Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 18)
aeternitas, et aeterna aequalitas, quia non potest esse singulis dissimile, quod omnibus facit deitas una commune. Tres ergo unum sunt, quia in tribus personis est una substantia, sed tres unus non sunt, quia sicut distinctio personarum unitatem deitatis non dividit, ita et unitas deitatis distinctionem personarum non confundit.
CAP. XXII. Quod in divinis Pater suam sapientiam propter eam ipsam diligit.
Sed libet adhuc paulo attentius considerare quomodo dictum sit quod Pater diligit sapientiam suam. Homines enim saepe solent diligere scientiam suam propter opus, non opus propter scientiam. Sicut est scientia colendi; scientia texendi, scientia pingendi, et caeterae hujusmodi, ubi prorsus peritia judicatur
inutilis, nisi consequatur in opere fructus utilitatis. Quod si de sapientia Dei dicitur, jam nimirum opus factori suo antefertur. Propterea dicendum est sapientiam semper pretiosiorem esse opere suo, et semper propter se amandam esse sapientiam. Quod si quando forte sapientiae opus suum antefertur, non hoc est ex judicio veritatis, sed ex errore hominis. Sapientia enim vita, et amor sapientiae est felicitas vitae. Quapropter, cum dicitur quod Pater sapientiae complaceat sibi in illa, absit ab intellectu nostro ut credamus quod Deus sapientiam suam propter opera quae per illam facit diligat, quin potius omnia opera sua non nisi propter illam amet! Propterea enim dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ; non in
terra aut in coelo; non in sole aut in luna et stellis; non etiam in angelis, et quae excellentissima sunt in creaturis; quia et ista si suo modo placita sunt, tamen nisi in ipso et per ipsum placere non possunt. Tanto enim amplius amore suo digna sunt, quanto vicinius ad ejus similitudinem accedunt. Non ergo propter opera sapientiam, sed propter sapientiam opera sua diligit Deus. In illa enim omne pulchrum et verum; et ipsa tota est desiderium. Lux invisibilis et vita immortalis, cujus aspectus est tam desiderabilis, ut oculos Dei delectare possit; simplex et perfecta, non redundans et plena, sola, non tamen solitaria, una et continens omnia.
Sed quia tres personas in deitate una credimus, superest ut quod de qualibet harum dicitur, utrum ne etiam de aliis dici possit inquiratur. Dictum est autem quod Pater amat Filium. Restat ergo ut consideremus, an pari modo dici possit, quod amor Patris et Filii amet Filium, quod Filius amet seipsum. Item quod Pater amet se, quod Filius amet Patrem, quod amor Patris et Filii amet Patrem. Item quod amor Patris et Filii amet se, quod Pater amet amorem suum et Filii, quod Filius amet amorem suum et Patris. Postremo utrum quod unus et idem amor est quo quisque amat seipsum, vel ad invicem quisque alium. Sed haec facilius inveniemus,
In supradictis enim rationibus asserimus, quod Deus prima causa est et origo bonorum omnium. Eo autem qui fons est et principium omnium excellentius bonum nullum esse potest. Summum igitur bonum Deus est. Beatitudo autem nusquam rectius quam in summo bono collocatur. Deus igitur solus et proprie et principaliter beatus est. Beatus autem quomodo esse potest, cui idipsum non placet quod est? Quisquis igitur beatus est, et seipsum diligit, et id quod ipse est diligit. Si igitur Pater et Filius, et amor Patris et Filii unum sunt, et Deus unus sunt; cum in solo Deo vera beatitudo sit, necesse est ut et quisque amet seipsum, et ad invicem quisque
alterum. Neque beatitudo veraciter dici posset, imo potius summa infelicitas foret; si per contrariam voluntatem se dividerent, et per eamdem naturam ab invicem separari non possent. Sicut igitur natura unum sunt Pater et Filius, et amor Patris et Filii, ita quoque voluntate et amore unum non esse non possunt. Uno amore se diligunt, quia unum sunt; nec aliud est quod quisque amat in altero, quam quod quisque amat in seipso; quia non aliunde est quod quisque est, quam quod alter est. Quod Pater diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso; et quod amor Patris et Filii diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso. Item quod Filius diligit in Patre, hoc Pater diligit in se; et
quod amor Patris et Filii diligit in Patre, hoc Pater diligit in se. Item quod Pater et Filius diligunt in amore suo, hoc amor Patris et Filii diligit in seipso. Item quod Pater diligit in seipso, hoc diligit in Filio, et in amore suo. Et quod Filius diligit in seipso, hoc diligit in Patre et in amore suo. Et quod amor Patris et Filii diligit in se, hoc diligit in Filio et in Patre.
CAP. XXIV. Summi Patris ad homines ut Filium suum audiant exhortatio, et per eam antedictorum probatio.
Audi utrum vox Patris huic quod loquimur concordet. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Non dixit separatim, ego mihi complacui; neque dixit separatim, ille mihi
placuit; neque vero simul dixit, ego mihi complacui, et ille mihi complacuit, sed dixit: Ego mihi complacui in ipso, hoc est quod mihi de me placet in ipso est; extra ipsum non est, quia quod ego sum ipse est. Quia enim aliud quam ipse non sum, extra ipsum mihi placere non possum. Hic est ergo Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quidquid mihi placet, in ipso et per ipsum placet. Ipse est enim sapientia per quam feci omnia, in ipso aeternaliter disposui, quidquid temporaliter feci. Et tanto amplius unum quoque opus meum diligo, quanto perfectius illud primae dispositioni concordare video. Nolite putare quod ipse tantum sit mediator in reconciliatione hominum, quia per ipsum etiam commendabilis et placita fit aspectui meo
conditio omnium creaturarum. In ipso examino cuncta opera mea quae facio, et non amare nequeo quod intueor simile illi quem amo. Solus ille me offendit, qui ab ejus similitudine recedit. Si ergo vultis mihi placere, ei similes estote, ipsum audite. Et si forte ab ejus similitudine male agendo discessistis, ipsum imitando ad ipsum redite. In ipso datur praeceptum, in ipso datur consilium. Praeceptum ut persistatis, consilium ut redeatis. Utinam tenuissetis praeceptum, sed quia transgressi estis praeceptum, saltem audite consilium, ipsum audite! Magni consilii Angelus nobis mittitur, et qui conditis datus fuit ad gloriam, idem perditis veniat ad medelam. Ipsum audite. Ipse conditor, ipse est et redemptor; ipse Deus mecum vos condidit, qui vobiscum
homo, solus ad vos venit. Ipsum audite. Ipse est forma, ipse medicina, ipse exemplum, ipse et remedium. Ipsum audite. Felicius fuisset semper tenuisse ejus similitudinem, sed jam minus gloriosum non erit, ad ejus redire imitationem. Ipsum audite. O homo, quid causaris ignorantiam tuam? Ecce ipsa natura tua te arguit, ipsa te convincit. Nosti qualis sis, unde venias, quem factorem habeas, quo mediatore egeas, et tu adhuc impudenter te defendendo contra Deum clamas. Nosti quod malus es, et quod a bono opifice malus factus non es, et cessas, et non clamas ad eum, qui te fecit ut veniat et reficiat, qui creavit ut redimat. Noli dubitare de potentia ejus, vide opera illius quanta
sint. Noli dubitare de sapientia, vide opera ejus quam pulchra sint. Noli dubitare de benevolentia, vide opera ejus quomodo ad utilitatem tibi serviant. Monstrat ergo tibi suo opere quantum possit in tui redemptione. Monstrat item tibi quam formidandum exspectare possis judicem, si nolueris habere redemptorem. Nemo resistere ei potest, quia omnipotens est; nemo eum fallere potest, quia sapientissimus est; nemo eum corrumpere potest, quia optimus est; nemo eum declinare potest, quia ubique est; nemo eum tolerare potest, quia aeternus est; nemo eum flectere potest, quia incommutabilis est. Si ergo nolumus talem sentire judicem, ipsum quaeramus redemptorem.
CAP. XXV. Quod ordo conditionis et cognitionis rerum e diverso se habeant.
Quando pridem de visibilibus ad investiganda invisibilia progredi coepimus, primo a corporea creatura ad incorpoream, hoc est rationalem creaturam transivimus; ac deinde a rationali creatura usque ad sapientiam Dei pervenimus; nunc vero redeuntes primo a sapientia Dei ad rationalem creaturam; deinde a rationali creatura ad creaturam corpoream habita consideratione procedemus. Ille ordo est cognitionis, iste conditionis, quia primum corporea creatura, quae visibilis est in cognitione occurrit; deinde a corporea creatura ad incorpoream cognitio transit; postremo via investigationis aperta, usque ad conditorem utriusque pervenit. In conditione
vero primo gradu ad imaginem Dei rationalis creatura facta est; deinde creatura corporea, ut creatura rationalis in ea foris agnosceret quid a Creatore intus accepisset. In sapientia Dei est veritas, in rationali creatura imago veritatis, in corporea creatura umbra imaginis. Rationalis creatura facta est ad Dei sapientiam. Corporea creatura facta est ad rationalem creaturam. Propter quod omnis motus et conversio corporeae creaturae est ad rationalem creaturam, et omnis motus et conversio rationalis creaturae esse debet ad Dei sapientiam, ut dum quodque suo semper superiori adhaeret per conversionem, nec primae conditionis ordinem, nec primi exemplaris in se perturbet similitudinem. Quisquis
ergo via investigationis de visibilibus ad invisibilia transit, primum a corporea creatura ad rationalem creaturam, deinde a rationali creatura ad considerationem sui Creatoris mentis intuitum ducere debet. Revertens autem de invisibilibus ad visibilia primum a Creatore ad rationalem creaturam, deinde a rationali creatura ad corpoream creaturam descendit. Ordo autem cognitionis in mente humana semper praecedit ordinem conditionis; quia nos qui foris sumus redire ab intimis non possumus, nisi prius oculo mentis intima penetremus. Sequitur autem semper ordo conditionis ordinem cognitionis; quia, etsi aliquando humana infirmitas ad interna contemplanda vel tenuiter admissa fuerit, diu tamen ibidem stare hanc suae mutabilitatis fluxus non
Postquam igitur nos quantum Deus largiri dignatus est de visibilibus ad invisibilium cognitionem pervenimus, nunc jam mens nostra ad semetipsam redeat et quid sibi ex hac cognitione utilitatis provenire possit attendat. Quid enim nobis prodest, si in Deo cognoscimus majestatis celsitudinem, et nullam nobis inde colligimus utilitatem? Sed ecce, dum de illo intimo divinae contemplationis secreto revertimur, quid nobiscum afferre poterimus? quid nisi lucem de regione lucis venientes? Hoc enim decens et necessarium est, ut si a lucis regione venimus, ad fugandas nostras tenebras nobiscum lucem apportemus.
Et quis scire poterit quod ibi fuimus, si illuminati non redimus? Appareat ergo quod ibi fuimus, appareat quod ibi vidimus. Si ibi vidimus potentiam, apportemus lucem divini timoris. Si ibi vidimus sapientiam, apportemus lucem veritatis. Si ibi vidimus benignitatem, apportemus lucem dilectionis. Potentia torpentes ad amorem excitet; sapientia ignorantiae tenebris caecatos illuminet; benignitas frigidos calore charitatis inflammet. Videte, quaeso, quid lux sit, nisi dies; et quid tenebrae nisi nox. Et sicut oculus corporis habet diem suam et noctem suam, ita quoque oculus cordis habet diem suam et noctem suam. Tres ergo dies sunt invisibilis lucis, quibus interius spiritualis vitae cursus distinguitur. Primus dies est timor, secundus est veritas,
tertius est charitas. Primus dies solem suum habet, potentiam; secundus dies solem suum habet, sapientiam; tertius dies solem suum habet, benignitatem. Potentia ad Patrem, sapientia ad Filium, benignitas pertinet ad Spiritum sanctum. Alii sunt dies nostri quod habemus exterius, alii quos interius habemus. Dies nostri exteriores, etiam cum nolumus, transeunt; dies vero interiores, si volumus, permanere in aeternum possunt. Nam de timore Domini dicitur quod in saeculum saeculi permanet . De veritate quoque dubium non est quin permaneat in aeternum; quia, etsi in hac vita incipiat, tunc tamen plena et perfecta in nobis erit, cum ipse qui est veritas post hujus vitae terminum manifestus apparebit. De charitate item dictum est: quia charitas nunquam excidit . Boni dies isti qui nunquam transeunt. Nam illi dies mali sunt, qui non solum non permanent semper, sed nec ad modicum stare possunt. De his diebus per Prophetam dicitur: Homo sicut fenum, dies ejus sicut umbra declinaverunt . Isti sunt dies quos meruit culpa; illi dies quos dedit gratia. De illis diebus dixit Propheta: In diebus meis invocabo
. Sed illos dies suos vocat, quia alios dies non amat. Sicut Jeremias dicit: Domine, diem hominis non desideravi, tu scis . Isti sunt dies quibus plenus fuit Job, de quo scriptum est, quia mortuus est senex et plenus dierum . Nam de aliis diebus plenus esse non poterat, qui transacti
jam non erant. Illos dies qui foris sunt, solos mali noverunt; boni vero qui jam internos dies videre meruerunt, eos qui foris sunt non solum non diligunt, sed etiam maledicunt. Pereat, inquit beatus Job, dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, et non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine . Illos ergo dies qui intus sunt potius debemus amare, ubi lucem non sequuntur tenebrae, ubi aeterni Solis splendore illuminantur oculi interiores cordis mundi. De his diebus Psalmista cecinit: Annuntiate de die in diem salutare ejus . Quid est salutare ejus, nisi Jesus ejus? Sic enim interpretatur Jesus, hoc est salutaris. Qui ideo salutaris dicitur, quia per eum homo ad salutem reformatur. De ipso autem Joannes loquens: Lex, inquit, per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est . Item Paulus apostolus vocat Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam . Si igitur Dei sapientia Jesus Christus est; et per Christum Jesum veritas facta est, constat quod per sapientiam Dei veritas facta est. Dies ergo sapientiae est veritas. De hoc die suo ipsa sapientia loquitur Judaeis, dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, vidit et gavisus est
. Veritas enim Dei redemptio est generis humani. Hanc enim prius promiserat. Quam nimirum, dum postmodum exhibuit, quid aliud quam seipsum veracem ostendit?
Recte autem per sapientiam haec veritas impleta est, a quo omnis veritas est. Nec alius ad implendam veritatem mittendus fuit, nisi is in quo omnis veritatis plenitudo consistat. Bene ergo Abraham ad diem veritatis exsultat, quia impleri veritatem desiderat. Quam profecto diem tunc per spiritum vidit, quando Dei Filium ad redemptionem humani generis in carnem venturum agnovit; dicatur ergo: Annuntiate de die in diem salutare ejus. Diem secundum de die primo in diem tertium; diem veritatis de die timoris, in diem charitatis. Primum unus dies erat dies timoris, venit dies alter, dies veritatis. Accessit non successit, quia prior non discessit. Ecce duos dies; iterum est in diem tertium, in diem charitatis, sed et ille cum venit, priores non expulit.
Beati dies isti. Istis diebus homines impleri possunt, ubi futuris supervenientibus praesentes non transeunt. Ubi numerus cum augetur, claritas multiplicatur.
CAP. XXVII. Quod dicti dies mystici prius in genere humano completi sint, et in nobis compleri debeant, et quomodo.
Primum homines sub peccato constituti, per legem separati sunt, et coeperunt Deum timere judicem; quia cognoverunt iniquitatem. Ipsum ergo timere hoc jam erat agnoscere; quia profecto nequaquam timere possent, si nullo modo agnoscerent. Jam aliquid lucis erat ipsa agnitio; jam dies erat, sed necdum clarus; quia peccati adhuc tenebris caligabat. Venit ergo dies veritatis, dies salutis, qui
peccatum destrueret, claritatem prioris diei illuminaret, et timorem non tolleret, sed in melius commutaret. Sed necdum plena erat claritas donec adjungeretur veritati charitas. Nam ipsa Veritas dicit: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem