Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica)
CAP. I. Duo esse praecipua, quibus ad scientiam quisque instruitur.
CAP. IV. Triplicem esse vim animae, et solum hominem ratione praeditum.
CAP. I. Duo esse praecipua, quibus ad scientiam quisque instruitur; et quae sit operis hujus materia.
Duae praecipue res sunt, quibus quisque ad scientiam instruitur: videlicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina obtinet locum: et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. Tria autem sunt praecepta magis lectioni necessaria. Primum ut sciat quisque quid legere debeat. Secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid posterius. Tertium: quomodo legere debeat. De his tribus per singula agitur in hoc libro. Instruit autem tam saecularium quam divinarum Scripturarum lectorem: unde et in duas partes dividitur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones.
In prima parte docet lectorem artium, in secunda divinum lectorem. Docet autem hoc modo, ostendendo primum, quid legendum sit; deinde quo ordine, et quomodo legendum sit: ut autem sciri possit, quid legendum sit, in prima parte primum enumerat originem omnium artium; deinde descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam, vel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra. Deinde enumerat auctores artium; et postea ostendit, quae ex his videlicet artibus praecipue legendae sint. Deinde etiam quo ordine et quomodo legendae sint, aperit. Postremo legentibus vitae suae disciplinam praescribit: et sic finitur prima pars. In secunda parte determinat quae Scripturae divinae
appellandae sint; deinde numerum et ordinem divinorum librorum et auctores eorum, et interpretationes nominum. Postea agit de quibusdam proprietatibus divinae Scripturae, quae magis sunt necessariae. Deinde docet. qualiter legere debeat sacram Scripturam is, qui in ea correctionem morum suorum, et formam vivendi quaerit. Ad ultimum docet illum, qui propter amorem scientiae eam legit: et sic secunda quoque pars finem accipit.
Omnium expetendorum prima est sapientia, in qua perfecti boni forma consistit. Sapientia illuminat hominem, ut seipsum agnoscat, qui caeteris similis fuit, cum se prae caeteris factum esse non
intellexit. Immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium suum, et quam sit indecorum, agnoscit, ut extra se quidquam quaerat: cui quod ipse est, satis esse poterat. Scriptum legitur in tripode Apollinis: Γνῶθι σεαυτόν, id est « Nosce teipsum; » quia nimirum homo si non originis suae immemor esset, omne quod mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret. Probata apud philosophos sententia: « Animam ex cunctis naturae partibus asserit esse compactam. » Et Timaeus Platonicus: « Ex dividua et individua, mistaque substantia; itemque eadem et diversa, et ex utroque
commista natura, quo universitas resignatur, ἐντελέχειαν formavit. » Ipsa namque et initia, consequuntur, capit: quia et invisibiles per intelligentiam rerum causas comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit; sectaque in orbes geminos motum glomerat, quia sive per sensus ad sensibilia exeat, sive per intelligentiam, ad invisibilia ascendat, ad seipsam rerum similitudines trahens regyrat: et hoc est, quod eadem mens, quae universorum capax est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet figuram coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat, « similia similibus comprehendi; » ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret, nullatenus omnia comprehendere posset,
secundum quod dicit quidam: Terram terreno comprendimus, aethera flammis, Humorem liquido, nostro spirabile flatu. Nec tamen existimare debemus viros in omni rerum natura peritissimos, hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate distenderet, sed ut apertius mirabilem ejus demonstrarent potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare: non secundum compositionem, sed secundum compositionis rationem. Neque enim haec rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius eam in se, et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. Nam sicut Varro in Periphysion dicit: « Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, ut necesse
sit quidquid variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et diversum extrinsecus quod non habuit assumere. Videmus quod paries extrinsecus, adveniente forma imaginis cujuslibet similitudinem accipit: cum vero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non intrinsecus, sed ex propria virtute et naturali habilitate aliud jam aliquid repraesentare incipit. Sic nimirum mens rerum omnium similitudine insignita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque potentialiter continere. Et haec est illa naturae nostrae dignitas, quam omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. Animus enim corporis passionibus
consopitus, et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter id quod videtur, esse credit. Reparatur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non quaerere, quod in nobis possumus invenire. Summum igitur in vita solamen est studium sapientiae, quam qui invenit, felix est, et qui possidet, beatus.
Primus omnium Pythagoras « studium sapientiae philosophiam nuncupavit, » maluitque philosophus
quam sophos dici. Nam antea sophi, id est sapientes vocabantur. Pulchre equidem inquisitores veritatis non sapientes sed amatores sapientiae vocat; quia nimirum adeo latet omne verum, ut ejus amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad ejus inquisitionem surgat, difficile tamen ipsam, ut est, veritatem comprehendere queat. Philosophiam autem earum rerum, quae vere essent, suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit. « Est » autem « philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, » sapientiae vero non hujus, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est. Est autem hic
amor sapientiae, intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractatio atque advocatio, ut videatur sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. Haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit: et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. Hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. Quoniam vero humanis animis hoc excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut viae filo quodam procedat oratio, ab ipsis animae efficientiis ordiendum est.
CAP. IV. Triplicem esse vim animae, et solum hominem ratione praeditum.
deprehenditur: quarum una quidem vitam solum corporis subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. Alia vero sentiendi judicium praebet. Tertia vi mentis et ratione subnixa est. Quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit: nullum vero praestet rationis sensusve judicium. Haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. Secunda vero composita atque conjuncta est, ac primam sibi sumens et in partem constituens, varium, de quibus potest capere, ac multiforme judicium capit. Omne enim animal, quod sensu viget, idem et nascitur, et nutritur, et alitur. Sensus vero diversi sunt, et usque
ad quinarium numerum crescunt: ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit. Quidquid vero sentire potest, etiam alitur, et ei prima quoque vis animae, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur, esse subjecta. Quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas, quibus sensibili corpore feriuntur praesente; sed abscedente quoque sensu sensibilibusque sepositis, cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt: et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. Sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sumunt, ut nihil ex earum conjunctione ac compositione efficere possint: atque idcirco meminisse quidem nec aeque omnia possunt, amissam oblivionem recolligere ac revocare non possunt.
Futuri vero iis nulla cognitio est. Sed vis animae tertia, quae secum priores alendi ac sentiendi trahit, iisque velut famulis atque obedientibus utitur: eadem tota in ratione constituta, eaque vel in rerum praesentium firmissima conclusione, vel in absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. Haec humano tantum generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque perfectas, et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. Itaque (ut dictum est) huic divinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae subjecta sensibus comprehendit, verum etiam ex sensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae
ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. Illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea, quae sibi nota sunt, ignota investiget. Et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam, et quale sit, nec non et cur sit oportet agnoscere.
Quam triplicem animae vim sola (ut dictum est) nominum natura sortita est. Cujus animae vis intelligentiae motibus non caret, quia in his quatuor proprie vim rationis exercet. Aut enim aliquid an sit, inquirit, aut sic esse constiterit, quid sit, addubitat; quod si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque, ratione investigat, atque in eo caetera accidentium momenta perquirit. Quibus cognitis, cur ita sit quaerit, et ratione
nihilominus investigat. Cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper in praesentium comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotorum inquisitione atque inventione versetur: duo sunt in quibus omnem operam vis animae ratiocinantis impendit: unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione cognoscat; alterum vero, ut ad scientiam prius veniat, quod post gravitas mortalis exerceat.
Sed, ut video, inextricabilem jam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. Quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus,
idque solis hominibus quodam naturae privilegio competere attestati sumus: consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quamdam sapientiam posuisse videmur. Si enim brutorum animalium natura, quae nullo regitur rationis judicio, motus suos secundum solas sensnum passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid, non intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur: restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non capiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. Quod si verum esse constiterit, jam non solum ea studia, in quibus vel de rerum natura vel disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum actuum seu studiorum rationes non incongrue ad philosophiam pertinere
dicemus. Secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus. « Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes plene investigans. » Nec movere debet quod supra diximus: Philosophiam esse amorem et studium sapientiae: non hujus, quae instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura, et caetera hujusmodi, sed ejus sapientiae, quae sola rerum primaeva ratio est. Potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem. Verbi gratia, ut de praesenti loquamur, agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici. Praeterea opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam (quae natura
est, qua imitantur) ratione exprimunt. Vides jam, qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, ut jam necesse sit, tot esse philosophiae partes, quot sunt rerum diversitates, ad quas ipsam pertinere constiterit.
Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia moderantur, finis et intentio ad hoc spectare debet: ut vel naturae nostrae reparetur integritas, vel defectuum, quibus praesens subjacet vita, temperetur necessitas. Dicam apertius quod dixi. Duo sunt in homine: bonum et malum, natura et vitium. Bonum quia natura est, quia corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. Malum, quia vitium est, quia corruptio
est, quia natura non est, excludendum est. Quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. Hoc est omnino quod agendum est, ut natura reparetur, et excludatur vitium. Integritas vero vitae humanae duobus perficitur: scientia et virtute, quae nobis cum supernis et divinis substantiis similitudo sola est. Nam homo cum simplex natura non sit, sed gemina compactus substantia, secundum unam partem sui, quae potior est, et (ut apertius id quod oportet, dicam) quae ipse est, immortalis est: secundum alteram vero partem, quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati obnoxius est: ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est. Et haec
Sunt autem in rebus alia, quae nec principium habent, nec finem, et haec aeterna nominantur: alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur: et dicuntur perpetua; alia quae initium habent et finem; et haec sunt temporalia. In primo ordine id constituimus, cui non est aliud esse, et id quod est, id est, cujus causa et effectus diversa non sunt: quod non aliunde, sed a semetipso subsistere habet: ut est solius naturae genitor et artifex.
est, quod aliunde ad esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. Idque in gemina secatur. Est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo movente ad actum prodit; solo divinae voluntatis arbitrio: ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers consistit. Ejusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci οὐσίας dicunt: et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo quod non mutentur, divina appellata sunt. Tertia rerum est, quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed sunt opera naturae quae oriuntur super terram, sub lunari globo, movente igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. De illis ergo dictum est: « Nihil in mundo moritur,