum quo melius et majus nihil possit esse promisit. Quid enim est aliud quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus ; nisi ego ero unde satientur, ego ero quaecunque ab omnibus honeste desiderantur, et vita, et salus, et victus, et copia; gloria et honor, pax et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait Apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus
. Ipse enim erit finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus, profecto erit omnibus sicut ipsa vita aeterna communis. Caeterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum; quis
est idoneus cogitare, quanto minus dicere? Quod tamen futuri sunt non est ambigendum, atque ita etiam beata illa civitas magnum in se donum videbit, quod ulli superiori nullus inferior invidebit, sicut non invident archangelis angeli caeteri.
Tam nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo vinculo corcordiae ei qui accepit astrictus, quam nec in corpore vult oculus esse, qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius partis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius.
Ibi esse nostrum, non habebit mortem; ibi nosse nostrum, non habebit errorem; ibi amare nostrum, non habebit offensionem.
CAP. XXII. Quod sanctis in futuro non ad dolorem, sed ad gaudium proficiet praeteritorum memoria.
Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera ab omni malo liberata, et impleta, omni bono, fruens indesinenter aeternorum jucunditate gaudiorum; oblita culparum, oblita poenarum. Tamen nec ideo suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem memor erit praeteritorum malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes morbos corporis novit. Sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una qua potentiam
mentis non latent, altera qua experientis sensibus inhaerent. Ita et obliviones malorum duae sunt. Aliter namque ea obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus. Ille si peritiam negligat, iste si miseria careat. Secundum hanc oblivionem quam posteriore loco posui; non erunt me mores sancti praeteritorum malorum. Carebunt enim malis omnibus ita ut penitus deleantur ab eorum sensibus, et tamen potentia scientiae quae magna in eis erit; non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Ibi vocabimus et videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine.