Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 2)
eo quod nulla essentia pereat. » Non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. Cum vero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire omnino, et esse suum amittere credatur, sed variari potius; vel sic fortassis, ut quae juncta fuerant, ab invicem separantur; vel quae separata erant, conjungantur; vel quae hic erant, illuc transeant; vel quae nunc erant tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. De iis dictum est: « Omnia orta decidunt, et aucta senescunt; » eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam a fine aliena non sunt. De illis dictum: De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.
Et eo quod omnis natura et primordialem habet causam, et subsistentiam perpetuam. De iis dictum est: Et redit in nihilum, quod fuit ante nihil: eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum profluit: item eodem actu temporaliter destructo eo, unde venerat, reversurum sit.
Hinc est, quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam scilicet partem, quae est a circulo lunae sursum, et in eam, quae deorsum est. Et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia a primordiali lege consistant, naturam appellabant
sublunarem opus naturae, videlicet superioris; quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt: non solum, ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. Eumdem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum, quae in eo sunt: inferiorem temporalem, quia secundum motus superiores agitur. Item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem elysium. Hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant.
hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium: in ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. Ex quo colligi potest id, quod supra dictum est; quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae similitudinis imago in nobis restauretur, vel hujus vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari indiget.
Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium; quia in hoc similis Deo est, quod sapiens et justus est, sed iste mutabiliter, ille
immutabiliter et sapiens et justus est. Illarum vero actionum, quae hujus vitae necessitudini deserviunt, trimodum genus est. Primum, quod naturae instrumentum administrat; secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit; tertium, quod contra jam illata praestat remedium. Cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est: cum vero illi quod infirmum in nobis est, necessaria providemus, humana. Omnis ergo actio vel divina est, vel humana. Possumus autem non incongrue illam (eo quod de superioribus habeatur) intelligentiam appellare: hanc vero (quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget) scientiam vocare. Si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas, quae ratione fiunt, moderatur
actiones: consequens est jam ut, sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam dicamus. Rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis, et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus; in theoricam, id est speculativam; et practicam, id est activam: quae etiam ethica, id est moralis appellatur. Scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est adulterina vocatur.
Sunt etenim triplicia opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. Opus Dei est, quod non erat creare: unde illud: In principio creavit Deus coelum et terram . Opus
naturae, quod latuit ad actum producere: unde illud: Producat terra herbam virentem , etc. Opus artificis est disgregata conjungere, vel conjuncta segregare: unde illud: Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata . Neque enim potuit vel terra coelum creare, vel homo herbam producere; quia nec palmum ad staturam suam adjicere potest. In his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est, sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur: quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur. Qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum esset et onerosum prosequi per singula. Possumus tamen exempli causa in
paucis id demonstrare. Qui statuam fudit, hominem intuitus est. Qui domum fecit, montem respexit. Quia enim, ut ait Propheta, Qui emittis fontes in convallibus, intra medium montium pertransibunt aquae : eminentia montium aquas non retinet: ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. Qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit, quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta, quibus naturam suam ab incommodis defendunt. Cortex ambit arborem, penna tegit volucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus jumenta et feras vestit, concha testam excipit: ebur elephantem jacula non timere facit. Nec tamen sine
causa factum est, quod cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. Oportuit enim, ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret: homini autem ex hoc etiam major reperiendi occasio praestaretur, cum illa, quae caeteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. Multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inveniendo, quam habendo claruissset. Nec sine causa proverbium sonat, quod Ingeniosa fames omnes excuderit artes. Hac equidem ratione illa, quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. Hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut jam cum natura ipsum miremur
Quia vero jam toties naturam nominavimus: licet, ut ait Tullius, « naturam diffinire difficile sit, » non tamen hujus vocabuli significatio omnino silentio praetereunda videtur. Neque, quia non omnia quae volumus dicere, possumus, id quod possumus, tacere debemus. Plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed nihil ita, ut non aliquid restare videatur. Quantum tamen ego ex eorum dictis conjicere possum, tribus maxime modis hujus vocabuli significatione uti solebant, singulis suam diffinitionem assignando.
illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente divina est: cujus ratione omnia formata sunt: et dicebant naturam esse unius cujusque rei primordialem causam suam: a qua non solum esse, sed etiam tale esse habeat. Huic significationi talis diffinitio assignatur: « Natura est, quae unicuique rei suum esse tribuit. » Secundo modo naturam esse dicebant, proprium esse uniuscujusque rei cui significationi diffinitio assignatur: « Natura unamquamque rem informans, propria differentia dicitur; » Secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia ponderosa ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. Tertia diffinitio talis est: « Natura est ignis artifex, ex quadam ut procedens in res sensibiles
procreandas. » Physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. Unde Virgilius Oceanum patrem appellat: et Valerius Soranus in quodam versu de Jove, in significatione ignis aetherei dicit: Juppiter omnipotens rerum regumque repertor, Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem.
Postquam igitur theoricae, et practicae, et mechanicae ortum demonstravimus: superest logicae quoque originem investigare: quam idcirco ultimam annumero, quia postremo inventa est. Caeterae prius repertae fuerant; sed necesse fuit logicam quoque inveniri; quoniam nemo de rebus convenienter disserere potest, nisi prius recte loquendi
rationem agnoverit. Nam sicut dicit Boetius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates investigandas operum impenderent necesse fuit, saepe falli eos; quia vocum et intellectuum discretionem non habebant: ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat, et honestum voluptate metitur.
Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam disputandi quidquid ratiocinatione comprehenderant, haec in res ipsas quoque venire arbitrabantur. Hic vero magnus est error: neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. In numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenerit, id sine dubio in res quoque ipsas evenire necesse est, ut si ex
calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subjectas esse necesse est. Hoc vero non aeque in disputatione servatur. Neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id in natura fixum tenetur. Quare necesse est falli, qui abjecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. Nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem agnoverit, et quae fida, et quae possit esse suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. Cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus falsa quaedam et sibi contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta,
utraque essent vera, quae sibi discutiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, visum est prius disputatione ipsius veram atque integram considerare naturam: qua cognita, cum illud quoque, quod per disputationem inveniretur, an vere comprehensum esset posset intelligi. Hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos, atque ipsas ratiocinationes internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem vera, nunc autem falsa: quae vero semper falsa, quae nunquam falsa possit agnosci. Haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima: haec enim inchoantibus philosophiam prima legenda est, proptereaque in eo docetur vocum et intellectuum natura, sine quibus nullus
Logica dicitur a Graeco vocabulo λόγος, quod nomen geminam habet interpretationem. Dicitur enim λόγος sermo sive ratio: et inde logica sermotionalis sive rationalis scientia dici potest, Logica rationalis, quae discretiva dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. Logica sermotionalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam: et continet sub se disertivam. Et haec est logica sermotionalis, quam quartam post theoricam, practicam et mechanicam annumeramus. Nec putandum est ideo, logicam, id est, sermotionalem dici, quod ante ejus inventionem nulli fuerint sermones: et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint.
Erant prius et sermones communes et litterae; sed nondum ratio sermonum et litterarum in usum redacta fuerat, nulla adhuc recte loquendi vel disputandi praecepta data erant. Omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. Sed considerantes deinde homines usum in artem posse converti, et quod vagum fuerat et licentiosum prius, certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem, quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere: id quod pravum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes: et de caetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes.
Hujusmodi fuit origo omnium artium: hoc per singula currentes, verum invenimus. Priusquam esset grammatica, et scribebant et loquebantur homines; priusquam esset dialectica, ratiocinando verum a falso discernebant; priusquam esset rhetorica, jura civilia tractabant; priusquam esset arithmetica, usum numerandi habebant; priusquam esset musica, canebant; priusquam esset geometria, agros mensurabant; priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. Sed venerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserunt, usu tamen meliores sunt. Hic locus esset exponendi, qui fuerint singularum artium inventores, quando exstiterint, aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium
sumpserint; sed volo quadam prius philosophiae divisione singulas a se invicem discernere.
Oportet ergo breviter recapitulare, quae supradicta sunt, ut facilior fiat transitus ad sequentia. Quatuor tantum diximus esse scientias, quae reliquas omnes continent, id est theoricam, quae in speculatione veritatis laborat; practicam, quae morum disciplinam considerat; mechanicam, quae hujus vitae actiones dispensat; logicam quoque, quae recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. Hic itaque non absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reverentiam sui
antiqui in jusjurandum asciverant. Unde et illud dictum est: Per, qui nostrae animae numerum dedit illi quaternum.
Hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se contineant, repetita breviter diffinitione philosophiae, ostendamus.
« Philosophia est amor sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est. » Haec definitio magis ad etymologiam nominis spectat. φίλος enim Graece, amor dicitur Latine, σοφία, sapientia; et inde philosophia dicta est, id est, amor sapientiae. Quod autem additur, « quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est, » divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere dicitur: quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur: quia quod semel in divina fit ratione, nulla unquam oblivione aboletur. Primaeva rerum ratio est, quia ad ejus similitudinem cuncta formata sunt.
Dicunt quidam, quod illud unde agunt artes, semper maneat. Hoc ergo omnes artes agunt, hoc intendunt, ut divina similitudo in nobis reparetur, quae nobis forma est, Deo natura: cui quanto magis conformamur, tanto magis sapimus. Tunc enim in nobis incipit relucere, quod in ejus ratione semper fuit: quod quia in nobis transit, apud illum incommutabile consistit. Aliter: « Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum, » id est ad quam omnes artes et disciplinae spectant. Ars dici potest scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in Scriptura: Disciplina, quae dicitur plena, ut est in doctrina. Vel ars dici potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur. Disciplina, quando de iis, quae aliter se habere non possunt, veris disputationibus
aliquid disseritur. Quam differentiam Plato et Aristoteles esse voluerunt inter artem et disciplinam. Vel ars dici potest, quae fit in subjecta materia et explicatur per operationem, ut architectura. Disciplina vero, quae in speculatione consistit et per solam explicatur ratiocinationem, ut