Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 3)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

logica. Aliter - « Philosophia est meditatio mortis: » quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae vivunt. Aliter: « Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque humanarum rationes probabiliter investigans. » Sic omnium studiorum ratio ad philosophiam spectat. Administratio non omnis philosophia est: et ideo philosophia aliquo modo ad omnes res pertinere videtur.

Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam, et logicam. Hae quatuor omnem continent scientiam. Theorica interpretatur speculativa; practica activa, quam alio nomine ethicam, id est

moralem dicunt, eo quod mores in bona actione consistant; mechanica adulterina, quia circa humana opera versatur; logica sermotionalis, quia de vocibus tractat. Theorica dividitur in theologiam, mathematicam et physicam. Hanc divisionem Boetius facit aliis verbis: Theoricen secans in intellectibilem, et in intelligibilem, et naturalem: per intellectibilem significans theologiam; per intelligibilem mathematicam; per naturalem physicam. Denique intellectibile sic diffinit:

« Intellectibile est, quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens, nullis unquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. » Quae res ad speculationem Dei atque ad

animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur, quam, inquit, Graeci theologiam nominant. Dicta autem « Theologia » quasi sermo habitus de divinis, Θεός enim Deus, λόγος, sermo vel ratio interpretatur. Theologia igitur est, quando aut ineffabilem naturam Dei aut speciales

creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus.

Mathematica autem doctrinalis scientia dicitur. Matesis enim quando t habet sine aspiratione, interpretatur vanitas, et significat superstitionem illorum, qui fata hominum in constellationibus ponunt: unde et hujusmodi mathematici appellati sunt. Quando autem t habet aspiratum, doctrinam sonat. Haec autem est, quae abstractam considerat quantitatem. « Abstracta » enim « quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est, par, impar, et hujusmodi, in sola ratiocinatione tractamus, quod doctrina facit, non natura. » Hanc Boetius intelligibilem appellat, quae

primam partem intellectibilem cogitatione atque intelligentia comprehendit: quae sunt omnium coelestium operum supernae divinitatis, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet; et postremo humanarum animarum, quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent, corporum tractu ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut magis ipsa intelligantur, quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sint, quoties sese intellectibilibus applicarint. Spirituum namque et animarum natura, quia incorporea et simplex est, intellectibilis substantiae particeps est. Sed quia per instrumenta sensuum non uniformiter ad sensibilia comprehendenda descenditur, eorumque similitudinem per

imaginationem ad se trahit: in eo quodammodo suam simplicitatem deserit, quo compositionis rationem amittit. Neque enim omnimodo simplex dici potest, quod composito simile est. Eadem igitur res diversis respectibus intellectibilis simul et intelligibilis est. Intellectibilis eo quod incorporea sit natura, et nullo sensu comprehendi possit. Intelligibilis vero ideo, quod similitudo quidem est sensibilium, nec tamen sensibilis. Intellectibile est enim, quod nec sensibile est, nec similitudo sensibilis. Intelligibile autem quod ipsum quidem solo percipitur intellectu, sed non solo intellectu, percipit, quia imaginationem vel sensum habet, quo ea, quae sensibus subjacent, comprehendit. Tangendo ergo

corpora degenerat; quia dum visibiles corporum formas per sensuum passiones percurrit, easque attractas per imaginationem in se trahit, toties a sua simplicitate scinditur, quoties aliquibus contrariae passionis qualitatibus informatur. Cum vero ab hac distractione ad puram intelligentiam conscendens in unum se colligit, fit beatior intellectibilis substantiae participatione.

Hujus quoque progressionis regressionisque rationem ipse etiam numerus docet. Dic ter unum fiunt III: dic ter tria fiunt IX; dic ter novem fiunt XXVII: dic ter XXVII: fiunt LXXXI. Ecce in quarto gradu tibi unitas prima occurrit, idemque evenire videbis, si usque ad infinitum duxeris multiplicationem

ut semper in quarto gradu unitas emineat. Rectissime autem simplex animae essentia unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. Ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut quaternarius, quia duo media habet, ideoque dissolubilis est, et proprie ad corpus pertinet. Prima igitur progressio animae est, qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur in virtualem ternarium se extendit, ubi jam per concupiscentiam aliud appetat: aliud per iram contemnat, per rationem inter utrumque discernat. Et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. Rursum quod eadem unitas in ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat,

quod anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. Neque enim vel rationem solam, vel iram solam, vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus: cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam anima, sed una eademque substantia, secundum diversas potentias suas diversa sortitur vocabula. Deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit quae novenario componitur: quibus quia novem sunt foramina in humano corpore; secundum temperantiam naturalem; influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Hic quoque ordo est, quia prius naturaliter anima

potentias suas habet quam corpori commisceatur. Postea autem in tertia progressione per sensus jam extra se profusa: ad visibilia haec quae per XXVII, qui solidus numerus est, et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda: per infinitas actiones. In quarta autem progressione, soluta a corpore ad puritatem simplicitatis suae revertitur: ideoque in quarta multiplicatione ubi ter XXVII, in LXXXI, excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat quod anima post hujus vitae terminum qui per LXXX, designatur: ad unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat, cum ad humanum corpus regendum descendebat. Quod autem in octoginta meta humanae

vitae naturaliter consistat, propheta declarat: Si, inquit, in valetudine [potentatibus ] LXXX anni: et amplius eorum labor et dolor . Hanc quadruplam progressionem illum quaternarium animae, de quo supra locuti sumus quidam intelligendum putant: eumque ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.

Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. Sicut monas animae, ita dias corpori congruit. Dic bis duo fiunt IV, dic bis IV, fiunt VIII; dic bis VIII, fiunt XVI: dic bis XVI fiunt XXXII. Hic in quarto loco; similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit - idemque si in infinitum processeris, indubitanter

continget ut quarto semper gradu binarius emineat. Et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a dissolubilibus compositionem accipit, ipsum quoque esse dissolubile. Vides nunc satis aperte? ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad intelligibilia degenerant: quando a puritate simplicis intelligentiae quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt: rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae componuntur. Est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est intelligentia: intelligibile vero id quod est imaginatio. Intelligentia vero est de solis rerum principiis, id

est Deo, ideis, et hyle: et de incorporeis substantiis pura certaque cognitio. Imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis in haerentibus animo, principium cognitionis per se certum nihil habens. Sensus est passio animae in corpore, ex qualitatibus extra accidentibus.

Cum igitur, ut supradictum est, ad mathematicam proprie pertineat abstractam attendere quantitatem: in partibus quantitatis species ejus quaerere oportet. « Quantitas abstracta nihil aliud est nisi forma visibilis secundum lineamentarem dimensionem animo impressa, quae in imaginatione consistit, » cujus geminae sunt partes; una continua, ut arbor, lapis, quae magnitudo dicitur; alia discreta,

ut grex, populus, quae multitudo appellatur. Rursus multitudinis, alia sunt per se, ut tres, quatuor, vel quilibet alius numerus: alia ad aliquid ut duplum dimidium, sesquialterum, sesquitertium, vel quodlibet tale. Magnitudinis vero alia sunt mobilia, ut sphaera mundi, alia immobilia ut terra. Magnitudinem ergo quae per se est, arithmetica speculatur; illam autem quae ad aliquid est: musica. Immobilis magnitudinis geometria pollicetur notitiam. Mobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia sibi vindicat. Mathematica igitur dividitur in arithemeticam, musicam, geometriam, astronomiam.

numerus; inde arithmetica virtus numeri dicitur. Virtus autem numeri est, quod ad ejus similitudinem cuncta formata sunt.

Musica a moy, id est, ab aqua vocabulum sumpsit, eo quod nulla euphonia: id est, bona sonoritas: sine humore fieri potest.

Geometria mensura terrae interpretatur, eo quod haec disciplina primum ab Aegyptiis reperta sit, quorum terminos cum Nilus inundatione sua limo obduceret, et confunderet limites, perticis et funibus terram mensurare coeperunt, deinde a sapientibus etiam ad spatia maris, et coeli, et aeris, et quorumlibet

Astronomia et astrologia in hoc differre videntur, quod astronomia de lege astrorum nomen sumpsit, astrologia autem dicta est quasi sermo de astris disserens. Νὀμος enim lex et λόγος sermo interpretatur. Ita astronomia videtur esse quae de lege astrorum et conversione coeli disserit, regiones, circulos, cursus, ortus et occasus siderum, et cur unumquodque ita vocetur, investigans. Astrologia autem quae astra considerat secundum nativitatis et mortis et quorumlibet aliorum eventuum observationem quae partim naturalis est, partim superstitiosa. Naturalis in complexibus corporum, quae secundum superiorum contemperantiam variantur, ut sanitas, aegritudo,

tempestas, serenitas, fertilitas et sterilitas. Superstitiosa in contingentibus et in iis, quae libero arbitrio subjacent; quam partem mathematici tractant.

Arithmetica materiam habet parem et imparem numerum. Par numurus, alius est pariter par; alius pariter impar, alius impariter par. Impar quoque numerus tres habet species. Prima est primus et incompositus, secunda secundus et compositus, tertia per se secundus et compositus et ad alios comparatus: primus et compositus.

Tres sunt musicae: mundana, humana, instrumentalis. Mundana, alia in elementis, alia in planetis, alia in temporibus. Quae in elementis: alia in

numero, alia in pondere, alia in mensura. Quae in planetis: alia in situ, alia in motu, alia in natura. Quae in temporibus; alia in diebus, vicissitudine lucis et noctis, alia in mensibus, crementis, decrementisque lunaribus; alia in annis, mutatione veris, aestatis, autumni, hiemis. Humana musica: alia in corpore, alia in anima, alia in connexu utriusque. Quae in corpore: alia est in vegetatione, secundum quam crescit, quae omnibus nascentibus convenit. Alia est in humoribus: ex quorum complexione humanum corpus subsistit. Quae sensibilibus communis est, alia in operationibus: quae specialiter rationalibus congruit, quibus mechanica praeest; quae si modum non excesserint bonae sunt, ut inde

non nutriatur cupiditas: unde infirmitas foveri debet. sicut Lucanus in laude Catonis refert. Huic epulae vicisse famem, magnique penates Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis Hirtam membra super, Romani more Quiritis, Induxisse togam, etc, LUCAN. lib. II, v. 383 et seqq.

Musica in anima, alia est in virtutibus, ut est justitia, pietas et temperantia; alia in potentiis, ut est ratio, ira et oncupiscentia. Musica inter corpus et animam: est illa naturalis amicitia qua anima corpori non corporeis vinculis, sed affectibus quibusdam colligatur ad movendum et sensificandum ipsum corpus, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit. Musica haec est, ut ametur caro:

Tous les livres