Institutiones grammaticae (page 3)
consuetudinem scripturam seruauit, apud quos i scribi post uocalem et non pronuntiari solet. hoc et ex aliis possumus conicere, quae quamuis Graece proferantur, scripturae tamen Latinae rationem seruant, ut Virgilius in
bucolico :
Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo
Vergilius, ecl.
4,57: orphei Verg.
. nam cum sit datiuus Graecus pro ει diphthongo, i longam habuit more scripturae nostrae. illud miror, quod Iuuenalis Calpe ablatiuum corripuit, cum sit simile hoc nomen Penelope, Arachne, Calliope, quorum ablatiuus numquam in e correptam terminat.
Lucanus in I:
Tethys maioribus undis
Hesperiam Calpēn summumque inpleuit Atlanta
Lucanus 1,554-555
.
Iuuenalis in V:
nec Carpathium Gaetulaque tantum
aequora transiliet, sed longe Calpĕ relicta
audiet Herculeo stridentem gurgite solem
Iuuenalis 14,278-280
.
de nominatiuo plurali et uocatiuo primae declinationis
nominatiuus et uocatiuus pluralis primae declinationis similis est genetiuo et datiuo singulari. nam in ae diphthongum profertur, ut hi et o poetae; sed in his non potest diuisio fieri, sicut in illis.
de genetiuo plurali primae declinationis
genetiuus pluralis eiusdem declinationis fit addita ablatiuo singulari (vol. 1)
rum syllaba, ut ab hoc poeta, horum poetarum; ab hac Musa, harum Musarum: producitur enim a tam in ablatiuo singulari quam in genetiuo plurali. et notandum, quod omnes casus tam singularis quam pluralis numeri pares habent numero syllabas in hac declinatione, excepto genetiuo plurali; hic enim abundat una syllaba. est autem quando hunc quoque per concisionem proferunt, et maxime in compositis et patronymicis, ut Graiugenum pro Graiugenarum Virgilius in III:
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua
Vergilius, Aen.
3,550
. in eodem:
caprigenumque pecus nullo custode per herbam
Vergilius, Aen.
3,221: herbam Prisc. (cum codd. Mn) : -as Verg.
pro caprigenarum. idem in VIII:
optume Graiugenum, cui me fortuna precari
Vergilius, Aen.
8,127: optume Verg.
. in eodem:
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
Vergilius, Aen.
8,698
. sic caelicolum pro caelicolarum et trinundinum pro trinundinarum (Cicero pro Cornelio I: ex promulgatione trinundinum dies ad ferendum potestasque uenisset
Cicero, or. frg. [Crawford] 28 : (pro Cornelio I) trinum nundinum BADGLK, Crawford : trinum nundinarum H²
), amphorum pro amphorarum.
Aeneadum quoque pro Aeneadarum Lucretius in primo uersu:
Aeneadum genetrix, hominum diuumque uoluptas
Lucretius 1,1
. similiter Dardanidum pro Dardanidarum Virgilius in II:
o patria, o diuum domus Ilium et inclyta bello
moenia Dardanidum
Vergilius, Aen.
2,241-242: incluta Verg.
. idem in XI:
uariusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor
Vergilius, Aen.
11,296-297
. (vol. 1)
de datiuo et ablatiuo plurali primae declinationis
datiuus et ablatiuus supra dictae declinationis mutat a extremam ablatiui singularis in is productam, ut a poeta, his et ab his poetis et Musa, his et ab his Musis. inueniuntur tamen quaedam pauca feminini generis, quae ex masculinis transfigurantur non habentibus neutra, quae et animalium sunt demonstratiua, naturaliter diuisum genus habentia, quae differentiae causa ablatiuo singulari bus assumentia faciunt datiuum et ablatiuum pluralem, quod nulla alia habet declinatio in bus terminans supra dictos casus, ut a longam in eis paenultimam habeat, ut his natābus, filiābus, deābus, equābus, mulābus, libertābus, asinābus.
M(arcus) Cato in originibus :
dotes filiabus suis non dant
Cato, orig.
[Peter] 94: (ex libro V)
. et filiis tamen in eodem genere dictum est.
Ennius in Andromeda :
filiis propter te obiecta sum innocens Nerei
Ennius, scaen.
[Vahlen²] 122: = 119 Jocelyn (Andromeda frg. LI)
[id est Nereidibus].
Plautus in Sticho :
ego ibo intro et gratulabor uestrum aduentum filiis
Plautus, Stich.
567
, pro filiabus. idem:
qui talis est de gnatabus suis
Plautus, inc. fab. [Lindsay] frg.
LIII
. Ouidius posuit in XIII metamorphoseon : (vol. 1)
Euboea duabus
et totidem natis Andros fraterna petita est
Ouidius, met.
13,660-661
. Cicero pro Cornelio I: ut ab Ioue optumo maximo ceterisque diis deabusque omnibus opem et auxilium petam
Cicero, or. frg. [Crawford] 2 : (pro Cornelio I)
. eabus etiam pro eis differentiae causa in feminino Emina protulit in IIII
annalium : scriba pontificius qui cum eabus stuprum fecerat
Hemina, hist.
[Peter] frg.
32: (ex libro IV, annales)
; dicit enim de Vestalibus. multa tamen alia quoque contra regulam uitiose et in his et in aliis casibus uetustissimi protulisse inueniuntur, in quibus non sunt imitandi. ambae etiam et duae, quamuis nulla simili differentiae causa cogente, similem habent datiuum ambabus, duabus, quamquam genetiuum ambarum et duarum faciunt.
de accusatiuo plurali primae declinationis
accusatiuus quoque pluralis fit addita s ablatiuo singulari. producitur enim, ut hos poetās, has Musās.
de obliquis casibus secundae declinationis
secunda declinatio terminationes habet nominatiui sex: in er, in ir, in ur, in us, in eus, in um. in er masculinorum tam Latinorum quam Graecorum, ut caper capri, Alexander Alexandri.
Hiber etiam Hiberi, quod per apocopam extremae syllabae prolatum solum in hac declinatione producit er, et ab eo compositum Celtiber Celtiberi. dicitur tamen et Hiber Hiberi pro (vol. 1)
Hispanus et Hiber Hiberis, quando de illa gente loquimur, quae est iuxta Armenios, et Hiberus Hiberi fluuius. unde Lucanus in IIII:
qui praestat terris, aufert tibi nomen Hiberus
Lucanus 4,23
. in ir et ur Latinorum tantum masculinorum, ut uir uiri, satur saturi. in us et Latinorum et Graecorum masculinorum et femininorum neutrorumque, ut hic clarus huius clari, hic Homerus huius Homeri, haec cupressus huius cupressi, haec platanus huius platani, hoc uulgus huius uulgi (dicitur tamen et hic uulgus), hoc pelagus huius pelagi. in eus Graecorum tantum masculinorum: hic Tydeus huius Tydei, hic Orpheus huius Orphei. in um neutrorum tam Latinorum quam Graecorum et figurate femininorum apud comicos, ut hoc regnum huius regni, hoc Pelium huius Pelii, haec Glycerium huius Glycerii, haec Sophronium huius Sophronii (Panthus per synaeresin pro Panthous, quomodo Alcinus pro Alcinous prolatum est. unde Horatius in I epistularum :
nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae, nebulones Alcinoique
Horatius, epist. 1,2,27-28
. Virgilius in georgicon II:
pomaque et Alcinoi siluae
Vergilius, georg.
2,87
).
de genetiuo singulari secundae declinationis
genetiuus secundae declinationis in omni nomine i longa terminatur, sed in quibusdam pares habet syllabas nominatiuo, ut niger nigri, magnus magni, templum templi; in quibusdam una syllaba abundat: tener (vol. 1)
teneri, uir uiri, satur saturi, Tydeus Tydei. cuius rationem quamuis in libro, quem de nominatiuo exposuimus et genetiuo, latius tractauimus, nunc quoque quantum possumus breuiter percurramus. in ir et ur et eus desinentia semper una syllaba uincunt in genetiuo, quae paenultimam breuem habent, ut Treuir Treuĭri, satur satŭri, Oileus Oilĕi, nisi si poetica productio fiat in Graecis, ut Tydēi; in us uero et in um desinentia pares habent, ut primus primi, Virgilius Virgilii, templum templi, Taurominium Taurominii. frequenter tamen inuenimus ueteres in huiuscemodi genetiuis, id est geminantibus i, subtrahere alteram ex eis.
Virgilius in I:
hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit
Vergilius, Aen.
1,247
, pro Patauii. idem in bucolico :
nec spes libertatis erat nec cura peculi
Vergilius, ecl.
1,32
, pro peculii. in eodem:
pauperis et tuguri congestum cespite culmen
Vergilius, ecl.
1,68
, pro tugurii. idem in IIII georgicon :
florentem studiis ignobilis oti
Vergilius, georg.
4,564: st- fl- Verg.
, pro otii et Iuuenalis in IIII:
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Iuuenalis 10,123
, pro Antonii. hoc autem faciunt metri causa, numquam enim minores uult habere syllabas genetiuus nominatiuo. in er igitur tantum desinentia ancipitem habent regulam genetiui; in aliis enim abundat, in aliis non abundat. abundat quidem in (vol. 1)
huiuscemodi: lucifer luciferi, armiger armigeri, tener teneri, miser miseri, prosper prosperi; pares autem habet in huiuscemodi: Menander Menandri, sacer sacri, ater atri, de quibus [supra dictum est], cum de nominatiuo et genetiuo tractabatur, sufficienter exposuimus (Androgeo Virgilius in VI genetiuum posuit Atticum:
in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas
Vergilius, Aen.
6,20: Androgeo Verg.
).
de datiuo et ablatiuo singulari secundae declinationis
datiuus et ablatiuus singularis huius declinationis fit a genetiuo mutatione extremae i in o productam, ut huius luciferi huic et ab hoc lucifero, huius sacri huic et ab hoc sacro, huius uiri huic et ab hoc uiro, huius saturi huic et ab hoc saturo, huius Priami huic et ab hoc Priamo, huius Taurominii huic et ab hoc Taurominio, huius Typhoei huic et ab hoc Typhoeo.
Virgilius in VIIII:
inarime Iouis imperiis inposta Typhoeo
Vergilius, Aen.
9,716
. idem in eodem:
nec Clytio genitore minor nec fratre Mnestheo
Vergilius, Aen.
10,129: Menestheo Verg.
; cf. Serv. ; Timpanaro, 1986, 155
. est tamen quando etiam Graeco datiuo in huiuscemodi nominibus, id est eus finientibus nominatiuum, uti solent antiqui. idem poeta in
bucolico :
Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo
Vergilius, ecl.
4,57: orphei Verg.
. et oportet scire in hac declinatione, quod omnes obliqui casus tam singulares quam plurales eundem numerum syllabarum seruant, quem (vol. 1)
genetiuus singularis, absque genetiuo plurali, qui una syllaba uult superare, nisi per concisionem proferatur. unde dii et diis, cum pro monosyllabis ponuntur, per synizesin sunt accipienda siue magis per synaeresin e et i in unam syllabam. ueteres enim i finalem, quae est longa, per ei diphthongum scribebant, longas autem uocales uetustissimi etiam geminare solebant. quae uero secundum analogiam proferuntur, id est dei et deis, disyllaba sunt.
Lucanus in II:
o utinam caelique deis Erebique liceret
Lucanus 2,306
. idem accidit etiam in pronomine ei et ii, eis et iis. e quibus illud apparet, quod uetustissimi, ut supra diximus, pro una longa uocali solebant duas scribere. ecce enim uestigium antiquitatis in his adhuc seruatur, cum duae i pro una longa ponantur tam in supra dicti nominis quam pronominis ternis casibus: hi dii his diis ab his diis, ii iis ab iis. nam si dicas dei deis a deis, ei eis ab eis, disyllaba sunt, sicut ostendimus.
Iuuenalis in V:
implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis
Iuuenalis 14,30: moechum (Iuu.)
. puto autem, quod in his quoque differentiae causa seruata est geminatio i, ne, si di et dis et i et is dicamus, dubitatio fiat significationis; nam di etiam praepositio est et dis et praepositio est et i et is uerba. in pluribus autem inuenis, differentiae causa huiuscemodi quasdam fieri syllabarum uel literarum additiones uel ademptiones uel accentuum mutationes; itaque in compositione idem et isdem per unam i scripsisse, quia nulla confusio fit significationis, inueniuntur pro eidem et eisdem. et quia diximus, omnes obliquos casus genetiuum sequi, sciendum, quod (vol. 1)
uocatiuus nominatiuum suum sequitur, de quo mox docebimus: sed prius de accusatiuo tractemus.
de accusatiuo singulari secundae declinationis
accusatiuus quoque a genetiuo fit mutatione i in um, ut huius Priami hunc Priamum, luciferi luciferum, Tydei Tydeum. in huiuscemodi tamen nominibus, id est in eus desinentibus, Graeco magis accusatiuo utuntur auctores.
Virgilius in I:
Ilionea petit dextra laeuaque Serestum
Vergilius, Aen.
1,611
. idem:
et amicum Crethea Musis,
Crethea Musarum comitem
Vergilius, Aen.
9,774-775
. Statius in I:
nec non et uiribus infra
Tydea fert animus
Statius, Theb.
1,415-416: nec : sed (Stat.)
. inuenitur tamen in usu etiam in um accusatiuus huiuscemodi nominum.
Cicero de natura deorum III: Theseum, Hippolytum
Cicero, nat. deor. 3,76: Theseus codd.
Cic.
. Liuius in XL ab urbe condita : odio, cui Perseus indulgeret
Liuius 40,5,5: odio in Romanos, cui Per- seus indulgeret (Liu.)
. in eodem:
Perseo sese adiungunt
Liuius 40,5,6: se (Liu.)
. in eodem: totus in Perseum uersus
Liuius 40,5,9: Persea (Liu.)
. in eodem: ad Perseum misit
Liuius 40,56,11: misit ad Perseum (Liu.)
. in eodem: transgressus Perseum filium
Liuius 40,22,12-13: in Maedicam regressus … Perseum filium cum modica manu circummisit (Liu.)
. in eodem: Perseum Amphipolim mittit
Liuius 40,24,4: mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos (Liu.)
. idem in XXXVIIII: Areus et Alcibiades
Liuius 39,35,7
. in eodem: quod Areum et (vol. 1)
Alcibiaden ne Lacedaemonii possint reprehendere
Liuius 39,36,12: quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint (Liu.)
. Statius
Thebaidos II:
Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,
Bacche, genus
Statius, Theb.
2,575
. Plautus in uidularia :
eiusdem Bacchae fecerunt nostram nauem Pentheum
Plautus, Vid.
[Lindsay] frg.
I
.
de uocatiuo singulari secundae declinationis
uocatiuus huius declinationis, quando in r uel in m finitur nominatiuus, similis est ei, ut hic lucifer o lucifer, hic sacer o sacer, hic uir o uir, hic satur o satur, hoc templum o templum, haec Glycerium o Glycerium.
Virgilius cum paulo ante Thymber nominatiuum protulit, mox uocatiuum Thymbre posuit in X:
Daucia, Laride Thymberque simillima proles
Vergilius, Aen.
10,391
, et:
nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis
Vergilius, Aen.
10,394
. sed non est uocatiuus a nominatiuo in er desinente, sed in us accipiendus: hic Thymbrus o Thymbre; solent enim poetae huiuscemodi saepe nomina tam in er quam in us proferre: Teucer et Teucrus, Euander et Euandrus. in X:
Pallas, Euander, in ipsis
omnia sunt oculis
Vergilius, Aen.
10,515-516
. in VIII:
tum rex Euandrus Romanae conditor arcis
Vergilius, Aen.
8,313
. (vol. 1)
sed de his latius de nominatiuo tractantes disseruimus. notandum tamen, quod Plautus a puer nominatiuo uocatiuum puere dixit in mercatore :
egomet me, moror. tu, puere, abi hinc intro ocius
Plautus, Merc.
930
. idem in Curculione :
cedo, puere, sinum :: quid facturus?
:: iam scies
Plautus, Curc.
75
, quod quibusdam a nominatiuo puerus rectius esse uidetur. si uero in eus desinat nominatiuus, magis Graecum seruamus uocatiuum.
Horatius in I epistularum :
Pentheu
rector Thebarum
Horatius, epist. 1,16,73-74
. Statius in VIII Thebaidos :
uade, o primis puer inclyte bellis
Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae
Statius, Theb.
8,743-744: inclute (Stat.)
. Probo tamen et quibusdam aliis artium scriptoribus et o Penthee et o Tydee et Hionee posse dici secundum Latinam analogiam placet, quod in usu non inueni. in us uero terminantia, si sint propria, i ante us habentia, abiecta us faciunt uocatiuum, ut hic Virgilius o Virgili, hic Sallustius o Sallusti, hic Pompeius o Pompei. haec tamen eadem etiam in e proferebant antiquissimi, o Virgilie, Mercurie dicentes.
Liuius Andronicus in Odissia :
neque tamen te oblitus sum, Laertie noster
Liuius Andronicus, carm.
[Morel] frg.
38: (frg. incertae sedis et dubium)
.
(vol. 1)
Laeuius in Sirenocirca :
nunc, Laertie belle, para ire Ithacam
Laeuius, carm.
[Morel] frg.
20: (Sirenocirca)
.
Laertius enim pro Laertes dicebant, quomodo et Graeci Λαέρτιος pro
Λαέρτης.
Sophocles in Aeante mastigophoro :
ἀεὶ μέν, ὦ παῖ Λαρτίου, δέδορκά σε. iuniores autem gaudentes breuitate per abscisionem extremae literae protulerunt pro Virgilie Virgili et pro Mercurie Mercuri.
Horatius in I
carminum :
Mercuri, facunde nepos Atlantis
Horatius, carm.
1,10,1
. in eodem:
multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili
Horatius, carm.
1,24,9-10
; unde accentus perfecti uocatiui in his seruatur. si enim non esset abscisio, debuerunt huiuscemodi uocatiui (id est qui in i desinentes paenultimam correptam habent) antepaenultimam acuere, ut Vírgili, Mércuri, quod minime licet, nam paenultimam acuimus. in abscisionibus enim, si ea uocalis, in qua est accentus, integra manet, seruat etiam accentum integrum, ut audîuit audît, nostrâtis nostrâs, illîce illîc. de Pompei et Vultei et Gai (vol. 1)
et similibus uocatiuis, quae i loco consonantis ante us habent in nominatiuo, dubitatur, utrum i extrema pro uocali an pro consonante sit accipienda, quomodo in aliis casibus, quod magis more antiquo rationabilius esse uidetur. nam solebant illi non solum in principio, sed etiam in fine syllabae ponere i loco consonantis, idque in uetustissimis inuenies scripturis, quotiens inter duas uocales ponitur, ut eiius, Pompeiius, Vulteiius, Gaiius, quod etiam omnes, qui de litera curiosius scripserunt, affirmant. nec non etiam metra ostendunt quod dicimus et regulae ipsius ratio in supra dicto uocatiuo. omnis enim uocatiuus in i desinens una syllaba minor debet esse suo nominatiuo, ut Sallustius o Sallusti, Virgilius o Virgili, Terentius o Terenti. ergo si Pompeius et Vulteius trisyllaba sunt in nominatiuo, necessario in uocatiuo disyllaba esse debent, quod non potest fieri, nisi i loco consonantis accipiatur. unde illud quoque possumus scire, quod bene cui pro monosyllabo accipiunt metrici et huic. omnis enim genetiuus in ius desinens una uult syllaba superare suum datiuum: ille illius illi, ipse ipsius ipsi, unus unius uni, alter alterius alteri. aliius quoque per duas i debuit esse genetiuus datiui, qui est alii, sed uel hiatus causa uel quia inter duas uocales i uocalis esse non poterat, datiuus autem loco consonantis eam accipi prohibebat, quam ipse duplicat uocalem (et credo differentiae causa, ne ali uerbum infinitum esse putaretur), ideo plerique recusauerunt eum frequenti usu proferre. uetustissimi tamen similem genetiuum nominatiuo posuisse inueniuntur, sed accentu differt, quippe circumflectitur in genetiuo paenultima.
Caesar in Anticatone
priore: uno enim excepto, quem alîus modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros .
Caelius in V: nullius alîus rei nisi amicitiae eorum causa
Coelius, hist.
[Peter] frg.
37: (ex libro V; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)
. ei quoque cum rationabiliter monosyllabum esse deberet, cum genetiuus eius sit disyllabus, per (vol. 1)
diaeresin a poetis proferri inuenitur differentiae causa, ne, si monosyllabum sit, interiectio esse putetur, ut Virgilius in II:
ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore
Vergilius, Aen.
2,274-275: mihi qualis erat Verg.
. nihil tamen mirum, i loco consonantis positam transire in uocalem, cum u quoque idem patiatur in quibusdam dictionibus apud poetas, ut Horatius in epodo :
niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae
Horatius, epod.
13,2
. hic enim diuisione facta uae extremae syllabae u a consonante transit in uocalem: est enim dimetrum iambicum coniunctum semiquinariae heroicae. similiter ergo ei et eis et eidem et eisdem per diaeresin proferuntur.
Iuuenalis in V:
iuuenes hortantur, ut illam
ire uiam pergant et eidem incumbere sectae
Iuuenalis 14,121-122: hortatur || uia (Iuu.)
. in eodem:
ceras nunc hac dictante pusillas
implet, et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis
Iuuenalis 14,29-30: moechum (Iuu.)
. in compositione autem nec aliter possunt proferri, cum consequens consonans cogit i secum loco uocalis proferri. cui quoque inueniuntur quidam bisyllabe protulisse per diaeresin, ut Albinus rerum
Romanarum I:
ille, cui ternis Capitolia celsa triumphis
sponte deum patuere, cui freta nulla repostos
abscondere sinus, non tutae moenibus urbes
Albinus, carm.
[Morel] 1: (rerum romanarum liber I)
. quod autem Pompei et Vultei et Gai et similia i finalem et ante eam (vol. 1)
uocalem pro una syllaba habent, usus quoque confirmat.
Horatius in I epistularum :
durus ait, Vultei, nimis attentusque uideris
Horatius, epist. 1,7,91
, Vultei disyllabum accepit secundum analogiam. alia uero omnia in us desinentia masculina seu feminina conuersa us in e faciunt uocatiuum: hic Priamus o Priame, pius o pie, myrtus o myrte, Cynthius o Cynthie. excipitur unum, quod tam in e quam in i facit uocatiuum, quamuis sit appellatiuum, o filie et o fili.
Liuius Andronicus in Odissia :
pater noster, Saturni filie
Liuius Andronicus, carm.
[Blänsdorf] frg.
2: K. Büchner «Symbolae Osloenses» 54 (1979) 43 H. Fränkel «Hermes» 67 (1932) 303-304 G.B. Pighi «Rivista di Filologia e di Istruzione classica» 35 (1957) 47-50 J.H. Waszink, in ANRW 1.2, 1972, 887
.
Catullus autem:
tu praeter omnes une de capillatis
Celtiberosae Celtiberiae fili
Catullus 37,17-18: cuniculosae Celtiberiae (Catull.)
. Terentianus de syllabis :
haec prius [tu] Bassine fili et tu gener Nouate mi . est tamen quando nominatiuo quoque in us terminante pro uocatiuo siue metri siue euphoniae causa utuntur.
Virgilius in VIII:
Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum
Vergilius, Aen.
8,77
. Lucanus in II:
degener o populus, uix saecula longa decorum,
sic meruisse uiris
Lucanus 2,116-117
.
de nominatiuo et uocatiuo plurali secundae declinationis
pluralis nominatiuus et uocatiuus secundae declinationis tam masculini (vol. 1)
quam feminini generis in i finitur et est similis genetiuo singulari, ut huius docti hi et o docti, huius platani hae et o platani. in neutris uero extremam i genetiui singularis mutantes in a breuem facimus nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut huius templi haec et o templa, huius munii haec et o munia. alii uero casus plurales in tribus generibus communem possident regulam.
de genetiuo plurali secundae declinationis
et genetiuus quidem fit in omni genere ab ablatiuo singulari assumente rum, ut ab hoc uiro horum uirorum, ab hac platano harum platanorum, ab hoc templo horum templorum. inueniuntur tamen per concisionem mediae syllabae masculinorum plerumque nominum, quae neutra non habent, hunc casum proferentes maxime poetae. est autem etiam apud prosam scribentes idem inuenire, sed raro.
Virgilius in I:
it caelo clamorque uirum stridorque rudentum
Vergilius, Aen.
1,87: it caelo Prisc. (ex Aen. 11,192) : insequitur Verg.
, pro uirorum. idem in III:
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis
Vergilius, Aen.
3,476
, deum pro deorum. idem in V:
genus alto a sanguine diuum
Vergilius, Aen.
5,45: diuom Verg.
, pro diuorum. nummum uero pro nummorum et liberum pro liberorum et sestertium pro sestertiorum, iugerum pro iugerorum, modium pro modiorum, medimnum, senum, septenum, denum per syncopam frequenter etiam oratores solent proferre.
Cicero in III
Verrinarum : iste unus inuentus est, qui ex complexu parentum abreptos filios ad necem duceret et parentes pretium pro (vol. 1)
sepultura liberum posceret
Cicero, Verr.
2.1,7: iste inuentus codd.
Cic.
. in eodem: cum ad sestertium uicies † quingenta milia rem esse constaret
Cicero, Verr.
2.1,92: ad HS uiciens quinquiens [HS X̅X̅ D̅ quinquies p (X̅X̅ D̅ SD : XX D G²KZr )] redegisse constaret (Cic.)
. in eodem: quis est enim, qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra inprobitatem magistratuum?
Cicero, Verr.
2.1,153: est enim pbδ : enim est qr
. idem in IIII Verrinarum : et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt
Cicero, Verr.
2.2,122
. denum pro denorum, senum pro senorum, septenum pro septenorum dixit. idem in frumentaria : sed tritici septies medimnum ex Nymphonis arationibus tollit
Cicero, Verr.
2.3,54: septem milia (Cic.) arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit (Cic.)
, medimnum pro medimnorum. in eadem: minus te iugerum professum esse dico
Cicero, Verr.
2.3,70
, pro iugerorum. nam quod singulare huius hoc iugerum est, ipse ostendit in eadem: in iugerum Leontini agri medimnum fere tritici seritur
Cicero, Verr.
2.3,112: in iugero (Cic.)
. dicitur tamen et hoc iugus iugeris, unde Iuuenalis in IIII:
iugeribus paucis lumbos donare clientis
Iuuenalis 9,60+59: quantum erat exhausti lumbos donare clientis / iugeribus paucis!
meliusne hic rusticus infans (Iuu.)
. Cicero in IIII Verrinarum : quid, si doceo, iudices, eos, qui CCCC milia modium lucri faciunt?
Cicero, Verr.
2.3,111: C̅C̅C̅C̅ mod.
(Cic.)
pro modiorum. idem pro
Murena : praefectum fabrum
Cicero, Mur.
73
, pro fabrorum. idem pro Vareno :
deum fidem
Cicero, or. frg. [Crawford] frg.
11 : pro Vareno
, pro deorum. idem pro Cluentio : milibus quadragenis nummum
Cicero, Cluent.
74: quadragenis milibus Boyancé, Rizzo : quadragena milia M ; XXXX milibus (milia T) C (=Σδ [exc. E²O²])
, pro nummorum. idem ad Herennium libro III: (vol. 1)
pedum tricenum
Cornificius, rhetorica Her.
3,19,32
, pro tricenorum. frequentius tamen hac utitur et Cicero et ceteri syncopa in eis nominibus, quae numeros uel mensuras significant. recusant autem hoc in masculinis habentibus neutra uel in neutris, ne similis sit nominatiuo singulari neutrorum, quamuis in iis quoque, quae ex se faciunt neutra, licet non frequens, inuenitur tamen usus huiuscemodi concisionis.
Virgilius in VIIII:
altaque certat
prendere tecta manu sociumque adtingere dextras
Vergilius, Aen.
9,557-558: att- Verg.
, pro sociorum, idem in X:
at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba
Vergilius, Aen.
10,445
, pro Rutulorum, quamuis et socius socia socium et Rutulus Rutula Rutulum dicatur.
Terentius in heautontimorumeno :
quare omnes uos oratos uolo,
ne plus iniquum possit quam aequum oratio
Terentius, haut.
26-27
, pro iniquorum et aequorum.
Statius in I Thebaidos :
illa nouos ibat populata penates
portarum in biuio; lateri duo corpora paruum
dependent
Statius, Theb.
1,608-610
, paruum pro paruorum.
Virgilius in III:
magnanimum quondam generator equorum
Vergilius, Aen.
3,704
. idem in VI:
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae
Vergilius, Aen.
6,307
. quod et in pronominibus quoque fecerunt antiqui, meum pro meorum, tuum pro tuorum, nostrum pro nostrorum dicentes.
Plautus in
trinummo : (vol. 1)
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum
Plautus, Trin.
656
. idem in Poenulo :
ecquid meministi tuum parentum nomina?
Plautus, Poen.
1062
. idem in Menaechmis :
auerti praedam ab hostibus nostrum salute socium
Plautus, Men.
134
.
de datiuo et ablatiuo plurali secundae declinationis
datiuus et ablatiuus pluralis secundae declinationis fiunt similiter ab ablatiuo singulari mutatione o finalis in is longam, ut a uiro his et ab his uiris, a platano his et ab his platanis, a templo his et ab his templis. inueniuntur pauca inaequalem habentia declinationem, ut uas in singulari numero tertiae est declinationis: hoc uas huius uasis, in plurali uero secundae: haec uasa horum uasorum. festorum etiam nomina dierum in ia desinentia semper pluralia genetiuum quidem tam secundum formam secundae quam tertiae proferunt, datiuum uero et ablatiuum secundum tertiam, ut haec Vulcanalia horum Vulcanaliorum uel Vulcanalium his et ab his Vulcanalibus. similiter Saturnalia, Floralia, Compitalia, Terminalia, Quinquatria. nec non a domo harum domorum et domuum his domibus, non etiam domis.
Iuuenalis in I:
uiscera magnarum domuum dominique futuri
Iuuenalis 3,72
.
Virgilius in II:
turres et tecta domorum
culmina conuellunt
Vergilius, Aen.
2,445-446: turris Verg. ac Verg. tecta gramm. (cum codd. FMP2) : tota Verg. (cod. P)
. idem in II georgicon :
domibus cedrumque cupressosque
Vergilius, georg.
2,443
. (vol. 1)
Sallustius in Catilinario : domos suas gloria decorabant
Sallustius, Catil.
12,4
. Terentius in eunucho :
domi focique fac uicissim ut memineris
Terentius, eun.
815
. Virgilius in VI:
hic labor ille domus et inextricabilis error
Vergilius, Aen.
6,27
; per omnes igitur casus tam secundae quam quartae inuenitur absque datiuo et ablatiuo pluralibus, qui semper in bus exeunt. sunt tamen quaedam nomina, quorum aliqui casus in usu deficiunt: quos quamuis secundum analogiam possumus proferre, tamen, quia apud auctores non inuenimus, recusandos puto, ut huius tabi huic et ab hoc tabo.
Lucanus in VI:
stillantis tabi saniem
Lucanus 6,548
.
Virgilius in III:
et terram tabo maculant, mihi frigidus horror
Vergilius, Aen.
3,29
. ceteri uero casus in usu non facile inueniuntur. maria, aera, uina, mella, hordea genetiuos et datiuos plurales in usu raro habent nisi apud uetustissimos, apud quos multa praeterea deficientia inuenies. oportet igitur scire quidem analogiae rationem, usum tamen auctorum magis aemulari. duo praeterea et ambo genetiuos quidem et accusatiuos secundum hanc declinationem proferunt, duorum, amborum, duos, ambos, quamuis in neutro differentiae causa duum soleat dici, nec non accusatiuus masculinorum est quando similis nominatiuo profertur, quomodo in neutris.
Virgilius in XI:
si duo praeterea tales Idaea tulisset
terra uiros
Vergilius, Aen.
11,285-286
. Lucanus autem in I:
quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem,
non cepit fortuna duos
Lucanus 1,110-111
.
(vol. 1)
Iuuenalis similiter in II:
tune duos una, saeuissima uipera, cena,
tune duos?
Iuuenalis 6,641-642
. datiuos uero et ablatiuos in bus terminant in omni genere: duobus duabus, ambobus ambabus.
de accusatiuo plurali secundae declinationis
accusatiuus pluralis secundae declinationis in masculino et feminino genere fit ablatiuo singulari addita s: a docto: hos doctos, a platano: has platanos. neutra enim semper accusatiuum similem habent nominatiuo et uocatiuo.
de tertiae declinationis terminationibus
tertia declinatio terminationes habet nominatiui septuaginta octo uel paulo plus. desinit enim in a correptam et in e correptam, in o correptam, in o productam, in al correptam, in el correptam, in el productam, in il correptam, in ol productam, in ul breuem, in an productam, in en correptam, in en productam, in in productam, in on productam, in ar correptam, in ar productam, in er correptam, in er productam, in ir correptam, in or correptam, in ur correptam, in ur productam, in as correptam, in as productam, in es correptam, in es productam, in is correptam, in is productam, in os correptam, in os productam, in us correptam, in us productam, in ys, in aes, in aus, in ans, in ens, in ons, in uns, in yns, in ars, in ers, in ors, in urs, in uls, in ems, in abs, in ebs correptam, in ebs productam, in obs, in ybs, in urbs, in aps, in (vol. 1)
eps, in ops, in yps, in irps, in ax correptam, in ax productam, in ex correptam, in ex productam, in ix correptam, in ix productam, in ox correptam, in ox productam, in ux correptam, in ux productam, in yx, in aex, in aux, in alx, in anx, in unx, in arx, in ac, in ec, in ut. in a correptam neutra Graeca, ut hoc poemă huius poematis. in e correptam neutra Latina, ut hoc monilĕ huius monilis. in o correptam, quam frequenter et producunt poetae, masculina desinunt uel feminina uel communia Latina uel notha: hic Cicerŏ huius Ciceronis, hic leŏ huius leonis, haec uirgŏ huius uirginis, hic et haec homŏ huius hominis (antiquissimi tamen et Graeca in o productam desinentia per hanc declinationem proferebant, ut Sapphō Sapphonis, Didō Didonis). in al correptam masculina uel neutra Latina uel barbara: hic săl huius salis, hic Hannibăl huius Hannibalis, hoc tribunăl huius tribunalis. in el correptam neutra Latina, ut hoc mĕl huius mellis, fĕl fellis. in el productam barbara, ut hic Daniēl huius Danielis, Michaēl Michaelis, Nechamēl Nechamelis. in il correptam masculini uel feminini uel communis sunt generis Latina: hic pugĭl huius pugilis, haec Tanaquĭl huius Tanaquilis, hic et haec uigĭl huius uigilis. in ol productam masculinum Latinum: hic sōl huius solis. (vol. 1)
in ul breuem masculini uel communis Latina: hic consŭl huius consulis, hic et haec exŭl huius exulis.
in an productam masculina Graeca: hic Paeān huius Paeanis. in en correptam Latina masculina uel neutra: hic flamĕn huius flaminis, hoc numĕn huius numinis.
in en productam Latina uel Graeca masculini uel feminini generis: hic liēn huius lienis, haec Sirēn huius Sirenis.
in in productam Graeca masculina uel feminina: hic delphīn huius delphinis, haec Trachīn huius Trachinis.
in on productam Graeca masculina uel feminina: hic Memnōn huius Memnonis, haec Sidōn huius Sidonis.
in ar correptam Latina et Graeca et barbara masculini uel neutri generis: hic Caesăr huius Caesaris, hic Bostăr huius Bostaris, hoc nectăr huius nectaris, hoc calcăr huius calcaris.
in ar productam Latina masculini uel communis uel neutri generis, et sunt uel monosyllaba uel ex monosyllabis composita: hic Nār huius Naris, hic et haec et hoc pār huius paris, dispār disparis, hoc fār huius farris.
in er correptam masculina, feminina et neutra et communia, ut hic patĕr huius patris, haec matĕr huius matris, hoc tubĕr huius tuberis, hic et haec paupĕr huius pauperis.
in er productam Graeca masculina et unum Latinum uel magis nothum neutri generis: hic aēr huius aeris, hoc uer huius ueris. in ir unum femininum, haec Gaddir huius Gaddiris. quidam addunt hic abaddir, ὁ βαίτυλος, huius abaddiris, lapis, quem pro Ioue deuorauit Saturnus, sed in usu hoc non inueni.
in or correptam masculina et feminina et neutra et communia tam (vol. 1)
Graeca quam Latina: hic Hectŏr huius Hectoris, hic oratŏr huius oratoris, haec uxŏr huius uxoris, hoc aequŏr huius aequoris, hic et haec auctŏr huius auctoris, hic et haec et hoc memŏr huius memoris.
Virgilius in IIII Aeneidos :
tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur
Vergilius, Aen.
4,520-521: amantis Verg.
(inueniuntur tamen et haec et omnia paene communia masculini et feminini, quod, etiam si non faciant ex se neutra, saepe tamen neutris adiunguntur figurate, ut Virgilius in X:
Italiam petiit fatis auctoribus; esto
Vergilius, Aen.
10,67
, et in bucolico :
pauperis et tuguri congestum cespite culmen
Vergilius, ecl.
1,68
), et in VI:
curibus paruis et paupere regno
Vergilius, Aen.
6,811: regno Prisc : terra Verg.
, quamuis pluralis nominatiuus eorum, hoc est neutrorum ex supra dictis nominibus, in usu frequenti non sit ex eis, quomodo neque ex aliis communibus duum generum. nam si sint communia trium generum, sine dubio masculini quidem et feminini in es, neutri uero in a proferunt nominatiuum pluralem, ut hi et hae sapientes et haec sapientia, ergo hic et haec et hoc sapiens; hi et hae pares et haec paria, hic et haec et hoc par; hi et hae ancipites et haec ancipitia, hic et haec et hoc anceps; hi et hae felices et haec felicia, hic et haec et hoc felix; hi et hae ueteres et haec uetera, hic et haec et hoc uetus. quae igitur in plurali numero a terminationem non accipiunt, quae propria est neutrorum, manifestum est, trium generum non esse communia, sed masculini et feminini, figurate tamen per obliquos plerumque casus, (vol. 1)
raro autem per nominatiuum coniungi etiam neutris, ut Virgilius in VIIII:
nulla dies umquam memori uos eximet aeuo
Vergilius, Aen.
9,447
, et Iuuenalis in IV saturarum :
titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus
Iuuenalis 10,143-144
, quamuis hoc custos raro nisi figurate inuenias et haec custoda pluraliter nemo dicat. sic ergo neque haec memora uel auctora uel paupera neutraliter puto facile in usu posse inueniri, sed, sicut supra dictum est, figurate sunt prolata et haec et alia plurima huiuscemodi apud auctores. inueniuntur tamen quaedam, quae obliquos casus communes possident, quamuis nominatiuus non sit communis, ut plus cum sit neutri nominatiuus dumtaxat, genetiuus eius communis est trium generum nec non et datiuus et ablatiuus, unde pluralia quoque tam in es quam in a inuenimus: hi et hae plures et haec plura uel pluria, unde compositum compluria.
Terentius in Phormione :
multa aduenienti † noua, ut fit :: compluria
Terentius, phorm.
611
. ablatiuus quoque tam in e quam in i terminans inuenitur, utpote communis trium generum, et accusatiuus pluralis tam in es quam in is.
Virgilius in I georgicon :
seu pluris calor ille uias et caeca relaxat
spiramenta
Vergilius, georg.
1,89-90
. Horatius in I epistularum :
tractus uter pluris lepores, uter educet apros
Horatius, epist. 1,15,22
. in ur correptam Latina masculina et communia et neutra: hic turtŭr huius turturis, hic et haec augŭr auguris (Horatius in III
carminum : (vol. 1)
nisi fallit augur
annosa cornix
Horatius, carm. 3,17,12-13
), hoc Tibŭr huius Tiburis. in ur productam unum inuenitur commune duum generum: hic et haec fūr huius furis. in as correptam Graeca masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic Arcăs [proprium] huius Arcadis, haec Pallăs huius Palladis, hoc Cerăs [proprium loci] huius Ceratis, hic et haec Arcăs [gentile] huius Arcadis. in as productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis, ut hic Atlās huius Atlantis, hic Maecenās huius Maecenatis, haec ciuitās huius ciuitatis, hoc uās huius uasis, hic et haec Capenās huius Capenatis. in es correptam Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum, ut hic Coclĕs huius Coclitis, haec segĕs huius segetis, hic et haec milĕs huius militis (Ouidius in II
metamorphoseon :
miles erat Phoebes
Ouidius, met. 2,415
de Callistone dicit), hic et haec et hoc terĕs (Virgilius in VII:
sed haec tereti mos est aptare flagello
Vergilius, Aen.
7,731: tereti Prisc.
: lento Verg.
), hebĕs hebetis, sospĕs sospitis (Iuuenalis in V:
nec umquam
depositum tibi sospes erit
Iuuenalis 13,177-178
), hic et haec et hoc hospĕs huius hospitis.
Lucanus in V:
hospes in externis audiuit curia tectis
Lucanus 5,11
, (vol. 1)
haec hospes curia (inuenitur tamen et haec hospita: Virgilius in
Aeneidos III:
bellum, o terra hospita, portas
Vergilius, Aen.
3,539: terra hospita Verg.
. similiter haec sospes et sospita prolatum est ab auctoribus.
Ouidius in II fastorum :
sospita delubris dicitur aucta nouis
Ouidius, fast.
2,56
. neutra quoque supra dictorum pluralia tradit usus.
Statius in IIII
Thebaidos :
accipias, fessisque libens iterum hospita pandas
flumina
Statius, Theb.
4,849-850
). in es productam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Chremēs huius Chremetis et Chremis, hic uerrēs huius uerris, haec caedēs huius caedis, hic et haec herēs huius heredis. in is correptam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Parĭs huius Paridis uel Paris, hic collĭs huius collis, haec Thetĭs huius Thetidis, haec cuspĭs huius cuspidis, hic et haec utilĭs huius utilis. in is productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia: hic delphīs uel delphin huius delphinis, hic Arīs [proprium] huius Arinis (Cicero pro Scauro : Arinis uxorem
Cicero, Scaur. [Olechowska] 6,9
), haec Soterīs huius Soterinis (Plautus in uidularia :
immo id, quod haec nostra est patria et quod hic meus
pater, illic autem Soterinis est pater
Plautus, Vid.
[Lindsay] frg.
XVII
), hic Dīs [proprium, id est Πλούτων] huius Ditis et hic et haec dīs (vol. 1)
[appellatiuum] huius ditis, haec uīs huius uis, hic et haec Samnīs huius Samnitis. in os correptam unum Latinum neutrum hoc ŏs huius ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerunt.
Gellius libro XXX:
caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque
Cn.
Gellius, hist.
[Peter] 26: (ex libro XXXIII annalium)
. in os productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic herōs huius herois, hic nepōs huius nepotis, haec dōs huius dotis, hoc ōs huius oris, hic et haec compōs huius compotis. in us correptam Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis duum uel trium generum: hic lepŭs huius leporis, haec Venŭs huius Veneris, hoc tempŭs huius temporis, hic et haec Ligŭs huius Liguris, hic et haec et hoc uetŭs huius ueteris. in us productam Graeca uel Latina masculina uel feminina uel communia uel neutra, ut hic Melampūs huius Melampodis, hic mūs huius muris, haec uirtūs huius uirtutis, hic et haec sūs huius suis, hoc tūs huius turis. in ys Graeca masculina uel feminina: hic amphibrachys huius amphibrachyis, hic Capys huius Capyis, haec Erinys huius Erinyis. in aes Latinum unum masculinum hic praes huius praedis et unum neutrum hoc aes huius aeris, cuius plurales obliqui in raro sunt usu, aera aerum aeribus.
Cato in oratione, qua in senatu suasit, ut
(vol. 1)
plura aera equestria fierent : nunc ergo arbitror oportere restitui, quin minus duobus milibus ducentis sit aerum equestrium
Cato, or.
[Malcovati] frg.
85: (ut plura aera equestria fierent)
. in eodem: de aeribus equestribus de duobus milibus actum
Cato, or.
[Malcovati] frg.
86: (ut plura aera equestria fierent) … milibus ac ducentis (Malcovati)
. in aus Latina duo feminina: haec laus huius laudis, haec fraus huius fraudis. in ans Latina masculina uel communia duum uel omnis: hic quadrans huius quadrantis, dodrans dodrantis, hic et haec infans [τὸ
νήπιον] huius infantis, hic et haec et hoc infans [ὁ ἄλαλος, huius] infantis et amans, quod nomen est, cum pro amatore accipitur, amantis. inuenitur etiam unum femininum, haec glans huius glandis. sic enim Lucretius, ut supra dictum est, profert et Ouidius in XIIII
metamorphoseon :
ut lata plumbea funda
missa solet medio glans intabescere caelo
Ouidius, met.
14,825-826
. in ens Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum: hic Vfens huius Vfentis, haec mens huius mentis, hic et haec parens huius parentis, hic et haec et hoc prudens huius prudentis. in ons Latina masculina uel feminina uel omnis: hic mons huius montis, haec frons huius frontis, hic et haec et hoc insons huius insontis, quod solum teste Probo o ante ns habet correptam, et eius simplex sons sontis. in uns similiter Latina masculina: hic Arruns huius Arruntis. in yns unum Graecum inuenitur femininum: haec Tiryns huius Tirynthis. (vol. 1)
in ars Latina masculina uel feminina: hic Mars huius Martis, haec ars huius artis. in ers Latina omnis communia generis: hic et haec et hoc iners huius inertis. in ors Latina masculina uel feminina uel omnis: hic Mauors huius Mauortis, haec cohors huius cohortis, haec sors huius sortis (cuius nominatiuum haec sortis protulit Plautus in Casina :
uide ne qua illic insit alia sortis sub aqua
Plautus, Cas. 380
), hic et haec et hoc concors huius concordis. in urs Latina communia trium generum: hic et haec et hoc Tiburs huius Tiburtis [gentile]. in uls unum femininum: haec puls huius pultis. in ems unum femininum: haec hiems huius hiemis. in abs Graeca et Latina masculina et feminina: hic Arabs huius Arabis, haec trabs huius trabis. uetustissimi tamen etiam trabes pro trabs proferebant.
Ennius in Medea :
utinam ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna in terram trabes
Ennius, scaen.
[Vahlen²] 246-247: = 208-209 Jocelyn (Medea frg. CIII)
. in ebs correptam Latina omnis communia: hic et haec et hoc caelĕbs huius caelibis. in ebs productam unum femininum Latinum: haec plēbs huius plebis; dicitur tamen et haec plebes huius plebei.
Lucanus in III:
nescit plebes ieiuna timere
Lucanus 3,58
. in obs feminina Latina: haec scobs huius scobis et scrobs (vol. 1)
huius scrobis (sic alii; sed Probus nominatiuum protulit similem genetiuo), quod Plautus masculino genere profert in Amphitrione :
ibi scrobes effodito tu plus sexagenos in dies
Plautus, Amph.
[Lindsay] frg.
XII: post 1034 insertum
. in ybs unum masculinum: hic chalybs huius chalybis. in urbs unum femininum: haec urbs huius urbis. in aps unum femininum: haec daps huius dapis. sed nominatiuus in usu frequenti non est, quem Liuius Andronicus in I
Odissiae ponit:
quae haec daps est, qui festus dies?
Liuius Andronicus, carm.
[Morel] frg.
6: (Odyssia, lib. I)
. Horatius accusatiuum protulit in II carminum :
ergo obligatam redde Ioui dapem
Horatius, carm.
2,7,17
. idem genetiuum in IIII:
nunc in reluctantes dracones
egit amor dapis atque pugnae
Horatius, carm.
4,4,11-12
. idem in epodo :
mutatae dapis
inemori spectaculo
Horatius, epod.
5,33-34
. in eps masculina et omnis: hic manceps huius mancipis, hic et haec et hoc particeps huius participis. adeps uel adipes in utroque genere inuenitur.
Varro in II rerum rusticarum : adipe suilla . in ops Latinum femininum unum: haec Ops huius Opis [nomen matris deum et copia] (eius quoque nominatiuus in usu frequenti non est, sed illius, quod ex eo componitur, commune omnis, hic et haec et hoc inops huius inopis. uetustissimi tamen etiam hic et haec et hoc ops et cops pro opulentus et copiosus proferebant.
Accius de Hercule dicens: (vol. 1)
quorum genitor fertur esse ops gentibus
Accius, trag.
[Ribbeck³] 669: (incerta fabula)
, pro opem ferens et auxilium gentibus. sic Caper. potest tamen etiam feminino genere hic intellegi figurate coniunctum masculino, ut si dixisset quorum genitor auxilium fuit gentibus. tamen nominatiuo eius usus est Plautus in cistellaria :
itaque me Saturnus eius patruus :: et Castor pater!
:: itaque me Ops opulenta illius auia :: immo mater quidem!
Plautus, Cist.
514-515
) et Graeca: hic Pelops huius Pelopis, hydrops hydropis, merops meropis. in yps Graeca: Cinyps Cinypis. in irps Latinum unum: hic et haec stirps huius stirpis. in ax correptam Latina et Graeca, ut haec făx huius facis, hic abăx huius abacis, quod tamen et hic abacus huius abaci frequens inuenitur. in ax productam Graeca et Latina sunt masculina uel feminina uel omnis, ut hic Phaeāx huius Phaeacis, haec pāx huius pacis, hic et haec et hoc audāx huius audacis. in ex correptam Graeca et Latina masculina et feminina et communia trium generum: hic Lelĕx huius Lelegis, hic grĕx huius gregis, haec ilĕx huius ilicis, hic et haec et hoc artifĕx huius artificis. in ex productam Latina masculina uel feminina sunt uel communia trium generum: hic rēx huius regis, haec lēx huius legis, hic et haec et hoc exlēx huius exlegis. in ix correptam Latina masculina uel feminina: hic calĭx huius calicis, haec pĭx huius picis, haec nĭx huius niuis. in ix productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia trium generum: hic Phoenīx huius Phoenicis, haec cornīx huius cornicis, hic et haec et hoc felīx huius felicis. oportet autem scire, quod Graeci i et y ante x breuem esse uolunt, etiam si in obliquis (vol. 1)
producatur, ut Φοῖνιξ Φοίνικος, βόμβυξ βόμβυκος, a uero secundum genetiuum etiam in nominatiuo produci uel corripi dicunt, ut κόλαξ κόλακος corripitur in nominatiuo, quoniam et in genetiuo corripitur, Φαίαξ uero
Φαίακος in utroque producitur.
Latini tamen omnes uocales bitempores, id est, habentes, ad genetiuum respicientes dicunt produci uel corripi uocales ante x positas in nominatiuo. inueniuntur igitur in ix productam Latina, ut ostendi, feminina uel omnis: haec nutrīx huius nutrīcis, hic et haec et hoc pernīx huius pernīcis. in ox correptam femininum: nŏx noctis, et ex hoc compositum commune: hic et haec et hoc pernŏx pernoctis.
Iuuenalis:
si luditur alea pernox
Iuuenalis 8,10
. in ox productam femininum uel omnis: haec uōx huius uocis, hic et haec et hoc uelōx huius uelocis, atrōx atrocis. in ux correptam masculina uel feminina: hic Volŭx huius Volucis, haec nŭx huius nucis. in ux productam masculinum: hic Pollūx huius Pollucis, femininum: haec lūx huius lucis. in yx Graeca tam masculina quam feminina: hic sandyx huius sandycis, haec Styx huius Stygis. in aex femininum: haec faex huius faecis. in aux unum femininum: haec faux huius faucis. in alx unum femininum: haec falx huius falcis. in anx unum: haec lanx huius lancis. (vol. 1)
in unx unum: hic et haec coniunx huius coniugis. in arx unum femininum: haec arx huius arcis. in ac unum neutrum: hoc lac huius lactis. in ec unum neutrum: hoc allec huius allecis. in ut hoc caput huius capitis.
de genetiuo singulari tertiae declinationis
et hae quidem terminationes nominatiui tertiae declinationis. genetiuus autem eius in is desinit correptam, excepto uno monosyllabo, haec uis huius uīs, quamuis omnes aliae declinationes producant terminationem eiusdem casus. oportet autem scire, quod in quibusdam pares habeat genetiuus tertiae [declinationis] suo nominatiuo syllabas, in quibusdam una, in aliis duabus syllabis uincat. et pares quidem habet in nominibus in e desinentibus correptam, ut hoc marĕ huius maris, hoc monilĕ huius monilis, et in quibusdam in er uel in es productam uel in is tam correptam quam productam exeuntibus, ut hic pater huius patris, hic uerrēs huius uerris, haec caedēs huius caedis, hic collĭs huius collis, haec auĭs huius auis, haec uīs huius uis. in aliis autem omnibus eiusdem declinationis nominibus una syllaba superat nominatiuum genetiuus, ut schema schematis, Cicero Ciceronis, consul consulis, pecten pectinis, baccar baccaris, lis litis, apex apicis. excipitur haec caro huius carnis, in quo pares habent syllabas genetiuus et nominatiuus (inueniuntur tamen ueteres, qui genetiuo similem (vol. 1)
nominatiuum protulerunt), et senex senis et supellex supellectilis, in quo duabus syllabis uincit genetiuus nominatiuum (huius quoque nominatiuum quidam similem genetiuo protulerunt). et omnia, quae a capite composita in ps desinunt, similiter habent duabus syllabis superantem genetiuum, ut anceps ancipitis, biceps bicipitis, centiceps centicipitis, quae ueteres in es proferentes secundum regulam declinabant: ancipes ancipitis, bicipes bicipitis, sicut hospes hospitis, sospes sospitis; iuniores uero gaudentes breuiloquio per concisionem ea protulerunt, quod et in aliis dictionibus fecisse inueniuntur, ut dic, duc, fac, fer pro dice, duce, face, fere, nec non etiam uocatiuos in ius terminantium propriorum: Virgili, Terenti pro Virgilie et Terentie dicentes, de quibus iam docuimus.
paenultima uero eius declinationis in quibusdam producitur, in quibusdam corripitur. producitur quidem in iis, quorum nominatiuus in longam desinit seu natura siue positione, ut sōl sōlis, Titān Titānis, delphīn delphīnis, fūr fūris, Maecenās Maecenātis, mercēs mercēdis, Samnīs Samnītis, Crenīs, nomen proprium nymphae, Crenīdis, ōs ōris, mūs mūris, praēs praēdis, uās uāsis, laūs laūdis, infāns infāntis, Arrūns Arrūntis, Arīs Arīnis, inērs inērtis, uecōrs uecōrdis, pūls pūltis, allēc allēcis. excipiuntur in on desinentia Graeca et in o tam Latina quam notha, quod tam corripere quam producere licet ea in nominatiuo. haec enim uocalis [id est o] quamuis in nominatiuo producatur, in genetiuo non semper producitur paenultima, sed in quibusdam, (vol. 1)
in aliis autem corripitur. quando autem producitur uel quando corripitur, cum de nominatiuo et genetiuo exposuimus dictum est. praeterea corripiunt praedictam paenultimam in ms uel bs uel ps uel x desinentia, si uocalem breuem ante eas consonantes habuerint, uelut hiĕms huius hiĕmis, caelĕbs caelĭbis, mancĕps mancĭpis, făx făcis, artifĕx artifĭcis; nec non producentia terminationem nominatiui corripiunt paenultimam genetiui: hic et haec et hoc pār huius păris, Lār Lăris, uās uădis, pēs pĕdis, Cerēs Cerĕris, compōs compŏtis, bōs bŏuis, sūs sŭis, grūs grŭis. corripientia quoque nominatiuum in quibusdam corripiunt paenultimam genetiui, in quibusdam producunt. producunt in al et in el neutra et in ar similiter neutra deriuatiua, ut hoc tribunăl huius tribunālis, ceruicăl ceruicālis, mĕl mēllis, fĕl fēllis, calcăr calcāris, lacunăr lacunāris, lucăr lucāris. in or quoque desinentia alia producunt, alia corripiunt paenultimam genetiui. producunt, ut hic cursor huius cursōris, hic et haec auctor huius auctōris;
corripiunt: hic Hector huius Hectŏris, haec arbor huius arbŏris, hic et haec memor huius memŏris; quando uero producunt et quando corripiunt, cum de nominatiuo tractabatur docuimus. alia uero omnia, quae nominatiui terminationem corripiunt, similiter paenultimam genetiui corripiunt, ut toreumă toreumătis, Hannibăl Hannibălis, uigĭl uigĭlis, cornicĕn cornicĭnis, aggĕr aggĕris, uetŭs uetĕris, capŭt capĭtis. excipiuntur inquiĕs inquiētis, quod simplicis declinationem seruauit in composito, quamuis corripiat extremitatem nominatiui, similiter ŏs ōssis et lăc lāctis, quod quibusdam placet in nominatiuo per apocopam te proferri: hoc lacte enim dicebant antiqui.
de datiuo casu singulari tertiae declinationis
datiuus tertiae declinationis nascitur a genetiuo abiecta s producta i: (vol. 1)
huius schematis huic schemati, huius maris huic mari, huius Ciceronis huic Ciceroni. inueniuntur poetae rarissime in Graecis, quae apud Graecos in i correptam terminant supra dictum casum, ipsi quoque eum corripientes.
Statius in I Achilleidos :
Palladĭ litoreae celebrabat Scyros honorem
Statius, Ach.
1,285
.
de accusatiuo singulari tertiae declinationis
accusatiuus fit supra dictae declinationis is genetiui modo in em modo in im conuersa, ut huius solis hunc solem, huius flaminis hunc flaminem, huius gregis hunc gregem, huius regis hunc regem, huius Tiberis hunc Tiberim, huius Araris hanc Ararim, huius uis hanc uim, huius turris hanc turrim. in una tamen terminatione, id est is, desinentium, quae similem habent genetiuum nominatiuo, inueniuntur quaedam nomina accusatiuum im finientia. sunt autem haec plerumque Graeca uel propria, quae accusatiui Graeci n in m conuertentia faciunt accusatiuum Latinum, ut Tiberis Tiberim, Fabaris Fabarim, Thybris Thybrim, Araris Ararim (nam non potest ab alio nominatiuo, ut diximus, nisi in is desinente in im accusatiuus proferri. ergo Arar per apocopam is protulit Lucanus in VI:
Rhodanumque morantem
praecipitauit Arar
Lucanus 6,475-476
), haec Neapolis Neapolim, Charybdis Charybdim.
Virgilius in VI:
Leucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem
Vergilius, Aen.
6,334
. idem in VIII:
a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim
diximus
Vergilius, Aen.
8,331-332
. (vol. 1)
idem in VIIII:
principio Falarim et succiso poplite Gygen
Vergilius, Aen.
9,762: Phalerim Verg.
. idem in VII:
qui Tiberim Fabarimque bibunt
Vergilius, Aen.
7,715
. Mephitis quoque, quod proprium est et a Graeco μεσῖτις, ut quibusdam uidetur, mutatione s in f translatum, rationabiliter in im fecit accusatiuum.
Virgilius in VII:
saeuamque exhalat opaca Mephitim
Vergilius, Aen.
7,84: saeuamque Verg.mephitim Verg.
. idem in VIIII:
inmanem ueluti pecora inter inertia tigrim
Vergilius, Aen.
9,730
. idem in XI:
uelocem interea superis in sedibus Opim
Vergilius, Aen.
11,532
. Alpis cum semper plurale sit, quomodo Syrtis, tamen et singulariter hoc, quomodo illud, inuenitur a poetis prolatum et in em accusatiuum terminans Alpem, cum illud Syrtim facit.
Lucanus in I:
tunc inter Rhenum populos Alpemque iacentes
Lucanus 1,481: tunc : hunc || Alpemque : Albimque (Lucan.)
. idem in III:
agmine nubiferam rapto supereuolat Alpem
Lucanus 3,299
.
Iuuenalis in IIII:
transilit; inposuit natura Alpemque niuemque
Iuuenalis 10,152
.
Lucanus in VIII:
trans Pharon in medio tanget ratis aequore Syrtim
Lucanus 8,184
. (vol. 1)
idem in I:
dubiam super aequora Syrtim
Lucanus 1,686
. praeterea inueniuntur Latina in im terminantia accusatiuum: hanc turrim, burim, securim, puppim, sitim, restim, uim, peluim, tussim, magudarim.
Virgilius in II:
turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
Vergilius, Aen.
2,460
. idem in I georgicon :
continuo in siluis magna ui flexa domatur
in burim et curui formam accipit ulmus aratri
Vergilius, georg.
1,169-170
. idem in II Aeneidos :
taurus et incertam excussit ceruice securim
Vergilius, Aen.
2,224
. idem in I:
ingens a uertice pontus
in puppim ferit
Vergilius, Aen.
1,114-115
. idem in bucolico :
dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo
Vergilius, ecl.
5,47: restinguere Verg.
. Terentius in eunucho :
ad restim † mihi quidem res redit planissime
Terentius, phorm.
686: miquidem Lindsay
.
Virgilius in VI:
nec uim tela ferunt, licet ingens ianitor Orci
Vergilius, Aen.
6,400: Orci Prisc.
: antro Verg.
. Plautus in rudente :
seu tibi confidis fore multam magudarim
Plautus, Rud.
633: sic Keil cum ed. princ.: in, corr. im ut uid.
, cod.
Bob.; uel ris uel ur exc. cod. Par. 7520; Ritschelio uidentur uerba aut si … declinandm est alius esse grammatici, qui magadur perperam accusatiuum habuerit, quem nominatiuum ad magadurim ipsi auctori fuisse ex prioribus patet
, quod significat frugis genus [id est caulis, qui nascitur ex ea parte (vol. 1)
cuius radix sirpis auellitur, uel, ut alii, siliginem]. quorundam tamen ex eis etiam in em inuenitur accusatiuus, ut Lucanus in III:
in puppem rediere rates
Lucanus 3,545
.
Virgilius in XI:
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem
Vergilius, Aen.
11,656
. Iuuenalis in IIII:
descendunt statuae restemque secuntur
Iuuenalis 10,58
. cetera uero omnia supra dictae declinationis nomina in em solam proferunt accusatiuum: hunc patrem, leporem, hanc uallem, hunc et hanc utilem. in Graecis autem frequenter inuenimus auctores tam in hac quam in aliis declinationibus Graecos plerumque seruantes accusatiuos, ut Titana, Sirena, thoraca, lampada pro Titanem, Sirenem et thoracem, lampadem, quamuis Plautus hanc lampadem dixit in
Casina :
tene hanc lampadem!
:: immo ego hanc † tenebo
Plautus, Cas.
840
.
de uocatiuo casu singulari tertiae declinationis
uocatiuus in tertia declinatione similis est suo nominatiuo, ut hic Cicero, hic consul, o Cicero, o consul, hic rhetor o rhetor. inueniuntur tamen Graeca, quae uocatiuum Graecum seruant: Thybris o Thybri, Thebais o Thebai, Pallas o Palla.
Virgilius in X:
da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro
Vergilius, Aen.
10,421
. idem in eodem: (vol. 1)
teque iuuat, Palla; sed bellis acer Alesus
Vergilius, Aen.
10,411: Halaesus Verg.
. idem in XI:
quin ego non alio digner te funere, Palla
Vergilius, Aen.
11,169
. Ouidius in I fastorum :
care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Ouidius, fast.
1,521
in quo Homerum est secutus. ille enim:
Πουλυδάμα, σὺ μὲν οὐκέτ᾽ ἐμοὶ φίλα ταῦτ᾽ ἀγορεύεις.
Statius in XII Thebaidos :
o mihi bis senos longum uigilata per annos,
Thebai
Statius, Theb.
12,811-812: longum : multum (Stat.)
.
de ablatiuo casu singulari tertiae declinationis
ablatiuus tertiae declinationis in aliis per e correptam, in aliis per i, in aliis et per e et per i profertur. per i in neutris, quae in e correptam desinunt per nominatiuum et sunt appellatiua, ut hoc marĕ, hoc monilĕ, ab hoc mari, ab hoc monili. et est similis huiuscemodi ablatiuus suo datiuo, huic mari et ab hoc mari. uetustissimi tamen solebant huiuscemodi nominum ablatiuum etiam in e proferre.
Varro in
antiquitatum humanarum XII: ab Erythro mare orti . idem in
Fundanio : in mare aquam frigidam oriri .
Atacinus quoque:
cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo
.
(vol. 1)
Plautus in rudente :
quippe quom extemplo in macellum piscis prolati † si essent,
nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
dicant in mare communi captos
Plautus, Rud.
979-981
. Lucanus in VII:
gentes Mars iste futuras
obruet et populos aeui uenientis in orbem
erepto natale feret
Lucanus 7,389-391
, pro natali.
Ouidius in V fastorum :
cur tibi pro Libycis clauduntur rete † leones?
Ouidius, fast.
5,371: leaenis (Ou.)
rete pro reti.
Plautus in rudente :
mea opera * et rete et horea
Plautus, Rud.
1020
(quod etiam masculino genere protulit idem in eadem:
non uides proferre me uuidum retem sine squamoso pecu?
Plautus, Rud.
942
. idem in eadem:
ubi demisi retem atque hamum, quicquid haesit extraho
Plautus, Rud.
984
. quod etiam feminino genere protulit secundum primam declinationem idem in rudente :
pol magis sapiuisset, si dormisset domi,
nam nunc et operam ludos facit et retiam,
ut tempestas est
Plautus, Rud.
899-901
).
(vol. 1)
Horatius in II sermonum :
his ut sublatis puer alte cinctus acernam
gausape purpureo mensam pertersit
Horatius, sat.
2,8,10-11
(unde Persius, quasi in e tantum desinente supra dicti nominis ablatiuo, gausapa dixit plurale, non gausapia:
iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis
Persius 6,46
. idem:
balanatum gausape pectes
Persius 4,37: pectas (Pers.)
. antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominatiuo hoc gausapum protulisse inueniuntur, unde Cassius ad Maecenatem : gausapo purpureo salutatus
Cassius Seuerus frg.
: (frg. seruatum apud.
Char. et Prisc.
; epist. ad Maecenatem)
.
Varro uero de lingua Latina ait, talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et a litera finiri: ὁ κοχλίας haec cochlea, ὁ χάρτης haec charta, ὁ γαυσάπης haec gausapa.
Seneca Ouidium sequens:
gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba
Seneca philosophus [Vottero] frg.
16: = 4 Haase
). propria eiusdem terminationis similem habent nominatiuo ablatiuum: hoc Praeneste ab hoc Praeneste.
Virgilius in VIII:
qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
Vergilius, Aen.
8,561
(figurate enim ad urbem reddidit ipsa, cum proprium oppidi neutrum est, quomodo Reate. idem poeta in VII: (vol. 1)
quique altum Praeneste uiri quique arua Celemnae
Vergilius, Aen.
7,682: Celemnae Prisc.
: Gabinae Verg.
). illorum quoque ablatiuus i terminatur neutrorum, quae in al desinunt: hoc tribunal ab hoc tribunali, hoc ceruical ab hoc ceruicali. similiter faciunt ablatiuum, quae in ar desinunt neutra et in obliquis casibus producunt a paenultimam, ut hoc calcar calcāris a calcāri, lanucar lacunāris a lacunāri, lucar lucāris a lucāri. quando autem producunt eam, in libro, qui est de nominatiuo et genetiuo, docuimus. masculina quoque uel communia in er uel in is desinentia, si faciunt in e neutra, ablatiuum in i efferunt, ut hic pedester haec pedestris hoc pedestre ab hoc et ab hac pedestri, saluber salubris salubre ab hoc et ab hac salubri (Virgilius in I georgicon :
balantumque gregem fluuio mersare salubri
Vergilius, georg. 1,272
), hic et haec celer uel celeris et hoc celere ab hoc et ab hac celeri (Lucanus in I:
motuque celer Cyllenius haeret
Lucanus 1,662
. M(arcus) Cato de re militari : satis celeris sis in tempore
Cato, mil.
[Jordan] frg.
13
. Caecilius in epistathmo :
si properas, escende huc meam nauem, ita celeris est
Caecilius, com.
[Ribbeck³] 33 : Epistathmos: v. 30 Guardì
, ex quo celerissimus pro celerrimus superlatiuum protulerunt.
Gn(aeus) Matius in Iliade :
celerissimus aduolat Hector
.
Ennius in annalibus : (vol. 1)
exin per terras postquam celerissimus rumor
Ennius, ann.
[Vahlen²] 460: = 491 Skutsch
.
Liuius in Odissia :
at celer hasta uolans perrumpit pectora ferro
; unde superlatiuum Virgilius in XII:
et qua fata celerrima crudum
Vergilius, Aen.
12,507: celerrima Prisc. cum MR Verg. codd. : -uma Verg.
. Terentius in Phormione :
† nullus es, Geta, nisi iam aliquod consilium celere reppereris
Terentius, phorm.
179: nisi iam aliquod tibi (om. L) … reperis (rep[p]ereris D²GLpEv) Lindsay Craig (1930: 66) "I defer consideration of reppereris which appears, with variations, in the two citations.
"
. Virgilius in III:
celerique fuga sub sidera lapsae
Vergilius, Aen.
3,243
. idem in V:
agmine remorum celeri uentisque uocatis
Vergilius, Aen.
5,211
. Lucanus in I:
et celeri uenas mouet inproba pulsu
Lucanus 1,629
), hic et haec utilis et hoc utile ab hoc et ab hac utili. sciendum tamen, quod, si inueniantur propria appellatiuis similia in i finientibus ablatiuum, illa per e proferunt eum: Iuuenalis [proprium] a Iuuenale, similiter Martialis a Martiale, Annalis ab Annale.
Cicero pro
Fundanio : non modo hoc a Villio Annale, sed uix mehercule a Quinto Muttone factum probari potest
Cicero, or. frg. [Crawford] 1 : (pro Fundanio)
. idem pro Plancio :
confiteor, summa in Laterense ornamenta esse
Cicero, Planc.
63: Laterense EFOPRST, Olechowska : Laterensi A
. similiter in i terminant ablatiuum omnia, quae in im habent accusatiuum: Tiberim a Tiberi, Parim a Pari, Charybdim a Charybdi, Tigrim a Tigri, uim a ui (Virgilius in X:
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri
Vergilius, Aen.
10,166
. (vol. 1)
idem in I Aeneidos :
multum ille et terris iactatus et alto
ui superum
Vergilius, Aen.
1,3-4
. Iuuenalis in V:
saeua dignum ueraque Charybdi
Iuuenalis 15,17
), quae uero et in im et in em, haec tam in i quam in e: hanc puppim et puppem ab hac puppi et puppe (Virgilius in III:
stans celsa in puppi
Vergilius, Aen.
8,680: etiam: (03,527 ; 10,261) Virgilius in III Prisc. [immo in VIII ] ; uide Geymon. et Hertz
. idem in VIII:
stans prima in puppi
Vergilius, Aen.
3,527: etiam: (08,680). idem in VIII Prisc. [immo in III ] uide Geymon. et Hertz ; unus ex 58 uersiculis semiplenis.
. idem in X:
dextra puppim tenet
Vergilius, Aen.
10,226
. Lucanus in IIII:
primum cana salix madefacto robore paruam
texitur in puppem
Lucanus 4,131-132: robore : uimine (Lucan.)
. idem in II:
rapta puppe minor subducta est montibus Argo
Lucanus 2,717
), turrim et turrem ab hac turri et turre.
Accius in Medea :
apud uetustam turrem
Accius, trag.
[Ribbeck³ ] 408: (Medea)
.
Virgilius in II:
turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
eductam
Vergilius, Aen.
2,460-461
. Virgilius in bucolico :
tale tuum carmen nobis, diuine poeta,
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo
Vergilius, ecl.
5,45-47
. idem in III georgicon : (vol. 1)
siti atque exterritus aestu
Vergilius, georg.
3,434
. idem in VI:
saeuumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum
Vergilius, Aen.
6,824-825
. Cato in epistula ad filium : ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis
Cato, epist. [Jordan] frg.
4: (de medicina)
. non tamen conuertitur regula: non enim in e et in i desinentia etiam accusatiuum omni modo in em et in im terminant. in as quoque terminantia, quando sunt gentilia, ablatiuum in i proferunt: Arpinas ab Arpinati, Capenas a Capenati. et rationabiliter; ueteres enim huiuscemodi nomina in is proferebant, hic et haec Arpinatis dicentes, unde neutrum hoc Arpinate. docuimus autem, quod omnia, ex quibus neutra transfigurantur in e exeuntia, per i faciunt ablatiuos, ut hic et haec regalis et hoc regale ab hoc et ab hac regali; sic ergo hic et haec Capenatis et hoc Capenate ab hoc et ab hac Capenati. nec mirum declinationem perfecti seruari in his, cum etiam accentum soleamus seruare, quamuis a in finali sit syllaba, quae in perfectis erat paenultima: Capenâs, Arpinâs, Ardeâs. quod autem per syncopam haec proferuntur, uetustissimorum usus comprobat.
Cato in I originum : sed lucus Capenatis
Cato, orig.
[Peter] 30: (ex libro I)
. idem in eodem: si quis mortuus est Arpinatis, eius heredem sacra non secuntur
Cato, orig.
[Peter] 61: (ex libro II)
. idem in eodem: populus communiter Tusculanus, Aricinus, Lanuuinus, Laurens, Coranus, Tiburtis, Pometinus, Ardeatis
Cato, orig.
[Peter] 58: (ex libro II)
. idem in oratione, qua suasit in senatu Samnitis dixit pro Samnis:
accessit ager, quem priuatim habent Gallicus, Samnitis, Apulus, Bruttius
Cato, or.
[Malcovati] frg.
230: (suasio in senatu)
.
Laurentis etiam pro Laurens dicebant.
Ennius in
annalibus : (vol. 1)
quos homines quondam Laurentis terra recepit
Ennius, ann.
[Vahlen²] 34: = 30 Skutsch
.
Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici . ad cuius similitudinem debet et hoc dite dici, unde pluraliter ditia Lucanus in VIIII:
non illic Libycae posuerunt ditia gentes
templa
Lucanus 9,515-516
.
Lucilius tamen
oleum Casinas
Lucilius, sat.
[Marx] 961: (ex septenario incertae sedis)
pro Casinate.
Titinius in psaltria :
Ferentinatis populus res Grecas studet
Titinius, com.
[Ribbeck³] 85 : Psaltria siue Ferentinatis frg.
I Ribbeck³ = I, 85 Daviault = I, 84 Lopez = I, 86 Guardì
.
Plautus in Sticho infimatis:
ergo oratores populi summates uiri
summi accubent, ego infimatis infimus
Plautus, Stich.
492-493
. inueniuntur tamen quidam in huiuscemodi nominibus etiam in e ablatiuum proferentes, quod mox usus approbet. similiter mensium nomina in is uel in er desinentia ablatiuum per i finiunt: Quintilis a Quintili, Aprilis ab Aprili, September a Septembri, October ab Octobri.
Iuuenalis in V:
hesternum solitus medio seruare minutal
Septembri
Iuuenalis 14,129-130
. idem in III:
pallere et uinum toto nescire Decembri
Iuuenalis 7,97
. possunt tamen haec etiam communia esse, unde kalendas Septembres (vol. 1)
dicimus. praeterea simplex eorum similiter inuenitur faciens ablatiuum imber ab imbri.
Statius in VII:
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri
Statius, Theb.
7,9
. Cicero de signis : cum esset uinctus nudus in aere, in imbri, in frigore
Cicero, Verr.
2.4,87
. idem in frumentaria : ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum in area corrumpi patiebatur
Cicero, Verr.
2.3,36: corrumpi in area (Cic.)
. bipennis commune est et habet etiam neutrum, ideo ablatiuum a bipenni facit.
Virgilius in XI:
ferro sonat alta bipenni
fraxinus
Vergilius, Aen.
11,135-136: actas Verg.
. in e autem et i indifferenter desinunt in ablatiuo omnia, quae sunt communia trium generum, ut hic et haec et hoc par ab hoc et ab hac pare uel pari (Virgilius in bucolico :
numero deus impare gaudet
Vergilius, ecl.
8,75
. Lucanus in VIIII:
ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus
Lucanus 9,256
), hic et haec et hoc uetus a uetere uel ueteri (Iuuenalis in II
saturarum :
intrauit calidum ueteri centone lupanar
Iuuenalis 6,121
.
Cicero pro Murena : cum ex familia ueteri et illustri
Cicero, Mur.
17: uetere (Cic.)
. Statius in I Thebaidos :
funditus, et ueteri spumauit Lerna ueneno
Statius, Theb.
1,360
. idem in XI:
ueteri stat sordida tabo
utraque canities
Statius, Theb.
11,582-583
. idem in XII:
si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum (vol. 1)
quaesitura uenis, si quid non fanda † Carontis
iussa times
Statius, Theb.
12,374-376: quid non fanda † Carontis : tu quoque dura Creontis (Stat.)
), hic et haec et hoc audax, triplex, artifex, ab hoc et ab hac audace uel audaci, a triplice uel triplici, ab artifice uel artifici.
Virgilius in VIII:
at Caesar triplici inuectus Romana triumpho
moenia
Vergilius, Aen.
8,714-715
. Statius in I Achilleidos :
qualiter artifici uicturae pollice cerae
accipiunt formas
Statius, Ach.
1,332-333
. similiter ab hoc et ab hac duplice uel duplici, supplice uel supplici dicimus (Horatius sermonum libro II:
tum pensilis uua secundas
et nux ornabat mensas cum duplice ficu
Horatius, sat.
2,2,121-122
. Terentius in Phormione :
commodius esse opinor duplici spe utier
Terentius, phorm.
603
. Lucanus in VI:
nec superos orat nec cantu supplice numen
auxiliare uocat
Lucanus 6,523-524
.
Sallustius in Catilinario : demisso uultu, uoce supplici
Sallustius, Catil.
31,7
), memor a memore uel memori.
Iuuenalis in IIII:
figendum et memori tractandum pectore, siue
Iuuenalis 11,28
.
Horatius in II sermonum :
ad Maecenatem memori si mente recurras
Horatius, sat.
2,6,31
. Ouidius in VI metamorphoseon : (vol. 1)
absentes pro se memori rogat ore salutent
Ouidius, met.
6,508
(et puto ideo magis in i terminatione uti in hoc nomine ueteres, quod antiquissimi hic et haec memoris et hoc memore proferebant, ex quibus ablatiuus in i solam uult terminari, unde Cicero quoque pro
Plancio : memori mente persoluunt
Cicero, Planc.
80
. ideo autem communio generis est duplicis in ablatiuo terminationis causa, quod simplicia unius generis inueniuntur, quorum ablatiuus in e solam exit, et tamen composita ab eo, si communia trium generum sint, tam in e quam in i finiunt eundem casum: haec ops ab ope, hoc cor a corde, hoc caput a capite, hic et haec et hoc inops ab inope uel inopi.
Cicero in frumentaria : hanc pecuniam tantam, datam ex aerario inopi atque exhausto
Cicero, Verr.
2.3,164: datam tibi (Cic.)
), anceps ab ancipite uel ancipiti.
Virgilius in III:
tum uero ancipiti mentem formidine pressus
Vergilius, Aen.
3,47
. similiter hic et haec et hoc concors a concorde uel concordi, unde Persius:
diuidit in geminos concordia fata duorum
Persius 5,49
; in ia autem desinens pluralis sine dubio ab ablatiuo est in i terminante. sciendum tamen, quod etiam hic et haec concordis et hoc concorde dicebant, hic et haec amentis et hoc amente. nec mirum, cuius simplex quoque mentis Ennius protulit in Epicharmo :
terra corpus est, at mentis ignis est
Ennius [Vahlen²] frg. var. 51
pro mens. lentis quoque pro lens, et paris pro par.
Atta in
socru : (vol. 1)
ad hanc fortunam accessit † ei fortuna paris
Atta, com.
[Ribbeck³] 14 : Socrus (fortuna ei Bothe, Ribbeck, Daviault, Guardì ): v. 16 Daviault = 15 Lopez = 16 Guardì
. uigil, quod quidam duorum, quidam trium generum commune putant esse debere, a uigile uel uigili facit ablatiuum (Iuuenalis in V:
praeterea lateris uigili cum febre dolorem
Iuuenalis 13,229
.
Statius in II Achilleidos :
aspicit intentum uigilique haec aure trahentem
Statius, Ach.
1,794
), teres a terete uel tereti (Virgilius in VII:
sed haec tereti mos est aptare flagello
Vergilius, Aen.
7,731: tereti Prisc.
: lento Verg.
. idem in eodem:
et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello
Vergilius, Aen.
7,665
. idem in XI:
et fundam tereti circum caput egit habena
Vergilius, Aen.
11,579
), hebes ab hebete uel hebeti (Iuuenalis in IIII:
hebeti lautissima ferro
caeditur et tota sonat ulmea caena Suburra
Iuuenalis 11,140-141
). (quaeritur, an, cum hic et haec et hoc hospes et sospes dicatur, unde Lucanus in V:
hospes in externis audiuit curia tectis
Lucanus 5,11
et Statius in IIII Thebaidos :
accipias, fessisque libens iterum hospita pandas
flumina
Statius, Theb.
4,849-850
et Iuuenalis in V:
numquam
depositum tibi sospes erit
Iuuenalis 13,177-178
, possit ab hoc sospite et sospiti dici, quod adhuc apud nullum legi, sed ab hospite et sospite?
Virgilius in VIII: (vol. 1)
quo sospite numquam
res equidem Troiae uictas aut regna fatebor
Vergilius, Aen.
8,470-471
. et fortassis quia haec sola in es terminantium etiam in a faciunt feminina, euitauerunt communium aliorum regulam ablatiui, uel quod in heroico stare metro non possit nisi in e terminans eorum ablatiuus. quod autem etiam in a desinunt supra dicta nomina, usus confirmat.
Virgilius in III:
et pater Anchises: bellum, o terra hospita, portas
Vergilius, Aen.
3,539: terra hospita Verg.
. idem in IIII compositum ab eo:
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis
Vergilius, Aen.
4,41: Syrtes Verg.
. Ouidius in II fastorum :
principio mensis Phrygiae contermina Matris
hospita delubris dicitur aucta nouis
Ouidius, fast.
2,55-56: sospita (Ou.)
. Cicero pro Murena : a sacris patriis Iunonis Sospitae
Cicero, Mur.
90
), tridens a tridente uel tridenti: potest enim esse trium generum, nam lectum est tridenti hasta et telo, quamuis, cum Neptuni fuscinam per se positum significat, masculino genere inuenitur.
Virgilius in II:
Neptunus muros magnoque emota tridenti
fundamenta quatit
Vergilius, Aen.
2,610-611
. locuples quoque, quia trium est generum, a locuplete uel locupleti facit ablatiuum.
Cicero in frumentaria : in prouincia locupleti ac referta
Cicero, Verr.
2.3,48: tam locuplete (Cic.)
. in er communia, quae non exeunt etiam in is, per e solam inuenio proferentia ablatiuum: hic et haec et hoc pauper a paupere, hic et haec et hoc degener a degenere, hic et haec et hoc uber ab ubere, ὁ εὐθαλής ἡ εὐθαλής καὶ τὸ εὐθαλές. similiter in e et in i (vol. 1)
faciunt ablatiuum in uis uel guis uel ctis uel mnis uel gnis terminantia nomina nominatiuum et alia fere omnia, quorum extrema syllaba in is desinit a duabus incipiens consonantibus, ut auis ab aue uel aui (Horatius in I carminum :
Nereus fata: mala ducis aui domum,
quam multo repetet Graecia milite
Horatius, carm. 1,15,5-6
), nauis a naue uel naui (Cicero de suppliciis : quo enim tibi naui opus fuit?
Cicero, Verr.
2.5,45: quid enim tibi naui (Cici.
, ubi "opus fuit" uac.
)
. Terentius in Andria :
naui fracta apud Andrum [insulam]
Terentius, andr.
923: ad Andrum Lindsay (apud γG)
. idem in heautontimorumeno :
aduenientem, e naui egredientem ilico
abduxi ad cenam
Terentius, haut.
182-183
. in eadem:
dies triginta aut plus ego in naui fui
Terentius, hec.
421
. Virgilius uero per e protulit in V:
at media Mnestheus incedens naue per ipsos
hortatur socios
Vergilius, Aen.
5,188-189: at media socios incedens naue per ipsos / hortatur Mnestheus Verg.
), ciuis a ciue uel ciui (Iuuenalis in IIII:
quid illo ciue tulisset
natura in terris
Iuuenalis 10,278-279
.
Cicero in Verrinarum IIII: quod Siculus a ciui Romano, ciuis Romanus datur * primum suae legis, quod ciuis cum ciui (vol. 1)
ageret
Cicero, Verr.
2.2,32-33: lac.
= ceterarum rerum (§ 32) .
ciuibus Romanis erecta sunt (§ 33) leges (Cic.) ciui cO¹, Peterson : ciue rell.
. sic enim ueteres codices habent, quos imperitia quorundam corrupit mutantium scripturam. idem pro Plancio : quid dicam de G(aio) Virgilio, tali ciui et uiro?
Cicero, Planc.
96: dicam ?
C. [AEOPRST : cum F ; de Prisc. gramm. dett. (V⁴ απ¹)] Vergilio (Cic.) et om.
R
. et mox: in naui tuta
Cicero, Planc.
97: naui (Prisc.), Olechowska : naue AEFOPRST
. idem pro
Sestio : quod esset ausus pro ciui, pro bene merito ciui
Cicero, Sest.
29
. idem in VII Philippicarum : sed in principe ciui non est satis
Cicero, Phil. 7,20: ciui V : ciue D
), uectis a uecte uel uecti (Terentius in eunucho :
in medium huc agmen cum uecti, Donax
Terentius, eun. 774
), ignis ab igne uel igni (Virgilius in IIII:
uulnus alit uenis et caeco carpitur igni
Vergilius, Aen.
4,2: uolnus Verg.
. idem in I georgicon :
et, quamuis igni exiguo, properata maderent
Vergilius, georg.
1,196
. Iuuenalis in V:
minor igne rogi
Iuuenalis 15,140
.
Lucanus in I:
igne uago lustrare iuuat, tibi numine ab omni
Lucanus 1,50
). amnis etiam ab hoc amne uel amni (Virgilius in VIIII:
murorum in parte sinistra
opposuere aciem, nam dextera cingitur amni
Vergilius, Aen.
9,468-469
. idem in I georgicon :
prono rapit alueus amni
Vergilius, georg.
1,203
. Lucanus in VI: (vol. 1)
ferit amne citato
Maliacas Sperchios aquas
Lucanus 6,366-367
), anguis ab angue uel angui (Statius in IIII:
angue ter excusso
Statius, Theb.
4,485
. Horatius in I epistularum :
alter Mileti textam cane peius et angui
uitabat chlamydem
Horatius, epist. 1,17,30-31: uitabit chlaniden (Hor.)
). similiter ab ungue uel ungui (idem in eodem:
ad haec ego naribus uti
formido et, luctantis acuto ne secer ungui
Horatius, epist. 1,19,45-46
). inuenitur etiam a minore uel minori, a leuiore uel leuiori et a maiore uel maiori.
Iuuenalis in V:
numinibus miserum † urguebat Atlanta minori
pondere
Iuuenalis 13,48-49: urguebant (Iuu.)
. Statius in VI Thebaidos :
numquam hunc animum natura minori
corpore nec tantas ausa est includere uires
Statius, Theb.
6,845-846
. Iuuenalis in III:
non defuit illi,
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum. constat leuiori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae
Iuuenalis 7,75-78: non : nec (Iuu.)
. Lucanus in VII:
uixque reuulsa solo maiori pondere pressum
signiferi mersere caput
Lucanus 7,162-163
. (vol. 1)
nec mirum, tam in i quam in e comparatiuorum ablatiuos terminari, cum uetustissimi etiam neutrum in or finiebant et erat eadem terminatio communis trium generum, quae capax est, ut docuimus, utriusque ablatiui, tam in e quam in i terminantis.
Valerius Antias in VI annalium :
hoc senatusconsultum prior factum est
Valerius Antias, hist.
[Peter] frg.
16: (Annales, ex libro VI)
.
Cassius Emina
annalem suum quartum hoc titulo inscripsit: bellum Punicum posterior
Hemina, hist.
[Peter] frg.
31: (ex libro IV, annales)
.
Claudius in VIIII annali : qui prior bellum, quod cum his gestum erat, meminissent
Quadrigarius, hist.
[Peter] 74: (ex libro IX)
. in eodem: ubi decreuerunt, commemorant, Graccho foedus prior Pompeianum non esse seruatum
Quadrigarius, hist.
[Peter] 73: (ex libro IX)
. propria, si sint appellatiuis similia in i terminantibus ablatiuum, ipsa per e eundem proferunt casum, sicut supra dictum est, ut Iuuenalis, Martialis, Felix [propria] a Iuuenale, Martiale, Felice. rudis, quando commune est significans recentem, et neutrum in e facit, hoc rude, et ablatiuum in i, a rudi, quando uero uirgam, qua gladiatores donati cessabant gladiatura, femininum est solum et ablatiuum in e finit.
Iuuenalis in II:
hic Sergius idem
accepta rude coepisset † Vegento uideri
Iuuenalis 6,112-113: Veiiento (Iuu.)
. strigilis uel deriuatiuum est a stringo uel a Graeco στλεγγίδος. itaque rationabiliter in i terminauit ablatiuum.
Horatius in II sermonum :
an hic † peccauit, sub noctem qui puer uuam
furtiua mutat strigili?
Horatius, sat.
2,7,109-110: corpus. an hic peccat … (Hor.)
. in ix etiam feminina uerbalia, quia possunt esse communia cum (vol. 1)
neutris, ut uictrix, ultrix, unde et uictricia, ultricia, tam in e quam in i finiunt ablatiuum.
Lucanus in I:
in sua uictrici conuersum uiscera dextra
Lucanus 1,3
. idem in eodem:
tollite iam pridem, uictricia tollite signa
Lucanus 1,347
.
Statius in V:
ultricia Graiis
uirginibus dare tela pater
Statius, Theb.
5,117-118: Graius (Stat.)
. postis etiam a poste uel posti inuenio, quia, ut supra diximus, a duabus consonantibus incipiens finalis syllaba in is desinit.
Lucanus in V:
tum poste recluso
dux ait
Lucanus 5,531-532
.
Ouidius in V metamorphoseon :
raptaque de dextro robusta repagula posti
ossibus inlisit
Ouidius, met.
5,120-121
.
in âs quoque circumflexa, quae apud ueteres etiam in tis proferri
docuimus, tam in e quam in i finiunt ablatiuum.
Cicero
pro Vareno :
G(aius) Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate
Cicero, or. frg. [Crawford] 3 : pro Vareno
. idem in eadem:
in praefectura Fulginate
Cicero, or. frg. 4 : pro Vareno
. idem pro Cluentio : ex municipio Aletrinati
Cicero, Cluent.
46: Aletrinati (Prisc.), Rizzo : Allerinati C (= Σ Alarinati uel Larinati O² Larinati STψ²); Aletrinate M
. alia uero omnia tertiae declinationis nomina in e desinunt per ablatiuos correptam, cum omnes aliae terminationes ablatiui in omni declinatione producantur. ergo si qua ex his, quae debent in e per ablatiuum proferri, inueniamus per i prolata, auctoritati adscribimus, quae saepe etiam datiuis pro ablatiuis nec non etiam pro genetiuis est usa, ut Virgilius in VIII:
aduectum Aenean classi uictosque Penates
»,
(vol. 1)
pro aduectum classe, nisi si dicamus Hellenismo usum esse poetam; datiuo enim casui illi hoc adiungunt uerbum. in Graecis est quando inuenimus e producta finiri ablatiuum tam primae quam tertiae declinationis nominum, qui magis datiuus est Graecus pro ablatiuo positus Latino.
Virgilius in I:
ipse uno graditur comitatus Achatē
Vergilius, Aen.
1,312
. Lucanus in VIII:
signaque ab Euphratē cum Crassis capta sequentes
Lucanus 8,358
. similiter a Demosthenē, Aristotelē, Hermogenē. uetustissimi tamen etiam in quibusdam Latinis, quae nominatiuum in es productam terminantia pares cum genetiuo habent syllabas in hac declinatione, solebant producere ablatiuum more quintae declinationis uel supra dictorum Graecorum: a molē, tabē, famē, quod adhuc sic profertur.
Virgilius in VI:
offam
obicit; ille famē rabida tria guttura paudens
Vergilius, Aen.
6,420-421: pandans Verg.
. Lucanus in X:
non mandante famē; multas uolucresque ferasque
Aegypti posuere deos
Lucanus 10,158-159
.
Iuuenalis in V:
membra aliena famē lacerabant, esse parati
et sua
Iuuenalis 15,102-103
.
Lucretius:
imbribus ut tabē nimborum arbusta uacillent
Lucretius 1,806
.
de nominatiuo plurali tertiae declinationis
nominatiuus pluralis fit a genetiuo singulari mutata ultima is in es productam in masculinis et femininis et communibus, ut huius cardinis hi cardinēs, huius consulis hi consulēs, huius matris hae matrēs, (vol. 1)
huius uatis hi et hae uatēs. neutra uero ex ablatiuo singulari faciunt nominatiuum pluralem hoc modo. si in i uel tam in i quam in e exeat ablatiuus, correpta i et addita a fit nominatiuus pluralis, ut ab hoc mari haec maria, ab hoc ceruicali ceruicalia, a lacunari lacunaria, a pari uel pare paria, a felice uel felici felicia. excipitur a uetere uel ueteri, quod uetera et non ueteria facit, nec non ab hoc ludicri, quod ludicra et non ludicria dicimus.
Virgilius in XII Aeneidos :
neque enim leuia aut ludicra petuntur
praemia, sed Turni de uita et sanguine certant
Vergilius, Aen.
12,764-765
. similiter comparatiua, quae ablatiuum tam in e quam in i terminant: maiora enim et minora et plura dicimus, quamuis antiqui etiam pluria dixerunt, unde compositum compluria.
Terentius in
Phormione :
multa aduenienti, ut fit, noua hic :: compluria
Terentius, phorm.
611
. Cicero de signis : immo uero alia compluria
Cicero, Verr.
2.4,102: complura ω, Baldo
; in quibusdam tamen codicibus inuenitur complura. idem in eodem: dies continuos compluris
Cicero,
Verr.
2.5,137
. idem pro Caecina : compluris armatos
Cicero , com.
[Ribbeck³] 235¹ : Pantelius frg.
IV Ribbeck³ = IV, 240 Daviault = Patellea v. 234 Lopez
protulit in
patella teste Aruntio) et praeterea dextimus et sinistimus. extimus quoque pro extremus dicebant antiqui.
Varro περὶ αἱρέσεων:
porro inde ab uno quoque compito ternae uiae oriuntur, e quibus singulae exitum ac τέλος habent proprium. a primo compito dextimam uiam munit Epicurus
Varro [Bücheler] frg.
402: (περὶ αἱρέσεως)
.
Caelius in primo
historiarum : dextimos in dextris scuta iubet habere
Coelius, hist.
[Peter] frg.
22: (ex libro I; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)
. Sallustius in Iugurthino , ut supra diximus: Sulla cum equitatu apud dextimos, in sinistra parte Mallius cum funditoribus
Sallustius, Iug.
100,2
. Plinius in VI naturalis historiae : Dyrrachium, Canusium, Apuliae extima
Plinius, nat.
6,217: Durrachium, Canusium, Apuliae extuma (Plin.)
. (vol. 1)
in remus (quae sola forma e habuit longam in paenultima, cum omnis forma superlatiui i correptam habeat ante mus, ut pulcherrĭmus, doctissĭmus, sapientissĭmus, maxĭmus, ultĭmus) ab aduerbiis siue praepositionibus uenientia desinunt haec: extra exterior extrēmus, supra superior suprēmus, post posterior postrēmus. ex quo apparet, neque a supero neque a postero fieri comparatiuos siue superlatiuos, sicut neque ab infero infimus, quod solum in fimus desinit, sed ab aduerbio infra inferior infimus, nam si essent a [nomine] supero, postero, infero, seruassent regulam in us terminantium secundae declinationis, quae in simus faciunt superlatiuum. in nimus unum anomalum desinit, paruus minor minimus. in rimus a uerbo unum inuenitur, detero deterior deterrimus et unum anomalum, plurimus. in simus etiam unum anomalum inuenitur, pessimus. nam nouissimus uidetur [secundum analogiam] a nouo factum. ab eo autem, quod est ante anterior, superlatiuum [in usu] non inueni. a paene autem aduerbio superlatiuum in simus protulit Plautus in mustellaria :
ita mea consilia peruortit paenissime
Plautus, Most.
656
. item ab eo, quod est penitus aduerbium, superlatiuo usus est idem in
Persa :
furtiuam adductam ex Arabia penitissima
Plautus, Persa 522
. sciendum tamen, quod etiam nomen inuenitur, hic penitus, huius peniti, ex quo magis superlatiuus gradus nascitur.
Plautus in asinaria :
etiamne?
:: age quaeso Hercle usque ex penitis faucibus
Plautus, Asin.
40
. (vol. 1)
illud quoque sciendum, quod omnia et comparatiua et superlatiua duarum excedunt numerum syllabarum exceptis prior et primus et anomalis his: minor et maior et peior et plus. nec mirum, cum positiua quoque, ex quibus nascuntur, bisyllaba sint uel eo plus [per genetiuos] et uel unam uel duas assumentia syllabas faciant supra dictos gradus: ditis ditior ditissimus, clari clarior clarissimus, nigri nigrior nigerrimus, utilis utilior utilissimus, similis similior simillimus, infra inferior infimus. superlatiuus uero comparatiuum est quando superat una syllaba, ut quando in simus finitur, iustior iustissimus, et quando in rimus, si positiui nominatiuus et genetiuus pares habeant syllabas, ut taeter taetri taetrior taeterrimus, acer acris acrior acerrimus; est quando par est, ut in limus terminans, agilior agillimus, facilior facillimus; est quando una uincitur syllaba, ut quando in fimus uel timus uel remus desinit, ut inferior infimus, ulterior ultimus, exterior extremus uel extimus.
Varro in chorographia :
ergo inter solis stationem et sidera septem
exporrecta iacet tellus. huic extima fluctu
Oceani, interior Neptuno cingitur ora
Varro Atacinus, carm.
[Morel] frg.
15
. Plautus in truculento : (vol. 1)
bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a uobis
Plautus, Truc.
729
.
de diminutiuo
diminutiuum est, quod diminutionem primitiui sui absolute demonstrat: rex regulus, id est paruus rex. ideo autem positum est absolute, quia comparatiua quoque non solum augent, sed etiam est quando minuunt uim primitiuorum, sed non absolute. ad aliquid enim [omnimodo] fit comparatio, ut breuior dicitur ad breuem [et] angustior ad angustum. unde, quamuis in his quoque [comparatiuis] inueniantur quaedam diminutiua apud Latinos, ut superius docuimus, non possunt tamen esse absoluta, cum a comparatiuis sint deriuata et ipsa quoque comparationem significent, ut plusculus, maiusculus, minusculus: necesse est enim, ad aliquid ea comparari, ut Terentius in eunucho :
Thais quam ego sum maiuscula est
Terentius, eun.
527
, id est paruo maior quam ego. alia autem diminutiua, id est omnia, quae non a comparatiuis deriuantur, ex sese habent diminutionem et nulli comparantur, ut regulus, tantulus. solent autem diminutiua uel necessariae significationis causa proferri (ut Sallustius in Iugurthino : postquam reguli in unum conuenere
Sallustius, Iug. 11,2
, id est parui reges), uel urbanitatis (ut Iuuenalis in
saturarum IIII:
unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantum
Iuuenalis 4,98
) uel adulationis, et maxime puerorum, ut Catulaster, Antoniaster, (vol. 1)
patriciolus, Sergiolus. deriuantur igitur pleraque ab appellatiuis, pauca etiam a propriis, et seruant genera primitiuorum plerumque et saepe inueniuntur diminutiuorum diminutiua in diuersas desinentia formas, ut homo, homuncio, homunculus, homullus, homullulus. sunt igitur formae diminutiuorum masculini generis hae: culus, ulus absque c, olus, ellus, xillus, illus absque x, ullus, cio, aster, leus, tulus: culus, ut igniculus; ulus absque c, tantulus; olus, Sergiolus, capreolus; ellus, agellus; illus x antecedente, paxillus, absque x, codicillus; ullus, homullus; cio, homuncio; aster, parasitaster; leus, eculeus, aculeus; tulus, nepotulus.
Plautus in milite glorioso :
si te saluum hinc † amittimus Venerium nepotulum
Plautus, Mil.
1413
. feminini autem generis hae: cula, ula absque c, ola, ella, xilla, illa absque x, ulla, ut anicula, siluula, unciola, capella, maxilla, anguilla, una ulla. neutrorum quoque sunt formae hae: culum, ulum sine c, olum, ellum, illum cum x et sine eo, ullum, ut corpusculum, corculum (Plautus in Casina :
meum corculum, melculum, uerculum
Plautus, Cas. 836
), sine c, capitulum, laureolum, lucellum, uillum, uexillum, ullum. et sciendum, quod nomina tertiae uel quartae uel quintae declinationis pleraque, non tamen omnia, ut quidam putauerunt, diminutiuorum masculina in culus, feminina in cula, neutra in culum terminant, a primae uero uel secundae declinationis nominibus nullum inuenitur (vol. 1)
diminutiuum in has desinens formas, nisi si a primitiuo habeat c, ut Graecus Graeculus, furca furcula. earum igitur [quoque] formarum, ut possim, regulas coner exponere. monosyllaba in s desinentia uocali antecedente, cuiuscumque sint generis, et in er omnia, quae sunt tertiae declinationis, et in us neutra nominatiuo assumunt in masculino culus, in feminino cula, in neutro culum, ut flos flosculus, mas masculus, mus musculus, plus plusculus, os osculum, quod quamuis sit formae diminutiuae, tamen, quia aliam habuit significationem, fecit ex sese aliud diminutiuum oscillum. similiter faciunt in er terminantia diminutiuum: frater fraterculus, pater paterculus, quod et proprium inuenitur, mulier muliercula, pauper pauperculus paupercula pauperculum, mater matercula.
Plautus in cistellaria :
tunc tu igitur mea matercula
Plautus, Cist.
452
. excipitur uenter uentriculus.
Lucanus in tertio:
qua iam non medius descendit in ilia uenter
Lucanus 3,724
.
Iuuenalis in primo:
infra uentriculum tenui distantia rima
Iuuenalis 3,97
. sic etiam in us neutra: munus munusculum, corpus corpusculum, opus opusculum, crus crusculum.
Plautus in cistellaria :
cum extortis talis, cum todinis crusculis
Plautus, Cist.
408
. (vol. 1)
similiter tus tusculum. idem in aulularia :
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas
Plautus, Aul. 385
. nec non et comparatiua eiusdem generis et eiusdem terminationis similiter faciunt diminutiua, sed mobilia: maius maiusculus maiuscula maiusculum, grandius grandiusculus grandiuscula grandiusculum, celerius celeriusculus celeriuscula celeriusculum, unde Cicero aduerbium celeriuscule protulit ad Herennium tertio libro artis rhetoricae :
strenue quod uolumus ostendere factum, celeriuscule dicemus
Cornificius, rhetorica Her.
3,14,24
, sicut a saepius comparatiuo saepiuscule.
Plautus in Casina :
ut nubat mihi,
illud quidem uolebam: nostro uilico :: † saepiuscule peccas
Plautus, Cas.
702-703
. plus quoque, quamuis a masculino uel feminino comparatiuo non ueniat, facit tamen [ut superius ostendimus] plusculus pluscula plusculum, unde Terentius in hecyra :
primum dies complusculos
Terentius, hec.
177: primo Lindsay (primum γ, schol. D, Lp²)
, et in Phormione :
tum pluscula
supellectile opus est
Terentius, phorm.
665-666
. lepus quoque, quod solum in us masculinum siue epicoenum disyllabum [Latinum] tertiae est declinationis, assumit nominatiuo culus et facit (vol. 1)
diminutiuum, ut lepus lepusculus.
Cicero de signis : si minus eiusmodi quippiam uenari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur
Cicero, Verr.
2.4,47
. ad hanc formam etiam positiua in or desinentia mutant or in us et accepta culus faciunt diminutiua, ut rumor rumusculus: Cicero pro
Cluentio : qui imperitorum hominum rumusculos aucupant
Cicero, Cluent.
105: aucupati (Cic.)
, uel assumunt culus uel cula, ut amator amatorculus, soror sororcula.
Plautus in Poenulo :
uix aegreque amatorculos inuenimus
Plautus, Poen.
236
. idem in cistellaria :
germana mea sororcula
Plautus, Cist.
451
. in is uero uel in e desinentia omnia uel in ns monosyllaba uel in rs datiuo corripientia i assumunt supra dictas syllabas et faciunt diminutiuum, ut ignis [igni] igniculus, testis [testi] testiculus, nauis [naui] nauicula, cutis [cuti] cuticula, auis [aui] auicula, clauis [claui] clauicula, rete [reti] reticulum, fons [fonti] fonticulus, mons [monti] monticulus, pons [ponti] ponticulus, lens [lenti] lenticula, pars [parti] particula, dulcis [dulci] dulciculus et dulcicula dulciculum, securis [securi] securicula.
Plautus in rudente :
post altrinsecus est securicula ancipes
Plautus, Rud.
1158
. Cicero in III Tusculanarum : dulciculae potionis aliquid uideamus
Cicero, Tusc.
3,46
. similiter fidis [fidi] fidicula. idem in II de natura
deorum :
si platani fidiculas ferrent numerosa sonantes
Cicero, nat. deor. 2,22: numerose codd.
Cic.
. nam si (vol. 1)
esset fides in hac quoque significatione, quomodo Seruio placet, non fidicula fecisset, sed fidecula. et cum omnia huiuscemodi diminutiua tam paenultimam quam antepaenultimam corripiunt, cuticula i antepaenultimam producit.
Iuuenalis:
combibet aestiuum contracta cuticula solem
Iuuenalis 11,203: nostra bibat uernum (Iuu.)
, quod eum facere metri necessitas compulit: quattuor enim breues habens dictio in heroico poni aliter non poterat, quamuis Virgilius huiuscemodi nomina soleat proceleusmaticos ponere, ut
labat ariete crebro
Vergilius, Aen.
2,492
. excipitur lapis, quod lapillus facit diminutiuum; etiam anguis anguilla, unguis quoque ungula facit, quae tametsi formam uideantur habere diminutiui, significatione tamen non sunt diminutiua. secundum supra dictam formam quartae quoque declinationis nomina faciunt diminutiuum. us enim uel u nominatiui in i conuertunt correptam et accipiunt culus in masculino, in feminino cula, in neutro culum, ut currus currĭculus (dicitur tamen et hoc curriculum), uersus uersĭculus, artus artĭculus, fluctus fluctĭculus, anus anĭcula, cornu cornĭculum, genu genĭculum. excipitur ab acu aculeus. in x omnia uel in ns supra syllabam uel in t desinentia genetiui extremam terminationem, id est is, in u conuertunt et accepta lus la lum faciunt diminutiua, ut rex regis regulus, codex codicis codiculus et ex (vol. 1)
eo codicillus, haec fornax fornacis fornacula, fax facis facula, ceruix ceruicis ceruicula, adulescens adulescentis adulescentulus, caput capitis capitulum. in es productam desinentia [feminina] tertiae declinationis uel quintae abiecta s et assumpta cula faciunt diminutiua et seruant e productam, ut uulpēs uulpēcula, nubēs nubēcula, diēs diēcula, rēs rēcula (Plautus in cistellaria :
siquidem imperes pro copia, pro recula
Plautus, Cist.
377: frg.
VI Lindsay
), ueprēs ueprēcula.
Cicero pro Sestio : uepreculis extracta nitedula
Cicero, Sest.
72: uepretulis H
. excipiuntur mercēs, cuius is genetiui in ula conuersa facit diminutiuum mercēdula (Cicero de oratore primo: infidi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus
Cicero, de orat.
1,198: infimi (Cic.)
) et apēs, cuius diminutiuum pro e longa i habet apicula.
Plautus in Curculione :
ego † nam apicularum opera congestum non feram?
Plautus, Curc.
10
. in us terminans unum tertiae declinationis commune trium generum abiecta s assumit lus in diminutiuo, ut uetus uetulus, femininum uetula, neutrum uetulum.
Persius:
tun, uetule, auriculis alienis colligis escam?
Persius 1,22: escas (Pers.)
. Iuuenalis in primo:
uetulae uesica beatae
Iuuenalis 1,39
. (vol. 1)
sus quoque commune abiecta s et assumpta cula facit diminutiuum sucula.
Plautus in rudente :
† sucula :: quin tu dierecta cum sucula et porculis
Plautus, Rud.
1170
. in o desinentia si faciunt diminutiua, conuertunt o in un et accipiunt culus uel cula, ut tiro tirunculus (Iuuenalis in IIII:
nec frustum caprae subducere nec latus Afrae
nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore
Iuuenalis 11,142-144
), latro latrunculus, carbo carbunculus (Cicero ad Herennium IIII:
aut si Prometheus, cum mortalibus ignem diuidere uellet, ipse a uicinis testula ambulans carbunculos conrogaret
Cornificius, rhetorica Her.
4,6,9: testula : cum testo (rhet.
Her.)
), pedo pedunculus, curculio curculiunculus (Plautus in rudente :
curculiunculos minutos fabulare
Plautus, Rud. 1325
), uirgo uirguncula (Iuuenalis in V:
tunc cum uirguncula Iuno
Iuuenalis 13,40
), ratio ratiuncula (Terentius in Phormione :
erat ei de ratiuncula
Terentius, phorm. 36
), offensio offensiuncula (Cicero pro Plancio : ista in aedilitate offensiuncula accepta
Cicero, Planc. 51: ista in ET, Olechowska : in ista AFOPRS offensiuncula EFOPRST : offensumcula A
), item loligo loliguncula (Plautus in
Casina :
emito sepiolas † lepidas, loligunculas
Plautus, Cas. 493
), (vol. 1)
homo homunculus (Plautus in rudente :
homunculi quanti estis, eiecti ut natant
Plautus, Rud.
155
. dicitur tamen et homuncio et homullus et homullullus [similiter facit diminutionem fur furunculus].
Cicero in Pisonem : [ olim furunculus, nunc uero etiam rapax
Cicero, Pis.
66: furonculus C
. idem in eodem:] homullus ex argilla et luto fictus
Cicero, Pis.
59: homullus V²Ω : humillus V¹ fictus Ω : factus V
), leno lenunculus uel lenullus.
Plautus in
Poenulo :
sic dedero, aere militari tetigero lenunculum
Plautus, Poen.
1286
. idem in eadem:
ita ut occepi dicere,
lenulle, de illa pugna
Plautus, Poen.
470-471
. in nus, siue habeant ante n aliam consonantem siue non, et in lus, si non habeant geminatam l, et in er secundae declinationis nomina duplicant l ante us [in diminutiuis]: asinus asellus, geminus gemellus, bonus bellus, pugnus pugillus, agnus agnellus (quod ideo seruauit n, ut sit differentia inter agri diminutiuum, quod est agellus), anulus anellus, oculus ocellus, populus popellus, catulus catellus, tener tenellus, liber libellus. et sciendum, quod omnia e habent paenultimam absque pugillo, nisi primitiua paenultimam habent natura productam in omni genere. tunc enim seruant primitiui uocalem, ut ūnus ūna ūnum, ullus ulla ullum, uīnum uillum. excipitur unum in lus desinens, paulus, quod non geminauit l in diminutione, nec mirum, cum au diphthongus post se geminari consonantem prohiberet: facit igitur paulus paululus, ex hoc pauxillus, pauxillulus, quas formas seruant et (vol. 1)
femininum et neutrum eius [paula paulula, pauxilla, pauxillula, paulum paululum, pauxillum, pauxillulum]. similiter uelum uexillum facit diminutiuum. et puto ideo haec assumpsisse x, quia haec in lus uel la uel lum desinentium primitiuorum facientium diminutiua paenultimam natura longam habent, paūlum pauxillum, uēlum uexillum. ideo māla quoque [assumpsit x et] maxilla facit et tālus taxillus.
Pomponius:
interim
dum contemplor orcam * taxillos perdidi
Pomponius, Atell.
[Ribbeck³] 189-190 : ex incertis fabulis frg.
VII Ribbeck³ = IV, 185-186 Frassinetti
. quae uero geminant l ante us uel a uel um, in ulus ula ulum faciunt iterum diminutiua, ut homullus homullulus, pauxillus pauxillulus, pauxilla pauxillula, pauxillum pauxillulum. feminina quoque in na desinentia, siue habeant ante n aliam consonantem siue non, geminant in diminutiuis l ante a, ut catena catella, asina asella, gemina gemella, columna columnella. excipitur rana ranunculus. eandem formam in la quoque desinentia uel ra seruant, ut fabula fabella, tabula tabella, libra libella, capra capella, umbra umbella, sacer sacra sacrum, sacellus sacella sacellum. puer, puera antiqui, ex quo puella; tener tenera tenerum, tenellus tenella tenellum, miser misera miserum, misellus misella misellum. excipiuntur in ra desinentium, quae nec a masculinis in er desinentibus fiunt nec habent ante r aliam in eadem syllaba consonantem, ut ara arula, terra terrula, litera literula. neutra quoque in num desinentia geminant in diminutione l ante um, et si g habeant ante n, in paenultima syllaba diminutiui i, non e, accipiunt, ut tignum tigillum, signum sigillum. alia uero e habent in paenultima, nisi sit, quod superius docuimus, paenultima primitiui naturaliter (vol. 1)
longa, ut bonum bellum, geminum gemellum, scamnum scamnellum.
Apuleius tamen in I Hermagorae : uerum infirma scamillorum, obice fultae fores
Apuleius [Beaujeu] frg.
4: (Hermagoras)
. quae uero in um desinunt i paenultima antecedente, mutata i ultima genetiui in o et accepta lum faciunt diminutiua, ut negotium negotiolum.
Plautus in cistellaria :
datores
† bellissimi uos negotioli, senicis, soletis esse
Plautus, Cist.
373: frg.
IV Lindsay
. similiter in illum uel ellum faciunt diminutiua in lum uel in rum desinentia: tantulum tantillum, lucrum lucellum, cerebrum cerebellum, flabrum flabellum, flagrum flagellum, castrum castellum, sacrum sacellum. et scire debemus, quod ellus uel illus desinentia diminutiua, si a disyllabis deriuantur, assumunt unam syllabam, ut agnus agnellus, liber libellus, culter cultellus, paulus pauxillus. similiter feminina ella uel illa terminantia: capra capella, libra libella, umbra umbella, paula pauxilla. sic etiam neutra ellum uel illum exeuntia: tignum tigillum, signum sigillum, lucrum lucellum. excipiuntur a desinentibus in nus uel na uel num, quae nullam habent consonantem antecedentem in eadem syllaba ante n, uenientia, ut a bono, uno, uino deriuata. haec enim pares habent syllabas primitiuis: bonus bona bonum, bellus bella bellum, unus (vol. 1)
una unum, ullus ulla ullum, uinum uillum. notandum etiam pannus, quod panniculus facit.
Iuuenalis in II:
quarum
delicias et panniculus † urit bombycinus
Iuuenalis 6,259-260: bombycinus urit (Iuu.)
. a trisyllabis quoque uenientia diminutiua, quae geminant l, pares habent [suis] syllabas primitiuis, ut oculus ocellus, catulus catellus, geminus gemellus, fabula fabella, tabula tabella. excipiuntur, quae in primitiuis ante n aliam habent in eadem syllaba consonantem. haec enim [unam] addunt syllabam diminutiuis, sicut etiam disyllaba eiusdem terminationis, ut columna columnella, sicut agna agnella, tignum tigillum. in us desinentia secundae declinationis nomina e uel i antecedentibus mutant us in o et accepta lus faciunt diminutiua, ut urceus urceolus, alueus alueolus, luteus luteolus, malleus malleolus, aureus aureolus.
Plautus in Epidico :
lunulam atque anellum aureolum
Plautus, Epid.
640
. capreolus quoque uidetur a nominatiuo capreus esse, cuius femininum in usu est caprea. nam capra a capro fit, ex quibus capellus et capella fiunt diminutiua. i quoque antecedente: filius filiolus, gladius gladiolus, Sergius Sergiolus, Tullius Tulliolus, patricius patriciolus. excipitur Antonius, quod Antoniaster facit diminutiuum.
Cicero pro Vareno :
Lucius ille Septimius diceret, etenim est ad L(ucii) Crassi eloquentiam grauis et uehemens et uolubilis: Erucius hic noster Antoniaster est
Cicero, or. frg. [Crawford] 10 : pro Vareno
. feminina quoque e uel i ante a habentia in ola (vol. 1)
faciunt diminutiua: [ut] laurea laureola, uncia unciola, filia filiola, Tullia Tulliola, lutea luteola.
Virgilius in bucolico :
mollia luteola pingit uaccinia calta
Vergilius, ecl.
2,50: calta Prisc. (cum P cod.) : caltha Verg.
. Iuuenalis in primo:
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem
Iuuenalis 1,40
. a5 neutra e uel i ante um habentia in diminutiuis o habent ante lum: luteum luteolum, pallium palliolum, laureum laureolum.
Iuuenalis in III:
laureolum uelox etiam bene Lentulus egit
Iuuenalis 8,187
. alia uero omnia in us terminantia supra dictae declinationis nomina abiecta s accipiunt lus et faciunt diminutiua: seruus seruulus, uentus uentulus, Graecus Graeculus, paucus pauculus, paruus paruulus, tantus tantulus, primus primulus. feminina quoque in a desinentia consonante anteposita et in um neutra in ula et in ulum faciunt diminutiua, ut silua siluula, luna lunula (Plautus in Epidico :
lunulam atque anellum aureolum
Plautus, Epid. 640
), rubicunda rubicundula, lingua lingula et per concisionem ligula, puella puellula, serra serrula.
Cicero pro Cluentio : ex omni parte dentatam et tortuosam uenire serrulam
Cicero, Cluent.
180: dentatam (Prisc.), Rizzo : dentum codd.
Cic.
. aqua similiter aquula.
Plautus in Curculione : (vol. 1)
ne quae hic agimus erus † perspiciet fieri, mea Planesium;
mane, suffundam aquulam
Plautus, Curc.
159-160
. similiter anima animula, similiter equa equula (Plautus in
cistellaria :
adhinnire equulam possum ego hanc, si detur sola soli
Plautus, Cist. 308
), arca arcula, mensa mensula.
Plautus in mostellaria :
cedo † mihi speculum et cum ornamentis arculam
Plautus, Most.
248
. idem in eadem:
age accumbe igitur; cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam
Plautus, Most.
308
. in ulum: primum primulum, tantum tantulum. et haec tamen et in olus desinentia una syllaba uincunt sua primitiua. in ster et cio et leus satis pauca in usu inueniuntur [diminutiua] et fere haec: Antonius Antoniaster, surdus surdaster (Cicero in
Tusculanarum V: erat surdaster M(arcus) Crassus
Cicero, Tusc.
5,116: sudaster GRV¹
), parasitus parasitaster, catulus catulaster, homo homuncio, senex senecio (Afranius in
prodito :
tu senecionem hunc satis est si seruas, anus
Afranius, com.
[Ribbeck³] 276 : Proditus frg.
II Ribbeck³ = I, 278 Daviault = II, 275 Lopez
). [in leus:] equus equuleus (Cicero in Verrem de signis :
equuleos argenteos nobiles, quique maximi fuerant, aufert
Cicero, Verr.
2.4,42: nobilis, qui Q. Maximi (Cic. : quique maxime α)
), [haec] acus [hic] aculeus, oculus oculeus. (vol. 1)
usi sunt auctores etiam quibusdam Graecis diminutiuis, ut Terentius:
edepol, Syrisce, te curasti molliter
Terentius, ad.
763
. inueniuntur multa propria siue appellatiua, quae cum non sint diminutiua, formas tamen diminutiuorum habent, ut cuniculus, anniculus, Metellus, Camillus, Tibullus, friuolus friuola friuolum, Camilla, tabula, uinculum, periculum. et sciendum, quod pauca inueniuntur diminutiua, quae non seruant genera primitiuorum, ut [haec] rana [hic] ranunculus, [hic] canis [haec] canicula, scutum uel scuta [id est rotunda forma] scutula, scutella (Lucilius in V:
scutam
ligneolam in cerebro infixit
), hic qualus hoc quasillum, pistrinum pistrilla, haec acus hic aculeus, et praeterea anguis anguilla, unguis ungula, nubes nubilum, quae magis denominatiua sunt existimanda quam diminutiua, quippe non habent diminutiuorum significationem, sed formam tantum. praeterea panus panucula.
Lucilius in VIII:
intus modo stet rectus * subteminis panus
Lucilius, sat.
[Marx] 8,298: * : foris (Lucil.)
. Probus etiam ponit hoc glandium, haec glandula [pars est (vol. 1)
intestinorum], ensis ensiculus, ensicula, praeterea haec beta, malua, hic betaceus, maluaceus. (vol. 1)
liber quartus: de denominatiuis
denominatiuum appellatur a uoce primitiui sic nominatum, non ab aliqua speciali significatione, sicut supra dictae species. habet igitur generalem nominationem omnium formarum, quae a nomine deriuantur. nam et patronymica et possessiua et comparatiua et superlatiua et diminutiua praeter uerbalia et aduerbialia et ea, quae ex praepositionibus fiunt, ex maxima parte denominatiua sunt, id est a nominibus deriuantur. unde in illorum formis quoque sunt quaedam, quae, cum non habeant significationem eorum, denominatiua iure appellantur, ut Timarchides proprium, Aemilianus quoque, Nobilior, Maximus, Catulus. haec enim denominatiua sunt dicenda, cum significationem suarum non seruent formarum, etsi sint propria. de quibus tamen sufficienter, cum de iis tractabatur, monstrauimus. habent igitur denominatiua formas plurimas et diuersas significationes. quae quia late sunt confusae, generali eas nominatione artium scriptores nuncupauerunt denominatiua. et quia multae inueniuntur formae communes tam denominatiuis quam uerbalibus nec non etiam participialibus et aduerbialibus, non incongruum esse exstimo, de his quoque in loco una tractare. sunt igitur formales denominatiuorum terminationes siue uerbalium hae: (vol. 1)
ia, ut durus duritia, prudens prudentia, sapiens sapientia; a consonante antecedente: cantus cantilena; e: cubo cubile, sedeo sedile; i: a fruge frugi, a nihilo nihili (quae tamen magis obliqui sunt supra positorum nominatiuorum, ut de nominatiuo et genetiuo tractantes docebimus in sexto libro); o, [ut] cicer Cicero; u: tono tonitru; al: ceruix ceruical, tribunus tribunal; il: uigilo uigil, pugillus pugil; ul: exulo exul, praesulo praesul; am: nequis nequam; um: oliua oliuetum, rosa rosetum, tendo tentorium, sto stabulum, praesideo praesidium; en: solor solamen; ar: lacus lacunar, calx calcar, caedo Caesar; er: eques equester, macies macer; or: senatus senator, amo amator; ur: satio uel saturo satur, murmuro murmur; as: primus primas, optimus optimas, ciuis ciuitas, probus probitas, Arpinum Arpinas; es correptam: pes pedĕs, equus equĕs, tego tegĕs; es productam: pauper pauperiēs, acus aciēs, saepio saepēs, struo struēs, sterno stragēs; is: aedis aedilis, rex regalis, amo amabilis, penetro penetrabilis, Athenae Atheniensis, Sicilia Siciliensis; os: lepus lepos, custodio custos; us puram: occido occiduus et assideo (uel ab asse, ut quibusdam placet) assiduus; us diuersis consonantibus antepositis: saxum saxosus, spuma spumosus, uito uitabundus, et a participiis: uersus, saltus, quando quartae sunt declinationis, et ab aduerbiis: supra uel super superus, infra inferus, extra externus, hodie hodiernus; in x: fur furax, capio capax, audeo audax, uerto uertex; in duas consonantes, ut Picenum Picens, Tiburtum Tiburs.
ergo in a desinentia denominatiua i habent breuem ante a uel l uel (vol. 1)
n uel r, ut sapientĭa, acrimonĭa, cautela, suadela, tonstrina, armatura. inueniuntur tamen in uerbalibus etiam alias consonantes ante a habentia, sed quas a uerbis accipiunt, ut scribo scriba, conuiuo conuiua, colligo collega.
secundae igitur declinationis nomina in us desinentia c antecedente quotcumque sint syllabarum (nisi sint regionum nomina, quae deriuantur ex his), alia uero quacumque consonante ante us posita tantum disyllaba et quae in is desinentia tertiae declinationis similem habent nominatiuo genetiuum: quae secundae quidem sunt, genetiuo, quae uero tertiae, datiuo assumunt tia, ut amicus amici amicitia, inimicus inimici inimicitia, pudicus pudici pudicitia, laetus laeti laetitia, durus duri duritia, maestus maesti maestitia, stultus stulti stultitia, segnis segni segnitia, tristis tristi tristitia, i tam paenultima quam antepaenultima ubique correpta. alia uero supra dictis casibus assumunt a, paenultima i ubique in his quoque correpta: controuersus controuersi controuersĭa, ignauus ignaui ignauĭa, uiolentus uiolenti uiolentĭa, superbus superbi superbĭa, modestus modesti modestĭa. miser quoque, quamuis in er desinat, miseri miserĭa, astutus astuti astutĭa. similiter regionum nomina pleraque: Italus Itali Italia, Gallus Galli Gallia, Sicanus Sicani Sicania, colonus coloni colonia, Hispanus Hispani Hispania, Dardanus Dardani Dardania, Tuscus Tusci Tuscia, Graecus Graeci Graecia, Teucrus uel Teucer Teucri Teucria. similiter faciunt tertiae declinationis nomina siue participia, quae una syllaba uincunt genetiuo nominatiuum: assumunt enim datiuo a, paenultima i ubique, sicut supra dictum est, correpta: neglegens neglegenti neglegentĭa, prudens prudenti prudentĭa, misericors misericordi misericordĭa, iners inerti inertĭa, inops inopi inopĭa, ius iuri iniurĭa, nomen nomini ignominĭa, Caesar Caesari Caesarĭa. inueniuntur tamen quaedam, (vol. 1)
quae in monĭa desinunt, a nominibus siue uerbis deriuata, castus casti castimonia, parco parsi parsimonia, queror querimonia, acer acri acrimonia.
Cicero in Verrem primo: quare si Glabrionis patris uim et acrimoniam
Cicero, Verr.
1,52
. consonante uero antecedente in a desinentia denominatiua seu uerbalia formas habent tres: la, na, ra. la e longa antecedente: cautus cauti cautēla, tutus tuti tutēla, acutus acuti acutēla, custos custodi custodēla, mandatum mandati mandatēla, cliens clienti clientēla. et nota, quod omnia extremam uocalem genetiui, si secundae sint, sin tertiae, datiui in e longam conuertentia assumunt la, quae uero a uerbis fiunt secundae coniugationis a secunda persona abiciunt s et assumunt la: candeo candes candēla, suadeo suades Suadēla.
Horatius in epistularum I:
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque
Horatius, epist. 1,6,38
. na uero desinentia denominatiua siue uerbalia, de quibus iam diximus, cum de possessiuis nus uel na uel num desinentibus tractabamus, omnimodo longam habent paenultimam uel natura uel positione: officium officīna, medicus medicīna, rex regis regīna, leo leaēna, doctrix doctrīna, tonstrix tonstrīna, cocus cocīna et culīna, cantus cantilēna, far farīna, luceo lucērna, lux Lucīna, lateo latērna. nam Mutĭna, sagăna, pagĭna non uidentur esse deriuatiua [sagana enim et saga idem significant]. ra autem terminantia omnia participiis femininis futuri temporis similem habent formam, unde paenultima quoque u sine dubio producitur: (vol. 1)
scriptūra, censūra, tonsūra, usūra, litūra, natūra, armatūra. et sciendum, quod supra dictae omnes formae [id est in a desinentes] proprie sunt feminini generis. inueniuntur tamen pauca uerbalia, ut supra dictum est, masculina siue communia consonantes uerborum seruantia, ut scribo, hic scriba, lego, hic collega, fugio, hic et haec perfuga, assequor assecula, aduenio aduena, conuenio conuena, uiuo conuiua. in e desinentia deriuatiua neutra sunt, ut sedile, monile, cubile, utile, et quia pleraque a communibus in is terminantibus nascuntur, melius cum illis tractabuntur. in i duo sunt denominatiua, ut plerisque uidetur, indeclinabilia, frugi a fruge, nihili a nihilo. quidam enim figurate frugi datiuum et nihili genetiuum, ut ante dictum est, cum aliis omnibus coniungi casibus non irrationabiliter dicunt, sicut mancipi et nec mancipi et cordi et huiusmodi et illiusmodi et similia. in o masculina quidem et communia pauca inueniuntur deriuatiua, ut a cicere Cicero, ab eo quod est catus Cato et a capite Capito, a labe Labeo, a latendo latro, a leniendo leno, a comedendo comedo, a palpando palpo, ab epulando epulo.
Cicero de oratore : tres uiros epulones
Cicero, de orat.
3,73
. feminina uero plurima deriuatiua inueniuntur modo in io modo in go modo in do desinentia, et paene omnia rerum sunt incorporalium. in io igitur terminantia plerumque a participiis fiunt praeteriti temporis, quorum genetiuus assumpta a et correpta i facit huiuscemodi nomina: oratus orati oratio, accusatus accusati accusatio, status stati statio, datus dati datio, nexus nexi nexio, abolitus aboliti abolitio, (vol. 1)
auctus aucti auctio, lectus lecti lectio, perfectus perfecti perfectio, munitus muniti munitio, haustus hausti haustio; internectus autem internecti internecio fecit euphoniae causa abiecta t.
in go uero desinentia, siue sint deriuatiua seu primitiua siue composita, paenultimam producunt uel natura uel positione: uirāgo, compāgo, Carthāgo, sartāgo, calīgo, ulīgo, rubīgo, ferrūgo, aerūgo, uīrgo, mārgo; excipitur unum lĭgo, cuius paenultima corripitur, nec mirum, cum sit masculinum et solum disyllabum uocalem ante go habens.
in do desinentia deriuatiua tam a nominibus quam a uerbis uel participiis ueniunt. haec quoque modo e longam uel i modo tu habent ante do, ut acris acrēdo, dulcis dulcēdo, intercapio intercapēdo, torpeo torpēdo, libet libīdo, cupio cupīdo, formido formidas formīdo formidinis, quod ideo fecit simile nomen uerbale primitiuo uerbo, quia ipsa positio uerbi talem habuit formam. in tudo: fortitūdo, magnitūdo, habitūdo. et sciendum, quod e productam ante do habentia, si a nominibus deriuantur, extremae syllabae terminationes in e conuertunt et accipiunt do, ut dulcis dulcēdo, acris acrēdo, sin a uerbis, secundarum terminationes personarum in e productam similiter uertunt et accepta do faciunt supra dictae formae deriuatiuum, ut intercapio intercapis intercapēdo, torpeo torpes torpēdo. similiter i ante do habentia extremas syllabas secundae uel tertiae personae in i longam conuertunt et accipiunt do: cupio cupis cupīdo, libet libīdo. excipitur formīdo propter supra dictam causam. in tudo uero desinentia, si a nominibus ueniunt secundae declinationis, non participiis uel participialibus, genetiuo, sin tertiae, datiuo assumunt tudo i antepaenultima correpta, ut amplus ampli amplĭtudo, magnus magni magnĭtudo, firmus firmi firmĭtudo, longus (vol. 1)
longi longĭtudo, celsus celsi celsĭtudo, multus multi multĭtudo, solus soli solĭtudo, similis simili similĭtudo, suauis suaui suauĭtudo, fortis forti fortĭtudo, sin a participiis uel participialibus in tus desinentibus deriuantur, abiecta s assumunt do: habitus habitudo. a testa quoque siue testu testudo, quod est corporale. nec non omnia in do desinentia, quamuis non sint deriuatiua, paenultimam u habentia producunt eam natura uel positione, ut hirūndo, harūndo, hirūdo.
in u deriuatiua pauca inuenio: specus specu, pecus pecu, testa testu, tonitrus tonitru, cornus cornu. nec interest aliquid inter primitiuorum et deriuatiuorum significationem, ideoque dubium, an sint deriuatiua dicenda.
in al desinentia denominatiua, si primitiua [eorum] paenultimam natura uel positione habuerint productam, ea quoque longam habent paenultimam: cēruix ceruicis ceruīcal, tribūnus tribūnal, uēctus uectīgal, lupērcus lupērcal, sin illa breuem, ea quoque correptam: tŏrus tŏral, anĭmus uel anĭma anĭmal.
in il uel ul desinentia, siue a nominibus seu a uerbis deriuata sint, fiunt abiectione extremarum uocalium siue syllabarum primitiui, ut pugillus pugil, uigilo uigil, consulo consul, exulo exul, praesulo praesul.
in am unum inuenitur trium generum commune, quod deriuatur a nequeo uel nequis, nequam.
in um desinentia deriuatiua siue etiam composita diuersas habent formas: quaedam enim uocalem habent e longam uel i correptam ante um: e, ut oliuētum, uinētum, corylētum, rosētum, dumētum, quercētum, aesculētum, myrtētum (quamuis feminino genere Plautus in uidularia hoc protulit:
(vol. 1)
nescio qui seruus e myrteta † prosiluit
Plautus, Vid.
[Lindsay] frg.
VIII
), quae sunt continentia uel comprehensiua, id est περιεκτικά. i, ut augurĭum, solarĭum, pomarĭum, solacĭum, sauĭum, basĭum, odĭum, remedĭum, concubĭum, Palladĭum, officĭum, conubĭum, conuiuĭum, exilĭum, consilĭum, indicĭum, meritorĭum, municipĭum, praesidĭum, domicilĭum. consonantes quoque ante um habentia [deriuatiua] diuersas habent formas. alia enim in bulum desinunt, quae forma assimilis est diminutiuis, et ueniunt a nominibus uel a uerbis, ut cuna cunabulum, Vesta uel uestis uestibulum, tus turis turibulum, uoco uocas uocabulum, concilias conciliabulum, stas stabulum, pasco pabulum, prosto prostibulum, patior uel pateo patibulum. et attendendum, quod paenultima in omnibus corripitur, antepaenultima uero, si i habeat, corripitur: uestĭbŭlum, prostĭbŭlum, patĭbŭlum, sin uero a, producitur: cunābŭlum, uocābŭlum, conciliābŭlum, pābŭlum. excipitur stăbŭlum, quod corripit a; nec mirum, cum uerbum quoque stăbulo stăbulas eandem corripuit syllabam et stăbilis et stătus et quaecumque a uerbo sto stas deriuata fuerint (excipitur stāmen et stātura, quod tam nomen quam participium est.
Lucanus in III:
lassant rumpentes stamina parcas
Lucanus 3,19
. idem in II:
uanaque percussit pontum Symplegas inanem
et statura redit
Lucanus 2,718-719
. (vol. 1)
stāturus quoque et stāturum producuntur, quamuis stătus stăta stătum corripiuntur. idem in X:
zephyros quoque uana uetustas
his adscripsit aquis, quorum stata tempora flatus
Lucanus 10,239-240
). inueniuntur etiam quaedam in culum desinentia, quae a secunda deriuantur persona, ut deuertis deuerticulum, uerris uerriculum, perior periris (unde peritus) periculum, oras oraculum, propugnas propugnaculum, obstas obstaculum, miraris miraculum, perpendis perpendiculum. a simplici quoque, quod in usu non est, specio specis speculum pro speciculum per syncopam ci euphoniae causa. similiter a fero fers ferculum. alia uero in mentum desinunt, quae plerumque a uerbis ueniunt: uestio uestis uestimentum, hortor hortaris hortamentum, orno ornas ornamentum, sacro sacras sacramentum, fundo fundas fundamentum, moneo monitus monimentum, alo alis alimentum, incresco incrementum. et sciendum, quod antepaenultimam productam habent uel correptam, prout sint paenultimae syllabae praeteriti temporis eorum uerborum, ex quibus deriuantur: ornāui uel ornātus ornāmentum, monui monĭtus monĭmentum, alui alĭtus alĭmentum, incrēui uel incrētus incrēmentum, munīui munītus munīmentum, fulcīui fulcīmentum. in monium etiam inueniuntur deriuatiua, i correpta antecedente, ut patri patrĭmonium, matri matrĭmonium, testi testĭmonium. sunt alia in um participiis similia, ut factum, tectum, dictum, uisum, alia quae a uerbis deriuantur o in um conuertentia: regno regnum, uelo uelum, stagno stagnum, uado uadum. in en desinentia deriuatiua m antecedente paene omnia uerbalia sunt et neutra, et si sint a prima coniugatione, a longam habent paenultimam, (vol. 1)
ut solor solaris solāmen, foro foras forāmen, curuo curuas curuāmen, oblecto oblectas oblectāmen, purgo purgas purgāmen, irrito irritas irritāmen, ligo ligas ligāmen, sin a secunda uel tertia, i habent correptam, ut moneo mones monĭmen, rego regis regĭmen, tego tegis tegĭmen et per concisionem tegmen, a specio specis uel specie specĭmen, uel u productam, si in uo desinit uerbum: acuo acūmen, fluo flūmen, nuo nūmen (numen enim est dei nutus. unde Virgilius:
meo sine numine, uenti
Vergilius, Aen.
1,133
, id est sine meo nutu), luo lūmen (quo omnia abluuntur, id est purgantur a tenebris). a uerbis uero quartae uenientia i productam habent: munio munīmen, lenio lenīmen, molior molīmen. pauca inueniuntur in en deriuatiua generis masculini: a pectendo pecten, a filo filamen quod per syncopam i flamen dicimus. et a canendo tamen composita masculina sunt, quae in cen desinentia i correptam habent paenultimam: tubĭcen, cornĭcen, fidĭcen. excipitur unum tibīcen, quod ideo solum i productam habuit paenultimam, quod synaeresis facta est duorum i breuium in unam longam. debuit enim i geminari, quia solet plerumque in compositione a in i conuerti, ut cado incido, facio inficio, iacio iniicio, reiicio, amicus inimicus, tuba tubicen. sic ergo tibia tibiicen faciebat, ex quo factum est tibicen (nec solum i, sed aliae quoque uocales in multis dictionibus sic solent ex duabus syllabis in unam longam transire, ut biiugae bīgae, quadriiugae quadrīgae, biuni bīni. et ex contrario una longa in duas breues saepe solet (vol. 1)
temporibus diuidi: admittĭĕr pro admitti, fĭĕri pro fīri uel fīre, quod magis analogum est, unde Virgilius in IIII georgicon :
at suffire thymo cerasque recidere inanis
quis dubitet?
Vergilius, georg.
4,241-242
). in ar desinentia deriuatiua si consonantem habeant ante ar, paenultima syllaba producitur, sin uocalem, corripitur, ut caesus Caēsar, lacus lacūnar, lupa lupānar, laqueus autem laquĕar. in er deriuatiua a nominibus pleraque s et t habent ante er: eques equester, pedes pedester, silua siluester, campus campester, apium apiaster, olea oleaster. et sciendum, quod a habent ante ster, cum in nomine primae positionis nulla sit consonans inter uocales paenultimae et ultimae syllabae, ut apium apiaster, olea oleaster. diminutiua quoque huiuscemodi formae, de quibus iam diximus, a habent ante ster: parasitaster, Antoniaster, Catulaster. alia uero omnia e habent ante ster excepto paluster. et haec quidem denominatiua sunt. sunt autem uerbalia, quae uerborum consonantem seruant ante er: rubeo ruber (Horatius in I sermonum :
obscenoque ruber porrectus ab inguine palus
Horatius, sat. 1,8,5
), piget piger, macero macer. in or et in ur a uerbis inuenio fieri abiectione o, ut coloro color, laboro labor, honoro honor, decoro decor, adoro ador, murmuro murmur, auguro augur, saturo satur: hoc tamen facit et femininum satura et neutrum saturum. alia uero in or desinentia assumunt uerbo r: amo amor, furo (unde furens) furor; alia a nominibus uel participiis in us desinentibus fiunt mutatione us in or: senatus senator, dictatus dictator, tonsus tonsor. in as pleraque denominatiua sunt, quorum primitiua, si sint secundae declinationis, genetiuo, sin tertiae, datiuo assumunt tas, i (vol. 1)
paenultima ubique correpta: probus probi probĭtas, nouus noui nouĭtas, bonus boni bonĭtas, mendicus mendici mendicĭtas, asper asperi asperĭtas, prosper uel prosperus prosperi prosperĭtas, integer integri integrĭtas, sincerus sinceri sincerĭtas, sedulus seduli sedulĭtas, timidus timidi timidĭtas. et notandum, quod, quae in genetiuo duplicant i, extremam earum mutant in e euphoniae causa, ut pius pii pietas, s6 medius medii medietas, anxius anxii anxietas, socius socii societas. liber quoque excipitur, quod nominatiuo assumpsit tas, non genetiuo: libertas. tertiae uero declinationis nomina datiuo, sicut superius diximus, assumunt tas: capax capaci capacitas, tenax tenaci tenacitas, rapax rapaci rapacitas, procax procaci procacitas, felix felici felicitas, affini affinitas, infideli infidelitas, celeri celeritas, auctori auctoritas. excipiuntur pauca, quae b uel p sine s habent ante er: haec enim nominatiuo assumunt tas, ut puber pubertas, uber ubertas, pauper paupertas. sed hoc possumus etiam in secundae declinationis nominibus obseruare, ut supra dictum est. unde liber libertas facit, asper autem et prosper, quia s habent ante p, asperitas et prosperitas faciunt. saluber et salubris facit nominatiuum ideoque salubritas et celeber uel celebris celebritas. uetus quoque, quod unum trium generum in us desinens inuenitur, nominatiuo assumit tas: uetustas. excipiuntur etiam haec, quae in or desinentia mutauerunt or in es et assumpserunt tas: maior maiestas, honor honestas.
sunt alia in as denominatiua, quae plerumque similia sunt accusatiuo plurali primitiuorum suorum et sunt communia, ut primâs, optimâs, Rauennâs, Capenâs, Arpinâs, Crotoniâs, Pontiâs, Larinâs, (vol. 1)
quae ideo in fine habent circumflexum accentum, quia per syncopam proferuntur. perfecta enim eorum inueniuntur apud antiquissimos in tis desinentia, hic et haec primatis, optimatis, Arpinatis, unde neutra quoque eorum in e desinunt: primate, optimate, Arpinate, et ablatiuus in i, more eorum, quae in is desinentia, cum sint communis generis et faciant in e neutrum, in i terminant ablatiuum: a primati, optimati, Arpinati. et testis eius Caper, qui diuersorum de huiuscemodi nominibus ponit usus auctorum, confirmans tam in is quam in as huiuscemodi nomina solere proferri.
Cato censorius in I originum : sed lucus Capenatis
Cato, orig.
[Peter] 30: (ex libro I)
. in II: si quis mortuus est Arpinatis, eius heredem sacra non secuntur
Cato, orig.
[Peter] 61: (ex libro II)
. ibidem: lucum Dianium in nemore Aricino Egerius Baebius Tusculanus dedicauit dictator Latinus. hi populi communiter: Tusculanus, Aricinus, Lanuuinus, Laurens, Coranus, Tiburtis, Pometinus, Ardeatis, Rutulus
Cato, orig.
[Peter] 58: (ex libro II)
, Ardeatis dixit pro eo, quod nunc dicimus Ardeas.
Titinius in psaltria :
Ferentinatis populus res Graecas studet
Titinius, com.
[Ribbeck³] 85 : Psaltria siue Ferentinatis frg.
I Ribbeck³ = I, 85 Daviault = I, 84 Lopez = I, 86 Guardì
, pro Ferentinas. non est igitur dubium, quod (cum in omnibus, quae paenultimam habent circumflexam, si patiantur syncopam, seruamus (vol. 1)
eundem accentum in ultima, ut prodûce prodûc, audîuit audît, cupîuit cupît, fumâuit fumât, illîce illîc, istîce istîc, idque omnibus placet artium scriptoribus, qui de accentu scripserunt) debeant haec quoque idem seruare, cum ti subtracta paenultima uocalis, quae circumflectebatur in dictione perfecta, (id est a) inuenitur ultima in concisione habens eundem accentum. inueniuntur tamen etiam propria differentiae causa in fine circumflexa, ut Lenâs Lenatis, Menâs Menatis, ne accusatiui plurales menae [genus est piscis] et lenae [femininum est lenonis] esse putentur. in es correptam pauca inueniuntur denominatiua: equus equĕs, pes pedĕs, et uerbalia: tego tegĕs, mergo mergĕs.
in es productam uerbalia repperi a praesenti uel praeterito tempore; a praesenti: saepio saepēs, luo luēs, struo struēs, macero maciēs, luxurio luxuriēs, illuo illuuiēs; a praeterito: rupi rupēs.
in is denominatiua siue uerbalia multas et diuersas habent formas. alia enim in alis, alia in elis, alia in ilis, alia in ulis finiuntur, ut curialis, fidelis, docilis, uirilis, curulis, alia uero in ris a longa antecedente: Apollināris, scholāris, alia in ensis: Atheniensis, Catinensis; alia duas consonantes habent ante is: agrestis, caelestis, salubris, muliebris, Samnis, insignis.
ergo in alis desinentia uel ale, si sint a nominibus primae declinationis, assumunt nominatiuo primitiuorum lis uel le et producunt a paenultimam (ut curia curiālis, memoria memoriālis, pluuia pluuiālis, mensa mensāle, uia uiālis), sin secundae, extremam i genetiui, sin tertiae, is mutant in a longam et assumunt lis: Mercurius Mercurii Mercuriālis, fluuius fluuii fluuiālis, neuter neutri neutrālis, liber liberi (vol. 1)
liberālis, theatrum theatri theatrālis, iudicium iudicii iudiciālis, Martius Martii Martiālis, fatum fati fatālis, genitus geniti genitālis, caput capitis capitālis, uirgo uirginis uirginālis, cardo cardinis cardinālis, hospes hospitis hospitālis, nauis nauālis, dos dotis dotālis, flos floris florālis, corpus corporis corporālis, caelebs caelibis caelibālis, mors mortis mortālis, iuuenis iuuenālis (inuenitur et iuuenilis), princeps principis principālis, municeps municipis municipālis, crinis crinālis, uox uocis uocālis. sin a quartae declinationis nominibus deriuentur, abiecta s, sin a quintae, es ex nominatiuo assumunt alis: manus manuālis, census censuālis, species speciālis. uerbalia quoque a prima coniugatione inueniuntur in alis: penetro penetrālis. in elis pauca inuenio denominatiua: fidus fidi fidēlis, crudus crudi crudēlis, patruus patrui patruēlis, frater fratris fratruēlis. et nota, quod omnia extremam i genetiui in e productam mutantia assumpserunt lis, frater uero fratris is in u conuersa assumpsit elis. i longam habent omnia in ilis, quae a nominibus deriuantur, nec non in ile neutra, siue ex eis fiant siue non habeant aliud ante se genus, sed a quacumque parte orationis nascuntur, ut aedis aedīlis, senex senīlis, anus anīlis, puer puerīlis, uir uirīlis, scurra scurrīlis, ciuis ciuīlis, seruus seruīlis, quintus Quintīlis, sextus Sextīlis, gens gentīlis, hostis hostīlis, subtel subtīlis. exīlis etiam a Graeco
ἐξίτηλος factum denominatiuorum seruauit regulam. similiter neutra producunt paenultimam: ouīle, monīle, cubīle, sedīle. nam in ilis desinentia uerbalia siue participialia corripiunt eandem i paenultimam: fero fertĭlis, utor utĭlis, futio (ex quo compositum effutio) futĭlis, uolo uolatĭlis, textus textĭlis, altus uel alitus altĭlis, fictus fictĭlis. a pare etiam deriuatiuum, quod a uerbo paro nascitur (unde comparo (vol. 1)
comparas. proprie enim pares sunt, qui inter se possunt comparari) uerbalium regulam seruauit, parilis.
Ouidius in VII metamorphoseon :
arte suum parili reuirescere posse parentem
Ouidius, met.
7,305
. cetera quoque omnia i paenultimam corripiunt et, si sint a uerbis primae coniugationis, a longam habent antepaenultimam, ut amo amas amābilis, penetro penetras penetrābilis, paro paras parābilis, praedico praedicas praedicābilis, lacrimo lacrimas lacrimābilis, quasso quassas quassābilis, laudo laudas laudābilis, tracto tractas tractābilis, aequo aequas aequābilis, miror miraris mirābilis. excipitur stăbilis, quod solum antepaenultimam a corripuit.
Lucanus in V:
quam non e stăbili, tremulo sed culmine cuncta
despiceret
Lucanus 5,250-251
. quae uero a uerbis secundae uel tertiae uel quartae coniugationis nascuntur, si habeant antepaenultimam i, eam quoque corripiunt: doceo docĭbilis, credo credĭbilis, utor [utilis] utĭbilis, sentio [sensi] sensĭbilis, audio audĭbilis. sciendum tamen, quod plurima nascuntur ex his coniugationibus, quae antepaenultimam i non habent, ut docilis, habilis, flebilis, nubilis, uolubilis, utilis, et quod quaedam ex praesenti, quaedam ex praeterito, quaedam ex futuro deriuantur; ex praesenti: doceo docibilis, habeo habilis, uoluo uolubilis, utor utilis et utibilis; ex praeterito: plausi plausibilis, sensi sensibilis uel sensilis (Lucretius in II:
ex insensilibus ne credas sensile nasci
Lucretius 2,888: nasci : gigni (Lucr.)
); ex futuro: flebo flēbilis, unde e ante b productam habuit. in aris desinentia deriuantur a nominibus siue uerbis, quorum extrema syllaba incipit ab l uel alia consonante uel a uocali aliqua pura. fiunt autem a genetiuo nominum siue a positione uerborum sic: quaecumque litera siue literae sequantur l uel aliam consonantem, ex qua postrema (vol. 1)
incipiat syllaba genetiui, transeunt in a longam et assumunt ris uel, si a uocali incipiat, ipsa extrema mutatur in a longam, et assumunt ris: populus populi populāris, singulus singuli singulāris, Apollo Apollinis Apollināris, consul consulis consulāris, miles militis militāris, schola scholae scholāris, Latium Latii Latiāris, familia familiae familiāris, peculium peculii peculiāris, molo molis uel mola molae molāris. sic etiam neutra in are finita: uelum ueli uelāre.
Iuuenalis:
et pegma et pueros inde ad uelaria raptos
Iuuenalis 4,122
. in ensis desinentia, si sint a nominibus primae uel secundae declinationis, mutant extremam partem nominatiui singularis uel pluralis in en et assumunt sis: Cirta Cirtensis, Olbia Olbiensis, Sardinia Sardiniensis, Hispania Hipsaniensis, Catina Catinensis, Enna Ennensis, Minturnae Minturnensis, castrum castrensis, forum forensis, Ilium Iliensis, Locri Locrensis, Vtica Vticensis, Cremona Cremonensis, Ostia Ostiensis (Athenae Atheniensis euphoniae causa i habuit antepaenultimam et Halice Haliciensis); sin uero tertiae sint declinationis, abiciunt extremam s genetiui et assumunt ensis: pistor pistoris Pistoriensis, Carthago Carthaginis Carthaginiensis. quae uero duas consonantes habent ante is, uel a nominatiuo fiunt primitiuorum uel a genetiuo. et a nominatiuo quidem deriuata abiciunt extremam literam et assumunt bris: salus salubris, mulier muliebris; a genetiuo uero, mutata extrema eius parte in e et assumpta stis uel stris: ager agri agrestis, caelum caeli caelestis, terra terrae terrestris. in tis quoque inueniuntur denominatiua, sed antique prolata, paenultimam natura uel positione longam habentia, ut Samnitis pro (vol. 1)
Samnis sicut Laurentis quoque pro Laurens, Tiburtis pro Tiburs teste Capro. sic Quiritis pro Quiris et Caeritis uel Caeretis pro Caeres, qui tamen nominatiui nunc in usu non sunt. s7 unde Virgilius in X:
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis
Vergilius, Aen.
10,183
. inuenitur tamen et correptam i habens paenultimam apud eundem Virgilium:
est ingens gelidum lucus prope Caerĭtis amnem
Vergilius, Aen.
8,597
, et Horatius similiter in primo epistularum :
quid deceat, quid non obliti, Caerĭte cera
digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixis
Horatius, epist. 1,6,62-63: Vlixei (Hor.)
, nisi pro Caerete, quod est nomen oppidi, e paenultima in i conuersa protulerunt.
Liuius ab urbe condita XLI: Lanuuini Caeritesque anguem iubatum apparuisse nuntiarunt
Liuius 41,21,13: et Lanuuini Caeritesque anguem in oppido suo iubatum, aureis maculis sparsum, apparuisse adfirmabant (Liu.)
. in os tam denominatiua quam uerbalia pauca inueniuntur: lepus lepos, competo compes et mutatione e in o compos, custodio custos, do dos. in us terminantium diuersae sunt formae tam denominatiuorum quam uerbalium, ex quibus multas iam diximus, cum de possessiuis tractabamus, id est de his, quas a Graecis accepimus, formis possessiuorum et Latinis in ius uel nus desinentibus. nunc ergo dicamus de reliquis in us (vol. 1)
terminantibus, quae diuersas, sicut dictum est, habent formas. alia enim in ius exeunt, ut nuntius, patricius; alia in uus diuisas: arduus, uacuus; alia in bus: probus, orbus, superbus; alia in cus: acus, lucus, arcus, parcus; alia in quus: aequus, obliquus; alia in dus: prouidus, inuidus, liuidus, uiuidus, praedabundus, furibundus, loquendus, sequendus; alia in lus: patulus, anniculus, bibulus, credulus; alia in rus: sonorus, honorus; alia in sus: cursus, usus, spumosus, saxosus; alia in tus: togatus, palliatus, metus, motus; alia in stus: uenustus, angustus, quaestus. in ius desinentia, siue a nominibus siue a uerbis deriuata, seruant ante ius primitiuorum suorum consonantes, ex quibus incipiunt ultimae uel paenultimae syllabae, sed tum paenultimae, cum et ipsa paenultima in uocalem desinit et ultima a uocali incipit, ut seruus serui Seruius, seruilis Seruilius, agellus agelli Agellius, silua Siluius, uirgula Virgilius, Mars Martis Martius, nuntio nuntius, saucio saucius, scio scius (sic Apuleius in primo Hermagorae et Pacuuius in Teucro :
postquam defessus † perrogitando aduenas
de gnatis neque * quemquam inuenit scium
Pacuuius, trag.
[Ribbeck³] 315-316: (Teucer)
. unde nescio quoque nescius), exceptis in icius desinentibus: illa enim assumunt, si sint nomina ex quibus deriuantur uel participia secundae declinationis, genetiuo, sin tertiae sint, datiuo cius, i tamen tam paenultima quam antepaenultima correpta, ut aduectus aduecti aduectĭcĭus, commendatus commendati commendatĭcĭus, faber fabri Fabrĭcĭus, pigneratus pignerati pigneratĭcĭus, tribunus tribuni tribunĭcĭus, pater patri patrĭcĭus, aedilis aedili aedilĭcĭus, gentilis gentili gentilĭcĭus. inueniuntur (vol. 1)
tamen quaedam a primae quoque declinationis nominibus eiusdem formae, quae a habent ante cius: gallina gallinacius, membrana membranacius, chartina chartinacius.
in uus diuisas tam a nominibus quam a uerbis deriuata secundum in ius terminatorum regulam mutatione extremarum literarum uel literae in uus solent fieri, ut pater patri patruus, annus anni annuus, perspicio perspicuus, ambigo ambiguus, rigo riguus, ardeo arduus, uaco uacuus. notandum inter haec menstruus, quod euphoniae causa assumpsit t et r.
in quus quoque desinentia similiter fiunt: aequo aequus, obliquo obliquus; sed magis ab his nominibus uerba quam a uerbis nomina sunt deriuata. longus longinquus ideo assumpsit n ante quus, quia aliter euphoniae satisfacere non poterat.
in bus uel cus desinentia a uerbis b uel c ante postremam uocalem habentibus deriuantur mutatione o et, si ante eam alia sit uocalis, eius quoque, in us, ut probo probus, orbo orbus, superbio superbus, parco parcus, luceo lucus, arceo arcus.
inueniuntur pauca a nominibus uel uerbis in ulcus: sus subulcus, bos bubulcus, peto petulcus.
in dus tres sunt formae:
una quae seruat consonantem, ex qua ultima uel paenultima primitiui incipit syllaba (sed tunc paenultima, si non intercedat consonans inter ultimae et paenultimae syllabae uocales), et reliquam eiusdem syllabae uel syllabarum partem mutat in i correptam et assumit dus, ut herba herbĭdus, turba turbĭdus, uua uuĭdus, uiuo uiuĭdus, rabies rabĭdus, tumeo tumĭdus, timeo timĭdus, areo arĭdus, squaleo squalĭdus, ferueo feruĭdus, inuideo inuĭdus, frigeo frigĭdus, ualeo ualĭdus. excipitur (vol. 1)
alternitatis causa, quam Graeci ἐπαλληλότητα uocant, unum pando pandus, ne, si pandidus dicamus, male sonet alterna d in utraque continua syllaba, quod in multis solent tam Graeci quam nos euitare (non dicunt illi Χαρύβδιδος, quamuis exigat regula, sed Χαρύβδεως. et Romani quoque illos secuti non dicunt huius Charybdidis sed huius Charybdis. eiusdem uitii causa non dicimus ab eo, quod est mane, manunine, sed matutine, uitis uinetum, non uitetum, quod tamen etiam a uinea uidetur esse deriuatum. praeterea meridies pro medidies a medio die. sed non tamen in omnibus hoc ualet. nam candeo candidus facit, sordeo sordidus, madeo madidus, nisi quod haec secundae coniugationis in deo; illud unum, id est pando, tertiae in do desinens habuit huiuscemodi formae nomen). et haec quidem in dus supra dictae formae nomina demonstrant habere ea in se, ex quibus deriuantur, ut herbidus, qui habet herbas, turbidus, qui habet turbam, timidus, qui habet timorem, rabidus, qui habet rabiem, inuidus, qui habet inuidiam.
in bundus uero desinentia similitudinem habere significant, ut uitabundus similis uitanti, praedabundus similis praedanti, errabundus similis erranti, moribundus similis morienti, furibundus similis furenti. et sunt paene omnia huiuscemodi formae nomina uerbalia et, si a uerbis primae coniugationis deriuantur, a habent longam antepaenultimam, ut causor causaris causābundus, uito uitas uitābundus, sin ab aliis, i correptam, ut ludis ludĭbundus, furis furĭbundus, moreris morĭbundus. excipitur alternitatis causa rubicundus, quod in paenultima syllaba pro b c habuit, ne sit absonum, si rubibundus dicamus.
tertia forma in dus terminantium est participialis, id est quae terminationem habet participiorum futuri temporis passiuorum, et significat (vol. 1)
dignum esse aliquem eo, quod demonstratur, ut laudandus laude dignus, amandus dignus amari, curandus dignus cura, ornandus dignus ornari, ordinandus dignus ordinari, legendus dignus legi, loquendus dignus de quo loquantur homines.
in lus desinentium formae similes sunt diminutiuis: pendulus, credulus, et ueniunt tam a nominibus quam a uerbis, ut annus anniculus, pateo patulus, credo credulus, pendo pendulus, bibo bibulus.
extremas partes syllabarum finalium siue extremas syllabas, si sint purae, in ulus uertunt, excepto anniculo differentiae causa: nam annulus diminutiuum est (nouacula a nouo nouas deriuatur).
in rus denominatiua siue uerbalia pauca inueniuntur, quae paenultimam producunt: honor honōrus, odor odōrus, decor decōrus, cano canōrus, sono sonōrus, quorum regula in promptu est: nam nomina us, uerba rus assumunt.
in sus duplicem habent formam: uel enim participialia sunt, id est participiis praeteriti temporis similia, et res incorporales significant et sunt quartae declinationis, ut usus, cursus, lusus, uersus (quod ab incorporali re ad corporalem quoque adductum est, quae est in literis); aut mobilia sunt et secundae, ut lassus, fessus, cassus; uel o productam habent ante sus et significant plenum esse aliquem eius, quod significatur, ut saxosus plenus saxis, spumosus plenus spuma, uentosus plenus uentis, harenosus plenus harena. fiunt autem a primitiuis suis hoc modo: mutant extremam partem syllabae uel syllabam, si pura est, in quam terminat genetiuus, in o productam et assumunt sus: saxi saxosus, curiae curiosus, herbae herbosus, scelus sceleris scelerosus, numeri numerosus, oneris onerosus, perfidiae perfidiosus. notandum, quod a metu meticulosus fit.
Plautus in mostellaria :
nescis, quam meticulosa res sit ire ad iudicem
Plautus, Most.
1101
. (vol. 1)
in tus si sint participialia aut denominatiua, uel incorporalia et fixa sunt, ut motus, tumultus, sonitus, habitus, cultus, consulatus, tribunatus, uel mobilia, ut togatus, palliatus, loricatus, tunicatus, gratus, laetus, mutus; et sciendum, quod, si a primae declinationis nominibus deriuantur, a habent paenultimam productam, ut barbātus, stellātus, trabeātus, purpurātus; sin a secundae uel tertiae, in quibusdam a, in aliis i productam, ut pallium [pallii] palliātus, anulus anulātus (Plautus in Poenulo :
quia incedunt cum anulatis auribus
Plautus, Poen.
981
. excipitur manuleātus, quod quamuis a paenultimam productam habet, tamen a quarta declinatione deriuatur: manus manuleātus.
Plautus in
Pseudulo :
manuleatam tunicam habere hominem addecet
Plautus, Pseud.
738
, id est manicatam), grates uel gratiae grātus, auītus, marītus, cerrītus, ab auo, mare, Cerere. excipiuntur uetustus et libertus, in quibus nominatiui primitiuorum tus assumpserunt. a quartae declinationis nominibus deriuata u productam habent ante tus: cornūtus, uerūtus, astūtus, uersūtus. in ctus, ptus, xus participialia siue uerbalia inueniuntur: amictus, sanctus, acceptus, sumptus, aptus, captus, raptus, flexus, laxus, fluxus, luxus, nexus; haec enim omnia, cum non significant tempus, nomina sunt. (vol. 1)
in stus a nominibus uel a uerbis nascuntur exstremam partem conuertentibus in stus e uel u antecedentibus, ut honor honestus, maeror maestus, modus modestus, scelus scelestus, robur robustus, ango angustus, augur augustus. praeterea Venus uenustus, ius iustus, onus onustus, quae, quomodo uetus uetustus, assumpta tus faciunt deriuatiua et omnia una uincunt syllaba primitiua absque maesto. in ax plerumque uerbalia inueniuntur ab omni coniugatione: uoro uoras uorax, audeo audes audax, teneo tenes tenax, emo emis emax, fallo fallis fallax, capio capis capax, pellicio pellicis pellax, sagio sagis sagax. in ex correptam similiter a uerbis: lateo lates latĕx, uerto uertis uertĕx, uomo uomis uomĕx. in ex productam similiter: rego regis rēx, lego legis lēx. in ix feminina inueniuntur a masculinis uerbalibus siue denominatiuis in tor desinentibus defigurata, quae mutant or in rix, ut uictor uictrix, senator senatrix, cultor cultrix; nutritor quoque nutritrix debuit facere, quod euphoniae causa siue alternitatis mediam syllabam concidit: nutrix enim dicimus. in ox uerbalia uel denominatiua: uoco uox, uelum uelox. in ux: luceo lux, duco dux. in nx et rx: coniungo coniunx, arceo arx. in duas consonantes inueniuntur participialia: sapiens, amans, cum sint sine tempore; inueniuntur et denominatiua: principium princeps, municipium municeps. (vol. 1)
liber quintus: de generibus
[de generibus]
quoniam de speciebus siue formis nominum, quantum potuimus, supra tractauimus, nunc de generibus quaerere conemur. genera igitur nominum principalia sunt duo, quae sola nouit ratio naturae, masculinum et femininum. genera enim dicuntur a generando proprie quae generare possunt, quae sunt masculinum et femininum. nam commune et neutrum uocis magis qualitate quam natura dinoscuntur, quae sunt sibi contraria. nam commune modo masculini modo feminini significationem possidet, neutrum uero, quantum ad ipsius uocis qualitatem, nec masculinum nec femininum est. unde commune articulum siue articulare pronomen tam masculini quam femini generis assumit, ut hic sacerdos et haec sacerdos, neutrum autem separatum ab utroque genere articulum asciscit, ut hoc regnum. epicoena, id est promiscua, uel masculina sunt uel feminina, quae una uoce et uno articulo utriusque naturae animalia solent significare. dubia autem sunt genera, quae nulla ratione cogente auctoritas ueterum diuerso genere protulit, ut hic finis et haec finis, cortex, silex, margo. similiter grus, bubo, s8 damma, panthera in utroque genere promiscue sunt prolata. sunt alia communia non solum masculini et feminini, sed etiam neutri, et sunt adiectiua, ut hic et haec et hoc felix, sapiens. sunt quaedam tam natura quam uoce mobilia, ut natus (vol. 1)
nata, filius filia; sunt alia natura et significatione mobilia. non etiam uoce, ut pater mater, frater soror, patruus amita, auunculus matertera; sunt alia uoce, non etiam naturae significatione mobilia, ut lucifer lucifera, frugifer frugifera: siue enim de sole siue de luna siue de agro siue de terra loquar, nulla est discretio generis naturalis in rebus ipsis, sed in uoce sola; sunt alia quasi mobilia, cum a se, non a masculinis feminina nascuntur, ut Helenus Helena, Danaus Danaa, liber libra, fiber fibra. unumquodque enim eorum propriam et amotam a significatione masculini habet demonstrationem et positionem; sunt alia, quae differentiae significationis causa mutant genera, ut haec pirus hoc pirum, haec malus hoc malum, haec arbutus hoc arbutum, haec myrtus hoc myrtum, haec prunus hoc prunum. et hoc in plerisque inuenis arborum nominibus, in quibus ipsae arbores feminino genere, fructus neutro proferuntur uel ligna, ut haec buxus arbos, hoc buxum lignum.
Virgilius:
dant arbuta siluae
Vergilius,
georg.
2,520
,
cruentaque myrta
Vergilius ,
georg.
1,306
,
cerea pruna
Vergilius , Caecin.
24
. gausape quoque, sicut supra diximus, et ablatiuum in e terminat, ab hoc gausape et nominatiuum pluralem in a definit: gausapa enim, non gausapia dicimus.
Horatius sermonum II:
gausape purpureo mensam pertersit acernam
Horatius, sat.
2,8,11+10: acernam / gausape purpureo mensam pertersit et alter (Hor.)
. Persius:
iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis
Persius 6,46
. aplustre itidem quamuis faciat ablatiuum ab hoc aplustri, nominatiuum (vol. 1)
tamen pluralem non solum in a, sed etiam in ia terminat: et aplustra enim et aplustria antiqui protulisse inueniuntur.
Cicero in Arato :
nauibus absumptis fluitantia quaerere aplustra
Cicero, Arat.
[Soubiran] frg.
XXIV: cf. Aratus ph.
158-159
. Caesar in Arato :
fulgent Argoae stellis aplustria puppis
Germanicus [Gain] 345: (Aratea)
. alia uero omnia neutra, quae in e terminant ablatiuum, mutata e in a faciunt nominatiuum pluralem: ab hoc numine haec numina, a tempore tempora, a tubere tubera, a capite capita.
de genetiuo plurali tertiae declinationis
genetiuus pluralis tertiae declinationis nascitur ab ablatiuo singulari hoc modo: cum in i uel et in e et in i desinit, correpta i assumit um, ut a sedili horum sedilium, a ceruicali ceruicalium, ab equestri equestrium, ab utili utilium, a sapiente uel sapienti sapientium, a felice uel felici felicium. multa tamen per syncopam solent proferri: sapientum pro sapientium, merentum pro merentium (Statius in II Thebaidos :
dabitur, mihi crede, merentum
consiliis tranquilla dies
Statius, Theb.
2,356-357
. idem in IIII:
aeternaque sontum
supplicia
Statius, Theb.
4,475-476
), caelestum pro caelestium.
Virgilius in VII:
caelestum uis magna iubet
Vergilius, Aen.
7,432
. et sciendum tamen, quod rarissime haec, quae in solam i finiunt ablatiuum, syncopam patiuntur i per genetiuum pluralem. inueni marum pro (vol. 1)
marium, qui tamen in rarost usu genetiuus, apud Naeuium in carmine
belli Punici :
senex fretus pietatei deum adlocutus summi
deum regis fratrem Neptunum regnatorem
marum
, pro marium. eius ablatiuum Caesar in V belli Gallici ponit:
paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus
Caesar, Gall.
5,1,2
. comparatiua quoque, quae inueniuntur tam in e quam in i exeuntia per ablatiuum, carent i paenultima in genetiuo plurali: a maiore uel maiori horum maiorum, a minore uel minori horum minorum. in e uero solam finientia ablatiuum, si nominatiuus in duas terminetur consonantes, mutant e in i breuem et assumunt um, ut hic Mars a Marte horum Martium, hic fons a fonte horum fontium, haec frons a fronte harum frontium, haec urbs ab urbe harum urbium, haec arx ab arce harum arcium. rarissime tamen et haec supra dicta, sicut illa, quae in i solam terminant ablatiuum, per syncopam i proferunt genetiuum pluralem, exceptis in ms uel ps desinentibus, si non sint a capite composita. haec enim e ablatiui in um conuertentia faciunt genetiuum pluralem: haec hiems ab hieme hiemum, princeps a principe principum, municeps a municipe municipum, forceps a forcipe forcipum, manceps a mancipe mancipum. a capite enim composita et duabus syllabis abundant in genetiuo et trium sunt generum communia. itaque et ablatiuum tam in e quam in i et genetiuum pluralem rationabiliter in ium terminant: hic et haec et hoc triceps a tricipite uel tricipiti tricipitium, nisi syncopa fiat. illa quoque, quae pares habent syllabas tam in genetiuo quam in nominatiuo, mutant e in i et assumunt um, ut hic collis huius collis ab hoc colle horum collium, haec aedis huius aedis ab (vol. 1)
hac aede aedium, haec caedes [huius caedis] a caede caedium, nisi haec etiam per syncopam i proferantur. frequentius tamen in es terminantia absque i inueniuntur, ut uatum pro uatium (Virgilius in IIII:
multaque praeterea uatum praedicta priorum
Vergilius, Aen.
4,464
. Cicero pro Sestio : uestrarum sedum templorumque causa
Cicero, Sest.
45: sedum P¹G¹V: sedium P²HG²
), mensum quoque pro mensium.
Ouidius in VIII metamorphoseon :
et quos sustinui bis mensum quinque labores
Ouidius, met.
8,500
. excipiuntur iuuenis a iuuene iuuenum, canis a cane canum, panis a pane panum; carent enim i paenultima semper. in as quoque Latina mutant e ablatiui in i et assumunt um: a ciuitate ciuitatium, a probitate probitatium. in his tamen frequenter solet fieri concisio i in genetiuo plurali, a ciuitate ciuitatium et ciuitatum, a probitate probitatium et probitatum. reperiuntur praeterea absque i facientia genetiuum pluralem, quamuis ablatiuum et in e et in i proferant, in us et in il et in or trium generum et in ex desinentia, quando sunt communis generis, ut hic et haec et hoc uetus a uetere uel ueteri ueterum (Virgilius in V:
ueterum non inmemor ille parentum
Vergilius, Aen. 5,39
), uigil ab hoc et ab hac uigile uel uigili horum et harum uigilum.
Iuuenalis in V:
praeterea lateris uigili cum febre dolorem
Iuuenalis 13,229
.
Virgilius in VIIII:
† praeterea uigilum excubiis obsidere portas
Vergilius, Aen.
9,159: interea Verg.
. sunt tamen, qui uigilis nominatiuum quoque similem genetiuo esse putauerunt, usus tamen in il esse ostendit, ut Lucanus in IIII: (vol. 1)
tutelaque ualli
peruigil alterno paret custodia signo
Lucanus 4,6-7
. similiter memor a memore uel memori horum et harum memorum (Horatius in II sermonum :
nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta
Horatius, sat.
2,4,90
. raro tamen inuenitur in e terminans huius nominis ablatiuus, nec aliam esse causam existimo, ut supra dictum est, nisi eam, quod apud antiquos hic et haec memoris et hoc memore proferebatur. in quo testis est Caper, antiquitatis doctissimus inquisitor. ostendit enim, Caecilium in epiclero sic protulisse:
itane Antipho † inuentus profluuia fide?
itane est inmemoris, itane est madida memoria?
Caecilius, com.
[Ribbeck³] 30-31 : Epicleros frg.
I Ribbeck³ (inuenitur … profluia) = I, 27-28 Guardì (inuenitur … itanest … itanest)
. nec mirum, cum et hic celer et hic celeris, et hic concors et hic concordis protulisse inueniuntur uetustissimi multaque alia in eundem modum.
Virgilius in XII:
nec domini memorum proculcat equorum
Vergilius, Aen.
12,534
), supplex ab hoc et ab hac supplice uel supplici horum et harum supplicum, artifex ab hoc et ab hac artifice uel artifici horum et harum artificum.
Lucanus in VIII:
se simul et Romam Pompeio supplice mensus
Lucanus 8,346
.
Sallustius in Catilinario : demisso uultu, uoce supplici
Sallustius, Catil.
31,7
. Cicero pro Ligario : et nos iacentes ante pedes supplicum uoce prohibebis
Cicero, Lig.
13: iacentis ad pedes (Cic.)
. Virgilius in I:
artificumque manus inter se operumque laborem
Vergilius, Aen.
1,455
. puto tamen, haec etiam ab oratoribus differentiae causa sic proferri per syncopam, quia supplicium et artificium neutra inueniuntur singularia. hic et haec parens, quando nomen est, duum est generum et (vol. 1)
genetiuum pluralem absque i facit plerumque, horum parentum.
Virgilius in II:
decora alta parentum
Vergilius, Aen.
2,448: illa Verg.
. quod autem etiam parentium non irrationabiliter dicitur, ostendit accusatiuus pluralis in is etiam terminans, qui proprius est in ium terminantis genetiui.
Terentius in heautontimorumeno :
quod uolo aut peto, parentis meos ut commonstres mihi
Terentius, haut.
1027: quod peto aut quod uolo, parentes Lindsay
.
Cicero de suppliciis : nauium praefectos sine ulla causa de conplexu parentium suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti
Cicero, Verr.
2.5,138: parentium P : parentum rell. codd. Cic., Piacente hospitium RSZ
. notandum etiam, quod omnia semper pluralia, quae in es desinunt, genetiuum in ium faciunt, ut hae uires harum uirium, hi Penates horum Penatium (inuenitur tamen apud ueteres eius singulare hic Penatis huius Penatis), hi Quinquatres horum Quinquatrium, hi et hae tres horum et harum trium. similiter hi et hae plures et haec plura uel pluria horum et harum plurium.
Cicero ad Herennium in III: complurium negotiorum
Cornificius, rhetorica Her.
3,2,3
. in is quoque longam desinentia: līs a lite litium, Samnīs a Samnite Samnitium, dīs a dite ditium. nox etiam a nocte noctium, unde Agellius noctium Atticarum inscripsit. cetera uero omnia ablatiuum in e solam terminantia mutant eam in um et faciunt genetiuum pluralem: a poemate poematum, a Cicerone Ciceronum, a consule consulum, a Titane Titanum, a duce ducum, a patre patrum, a uirtute uirtutum, a capite capitum, ab alite alitum; nam alituum per interpositionem addita u protulit Virgilius in VIII: (vol. 1)
alituum pecudumque genus sopor altus habebat
Vergilius, Aen.
8,27
. a boue quoque bouum debet fieri; sed hoc nomen notandum, quod u consonantem assumunt obliqui singulares hiatus causa, abiciunt autem est quando plurales.
Virgilius in III:
huc ubi delati portus intrauimus, ecce
laeta boum passim campis armenta uidemus
Vergilius, Aen.
3,219-220
. idem in VIII:
reddidit una boum uocem uastoque sub antro
Vergilius, Aen.
8,217
. datiuus autem et ablatiuus eius nominis per syncopam semper mediae proferuntur syllabae, bobus pro bouibus.
Horatius in epodo :
beatus ille, qui procul negotiis
paterna rura bobus exercet suis
Horatius, epod.
2,1;3
. nominatiuus uero pluralis et accusatiuus et uocatiuus, qui similes sunt, raro abiciunt u consonantis loco positam.
Virgilius in bucolico :
ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum
Vergilius, ecl.
1,9
. idem in VIII:
discessu mugire boues
Vergilius, Aen.
8,215
. in eodem:
abstractaeque boues abiurataeque rapinae
Vergilius, Aen.
8,263
.
de datiuo et ablatiuo plurali tertiae declinationis
datiuus et ablatiuus pluralis tertiae declinationis nascitur a singulari genetiuo interiecta bu, ut huius hominis his et ab his hominibus, huius exulis his et ab his exulibus, huius numinis his et ab his numinibus, huius disparis his et ab his disparibus, huius felicis his et ab his felicibus, toreuma toreumatis his et ab his toreumatibus. in huiuscemodi tamen, id est neutris a finitis, quae sunt Graeca, frequenter (vol. 1)
inuenimus antiquos datiuum et ablatiuum plurales in is productam proferentes contra regulam tertiae declinationis, quam seruant in ceteris casibus supra dictorum nominum. ut Cicero frequenter in Verrinis
toreumatīs dicit et peripetasmatīs et emblematīs. in libro de signis :
nunc de peripetasmatis quemadmodum te expedias non habes
Cicero,
Verr.
2.4,28: nunc de (Cic.)
. in eodem: scaphia cum emblematis
Cicero, de orat.
1,163: id in VOPR
. idem pro Cornelio libro II: qui eis rebus urbem Italiamque referserunt
Cicero, or. frg. [Crawford] 9 : (pro Cornelio II) cf. orat. 232
. idem in II Tusculanarum : ex quibus uerbis etiam omnia referserunt
Cicero, Tusc.
2,6: eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt (Cic.)
. alia uero omnia supra dictae coniugationis uerba secundae personae praesentis abiecta finali s et addita ui faciunt praeteritum perfectum, quod tamen etiam subtracta u consonante et correpta paenultima i licet proferre, ut scio scis sciui uel scĭi et ab eo composita: ascio asciui uel ascĭi. similiter cio cis, quod et cieo cies dicitur, ciui uel cĭi. et ab eo composita, concio concis conciui uel concĭi, audio audiui uel audĭi, mollio molliui uel mollĭi, munio muniui uel munĭi, saeuio saeuiui uel saeuĭi, eo iui uel ĭi, queo quiui uel quĭi, ueneo ueniui uel uenĭi (Solinus in collectaneis : Tatius in arce, ubi nunc aedis est Iunonis Monetae, qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est, septima et uicensima Olympiade hominem exiuit
Solinus 1,21
.
Sallustius in Catilinario :
sed neque pretio neque gratia inpelli quiuit
Sallustius, Catil.
49,1: 'citatio neglegens' dixit Ernout (1960)
. idem in I
historiarum : neque se recipere aut instruere proelio quiuere
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher] 1,frg.
121
), suffio suffiui uel suffĭi, quod quamuis a neutropassiuo componatur, tamen, quia significationem mutauit, mutauit etiam declinationem. unde Virgilius in IIII georgicon : (vol. 1)
at suffire thymo cerasque recidere inanes
Vergilius, georg.
4,241: inanis Verg.
suffire dixit secundum rectam rationis declinationem, cum simplex eius fieri est. excipiuntur haurio hausi (inuenitur tamen etiam hauriui uel haurii. Varro in XXIIII ad Ciceronem : cum indidem haurierint), saepio saepsi, sentio sensi, uenio ueni, aperio aperui (quod uidetur a pario compositum, quod uetustissimi non solum secundum tertiam, sed etiam secundum quartam coniugationem declinabant, unde Ennius:
oua parire solet genus pinnis condecoratum
Ennius, ann.
[Vahlen²] 10: = 8 Skutsch
. igitur ex eo composita, si principalem syllabam puram nec ex integra praepositione habuerint, io in ui conuertunt in praeterito, ut aperio aperui, cooperio cooperui; reperio uero duplicauit p in praeterito, quippe deminuto una syllaba, reperio repperi. simile est praeteritum a comperio comperi. sunt alia ex hoc ipso composita deponentia: experior, opperior, quorum participia expertus et oppertus ostendunt a pario esse composita, cuius participium partus est), salio saliui uel salii et salui.
Virgilius in bucolico :
dulcis aquae saliente sitim restingere riuo
Vergilius, ecl.
5,47: restinguere Verg.
; idem praeteritum in II georgicon :
mollibus in pratis unctos saliere per utres
Vergilius, georg.
2,384: saluere Verg.
. in quibusdam tamen inuenitur codicibus etiam saluere scriptum. idem in XI:
portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit
Vergilius, Aen.
11,499-500: ipsis Verg.
. idem in V:
haut mora, prosiluere omnes, ferit aurea clamor
sidera
Vergilius, Aen.
5,140+11,832-833: 5,140: haut mora, prosiluere suis (omnes Prisc.), ferit aethera clamor ; 11,832-833: ferit aurea clamor / sidera
.
(vol. 1)
Lucanus in III:
insiluit solo nociturus pondere puppim
Lucanus 3,626
.
Statius tamen in VIIII Thebaidos :
excussi salierunt cuspide dentes
Statius, Theb.
9,132: expulsi (Stat.)
. in eodem:
insiliere uadis magnoque fragore solutus
agger
Statius, Theb.
9,230-231: insiluere (Stat.)
. Ouidius in XI metamorphoseon :
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis
Ouidius, met.
11,526
. idem in IIII fastorum :
per flammam saluisse pecus, saluisse colonos
Ouidius, fast.
4,805
. Quadrigarius in VI annali : Artorius Taureae dextrum umerum sauciat atque ita resiluit
Quadrigarius, hist.
[Peter] 56: (ex libro VI)
. cambio, ἀμείβω, ponit Charisius et eius praeteritum campsi, quod ἀπὸ τοῦ κάμπτω ἔκαμψα Graeco esse uidetur, unde et campso campsas solebant uetustissimi dicere.
Ennius in X:
Leucatam campsant
Ennius, ann.
[Vahlen²] 328: = 346 Skutsch
. aio, cuius declinatio in usu frequenti non est, quartae coniugationis esse ostenditur ab imperatiuo in i terminante. sic enim Probus de dubio perfecto tractans ostendit Naeuium protulisse:
an nata est sponsa praegnas?
uel ai uel nega
Naeuius, com.
[Ribbeck³] frg.
125 : ex incertis fabulis XIX
.
Accius in Ione : (vol. 1)
quibusnam
te aibant ortum locis
Accius, trag.
[Ribbeck³ ] 388-389: (Io)
, pro aiebant, quod in hac coniugatione fieri solet. et est notandum in hoc uerbo, quod pares habent syllabas tres personae, āio ăis ăit, quod in alio huius coniugationis uerbo non inuenis, et quod paenultima primae solius personae producitur, quae sola i habet loco consonantis; unde tertia quoque pluralis, quae solet a prima fieri, similiter i consonantem habens producit paenultimam; quod autem in aliis corripitur, ostendit usus.
Virgilius in I Aeneidos :
sic ăit et dicto citius tumida aequora placat
Vergilius, Aen.
1,142
[et Naeuius:
an nata est sponsa praegnans?
uel ăi uel nega
Naeuius, com.
[Ribbeck³] frg.
125 : ex incertis fabulis XIX
; nam nisi corripiatur a, iambus stare non potest]. inuenimus tamen tertiam personam praeteriti ait, quasi a prima ai aisti ait, quae in usu non sunt, unde neque perfecti neque plusquamperfecti nec futuri subiunctiui in hoc uerbo declinatio inuenitur. potest igitur etiam ait praesens pro praeterito accipi. supina in xi quidem terminantium secundum supra dictam regulam in ctum exeunt: uinxi uinctum et sanxi sanctum, sanciui uero sancitum, unde Lucretius:
quod porro nequeas, sancitum quandoquidem extat
Lucretius 1,587: quod .
nequeas : quid .
nequeant (Lucr.)
. in si uero praeteritum finientia l uel r antecedentibus mutant eam in tum in hac coniugatione et faciunt supinum, ut farsi fartum, fulsi fultum, sarsi sartum, unde et sartores et fartores, et ex his composita confercio confertum, refercio refertum (Cicero in II Tusculanarum :
tum iecore opimo farta et satiata
Cicero, Tusc.
2,24: = Aesch. frg. II, 13 Soubiran; cf. Aeschilus frg.
193 Nauck²-Snell. iecor $GR¹$: iecore $R²$, iecurᵉ $K²V$
); alia uero in si desinentia supra dictam regulam seruant, id est generalem in si desinentium: sensi sensum, rausi rausum, unde Lucilius in XVIIII:
rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste
Lucilius, sat.
[Marx] 19,567
. (vol. 1)
haurio hausi haustum differentiae causa assumpsit t, quamuis et aspiratione differat; saepsi uero saeptum secundum proportionem in supra dictis expositam facit. ueni uentum et aperui apertum faciunt, sicut pario partum et omnia ex eis composita: aduenio aduentum, conuenio conuentum, comperio compertum, experior expertum. alia uero omnia, quae tam in ui quam in ii terminant praeteritum perfectum, in itum faciunt supinum paenultima producta tam in hac quam in aliis coniugationibus, ut audiui uel audii audītum, muniui uel munii munītum, sciui uel scii scītum, arcessiui uel arcessii arcessītum, cupiui uel cupii cupītum. excipiuntur in eo desinentia et disyllaba aliarum coniugationum, quae paenultimam supini corripiunt, ut eo iui uel ii ĭtum, adeo adiui uel adii adĭtum, praetereo praeteriui uel praeterii praeterĭtum, queo quiui uel quii quĭtum, sino siui uel sii sĭtum, lino liui uel lii, quod in rarissimo usu est, lĭtum. cieo quoque ciui uel cii cĭtum corripit paenultimam, quando uero a cio cis quartae coniugationis est, producit eam. pono quoque, quod antique posiui, in frequenti autem usu posui facit praeteritum, corripit paenultimam in supino posĭtum. ueneo quoque secundum analogiam uenĭtum debet facere supinum, pro quo magis uenum in usu est. et supra dicta omnia auctoritate ueterum comprobantur, sicut iam superius ostendimus, rursusque referamus in memoriam.
Virgilius in VIII:
o mihi praeterĭtos referat si Iuppiter annos
Vergilius, Aen.
8,560
. idem in VIII:
Amphitryoniades armenta abĭtumque pararet
Vergilius, Aen.
8,214
. idem in V:
hos adĭtus iamque hos adĭtus omnemque pererrat
Vergilius, Aen.
11,766: idem in V Prisc.
, cf. 5,441: nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat Verg.
. idem in X:
morte obĭta qualis fama est uolitare figuras
Vergilius, Aen.
10,641
. (vol. 1)
Ouidius in IIII fastorum :
sol adĭtus, quam quaeris, ait, ne uana labores,
nupta Iouis fratri tertia regna tenet
Ouidius, fast.
4,583-584
. idem in heroidibus :
tempore quo nobis inĭta est Cerealis Eleusin
Ouidius, epist. 4,67
. Terentius in hecyra :
nam cum conpressa est gnata, forma in tenebris nosci non quĭta est
Terentius, hec.
572
. Iuuenalis in IIII:
nam coĭtus iam longa obliuio uel, si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
Iuuenalis 10,204-205
. antepaenultima quoque in futuri temporis participio idem comprobat.
Virgilius in II:
si perĭturus abis, et nos rape in omnia tecum
Vergilius, Aen.
2,675
. Lucanus in V:
tum lurida pallens
ora tulit uultu sub nubem tristis ĭturo
Lucanus 5,549-550
. cieo cĭtus correpta paenultima, ut diximus, facit.
Statius in III
Thebaidos :
atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore
excitus et longam pridem indignantia pacem
corda tumens
Statius, Theb.
3,598-600
; a cio uero cītus paenultima producta, ut Virgilius in III Aeneidos :
at genus e siluis Cyclopum et montibus altis
excītum ruit ad portus et litora conplet
Vergilius, Aen.
3,675-676: complent Verg.
. sinor sĭtus et desinor desĭtus paenultima correpta.
Cicero pro
(vol. 1)
Cornelio in I: coeptum igitur per eos qui agi uolebant, desitum est per hunc qui decessit
Cicero, or. frg. [Crawford] 61 : (pro Cornelio I)
. idem in I rhetoricon : et si non ab eo, quod in proximo desitum erit, deinceps incipietur
Cicero, inu.
1,28
. inde etiam situs dicitur pro neglegentia.
Virgilius in VII:
sed te uicta situ uerique effeta senectus
Vergilius, Aen.
7,440
. idem in II georgicon :
mutatamque insĭta mala
ferre pirum
Vergilius, georg.
2,33-34
, et in IIII eorundem:
et paribus lĭta corpora guttis
Vergilius, georg.
4,99
. ideo autem diximus disyllaba in ui desinentia secundae uel tertiae coniugationis in supinis uel participiis praeteriti corripere paenultimam, quia, siue disyllaba sint quartae, producunt, ut scio scītus, siue ultra duas syllabas alterius quoque coniugationis [producitur]: arcessiui arcessītus, cupiui cupītus, nisi sint a disyllabis composita, ut insĭtus, incĭtus, illĭtus.
Lucanus in VIII:
illita tela dolis nec Martem comminus usquam
ausa pati uirtus
Lucanus 8,382-383
.
Virgilius in XII:
quatit ungula cursu
incĭta nec domini memorum proculcat equorum
Vergilius, Aen.
12,533-534: crebo super ungula pulsu Verg. (cf. Aen. 8,596) ; Verg.
Aen. 11,875 cursu quatit ungula campum
. similiter imposĭtus, proposĭtus.
Iuuenalis in I:
si te proposĭti nondum pudet atque eadem est mens
Iuuenalis 5,1
.
Virgilius in III:
inposĭtis auro dapibus
Vergilius, Aen.
3,355
. praeterea notandum, quod sepelio sepeliui uel sepelii sepultum in (vol. 1)
frequentiore usu est supinum, antiquissimi etiam sepelitum dicebant; unde Cato in Thermum : mortuus est, sepelitus est
Cato, or.
[Malcovati] frg.
184: (orationes in Q. et L. Thermos reliquiae; inc. sedis)
. salio quoque saliui uel salii saltum facit, unde Virgilius in VI:
cum fatalis equus saltu super ardua uenit
Pergama
Vergilius, Aen.
6,515-516: ecus Verg.
. idem in XI:
at medias inter caedes exultat Amazon
Vergilius, Aen.
11,648
; solent enim frequentatiua plerumque a supinis uel participiis praeteritis nasci. sallio sallitum facit, sallo salsum, quomodo uello uulsum.
Sisenna:
sic in eam paludem multi piscium salliendorum causa a nauibus semionustis commeant , a sallio salliendorum dixit, non sallendorum.
Sallustius uero in III historiarum : parte consumpta reliqua cadauerum ad diuturnitatem usus sallerent
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher] 3,87
, sallerent dixit a sallo, non a sallio. similiter Lucilius in VIII:
sallere muraenas, mercem in frigdaria ferre
Lucilius, sat.
[Marx] 8,317
. inde etiam participia futuri salliturus et salsurus.
Nouius:
salliturus istaec est, mittam salem
Nouius, Atell.