Institutiones grammaticae (page 2)

Priscien · Langues

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Ars Prisciani (Priscianus Caesarensis) · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. alia uero in es productam desinentia, quae sunt propria, masculina inueniuntur, ut Herculēs, Vlixēs, Persēs, Achillēs, Verrēs, Chremēs, Lachēs, excepto uno feminino, Cerēs Cereris. appellatiua uero, si sint ad homines pertinentia, quae apud Graecos communia uel mobilia, apud nos communia sunt, ut herēs, locuplēs, quod et neutrum est. alia uero omnia feminina sunt, ut caedēs, stragēs, struēs, uulpēs, apēs, luēs, labēs, cladēs, nubēs. excipitur hic uerrēs appellatiuum, cum porcum significat. in is finita nomina, si sint adiectiua uel deriuatiua appellatiua, communia sunt, et si ad homines proprie solos pertinent, non faciunt ex se neutra, ut hic et haec ciuis, hic et haec hostis (Statius in V

Thebaidos :

turbidus incertusque oculis uigilantibus hostem

occupat amplexu

Statius, Theb. 5,212-213

, cum de uxore Helimi Gorge loquitur), hic et haec Samnis (aedilis, quia dignitatis est ad uiros pertinentis, masculini generis est); sin tam ad homines quam ad alias res dici possunt, in e faciunt neutrum: hic et haec suauis et hoc suaue, hic et haec dulcis et hoc dulce, hic et haec regalis et hoc regale, hic et haec amabilis et hoc amabile. alia uero in is desinentia, n uel duas consonantes in eadem syllaba uel duplicem consonantem ante is habentia et quae paenultimam syllabam (vol. 1)

una ex liquidis terminant, masculina sunt, ut panis, funis, amnis, ignis, piscis, fascis, fustis, postis, uectis, axis, ensis, anguis, unguis, collis, follis, mensis, corbis, orbis, torquis. excipitur haec bipennis, quod ideo femininum est, quod quasi adiectiuum est securis, uel quod a penna, quod ipsum quoque femininum est, componitur. sed magis adiectiuum hoc esse Virgilius ostendit ferro bipenni ponens in XI:

ferro sonat alta bipenni

fraxinus

Vergilius, Aen.

11,135-136: actas Verg.

. excipitur etiam canis commune, quod et natura sic esse ostendit. finis quoque et clunis tam masculini quam feminini generis usurpauit auctoritas in una eademque significatione.

Iuuenalis in IIII:

ad terram tremulo descendant clune puellae

Iuuenalis 11,164

.

Horatius in I sermonum :

quod pulchrae clunes, breue quod caput, ardua ceruix

Horatius, sat.

1,2,89

. multa tamen et in hac et in aliis terminationibus confudisse genera inueniuntur uetustissimi, quos non sequimur, ut haec amnis, funis, anguis. composita siue ex masculinis siue ex femininis, si adiectiua fuerint, communia sunt, ut hic sanguis, hic et haec exanguis et hoc (vol. 1)

exangue; animus, hic et haec exanimis et hoc exanime; cuspis, hic et haec tricuspis. inuenitur tamen hoc etiam neutro adiunctum, sed per obliquos casus.

Ouidius in I metamorphoseon :

positoque tricuspide telo

mulcet aquas

Ouidius, met.

1,330-331

. pestis etiam et neptis et uestis, cum duas consonantes ante is habent, feminini sunt generis, et uallis, turris, peluis, pellis, quamuis paenultimae syllabae liquidis terminantur, tamen feminina sunt. illa quoque masculina sunt, quae una syllaba crescunt in genetiuo, ut hic lapis lapidis, puluis pulueris, sanguis sanguinis, uomis uomeris, cinis cineris. excipiuntur haec cuspis cuspidis, cassis cassidis, quorum extremae syllabae amborum ab s coeperunt, quod in eiusdem formae masculinis non inuenies, lis quoque litis. alia uero omnia in is desinentia feminina sunt: haec auis, classis, puppis, cutis, securis, messis, bilis, strigilis, uis.

Graeca uero eandem habentia terminationem genera quoque, quae apud Graecos habent, seruant etiam apud Latinos, sicut et alia paene omnia, quod iam superius diximus, ut Paris, Tibris, tigris, Thetis. molaris a mola deriuatum potest esse commune, cum adiectiuum est, sed quia plerumque ad dentem uel lapidem refertur, usus frequens masculinum hoc profert.

Statius in V Thebaidos :

uastaeque sudes fractique molares

Statius, Theb.

5,386: ustaeque (Stat.)

. in os terminantia feminina tria inueniuntur: cos cotis, dos dotis, glos gloris; communia quinque: custos, sacerdos, bos, compos, impos; neutra duo: os oris et os ossis. alia uero omnia masculina sunt: mos, ros, flos, lepos, nepos. in us correptam secundae uel quartae declinationis, si sint arborum nomina, feminina sunt, propria quoque uel appellatiua Graeca os in us (vol. 1)

conuertentia, quae apud Graecos feminini sunt generis, ut haec cupressŭs, myrtŭs, laurŭs, cornŭs, quercŭs, fagŭs, pirŭs, platanŭs, Scyrŭs, Berytŭs, Pylŭs, Iliŭs, Arctŭs (appellatiua uero, ut crystallŭs, costŭs, phaselŭs). a10 alia uero omnia eiusdem terminationis supra dictarum declinationum masculina sunt, ut hic clarŭs, magnŭs, animŭs, uentŭs, somnŭs, lacertŭs, cursŭs, metŭs, sexŭs (quamuis Plautus etiam hoc sexus neutro genere protulit in rudente :

uirile sexus numquam ullum habui

Plautus, Rud. 107

), fluctŭs, artŭs, portŭs, acŭs, unde aculeus diminitiuum teste Probo. sed in usu frequenter haec acus inuenimus.

Lucanus in X:

quod Nilotis acus compressum pectine Serum

Lucanus 10,142

.

Iuuenalis in I:

ille supercilium madida fuligine tinctum

obliqua producit acu

Iuuenalis 2,93-94: tinctum (Iuu.)

. idem in II:

emerita quae cessat acu

Iuuenalis 6,498

. inuenitur etiam hoc acus huius aceris, quod Graeci σκύβαλον dicunt, id est purgamentum frumenti.

Varro rerum rusticarum III: acus substernendum gallinis parturientibus. acus in area excutitur . (vol. 1)

idem in I: argillam mixtam acere . excipiuntur secundae declinationis haec: humŭs, aluŭs (Virgilius in II:

in latus inque feri curuam conpagibus aluum

Vergilius, Aen.

2,51: aluom Verg.

. Accius tamen masculinum hoc protulit annali I:

Maia nemus retinens grauido concepit in aluo

Accius, carm.

[Morel] frg.

1,1: (Annales I)

) et domŭs, colŭs, quae tam secundae quam quartae declinationis inueniuntur; quartae uero: anŭs, murŭs, socrŭs, quae ipsa natura feminarum esse ostendit, et praeterea manŭs, tribŭs, porticŭs, et neutra pelagŭs, quia et apud Graecos eiusdem est generis, et uulgŭs, quod tam masculini quam neutri generis inuenitur. uirŭs quoque neutri est generis, sicut pus, quod est indeclinabile. penŭs inuenitur et masculinum et femininum et neutrum.

Virgilius in I:

cura penum struere

Vergilius, Aen.

1,704

. Terentius in eunucho :

cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum

Terentius, eun.

310

. Horatius in I epistularum :

annonae prosit, portet frumenta penusque

Horatius, epist. 1,16,72

. in us correptam tertiae declinationis nomina neutra sunt, ut munŭs, opŭs. excipitur hic lepŭs, haec Venŭs, hic et haec Ligŭs, hic et haec et hoc uetŭs, et pecŭs, quod femininum haec pecus pecudis declinatur, teste Capro neutrum: hoc pecus pecoris. in us productam, si sint monosyllaba, neutra sunt, ut rūs, crūs, iūs, plūs, tūs. excipiuntur hic mūs muris, hic et haec sūs (vol. 1)

suis, grūs gruis. supra syllabam autem feminina sunt, ut seruitūs, iuuentūs, senectūs, salūs, palūs, tellūs. in ax desinentia, si sint adiectiua, communia sunt trium generum, ut hic et haec et hoc capax, audax, contumax, peruicax, rapax, fallax; alia uero, etiamsi interposita sit alia consonans, feminina sunt, ut fornax, pax, fax, lanx, arx, calx, falx. propria Graeca et barbara masculina sunt: Aiax, Pharnax, Atax. in ex monosyllaba masculina duo inueniuntur: rex, grex. alia uero omnia monosyllaba in x quacumque uocali siue consonante antecedente feminina sunt, ut lex, faex, crux, lux, merx, nix, pix, nox, calx. excipitur unum commune hic et haec dux. in ex supra syllabam i antecedente in paenultima syllaba feminina sunt: haec ilex, silex (auctores tamen et hic silex inueniuntur proferentes.

Iuuenalis in secundo:

nec melior, pedibus silicem quae conterit atrum

Iuuenalis 6,350

.

Ouidius in VII metamorphoseon :

aut ubi terrena silices fornace soluti

Ouidius, met.

7,107

. Virgilius autem in VIII:

stabat acuta silex praecisis undique saxis

Vergilius, Aen.

8,233

). paelex quoque ad mulieres pertinens femininum est, nec non etiam carex.

Virgilius in georgicon III:

et carice pastus acuta

Vergilius, georg.

3,231

. alia, nisi sint adiectiua, masculina sunt: hic uertex, culex, pollex, codex, murex, cortex; hoc tamen etiam feminini inuenitur.

Virgilius in VII: (vol. 1)

raptus de subere cortex

Vergilius, Aen.

7,742

. idem in bucolico :

tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

corticis atque solo proceras erigit alnos

Vergilius, ecl.

6,62-63

. ueruex etiam, cuius finalis syllaba naturaliter producitur, masculinum est.

Iuuenalis in I:

et elixi ueruecis labra comedit

Iuuenalis 3,294

. adiectiua uero omnia in x desinentia, siue e siue quacumque uocali alia antecedente, communia sunt trium generum, ut hic et haec et hoc simplex, artifex. in ix, si paenultima breuis est, masculina sunt: hic călix, hic uărix. s11 excipitur haec sălix et haec fĭlix.

Virgilius in II georgicon :

et filicem curuis inuisam pascit aratris

Vergilius, georg.

2,189

. alia uero feminina sunt: haec mātrix, cōrnix, lōdix, et omnia uerbalia, ut uictrix, nutrix, meretrix, natrix (quod tamen, cum speciem anguis significat, masculini quoque inuenitur.

Lucanus in VIIII:

et natrix uiolator aquae

Lucanus 9,720

. potest tamen hoc et figurate ad serpentem uideri redditum, quod etiam feminino genere profertur, ut idem:

hinc maxima serpens

Python

Lucanus 6,407-408

, sicut:

Praeneste sub ipsa

Vergilius, Aen.

8,561

), (vol. 1)

obstetrix quoque pro obstitrix. excipitur hic fornix, quod quamuis paenultimam positione longam habuit, tamen masculinum est. adiectiua supra dictam seruant generum regulam: hic et haec et hoc pernix, felix. sciendum tamen, quod in uerbalibus in trix terminantibus inuenimus obliquos casus coniungi solere etiam neutris, ut uictrici signo, unde:

uictricia tollite signa

, quamuis hoc uictrix non memini me legisse, etsi analogia declinationis exigat. in ox omnia adiectiua sunt: uelox, pernox, ferox, excepto uno celox (species est nauis) et monosyllabis, de quibus supra dictum est: haec uox, nox. in ux supra syllabam masculina sunt propria: Pollux, Volux; unum commune, quod n habet interpositam in nominatiuo et eam in obliquis casibus amittit, hic et haec coniunx coniugis. sunt tamen, qui nominatiuum quoque putant sine n scribendum. in yx Graeca sunt et seruant eadem apud nos genera: Phryx, Eryx, Styx, sandyx. breuiter quoque de generibus in x terminantium sic possumus dicere, quod in x desinentia adiectiua communia sunt trium generum, ut hic et haec et hoc audax, artifex, felix, uelox, appellatiua uero ad utrumque sexum hominum pertinentia communia utriusque, ut hic et haec coniunx, dux, quae autem ad solos mares pertinent, masculina, et quae ad feminas, feminina, ut hic rex, haec paelex.

Graeca uero siue notha eadem seruant et apud nos genera, quomodo et barbara, ut hic Phaeax, (vol. 1)

Aiax, calix (ἀπὸ τοῦ κύλιξ ), Pollux, Atax, Volux, haec Sphinx, nox. reliqua supra syllabam, nisi sint fetus terrae, e ante x habentia masculina sunt, ut hic cimex, uertex, apex, ueruex. excipitur supellex. alia uero omnia in x desinentia feminina sunt, ut haec pax, nux, crux, ilex, salix, carex, filix ἄγρωστις, fornax, uibix

μώλωψ, celox. excipiuntur hic grex, uarix, fornix, et hic et haec cortex, silex. in t neutra sunt, ut caput, sinciput, occiput, git μελάνθιον, Nepet, oppidi nomen. in duas desinentia consonantes, si sint adiectiua, communia sunt trium generum, ut hic et haec et hoc expers, prudens, inops, insons. in his sunt ponenda et illa omnia, quae apud Graecos uel communia sunt uel faciunt ex se feminina: princeps (ὁ ἀρχηγὸς καὶ ἡ ἀρχηγός.

Virgilius in X:

tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques

augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo

Vergilius, Aen.

10,254-255

), municeps (ὁ συντελεστῂς καὶ ἡ συντελέστρια ἢ ὁ πολίτης καὶ ἡ

πολῖτις.

Iuuenalis in quinto:

municipes Iouis aduexisse lagoenas

Iuuenalis 14,271: lagonas (Iuu.)

), (vol. 1)

parens (ὁ γονεὺς καὶ ἡ γονεύς ). quae quamuis possint figurate neutris quoque adiungi, in plurali tamen numero deficit eorum secundum neutra terminatio, et fortassis quia aliud significant principia, municipia, parentia; nec apud Graecos tamen habent neutra γονεύς nec πολίτης, quae non sunt adiectiua. alia uero, si sint monosyllaba, feminina sunt: ars, fors, gens, mors, lens, frons, mens, pars, sors, scrobs (Ouidius in VII metamorphoseon :

haud procul egesta scrobibus tellure duabus

Ouidius, met.

7,243

. et masculino tamen genere inuenitur.

Plautus in Amphitrione :

ibi scrobes effodito tu plus sexagenos in dies

Plautus, Amph.

[Lindsay] frg.

XII: post 1034 insertum

), ops, stips, trabs, stirps, quod etiam masculinum inuenitur et maxime in arboribus, urbs, puls, exceptis mons, fons, pons, dens, Mars. quae uero supra syllabam sunt, si sint propria uel in ps desinentia, masculina sunt: Arruns, Vfens, Cinyps, Mauors, manceps, adeps τὸ λίπος, forceps, auceps, quae tamen ueteres etiam feminino genere protulerunt.

Varro in II rerum rusticarum : adipe suilla .

Marsus:

adipis pondo triginta uetustae

.

Nouius in lignaria : (vol. 1)

signare oportet frontem calida forcipe

Nouius, Atell.

[Ribbeck³] 42 : Lignaria frg.

I Ribbeck³ = v. 43 Frassinetti

. cetera uero feminina sunt: hiems, cohors. in aus feminina sunt: fraus, laus. in aes diphthongum unum masculinum: praes praedis, et unum neutrum: aes aeris. sciendum tamen, quod uetustissimi in multis, ut diximus, supra dictarum terminationum inueniuntur confudisse genera, nulla significationis differentia coacti, sed sola auctoritate, ut hic et haec aspergo, aluus, arcus, adeps uel adipes, charta, cardo, cinis uel ciner, ceruix, collis, crux, calx, cupressus, platanus, populus, laurus, aquila, crinis, carbasus, colus, hic et haec cassis, clunis, hic et haec † conscia, callis, fornax, frutex, grex, frons frontis, hic et haec humus, imbrex, limus, latex (Accius:

non calida latice lautus

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 666: (ex incertis fabulis)

), lembus, linter, lepus, agnus, leo, pampinus, perdix, hic et haec palumbes, hic et haec faex, rudens ὁ πρότονος, socrus, supparus περιώμιον et hoc supparum, senex, stirps, torris

ὁ δαλός, tiaras, Tibris, amnis, torquis, trames, uesper, hi et hae uepres. in multis aliis etiam confudisse genera uetustissimi inueniuntur siue in eisdem terminationibus seu immutantes eas. neutra quoque (vol. 1)

quaedam solebant etiam masculino genere proferre uel ex contrario: hic et hoc guttur, murmur, globus, quod etiam hoc glomus dicitur glomeris. hic fretus etiam et dorsus, huius fretus, dorsus pro fretum freti et dorsum dorsi dicebant, hic gelus pro hoc gelu, Histrum pro Hister, et Rhenum, Tanagrum, Metaurum, Iberum, Vulturnum, Oceanum (hoc tamen, quotiens flumen sequebatur, solebant facere). iubar quoque tam masculinum quam neutrum proferebant (Ennius in

annalibus :

interea fugit albus iubar Hyperionis cursum

Ennius, ann.

[Vahlen²] 557: = 571 Skutsch

.

Caluus in epithalamio :

Hesperium ante iubar quatiens

Caluus, carm.

[Morel] frg; 5: (epithalamia)

hoc iubar dixit: si enim esset masculinum uel femininum, iubarem dixisset), hic et hoc liquor, hic et hoc papauer, hic et haec et hoc penus et hoc penum (Plautus in Pseudulo :

† nisi mihi annuus penus hic ab amatoribus congeratur,

† cras populo prostituam uos, o puellae

Plautus, Pseud.

177-178

. Lucilius:

magna penus paruo spatio consumpta peribit

.

Plautus in captiuis :

† dicam seni curet sibi aliud penus

Plautus, Capt.

920

. Caesar Strabo in oratione, qua Sulpicio respondit : deinde propinquos nostros Messalas domo deflagrata penore uolebamus priuare

Caesar Strabo, or.

[Malcovati] frg.

14: (contra P. Sulpicium Rufum, frg. servatum apud Prisc. ibid.)

. Afranius in talione : (vol. 1)

uos quibus cordi est intra tunicam [manus] laeua,

dextra intra penum

erile

Afranius, com.

[Ribbeck³] 328-329 : Talio (manus l. [at] / d. in erile p.): v. 331-332 Daviault (manus / l. d. in p. e.) = 38-329 Lopez (manus l. d. in p. e.) *

), hic et haec et hoc pecus (Ennius in Nemea :

pecudi dare uiua marito

Ennius, scaen.

[Vahlen²] 296: = 253 Jocelyn

. potest tamen figurate hoc esse prolatum, ut si dicam aquila maritus uel rex auium), hic et haec retis et hoc rete, hic et hoc sexus, hic et haec et hoc specus, hic et hoc sal.

Cato in II: ex sale, qui apud Carthaginienses fit

Cato, orig.

[Peter] 67: (ex libro II)

.

Afranius in Compitalibus :

ut, quicquid loquitur, sal merum est

Afranius, com.

[Ribbeck³] 30 : Compitalia frg.

III Ribbeck³ = III, 32 Daviault = III, 30 Lopez *

. etiam hoc sale Ennius protulit in XIIII annalium :

caeruleum spumat sale conferta rate pulsum

per mare

Ennius, ann.

[Vahlen²] 385: = 378 Skutsch (pro ma**re HL : pro mare ad Ennii uersum referri de Vahlen² et Skutsch opinione non possunt : per mare cett.)

. supra dictorum tamen nominum usus et apud Caprum et apud Probum de dubiis generibus inuenis. (vol. 1)

de numeris

numerus est dictionis forma, quae discretionem quantitatis facere potest. est autem uel singularis uel pluralis, nam dualis apud Latinos non inuenitur. singularis est, ut homo, pluralis, ut homines. et sciendum, quod in uno proprie numerus non dicitur, sed abusiue, quomodo nominatiuus casus non est, sed abusiue casus dicitur, quod facit alios casus, quamuis multi de hoc dicant, quod ideo casus sit dicendus, quod a generali nomine cadant omnium specialium nominatiui. sed si ob hoc casus est dicendus, omnes partes orationis possunt uideri casum habere: et uerbum enim et aduerbium et coniunctio a generali uerbo et aduerbio et coniunctione cadunt in speciales positiones singularum. alii autem dicunt, quod ipsa terminatio nominatiui cadens in alias diuersas terminationes non incongrue casus nominatur, cum naturam habeat, ut cadere possit et cadendo faciat omnes casus; quippe si casus dicitur non solum illud, in quod cadit aliquid, sed etiam ipsa res, quae cadit. unde aptota dicunt illa nomina doctissimi artium scriptores, quae nominatiuum tantum habent casum, in quo refutatur illorum ratio, qui ideo putant eum casum nominatum, quod a generali nomine cadat. possumus autem et a maiore et frequentiore parte casuum, qui sunt obliqui, hunc quoque accipere nominatum, quomodo et syllabas ex singulis uocalibus dicimus. ergo singularis quoque numerus bene dicitur, quod ipse geminatus et multiplicatus facit omnes numeros et quod omnes numeri ex ipso componuntur et in ipsum dissoluuntur. et singularis quidem numerus finitus est, pluralis uero infinitus. cum enim dico homo, certum est de uno dicere, cum uero homines, incertum est, de quot, nam a duobus usque ad innumerabiles extenditur significatio. itaque natura numerorum quoque certorum inuenit nomina, quibus (vol. 1)

adiunctis nihil ultra citraque intellegere liceat, ut homines duo, centum uel mille. ergo dubitationem pluralium discutit adiunctio eorum nominum, quae singulis numeris sunt propria suae cuiusdam positionis, quippe cum sint pluralia non a singularibus nata. numeros autem hae habent dictiones, quae personas quoque habent uel finitas uel infinitas, id est nomina, uerba, participia, pronomina. unde si deficiat personis uerbum, deficit etiam numero, qualia sunt infinita, impersonalia, gerundia uel supina. aduerbium uero, quamuis saepe demonstret numerum ad significationem nominum numeralium, non tamen quasi accidentem hunc habet: accidentia enim generalia fere sunt ad omnes species partium perfectarum. quod enim dicas singularis numeri aduerbium uel quod pluralis?

cum similiter omne aduerbium tam singularibus quam pluralibus uerbis adiungitur, etiam numerale quemcumque numerum significet (ut singillatim circumeo et singillatim circumimus, pluraliter loquor et pluraliter loquimur, saepissime dico et saepissime dicimus), quod in nulla parte alia numerum possidente potest contingere nisi figurate, ut, cum sint numeri singularis, plurali addicantur uel, cum sint pluralis, singulari. praeterea nomen et pronomen et uerbum et participium declinantur in numeros. aduerbium autem quicquid significet et quemcumque numerum, indeclinabile manet. hoc tamen interest inter numerorum nomina, quae sunt indeclinabilia, et inter aduerbia, quod ea licet tam singularibus adiungere, ut praedixi, quam pluralibus, ut milies dixi et milies diximus, illa uero non nisi pluralibus, ut mille homines diximus. nec praepositio igitur nec coniunctio nec interiectio numerum habent, quippe nec personas significant. inueniuntur quaedam nomina, quae utrumque numerum eadem uoce (vol. 1)

demonstrant, ut in prima declinatione singularis genetiuus et datiuus et pluralis nominatiuus et uocatiuus, huius et huic poetae hi et o poetae. et in mobilibus trium generum omnibus singularia feminina et pluralia neutra eandem uocem habent: haec prima ἡ πρώτη καὶ τὰ πρῶτα, sacra

ἡ ἱερὰ καὶ τὰ ἱερά, maxima ἡ μεγίστη καὶ τὰ μέγιστα. in secunda quoque declinatione genetiuus singularis et nominatiuus et uocatiuus pluralis idem est: huius docti et hi docti et o docti. in tertia omnium in es productam terminantium, cum pares habeat nominatiuo syllabas genetiuus, nominatiuus quoque pluralis et accusatiuus et uocatiuus idem est, ut hic uerres hi et hos et o uerres, haec caedes hae et has et o caedes. in quarta etiam genetiuus singularis et nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis idem est, quippe in omnibus his casibus producitur us: huius fluctus hi et hos et o fluctus. in quinta quoque declinatione omnis nominatiuus et uocatiuus singularis et nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis idem est, ut haec et o res, spes, facies, hae et has et o res, spes, facies. nec solum in nominibus, sed etiam in pronominibus inuenies quaedam communia utriusque numeri, ut in his, quae genetiuum uel datiuum singularem in i terminant et similiter nominatiuum pluralem: mei, tui, sui, nostri, uestri, illi, isti, ipsi, ei. qui quoque tam singularis est nominatiuus quam pluralis. in participiis quoque mobilibus idem fit, quod in nominibus. nam in uerbis nulla uox eadem apud Latinos singularis est et pluralis. sunt quaedam nomina semper singularia uel natura uel usu: natura, (vol. 1)

ut propria, quae naturaliter indiuidua sunt: Iuppiter, Venus, Ceres, Achilles, Hector, sol, luna, Italia, Sicilia, Cilicia; usu, quae singulariter proferri tradidit usus, ut sanguis, puluis. in his tamen ipsis est quando uel euentus uel partitio regionum uel diuersae opiniones uel auctoritas ueterum cogit uel quando pro appellatiuis quoque proferuntur, ut etiam plurali numero proferantur: euentus, quod euenit saepe eodem proprio nomine duos uel plures nuncupari, ut Aeneas Anchisae filius et Siluius Aeneas, Pyrrhus filius Achillis et Pyrrhus rex Epirotarum, Aiax Telamonius et Aiax Oilei filius. haec enim non naturaliter communia sunt, quippe nullam qualitatem communem s12 significant, sed casu diuersis contigere personis. idem facit partitio regionum, ut Gallia citerior et Gallia ulterior, diuersae opiniones, quod quidam multos soles et multas lunas esse putauerunt (terra quoque, uirtus, pietas, iustitia, probitas et similia, quando deas significant, propria sunt, quando uero partes uel in hominibus sitas res, appellatiua sunt. itaque si sint propria, non habent pluralem numerum, sin appellatiua, habent); auctoritas, ut mella, frumenta, ordea, farra plurali numero protulit Virgilius, cum in usu frequentiore singularis numeri sunt, sicut alia quoque plurima, ut sanguis, puluis, pax, quae tam singulariter quam pluraliter prolata idem possunt significare. sed pluraliter non utimur eis, quia auctoritas deficit, cui si collibuisset, quomodo cruores, dicere sanguines, uel quomodo (vol. 1)

cineres, sic pulueres, nihil impediret. sciendum tamen, quod metallorum uel seminum uel umidorum ad mensuram uel ad pensum pertinentium pleraque semper singularia inueniuntur, ut aurum, argentum, aes, plumbum, stannum, uitrum, orichalcum, electrum, triticum, eruum

ὄρυζα, faba, lens, pisa, conchis, acetum, liquamen, mulsum, oleum. adeo autem haec usus, non regula prohibet etiam pluralia habere, quod quidam propria confisi auctoritate plurali quoque, ut dictum est, haec protulerunt numero, ut ordea, frumenta, fabae, uina, mella. similiter sunt quaedam semper pluralia uel natura uel usu: natura, ut Gemini, proprium in signo caelesti, et Pisces, usu, ut manes, arma, moenia, Floralia, Saturnalia, nundinae, kalendae, nonae, idus, Compitalia, Neptunalia et omnia paene festorum dierum nomina. sunt quaedam singularia uoce, intellectu pluralia, quae etiam comprehensiua dicuntur, id est περιληπτικά, ut populus, exercitus, legio; alia contra intellectu singularia, uoce pluralia, ut Athenae, Thebae, Mycenae, Maenala, Gargara, Tartara, Dindyma, Bactra. inueniuntur tamen in his quaedam etiam singulariter prolata idem significantia.

Virgilius in V:

Argolicoue mari depressus et urbe Mycena

Vergilius, Aen.

5,52: deprensus Verg.

Mycenis Verg.

: -nae codd.

MP

.

Statius in VIIII Thebaidos :

uiue superstes, ait, diraeque ad moenia Thebes (vol. 1)

solus abi

Statius, Theb.

9,294-295

. Maenalus quoque dicitur et Tartarus et Gargarus.

Virgilius in

bucolico :

Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes

semper habet

Vergilius, ecl.

8,22-23: loquentis Verg.

. idem in VI:

tum Tartarus ipse

bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras

Vergilius, Aen.

6,577-578

.

de figuris

figura quoque dictionis in quantitate comprehenditur: uel enim simplex est, ut magnus, uel composita, ut magnanimus, uel decomposita, quam Graeci παρασύνθετον uocant, id est a compositis deriuata, ut magnanimitas, quae rationabiliter separatim accepta est figura a Graecis. neque enim simplex poterit esse, quae a composita deriuatur dictione, neque composita, quia, quod suum est compositorum, non habet, id est ut ipsa per se ex diuersis componatur dictionibus separatim intellegendis sub uno accentu et unam rem suppositam [id est significandam] accipiat, ut est respublica, iusiurandum et talia. una est enim res supposita, duae uero uoces diuersae sub uno accentu prolatae, quas inuenis separans compositum, etiamsi sit a corruptis compositum, ut est parricida. hoc enim ipsum per se compositum quaerentes ex quibus dictionibus est, inuenimus diuisione facta eas per se intellegendas: dicimus enim a parente et a uerbo caedere, quae utraque per se integra sunt et intellectum habent plenum, quod in decompositis fieri non potest. si enim dicam magnanimitas compositum est a magno et animitate, nihil dico, animitas (vol. 1)

enim per se non dicitur. necesse est ergo dicere, quod magnanimus quidem compositum est a magno et animo, quae sunt intellegenda per se, a magnanimo autem deriuatum est magnanimitas: quamuis inueniuntur multa dubia, utrum decomposita sint an composita, ut impietas, infelicitas, perfectio. quae si ab impio et infelice et perfecto dicamus deriuata, decomposita sunt, cum autem in duo separatim intellegenda possint diuidi, uidentur esse composita, quomodo etiam participia, quae a compositis uerbis deriuantur, ut perficiens, neglegens, circumdans, anteueniens. sunt tamen quaedam, quorum simplicia in usu frequenti non sunt, ut defensor, repleo, compleo, suppleo, deleo, releo, defendo, offendo, respicio, aspicio, suspicio, despicio. quod autem rationabiliter simplicia quoque horum possunt dici, ostendunt nomina ex eis nata: plenus quasi a pleo uerbo, letum quasi a leo uerbo et leor. specto etiam uerbum quasi a uerbo spicio natum est frequentatiuum. componuntur autem nomina modis quattuor: ex duobus integris, ut tribunusplebis, iusiurandum; ex duobus corruptis, ut beniuolus, pinnirapus; ex integro et corrupto, ut inimicus, extorris; ex corrupto et integro, ut efferus, impius. et sciendum, quod omnes partes orationis habent composita absque interiectione et plerisque participiis. interiectiones enim semper simplices sunt, participia uero uel simplicia uel decomposita plerumque [id est a compositis uerbis deriuata] sunt: per se enim (vol. 1)

raro componitur participium. nam si quis dicat, faciens participium compositum fieri efficiens, sciat hoc minime potuisse fieri, nisi prius uerbum compositum fuerit, ut est facio efficio, et ex hoc uerbo nasci participium efficiens. quae enim participia per se componuntur, pleraque amittentia uim participii transeunt in nomina, ut potens impotens, doctus indoctus. ideo autem diximus pleraque, quod illa participia uidentur a simplicibus suis esse composita, quae non uerborum sui temporis, sed participiorum simplicium regulam seruant, ut contigi contactus a simplici tactus, coegi coactus a simplici actus, contuli collatus a simplici latus. nomina uero componuntur uel cum aliis nominibus, ut omniparens, paterfamilias, uel cum uerbis, ut armiger, lucifer, uel participiis, ut senatusdecretum, plebisscitum, uel pronominibus, ut huiuscemodi, illiusmodi, uel aduerbiis, ut satisfactio, beneficus, maledicus, causidicus, uel praepositionibus, ut impudens, perfidus, uel coniunctionibus, ut uterque, quisque, nequis, siquis, quae composita esse ostenduntur a femininis in a desinentibus, ut siqua, nequa quomodo aliqua. a13 et componuntur uel a duabus dictionibus, ut septentrio, semiuir, uel a (vol. 1)

tribus, ut imperterritus, inexpugnabilis, inextricabilis, uel amplioribus, ut cuiuscumquemodi, quae tamen solent ex iam compositis secundam compositionem accipere. primo enim compositum est perterritus, expugnabilis, extricabilis, et post imperterritus, inexpugnabilis, inextricabilis, similiter imperfectus, ineluctabilis et similia. est ergo illud quoque attendendum, quod separata composita non solum in simplices resoluuntur dictiones, sed etiam in ante compositas, sicut sunt ea, quae a tribus uel amplioribus componuntur. ipsa tamen quoque ante composita necesse est in duas intellegibiles dictiones resolui. componuntur tamen etiam quaedam ex decompositis: potens a uerbo potes, quod est compositum. ex hoc componitur impotens, omnipotens, ignipotens, uiripotens ex simplici et decomposito. et est sciendum, quod, si duo sint nominatiui, ex utraque parte declinatur compositum, ut respublica reipublicae, iusiurandum iurisiurandi, quod Graeci numquam faciunt in compositis. dicunt enim, oportere compaginem, qua cohaerent in compositione dictiones, immobilem manere. hoc igitur non seruantes [Latini] diuisorum quidem utimur declinatione, accentu tamen compositorum. in omni enim casu sub uno accentu ea proferentes composita esse ostendimus, et possumus dicere, per singulos casus ea componi. quod dicentes non uidemur contra supra dictam Graecorum de compagine rationem facere. nec mirum apud nos per singulos casus nomina componi, cum apud illos quoque inueniuntur etiam uerba quaedam, quae per diuersa tempora componuntur, ut καταγράφω κατέγραφον, ἀναγινώσκω ἀνεγίνωσκον. nam si a praesenti καταγράφω dicam nasci κατέγραφον, incipit labefactari compago (vol. 1)

compositionis, quod recusat ratio. unum apud Latinos inuenitur nomen, quod quamuis ex duobus sit nominatiuis compositum, non ex utraque parte declinatur, id est alteruter alterutrius, quod tamen ipsum non absque ratione non declinatur. nam cum duae contra se pugnant regulae, ut unam seruet, necessario perdidit alteram. omnia enim nomina uel pronomina, quae genetiuum in ius terminant, debent hunc communem habere trium generum: unus unius, una unius, unum unius; solus solius, sola solius, solum solius; ille illius, illa illius, illud illius. cum igitur femininum et neutrum supra dicti nominis ex corrupto et integro sint composita hiatus causa et euphoniae alterutra pro altera utra et alterutrum pro alterum utrum, et necessario extrinsecus habuerint declinationem, id est alterutrius. unde Cicero pro M(arco) Marcello : quod si in alterutro peccandum sit, malim timidus quam parum prudens uideri

Cicero, Marcell.

21: malim uideri nimis timidus quam parum prudens (Cic.)

. itaque masculinum quoque eorum est declinationem secutum propter rationem supra dictam in ius terminantis genetiui, qui communis trium uult esse generum. nec solum tamen in declinationibus nominum hoc contingit, sed etiam in accentibus, ut utérque utráque utrúmque, plerúsque pleráque plerúmque: femininum enim, quamuis paenultima breuis sit, accentum tamen in ea habuit acutum, sicut masculinum et neutrum: que enim, nisi separata sit, si Graecos sequimur, coniunctio enclitica esse non debet, nisi illud dicamus, quod que, quando cum integris componitur dictionibus, quamuis significationem suam amittat [id est coniunctionis], tamen enclitici uim seruat: pleráque, ubíque, utráque, exceptis differentiae causa ítaque, útique; in his enim non solum coniunctio, sed etiam praeposita ei aduerbia uim propriae (vol. 1)

significationis conuertunt composita. uetustissimi tamen et altera utra et alterum utrum et alterius utrius solebant proferre et plerus plera plerum absque que additione (Cicero in Protagora : quae igitur potest esse indignitas uoluptatis ad molestiam, nisi in magnitudine aut longitudine alterius utrius posita?

Cicero [Garbarino] phil. frg. 4 : (Protagoras) cf. Plato Prot.

356a uoluptatis P. Victorius coll.

Platone: uoluntatis codd. molestiam: modestiam $BADR²$ aut in longitudine G () GL ()

. Cato de

ambitu : sed sunt partim, qui duarum rerum alterius utrius causa magistratum petunt

Cato, or.

[Malcovati] frg.

136: (de ambitu)

. idem in I originum : agrum quem Volsci habuerunt campestris plerus Aboriginum fuit

Cato, orig.

[Peter] 7: (ex libro I)

. Pacuuius in Duloreste :

pater Achiuos in Caphereis saxis pleros perdidit

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 136: (Dulorestes)

. idem in Teucro :

periere Danai, plera pars pessumdata est

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 320: (Teucer)

.

Asellio in III historiarum aduerbialiter sine que extulit: ut fieri solet plerum, ut in uictoria mitior mansuetiorque fiat

Asellio, hist.

[Peter] frg.

3: (rerum gestarum libri, ex libro III)

). ergo nihil aliud est in his nominibus que nisi syllabica epectasis, quomodo ce in quibusdam pronominibus et aduerbiis, ut hisce, hosce, illice. nam et plerus plera plerum et plerusque pleraque plerumque idem significant. uter uero et uterque diuersas habent significationes. uter enim, πότερος, diuiduam uim habet, uterque, ἑκάτερος, collectiuam; ubi,

ποῦ ἢ ὅπου, ubique, πανταχοῦ. in his ergo et similibus que si coniunctionem accipiamus, composita sunt, sin syllabam, deriuatiua. similiter (vol. 1)

undique, denique, itaque. sin uero ex utroque casu obliquo sint composita nomina, manent indeclinabilia, ut huiusmodi, istiusmodi, illiusmodi, cuiusmodi, eiusmodi, cuimodi; sin ex nominatiuo et obliquo uel obliquo et nominatiuo, nominatiuus tantum declinatur, ut praefectusurbis, senatusconsultum. et inuenimus per omnes fere casus composita, ut iurisperitus, legislator, praefectusurbis et praefectusurbi, tribunusplebis et tribunusplebi, agricola [agrum colens], caelicola [caelum colens], macte id est magis aucte (antiqui tamen et mactus dicebant), mentecaptus. et singularia cum pluralibus componuntur, ut orbisterrae et orbisterrarum, paterfamilias et paterfamiliarum, armipotens armorumpotens, magistermilitum, asecretis, acalculis, s14 aresponsis, abactis. possunt tamen haec eadem etiam separata esse, si diuersos accentus his dederis uel interponas coniunctiones, ut resque publica, populusque Romanus, tribunusque plebis. siquis ad imitationem εἴτις Graeci enclitice prolatum quidam putant, ut numquis, nequis. ostenduntur tamen ea sine dubio composita tam a feminino singulari quam a neutro plurali in a desinentibus. compositio enim, non enclisis, corrumpere dictiones solet: dicimus enim siqua, nequa, ut aliqua.

de casu

casus est declinatio nominis uel aliarum casualium dictionum, quae (vol. 1)

fit maxime in fine. nominatiuus tamen siue rectus, uelut quibusdam placet, quod a generali nomine in specialia cadit, casus appellatur (ut stilum quoque manu cadentem rectum cecidisse possumus dicere [uel abusiue dicitur casus, quod ex ipso nascuntur omnes alii]), uel quod cadens a sua terminatione in alias facit obliquos casus. quaeritur autem, quid sit inter indeclinabilia et aptota et monoptota?

et sciendum est, quod et aptota et monoptota indeclinabilia sunt: similiter enim non uariant terminationem, sed immobilem eam seruant. aptota tamen sunt proprie dicenda, quae nominatiuum solum habent, qui plerumque et uocatiuus inuenitur et non accipitur etiam pro obliquis, ut Iuppiter, Diespiter: non enim licet eodem pro genetiuo uel alio casu obliquo uti (ideo dixi proprie dicenda, quia inueniuntur antiqui aptota pro monoptotis et monoptota pro aptotis posuisse). neutrum uero si sit aptotum, necessario etiam pro accusatiuo et uocatiuo accipitur eius nominatiuus, quod generale est omnium neutrorum, ut fas, nefas, ir, pus. monoptota uero sunt, quae pro omni casu una eademque terminatione funguntur, qualia sunt nomina literarum et numerorum a quattuor usque ad centum. mille quoque indeclinabile est et siqua inueniuntur similia, ut hoc a huius a, hoc alpha huius alpha, hi quattuor horum quattuor, hoc gummi huius gummi, hic et haec et hoc nequam huius nequam, hi quot, tot, horum quot, tot et barbara plurima, sed magis omnia, nisi si ea ad Graecam uel nostram regulam flectamus uel ab auctoribus flexa inueniamus. in his ergo, id est carentibus declinatione finalium syllabarum, quae monoptota nominamus, uidentur casus fieri non uocis, sed significationis dumtaxat. itaque articulis diuersis utimur pro uarietate significationis nec non etiam structurae rationem seruamus, sicut in declinabilibus per [sex] casus. (vol. 1)

uelut autem una uoce diuersas possunt habere significationes tam declinabilia per quosdam casus quam indeclinabilia per omnes casus, sic e contrario diuersis uocibus saepe inuenimus unam eandemque fieri significationem, ut labor et labos, honor et honos, huius cornus et corni, pinus et pini, huius quaestus uel quaesti, ornatus uel ornati, tumultus uel tumulti, Achillis uel Achilli, aulai et aulae, a felice uel felici, deis et diis, sapientium et sapientum, nec solum in nominibus, sed etiam in aliis partibus, ut amauerunt uel amauere, amaueram uel amaram, ei uel ii, eis uel iis, nimium et nimis, satis et sat. est autem rectus, qui et nominatiuus dicitur. per ipsum enim nominatio fit, ut nominetur iste Homerus, ille Virgilius. rectus autem dicitur, quod ipse primus natura nascitur uel positione et ab eo facta flexione nascuntur obliqui casus. genetiuus autem, qui et possessiuus et paternus appellatur, genetiuus uel quod genus per ipsum significamus, ut genus est Priami, uel quod generalis uidetur esse hic casus genetiuus, ex quo fere omnes deriuationes et maxime apud Graecos solent fieri; possessiuus uero, quod possessionem quoque per eum [casum] significamus, ut Priami regnum, unde possessiua quoque per eum casum interpretantur. quid est enim Priameium regnum nisi Priami regnum?

paternus etiam dicitur, quod per eum casum pater demonstratur, ut Priami filius, unde patronymica pariter in eum resoluuntur (quid est Priamides nisi Priami filius?

). post hunc est datiuus, quem etiam commendatiuum quidam nuncupauerunt, ut do homini illam rem et commendo homini illam rem. quarto loco est accusatiuus siue causatiuus: accuso hominem et in causa (vol. 1)

hominem facio. uocatiuus etiam salutatorius uocatur, ut o Aenea et salue Aenea; ablatiuus etiam comparatiuus, ut aufero ab Hectore et fortior Hectore.

multas tamen alias quoque et diuersas unusquisque casus habet significationes, sed a notioribus et frequentioribus acceperunt nominationem, sicut in aliis quoque multis hoc inuenimus, ut patronymica uocamus non quod omnia, sed quod pleraque a patribus deriuantur, neutra dicimus uerba, non quod solum ea in hac specie inueniuntur, quae neutram habent significationem [id est nec actiuam nec passiuam, absolute dicta], sed quod ex maxima parte, syllabas nominamus, non quod omnes comprehensione literarum constant, sed quod pleraeque: sic ergo etiam casus ab aliqua notabiliore significatione sunt nominati.

ordo quoque naturalis eis datus est: quippe nominatiuus, quem primum natura protulit, ipse primum sibi locum defendit, unde uerbis quoque intransitiue iste quasi egregius adhaeret. genetiuus secundum locum sibi defendit: hic quoque naturale uinculum generis possidet et nascitur quidem a nominatiuo, generat autem omnes obliquos sequentes; datiuus, qui magis amicis conuenit, tertium, et quod uel eandem habet uocem genetiuo uel unius abiectione uel mutatione literae ab eo fit; qui uero magis ad inimicos attinet, id est accusatiuus, quartum; extremum apud Graecos obtinuit uocatiuus, quippe cum imperfectior ceteris esse uidetur: nisi secundae enim personae coniungi non potest, cum superiores quattuor omnes personas possunt complecti figurate adiuncti pronominibus, ut ego Priscianus scribo, tu Priscianus uel Prisciane scribis, ille Priscianus scribit; mei Prisciani eges, tui Prisciani egeo, illius Prisciani eget; mihi (vol. 1)

Prisciano das, tibi Prisciano do, illi Prisciano placet; me Priscianum uidet, te Priscianum uideo, illum Priscianum uidet. similiter ablatiuus tribus adiungitur personis: a me Prisciano accipis, a te Prisciano accipio, ab illo Prisciano accipit. non egent autem nomina pronominibus, quamuis omnes circumeant personas, si cum uocatiuis aut substantiuis uerbis coniungantur, ut Virgilius nominor uel sum, Virgilius nominaris uel es, Virgilius nominatur uel est. igitur ablatiuus proprius est Romanorum et, quamuis ipse quoque tribus sociari potest, ut diximus, personis, tamen, quia nouus uidetur a Latinis inuentus, uetustati reliquorum casuum concessit, quamuis hunc quoque a uetustissimis Graecorum grammaticis accepisse uidentur, qui sextum casum dicebant οὐρανόθεν,

ἐμέθεν, σέθεν, ἕθεν, qui profecto ablatiui uim possidet: nam etiam praepositionem assumit, ut ἐξ ἐμέθεν, ἐξ οὐρανόθεν Homerus (ἐξ ἐμέθεν

γάρ φασι κάκ᾽ ἔμμεναι ). sunt igitur formae casuales sex: monoptota, quae una terminatione pro omni casu funguntur, ut supra dictum est, ut nequam, gummi, alpha, beta, cornu, quattuor, (vol. 1)

quinque, sex. his quidam addunt illa, quae tam uoce quam significatione unum casum habent, ut huiusmodi, istiusmodi. diptota sunt, quae duos diuersos casus habent tantum, ut uerua ueribus (nam ueruum in usu non inuenimus) et fors forte (Terentius in Phormione :

o fortuna, o fors fortuna

Terentius, phorm.

841

. Virgilius in I:

forte sua Libycis tempestas appulit oris

Vergilius, Aen.

1,377

), tabi et tabo. alia triptota, qualia sunt omnia neutra secundae declinationis in singulari numero, ut templum templi templo, et in plurali tam in secunda quam in tertia et quarta, id est omnia neutra pluralia, ut templa templorum templis, sidera siderum sideribus, cornua cornuum cornibus. alia tetraptota, qualia sunt omnia in r desinentia secundae declinationis: puer pueri puero puerum. alia pentaptota, qualia sunt omnia masculina uel feminina secundae declinationis in us terminantia: doctus docti docto doctum docte, Virgilius Virgilii Virgilio Virgilium Virgili. hexaptota sunt, quae sex diuersos casus habent, qualia sunt masculina in us desinentia, quae secundum declinationem quorundam pronominum in ius efferunt genetiuum: unus unius uni unum une ab uno (unus quia de uocatiuo quidam dubitant, Caper, doctissimus antiquitatis perscrutator, ostendit hoc usum Catullum et Plautum.

Catullus:

tu praeter omnes une de capillatis,

Celtiberosae Celtiberiae fili

Catullus 37,17-18: cuniculosae Celtiberiae (Catull.)

. Plautus in friuolaria : (vol. 1)

o amice ex multis mi une Cephalio

Plautus, Friu.

[Lindsay] frg.

X: Friuolaria

). sole quoque antiqui.

Ticidas in hymenaeo :

felix lectule talibus

sole amoribus

Ticidas, carm.

[Morel] frg.

1: (Hymenaeus)

. sunt alia, quorum nominatiuus quidem in usu non est, obliqui autem sunt, ut Iouis Ioui Iouem a Ioue, quamuis uetustissimi nominatiuum quoque hic Iouis proferebant, sicut de nominatiuo tractantes ostendemus. sunt alia, in quibus tres obliqui inueniuntur, precis preci prece, frugis frugi fruge (uetustissimi tamen et frux et fruges nominatiuum protulerunt); alia, in quibus duo: uicem uice, tabi tabo; alia, in quibus unus, ut sponte, laterem (quamuis et ablatiuus eius et nominatiuus et accusatiuus plurales inueniuntur.

Plautus in Truculento :

quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in

noctes singulas

latere fit minor, qua is hoc ad uos damni permensus uiam est?

::

nil mirum, uetus est maceria, ueteres si lateres ruunt :: (vol. 1)

ain tu * ueteres lateres ruere?

Plautus, Truc.

303-306

), fas, nefas, caepe. illud quoque non est praetermittendum, quod quibusdam septimus casus esse uidetur ablatiuus, quando sine praepositione profertur, quod satis irrationabile uidetur; minime enim praepositio addita uel detracta mutare ualet uim casus. neque enim, cum accusatiuo casui multae praepositiones solent adiungi, alius est, quando habet eas, et alius, quando absque his profertur. quis autem dubitat, quod omnes praepositiones uel accusatiuo uel ablatiuo apud Latinos iungi solent?

ergo si adiunctae uel non ablatiuo mutant eius uim, accusatiuo quoque adiunctae uel non debent similiter mutare casum. denique in comparationibus absque praepositione solet proferri ablatiuus, nec tamen dicit quisquam, septimum tunc esse casum, sed ablatiuum, cum dico fortior Achilles Hectore. in quo omnes artium scriptores consentiunt et sex esse casus confitentur, non septem. uno enim, non duobus, Latini casibus superant Graecos. superuacuum faciunt igitur, qui septimum addunt, qui nulla differentia uocis in ullo nomine distet a sexto. sciendum tamen, quod hic casus [id est ablatiuus] est quando pro genetiuo, est quando pro datiuo accipitur Graeco: pro genetiuo, quando praepositionibus uel aduerbiis ablatiui casus subiungitur, ut ex illo, de illo, ab illo, pro illo, coram illo, cum illo, et quando comparatur, fortior illo, et quando nominis et participii ablatiuus uerbo et nominatiuo alterius nominis cum transitione personarum adiungitur, ut sole ascendente dies fit et Traiano bellante uicti sunt Parthi. hac autem utimur constructione, quando consequentiam aliquam rerum, quae uerbo demonstrantur, ad eas res, quae participio significantur, ostendere uolumus. quid est enim Traiano bellante uicti sunt Parthi nisi quod secuta est uictoria Traianum bellantem?

et sole ascendente (vol. 1)

factus est dies nisi quod ascensionem solis secutus est dies?

inueniuntur tamen etiam nomina loco participiorum in huiuscemodi elocutione posita, ut Virgilius in VII:

non uobis rege Latino

diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit

Vergilius, Aen.

7,261-262: deerit Verg.

, rege Latino pro regnante Latino, quamuis in huiuscemodi quoque constructionibus subauditur participium substantiuum.

Graeci autem in huiuscemodi constructione solent pro genetiuo participii etiam infinitum uerbum ponere, ut ἐν τῷ βασιλεύειν Τραϊανόν, ἀντὶ τοῦ βασιλεύοντος Τραϊανοῦ. etiam tunc pro genetiuo ponitur Graeco, quando per participium habens et accusatiuum interpretamur eum, ut pulchra forma mulier, id est pulchram formam habens, magna altitudine domus, id est magnam altitudinem habens; pro datiuo quoque, quando cum in uel sub praepositionibus iungitur, ut in illo, sub illo, et quando ipsum ablatiuum interpretamur per accusatiuum et praepositionem per, ut uinco te manu, id est per manum, uideo te lumine, id est per lumen. a15 appendix libro quinto 'hoc penum.

' pb n=192-193 (vol. 1)

liber sextus: de nominatiuo et genetiuo casu

(vol. 1)

breuiter regulas tibi me iussisti, Iuliane consul ac patricie, nominum colligere, quibus Latina utitur eloquentia. quod suscepi non tam rei facilitate uel ingenii confidentia, quam ne quid tibi, cui omnia debeo, prorsus negarem et quoniam ornamentum te esse Latinorum non minus quam Graecorum studiis gaudebam. igitur excusatio mihi sit audacis incepti difficillima recusatio tuae iussionis. nunc de nominatiuo et genetiuo singulari, quibus inuentis alii casus tam singularis quam pluralis numeri facile dinoscuntur, pleraque quidem a doctissimis uiris, paucula tamen et a me pro ingenii mediocritate inuenta exponam. et haec modo compendii causa, postea uero deo uitam praebente de accusatiuo et ablatiuo singulari et genetiuo plurali tertiae declinationis, cum de obliquis tractauero casibus, multo labore inuenta et diuerso auctoritatis usu approbata subiungam. de uerbi quoque praeterito perfecto, cum de eius temporibus disseram, explanabo, in quibus uos dubitare dicitis: nec mirum, cum etiam ipsi probatissimi artium scriptores non omnino certis haec regulis disseruisse noscuntur. (vol. 1)

quoniam in superioribus libris de literis et syllabis et accidentibus nomini et de omni deriuatiuorum specie nominum quantum potui diligenter exposui, nunc de regulis in hoc quidem libro nominatiui et genetiui, in sequenti uero ceterorum casuum tractare incipiam, nec me pigeat, dum uiuo, et haec et quaecumque scripsero uel mea diligentia uel amicorum monitu uel inuidorum uituperatione, si iusta fuerit, emendare. solacio enim mihi ipse esse possum, qui ueterum scriptorum artis grammaticae uitia corrigere, quamuis audacissime, sed maximis auctoribus Herodiano et Apollonio confisus ingredior, si quid in meis quoque humani erroris acciderit scriptis, quod sit emendandum.

(vol. 1)

quattuordecim sunt literae terminales nominum, quibus Latinus utitur sermo: uocales omnes, semiuocales similiter omnes absque z et f, quam magis mutam esse, cum de litera tractabamus (in primo libro) ostendimus, praeterea mutae tres c t d, ut sophista, mare, gummi, Cicero, cornu, sol, templum, numen, Caesar, uirtus, pax, lac, aliud, Bogud, caput. in Graecis autem inuenitur etiam y, ut Dory, nomen oppidi Pontici, et Aepy.

Statius in quarto Thebaidos :

et summis ingestum montibus Aepy

Statius, Theb.

4,180

. in a desinentia nomina siue Latina seu Graeca, masculina uel feminina uel communia, addita e faciunt genetiuum in ae diphthongum, ut hic scriba huius scribae, haec Musa huius Musae, hic et haec auriga huius aurigae. inueniuntur tamen quaedam ex communibus etiam neutro generi adiuncta, sed figurate per ἀλλοιότητα, ut aduena, mancipium.

Valerius autem Maximus in II memorabilium ponit alienigena (vol. 1)

studia , quod prima declinatio non habet: nullum enim neutrum nec primae nec quintae declinationis potest inueniri, nec idem esse singularis nominatiuus neutri generis in a desinens et nominatiuus pluralis. sed antiquissimi hic alienigenus et haec alienigena et hoc alienigenum dicebant, ex quo potest hoc esse plurale. nec non cetera similiter a genere composita proferebant, caprigenus, terrigenus, taurigenus, idque usus confirmat.

Pacuuius in Paulo :

qua uix caprigeno generi gradilis gressio est

Pacuuius, praetext.

[Ribbeck³] 5: (Paulus)

.

Cicero in prognosticis :

caprigeni pecoris custos de gurgite uasto

Cicero, progn.

[Soubiran] frg.

VI: cf. Aratus ph.

1098-1099

. Virgilius in III:

caprigenumque pecus nullo custode per herbam

Vergilius, Aen.

3,221: herbam Prisc. (cum codd. Mn) : -as Verg.

. hoc tamen potest etiam per syncopam accipi pro caprigenarum, sicut idem in VIII:

optime Graiugenum, cui me Fortuna precari

Vergilius, Aen.

8,127: optume Verg.

, pro Graiugenarum.

Accius in Ioe :

ex taurigeno semine ortam fuisse an humano

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 463: in Ioe (Prisc.) : Minos siue Minotaurus (Ribb.)

. illud etiam obseruandum, quod octo sunt nomina in a desinentia feminina, quorum masculina in ius plerumque terminant genetiuum et in i datiuum more quorundam pronominum. itaque feminina quoque nec non etiam neutra eosdem habent genetiuos et datiuos, unde quidam decepti inter pronomina posuerunt ea. sunt autem haec: unus una unum unius uni, ullus ulla ullum ullius ulli, nullus nulla nullum nullius nulli, solus sola solum solius soli, totus tota totum totius toti, alius alia aliud alius alii, (vol. 1)

uter utra utrum utrius utri, alter altera alterum alterius alteri. similiter ab eis composita: uterque utraque utrumque utriusque utrique, alteruter alterutra uel altera utra alterutrum uel alterum utrum alterutrius uel alterius utrius alterutri uel alteri utri (utraque enim declinatio in usu ueterum est), neuter neutra neutrum neutrius neutri. sed in hoc nomine ex contrario aliis, quae simili forma declinantur, frequentior est usus genetiui in i et datiui in o terminantis in masculino et neutro, in feminino uero in ae diphthongum: hic neuter et hoc neutrum huius neutri huic neutro haec neutra huius et huic neutrae. et sciendum, quod, quotiens superiora masculina in i desinunt in genetiuo et in o in datiuo (hoc enim quoque rarior habet usus et uetustior), necessario feminina in ae diphthongum supra dictos terminant casus. itaque non solum una unius uni, sed etiam huius et huic unae, et similiter ullae, nullae, solae, totae, aliae, alterae in usu antiquiore inuenimus.

Cicero pro Marco Tullio : hoc iudicium sic expectatur, ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur

Cicero, Tull.

[Garuti] 36

. idem ad

Herennium VI: non res tota totae rei necesse est similis sit

Cornificius, rhetorica Her.

4,48,61

. Terentius in heautontimorumeno :

haec ipsa in itinere alterae

dum narrat, forte audiui

Terentius, haut.

271-272

. idem in eunucho :

numquam edepol quicquam iam diu, quod magis uellem euenire, (vol. 1)

† mihi euenit, quam quod modo senex intro ad nos uenit errans.

mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret † sciebam

Terentius, eun.

1002-1004: mage … / … / … scibam Lindsay

.

Caelius: nullae nationi tot, tantas, tam continuas uictorias tam breui spatio datas arbitror quam uobis

Coelius, hist.

[Peter] frg.

26: (ex libro II; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)

. eiusdem [id est primae] declinationis femininorum genetiuum etiam in as more Graeco solebant antiquissimi terminare, unde adhuc paterfamilias et materfamilias solemus dicere et frequens hoc habet usus.

Liuius in Odyssia :

atque escas habemus mentionem

, escas pro escae. ibidem:

nam diua Monetas filia docuit

Liuius Andronicus, carm.

[Morel] frg.

23: (Odyssia, lib. VIII)

, Monetas pro Monetae. in eodem:

Mercurius cumque eo filius Latonas

Liuius Andronicus, carm.

[Morel] frg.

21: (Odyssia, lib. VIII)

pro Latonae.

Naeuius in carmine belli Punici I:

inerant signa expressa, quo modo Titani,

bicorpores Gigantes magnique Atlantes, (vol. 1)

Rhuncus ac Purpureus, filii Terras

Naeuius, carm.

[W. Morel, 1927] frg.

19,1-3

pro Terrae. in eodem:

ei uenit in mentem hominum fortunas

Naeuius, carm.

[Morel] frg.

20

pro fortunae.

Ennius in XVII annali :

dux ipse uias

Ennius, ann.

[Vahlen²] 441: = 430 Skutsch

pro uiae.

Cicero in IIII Verrinarum : liberos, matres familias, bona fortunasque omnes

Cicero, Verr.

2.2,136

. dicitur tamen et pater familiae et patres familiae et familiarum et familiis.

Marcus Brutus de

officiis : itaque patres familiae domini sumus .

Sallustius in

Catilinario : sed filii familiarum, quorum e nobilitate maxima pars erat, parentes interficerent

Sallustius, Catil.

43,2

. Cicero in

frumentaria : itaque ex his scribis, qui digni sunt illo ordine, patribus familiis, uiris bonis atque honestis, percontamini

Cicero, Verr.

2.3,183: familias O, Peterson : familiis rell. codd.

. neutra eiusdem terminationis Graeca sunt et addita tis faciunt genetiuum, ut hoc peripetasma huius peripetasmatis, hoc poema huius poematis. haec tamen antiquissimi secundum primam declinationem saepe protulerunt et generis feminini, ut Plautus in Amphitrione cum seruili schema pro schemate:

nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,

quod ego huc processi sic cum seruili schema

Plautus, Amph.

116-117

. (vol. 1)

Valerius in Phormione :

quid hic cum tragicis uersis et syrma facis?

Valerius, com.

[Ribbeck³] 1 : Phormio Ribbeck³: v. 192 Bonaria *

pro syrmate.

Plautus in Persa :

† theatrum lepida condecorat schema

Plautus, Persa 463

.

Caecilius in hypobolimaeo :

filius in † me incedit satis hilara schema

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 76 : Hypobolimaeus siue Subditiuos frg.

II Ribbeck³ (f. meus eccum i. in me sat h. s.) = II, 74 Guardì (in med)

.

Pomponius in satura :

cuiusuis leporis Liber diademam dedit

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 163 : Satura frg.

I Ribbeck³ = I, 163 Frassinetti

, pro diadema.

Laberius in cancro :

nec Pythagoream dogmam doctus

Laberius, mim.

[Ribbeck³] 17 : Cancer Ribbeck³ = I, 29 Bonaria (doctus est) *

.

Plautus in milite glorioso :

glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita

faciemus, ut quod uiderit ne uiderit

Plautus, Mil.

148-149

. (vol. 1)

quidam autem in um etiam teste Celso huiuscemodi nominum protulerunt nominatiuos: hoc emblematum huius emblemati, hoc toreumatum huius toreumati declinantes. unde frequens usus eorum datiuos et ablatiuos plurales in is terminat: his et ab his schematis, emblematis

Cicero, Verr.

2.4,37

,

peripetasmatis

Cicero, Verr.

2.4,28: nunc de (Cic.)

, toreumatis, quibus frequenter casibus in Verrinis

utitur Cicero. nam a et h et k nomina literarum indeclinabilia sunt, sicut aliarum quoque omnium literarum nec non numerorum a quattuor usque ad centum, sed etiam mille: nam a centum compositi numeri declinantur, ut ducenti ducentorum ducentis et similes. et literarum quidem nomina neutri generis sunt, numeri uero, qui sunt indeclinabiles, omnis sunt generis, hoc est et masculini et feminini et neutri.

Mulucha flumen et Turia et siqua similia inueniuntur, magis figurate masculina cum neutris iunguntur, ut si dicam Tiberis flumen uel Hister flumen. quod autem non sunt neutra Turia et Mulucha et similia, ostendit etiam natura ipsius sermonis Punici, in quo omnia nomina uel masculina sunt uel feminina. ergo Capsa quoque et Thala oppidum et Tirimida similiter figurate feminina neutris sunt coniuncta. unde Sallustius in II

historiarum : inter laeua moenium et dextrum flumen Turiam, quod Valentiam paruo interuallo praeterfluit

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

54

, Turiam dixit, qui accusatiuus masculini est, non neutri. plurima tamen non solum in Africa, sed in aliis etiam regionibus nomina fluuiorum in a inueniuntur desinentia.

Lucanus in II: (vol. 1)

nullasque uado qui Macra moratus

alnos

Lucanus 2,426-427

. in eodem:

Senaque et Adriacas qui uerberat Aufidus undas

Lucanus 2,407

, qui sunt Italiae. similiter Himella et Allia.

Virgilius in VII:

prope flumen Himellae

Vergilius, Aen.

7,714: prope Prisc.

: et Verg.

. idem in eodem:

et quos infaustum interluit Allia nomen

Vergilius, Aen.

7,717: et quos Prisc.

: quosque secans Verg.

. Sallustius in II historiarum : nisi quia flumen Clurda Tauro monte defluens

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

84

. nec non etiam Graeca nomina tam fluuiorum quam aliorum in as apud illos desinentia, quae in ου faciunt genetiuum Graecum, nostri absque s solent plerumque proferre, ut Marsya, Geta, Chaerea, Sosia.

Lucanus in III:

qua celer et rectis descendens Marsya ripis

errantem Maeandron adit

Lucanus 3,207-208

. hoc etiam sciendum, quod omnis nominatiuus in a desinens corripitur, quamuis sit apud Graecos productus, ut Lydiă, Syriă, Phrygiă, Italiă, Hispaniă. unde accentus quoque cum tempore mutatur. in paucis tamen inueniuntur poetae Graecis seruasse morem Graecum; Statius in IIII Thebaidos :

non Tegea, non ipsa deo uacat alite felix

Cyllene

Statius, Theb.

4,287-288

. idem in VI:

te plangeret Argos, (vol. 1)

te Nemea, tibi Lerna comas Larissaque supplex

poneret

Statius, Theb.

6,515-517: Larisaque (Stat.)

. in e correptam Latina sunt neutra, quae e in is conuersa faciunt genetiuum, ut hoc marĕ huius maris, hoc monilĕ huius monilis, hoc mantelĕ huius mantelis (Ouidius in IIII fastorum :

dixerat. a dextra uillis mantele solutis

cumque meri patera turis acerra fuit

Ouidius, fast.

4,933-934

), hoc Soractĕ huius Soractis.

Horatius in I carminum :

uides, ut alta stet niue candidum

Soracte

.

Virgilius in XI:

sancti custos Soractis Apollo

Vergilius, Aen.

11,785

. excipitur unum indeclinabile in singulari numero, hoc cepĕ huius cepe (Apuleius in medicinalibus : cepe sucum melle mixtum

Apuleius [Beaujeu] frg.

14: (de medicinalibus)

), quod in plurali numero femininum est primae declinationis, hae cepae harum ceparum, quamuis antiquissimi in a quoque singulare feminino genere hoc recte protulisse inueniuntur.

Naeuius in Apella :

ut illum di ferant, qui primum holitor cepam protulit

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

18 : Appella frg.

II

. Lucilius in saturarum VI:

lippus edenda acri adsidue ceparius cepa

Lucilius, sat.

[Marx] 5,195: assiduo (Lucil.)

. (vol. 1)

frequentior tamen usus hoc cepe protulit.

Naeuius in Apella :

cui cepe edundo oculus alter profluit

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

17 : Appella frg.

I

. Nouius in eculeo :

oleas, cepe, ficus

Nouius, Atell.

[Ribbeck³] 18 : Eculeus Ribbeck³ (o. caepe ficos) = v. 20 Frassinetti

.

Varro de actionibus scenicis III: multifariam in patellis coquere cepe

Varro [Funaioli] frg.

85: (de actionibus sacenicis librorum III)

.

Caper tamen et cepicius et cepicium ueteres dixisse ostendit. in e productam Graeca sunt feminina et uel Graece declinantur, ut Libyē Libyes, uel mutata e in a et accepta e faciunt in ae diphthongum genetiuum, ut Helena Helenae. in i Latina siue Graeca inueniuntur et neutra sunt uel omnis generis et aptota: hic et haec et hoc frugi, nihili, mancipi, huiusmodi, nauci quoque, quod putamen nucis significat et pro nihilo accipitur.

Plautus in mustellaria :

qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit

Plautus, Most.

1041

. idem in Truculento :

tympanotribam amas, hominem non nauci?

Plautus, Truc.

609

. quibusdam autem non irrationabiliter genetiui uel datiui casus isti sunt existimati, qui figurate cum omnibus aliis casibus et generibus possint adiungi. nam frugi datiuus est a nominatiuo frux uel fruges et mancipi a manceps et nihili genetiuus a nominatiuo nihilum. hoc (vol. 1)

gummi, hoc sinapi magis peregrina sunt, quamuis quidam haec sinapis dixerunt, ut Plautus in Pseudulo :

teritur senapis scelera, cum illis, qui terunt,

priusquam triuerunt, oculi ut extillent facit

Plautus, Pseud.

817-818

. inueniuntur et barbara, ut Iliturgi oppidum.

Liuius in XXIII ab

urbe condita : Iliturgi oppidum obpugnabatur

Liuius 23,49,5: Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur (Liu.)

. Traianus in I Dacicorum : inde Berzobim, deinde Aizi processimus

Traianus (imp.) [Peter] frg.

1: (Dacica)

.

Herodianus gummi quoque et piperi barbara dicit esse, sed nostri piper piperis declinauerunt, ut Persius:

et piper et pernae

Persius 3,75

. idem:

rugosum piper

Persius 5,55

, et Iuuenalis:

soluite funem!

frumenti dominus clamat piperisue coemptor

Iuuenalis 14,292-293: coempti (Iuu.)

. de huiuscemodi, istiusmodi, illiusmodi et aliis talibus multi dubitauerunt, utrum composita sint an non: sed ea composita esse ipse accentus docet, qui in fine praecedentis dictionis poni non posset, nisi essent composita. ideo autem indeclinabilia sunt, quia utraque pars genetiuum casum habet. quomodo igitur, si uterque sit nominatiuus in compositis, uterque declinatur, sic in his, quia uterque genetiuus est, mansit indeclinabilis. in o correptam, quam tamen ueteres frequenter producunt, Latina (vol. 1)

sunt et, si feminina fuerint g uel d antecedentibus, mutant o in i et accepta nis faciunt genetiuum, ut haec Carthago huius Carthaginis, haec uirgo huius uirginis, haec dulcedo huius dulcedinis, alcedo alcedinis (Plautus in Poenulo :

quam mare olim est, cum ibi alcedo pullos educit suos

Plautus, Poen. 356

); alia uero omnia producunt o in genetiuo, ut hic Cicero Cicerōnis, caupo caupōnis, haec Iuno Iunōnis, Castulo Castulōnis, Ruscino Ruscinōnis (nomina sunt urbium Hispaniae), hic et haec bubo bubōnis. excipiuntur haec, quae in genetiuo non seruant o: hic cardo cardinis (quidam tamen ueterum etiam feminino genere hoc protulerunt.

Gracchus in

Atalanta :

o grata cardo, regium egressum indicans

Gracchus, trag.

[Ribbeck³ ] 1: (Atalanta)

), ordo etiam ordinis, homo hominis, quod est commune.

Cicero pro

Cluentio , cum de eius matre loqueretur, ait: cuius ea stultitia est, ut eam nemo hominem appellare possit

Cicero, Cluent.

199: hominem ea uis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit (Cic.)

, et Lucanus in V de Phemonoe:

atque hominem toto sibi cedere iussit

pectore

Lucanus 5,168-169

.

Virgilius in I:

nec uox hominem sonat

Vergilius, Aen.

1,328

, de femina loquens. uetustissimi tamen etiam homo homonis declinauerunt.

Ennius:

uulturus in siluis miserum mandebat homonem, (vol. 1)

heu quam crudeli condebat membra sepulchro

Ennius, ann.

[Vahlen²] 138-139: = 125-126 Skutsch

(nam et uultur et uulturus et uulturius dicitur). nemo quoque, siue ex hoc compositum, ut quibusdam uidetur, seu non, communis est generis et similiter o in i conuertit in genetiuo: neminis (Lucilius in XXX:

neminis ingenio quemquam confidere oportet

Lucilius [Marx] 1010: (satura 30)

.

Plautus in captiuis :

neminis

misereri certum, quia mei miseret † nemo

Plautus, Capt.

764-765: quae testimonia ad Caprum redeunt

.

Titinius:

quod rogas,

neminem decet bonam

Titinius, com.

[Ribbeck³] 158-159 : ex incertis fabulis frg.

III Ribbeck³ (id quod rogas me) = III, 155-156 Daviault, Lopez = XX, 182-183 Guardì

.

Terentius in Andria :

hoc ego scio unum, neminem peperisse hic

Terentius, andr.

506

. nec solum de hominibus dicitur: Virgilius:

Turne, quod optanti diuum promittere nemo

Vergilius, Aen.

9,6: diuom Verg.

), turbo turbinis, quando de ui uentorum loquimur; nam si sit proprium, seruat o in genetiuo, hic Turbo (nomen proprium gladiatoris) Turbonis. sic Horatius in II sermonum :

corpore maiorem rides Turbonis in armis

spiritum

Horatius, sat.

2,3,310-311

, (vol. 1)

Anio etiam Anienis (quod antiqui secundum analogiam Anien nominatiuum proferebant.

Cato contra Veturium : aquam Anienam in sacrarium inferre oportebat. non minus XV milia Anien abest

Cato, or.

[Malcovati] frg.

74: (in L. Veturium de sacrificio commisso cum ei equum ademit)

.

Ouidius:

quaque Numici

aut Anienis aquae cursuque breuissimus Almo

Ouidius, met.

14,328-329: quasque Numici / quas Anienis (Ou.)

. Cicero pro Cornelio in I: trans Anienem

Cicero, or. frg. ?

: (pro Cornelio I) pas cité dans Crawford

.

Horatius in I

carminum :

et praeceps Anio ac Tiburni lucus

Horatius, carm.

1,7,13

), Apollo Apollinis. praeterea cupido cupidinis, quod masculino quidem genere deum significat plerumque et est proprium, feminino uero ipsam rem. itaque feminini praeualuit declinatio. margo quoque marginis notandum, quod tam masculini quam feminini generis inuenitur.

Statius

Thebaidos libro III:

soluerat Hesperii deuexo margine ponti

Statius, Theb.

3,407

. Iuuenalis in primo:

aut summi plena iam margine libri

Iuuenalis 1,5

. (excipitur etiam caro femininum carnis. uetustissimi tamen etiam nominatiuum haec carnis proferebant, qui magis rationabilis est ad genetiuum.

Liuius Andronicus in Odyssia :

carnis, ait, uinumque, quod libabant, anclabatur . et Titus Liuius XXVI ab urbe condita : Latinaeque (vol. 1)

instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat

Liuius 37,3,4

. itaque eius, quod est caro, diminutiuum caruncula est, ut uirgo uirguncula, ratio ratiuncula.

Varro in andabata : sed quiduis potius homo quam caruncula nostra . ab eo autem, quod est carnis, carnicula debet esse, ut canis canicula). et sciendum, quod quinque inueniuntur in o terminantia, quae faciunt in a feminina: leo leaena uel lea, draco dracaena, leno lena, caupo caupona, quod significat tam ipsam tabernam quam mulierem.

Lucilius in III:

caupona hic tamen una Syra

, strabo etiam straba facit.

Varro de nomismatis :

non haec res de Venere paeta

strabam facit

Varro, Men.

[Bücheler] frg.

344: (Octogesis)

. in o productam desinentia Graeca sunt feminina et uel Graece declinantur, ut Manto Mantus (Virgilius in X:

fatidicae Mantus et Tusci filius amnis

Vergilius, Aen. 10,199

), uel addita nis faciunt genetiuum, ut Dido Didonis.

Accius:

custodem adsiduum Ioni adposuit uirgini

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 386: (Io)

. Pacuuius:

filios (vol. 1)

† sibi procreasse [dicitur] eundem per Calypsonem autumant

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³ ] 403: (inc. sedis = frg.

202, 2 Schierl)

.

Plautus in aulularia :

quos si Argus seruet, qui oculeus totus fuit,

quem quondam Ioni Iuno custodem addidit

Plautus, Aul. 555-556

. quod autem Ionis et Calypsonis et Didonis dicitur, ostendit hoc etiam Caesellius Vindex in stromateo his uerbis: Calypsonem. ita declinatum est apud antiquos.

Liuius:

apud nympham Atlantis filiam Calypsonem

.

Ennius in VIII:

Poenos Didone oriundos

Ennius, ann.

[Vahlen²] 290: = 297 Skutsch

.

Accius in Ione :

custodem adsiduum Ioni instituit uirgini

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 386: (Io)

. in u Latina sunt generis neutri et aptota in singulari numero, non etiam in plurali, ut hoc cornu, genu, tonitru, quae tamen antiquissimi inueniuntur in um quoque proferentes in eodem genere et in us genere proferentes masculino et quartae declinationis, ut Lucanus in VII:

cornus tibi cura sinistri

Lucanus 7,217

. idem in eodem:

seu tonitrus ac tela Iouis praesaga notauit

Lucanus 7,197

.

Cicero tamen in Arato hoc genus pro genu protulit: (vol. 1)

tertia sub cauda ad genus ipsum lumina pandit

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXI: cf. Aratus ph.

145

. in eodem:

at propter laeuum genus omni ex parte locatas

paruas Vergilias tenui cum luce uidebis

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,27-28: omni ex $M²S²$: omni Soubiran; cf. Aratus ph.

254-255; Cicero nat. deor. 2,112

. in eodem:

haec genus ad laeuum Nixi delapsa resedit

atque inter flexum genus et caput alitis haesit

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,45-46: cf. Aratus ph.

270-271

. Accius in Prometheo :

profusus flamine hiberno gelus

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 390: (Prometheus)

. illud etiam notandum, quod, cum plerumque composita simplicium declinationem seruant, capricornus secundae inuenitur.

Cicero in Arato :

corpore semifero magno Capricornus in orbe

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,59: cf. Aratus ph.

285; Cicero nat. deor. 2,112

. item in eodem:

tum magni curuus capricorni corpora propter

delphinus iacet, haut nimio lustratus nitore

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,91-92: cf. Aratus ph.

316-317

. Ouidius in II metamorphoseon :

dextra cornum tenet

Ouidius, met.

2,874

. idem in V:

flexile cornum

Ouidius, met.

5,383

. Lucretius similiter in VI:

propterea fit, uti, quae semina cumque habet ignis,

demittat, quia saepe gelum, quod continet in se,

mittit

Lucretius 6,876-878

.

(vol. 1)

Accius uero in Troadibus :

sed utrum terrae motus sonitusne inferum

peruasit auris inter tonitra et turbineis

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 479-480: (Troades)

. in c duo sunt generis neutri: lac lactis, quod antiquissimi etiam hoc lacte protulisse inueniuntur teste Capro, apud quem exempla inuenis (Plautus in Menaechmis :

neque aqua aquae neque lacte est lacti, crede mihi, usquam similius

Plautus, Men.

1089: cf. Bacch. 19

), et allec allecis. sic Martialis:

capparin et putri cepas allece natantes,

et pulpam dubio de petasone uoras

Martialis, epigr.

3,77,5-6

. Horatius in II sermonum :

peruellunt stomachum siser, allec, faecula Coa

Horatius, sat.

2,8,9

(est autem allec genus piscis). inueniuntur tamen quidam ueterum etiam haec allex feminino genere protulisse, quod Caper ostendit de dubiis

generibus , Verrium Flaccum posuisse allecem hanc dicens. non (vol. 1)

habet plurale nec hoc nec lac. nam hae lactes partes sunt intestinorum a Graeco γαλακτίδες dictae et seruauerunt apud nos quoque idem genus, cuius singulare haec lactis est.

Titinius in Ferentinati :

farticula, cerebellum, lactis agninas

Titinius, com.

[Ribbeck³] 90 : Psaltria siue Ferentinatis frg.

IV Ribbeck³ (farticulam) = III, 87 Daviault (lactes) = IV, 88 Lopez (farticulam) = IV, 91 Guardì *

.

Pomponius in Lare familiari :

oro te, uaso, per lactes tuas

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 61 : Lar familiaris Ribbeck³: v. 57 Frassinetti (oro te, base) *

. in d quoque duo sunt neutra, quae a masculinis nascuntur in s desinentibus, aliud et quid et ex eo composita, ut aliquid, siquid, nequid, quorum genetiuus in ius profertur, ut alius et cuius et datiuus in i, alii, cui, secundum quorundam pronominum declinationem, unde quidam indocti pronomina esse putauerunt. sed ipsa significationis ratio et omnes Graecorum doctissimi haec nomina esse comprobant, Probus etiam alius alia aliud inter nomina posuit. latius autem de his in pronomine disseremus. inueni tamen apud Liuium in CXII ab urbe condita in d desinens barbarum nomen regis Maurorum Bogud, cuius genetiuum secundum tertiam declinationem Bogudis protulit, ut: castra quoque diuersis partibus Cassius et Bogud adorti hau multum afuere, quin opera perrumperent

Liuius [Jal] frg.

47: (ex libro CXII)

. in eodem: quo tempore firmandi regni Bogudis causa exercitum in Africam traicere (vol. 1)

conatus sit

Liuius [Jal] frg.

48: (ex libro CXII)

. idem in eodem: Cassius gessisset cum Trebonio bellum, si Bogudem trahere in societatem furoris potuisset

Liuius [Jal] frg.

49: (ex libro CXII)

. idem in CXIII oppidi nomen in d desinens per accusatiuum casum neutro genere protulit: et ipse circa Pulpud oram tuebatur

Liuius [Jal] frg.

53: (ex libro CXIII)

. in t hoc caput capitis inuenitur et ex eo composita, sinciput sincipitis, occiput occipitis. git, μελάνθιον, et Nepet, nomen oppidi Italici, indeclinabilia sunt. in al Latina et barbara inueniuntur et sunt masculini generis uel neutri, quae addita is faciunt genetiuum, ut hic sal huius salis, Hannibal Hannibalis, hoc tribunal huius tribunalis, ceruical ceruicalis. sed neutra a producunt in obliquis casibus. in el desinentia correptam Latina sunt neutra et addita lis faciunt genetiuum, ut mĕl mellis, fĕl fellis. in el productam, quae sunt barbara, uel il uel ol uel ul desinentia, cuiuscumque sunt generis, Latina seu barbara, addita is faciunt genetiuum, ut hic Daniēl huius Danielis, haec Tanaquil huius Tanaquilis, hic sol huius solis, hic consul huius consulis, hic et haec exul huius exulis. nihil indeclinabile est, quia per apocopen ab eo, quod est nihilum, prolatum est, sicut etiam apud Graecos κρῖ et δῶ et κυκεῶ pro κριθήν et δῶμα et κυκεῶνα. quidam tamen aduerbium esse putant, quod nomen esse adiectiuum quantitatis ipsa ostendit constructio. quomodo enim dicimus multum bonum (vol. 1)

et boni, bonorum et nimium lucrum et lucri, lucrorum, sic nihil malum uel mali uel malorum.

Terentius in Andria :

† nihil horum egregie praeter cetera

Terentius, andr.

58: horum ille nil Lindsay

et Cicero de signis : nihil minus ferendum

Cicero, Verr.

2.4,83

pro nihil intolerabilius. potest autem etiam loco aduerbii accipi, quomodo multum et primum. nihil autem uel nihilum a non et hilum est compositum, quod sine dubio nomen est: hilum enim pro ullum uetustissimi proferebant.

Lucilius in XIIII:

naumachiam licet haec, inquam, alueolumque putare et

calces. delectes te, hilo non rectius uiuas

Lucilius [Marx] 578: (satura 14)

. in am unum desinit generis omnis indeclinabile, hic et haec et hoc nequam. in im quoque unum indeclinabile, Cim (nomen est uici), ut dicit Celsus. in um Latina seu Graeca, apud Graecos in ον desinentia, neutra sunt et mutata um in i faciunt genetiuum, ut hoc templum huius templi, hoc Pelium huius Pelii, hoc hostorium huius hostorii [lignum, quo modius aequatur]. inueniuntur tamen apud comicos multa huiuscemodi neutrorum formam habentia mulierem nomina, quibus articulos feminini generis necessario significationis gratia praeponere solent, ut ἡ Δόρκιον haec Dorcium, ἡ Γλυκέριον haec

Glycerium

Terentius, andr.

134: inquit quid agis?

quor te Lindsay; Cf. etiam Prisciani institutiones: GL 2, 148, 16 ; 215, 21 ; 284, 1 ; 295, 14 ; 300, 10-11 ; 376, 18 ; 587, 22 ; Consentius de nomine et uerbo: GL 5, 345, 6 ; [Augustini] regulae: GL 5, 498, 2 ; Marii Victorini ars, I. Mariotti 1967: 70, 1.

,ἡ Χρύσιον haec Chrysium, (vol. 1)

ἡ Ἀβρότονον haec Abrotonum, ἡ Λεόντιον haec Leontium. hoc autem solet fieri adulationis causa siue diminutionis aetatis. in an aut in in aut on aut yn desinentia Graeca sunt masculina uel feminina et producuntur omnia et uel Graece declinantur, ut Pan Panos (Virgilius in VIII:

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei

Vergilius, Aen. 8,344

), uel ex genetiuo Graeco fit Latinus, mutata ος ultima in is, ut Titan Titanos, Titan Titanis; delphin delphinos, delphin delphinis. dicitur tamen et delphinus delphini. in multis enim inuenimus a genetiuo Graeco factum Latinum nominatiuum, ut elephas elephantos, hic elephas huius elephantis et hic elephantus, a genetiuo Graeco elephantos, huius elephanti. similiter hic abacus huius abaci a genetiuo Graeco ἄβακος;

Ἄραψ Ἄραβος, Arabs Arabis et Arabus Arabi; Τιτάν Τιτᾶνος, hic Titanus huius Titani (Plautus in Menaechmis :

barbatum, tremulum † Titanum qui lucet Cygno patre

Plautus, Men. 854

), (vol. 1)

nec non et ab accusatiuo: panthera, creterra, quod Graeci quoque in multis fecere, quos in hoc quoque sequimur, qui saepe et genetiuo et aliis casibus pro nominatiuo sunt usi: ὁ μάρτυς τοῦ μάρτυρος, ὁ μάρτυρος,

ὁ ἰκτίς τοῦ ἰκτῖνος καὶ ὁ ἰκτῖνος.

Virgilius in VII:

Hyrcanisue Arabisue parant seu tendere ad Indos

Vergilius, Aen.

7,605

, qui est a nominatiuo hic Arabus. idem in VIII:

omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei

Vergilius, Aen.

8,706: Arabs Verg.

. Lucilius in IIII Aethiopus dixit pro Aethiops:

rinocerus uelut Aethiopus

Lucilius, sat.

[Marx] 4,159

.

Titanus quoque pro Titan dicebant; unde Naeuius in carmine belli

Punici primo:

inerant signa expressa quo modo Titani,

bicorpores Gigantes magnique Atlantes

Naeuius, carm.

[W. Morel, 1927] frg.

19,1-2

. Lucanus in VIIII:

nec tutus spatio est elephas

Lucanus 9,732

.

Iuuenalis in IIII:

rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos

Iuuenalis 10,150

.

Virgilius in VIII:

pantherae terga retorquens

Vergilius, Aen.

8,460

. Cicero in Arato : (vol. 1)

tum magni curuus capricorni corpora propter

delphinus iacet, haut nimio lustratus nitore

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,91-92: cf. Aratus ph.

316-317

. Horatius in II carminum :

nec curat Orion leones

aut timidos agitare lyncas

Horatius, carm.

2,13,39-40

(et notandum etiam de genere, quod masculino genere protulit Horatius, cum Virgilius feminino in III georgicon :

quid lynces Bacchi uarie?

Vergilius, georg.

3,264

).

Horatius in II carminum :

nulla decempedis

metata priuatis opacam

porticus excipiebat Arcton

Horatius, carm.

2,15,14-16

, haec decempeda ab accusatiuo Graeco [ἀπὸ τοῦ δεκάποδα]. idem:

diuersum confusa genus panthera camelo

Horatius, epist. 2,1,195

. cassida quoque accusatiuus est Graecus, ab eo quod est cassis, quo usus est pro nominatiuo cassis Virgilius:

aurea uati

cassida

Vergilius, Aen.

11,774-775

. Statius uero cassis protulit in II Thebaidos :

bellipotens, cui torua genis horrore decoro

cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon

Statius, Theb.

2,716-717

. quod autem Graecum est hoc nomen, ostendit etiam Probus in libro, qui est de catholicis nominum .

Persius: (vol. 1)

creterram argenti sudabit praetrepidum cor

Persius 2,52+54: si tibi creterras argenti incusaque pingui / auro dona feram, sudes et pectore laeuo / excutiat guttas laetari praetrepidum cor (Pers.)

. Iuuenalis in I:

lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex

ornamentum abaci

Iuuenalis 3,203-204

. idem in IIII:

quanto delphinis ballaena Britannica maior

Iuuenalis 14,14

. et sciendum, quod omnia in in desinentia etiam in is productam finiuntur: Arin et Arīs, delphin et delphīs, Eleusin et Eleusīs, Trachin et Trachīs. et notandum, quod auctores Graecorum in is magis terminatione sunt usi, nostri uero frequentius in in, quamuis Cicero pro Scauro : cum dare nollet

Cicero, Scaur.

[Olechowska] 2,13 [6,2.

6]

'inquit' Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus

Cicero, Scaur.

[Olechowska] 2,13 [6,2.

6]

. in eadem: Arinis uxorem pelicatus dolore concitatam

Cicero, Scaur.

[Olechowska] 6,9

. in yn quoque terminantia addita is faciunt genetiuum: Adramyn (nomen herois) Adramynis, Phorcyn Phorcynis. unde Lucanus libro VIIII:

squalebant late Phorcynidos arua Medusae

Lucanus 9,626

. nam Phorcys per s Phorcyis declinatur, non Phorcynis facit.

(vol. 1)

Euan Euantis notandum, quod t assumpsit in genetiuo.

Ouidius in IIII metamorphoseon :

Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euan

Ouidius, met.

4,15

. Statius in V:

et a summis auditus montibus Euan

Statius, Theb.

5,94

. Virgilius in VI:

illa chorum simulans Euantis orgia circum

Vergilius, Aen.

6,517: euhantis Verg.

; quidam tamen participium accusatiui casus pluralis hoc magis esse uolunt, ne sit communis extrema syllaba: euantis Phrygias pro bacchantis. in on quoque genetiui Graeci supra dictam seruant regulam, paenultima secundum Graecos manente producta uel correpta: Μέμνων Μέμνονος, hic Memnon huius Memnŏnis, Σίνων Σίνωνος, hic Sinon huius Sinōnis,

Λαοκόων Λαοκόοντος, hic Laocoon huius Laocoŏntis. haec tamen antiqui solent ablata n proferre et secundum Latinorum regulam in o terminantium, quod ubique Terentius facit, declinare, ut hic Antipho huius Antiphonis, hic draco huius draconis, hic leo huius leonis; si enim leon dicas, necessario seruas, ut genetiuus quoque secundum Graecos t habeat: leontis. unde Cicero in libro Verrinarum , qui est de

suppliciis , proprium nomen Leon Leontis declinauit: quid?

in Leonte Imacharensi non idem fecisti?

Cicero, Verr.

2.5,15: Leonte] Leonida α Imacharensi (Prisc.), Piacente : Macharensi β ; Acarensi α

. idem in frumentaria : tum iste (vol. 1)

Veneriis magna uoce imperat, ut Xeno audiret

Cicero, Verr.

2.3,55: iste maxima [cO, Peterson : magna uulg.

] uoce Veneriis (Cic.)

, pro Ξένων Graeco. idem de suppliciis : Dexo Tyndaritanus homo nobilis

Cicero, Verr.

2.5,108: nobilis (Prisc.) : nobilissimus (Cic.)

, pro Dexon. idem pro Murena

Zeno

Cicero, Mur.

71

pro Zenon profert. idem pro

Fundanio : essetne id, quod Meno nuntiasset

Cicero, or. frg. [Crawford] frg.

2 : (pro Fundanio)

, pro Menon.

Statius in I Achilleidos :

conclamant Danai stimulatque Agamemno uolentes

.

Horatius in III carminum :

diffidit urbium

portas uir Macedo et subruit aemulos

Horatius, carm.

3,16,13-14

. in en desinentia correptam Latina sunt masculini uel neutri generis, quae mutant e in i et addita is faciunt genetiuum, ut hic flamĕn huius flaminis, hoc numĕn huius numinis. in en productam Latina et Graeca generis sunt masculini uel feminini et accepta is faciunt genetiuum, ut hic liēn huius lienis, riēn rienis uel rēn renis (Horatius in II sermonum :

quod latus aut renes morbo temptantur acuto

Horatius, sat.

2,3,163: temptentur (Hor.)

), splēn splenis, Damēn, nomen proprium historici Graeci, Damenis, similiter Sebēn, nomen herois, socii Vlixis, qui habitauit Temesae, Sebenis, Hymēn Hymenis, haec Sirēn huius Sirenis, haec Troezēn huius Troezenis. (vol. 1)

in ar Latina et Graeca inueniuntur et barbara generis masculini uel neutri uel omnis, quae accepta is faciunt genetiuum, ut hic Caesar Caesaris, hoc nectar nectaris, hic et haec et hoc par huius paris, hic Aspar huius Asparis, Bostar Bostaris. sed neutra, si deriuatiua sint, producunt a in obliquis casibus: a lupa hoc lupanar huius lupanāris, a lacu lacunar lacunāris, a laqueo laquear laqueāris, a calce hoc calcar huius calcāris.

Horatius in II epistularum :

et uatibus addere calcar

Horatius, epist. 2,1,217

. Virgilius in VI:

seu spumantis equi foderet calcāribus armos

Vergilius, Aen.

6,881

. Nar quoque Nāris monosyllabum similiter producit a in genetiuo et est proprium fluuii. nam si nasum uelimus significare, haec naris huius naris similem genetiuo nominatiuum proferimus, sicut frequenter Ouidius ponit, ut in III metamorphoseon :

panda *

naris erat

Ouidius, met.

3,674-675: panda loquenti / naris erat (Ou.)

. idem in VI:

defluxere comae, cum quis et naris et aures

Ouidius, met.

6,141

. Lucanus in II genetiuum protulit:

hic aures, alius spiramina naris aduncae

amputat

Lucanus 2,183-184

. far etiam fārris positione habuit paenultimam longam, quod solum r literam geminauit, et puto differentiae causa, ne uerbum esse putetur secundae personae for faris fatur. et sciendum, quod pār et Nār producitur in nominatiuo, ut Lucanus in IIII: (vol. 1)

pār animi laus est, et quos speraueris annos

Lucanus 4,482

. et Virgilius in VII:

sulphurea Nār albus aqua

Vergilius, Aen.

7,517

. sed Nār seruauit a productam etiam in obliquis (Ennius in VII

annalium :

sulphureas posuit spiramina Nāris ad undas

Ennius, ann. [Vahlen²] 260: = 222 Skutsch

), pār corripuit (Virgilius in bucolico :

numero deus impăre gaudet

Vergilius, ecl.

8,75

. Lucanus in VIIII:

ergo pări uoto gessisti bella, iuuentus

Lucanus 9,256

[et:

păribus se sustulit alis

Vergilius, Aen.

9,14

]). similiter Lār Lăris.

Virgilius:

Pergameumque Lărem et canae penetralia Vestae

Vergilius, Aen.

5,744

. Plautus:

ego sum Lār familiaris

Plautus, Aul. 2

. in er correptam desinentia s et t antecedentibus, nisi sint possessiua, quorum in is desinunt feminina, er in ri mutant et faciunt genetiuum, ut hic austĕr austri, hic oleastĕr oleastri, hic apiastĕr apiastri. excipitur sequestĕr, sequestris, quod duplici ratione compellitur secundae esse, quoniam et st ante er habet nec est possessiuum et quod in a facit femininum [id est sequestra] (Virgilius in XI:

et pace sequestra

Vergilius, Aen. 11,133

); tertiae tamen inuenitur declinationis apud plerosque (Cicero in II

Verrinarum : aut sequestres aut interpretes corrumpendi (vol. 1)

iudicii

Cicero, Verr. 1,36

). sed Plautus hoc quoque secundum analogiam declinauit, ut in

uidularia :

animum aduortite, amabo, sultis, uidulum hic apponite;

ego seruabo, quasi sequestro detis, neutri reddibo,

donicum res iudicata erit haec

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

V,1-3

. in eadem:

haut fugio sequestrum

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

VI

. in er desinentia Graeca quoque masculina supra dictam seruant regulam. quae in ρος apud Graecos finita, antecedente alia in eadem syllaba consonante, mutant ρος in er apud Latinos, ut Μένανδρος, Menander Menandri, Μελέαγρος, Meleager Meleagri, Ἀλέξανδρος, Alexander Alexandri. excipitur congrus (quamuis conger dixit Plautus in Persa :

memini: ut muraena et conger ne calefierent

Plautus, Persa 110

), Codrus, hydrus, Petrus, scombrus, Hebrus, amphimacrus, Locrus, quae o in u mutant, non ros in er: quamuis antiqui etiam in aliis nominibus eiusdem terminationis est quando sic protulerint nominatiuos, ut Virgilius Teucrus et Euandrus protulit in III:

Teucrus Roeteas primum est aduectus in oras

Vergilius, Aen.

3,108: Rhoeteas Verg. est aduectus Verg.

. idem in VIII:

rex Euandrus ait non haec sollemnia nobis

Vergilius, Aen.

8,185: ponct.

, ajouter ":" après ait (?

)

. in eodem: (vol. 1)

tum pater Euandrus dextram complexus euntis

Vergilius, Aen.

8,558

. idem in X:

Pallas, Euander, in ipsis

omnia sunt oculis

Vergilius, Aen.

10,515-516

. illa quoque Latina nomina, quae feminina in a faciunt, er in ri mutant in genetiuo, ut par sit syllabis suo nominatiuo, ut ater atri, facit enim atra, niger nigri nigra, exceptis illis, quae s uel sp uel n ante er habent, et a ferendo uel gerendo compositis, quae accepta i faciunt genetiuum una syllaba uincentem suum nominatiuum, ut miser miseri, prosper prosperi (Donatianus in senatu pro se : ut prosper dicendi successus ostenderet, et auditorum beniuolentia crescere dicentium facultatem ; Cicero tamen prosperus protulit in VI de re publica : deinde est hominum generi prosperus et salutaris

Cicero, rep. 6,17

), asper asperi (nam aspri per syncopam dicitur), lucifer luciferi, corniger cornigeri, tener teneri. liber quoque, quando ingenuum significat, liberi differentiae causa declinamus, ne, si libri dicamus, aliud significare putetur. dexter similiter et dextri et dexteri, etiam adulter adulteri. et notandum, quod tot syllabarum est genetiuus masculini, quot sit nominatiuus feminini. excipiuntur alter et uter et ex his composita, quae pronominum declinationem sequuntur: alterius enim et utrius faciunt genetiuum. ex quo quidam errantes ea pronomina, sicut supra diximus, uoluerunt esse. ex eis compositum alteruter quamuis in masculino ex duobus sit nominatiuis, tamen, quia in feminino (vol. 1)

alterutra et in neutro alterutrum ex corrupto et integro est, ex altera parte plerumque declinatur (id est exteriore) alteruter alterutrius, ut sit genetiuus et datiuus trium generum similis, quod proprium est omnium in ius terminantium genetiuum.

Cicero pro M(arco) Marcello : quod si in alterutro peccandum sit

Cicero, Marcell.

21: malim uideri nimis timidus quam parum prudens (Cic.)

. Lucanus in VI:

placet alea fati

alterutrum mersura caput

Lucanus 6,7-8

. inueniuntur tamen et altera utra et alterum utrum protulisse ueteres et ex utraque parte declinasse.

Cicero in Protagora : quae igitur potest esse indignitas uoluptatis ad molestiam, nisi in magnitudine aut longitudine alterius utrius posita?

Cicero [Garbarino] phil. frg. 4 : (Protagoras) cf. Plato Prot.

356a uoluptatis P. Victorius coll.

Platone: uoluntatis codd. molestiam: modestiam $BADR²$ aut in longitudine G () GL ()

. Cato de

ambitu : sed sunt partim qui duarum rerum alterius utrius causa magistratum petunt

Cato, or.

[Malcovati] frg.

136: (de ambitu)

. neuter tamen plerique neutri declinauerunt. sed Plautus in uidularia :

neutri reddibo

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

V,2

dixit datiuum, cuius genetiuus neutrius sine dubio est, quamuis uetustissimi soleant omnium in ius terminantium genetiuum et in i datiuum etiam in i genetiuum et in o datiuum in genere masculino et neutro, in feminino uero secundum primam declinationem in ae diphthongum proferre.

M(arcus) Cato in censura de uestitu et de uehiculis : nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur, ubi datus est, tum uti eos mutem atque alii modi sim

Cato, or.

[Malcovati] frg.

93: (de uestitu et uehiculis)

, pro alius modi.

Caelius in V: nullius alius rei nisi amicitiae (vol. 1)

eorum causa

Coelius, hist.

[Peter] frg.

37: (ex libro V; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)

. G(aius) Licinius in II: peruersum esse alii modi postulare .

Caesar in Anticatone priore: uno enim excepto, quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros . uni pro unius Titinius in barbato :

quod quidem pol mulier dicet,

namque uni collegi sumus

Titinius, com.

[Ribbeck³] 6-7 : Barbatus frg.

V Ribbeck³ = IV, 5-6 Daviault = V, 6-7 Lopez, Guardì *

. ipsi pro ipsius Afranius in homine :

ipsi me uelle uestimenta dicito

Afranius, com.

[Ribbeck³] 230 : Omen frg.

IX Ribbeck³ = X, 234 Daviault = IX, 228 Lopez

. toti pro totius idem in suspecta :

adeo ut te satias caperet toti familiae

Afranius, com.

[Ribbeck³] 235 : Suspecta frg.

VIII Ribbeck³ = VI, 326 Daviault = VIII, 324 Lopez

. soli pro solius Cato in I originum : nam de omni Tusculana ciuitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit

Cato, orig.

[Peter] 25: (ex libro I)

. idem nulli pro nullius: qui tantisper nulli rei sies, dum nihil agas

Cato, inc. libr. [Jordan] frg.

3

. potest tamen hic datiuus accipi: nulli rei pro nulli utilitati.

Terentius in Andria :

quandoquidem tam iners, tam nulli consili

Terentius, andr.

608: iners tam Lindsay

. ulli pro ullius Plautus in Truculento : (vol. 1)

quasi uero corpori reliqueris

† potestatem coloris ulli capiendi, mala

Plautus, Truc.

293

. illi pro illius Cato in Marcum Caelium : ecquis illi modi esse uult?

Cato, or.

[Malcovati] frg.

118: (tribunus plebis appellasset)

. idem de moribus Claudii Neronis isti pro istius:

pecunia mea rei publicae profuit quam isti modi uti tu es

Cato, or.

[Malcovati] frg.

83: (de moribus Claudii Neronis)

. et sciendum, quod in ius terminantium genetiuus producit paenultimam, nisi poetica auctoritas eam corripiat, excepto alter alterius, quod ideo magis correptam habuit paenultimam, quod duabus syllabis uincit genetiuus. quod igitur creuit syllabis, hoc minuit tempore.

Terentianus tamen inuenitur huius etiam paenultimam produxisse in trochaico metro, quod est ex septem pedibus et syllaba: sescuplo uel una uincet alterius singulum. sextus enim pes uult a longa incipere. propria eiusdem (id est in er terminationis) nomina si sint appellatiuis similia, eorum sequuntur regulam, ut Asper proprium Aspri, appellatiuum asperi et aspri per syncopam, liber proprium et appellatiuum liberi, Caper [nomen proprium] similiter Capri. reliqua uero omnia in er correptam siue productam tertiae sunt declinationis Graeca siue Latina cuiuscumque sint generis. et t antecedente er in ris mutantia faciunt genetiuum, ut pater patris, mater matris, equester equestris. excipitur hic later lateris, praeterea Iuppiter, cuius genetiuus ad aliud nomen transit, dicimus enim huius Iouis, et hoc (vol. 1)

iter, dicimus enim huius itineris, quamuis antiqui et hoc iter iteris et hoc itiner itineris dixerunt.

Plautus in mercatore :

quin tu ergo itiner exsequi meum me sinis

Plautus, Merc.

929

. Naeuius in Lycurgo :

ignoti iteris sumus, tute scis

Naeuius, trag.

[Ribbeck³] 33: (Lucurgus)

, quae sunt nunc heteroclita. inueniuntur tamen apud uetustissimos haec ancipitis genetiui: hic accipiter huius accipiteris et accipitris, Opiter Opiteris et Opitris, Maspiter Maspiteris et Maspitris, Diespiter Diespiteris et Diespitris. sic etiam Iuppiter Iuppiteris et Iuppitris, ut Caesellio Vindici placet, debuit declinari. nam Iouis nominatiuo quoque casu inuenitur.

Caecilius in epistula :

nam nouus quidem deus repertus est Iouis

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 36 : Epistula frg.

II Ribbeck³ (nam nobis equidem) = II, 33 Guardì

.

Accius in epinausimache :

lucifera lampade exurat Iouis

arietem

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 331-332: (Epinausimache) abietem exurat Iouis («quae nunc transposui, cum olim inter duos uersiculos 'Iouis / arietem' distribuerim» Ribb.); arietem : abietem («recte Hermanus, sed uel nauis uel silua intellegenda» Ribb.)

. ex quo etiam pluralem numerum Plautus protulit in Casina :

repente ut emoriantur humani Ioues

Plautus, Cas.

334

. c quoque antecedente supra dictam seruant regulam, id est er in ris conuertunt in genetiuo, si sint communia uel in is facientia feminina, ut alacer alacris, acer acris. et sciendum, quod in utraque terminatione utriusque generis inueniuntur haec [Virgilius in VI de Anchisa dicens: (vol. 1)

alacris palmas utrasque tetendit

Vergilius, Aen.

6,685

].

Naeuius in carmine belli Punici :

fames acer

augescit hostibus

.

Ennius in XII:

omneis mortaleis uictores cordibus uiuis

laetantes, uino curatos somnus repente

in campo passim mollissimus perculit acris

Ennius, ann.

[Vahlen²] 367-369: = 366-368 Skutsch

. alia uero omnia, cuiuscumque sint generis, accepta is faciunt genetiuum una syllaba abundantem, ut aer aeris, carcer carceris, mulier mulieris, suber suberis, Mulciber Mulciberis et Mulcibris, ut Caesellius in

stromateo docet (quod si est a mulcendo imbri compositum, ut plerisque uidetur, melius simplicis declinationem seruat), celer celeris, agger aggeris, Liger Ligeris, uomer uomeris, degener degeneri, pauper pauperis, cadauer cadaueris, cicer ciceris. excipitur imber imbris et ab eo composita, ut September Septembris, October Octobris, quod similis est numerus syllabarum tam in nominatiuo quam in genetiuo. uetustissimi tamen genetiuo quoque similem nominatiuum eorum proferebant.

Cato de sacrificio commisso : mense Octobri fecimus, Nouembris reliquus erat

Cato, or.

[Malcovati] frg.

76: (in L. Veturium de sacrificio commisso cum ei equum ademit)

. et omnia, quae faciunt feminina in is, sic solebant etiam in masculino proferre, hic equester et equestris, alacer et alacris, celeber et celebris, hic campester et hic campestris.

Cato in I originum : agrum quem Volsci habuerunt campestris plerus Aboriginum fuit

Cato, orig.

[Peter] 7: (ex libro I)

. [Virgilius in VI de Anchisa:

isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit

Aenean, alacris palmas utrasque tetendit

Vergilius, Aen.

6,684-685: ut (mettre hors balises?

)

]. haec etiam contra rationem supra dictarum regularum declinantur: puer (vol. 1)

pueri, cuius femininum puera dicebant antiquissimi, unde et puerpera dicitur, quae puerum uel pueram parit, id est puellam, quod est diminutiuum puerae, ut capra capella, tenera tenella, umbra umbella.

Ouidius etiam hoc approbat, qui in V metamorphoseon de puella Proserpina narrans dicit:

tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis

Ouidius, met.

5,400

, quod deriuatiuum non pertineret ad feminas, nisi etiam puera esset dictum. quod tamen comprobat etiam Suetonius diuersos ponens usus in libro, qui est de institutione officiorum .

Liuius in Odyssia :

mea puera, quid uerbi ex tuo ore supera fugit?

Liuius Andronicus, carm.

[Blänsdorf] frg.

3: cf. Charisius 106,4 B

. idem alibi:

puerarum manibus confectum pulcherrime

Liuius Andronicus, trag.

[Ribbeck³] 40: (ex incerta fabula)

. non est tamen ignorandum, quod etiam hic puerus et hic et haec puer uetustissimi protulisse inueniuntur et puellus puella.

Lucilius in XI:

inde uenit Romam tener ipse etiam atque puellus

Lucilius, sat.

[Marx] 11,425

.

Caecilius in imbris :

age age i, puere, duc me ad patrios fines decoratum opipare

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 100 : Imbrii frg.

VI Ribbeck³ = IV, 94 Guardì

.

Afranius in incendio :

o puere puere, sine prospicere me mihi

Afranius, com.

[Ribbeck³] 193 : Incendium frg.

III Ribbeck³ = III, 197 Daviault = III, 192 Lopez

.

Plautus in lenonibus geminis :

dolet hic puellus sese uenum ducier

Plautus, Len.

[Lindsay] frg. unicum: Lenones gemini

.

Lucilius in IIII: (vol. 1)

cumque hic tam formosus homo ac te dignus puellus

Lucilius, sat.

[Marx] 4,173: frg.

Non. 158M

. Liuius in Odyssia :

sancta puer Saturni filia regina

.

Naeuius in II belli Punici :

prima incedit Cereris Proserpina puer

Naeuius, carm.

[Morel] frg.

29: (ex lib. II belli punici)

.

Varro in satura, quae inscribitur ἄλλος οὗτος ῾Ηρακλῆς :

grauidaque mater † peperit Ioui puellum

Varro, Men.

[Bücheler] frg.

19

. liber quoque excipitur libri, fiber fibri, quae etiam rationabiliter uidentur esse secundae declinationis. habent enim feminina in a desinentia quantum ad uocem, libra et fibra, quamuis non sint eiusdem significationis, sicut apud Graecos quoque multa inueniutur feminina a masculinis deriuata non eiusdem significationis, ut ἄκων ἄκαινα non similem habent significationem, sicut δράκων δράκαινα, λέων λέαινα, regulam tamen eandem seruant. item excipiuntur culter cultri, cancer cancri, quod neutrum etiam inuenitur, sed quando morbum significat.

Claudius in III (vol. 1)

historiarum : ut uiderent † ne respueret uerminaret litteris addiualis quod uerminatum ne ad cancer peruenerit

Quadrigarius, hist.

[Peter] 49: (ex libro III)

. eius genetiuus canceris esse debet, ut cicer ciceris. praeterea notandum socer soceri, cuius femininum cum secundum analogiam haec socera esse deberet, haec socrus in usu est.

Iuuenalis in II:

desperanda tibi salua concordia socru

Iuuenalis 6,231

. uetustissimi tamen communiter hic et haec socrus proferebant.

Accius in Atreo :

simul et Pisaea praemia arrepta a socru

* possedit suo

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 196-197: (Atreus)

. gener generi differentiae causa, ne, si generis dicamus, aliud significare putetur. aper apri, cuius femininum ueteres protulerunt apra, ut Plinius Secundus in I artium . coluber etiam colubra facit. haec acer arbor acri dicit Seruius in commento Virgilii , cum nullum in er femininum secundae inueniatur.

Ouidius nominatiuum protulit:

et platanus genialis acerque coloribus impar

Ouidius, met.

10,95

. Solinus uero rectius aceris protulit in admirabilibus de arbore turis: palam fieret intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem

Solinus 33,8

(quaeritur, Hiber Hiberi an Hiberus Hiberi melius dicatur.

Lucanus enim utrumque protulit, in VI:

si tibi durus Hiber, aut si tibi terga dedisset

Lucanus 6,258

, et in IIII: (vol. 1)

qui praestat terris, aufert tibi nomen Hiberus

Lucanus 4,23

. ergo uel differentiae causa fluuii et gentis apocopa usus est, quomodo Arar dixit pro Araris, uel more suo abutens diuersis terminationibus, quomodo Achillam et Achillea. nam proprie Hiberes sunt gens ab Hiberis profecta, qui ultra Armeniam habitant, quorum singularis nominatiuus hic Hiber huius Hiberis facit, et apud Graecos Ἴβηρ Ἴβηρος. nam alterum Ἴβηρος Ἰβήρου dicunt). in ir desinentia masculina accepta i faciunt genetiuum, ut uir uiri, leuir leuiri, Treuir Treuiri. unum inuenitur, ut quibusdam uidetur, femininum tertiae declinationis, Gaddir Gaddiris, nomen est ciuitatis (sed Sallustius neutrum esse ostendit in II historiarum accusatiuum nominatiuo similem ponens: ut alii tradiderunt, Tartessum, Hispaniae ciuitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent . nam si esset femininum, Gaddirem dixisset accusatiuum, non Gaddir), et unum neutrum ir, quod est indeclinabile, quamuis quidam, ut Charisius, ir iris declinauerunt. abaddir quoque (abaddier, ὁ

βαίτυλος ), declinatum non legi. in or desinentia Latina, si sint masculini generis aut feminini uel communis, accipiunt is et producta o faciunt genetiuum, ut hic orator oratōris, salinator salinatōris, haec uxor uxōris, soror sorōris, hic et haec auctor auctōris, pallor pallōris, pudor pudōris, stridor (vol. 1)

stridōris, calor calōris, umor umōris, macor macōris [pro macies], marcor marcōris [ipsa res], feruor feruōris, rubor rubōris, mador madōris (Sallustius in IIII historiarum : munimenta madore infirmarentur

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

16

), algor algōris, quod etiam hic algus huius algus dicitur.

Plautus in uidularia :

inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

II

. idem in rudente :

tu uel suda uel peri algu uel † etiam aegrota uel uale

Plautus, Rud.

582

. excipiuntur corripientia o etiam in genetiuo haec: hic et haec et hoc memor memŏris, immemor immemŏris, quod a uerbo memoro natum paenultimam eius seruauit syllabam (uetustissimi tamen similem genetiuo protulerunt eius nominis nominatiuum.

Caecilius in epiclero :

itane Antipho † inuentus profluuia fide?

itane est inmemoris, itane est madida memoria?

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 30-31 : Epicleros frg.

I Ribbeck³ (inuenitur … profluia) = I, 27-28 Guardì (inuenitur … itanest … itanest)

et hoc solum in or desinens habuit comparatiuum memorior), indecor indecŏris (Virgilius in XI:

non tamen indecorem tua te regina reliquit

Vergilius, Aen.

11,845

. idem in XII:

nec genus indecores; sine me haec haut mollia fatu

Vergilius, Aen.

12,25

). inuenitur tamen etiam simplex decor decŏris paenultima correpta apud uetustissimos, quando pro decorus decora decorum accipitur.

Naeuius in carmine belli Punici :

magnamque domum decŏremque ditem uexerant

Naeuius, carm.

[Morel] frg.

51: magnam (Naeu.) (frg. incertae sedis et dubium)

, (vol. 1)

aliter enim iambus stare non potest.

Sallustius in III: equis et armis decoribus cultus

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

20

. in eodem: dedecores inultique terga ab hostibus caedebantur

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

24

. quae ab eo deriuata uel composita, quod est decus decoris, illius declinationem seruant, sicut a corpore quoque composita eius declinationem seruant, bicorpor bicorporis, tricorpor tricorporis, ut Accius in Eriphyla :

Pallas bicorpor anguium spiras trahit

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 307: (Eriphyla)

.

Virgilius in VI:

Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae

Vergilius, Aen.

6,289: Harpyiaeque Verg.

. haec arbor quoque arboris, quod a robore deriuatum illius declinationem seruans corripuit paenultimam genetiui, et a puero composita, Publipor Publiporis et Marcipor Marciporis (sic Probus; ita enim antiqui pro Publii puer et Marci puer dicebant), quae o non producunt in obliquis casibus: unus constitit in agro Lucano gnarus loci, nomine Publipor (Sallustius in III historiarum hoc protulit). neutra quoque et Graeca omnia correpta o, addita is faciunt genetiuum, ut hoc marmor marmŏris, aequor aequŏris, hic Hector Hectŏris, Actor Actŏris, quando est nomen proprium Graecum.

Virgilius:

Actŏris Aurunci spolium, quassatque trementem

Vergilius, Aen.

12,94

. ab eo autem, quod est hoc ador, genetiuus in usu frequenti non est, cuius deriuatiuum o productum habet contra rationem aliorum, quae ex neutris eiusdem terminationis deriuantur.

Virgilius in VII: (vol. 1)

adōrea liba per herbam

subiciunt epulis

Vergilius, Aen.

7,109-110

. et puto ideo produci, quia a uerbo deriuatur producente o paenultimam, id est adōro. ergo ador quoque, cum ab eodem sit uerbo, necessario, si declinaretur, produceret o in genetiuo, quod rursus prohibebat regula neutrorum in or terminantium. duabus igitur sibi aduersis regulis repugnantibus mansit indeclinabile, quamuis inueniatur huius quoque apud quosdam ueterum genetiuus, modo producens modo corripiens paenultimam secundum supra dictas diuersas rationes, ut G(aius) Annius in I:

hic adoris dat primitias, ibi sanguine libat

Gannius, carm.

[Morel] frg.

1: (liber I)

. idem in II:

illam sponte satos adoris strauisse maniplos

Gannius, carm.

[Morel] frg.

2: (liber II)

. idem in III:

emicat in nubes nidoribus ardor adoris

Gannius, carm.

[Morel] frg.

3: (liber III)

. excipitur etiam hoc cor cordis, quod assumit d in genetiuo. ut breuiter igitur supra dictam colligamus regulam: in or desinentia neutra et Graeca et quaecumque deriuantur uel componuntur a primitiuis paenultimam corripientibus, ea genetiui paenultimam corripiunt, cetera producunt exceptis cor et ador. in ur, cuiuscumque sint generis, accepta is faciunt genetiuum, ut hic uultur uulturis, turtur turturis, hoc sulphur huius sulphuris, hic et haec fur huius furis. excipitur hic satur huius saturi, unde Lucanus:

saturum tamen obsidet hostem

Lucanus 6,117

, (vol. 1)

quod ideo est secundae declinationis, quia facit femininum in a desinens, id est haec satura (Terentius in hecyra :

sed cum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit, facito

Terentius, hec. 769

), quod a Probo praetermissum doctissime attendit noster praeceptor Theoctistus, omnis eloquentiae decus, cui quicquid in me sit doctrinae post deum imputo. excipiuntur etiam in neutris haec, quae pro u o correptam habent per obliquos casus, ut hoc robur huius robŏris, ebur ebŏris, femur femŏris.

Horatius:

femur, Cerinthe, tuum

Horatius, sat.

1,2,81: sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus (Hor.)

. Virgilius in X:

ocius ensem

Aeneas uiso Tyrreni sanguine laetus

eripit a femore

Vergilius, Aen.

10,786-788: Tyrrheni Verg. femine Verg.

. dicitur tamen et hoc femen feminis, cuius nominatiuus raro in usu est, iecur iecoris uel iocineris, qui genetiuus uidetur a nominatiuo iocinus uenire, qui in usu non est.

Persius:

et quae semel intus

innata est rupto iecore exierit caprificus?

Persius 1,24-25

. in as desinentia Latina masculini generis sunt uel feminini uel communis et ablata s, addita tis faciunt genetiuum, ut hic Maecenas Maecenatis, haec ciuitas ciuitatis, hic et haec Arpinas huius Arpinatis. (vol. 1)

excipiuntur monosyllaba hic as assis, hoc uas uasis, quod in singulari numero tertiae, in plurali secundae declinationis est, hic uas uadis, hic mas maris et hoc fas nefas et hic et haec et hoc nugas indeclinabilia.

Graeca uero eiusdem terminationis nomina ου uel α desinentia in genetiuo Graeco primae sunt declinationis, ut Λυσίας Λυσίου, Lysias Lysiae, Ἄντας Ἄντα, hic Antas huius Antae. huiuscemodi nominatiuum nominum frequenter sine s terminali solent Romani proferre, ut hic Geta, Byrria, Marsya. in ος autem terminantia genetiuum Graecum o in i mutantia faciunt genetiuum Latinum, ut Κάλχας Κάλχαντος, hic Calchas Calchantis (quamuis hic Calchas huius Calchae antiqui declinabant.

Plautus in Menaechmis :

nouistin illum?

:: noui cum Calcha simul

Plautus, Men.

748

),

Πάλλας Πάλλαντος, hic Pallas Pallantis, Παλλάς Παλλάδος, haec Pallas Palladis. et sciendum, quod in as desinentia masculina, si nt habeant in genetiuo, uocatiuum in an uolunt terminare more Graeco uel similem hunc nominatiuo seruare, ut o Calchan uel o Calchas et o Pallan uel o Pallas.

Virgilius tamen auctoritate poetica o Palla protulit in XI:

salue aeternum mihi, maxime Palla

Vergilius, Aen.

11,97

. in eodem:

quin ego non alio digner te funere, Palla

Vergilius, Aen.

11,169

, in hoc quoque Graecorum poetas secutus.

Homerus in Μ᾽ ῥαψῳδίᾳ· (vol. 1)

Πουλυδάμα, σὺ μὲν οὐκέτι μοι φίλα ταῦτ᾽ ἀγορεύεις.

Πουλυδάμα dixit pro Πουλυδάμαν.

Menander quoque in Dardano :

Δρία παῖ, δειπνοποιεῖσθαι τί δεῖ ;»

παῖ Δρία dixit pro Δρίαν. in es correptam Latina masculini uel communis generis cum sint, mutant e in i ablata s et addita tis faciunt genetiuum, ut hic milĕs huius militis, tramĕs tramitis, termĕs termitis, mergĕs mergitis, hic et haec sospĕs sospitis, pedĕs peditis, equĕs equitis, hic et haec superstĕs huius superstitis, gurgĕs gurgitis, hic et haec diuĕs diuitis. excipiuntur haec, quae habent paenultimam ae diphthongum uel a uerbis deriuantur in paenultima syllaba e habentibus breuem, quae e seruant in genetiuo, ut hic et haec et hoc praepĕs praepetis, tĕro teris, hic et haec et hoc terĕs teretis, hebĕo hebes, hic et haec et hoc (vol. 1)

hebĕs hebetis, indigĕo indiges, indigĕs indigetis, impĕto, impĕs impetis (Ouidius in III metamorphoseon :

impete nunc uasto

Ouidius, met.

3,79

, pro impetu. similiter Statius in VII Thebaidos :

aurigamque impete uasto,

Amphiarae, tuum

Statius, Theb.

7,585-586

). interprĕtor, interprĕs interpretis. sic declinantur etiam i ante e habentia, ut hic paries parietis, hic aries arietis, hic et haec et hoc inquies quoque inquiētis, quod quamuis in nominatiuo e correptam habeat, ut Probo uidetur, in genetiuo tamen eandem producit secundum genetiuum quies quiētis principalis. sic etiam feminina seruant e, ut haec seges segetis, teges tegetis. illud quoque notandum, quod a pede uel a sedendo composita per dis, non per tis efferunt genetiuum. et a pede quidem composita seruant e, a sedendo uero mutant e in i, ut hic et haec et hoc quadrupes quadrupedis, bipes bipedis, compes compedis (Iuuenalis in IIII:

squalidus in magna fastidit compede fossor

Iuuenalis 11,80

), hic et haec obses obsidis, deses desidis. excipitur haec apēs huius apis, quia hoc solum a pede compositum, ut quibusdam uidetur, e longam seruauit neque ulla creuit syllaba in genetiuo, quamuis et alia composita ab eo, quod est pes, auctores producunt, ut Virgilius:

stat sonipēs ac frena ferox spumantia mandit

Vergilius, Aen.

4,135

. idem in X:

tollit se arrectum quadrupēs et calcibus auras

uerberat

Vergilius, Aen.

10,892-893

. Horatius sermonum I:

omnia magna loquens, modo: sit mihi mensa tripēs et

concha salis puri

Horatius, sat.

1,2,13-14

. (vol. 1)

Probus tamen inter correpta haec ponit.

Ouidius tamen nominatiuum haec apis protulit in XIII metamorphoseon :

non apis inde tulit † hos sedula flores

Ouidius, met.

13,928: conlectos (Ou.)

, quod etiam diminutiuum ostendit apicula, quomodo fidicula docet, primitiui sui nominatiuum fidis, non fides esse, quod Seruio placet [de cithara]. in es productam Latina i antecedente ablata s, addita i faciunt genetiuum, ut hic meridiēs huius meridiei, hic et haec diēs huius diei, haec aciēs huius aciei. excipitur haec quiēs quietis. uetustissimi tamen hoc quoque secundum supra dictam proferebant declinationem.

Afranius in emancipato :

sollicito corde corpus non potitur nunc quie

Afranius, com.

[Ribbeck³] 77 : Emancipatus frg.

V Ribbeck³ (sic sollicitudo) = V, 79 Daviault = V, 76 Lopez *

.

Laeuius in Protesilaodamia :

complexa somno corpora operiuntur ac suaui quie dicantur . iure igitur compositum quoque ex eo requiēs, quod in eodem genere mansit, tam quintae quam tertiae inuenitur.

Virgilius in IIII:

tempus inane peto, requiem spatiumque furori

Vergilius, Aen.

4,433

. Cicero in dialogo de senectute : ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis

Cicero, Cato 52: requietem PMA²KRS¹Z : requiem rell.

. nam inquies, cuius extremam corripi dicit Probus, inquietis declinatur, quod trium factum est generum, ut supra ostendimus. cuius etiam simplex in usu inuenitur trium generum.

Naeuius in carmine belli Punici II: (vol. 1)

iamque eius mentem fortuna fecerat quietem

Naeuius, carm.

[Morel] frg.

22,1: (lib. 2)

. Licinius Macer in I annali : non minimo opere milites quietes uolebant esse

Macer, hist.

[Peter] frg.

7

. Sallustius in II historiarum : quia corpore et lingua percitum et inquietem nomine histrionis uix sani Burbuleium appellabant

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

25

. alia uero eiusdem terminationis nomina e in i mutata faciunt genetiuum, ut hic uerres huius uerris, haec caedes huius caedis. excipiuntur hic pēs pedis, haec Cerēs Cereris, mercēs mercedis, hic et haec herēs heredis, locuplēs locupletis et tria quintae declinationis e corripientia tam in genetiuo quam in datiuo, fidēs fidĕi, rēs rĕi, spēs spĕi. inuenitur etiam plebēs plebĕi.

Sallustius in I historiarum : plebei tribuniciam potestatem

Sallustius, or.

Phil. 14

(nam plebs plebis facit genetiuum). et famēs famĕi dicebant ueteres, unde adhuc famē producitur in ablatiuo.

Virgilius in VI:

melle soporatam et medicatis frugibus offam

obicit: ille famē rabida tria guttura pandens

Vergilius, Aen.

6,420-421: pandans Verg.

, Iuuenalis in V:

inde autem cum se matura leuauit

progenies stimulante famē, festinat ad illam,

quam primum praedam rupto gustauerat ouo

Iuuenalis 14,83-85

, idem in eodem:

membra aliena famē lacerabant, esse parati

et sua

Iuuenalis 15,102-103

(vol. 1)

quasi quintae declinationis produxerunt ablatiuum.

Graeca eiusdem terminationis, in ους uel ος uel εος genetiuum Graecum terminantia, ου uel ο uel εο in i commutantia faciunt genetiuum Latinum, ut

Παλαμήδης Παλαμήδους, Palamedēs Palamedis, Ἐτεοκλῆς Ἐτεοκλέος, Eteoclēs Eteoclis, Χρέμης Χρέμητος, Chremēs Chremetis et Chremis.

Terentius in Andria :

etiam puerum inde abiens conueni Chremis

Terentius, andr.

368: puerum inde abiens … Chremi Lindsay (E¹η¹ Don.

: Chremis cett.

)

. idem in eadem:

egomet continuo ad Chremem

Terentius, andr.

361: ego me Lindsay (egomet D¹G²p Don.)

.

Μένδης Μένδητος nomen est urbis Aegyptiacae, cuius mentionem Pindarus facit, Mendēs Mendetis et Mendis. sic quoque Ῥάμνης

Ῥάμνητος, Rhamnēs Rhamnetis et Rhamnis (quod Graecum esse ostendit aspiratio post r posita, quod in Latinis nominibus non fit), Λάχης

Λάχητος, Lachēs Lachetis et Lachis. sic et similia in τος terminantia genetiuum Graecum. nec mirum duplicem declinationem haec habuisse apud Latinos, cum apud Graecos quoque multa inueniuntur huiuscemodi ancipitem habentia declinationem teste Herodiano: Γύγης [nomen (vol. 1)

Gigantis] Γύγου et Γύγητος, Κόμης [proprium] Κόμου et Κόμητος,

μύκης μύκου et μύκητος, Μύνης Μύνου et Μύνητος, Ποδῆς Ποδοῦ et Ποδῆτος, Μέγης Μέγου et Μέγητος, Πύδης Πύδου et Πύδητος. similiter Thales, Apelles, Menes, Ageles, Calles, Dares uarie declinantur. unde Virgilius duplicem accusatiuum Graecum protulit in V: Dareta et Daren, illos secutus, qui Ποδῆτα et Ποδῆν, Μέγητα et

Μέγην protulerunt, ut:

praecipitemque Daren ardens agit aequore toto

Vergilius, Aen.

5,456

, in eodem:

sed finem inposuit pugnae fessumque Dareta

Vergilius, Aen.

5,463

. sin in ου terminent genetiuum Graecum, primae erunt declinationis, ut

Ἀχάτης Ἀχάτου, Achates Achatae, Ἀγχίσης Ἀγχίσου, Anchises Anchisae. saepissime tamen huiuscemodi nomina antiqui et secundum tertiam protulerunt declinationem, ut Orontes Orontae et Orontis, Timarchides Timarchidae et Timarchidis, Herodes Herodae et Herodis.

Horatius in II epistularum : (vol. 1)

praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

Horatius, epist. 2,2,184

. Cicero IIII Tusculanarum : non sine causa, cum Orestis fabulam doceret Euripides

Cicero, Tusc.

4,63: Orestem Cic. doceret] diceret X

. Sallustius in II historiarum :

eam deditionem senatus per nuntios Orestis cognitam adprobat

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

41

. idem in III historiarum : namque primum Iasonem nouo itinere maris Acetae hospitis domum uiolasse

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

68

. Agellius

noctium Atticarum VIII: historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda

Gellius 8,15,1

. sciendum tamen, quod frequentissime tertia utuntur declinatione in propriis, quae formam habent patronymicorum, et in barbaris, ut Thucydides Thucydidae et Thucydidis, Mithridates Mithridatae Mithridatis, Tigranes Tigranae Tigranis. huiuscemodi enim nomina Parthica etiam Graeci ancipiti terminant genetiuo: modo ου modo ους, Τιγράνης Τιγράνου καὶ Τιγράνους uel

Τιγράνεος.

Virgilius in XII:

nec Drancis dicta refellam

Vergilius, Aen.

12,644

. et sciendum, quod in huiuscemodi nominibus, quando tertiae sunt, frequentissime ueteres datiuum proferunt pro genetiuo, Aristoteli, (vol. 1)

Demostheni, Thucydidi, Euripidi pro Aristotelis, Demosthenis, Thucydidis, Euripidis ponentes.

Virgilius in I:

praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

nunc Amyci casum gemit

Vergilius, Aen.

1,220-221

. idem in eodem:

Troas, relliquias Danaum atque inmitis Achilli

Vergilius, Aen.

1,30

, in II:

quis talia fando

Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Vlixi

Vergilius, Aen.

2,6-7

. Terentius in heautontimorumeno :

Archonidi * filiam

Terentius, haut.

1065: huius (om. Σ) filiam Lindsay

pro Archonidis.

Cicero in IIII Verrinarum : in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matresfamilias, bona fortunasque omnes fuisse

Cicero, Verr.

2.2,136

. idem in eodem datiuum similiter protulit: neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit

Cicero, Verr.

2.2,69

. et magis secundum tertiam ea proferunt nominatissimi auctores (idem in Arato :

sub pedibus profertur finita * Booti,

spicum inlustre tenens, splendenti corpore Virgo

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XVI,5-6: †profertur† finita Booti Soubiran; cf. Aratus ph.

92-97; Cicero nat. deor. 2,110

, pro Bootis).

Terentius in

hecyra

:

Callidemidem, hospitem

Myconium

Terentius, hec.

432-433

. Cicero in Protagora : quid tu, unde tandem appares, o (vol. 1)

Socrate?

an quidem non dubium est, quin ab Alcibiade?

Cicero [Garbarino] phil. frg. 1 : (Protagoras) cf. Plato Prot.

309a o $R²$ a RBH

.

Trogus Pompeius in libro VI: inde Scepsim petit, quo se Midias interfecta socru contulerat. is a Derculide petito colloquio

Pompeius Trogus, hist.

[Seel] 6,frg.

60

. M(arcus) Velleius Paterculus libro I: nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis filius Cimon

Velleius Paterculus [Hellegouarc'h] 1,8,2

.

Plinius in II

naturalis historiae : ab Euclide , in III: Thucydide, Calliphane , in IIII: Philistide, Anticlide, Philonide , in V: Sotade, in VI:

Simonide minore , in VII: Agatharchide, Apollonide, Duride, Heraclide Pontico, Asclepiade , in XI: Heracleote, in XII: Mneside, in XV: Commiade, in XXXVII: Euripide. possunt tamen ea, si producte proferantur, datiui esse Graeci pro ablatiuis, quomodo Virgilius:

uno comitatus Achatē

Vergilius, Aen.

1,312

. Iuuenalis:

Penelopē melius, leuius torquetis Arachnē

Iuuenalis 2,56

. in is desinentia longam cuiuscumque sint generis Latina ablata s, addita tis faciunt genetiuum, ut haec līs litis, hic et haec dīs ditis (unde hi et hae dites et haec ditia, cuius nominatiuum singularem in usu non inueni. debet tamen secundum analogiam hoc dite esse. nam in is finiri neutrum non potest.

Lucanus in VIIII: (vol. 1)

non illic Libycae posuerunt ditia gentes

templa

Lucanus 9,515-516

), hic et haec Samnīs huius Samnitis. sic Caesar de analogia .

Lucanus in II:

Romanaque Samnis

ultra Caudinas sperauit uulnera furcas

Lucanus 2,137-138

. huius neutrum Naeuius Samnite protulit in carmine belli Punici , ad cuius similitudinem debet etiam hoc dite dici. excipitur hic glīs gliris, quod pro t r habuit, et haec uīs huius uis, cuius plurale similiter uis tam Lucretius quam Sallustius protulerunt.

Lucretius in II:

sed quam multarum rerum uis possidet in se

atque potestates

Lucretius 2,586-587: et quod cumque magis uis multas possidet in se (Lucr.)

. Sallustius in III historiarum : male iam adsuetum ad omnis uis controuersiarum

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

17

. illa quoque tam in is quam in er finita nomina regulam seruant in er terminatorum, id est accepta is faciunt genetiuum, ut hic puluis et puluer pulueris, hic cucumis et cucumer cucumeris, hic cinis et ciner cineris, hic uomis et uomer uomeris. praeterea Caesar declinat pubis puberis; quidam, ut Probus, pubes puberis, quidam puber puberis. ex hoc tamen compositum inuenitur similem habens nominatiuum genetiuo, hic impubis huius impubis.

Virgilius in V:

inpubis Iuli

Vergilius, Aen.

5,546

. ab eo neutrum impube Horatius protulit in epodo :

ut haec trementi questus ore constitit (vol. 1)

* puer,

inpube corpus

Horatius, epod.

5,11-13

. Cicero tamen in IIII inuectiuarum : filiumque eius inpuberem, legatum a patre missum

Cicero, Catil.

4,13: filiumque om. s

. idem in II de oratore : quod nisi puberem te iam, inquit, haberet

Cicero, de orat.

2,224: te inquit iam C, Kumaniecki

. alia uero omnia eiusdem terminationis correptae similem habent genetiuum nominatiuo, ut hic collĭs huius collis, haec puppĭs huius puppis, hic et haec suauĭs huius suauis, hic et haec ciuĭs huius ciuis. excipiuntur hic lapĭs huius lapidis (uetustissimi tamen etiam huius lapis protulerunt.

Ennius in XV

annali :

obcumbunt multi letum ferroque lapique

Ennius, ann.

[Vahlen²] 398: = 389 Skutsch

), hic sanguĭs huius sanguinis, quod ueteres hoc sanguen dixerunt (Cicero in Hortensio : ut ait Ennius: " refugiat timido sanguen atque exalbescat metu"

Cicero, Hort.

[Straume-Zimmermann] frg.

86: = 65 Mueller.

Ennius scaen.

26 Vahlen² = 20 Jocelyn (Alcmeo frg. XIV)

. idem in II annali :

o genitor, o sanguen dis oriundum

Ennius, ann.

[Vahlen²] 113: = 108 Skutsch

), haec pollĭs pollinis (sic Charisius; Probus autem et Caesar hoc pollen pollinis declinauerunt), haec cuspĭs cuspidis, semĭs semissis (vol. 1)

(Apuleius in epitoma : sed tum sestertius dipondium semissem, quinarius quinquessis, denarius decussis ualebat

Apuleius [Beaujeu] frg.

11: (epitoma historiarum)

), haec cassĭs cassidis, quod etiam haec cassida cassidae declinatur, ut Virgilius in XI:

aurea uati

cassida

Vergilius, Aen.

11,774-775

. a sanguine compositum non seruat simplicis declinationem, hic et haec exsanguis huius exsanguis, a cuspide seruat, tricuspis tricuspidis.

Ouidius in I metamorphoseon :

positoque tricuspide telo

mulcet aquas

Ouidius, met.

1,330-331

. inuenitur etiam haec capĭs capidis, cuius diminutiuum est capidula.

Arruntius: capis, uasis genus pontificalis, diminutiue capidula .

Lucilius in VIIII:

hinc ancilia, ab hoc apices capidasque repertas

Lucilius, sat.

[Marx] 9,319

. et uide, quod magis Graecum ostenditur, cum in as protulit accusatiuum pluralem. hic et haec potĭs et hoc pote nomina esse, ostendit comparatio potior et potissimus. sine uerbis autem raro inuenis ea uel obliquo casu prolata.

Persius:

qui pote?

uis dicam?

nugaris, cum tibi, calue,

pinguis aqualiculus protento sesquipede extet

Persius 1,56-57: protento : propenso (Pers.)

. Virgilius in III:

nec potis Ionios fluctus aequare sequendo

Vergilius, Aen.

3,671

. (vol. 1)

idem in XI:

at non Euandrum potis est uis ulla tenere

Vergilius, Aen.

11,148

. in is desinentia Graeca, si in genetiuo Graeco consonantem habuerint ante ος, o in i mutant et faciunt genetiuum Latinum: Σιμόεις

Σιμόεντος, Simois Simoentis; Ἄδωνις Ἀδώνιδος, hic Adonis huius Adonidis; Εὔπολις Εὐπόλιδος, Eupolis Eupolidis; Δωρίς Δωρίδος, Doris Doridis; Θέτις Θέτιδος, Thetis Thetidis (quamuis ablatiuum eius ab hac Theti Plautus protulit in Epidico :

tum ille prognatus Theti

sine perdat: alia adportabunt ei Nerei filiae

Plautus, Epid. 35-36

);

Εὔχαρις Εὐχάριδος, Eucharis Eucharidis; Ἐπίχαρις Ἐπιχάριδος, Epicharis Epicharidis. sin in ος puram Graecus desinat genetiuus, similis erit nominatiuo apud Latinos: Ἄδωνις Ἀδώνιος, hic Adonis huius Adonis; Νεάπολις Νεαπόλεως, haec Neapolis huius Neapolis. sin apud Graecos in εις diphthongum terminant, nt habent in genetiuo:

Σιμόεις Σιμόεντος, hic Simois huius Simoentis. (vol. 1)

in os masculina ablata s, addita ris faciunt genetiuum, ut hic lepos leporis, ros roris, mos moris, flos floris. excipitur nepos nepotis, quod quidam commune putauerunt, quamuis femininum sit neptis. alia uero omnia in tis desinunt, ut hic et haec sacerdos sacerdotis, hic et haec compos huius compotis.

Liuius in XXVI:

profecto satis compotem mentis esse

Liuius 26,15,13

. o tamen in hoc solo corripitur.

Seneca in Phaedra :

Hippolyte, me nunc compŏtem uoti facis

Seneca philosophus, Phaedr.

[Zwierlein] 710

. in eadem:

compŏte uoto

, et est adonium. eius contrarium impos impotis.

Accius in I

didascalicon :

falsidica, audax,

gnati mater pessimi, odibilis, natura impos,

excors, ecfera

Accius, carm.

[Morel] frg.

9: (Didascalica I)

. similiter haec cos cotis, haec dos dotis. excipitur hic et haec bos bouis, quod ideo assumit genetiuo u loco digamma, quia Aeolis quoque solent inter duas uocales eiusdem dictionis digamma ponere, quos in multis nos sequimur, ὄϜις ouis, ΔᾶϜος Dauus, ὠϜόν ouum (unde in nominatiuo quoque huius nominis illos sequimur. nam et Aeolis et Doris

βῶς dicunt pro βοῦς, ου diphthongum in o longam uertentes. et quod hoc uerum est, ostendunt epigrammata uetustissima, quae literis antiquissimis scripta in multis tripodibus legi et maxime in tripode Apollinis, (vol. 1)

qui est Constantinopoli, in loco quem Xerolophum uocant. sunt autem scripta sic: ΔημοφάϜων pro Δημοφόων, ΛαϜοκόϜων pro

Λαοκόων ), haec glos gloris, hoc ŏs correptum ossis (Ouidius in V metamorphoseon :

qui posquam cecidit ferrumque ex osse reuulsum est

Ouidius, met.

5,39: postquam (Ou.)

. quidam tamen ueterum et hoc ossu et hoc ossum proferebant, unde Pacuuius in Chryse :

ossuum inhumatum aestuosam

aulam

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 102-103: (Chryses)

.

Accius uero in annalibus :

fraxinus fissa ferox, infensa infinditur ossis

Accius, carm.

[Morel] frg.

4,1: (Annales, ex incertis libris) fixa || infunditur (Morel)

.

Cato tamen os protulit in IIII originum : si quis membrum rupit aut os fregit, talione proximus cognatus ulciscitur

Cato, orig.

[Peter] 81: (ex libro IV)

), ōs productum oris. hic et haec custos custodis ideo in dis desinit, quia uenit a uerbo custodio.

Graeca eiusdem terminationis genetiuum Graecum sequuntur os finali in is conuersa: Χρυσέρως Χρυσέρωτος, Chryseros Chryserotis; ἥρως (vol. 1)

ἥρωος, heros herois; Μίνως Μίνωος, Minos Minois.

Sallustius tamen Minonis protulit genetiuum in II historiarum : Daedalum ex Sicilia profectum, quo Minonis iram atque opes fugerat

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

7: (= frg.

2.42 Kurfess)

. nec tamen hoc sine exemplo apud Graecos quoque inuento.

Syracusii enim ἥρων pro ἥρως dicunt. sic Sophron παρ᾽ ἡρώνεσσι pro ἥρωσι dixit. similiter ergo et Μίνων pro Μίνως.

Romani autem plerumque solent in on terminantia etiam abiectione n proferre per o, ut leo, draco. sic ergo Mino, gobio quoque dicunt pro κωβιός abiecta s, et, quod mirabilius est, Athos Athonis protulit Cicero in III

de republica : [quid ergo illa sibi uult absurde exceptio?

] nisi si quis Athonem pro monumento uult funditus † efficere. quis enim est Athos aut Olympus tantus?

Cicero, rep.

[Ziegler] 3,frg.

5: effingere Bergk, Ziegler : efficere uel efferri codd.

. sed hoc in us correptam dehinc Attice prolatum est, quomodo Ἀνδρόγεος pro Ἀνδρόγεως. in us correptam desinentia masculina Latina s uel t uel x antecedentibus, si sint rerum incorporalium uocabula, quartae sunt declinationis, ut (vol. 1)

hic nisŭs huius nisus, hic casŭs huius casus, hic sitŭs huius situs, hic positŭs huius positus, hic partŭs huius partus (quamuis haec partio huius partionis antiqui protulisse inueniuntur.

Plautus in Truculento :

horresco † miseram mentionem, quotiens fit, partionis

Plautus, Truc.

196

), hic sexŭs huius sexus, hic luxŭs huius luxus. similiter quartae sunt, quae rerum uocabulis homonyma inueniuntur, ut magistratŭs,

ἡ ἀρχῂ καὶ ὁ ἄρχων, huius magistratus, hic saltŭs, ἡ πήδησις καὶ ἡ

νάπη, huius saltus, hic uersŭs, ἡ στροφῂ καὶ ὁ στίχος, huius uersus, hic exercitŭs, ἡ γυμνασία καὶ ὁ στρατός, huius exercitus. fastŭs, quando a fastidio est uerbo, quartae est, quando uero pro annali accipitur, a fastis et nefastis diebus sic dictum, frequentius secundae est. inuenitur tamen et quartae.

Lucanus in X:

nec meus Eudoxi uincetur fastibus annus

Lucanus 10,187

, quod tamen errore Lucani prolatum dicit Seruius in commentario

tertii libri Virgiliani , cum antiquiores quoque similiter idem protulisse inueniantur [Ouidius fastorum inscripsit libros]. nam apud Horatium duplicem inuenio scripturam et fastos et fastus in III

carminum :

per memores genus omne fastos

Horatius, carm.

3,17,4

et fastus in aliis codicibus.

Varro in ephemeride : postea honoris uirtutum causa Iulii Caesaris, qui fastus porrexit, mensis Iulius est appellatus

Varro [Funaioli] frg.

230: (ex ephemeride)

. senatŭs quoque ideo quartae est, quod (vol. 1)

a uocabulo natus componitur. et si ante tus alia sit sub eadem syllaba consonans, etiam corporalia quartae sunt declinationis, nisi sint propria uel mobilia, ut hic fluctŭs huius fluctus, hic caestŭs huius caestus, hic rictŭs huius rictus, hic uictŭs huius uictus. excipitur hic lectŭs,

ἡ κλίνη, huius lecti, quod tamen etiam huius lectus antiquissimi protulerunt.

Cornificius in I de etymis deorum : ipsis uero ad Cereris memoriae nouandae gratiam lectus sternuntur

Cornificius Longus [Funaioli] frg.

1: (de etymis deorum)

.

Plautus in Amphitrione :

quam lectus ubi cubuisti concaluit locus

Plautus, Amph.

513

. mustŭs quoque musti excipit Probus, quod tamen mobile uidetur, cum ueteres et feminino et neutro genere inueniuntur hoc protulisse pro nouus noua nouum.

Martialis in I:

quid te, Tucca, iuuat uetulo miscere Falerno

in Vaticanis condita musta cadis?

Martialis, epigr.

1,18,1-2

. Ouidius in XIIII metamorphoseon :

ter centum messes, ter centum musta uidere

Ouidius, met.

14,146

. Cato censorius de agna musta pascenda : musta agna

Cato, or.

[Malcovati] 89: (de agna musta pascenda)

pro noua dixit. inueniuntur tamen antiquissimi multa ex supra dictis in genetiuo etiam i terminasse.

Terentius in Andria :

nil ornati, nil tumulti

Terentius, andr.

365

, pro ornatus et tumultus. idem in adelphis fructi pro fructus:

nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab iis fero

Terentius, ad.

870: labore ab eis Lindsay

. quaesti pro quaestus. idem in hecyra : (vol. 1)

numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes

Terentius, hec.

836

. aduenti pro aduentus idem in Phormione :

patrem ut extimescam, ubi eius aduenti uenit in mentem

Terentius, phorm.

154: ubi in mentem eius aduenti uenit Lindsay

. senati pro senatus Sallustius in Catilinario : senati decretum fit, sicut ille censuerat

Sallustius, Catil.

53,1

. uersi quoque pro uersus Laberius in

lacu Auerno :

uersorum non numerum numero studuimus

Laberius, mim.

[Ribbeck³] 55 : Lacus Avernus frg.

I Ribbeck³ (numerorum) = III, 71 Bonaria (numerorum)

.

Valerius in Phormione :

quid hic cum tragicis uersis et syrma facis?

Valerius, com.

[Ribbeck³] 1 : Phormio Ribbeck³: v. 192 Bonaria *

.

Laeuius in polymetris :

omnes sunt denis syllabis

uersi

Laeuius, carm.

[Morel] frg.

30: (inc. sedis)

. hic uictus huius uicti Plautus in captiuis :

proin tui tu cotidiani uicti uentrem ad me adferas

Plautus, Capt.

855

. idem in aulularia huius gemiti dixit:

tantum gemiti et † malae maestitiae mihi hic dies obtulit,

famem et pauperiem

Plautus, Aul. 722-722a

. alia omnia eiusdem generis Latina in us desinentia secundae sunt declinationis, ut hic Virgilius huius Virgilii, somnus somni, lacertus lacerti, numerus numeri, sanctus sancti, uentus uenti, cibus cibi, quamuis et huius cibus antiqui protulisse inueniuntur.

Plautus in captiuis : (vol. 1)

tantus uentri commeatus meo adest in portu cibus

Plautus, Capt.

826

. excipitur arcus, quod differentiae causa quidam tam secundae quam quartae protulerunt. de caelesti enim [id est de Iride] Cicero dicens in III

de deorum natura in i finiuit genetiuum: cur autem arci species non in deorum numero reponatur?

Cicero, nat. deor. 3,51: arqui Ax : arci H Prisc.

; arcui V²B² ; arcus A³V³ ; arcuis Charis. reponatur codd.

Cic., Prisc.

: ponatur Charis.

. inuenitur tamen apud ueteres etiam feminini generis, secundum quod bene quartae est declinationis.

Ennius in XV annali :

arcus aspiciunt, mortalibus quae perhibentur

Ennius, ann.

[Vahlen²] 407: = 399 Skutsch (arcus ubi aspicitur mortalibus quae perhibetur)

. acus etiam quartae est, quod tam masculinum quam femininum inuenitur (Lucanus in X:

quod Nilotis acus conpressum pectine serum

Lucanus 10,142

.

Iuuenalis in I:

ille supercilium madida fuligine tactum

obliqua producit acu

Iuuenalis 2,93-94: tinctum (Iuu.)

. idem in II:

emerita quae cessat acu

Iuuenalis 6,498

. diminutio tamen a masculino fit aculeus teste Probo, quomodo ab equo equuleus), et lacus et hic specus, quod tam masculinum quam neutrum inuenitur (Horatius carminum libro III:

quo me, Bacche, rapis tui

plenum?

quae nemora et quos agor in specus?

Horatius, carm.

3,25,1-2

. sed hoc specus melius dici in singulari, in plurali hi specus, Seruio placet. feminino tamen hoc nomen quoque genere inuenitur.

Agellius

noctium Atticarum V: sole medio, inquit, et arido et flagranti, (vol. 1)

specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eam me penetro et recondo

Gellius 5,14,18: et arido : rabido (Gell.)

. Ennius in XVII annalium :

tum caua sub † monte late specus intus patebat

Ennius, ann.

[Vahlen²] 440: = 429 Skutsch (monte alte)

.

Pacuuius in niptris :

aduenio in scruposam specum

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 252: (Niptra)

. dicebant tamen et hoc specum et haec speca.

Cato: speca prosita, quo aqua de uia abiret

Cato, inc. libr. [Jordan] 9: (= or. inc. sed. frg. 127 Malcovati = orig.

143 Peter)

. sed Liuius etiam singulari numero hoc ponit masculinum in I ab urbe condita : lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua

Liuius 1,21,3

. similiter Ouidius in III metamorphoseon :

et specus in medio uirgis ac uimine densus

Ouidius, met.

3,29: media (Ou.)

. idem in VII:

specus est tenebroso caecus hiatu

Ouidius, met.

7,409

. idem in XI:

et specus in medio, natura factus an arte,

ambiguum

Ouidius, met.

11,235-236

). penus quoque et masculini et feminini et neutri inuenitur teste Donato et Capro.

Plautus in Pseudulo :

† nisi mihi annuus penus ab amatoribus congeratur

Plautus, Pseud.

177

. Lucilius: (vol. 1)

magna penus paruo spatio consumpta peribit

.

Horatius in I epistularum :

annonae prosit, portet frumenta penusque

Horatius, epist. 1,16,72

, cuius neutri genetiuus est penoris, ut pecus pecoris.

Caesar Strabo

contra Sulpicium tribunum plebis : propinquos nostros Messalas domo deflagrata penore uolebamus priuare

Caesar Strabo, or.

[Malcovati] frg.

14: (contra P. Sulpicium Rufum, frg. servatum apud Prisc. ibid.)

(hoc penum etiam Afranius protulit:

in penum / erile

Afranius, com.

[Ribbeck³] 328-329 : Talio (manus l. [at] / d. in erile p.): v. 331-332 Daviault (manus / l. d. in p. e.) = 38-329 Lopez (manus l. d. in p. e.) *

). etiam hic ficus, uitium corporis, quartae est.

Martialis in I

epigrammaton :

cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba

et dici ficos, Caeciliane, iubes.

dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci:

dicemus ficus, Caeciliane, tuos

Martialis, epigr.

1,65,1-4

. ex quo ostendit, et uitium et fructum posse quartae esse declinationis, genere autem differre. uultus praeterea quartae est, quod quasi rei est uocabulum a uolo uerbo, quomodo a colo cultus et ab occulo occultus, ab ulciscor ultus. nec mirum, cum Aristoteles species incorporales erga corpora uult esse, uultum in facie intellegi, uoluntatis enim significat affectum, quomodo metus, gaudium, laetitia, tristitia, quae omnia rerum incorporalium sunt uocabula. iure igitur quartae est. similiter (vol. 1)

artus. hoc enim quoque, cum neutro etiam genere hoc artu ueteres proferebant, bene secundum quartam declinatur. omnia enim masculina, quae neutra quoque in u desinentia inueniuntur, eiusdem sunt declinationis, ut hic tonitrus hoc tonitru, hic cornus hoc cornu. ergo similiter hic artus hoc artu.

Plautus in Menaechmis :

ita mihi imperas, ut ego huius membra atque ossa atque artua

comminuam

Plautus, Men.

855-856

. illud etiam possumus dicere, quod a uerbo arto artas rei uocabulum fit artatus et per syncopam artus, quomodo a poto potas potatus potus. ideoque nomen etiam, quod significat ἄρθρον, id est artus, quia uocabulum rei est simile, et eandem seruauit declinationem quomodo exercitus, saltus, magistratus. et forsitan ideo etiam acus ab acutu, portus a portatu, lacus a laqueatu, sinus a sinuatu, currus a cursu, gradus a gressu nata primitiuorum seruant declinationem, quomodo uniuoca fixa. a portu compositum tam masculini quam neutri generis inuenitur et secundae declinationis, hic angiportus et hoc angiportum, huius angiporti. sic Plinius Secundus in I artis grammaticae .

Terentius quoque in adelphis :

id quidem angiportum non est peruium

Terentius, ad.

578: id quidem angiportum Lindsay Craig (1930: 66) "The context is discussion of uero and autem … Presumably there is a lacuna in Priscian's text.

He must have said that quidem means autem.

"

. idem in Phormione :

sed hinc concedam in angiportum hunc proximum

Terentius, phorm.

891: hoc proxumum Lindsay

. gradus quoque quartae est, ut ostendimus, et sinus; dicitur tamen hoc sīnum i producto et significat uas.

Varro de uita populi Romani

(vol. 1)

libro I: ubi erat uinum in mensa positum aut galeola aut sinum .

Virgilius in bucolico :

sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis

Vergilius, ecl.

7,33: quotannis Verg.

. sed hoc etiam masculino quidam protulerunt.

Plautus in Curculione :

hic cum uino sinus fertur

Plautus, Curc.

82

. forte igitur etiam differentiae causa hoc secundae, illud quartae declinauerunt. currus similiter excipitur, quod quartae est declinationis, ut ante docuimus. et possumus non inuerisimilem de his omnibus rationem, ut superius demonstrauimus, reddentes dicere, quod ea, quae a participiis deriuantur in us desinentia, si sint fixa, quartae sunt: portatus portus, artatus artus, arcuatus arcus, laqueatus lacus, acutus acus, sinuatus sinus. a cursu quoque uel curro currus, a gressu uel gradior gradus. adeo autem cognatio est currus ad cursum, quod diminutiuum pro cursu accipitur.

Cicero pro Marcello : nec fas esse ducebam, uersari me in nostro uetere curriculo

Cicero, Marcell.

2: uetere Vγ : ueteri Hβ ; om.

A

. quomodo igitur, si essent participiis similia, fixa quartae proferrentur declinationis, sicut omnia quae similia sunt participiis non mobilia, sic etiam per syncopam prolata uel mutatione consonantium ante us positarum eandem tamen declinationem seruauerunt. nec mirum in nominibus hoc fieri, cum etiam ipsa participia inueniuntur est quando per syncopam prolata, ut potus pro potatus, cretus pro creatus, dictus pro dictatus, saucius pro sauciatus, truncus pro truncatus, lassus pro lassatus. tonitrus quoque et cornus, quando sint masculina, notantur, quod quartae sunt. nam plerumque neutra inueniuntur, hoc tonitru, hoc cornu, de quibus (vol. 1)

supra quoque docuimus. quomodo autem quaedam quartae declinationis nomina etiam secundae regula protulisse superius uetustissimos ostendimus, sic ex contrario, quae debuerunt secundae esse, quasi quartae est quando declinauerunt, ut hic sibilus huius sibilus, uadus, uulgus, fretus.

Sisenna in XII historiarum : procul sibilu significare consuli coepit

Sisenna, hist.

[Peter] frg.

131

. excipitur etiam lepŭs leporis, quod solum in us correptam desinens masculinum tertiae declinationis inuenitur. nam uetŭs ueteris commune est trium generum et Ligŭs quoque Liguris commune.

Sallustius in II historiarum : sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope litora regebat Corsa nomine, Ligus mulier . inuenitur tamen etiam in ur desinens, Ligur, ut Lucanus in I:

et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore

crinibus effusis toti praelate Comatae

Lucanus 1,442-443

. quamuis ueter etiam analogia exigit, ut bene sit dictum.

Accius in Hecuba :

ueter fatorum terminus sic iusserat

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 481: (Hecuba)

, pro uetus. quod Capro quoque prudentissime uidetur, cum comparatiuus ueterior et superlatiuus ueterrimus ueter desiderent positiuum.

Cato in I

originum : Antemna ueterior est quam Roma

Cato, orig.

[Peter] 21: (ex libro I)

. Plautus in Bacchidibus : (vol. 1)

senem † tibi dedo illum ueteriorem, lepide ut lenitum reddas

Plautus, Bacch.

1150

. monosyllaba quoque in us omnia, cuiuscumque sint generis, tertiae sunt declinationis, quae et producuntur. est autem masculinum unum a Graecis sumptum μῦς, hic mus muris, quod per obliquos casus producit u, mūris mūri, ideoque assumpsit r, quia non poterat u uocalis paenultima produci uocali altera consequente. itaque nominibus monosyllabis u longa est per omnes casus et similis declinatio supra dicti nominis, ut mūs mūris, plūs plūris, iūs iūris, tūs tūris, crūs crūris, exceptis grūs et sūs, quae sola in monosyllabis communia inueniuntur et in nominatiuo producuntur, in obliquis uero corripiuntur, quod apud Graecos quoque σῦς productum in nominatiuo reliquos casus corripit. et u paenultima ante uocalem posita longa non inuenitur apud Latinos, ut ardŭus, sŭa, fluctŭi, rŭo. sunt autem nomina in us desinentia communia quattuor, duo in us productam monosyllaba et duo disyllaba in us correptam, de quibus supra diximus, hic et haec sūs suis, grūs gruis.

Virgilius:

Strymoniae dant signa grues

Vergilius, Aen.

10,265

. Horatius sermonum libro II:

discerpta ferentes

membra gruis, sparsi sale multo non sine farre

Horatius, sat.

2,8,86-87

. uetŭs etiam ueteris et Ligŭs (quod in ur terminat nominatiuum Ligur, ut supra dictum est) Liguris. praeterea unus, ullus, nullus, solus, totus, alius quamuis uerissima ratione nomina esse ostendantur, (vol. 1)

ut in pronomine docebimus, tamen pronominum sequuntur declinationem illorum, quae in ius terminant genetiuum, quamquam inueniantur apud ueteres et nominum modo declinata, id est genetiuum in i et datiuum in o desinentia, nec solum haec, sed omnia, quae simili declinatione proferuntur, sicut iam in superioribus ostendimus.

Titinius in barbato :

quod quidem pol mulier dicet,

namque uni collegi sumus

Titinius, com.

[Ribbeck³] 6-7 : Barbatus frg.

V Ribbeck³ = IV, 5-6 Daviault = V, 6-7 Lopez, Guardì *

, uni pro unius.

Afranius in suspecta :

adeo ut te satias caperet toti familiae

Afranius, com.

[Ribbeck³] 235 : Suspecta frg.

VIII Ribbeck³ = VI, 326 Daviault = VIII, 324 Lopez

, pro totius.

Cato in I originum : nam de omni Tusculana ciuitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit

Cato, orig.

[Peter] 25: (ex libro I)

, soli pro solius. idem: qui tantisper nulli rei sies, dum nil agas

Cato, inc. libr. [Jordan] frg.

3

, nulli pro nullius.

Plautus in Truculento :

quasi uero corpori reliqueris

† potestatem coloris ulli capiendi, mala

Plautus, Truc.

293

, ulli pro ullius. alius quoque tam huius alîus paenultima circumflexa quam alii genetiuus inuenitur apud ueteres.

Caelius in V: nullius alii rei nisi amicitiae eorum causa

Coelius, hist.

[Peter] frg.

37: (ex libro V; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)

, alii pro alius dixit.

Caesar in Anticatone priore: uno enim excepto, quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros .

M(arcus) Cato in censura de uestitu et uehiculis : nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur, ubi datus est, tum uti eos mutem atque alii modi sim

Cato, or.

[Malcovati] frg.

93: (de uestitu et uehiculis)

.

G(aius) Licinius in II: peruersum esse alii modi postulare . (vol. 1)

feminina eiusdem terminationis correptae, si sint arborum nomina, secundae erunt declinationis, ut haec ornŭs huius orni, haec fagŭs fagi, haec pirŭs piri, haec cupressŭs cupressi. excipitur quercŭs, laurŭs, pinŭs, cornŭs, ficŭs, quae tam secundae quam quartae inueniuntur.

Cicero in chorographia : ibi quercorum rami ad terram iacent, ut sues quasi caprae ex ramis glande pascantur

Cicero [Garbarino] phil. frg. 1 : (chorographia)

.

Virgilius in VIII:

arma sub aduersa posuit radiantia quercu

Vergilius, Aen.

8,616

. Statius in VII Thebaidos :

cornu depressus Achiua

Statius, Theb.

7,647

. Virgilius in XI:

ferro sonat alta bipenni

fraxinus, euertunt altas ad sidera pinus

Vergilius, Aen.

11,135-136: actas Verg.

. Cicero in II de oratore : cum familiaris quidam quereretur, quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, amabo te, inquit, da mihi ex ista arbore, quos seram, surculos

Cicero, de orat.

2,278: ex ista L, Kumaniecki : ex ea M

.

Martialis in epigrammatibus :

dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci

Martialis, epigr.

1,65,3

. sin uero in productam us terminentur, ablata s, addita tis faciunt genetiuum, ut haec seruitūs huius seruitutis, uirtūs uirtutis, salūs salutis, senectūs senectutis, iuuentūs inuentutis. excipiuntur tellūs telluris, palūs paludis, quae duo non habuerunt t in genetiuo. palus tamen etiam correpta us inuenitur apud Horatium de arte poetica : (vol. 1)

debemur morti nos nostraque: siue receptus

terra Neptunus classes aquilonibus arcet,

regis opus, sterilisque diu palŭs aptaque remis

Horatius, ars 63-65: sterilisue (Hor.)

. alia nomina eiusdem generis [id est feminini] in us correptam desinentia quartae sunt declinationis, ut haec nurŭs huius nurus, haec tribŭs huius tribus, haec manŭs huius manus (ex quo compositum eius declinationem sequitur, hic centimanŭs huius centimanus.

Horatius in II

carminum :

testis mearum centimanus † Gygas

sententiarum

Horatius, carm.

3,4,69-70: Gyges corr.

Shackleton Bailey

), haec anŭs huius anus. nam Terentius contra hanc regulam in

heautontimorumeno dixit anuis more antiquo:

ipsam offendimus

mediocriter uestitam ueste lugubri,

eius anuis causa, opinor, quae erat mortua

Terentius, haut.

285-287

. excipitur haec aluŭs huius alui, quod ueteres frequenter masculino genere protulerunt.

Accius in annalibus :

ut quam fragilissimus aluus

Accius, carm.

[Morel] frg.

5,1: (Annales, ex incertis libris)

.

Cato ad filium : ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis, ex cataplasmatis, ex aluo lauando

Cato, epist. [Jordan] frg.

4: (de medicina)

.

Cinna in Smyrna : (vol. 1)

at scelus incesto Cinyrae crescebat in aluo

Cinna, carm.

[Morel] frg.

7: (Zmyrna) incesto Smyrnae (Morel)

. itaque secundum hoc genus bene declinatur aluus alui.

Virgilius tamen femininum hoc protulit in II:

in latus inque feri curuam conpagibus aluum

Vergilius, Aen.

2,51: aluom Verg.

. humŭs humi: hoc etiam neutrum in um desinens inuenitur apud ueteres, secundum quod oportune hanc declinationem seruauit Laeuius in Adone :

humum humidum pedibus fodit

Laeuius, carm.

[Morel] frg.

6: (Erotopaegnia, lib. VI)

. Gracchus in Thyeste :

mersit sequentis humidum plantis humum

Gracchus, trag.

[Ribbeck³ ] 3: (Thyestes)

. domŭs huius domi et domŭs huius domus.

Terentius in eunucho :

domi focique fac uicissim ut memineris

Terentius, eun.

815

. Virgilius in VI:

hic labor ille domus et inextricabilis error

Vergilius, Aen.

6,27

. Ouidius in IIII metamorphoseon :

domui communis utrique

Ouidius, met.

4,66

. colŭs coli et colus.

Virgilius in VIII:

cui tolerare colo uitam tenuique Minerua

Vergilius, Aen.

8,409

. Statius in VI:

sed huius

extrema iam fila colu, datur ordo senectae

Statius, Theb.

6,379-380

. Venŭs Veneris quoque excipitur, quod solum proprium femininum inuenitur Latinum in us desinens correptam. et forte ideo sic declinatur, ne, si Venus Veni declinaretur, dubitationem haberet genetiuus cum ueni uerbo imperatiuo. incus etiam incudis, quod ponit Nonius (vol. 1)

Marcellus de doctorum indagine : massa malleis cuditur, unde etiam incus est appellata. cuius quia et genetiui paenultima cu et in uerbo cudo eadem syllaba producitur, debet quoque in nominatiuo produci. pecus quoque femininum pecudis facit, quod etiam neutrum est, hoc pecus pecoris.

Caesar in auguralibus : si sincera pecus erat

L.

Caesar [Huschke et alii (1908)] frg.

2: (Auspiciorum liber, frg. seruatum apud Prisc. ibid.)

. Virgilius in I:

ignauum fucos pecus a praesepibus arcent

Vergilius, Aen.

1,435: etiam: georg.

4, 168. ignauom Verg.

. uetustissimi etiam hoc pecu, unde haec pecua plurale, dicebant.

Hostius in I annali :

saepe greges pecuum ex hibernis pastibus pulsae

Hostius, hist.

[Morel] frg.

2: (ex Belli Histrici libro primo)

.

Plautus in mercatore :

nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare

Plautus, Men.

509

. item in Truculento :

pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero

Plautus, Truc.

956

. idem in rudente :

non uides referre me uuidum rete sine squamoso pecu?

Plautus, Rud.

942

. et Solinus in memorabilibus de Britannia dicit: ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum (vol. 1)

agat satias

Solinus 22,2

. praeterea inuenitur apud uetustissimos intercus intercutis, et proprie intercus aqua dicitur, quam Graeci ὕδρωπα nominant.

Plautus in friuolaria :

is mihi erat bilis, aqua intercus, tussis, febris

Plautus, Friu.

[Lindsay] frg.

II: Friuolaria

.

Cato autem quasi adiectiuo eo est usus, dicens intercutibus stupris obstinatus

Cato, or.

[Malcovati] frg.

60: (in Q. Minucium Thermum de decem hominibus)

pro intestinis, ut sit secundum eum hic et haec et hoc intercus, id est qui uel quae uel quod intra cutem est. nec mirum declinationem simplicis sui id quoque seruare, quamuis nominatiui terminatione mutata, quod in omnibus paene fieri compositis inuenimus: hoc cor huius cordis, hic et haec et hoc concors concordis; hoc caput huius capitis, hic et haec et hoc triceps tricipitis; similiter hoc corpus corporis, tricorpor tricorporis et omnia talia. excipitur exanguĭs, quod, quia commune est in is breuem desinens et in e breuem facit neutrum, parem habuit nominatiuo genetiuum huius exanguis, quomodo omnia similia.

Graeca, quae apud Graecos in ος desinentia mutant o in u, secundae sunt declinationis, ut Κῦρος Cyrus Cyri, Πύλος Pylus Pyli,

πέλαγος pelagus pelagi (sic Χάος Chaus Chai.

Ouidius in XIIII

metamorphoseon : (vol. 1)

et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque

conuocat

Ouidius, met.

14,404-405

, id est ab Erebo et a Chao, sicut a pelago), absque illis, quae in ρος desinentia antecedente alia sub eadem syllaba consonante ρος in er uertunt plerumque, ut ἀγρός ager, Μένανδρος Menander, de quibus supra docuimus. si eiusdem sint et apud Graecos terminationis, in is faciunt genetiuum Latinum, ut Οἰδίπους Οἰδίποδος, Oedipus Oedipodis (quamuis Plautus ablatiuo casu ab Oedipo dixit pro Oedipode in Poenulo :

nam isti quidem Hercle orationi † Oedipo

opus [est] coniectore, qui Sphingi interpres fuit

Plautus, Poen. 443-444

),

Μελάμπους Μελάμποδος, Melampus Melampodis.

Panthus enim et Eunus et Antinus, quae per synaeresim in ους diphthongum apud Graecos proferuntur, cum apud illos secundum integrorum regulam declinantur (id est in ος desinentium: in ου enim diphthongum terminant genetiuum), apud nos quoque debent secundae esse declinationis, sicuti si integra eorum inueniantur, necesse est ea declinare.

Πάνθοος Πανθόου, Πάνθους Πάνθου. (vol. 1)

et nos ergo Panthous Panthoi, Panthus Panthi.

Horatius Alcinous Alcinoi declinauit in I epistularum :

nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

Horatius, epist. 1,2,27-28

. apud Virgilium tamen nominatiuus et uocatiuus secundum Graecorum regulam inuenitur prolatus in II Aeneidos :

Panthus Othryades arcis Phoebique sacerdos

Vergilius, Aen.

2,319

. in eodem:

quo res summa loco, Panthu?

quam prendimus arcem?

Vergilius, Aen.

2,322

. neutra eiusdem terminationis, si sint monosyllaba, producuntur et ablata s, addita ris faciunt genetiuum, ut hoc ius iūris, tus tūris, rus rūris, crus crūris. alia uero d uel l uel n ante us posita mutant us in e correptam et accepta ris faciunt genetiuum, ut hoc pondus huius pondĕris, uellus uellĕris, holus holĕris, munus munĕris, onus onĕris, scelus scelĕris, genus genĕris, quod Latinum esse ostendit et declinatio et uerbum genero generas. excipitur fenus fenoris (Iuuenalis in IIII:

aere paterno

ac rebus mersis in uentrem, fenoris atque

argenti grauis et pecorum agrorumque capacem

Iuuenalis 11,39-41

), quod tamen antiqui feneris dixerunt, unde et fenero uerbum et fenerator, (vol. 1)

et pignus pignoris et pigneris, unde pignero pigneras.

Lucanus in II:

pignora nulla domus, nulli coiere propinqui

Lucanus 2,370

.

Iuuenalis in III:

uiginti milia fenus

pigneribus positis

Iuuenalis 9,140-141

. alia omnia mutant us in o productam quidem, si sint comparatiua, et accepta ris faciunt genetiuum, ut hoc melius huius meliōris, hoc felicius huius feliciōris, correptam uero, si non sint comparatiua, ut hoc decus huius decŏris, hoc stercus stercŏris, hoc pecus pecŏris, hoc frigus frigŏris, hoc tergus tergŏris, hoc nemus nemŏris, hoc corpus corpŏris, hoc tempus tempŏris. excipiuntur ea, quibus uerba adiacent e habentia in paenultima syllaba: ulcus ulceris ulcero, opus operis operor, latus lateris latero, uiscus uisceris uiscero, ex quo compositum euiscero.

Ouidius in VI metamorphoseon :

e quibus una trahens haerentia uiscere tela

Ouidius, met.

6,290

. et alia tamen paene omnia e habentia ante ris in genetiuo habent similiter huiuscemodi uerba, ut pondus ponderis pondero ponderas, sidus sideris sidero sideras, unde compositum considero et desidero, munus muneris munero muneras, genus generis genero generas, quae pro o e habent in paenultima syllaba. breuiter igitur possumus colligere regulam et sic dicere: omnia neutra supra syllabam in us desinentia, si habuerint uerba in ero exeuntia, per eris faciunt genetiuum, ut pondus ponderis pondero ponderas, ulcus ulceris ulcero ulceras, latus lateris latero lateras, holus holeris holero holeras (Gn(aeus) Mattius:

meos hortulos plus stercoro quam holero

Matius, carm.

[Morel] frg.

16: (Mimiambi)

); (vol. 1)

alia uero o habent paenultimam correptam, nisi sint comparatiua: tempus tempŏris, litus litŏris. excipitur uirus, quod quidam indeclinabile, quidam secundae declinationis esse uoluerunt secundum Lucretium, qui sic protulit:

liquit enim supera taetri uestigia uiri

Lucretius 2,476: taetri primordia (Lucr.)

. idem:

concoctosque suo contractas perdere uiro

Lucretius 2,853: contractans (Lucr.)

. uulgus quoque excipitur, quod tam neutri quam masculini est generis et secundum regulam masculini declinatur. similiter pus non habet in usu genetiuum, ne, si puris diceretur, esset quantum ad eandem scripturam dubitatio, utrum datiuus esset pluralis a puro puris, an genetiuus singularis ab eo quod est pus, quod indeclinabile est. in ys Graeca sunt tantummodo et tertiae declinationis. mutant enim

ος genetiui Graeci in is, ut Phorcys Phorcyis, Erinys Erinyis, amphibrachys amphibrachyis, chlamys chlamydis. sed haec Graece quoque prolata inueniuntur. in aes diphthongum duo inueniuntur: hic praes huius praedis, hoc aes huius aeris. in aus desinentia feminina sunt et ablata s, addita dis faciunt genetiuum, ut haec laus laudis, haec fraus fraudis. (vol. 1)

in eus Graeca sunt et us in i mutantia faciunt genetiuum: hic Tydeus Tydei. in huiuscemodi tamen terminatione quaedam inueniuntur mutatione eus diphthongi in es longam prolata, ut Ἀχιλλεύς Achillēs,

Περσεύς Persēs, Οὐλιξεύς Vlixēs, in quo Doris sequimur, qui pro

Φυλεύς Φύλης, pro Ὀρφεύς Ὄρφης et Ὄρφην dicunt, pro Τυδεύς

Τύδης. sic Antimachus in I Thebaidos :

Τύδης τ᾽ Οἰνείδης, et uocatiuum in e productam:

τὸν καὶ φωνήσας προσέφης, Οἰνήϊε Τύδη, teste Herodiano, qui hoc ponit in I catholicorum . similiter Ibycus

ὀνομακλυτὸν Ὄρφην (vol. 1)

dixit. et quia Graeci ab huiuscemodi nominatiuis [id est quae eus in ēs uertunt] uocatiuum in e longam terminant: ὦ Τύδη, ὦ Ὄρφη, in eo quoque casu aliquando illos sequuntur Latini: Achillē, Persē.

Ouidius in XIII metamorphoseon :

tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille

Ouidius, met.

13,130

. ab Vlixeus quoque nominatiuo proferunt in ei genetiuum (Horatius in

carminum libro I:

nec cursus duplices per mare Vlixei

Horatius, carm.

1,6,7

. idem in I epistularum :

Caerite cera

digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei

Horatius, epist. 1,6,62-63

. Ouidius in XIIII metamorphoseon :

Neritius Macareus, comes experientis Vlixei

Ouidius, met.

14,159

) et ab Achilleus accusatiuum Graecum protulit Lucanus in X:

famulumque tyranni

terribilem iusto transegit Achillea ferro

Lucanus 10,522-523

. ex quo apparet, Latinos quoque tam in eus quam in es haec nomina solitos esse proferre. econtra tamen in quibusdam es productam terminantibus fecerunt Graeci poetae eus pro es proferentes: Ἀντιφατεύς pro Ἀντιφάτης, Γηρυονεύς pro Γηρυόνης, Ἀρεύς pro Ἄρης, ut Sappho: (vol. 1)

ὁ δ᾽ Ἄρευς φαῖσί κεν Ἄφαιστον ἄγην βίᾳ. in x desinentia, si a uerbis sint in go desinentibus, ablata x, addita gis faciunt genetiuum, ut grego grex gregis (Statius in I

Achilleidos :

qualiter Idaliae uolucres, ubi mollia frangunt

nubila, iam longum caeloque domoque gregatae

Statius, Ach. 1,372-373

), remigo remex remigis, lego lex legis, rego rex regis, coniungo coniunx coniugis, quod etiam in genetiuo differentiae causa n amittit, ne, si coniungis dicamus, uerbum putetur. nec mirum: Graecos enim in omnibus fere imitati Latini in hac quoque regula sequuntur. apud illos enim si in x desinentia nomina habeant uerba cum g, nominum quoque genetiuus per g declinatur, λέγω Λέλεξ Λέλεγος unde frux etiam frugis facit genetiuum, quia ἀπὸ τοῦ φρύγω Graeco uerbo nascitur (Ennius in XVI annali :

si luci, si nox, si mox, si iam data sit frux

Ennius, ann.

431: = 423 Skutsch

. idem in VIIII pro frugi homo frux ponit, quod est adiectiuum:

sed quid ego haec memoro?

dictum factumque facit frux

Ennius, ann.

[Vahlen²] 314: = 314 Skutsch

. id est frugi homo). alia uero omnia Latina ablata x, addita cis proferunt genetiuum, ut fallax fallacis, lux lucis, uox uocis, nex necis.

Cicero pro Milone :

insidiatori uero et latroni quae potest inferri iniusta nex?

Cicero, Mil.

9

. (vol. 1)

nota tamen, quod, si e habeant correptam ante x positam, si non sint monosyllaba uel ab illis composita, mutant e in i correptam per obliquos casus, ut apĕx apĭcis, uertĕx uertĭcis, remĕx remĭgis. similiter in ix desinentia masculina tantum Latina corripiunt i paenultimam in obliquis, ut hic fornix fornĭcis, calix calĭcis, uarix uarĭcis. barbara quoque in x magis corripiunt paenultimam: Volux Volŭcis, Pharnax Pharnăcis.

Lucanus in II:

Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas

Lucanus 2,637

. alia uero in x desinentia omnia per obliquos casus longam habent paenultimam natura uel positione, exceptis grex grĕgis, crux crŭcis, fax făcis, nux nŭcis, pix pĭcis, dux dŭcis, trux trŭcis, coniunx coniŭgis, salix salĭcis. excipiuntur ea quoque, quae nec g nec c habent ante is in genetiuo: nix niuis (antiqui tamen etiam ninguis dicebant, unde Apuleius in I Hermagorae : aspera hiems erat, omnia ningue canebant

Apuleius [Beaujeu] frg.

6: (Hermagoras)

), supellex supellectilis (uetustissimi tamen etiam haec supellectilis nominatiuum proferebant.

Cato aduersum Tiberium

Sempronium Longum : si posset auctio fieri de artibus tuis, quasi supellectilis solet

Cato, or.

[Malcovati] frg.

201: (contra Ti. Sempronius Longum)

), senex senis quamuis Plautus genetiuum eius senecis protulit in cistellaria : (vol. 1)

datores

† bellissimi uos negotioli senecis soletis esse

Plautus, Cist.

373: frg.

IV Lindsay

. nox quoque noctis secundum Graecos, qui νύξ νυκτός declinant.

Graeca enim eiusdem terminationis illam seruant in genetiuo ante is consonantem, quam in Graeca declinatione ante ος habuerunt, ut Φαίας Φαίακος Phaeax Phaeacis, Σφίγξ Σφιγγός Sphinx Sphingis, ὄνυξ ὄνυχος onyx onychis [genus est lapidis]. composita simplicium declinationem sequuntur: pernox pernoctis, exlex exlegis.

Cicero pro Cluentio : non quod illi aut exlegem esse Sullam arbitrantur

Cicero, Cluent.

94: non quo MC*, Rizzo : quod P Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent (Cic.)

. in bs uel ms uel ps desinentia interposita i faciunt genetiuum, ut urbs urbis, hiems hiemis, inops inopis. notandum hic quoque, quod, si e ante ps uel bs sit et non sint monosyllaba, mutatur e in i, ut princeps principis, municeps municipis, caelebs caelibis. a capite solum composita ablata s et mutata e in i et addita itis faciunt genetiuum, ut anceps ancipitis, praeceps praecipitis, biceps bicipitis. antiqui tamen ancipes et praecipes et bicipes proferebant in nominatiuo, et sic secundum analogiam sequebatur genetiuus ancipes ancipitis, ut sospes sospitis.

Plautus in commorientibus :

saliam in puteum praecipes

Plautus, Comm.

[Lindsay] frg. unicum: Commorientes

. idem in rudente : (vol. 1)

post altrinsecus est securicula ancipes, itidem aurea

Plautus, Rud.

1158

. idem tamen uetustissimi etiam praecipis genetiuum, qui a nominatiuo praeceps est, secundum analogiam nominatiui protulerunt.

Laeuius in

Ione :

seque in alta maria praecipem impos, aegra sanitatis

herois

.

Ennius in XV annali :

obcumbunt multi letum ferroque lapique

aut intra muros aut extra praecipe casu

Ennius, ann.

[Vahlen²] 398-399: = 389-390 Skutsch

. in ns uel rs uel ls desinentia ablata s, addita tis proferunt genetiuum, ut mons montis, sapiens sapientis, cohors cohortis, ars artis, pars partis, haec puls pultis. excipiuntur duo differentiae causa: frons frondis, quando de arborum foliis loquimur (nam frons frontis ad capitis partem pertinet), et lens lendis animal (nam lens lentis legumen est) et glans glandis. sic Ouidius in XIIII metamorphoseon :

ut lata plumbea funda

missa solet medio glans intabescere caelo

Ouidius, met.

14,825-826

. similiter Lucretius protulit et Liuius in XXVII: et est non simplicis habenae, ut Balearica aliarumque gentium funda, sed triplex (vol. 1)

scutale crebris suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa excutiatur

Liuius 38,29,6

. nam quod apud Virgilium in IIII georgicon inuenitur, glandis, in dubium uenit, utrum nominatiuus sit an figurate genetiuus:

nec de concussa tantum pluit ilice glandis

Vergilius, georg.

4,81

; potest enim tantum glandis intellegi τοσοῦτον βαλάνου, ut hoc regni et tantum lucri. a pendendo quoque compositum libripens libripendis.

Gaius in I institutorum : adhibitis non minus quinque testibus, item libripende

Gaius, inst.

[Seckel - Kübler] 1,113: nam adhibitis non minus quam V testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende (Gaius)

. in eodem: qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens

Gaius, inst.

[Seckel - Kübler] 1,119

. a corde quoque composita ablata s, addita dis faciunt genetiuum, ut uecors uecordis, discors discordis, concors concordis. antiquissimi tamen solebant genetiuo similem proferre in his nominatiuum.

Caecilius in Cratino :

modo fit obsequens, hilarus, comis,

communis, concordis, dum id quod petit potitur

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 108-109 : Karine frg.

III Ribbeck³ = III, 105-106 Guardì

.

Pomponius in satura :

blanda, fallax, superba, inpotens,

discordis

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 164-165 : Satura frg.

II Ribbeck³ = II, 164 Frassinetti

. (vol. 1)

liber septimus: de ceteris casibus

[de ceteris casibus]

terminales sunt nominum literae apud Latinos, ut supra quoque docuimus, quattuordecim: uocales quidem quinque a e i o u, consonantes uero nouem, semiuocales sex l m n r s x, mutae tres c d t. uocales, ut poeta, monile, gummi, frugi, uirgo, cornu; semiuocales, ut sol, templum, flamen, Caesar, ciuitas, Pollux; mutae, ut lac, caput, aliud. hoc enim nomen esse, et Probus in institutis artium

ostendit et ratio ipsa, de qua in pronomine latius tractabimus. ostendit autem Probus his uerbis: hoc unum nomen tantum, id est alius, quam maxime propter structuras genetiuo et datiuo casu numeri singularis, sic anomale confirmatum sit declinari: hic alius, huius alius, huic alii. inueniuntur etiam in y desinentia Graeca: hoc Dory, hoc Aepy, nomina ciuitatium.

Statius in IIII

Thebaidos :

quos Thrion et summis ingestum mentibus Aepy

Statius, Theb.

4,180: Thryon (…) montibus (Stat.)

. igitur masculinorum nominum finales sunt literae septem, a o l n r s x, ut hic scriba, Cicero, consul, Paean, pater, Priamus, rex; femininorum quoque eaedem nec non etiam e producta in Graecis et m figurate in comicis nominibus, ut haec Aurora, Iuno, Tanaquil, Siren, (vol. 1)

mater, uirtus, lux, Taygetē, Glycerium; neutrorum uero duodecim, id est omnes absque o et x (per se enim neutrum in eas literas nullum desinit), ut hoc poema, sedile, gummi, cornu, tribunal, saxum, numen, marmor, tempus, lac, caput, aliquid; communium uero masculini et feminini sex, a o l r s x, ut hic et haec aduena, homo, uigil, auctor, custos, coniunx; communium trium generum quinque, i m r s x, hic et haec et hoc frugi, nequam, par, uetus, felix. et hae quidem generales sunt nominatiui terminationes, de quibus in nominatiuo latius tractatum est. nunc uero de genetiuo et aliis casibus obliquis per singulas declinationes doceamus.

de obliquis casibus primae declinationis

prima declinatio habet terminationes in nominatiuo tres, a as es: in a tam Latinorum quam Graecorum, tam masculinorum quam femininorum et communium, in as uero et in es Graecorum tantum et masculinorum, ut hic scriba, poeta, haec Roma, Musa, hic et haec aduena, hic Aeneas, hic Anchises. eius genetiuus et datiuus in ae diphthongon desinit. et pares habent syllabas nominatiuo, ut hic poeta huius poetae huic poetae, hic Aeneas huius Aeneae huic Aeneae, hic Anchises huius Anchisae huic Anchisae, nisi diuisio fiat in genetiuo poetica, qua frequenter ueteres Romanorum poetae utuntur, Aeneai et Anchisai et pictai et aulai pro Aeneae, Anchisae, pictae, aulae dicentes.

Virgilius in III Aeneidos :

aulai medio libabant pocula Bacchi

Vergilius, Aen.

3,354: aulai medio Verg.

. (vol. 1)

idem in VIIII:

diues equum, diues pictai uestis et auri

Vergilius, Aen.

9,26: ecum Verg.

. Cicero in Arato :

atque oculos urget pedibus pectusque Nepai

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XV,5: cf. Aratus ph.

82-86; Cicero nat. deor. 2,109

, pro nepae, id est scorpii. in eodem:

serius haec obitus terrai uisit Equi uis

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

XXXIII,57: cf. Aratus ph.

283

. Lucretius in I:

effice ut interea fera moenera militiai

Lucretius 1,29

. idem in eodem:

Aulide quo pacto Triuiai uirginis aram,

Iphianassai turparunt sanguine foede

Lucretius 1,84-85

.

de accusatiuo singulari primae declinationis

accusatiuus ae diphthongum genetiui siue datiui mutat in am, ut poetae hunc poetam, Musae hanc Musam. frequentius tamen inuenimus in Graecis nominibus as et es terminantibus accusatiuum Graecum proferre auctores, hunc Aenean et Anchisen.

Virgilius in V:

Aenean credam quid enim fallacibus austris?

Vergilius, Aen.

5,850: auris Verg.

et in VI:

isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit

Aenean, alacris palmas utrasque tetendit

Vergilius, Aen.

6,684-685: ut (mettre hors balises?

)

. idem in III:

Anchisen facio certum remque ordine pando

Vergilius, Aen.

3,179

. Romanae tamen declinationis ratio exigit hunc Aeneam et hunc Anchisam dicere.

Horatius in II sermonum :

et scribere fortem

Scipiadam, ut sapiens Lucilius

Horatius, sat.

2,1,16-17

, (vol. 1)

Scipiadam dixit, non Scipiaden; cuius nominatiuus in es desinit secundum formam patronymicorum, quae est Graeca hic Scipiades, quamuis antiqui huiuscemodi quoque nominum, id est in as uel in es terminantium primae declinationis, nominatiuos etiam in a finiebant, ut est Geta, Sosia, Byrria, Chaerea, Marsya; similiter poeta, sophista, Scytha.

Terentius:

poeta cum primum animum ad scribendum appulit

Terentius, andr.

1: quom || adpulit Ter.

. Lucanus:

et iuncto Sarmata uelox

Pannonio

Lucanus 3,94-95

.

Terentius in adelphis :

Geta autem hic non adest

Terentius, ad.

291

. in eodem:

hic Geta

praeterea, ut captus est seruorum, non malus

neque iners

Terentius, ad.

479-481: seruolorum (Ter.)

. idem in Andria :

aut tu aut hic Byrria

Terentius, andr.

333

. idem in eunucho :

hic Chaerea

:: qui Chaerea?

Terentius, eun.

823-824: iste Chaerea Lindsay

.

Iuuenalis in III:

occurris fronte obducta ceu Marsya uictus

Iuuenalis 9,2

. oportet tamen scire, quod in femininis a terminantibus Graecis, etiam si producta sit apud illos a finalis, plerumque corripiunt eam Latini: omnis enim nominatiuus Latinus a terminalem corripit. est tamen quando (vol. 1)

seruant eam productam, sed raro. ergo quando corripiunt eam secundum Romanam consuetudinem, accentu quoque Latino pronuntiatur, ut in his: Itáliă, Phrýgiă, Lýdiă, Sýriă, Tróïă: haec enim antepaenultimam habent acutam, quia a finalem corripiunt, quamuis apud Graecos sit producta.

Horatius in I carminum :

Lydiă, dic, per omnes

Horatius, carm.

1,8,1

uocatiuum, qui similis est in hac terminatione nominatiuo, corripit: est enim choriambus et bacchius, ex quo ostenditur correpta in nominatiuo quoque Lydiă finalis a. Virgilius in V:

Troiă Criniso conceptum flumine mater

quem genuit

Vergilius, Aen.

5,38-39

. apud Statium uero Nemeā, quia seruauit a productam, accentum quoque Graecum seruauit, id est paenultimam acutam, in V Thebaidos :

nec facilis Neméā latas euoluere uires

Statius, Theb.

5,44

. accusatiuum quoque Graecum in femininis inuenimus a poetis proferri, sed raro. idem Statius in VII:

namque ferunt raptam patriis Aeginăn ab undis

Statius, Theb.

7,319

.

de uocatiuo casu primae declinationis

uocatiuus casus primae declinationis in a correptam effertur, ut poetă, Musă, nisi sit Graecum et apud Graecos producens a seruet eandem etiam apud nos productam, ut Aeneā.

Virgilius in X:

uigilasne deum gens,

Aeneā?

uigila

Vergilius, Aen.

10,228-229

. est tamen quando in es productam terminantium Graecorum uocatiuus in (vol. 1)

e longam exit secundum Graecos uel communiter uel poetice, ut Achatē, Anchisē, Politē, Laertiade.

Virgilius in I:

quis iam locus, inquit, Achatē?

Vergilius, Aen.

1,459

. idem in III:

coniugio, Anchisē, Veneris dignate superbo

Vergilius, Aen.

3,475: Anchise gramm. (cum codd.

MP2 et cet.

) : Anchisa Verg.

. idem in V:

tua clara, Politē,

progenies

Vergilius, Aen.

5,564-565

. Horatius in II sermonum :

o Laertiadē, quidquid dicam, aut erit aut non

Horatius, sat.

2,5,59

. Virgilius in VIIII:

sit satis, Aenidē, telis inpune Numanum

oppetiisse tuis

Vergilius, Aen.

9,653-654

. nec solum in his, quae sunt primae, sed etiam in illis, quae tertiae, id est in omnibus Graecis es producta finitis, similiter inuenis uocatiuum in e productam proferri, ut Chremē, Lachē, Achillē (Terentius in

Andria :

immo ita uolo itaque postulo ut fiat, Chremē

Terentius, andr.

550

. idem in eadem:

o Chremē,

pietatem gnati!

nonne te miseret mei?

Terentius, andr.

868-869

. idem in hecyra :

a Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia

:: mutatio † est :: ea nos perturbat, Lachē

Terentius, hec.

632-633: mutatio fit Lindsay

.

(vol. 1)

Ouidius in XIII metamorphoseon :

tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille

Ouidius, met.

13,130

. idem in XII:

armiger ille tui fuerat genitoris, Achille

Ouidius, met.

12,363

). nec mirum, cum Graecorum quoque poetae similiter inueniantur protulisse uocatiuos in supra dicta terminatione.

Ἀνακρέων·

ἥλιε καλλιλαμπέτη posuit pro καλλιλαμπέτα, Ἱππῶναξ·

εὔηθες κριτή pro κριτά, et Apollonius Argonauticorum in III:

Αἰήτη, κείνην μὲν ἄφαρ διέχευαν ἄελλαι pro Αἰήτα, in eodem:

Αἰήτη, σχέω μοι τῷδε στόλῳ, οὔτι γὰρ αὔτως [in femininis etiam].

Alcaeus Νήρη pro Νήρης posuit et (vol. 1)

Theopompus Χάρη pro Χάρης.

Latina uero proportio in a correptam uult uocatiuum primae declinationis, sicut supra dictum est, terminari etiam in Graecis. unde Horatius in II sermonum :

ne quis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur?

Horatius, sat.

2,3,187

. feminina quoque Graeca est quando apud poetas Graecum uocatiuum seruant in a uel e productas desinentem secundum proprium nominatiuum, ut Taygetē, Nemeā.

Virgilius in VIIII:

uos, o Calliopē, precor, adspirate canenti

Vergilius, Aen.

9,525: cf. deux hémist. non balisés chez Aphth.

. Statius Nemeā, ut ostendimus, a producta protulit more Graeco.

de ablatiuo casu singulari primae declinationis

ablatiuus huius declinationis in a productam desinit: ab hoc poetā, ab hac Musā, ab hoc et ab hac aduenā. est autem quando hunc quoque poetae e producta terminant in Graecis nominibus, quae datiuum Graecum in ῃ finiunt.

Virgilius in I:

uno graditur comitatus Achatē

Vergilius, Aen.

1,312

[pro Achatei].

Ouidius in VIII metamorphoseon :

cumque Pheretiadē et Hyanteo Iolao

Ouidius, met.

8,310

. Iuuenalis in I:

Penelopē melius, leuius torquetis Arachnē

Iuuenalis 2,56

. et hoc uel metaplasmus est dicendus, qui fit more poetico mutata a longa in e productam, uel potius datiuus Graecus pro ablatiuo positus, qui quamuis apud Graecos i habeat post η, tamen apud Latinos secundum eorum (vol. 1)

Tous les livres