Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 17)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Verbi gratia: Esuriunt animantia, inveniunt quod comedant; sitiunt, inveniunt quod bibant; algent, inveniunt quo calefiant. Constat ergo quod providentia praecessit, cujus consilio hoc tunc cautum est, ne quod nunc indigentiis rerum necessarium praesidium desit. Qui enim appetitus instituit, ipse appetitibus alimenta praeparavit. Neque ullo modo fieri posset, si rerum eventus fortuiti essent, ut sic per omnia cunctis affectibus sui effectus responderent. Idem motus naturalis probat. Sicut enim impossibile est, ut per se aliquid de nihilo fiat, sic omnino impossibile est ut per se aliquid augmentum accipiat; hoc est quod sibi ipsi dare non potest initium, sibi ipsi dare non potest incrementum. Quidquid enim crescenti in augmentum

venerit, praeter id esse comprobatur, quod per se prius solum sine incremento fuit. Si ergo nil crescere potest nisi addatur ei quod prius non habuerit, Pater quod nulla res crescens per se incrementum sumit. Qui ergo crescentibus dat crementum, ipse non existentibus dedit initium. Idem motus localis probat. Quasdam namque creaturas perpetuo motu agitari cernimus, quasdam vero secundum tempus moveri videmus; et alias sic atque alias sic. Et licet ita dissimiliter res moveantur, nusquam tamen ordo rerum confunditur. Unde non est dubium quin intus sit dispositio praesidentis, qui certa lege cuncta moderatur. Qua ratione ergo negamus providentiam si omnis rationalis appetitus naturaliter sibi praeparatam invenit alimoniam; neque unquam

omnino hoc fieri contingat, ut quod in uno natura appetit, in altero natura non habeat? Similiter cum motus et incrementum ita varie et dissimiliter foris currentia, nunquam tamen confundant ordinem; quomodo negare possumus intus esse dispositionem? Dubitari igitur non potest quin invisibilis intus rector praesideat, qui rerum omnium eventus et providentia sua praevenit, et sapientia disponit.

Unus inquam. Nam et hoc quoque natura ipsa docet: unum scilicet esse rerum omnium opificem; unum esse rectorem. Nam si diversa intus consilia praesidentium essent, ipsi se foris rerum cursus ab invicem aliquando dividerent. Nunc autem omnia

dum sic concorditer ad unum finem currunt, profecto indicant quod unus est fons et origo unde procedunt. Sed quia unum diversis modis accipitur, considerandum est quomodo Creator rerum unus esse dicatur. Nam est unum collectione, et unum compositione, et unum similitudine, et unum essentia, et unum identitate. Unum collectione est quemadmodum cum gregem dicimus unum in quo multa sunt animalia. Unum compositione, quemadmodum cum corpus unum dicimus, in quo multa sunt membra. Unum similitudine, quemadmodum cum vocem unam dicimus quae a multis est prolata. Sed horum omnium nihil vere unum est. Secundum aliquem tamen respectum unum dicta sunt, quia quodammodo ad unitatem accedunt. Fas ergo non est ut existimemus

Creatorem rerum, aut collectione diversorum, aut compositione partium, aut similitudine plurium unum esse, cum illud etiam quod in nobis rationale est, horum omnium in semetipso nihil possit invenire. Illud enim nostrum quod partium multitudine compositum cernitur, non rationale sed rationali conjunctum esse ipsa nostra ratione comprobatur. Si ergo nostrum rationale vere unum est, quanto magis Creator ejus vere unus esse credendus est? Vere autem unum est, quod essentialiter unum est, cui totum est unum esse, et simplex esse quod est. Quidquid igitur vere unum est simplex est, et in partes omnino aliquas separari non potest, et ideo sectionem partium non admittit, quia partium compositionem non recipit. Creatori igitur rerum ideo

unum est esse quod est, quia totum unum et simplex est esse quod est. Sed adhuc considerare nos oportet quod quaedam res inveniuntur, quae vere unum sunt, et tamen summe unum non sunt, sicut animae quae unum sunt essentialiter, sed unum non sunt invariabiliter. Quod autem vere et summe unum est, essentialiter et invariabiliter unum est. Restat ergo ut si Deum vere unum esse credimus, utrumne etiam summe unus dici possit, inquiramus. Quod tunc veraciter ostendimus, si eum omnino invariabilem esse comprobamus. Sed quia scire non possumus quomodo Deus invariabilis sit, nisi prius agnoscamus quot modis res quaelibet variari possit, primum nos oportet omnes mutabilitatis modos describere; ac deinde

Tribus modis fit omnis mutabilitas, loco, forma, et tempore. Localiter mutatur res quaelibet quando de loco ad locum transit, hoc est esse desinit ubi fuit, et ubi non fuit esse incipit. Et est extrinseca haec mutatio, nihilque variat de ipsius rei essentia, quia si esse desinit ubi fuit, non tamen quod fuit esse desinit, etsi esse incipit ubi non fuit, non tamen quod non fuit esse incipit. Formaliter mutatur res quaelibet, quando vel secundum suam essentiam in eodem persistens loco, vel secundum augmentum aliquid accipit quod prius non habuit, vel secundum detrimentum aliquid quod prius habuit amittit, vel secundum alterationem aliquid quod prius habuit

aliter habere incipit, quam prius habuit. Mutatio secundum tempus, ex duobus praecedentibus nascitur, quia nihil temporaliter mutari potest, quod vel formaliter non mutetur, vel localiter. Unde evidenter colligitur quod immutabile omnino est quidquid neque forma neque loco mutari potest. Si igitur Deum neque forma neque loco mutari posse constiterit, immutabilem omnino esse dubium non erit. Localem autem mutationem facile ab eo removemus, si eum ubique esse ostendimus. Quod enim ubique est, in omni loco est. Quod autem in omni loco est, de loco ad locum transire non potest. Deum autem ubique esse multa sunt indicia. Primum ipsa anima nostra, quam et ratio simplicem essentiam esse non dubitat, et sensus per omne quod vivificat corpus,

diffusum esse probat. Quaecunque enim animatis corporis pars laeditur, unus est ad quem sensus omnis doloris retorquetur, quod omnino non fieret, si unus et idem ubique non diffusus esset. Si ergo rationalis spiritus hominis cum sit simplex, per omne quod regit corpus diffunditur, dignum non est ut ille Creator qui omnia regit et possidet, uno aliquo in loco coarctari, et non omnia potius implere credatur. Nam et ipsi rerum motus, qui tam certo et tam rationabili ubique moderamine currunt, vitam intrinsecus moventem esse ostendunt. Nec tamen ullo modo credendum est quod sicut sensus hominis cum corpore quod sensificat personaliter conjungitur, ita quoque Creator ille spiritus cum corpore hujus sensibilis mundi personaliter conjungatur, quia aliter implent

mundum Deus, et aliter anima corpus. Anima implet corpus et eo continet, quia circumscriptibilis est; Deus implet mundum, sed mundo non concluditur quia ubique praesens nusquam comprehendi potest. Praeterea cum divinae virtutis effectus nusquam deesse cernimus, cur eamdem Dei virtutem omnibus inesse rebus dubitemus? Si autem Dei virtus ubique est, cum alia non sit Dei virtus quam Deus, constat quod nusquam Deus deest. Neque enim ut homo ad operandum aliena virtute Deus indiget, quia homo saepe alieno adminiculo perficit, quod facere propria virtute non valet. Unde secundum quamdam loquendi consuetudinem, illic homo aliquando operari dicitur, ubi per semetipsum absens esse non dubitatur,

quemadmodum cum rex in civitate sua residens procul cum hostibus confligere, vincere, vel superari perhibetur; quia milites ejus, volente ipso et jubente, confligunt, vincunt, vel vi superantur. Tale est cum quis in rem eminus positam, vel virgam extendit, vel lapidem jacit, et tangere dicitur quidquid vel lapis, vel virga tetigerit. Multa quidem sunt talia, sed horum omnium nihil proprie dicitur, quia alteri tribuitur quod alter operatur. Deus autem qui per semetipsum cuncta propria virtute facit, ubicunque praesens est opere, praesens etiam necesse est ut sit deitate. Quod si quis forte quaerat, quomodo divina essentia quae simplex est ubique esse possit, sciat quod aliter spiritus simplex dicitur, aliter corpus. Corpus enim propter parvitatem simplex dicitur.

Cum autem spiritus simplex dicitur, non parvitas sed unitas significatur. Creator igitur et simplex, quia unus est, et ubique est, quia Deus est. In omni loco existens nusquam comprehenditur; quia universa replens continet non continetur. Quia igitur in omni loco est, mutari localiter non potest; et quia a nullo comprehenditur, localis non est.

CAP. XX. Mutationem secundum quantitatem aut qualitatem Deo competere non posse.

Sed neque illa quae secundum formam est mutabilitas in ipsum cadere potest. Quidquid enim secundum formam mutatur, vel secundum augmentum, vel secundum diminutionem, vel secundum alterationem mutatur; sed horum omnium divina natura nihil recipit, quod facile videre est per singula. Non autem

augetur. Quidquid enim per incrementum crescit, amplius aliquid semetipso accipit. Quidquid autem praeter id quod in semetipso habet, aliquid accipit, aliunde accipiat necesse est, quia nulla res sibi ipsi quod non habet, dare potest. Creator autem rerum a quo aliquid quod non habet accipiat, cum omne quod existit ab ipso procedat? Non potest igitur crescere qui semetipso amplius nil potest recipere, neque minui potest. Quidquid enim semetipso minus fieri potest, vere unum non est, quia id quod in separatione se dividit, in conjunctione idem non fuit. Deus igitur cui totum unum est esse quod est, nullo modo semetipso minor fieri potest. Neque igitur perfectio augeri, neque unitas minui, neque immensitas

comprehendi, neque qui praesens utrumque est localiter potest variari. Nunc de sola alteratione restat, ut ostendamus qualiter divinae naturae non conveniat. Et quia alia est alteratio corporum, alia spirituum, cum ex supradictis constet Deum non corpus, sed spiritum esse; cum de Deo loquimur, non necesse est de alteratione corporum multa disserere. Breviter tamen eam attingimus, ut competentius ad alterationem spiritum perveniamus. Alteratio corporum fit in transpositione partium, et vicissitudine qualitatum. Alteratio spirituum per cognitionem et affectum. Secundum affectum mutantur spiritus, ut nunc tristes, nunc hilares. Secundum cognitionem, ut nunc minus, nunc amplius sapientes. Duo vero sunt praecipua quae affectum operantis mutare solent,

id est, sive quia aliquid poenitendum fecerit in praeterito, sive aliquid inordinatum proponat de futuro. Sed quod Deus de facto non poeniteat satis evidenter ostendit immutabilis iste cursus rerum omnium, qui sic lege perpetua primae institutionis modum non deserit. Quod vero nil inordinatum proponat rationabilis probat eventus, qui in tanto corpore naturae nusquam ubi contradicit. Semper ergo immutabilis est voluntas Dei qui nec consilium mutat de praeterito, nec propositum de futuro. Sic quoque cognitione immutabilis esse credendus est. Tribus enim modis mutabilitati subjacet humana cognitio, per augmentum, per diminutionem, per vicissitudinem. Per augmentum, ut quando dicimus quod nescimus. Per diminutionem, quando quod scimus obliviscimur.

Vicissitudo autem quadripertita est, in essentia, in forma, in loco, in tempore. In essentia vicissitudinem patitur humana cognitio, quando nunc hoc, nunc illud cogitamus; quia simul omnia nostro sensu comprehendere non possumus. In forma, quando idipsum nunc tale, nunc vero tale attendimus; quia utrumque simul non valemus. In loco, quando nunc huc, nunc illuc cogitationem ducimus, quia simul ubique esse cogitatione non valemus. In tempore, quando nunc praeterita, nunc praesentia, nunc futura consideramus. Tunc etiam tempore cognitio variatur, quando nunc habitam cognitionem intermittimus, nunc intermissam iterum resumimus; quia eam sine intermissione tenere non possumus. Sed has omnes mutabilitates divina cognitio non recipit. Non

augetur, quia plena est. Neque enim nescire potest omnia qui creat, qui gubernat, qui penetrat, qui portat omnia. Et qui omnibus praesens est deitate, absens esse non potest visione. Minui non potest qui aliunde non est quidquid est, sed idemipsum quidquid est, ab ipso est, ab uno et unum totum quod est.

Quid de vicissitudine dicam? Quomodo vicissitudinem recipere possit sapientia, quae omnia simul et semel sub uno visionis radio comprehendit? Simul, quia omnem essentiam, omnem formam, omnia loca, omnia tempora. Semel, quia visionem nec intermissam recipit, nec habitam intermittit; sed quod semel est semper est, et quod semper est, totum est. Omnia videt, et de omnibus omnia videt, et semper videt, et ubique videt. Nihil enim novum, nihil

alienum advenit, nihil suum. Quando futurum est praevidet, quando praesens est videt, quando praeteritum est retinet. Nec aliud quam quod in ipso est praevidet, videt et retinet; sed quod advenit in tempore, fuit in visione, et quod praeterit in tempore, permanet in visione. Quemadmodum si totum corpus tuum esset oculus, nec aliud tibi esset esse et aliud videre, quocunque se res verteret, praesens tibi non esse non posset, et sub uno visionis ictu immobilis permanens comprehenderes quidquid quoquoversum in conspectu haberes; imo non nisi ante te cerneres quidquid circumquaque contra te positum haberes. Res transiret et staret visio, et quocunque sua se mobilitate verteret, stanti non

nisi praesens esset. Nunc autem quia ex parte vides, mutabiliter non vides, et cum res videnti transit, aut videri desinit, aut secum mutabiliter visionem trahit. Quod si totus oculus esses, sic mutabiliter non videres. Quidquid igitur ex parte est, mutabile est; et quidquid ex parte non est, mutabile non est. Deus autem cui idem est esse, vivere et intelligere, cum per essentiam ex parte non sit, nec per sapientiam ex parte esse poterit; sed sicut immutabilis est essentia, ita quoque immutabilis est sapientia. Hoc jam de cognitione divina dictum sufficiat. Sed sciendum est quod haec cognitio et visio dicitur, et sapientia dicitur, et praescientia dicitur, et providentia dicitur. Visio est quia aspicit, sapientia est quia intelligit, praescientia quia praevenit, providentia

quia disponit. De quibus multae difficiles et perplexae quaestiones oriuntur, quas huic compendio interpolare timemus. Igitur ad ea quae restant transeamus.

CAP. XXI. Ex anima rationali divinam ostendi posse Trinitatem.

Ex quo pridem de visibilibus ad invisibilia oculo contemplationis ingressi sumus, ad hoc usque via investigationis penetravimus, ut jam Creatorem rerum omnium sine principio, sine fine, sine mutabilitate esse non dubitemus, et hoc quidem non extra nos, sed in nobismetipsis invenimus. Consideremus ergo si adhuc amplius aliquid eadem ipsa natura nostra de Creatore nostro nos doceat, quia fortassis non solum unum, sed et trinum ostendat.

Certe mens rationalis una est, et generat de se intellectum, una unum. Quem nonnunquam dum conspicit quam subtilis, quam verus, quam conveniens, quam jucundus sit, mox diligit eum, et complacet sibi in ipso. Videt pariter et stupet, et se tale aliquid invenire potuisse miratur. Vehementer libet semper illud aspicere, semper habere, semper illo perfrui, semper in illo delectari. Ipsum per se placet, ipsum propter se placet, nec aliquid est quod extra illud quaeritur, quia in illo totum amatur. In illo contemplatio veritatis ad videndum delectabilis, ad habendum suavis, ad fruendum dulcis. Cum illo secum mens requiescit, nec unquam secreti sui taedio afficitur, qua unico quidem, non tamen solitario consorte laetatur. Considera ergo

tria haec, mentem, intellectum, amorem. De mente intellectus nascitur, de mente pariter et intellectu amor oritur. De sola mente intellectus, quia mens de se intellectum gignit. Amor vero nec de sola mente, quia nec de solo intellectu, quia ab utrisque procedit. Prius mens, deinde mens et intellectus, postea mens et intellectus et amor. Et hoc quidem in nobis sic est. Verum in Creatore esse longe aliter suadet ratio. Quia enim ipsum fuisse semper credimus, semper quoque sapientiam habuisse oportet confiteamur. Nam, si aliquando sine sapientia fuisse dicitur, quis eum postmodum sapientem fecerit, aut a quo sapientiam acceperit nullo modo invenitur, cum et hoc absurdissimum sit, et ab omni ratione alienum credere, eum qui est fons et origo

sapientiae, aliquando sine sapientia exstitisse. Semper ergo in illo sapientia, semper ab illo sapientia, semper cum ipso sapientia fuit. Semper in illo sapientia, quia semper sapientiam habuit; semper sapiens fuit. Semper ab illo sapientia, quia sapientiam quam habet, ipse genuit. Semper cum illo sapientia, quia genita se a gignente non dividit. Semper genita est, et semper gignitur, nec cum gignitur inchoans, nec cum genita est cessans; semper gignitur, quia aeterna; semper genita est, quia perfecta. Est ergo qui genuit, et est qui genitus est. Qui genuit, Pater est; qui genitus est, Filius est. Et quia qui genuit, semper genuit, aeternus Pater est. Et quia qui genitus est, semper genitus est, aeterno

Patri Filius coaeternus est. Item qui semper sapientiam habuit, semper sapientiam dilexit. Qui vero semper dilexit, semper amorem habuit. Itaque aeterno Patri et Filio coaeternus amor est. Et tamen Pater a nullo est, Filius a Patre solo est, amor vero a Patre simul et Filio est. Sed quia superius Creatorem omnium summe et vere unum esse asseruimus, haec tria in Deo unum esse substantialiter oportet confiteamur. Quia item ille qui genitus est, non potest esse ille a quo genitus est, neque item ille qui a gignente et genito procedit, ille esse potest, qui est gignens vel genitus; inexpugnabili ratione veritatis cogimur in deitate personarum trinitatem et substantiae unitatem cognoscere. Tribus ergo in deitate una communis est, et aequalis

Tous les livres