Institutiones grammaticae

Priscien · Langues

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Ars Prisciani (Priscianus Caesarensis) · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

praefatio

(vol. 1)

Priscianus Caesariensis grammaticus Iuliano consuli ac patricio. cum omnis eloquentiae doctrinam et omne studiorum genus sapientiae luce praefulgens a Graecorum fontibus deriuatum Latinos proprio sermone inuenio celebrasse et in omnibus illorum uestigia liberalibus consecutos artibus uideo, nec solum ea, quae emendate ab illis sunt prolata, sed etiam quosdam errores eorum amore doctorum deceptos imitari, in quibus maxime uetustissima grammatica ars arguitur peccasse, cuius auctores, quanto sunt iuniores, tanto perspicaciores, et ingeniis floruisse et diligentia ualuisse omnium iudicio confirmantur eruditissimorum (quid enim Herodiani artibus certius, quid Apollonii scrupulosis quaestionibus enucleatius possit inueniri?

) cum igitur eos omnia fere uitia, quaecumque antiquorum Graecorum commentariis sunt relicta artis grammaticae, expurgasse comperio certisque rationis legibus emendasse, nostrorum autem neminem post illos imitatorem eorum extitisse, quippe in neglegentiam (vol. 1)

cadentibus studiis literarum propter inopiam scriptorum, quamuis audacter, sed non impudenter, ut puto, conatus sum pro uiribus rem arduam quidem, sed officio professionis non indebitam, supra nominatorum praecepta uirorum, quae congrua sunt uisa, in Latinum transferre sermonem, collectis etiam omnibus fere, quaecumque necessaria nostrorum quoque inueniuntur artium commentariis grammaticorum, quod gratum fore credidi temperamentum, si ex utriusque linguae moderatoribus elegantiora in unum coeant corpus meo labore faciente, quia nec uituperandum me esse credo, si eos imitor, qui principatum inter scriptores Graios artis grammaticae possident, cum ueteres nostri in erroribus etiam, ut dictum est, Graecos aequiperantes maximam tamen laudem sunt consecuti.

exemplum etiam proponere placuit, ne pigeat alios etiam a me uel ignorantia forte praetermissa uel uitiose dicta (nihil enim ex omni parte perfectum in humanis inuentionibus esse posse credo) sua quoque industria ad communem literatoriae professionis utilitatem congrua rationis proportione uel addere uel mutare tractantes. namque festinantius quam uolui hos edere me libros compulerunt, qui alienis laboribus insidiantes furtimque et quasi per latrocinia scripta aliis subripientes unius nominis ad titulum pertinentis infanda mutatione totius operis in se gloriam transferre conantur. sed quoniam in tanta operis materia impossibile est aliquid perfectum breuiter exponi, spatii quoque ueniam peto, quamuis ad Herodiani scriptorum pelagus et ad eius patris Apollonii spatiosa uolumina meorum compendiosa sunt existimanda scripta librorum.

huius tamen operis te hortatorem sortitus iudicem quoque facio, Iuliane consul ac patricie, cui summos dignitatis gradus summa adquisiuit in omni studio ingenii claritudo, non tantum accipiens ab excelsis gradibus honorum pretii, quantum illis decoris addens tui, cuius mentem tam Homeri credo quam Virgilii anima constare, quorum uterque arcem possederat musicae, te tertium ex utroque compositum esse confirmans, quippe non minus Graecorum quam Latinorum in omni doctrinae genere praefulgentem. tibi ergo hoc opus deuoueo, omnis eloquentiae (vol. 1)

praesul, ut quantamcumque mihi deus annuerit suscepti laboris gloriam, te comite quasi sole quodam dilucidius crescat.

titulos etiam uniuersi operis per singulos supposui libros, quo facilius, quicquid ex his quaeratur, discretis possit locis inueniri. primus liber continet de uoce et eius speciebus; de litera: quid sit litera, de eius generibus et speciebus, de singularum potestate, quae in quas transeunt per declinationes uel compositiones partium orationis. secundus de syllaba: quid sit syllaba, quot literis constare potest et quo ordine et quo sono, de accidentibus singulis syllabis; de dictione: quid sit dictio, quae eius differentia ad syllabam; de oratione: quid sit oratio, quot eius partes, de earum proprietate; de nomine: quid sit nomen, de accidentibus ei, quot sunt species propriorum nominum, quot appellatiuorum, quot adiectiuorum, quot deriuatiuorum; de patronymicis: quot eorum formae, quomodo deriuantur, ex quibus primitiuis; de diuersis possessiuorum terminationibus et eorum regulis.

tertius de comparatiuis et superlatiuis et eorum diuersis extremitatibus: ex quibus positiuis et qua ratione formantur; de diminutiuis: quot eorum species, ex quibus declinationibus nominum, quomodo formantur.

quartus de denominatiuis et uerbalibus et participialibus et aduerbialibus: quot eorum species, ex quibus primitiuis, quomodo nascuntur. quintus de generibus dinoscendis per singulas terminationes; de numeris; de figuris et earum compage; de casu.

sextus de nominatiuo casu per singulas extremitates omnium nominum, tam in uocales quam in consonantes desinentium, per ordinem; de genetiuorum tam ultimis quam paenultimis syllabis.

septimus de ceteris obliquis casibus, tam singularibus quam pluralibus. (vol. 1)

octauus de uerbo et eius accidentibus. nonus de regulis generalibus omnium coniugationum. decimus de praeterito perfecto. undecimus de participio. duodecimus et tertiusdecimus de pronomine. quartusdecimus de praepositione. quintusdecimus de aduerbio et interiectione. sextusdecimus de coniunctione. septimusdecimus et octauusdecimus de constructione siue ordinatione partium orationis inter se. (vol. 1)

liber primus: de uoce

[de uoce]

(vol. 1)

philosophi definiunt, uocem esse aerem tenuissimum ictum uel suum sensibile aurium, id est quod proprie auribus accidit. et est prior definitio a substantia sumpta, altera uero a notione, quam Graeci ἔννοιαν dicunt, hoc est ab accidentibus. accidit enim uoci auditus, quantum in ipsa est. uocis autem differentiae sunt quattuor: articulata, inarticulata, literata, illiterata. articulata est, quae coartata, hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius, qui loquitur, profertur. inarticulata est contraria, quae a nullo affectu proficiscitur mentis. literata est, quae scribi potest, illiterata, quae scribi non potest. inueniuntur igitur quaedam uoces articulatae, quae possunt scribi et intellegi, ut:

arma uirumque cano

Vergilius, Aen.

1,1

, quaedam, quae non possunt scribi, intelleguntur tamen, ut sibili hominum et gemitus: hae enim uoces, quamuis sensum aliquem significent proferentis eas, scribi tamen non possunt. aliae autem sunt, quae, quamuis scribantur, tamen inarticulatae dicuntur, cum nihil significent, ut coax, cra. s1 aliae (vol. 1)

uero sunt inarticulatae et illiteratae, quae nec scribi possunt nec intellegi, ut crepitus, mugitus et similia. scire autem debemus, quod has quattuor species uocum perficiunt quattuor superiores differentiae generaliter uoci accidentes, binae per singulas inuicem coeuntes. uox autem dicta est uel a uocando, ut dux a ducendo, uel ἀπὸ τοῦ βοῶ, ut quibusdam placet.

de litera

(vol. 1)

litera est pars minima uocis compositae, hoc est quae constat compositione literarum, minima autem, quantum ad totam comprehensionem uocis literatae (ad hanc enim etiam productae uocales breuissimae partes inueniuntur) uel quod omnium est breuissimum eorum, quae diuidi possunt, id quod diuidi non potest. possumus et sic definire: litera est uox, quae scribi potest indiuidua. dicitur autem litera uel quasi legitera, quod legendi iter praebeat, uel a lituris, ut quibusdam placet, quod plerumque in ceratis tabulis antiqui scribere solebant. literas autem etiam elementorum uocabulo nuncupauerunt ad similitudinem mundi elementorum: sicut enim illa coeuntia omne perficiunt corpus, sic etiam haec coniuncta literalem uocem quasi corpus aliquod componunt uel magis uere corpus. nam si aer corpus est, et uox, quae ex aere icto constat, corpus esse ostenditur, quippe cum et tangit aurem et tripertito diuiditur, quod est suum corporis, hoc est in altitudinem, latitudinem, longitudinem, unde ex omni quoque parte potest audiri. praeterea tamen singulae syllabae altitudinem quidem habent in tenore, crassitudinem uero uel latitudinem in spiritu, longitudinem in tempore. litera igitur est nota elementi et uelut imago quaedam uocis literatae, quae cognoscitur ex qualitate et quantitate figurae linearum. hoc ergo interest inter elementa et literas, quod elementa proprie dicuntur ipsae (vol. 1)

pronuntiationes, notae autem earum literae. abusiue tamen et elementa pro literis et literae pro elementis uocantur. cum enim dicimus non posse constare in eadem syllaba r ante p, non de literis dicimus, sed de pronuntiatione earum: nam quantum ad scripturam possunt coniungi, non tamen etiam enuntiari, nisi postposita r.

sunt igitur figurae literarum quibus nos utimur uiginti tres, ipsae uero pronuntiationes earum multo ampliores, quippe cum singulae uocales denos inueniantur sonos habentes uel plures, ut puta a litera breuis quattuor habet soni differentias, cum habet aspirationem et acuitur uel grauatur, et rursus cum sine aspiratione acuitur uel grauatur, ut hábeo hàbemus, ábeo àbimus. longa uero eadem sex modis sonat: cum habet aspirationem et acuitur uel grauatur uel circumflectitur et rursus cum sine aspiratione acuitur uel grauatur uel circumflectitur, ut hámis hàmorum hâmus, árae àrarum âra. similiter aliae uocales possunt proferri. praeterea tamen i et u uocales, quando mediae sunt, alternos inter se sonos uidentur confundere, teste Donato, ut uir, optumus, quis. et i quidem, quando post u consonantem loco digamma functam Aeolici ponitur breuis, sequente d uel m uel r uel t uel x, sonum y Graecae uidetur habere, ut uideo, uim, uirtus, uitium, uix, u autem, quamuis contractum, eundem tamen [hoc est y] sonum habet, inter q et e uel i uel ae diphthongum positum, ut que, quis, quae, nec non inter g et easdem uocales, cum in una syllaba sic inuenitur, ut pingue, sanguis, linguae.

in consonantibus etiam sunt differentiae plures, transeuntium in alias et non transeuntium, quippe diuersae sunt potestatis.

accidit igitur literae nomen, figura, potestas:

nomen, uelut a, b. et sunt indeclinabilia tam apud Graecos (vol. 1)

elementorum nomina quam apud Latinos, siue quod a barbaris inuenta dicuntur, quod esse ostendit Varro in II de antiquitate literarum , docens lingua Chaldaeorum singularum nomina literarum ad earum formas esse facta et ex hoc certum fieri, eos esse primos auctores literarum, siue quod simplicia haec et stabilia esse debent quasi fundamentum omnis doctrinae immobile, siue quod nec aliter apud Latinos poterant esse, cum a suis uocibus uocales nominentur, semiuocales uero in se desinant, mutae a se incipientes uocali terminentur, quas si flectas, significatio quoque nominum una euanescit. uocales igitur, ut dictum est, per se prolatae nomen suum ostendunt, semiuocales uero ab e incipientes et in se terminantes, absque x, quae ab i incipit per anastrophen Graeci nominis ξῖ, quia necesse fuit, cum sit semiuocalis, a uocali incipere et in se terminare, quae nouissime a Latinis assumpta post omnes ponitur literas, quibus Latinae dictiones egent (quod autem ab i incipit eius nomen, ostendit etiam Seruius in commento

quod scribit in Donatum his uerbis: semiuocales sunt septem, quae ita proferuntur, ut inchoent ab e litera et desinant in naturalem sonum, ut ef, el, em, en, er, es, ix. sed ix ab i inchoat. id etiam Eutropius confirmat dicens: una duplex ix, quae ideo ab i incipit, quia apud Graecos in eandem desinit), mutae autem a se incipientes et in e uocalem desinentes, exceptis q et k, quarum altera in u, altera in a finitur, sua conficiunt nomina. h enim aspirationis magis est nota. (vol. 1)

figurae accidunt quas uidemus in singulis literis.

potestas autem ipsa pronuntiatio, propter quam et figurae et nomina facta sunt. quidam addunt etiam ordinem, sed pars est potestatis literarum.

ex his uocales dicuntur, quae per se uoces perficiunt uel sine quibus uox literalis proferri non potest, unde et nomen hoc praecipue sibi defendunt; ceterae enim, quae cum his proferuntur, consonantes appellantur. sunt igitur uocales numero quinque: a e i o u. utimur etiam y Graecorum causa nominum.

consonantium autem aliae sunt semiuocales, aliae mutae:

semiuocales sunt, ut plerisque Latinorum placuit, septem: f l m n r s x; sed f multis modis ostenditur muta magis, de qua post docebimus. z quoque utimur in Graecis dictionibus. hae ergo [hoc est semiuocales] quantum uincuntur a uocalibus, tantum superant mutas. ideo apud Graecos quidem omnes dictiones uel in uocales uel in semiuocales, quae secundam habent euphoniam, desinunt, quam nos sonoritatem possumus dicere, apud Latinos autem ex maxima parte, non tamen omnes, inueniuntur enim quaedam etiam in mutas desinentes. semiuocales autem sunt appellatae, quae plenam uocem non habent, ut semideos et semiuiros appellamus, non qui dimidiam partem habent deorum uel uirorum, sed qui pleni dii uel uiri non sunt.

reliquae sunt mutae, ut quibusdam uidetur, numero nouem: b c d g h k p q t. et sunt qui non bene hoc nomen putant eas accepisse, cum hae quoque pars sint uocis. qui nesciunt, quod ad comparationem bene sonantium ita sint nominatae, uelut informis dicitur mulier, non quae caret forma, sed quae male est formata, et frigidum dicimus eum, qui non penitus expers est caloris, sed qui minimo hoc utitur: sic igitur etiam mutas, non quae omnino uoce carent, sed quae exiguam partem uocis habent.

uocales apud Latinos omnes sunt ancipites uel liquidae, hoc est quae facile modo produci modo corripi possunt, sicut etiam apud antiquissimos erant Graecorum ante inuentionem η et ω, quibus inuentis ε et ο, quae (vol. 1)

ante ancipites erant, remanserunt perpetuo breues, cum earum productarum loca possessa sint a supra dictis uocalibus semper longis. sunt etiam in consonantibus longae, ut puta duplices x et z: sicut enim longae uocales, sic hae quoque longam faciunt syllabam. sunt similiter ancipites uel liquidae, ut l r, quae modo longam modo breuem post mutas positae in eadem syllaba faciunt syllabam. his quidam addunt non irrationabiliter m et n, quia ipsae quoque communes faciunt syllabas post mutas positae, quod diuersorum confirmatur auctoritate tam Graecorum quam Latinorum.

Ouidius in X metamorphoseon :

piscosamque Cnidon grauidamque Amathunta metallis

Ouidius, met.

10,531: Cnidon grauidamue (Ou.)

. Euripides in Phoenissis :

†

ἰσότητ᾽ ἔταξεν κᾀριθμὸν διώρισεν. idem in eisdem:

ἀπωλόμεσθα, δύο κακὼ σπεύδεις, τέκνον . inuenitur tamen m etiam ante n positum, nec producens ante se uocalem more mutarum.

Καλλίμαχος·

τὼς μὲν ὁ Μνησάρχειος ἔφη ξένος, ὧδε συναινῶ. (vol. 1)

apud antiquissimos Graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab illis acceptis Latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas [hoc est sedecim], non plus duas additas in Latino inueniemus sermone:

Ϝ Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos Latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit. eum autem prope sonum, quem nunc habet, significabat p cum aspiratione, sicut etiam apud ueteres Graecos pro φ π et, unde nunc quoque in Graecis nominibus antiquam scripturam seruamus pro φ p et h ponentes, ut Orpheus, Phaethon. postea uero in Latinis uerbis placuit pro p et h f scribi, ut fama, filius, facio, loco autem digamma u pro consonante, quod cognatione soni uidebatur affinis esse digamma ea litera. quare cum f loco mutae ponatur [id est p et h siue φ], miror hanc inter semiuocales posuisse artium scriptores: nihil enim aliud habet haec litera semiuocalis nisi nominis prolationem, quae a uocali incipit. sed hoc potestatem mutare literae non debuit: si enim esset semiuocalis, necessario terminalis nominum inueniretur, quod minime reperies, nec ante l uel r in eadem syllaba poni posset, qui locus mutarum est dum taxat, nec communem ante easdem posita faceret syllabam. postremo Graeci, quibus in omnia doctrinae auctoribus utimur, φ, cuius locum apud nos f obtinet, quod ostenditur in his maxime dictionibus, quas a Graecis sumpsimus, hoc est fama, fuga, fur, mutam esse confirmant. sciendum tamen, quod hic quoque error a quibusdam antiquis Graecorum grammaticis inuasit Latinos, qui φ et θ et χ semiuocales putabant, nulla alia causa, nisi quod spiritus in eis abundet, inducti. quod si esset uerum, debuit c quoque uel t addita aspiratione semiuocalis esse, quod omni caret ratione: spiritus enim potestatem literae non mutat, unde nec uocales addita aspiratione aliae fiunt et aliae ea dempta. hoc tamen scire (vol. 1)

debemus, quod non fixis labris est pronuntianda f, quomodo ph, atque hoc solum interest. x etiam duplicem loco c et s uel g et s postea a Graecis inuentam assumpsimus. k enim et q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum c tamen eandem tam in sono uocum quam in metro potestatem continent. et k quidem penitus superuacua est: nulla enim uidetur ratio, cur a sequente haec scribi debeat: Carthago enim et caput, siue per c siue per k scribantur, nullam faciunt nec in sono nec in potestate eiusdem consonantis differentiam. q uero propter nihil aliud scribenda uidetur esse, nisi ut ostendat, sequens u ante alteram uocalem in eadem syllaba positam perdere uim literae in metro. quod si ideo alia litera est existimanda quam c, debet g quoque, cum similiter praeponitur u amittenti uim literae, alia putari, et alia, cum id non facit. dicimus enim anguis sicuti quis et augur sicuti cur. unde si uelimus cum ueritate contemplari, ut diximus, non plus decem et octo literas in Latino sermone habemus, hoc est sedecim antiquas Graecorum et f et x postea additas, et eas quoque ab eisdem sumptas. nam y et z Graecorum causa, ut supra dictum est, asciuimus nominum, h autem aspirationis est nota et nihil aliud habet literae nisi figuram et quod in uersu scribitur inter alias literas. quod si sufficeret, ut elementum putaretur, nihilominus quorundam etiam numerorum figurae, s2 quia in uersu inter alias literas scribuntur, quamuis eis dissimiles sint, elementa (vol. 1)

sunt habenda. sed minime hoc est adhibendum, nec aliud aliquid ex accidentibus proprietatem ostendit uniuscuiusque elementi, quomodo potestas, qua caret aspiratio; neque enim uocalis nec consonans esse potest. uocalis non est h, quia a se uocem non facit, nec semiuocalis, cum nulla syllaba Latina uel Graeca per integras dictiones in eam desinit, nec muta, cum in eadem syllaba cum duabus mutis bis ponitur, ut Phthius, Erichthonius. nulla enim syllaba plus duabus potest mutis habere iuxta se positis, nec plus tribus consonantibus continuare. auctoritas quoque tam Varronis quam Macri teste Censorino nec k nec q nec h in numero adhibet literarum.

uidentur tamen i et u, cum in consonantes transeunt, quantum ad potestatem, quod maximum est in elementis, aliae literae esse praeter supra dictas; multum enim interest, utrum uocales sint an consonantes. sicut enim, quamuis in uaria figura et uario nomine sint k et q et c, tamen, quia unam uim habent tam in metro quam in sono, pro una litera accipi debent, sic i et u, quamuis unum nomen et unam habeant figuram tam uocales quam consonantes, tamen, quia diuersum sonum et diuersam uim habent in metris et in pronuntiatione syllabarum, non sunt in eisdem meo iudicio elementis accipiendae, quamuis et Censorino, doctissimo artis grammaticae, idem placuit.

multa enim est differentia inter consonantes, ut diximus, et uocales. tantum enim fere interest inter uocales et consonantes, quantum inter animas et corpora. animae enim per se mouentur, ut philosophis uidetur, et corpora mouent, corpora uero nec per se sine anima moueri possunt nec animas mouent, sed ab illis mouentur. uocales similiter et per se mouentur ad perficiendam syllabam et consonantes mouent secum, consonantes uero sine uocalibus immobiles sunt. et i quidem modo pro simplici modo (vol. 1)

pro duplici accipitur consonante: pro simplici, quando ab eo incipit syllaba in principio dictionis posita subsequente uocali in eadem syllaba, ut Iuno, Iuppiter, pro duplici autem, quando in medio dictionis ab eo incipit syllaba post uocalem ante se positam subsequente quoque uocali in eadem syllaba, ut maius, peius, eius, in quo loco antiqui solebant geminare eandem i literam et maiius, peiius, eiius scribere, quod non aliter pronuntiari posset, quam si cum superiore syllaba prior i, cum sequente altera proferretur, ut peiius, eiius, maiius; nam quamuis sit consonans, in eadem syllaba geminata iungi non posset: ergo non aliter quam tellus, mannus proferri debuit. unde Pompeiii quoque genetiuum per tria i scribebant, quorum duo superiora loco consonantium accipiebant, ut si dicas Pompelli; nam tribus i iunctis qualis possit syllaba pronuntiari?

quod Caesari doctissimo artis grammaticae placitum a Victore quoque in arte grammatica de syllabis comprobatur. pro simplici quoque in media dictione inuenitur, sed in compositis, ut iniuria, adiungo, eiectus, reice.

Virgilius in bucolico

[proceleusmaticum posuit pro dactylo]:

Tityre pascentes a flumine reice capellas

Vergilius, ecl.

3,96

; numquam autem potest ante eam loco positam consonantis aspiratio inueniri, sicut nec ante u consonantem. unde hiulcus trisyllabum est, nulla enim consonans ante se aspirationem recipit. (vol. 1)

u uero loco consonantis posita eandem prorsus in omnibus uim habuit apud Latinos, quam apud Aeolis digamma. unde a plerisque ei nomen hoc datur, quod apud Aeolis habuit olim Ϝ digamma, id est uau ab ipsius uoce profectum teste Varrone et Didymo, qui id ei nomen esse ostendunt. pro quo Caesar hanc Ⅎ figuram scribi uoluit, quod quamuis illi recte uisum est, tamen consuetudo antiqua superauit. adeo autem hoc uerum est, quod pro Aeolico digamma Ϝ u ponitur: quod sicut illi solebant accipere digamma modo pro consonante simplici teste Astyage, qui diuersis hoc ostendit usibus, ut in hoc uersu:

ὀψόμενος Ϝελέναν ἑλικώπιδα, sic nos quoque pro simplici habemus plerumque consonante u loco Ϝ digamma positum, ut:

at Venus haud animo nequiquam exterrita mater

Vergilius, Aen.

8,370: haud Verg. nequiquam Verg.

. est tamen quando idem Aeolis inueniuntur pro duplici quoque consonante digamma posuisse, ut:

Νέστορα δὲ Ϝῶ παιδός. nos quoque uidemur hoc sequi in praeterito perfecto et plusquamperfecto (vol. 1)

tertiae et quartae coniugationis, in quibus i ante u consonantem posita producitur eademque subtracta corripitur, ut cupiui cupii, cupiueram cupieram, audiui audii, audiueram audieram. inueniuntur etiam pro uocali correpta hoc digamma illi usi, ut Ἀλκμάν·

καὶ χεῖμα πῦρ τε δάϜιον, est enim dimetrum iambicum, et sic est proferendum, Ϝ ut faciat breuem syllabam. nostri quoque hoc ipsum fecisse inueniuntur et pro consonante u uocalem breuem accepisse, ut Horatius siluae trisyllabum protulit in epodo hoc uersu:

niuesque deducunt Iouem, nunc mare nunc siluae:

Horatius, epod.

13,2

est enim dimetrum iambicum coniunctum penthemimeri heroico, quod aliter stare non potest, nisi siluae trisyllabum accipiatur. similiter Catullus Veronensis

quod zonam soluit diu ligatam

Catullus 2,13

inter hendecasyllabos phalaecios posuit, ergo nisi soluit trisyllabum accipias, uersus stare non possit. hoc tamen ipsum in deriuatiuis uel compositis frequenter solet fieri, ut uoluo uolutus, soluo solutus, auis auceps, auspicium, augurium, augustus, lauo lautus, faueo fautor. digamma Aeolis est quando in metris pro nihilo accipiebant, ut:

ἁμὲς δ᾽ Ϝειρήναν † τὸ δὲ γὰρ θέτο Μῶσα λίγεια, (vol. 1)

est enim hexametrum heroicum. apud Latinos quoque hoc idem inuenitur pro nihilo in metris, et maxime apud uetustissimos comicorum, ut Terentius in Andria :

sine inuidia laudem inuenias et amicos pares:

Terentius, andr.

66

est enim iambicum trimetrum, quod, nisi sine inui. pro tribracho accipiatur, stare [uersus] non potest. sciendum tamen, quod hoc ipsum Aeolis quidem ubique loco aspirationis ponebant effugientes spiritus asperitatem, nos autem in multis quidem, non tamen in omnibus illos sequimur, ut cum dicimus uespera, uis, uestis. hiatus quoque causa solebant illi interponere Ϝ, quod ostendunt et poetae Aeolide usi (Ἀλκμάν·

καὶ χεῖμα πῦρ τε δάϜιον ): et epigrammata, quae egomet legi in tripode uetustissimo Apollinis, qui stat in Xerolopho Byzantii, sic scripta:

ΔημοφαϜων ΛαϜοκοϜων. nos quoque hiatus causa interponimus u loco Ϝ, ut Dauus, Argiuus, pauo, ouum, ouis, bouis. hoc tamen etiam per alias quasdam consonantes hiatus uel euphoniae causa solet fieri, ut prodest, comburo, (vol. 1)

sicubi, nuncubi, quod Graeci quoque solent facere: μηκέτι, οὐκέτι. sed tamen hoc attendendum est, quod praeualuit in hac litera [id est in u loco digamma posita] potestas simplicis consonantis apud omnium poetarum doctissimos. in b etiam solet apud Aeolis transire Ϝ digamma, quotiens ab ρ incipit dictio, quae solet aspirari, ut ῥήτωρ βρήτωρ dicunt, quod digamma nisi uocali praeponi et in principio syllabae non potest. ideo autem locum quoque transmutauit, quia b uel digamma post ρ in eadem syllaba pronuntiari non potest. apud nos quoque est inuenire, quod pro u consonante b ponitur, ut caelebs, caelestium uitam ducens, per b scribitur, quod u consonans ante consonantem poni non potest. sed etiam Bruges et Belena antiquissimi dicebant teste Quintiliano, qui hoc ostendit in primo institutionum oratoriarum : nec mirum, cum b quoque in u euphoniae causa conuerti inuenimus, ut aufero pro abfero. aspiratio ante uocales omnes poni potest, post consonantes autem quattuor tantummodo more antiquo Graecorum: c t p r, ut habeo, Herennius, heros, hiems, homo, humus, Hylas, Chremes, Thraso, Philippus, Pyrrhus. ideo autem extrinsecus ascribitur uocalibus, ut minimum sonet, consonantibus autem intrinsecus, ut plurimum: omnis enim litera siue uox plus sonat ipsa sese, cum postponitur, (vol. 1)

quam cum anteponitur, quod uocalibus accidens esse uidetur, nec, si tollatur ea, perit etiam uis significationis, ut si dicam Erennius absque aspiratione, quamuis uitium uidear facere, intellectus tamen permanet. consonantibus autem sic cohaeret, ut eiusdem penitus substantiae sit, ut, si auferatur, significationis uim minuat prorsus, ut si dicam Cremes pro Chremes. unde hac considerata ratione Graecorum doctissimi singulas fecerunt eas quoque literas, quippe pro τ⊦ θ, pro π⊦ φ, pro κ⊦ χ scribentes. nos autem antiquam scripturam seruauimus. in Latinis tamen dictionibus nos quoque pro ph coepimus f scribere, ut filius, fama, fuga, nisi quod, ut supra docuimus, est aliqua in pronuntiatione eius literae differentia cum sono ph.

ρ⊦ autem ideo non est translatum ab illis in aliam figuram, quod nec sic cohaeret huic quomodo mutis nec, si tollatur, minuit significationem. quamuis enim subtracta aspiratione dicam retor, Pyrrus, intellectus integer manet, non aliter quam si antecedens uocalibus auferatur, unde ostenditur ex hoc quoque aliqua esse cognatio r literae cum uocalibus. ex quo quidam dubitauerunt, utrum praeponi debeat huic aspiratio an subiungi. unde Aeolis loco, ut diximus, aspirationis digamma ponentes in dictionibus ab ρ incipientibus, solent loco digamma β scribere, iudicantes debere praeponi digamma quasi uocali: sed rursus quasi consonanti digamma in eadem syllaba praeponere recusantes, commutabant id in β,

βρήτωρ, βρόδος dicentes. sed apud Graecos haec litera, id est ρ, multis modis fungitur loco uocalis, ut in declinatione nominum in ρα et in α puram desinentium, quae similiter a seruant per obliquos casus, ut ὥρα

ὥρας, σοφία σοφίας, apud Latinos autem non adeo. (quaeritur, cur in uah, ah post uocales ponitur aspiratio, et (vol. 1)

dicimus, quod apocopa facta est extremae uocalis, cui praeponebatur aspiratio; nam perfecta uaha, aha sunt. ideo autem abscisione facta extremae uocalis tamen aspiratio mansit ex superiore pendens uocali, quia suum est interiectionis uoce abscondita proferri. itaque pars absconditae extremitatis uidetur congrue interiectionis naturali prolatione remansisse: nec mirum, cum in Syrorum Aegyptiorumque dictionibus soleant etiam in fine aspirari uocales, interiectionum autem pleraeque communes sunt naturaliter omnium gentium uoces). inter c sine aspiratione et cum aspiratione est g, inter t quoque et th est d et inter p et ph siue f est b. sunt igitur hae tres, hoc est b g d, mediae, quae nec penitus carent aspiratione nec eam plenam possident. hoc autem ostendit etiam ipsius palati pulsus et linguae uel labrorum consimilis quidem in ternis, in p et ph uel f et b et rursus in c et ch et g, similiter in t et th et d. sed in leuibus exterior fit pulsus, in asperis interior, in mediis inter utrumque supra dictorum locum, quod facile dinoscitur, si attendamus in supra dictis motibus ora mirabili naturae lege modulantibus uoces. tanta autem est cognatio earum, quod inuicem inueniuntur pro se positae in quibusdam dictionibus, ut ambo pro ἄμφω, buxus pro πύξος et publicus pro puplicus, triumphus pro

θρίαμβος, gubernator κυβερνήτης, gobio κωβιός, Caere ἀπὸ τοῦ (vol. 1)

χαῖρε, puniceus φοινίκεος, deus θεός, purpureum

πορφύρεον. hoc quoque obseruandum est, quod ad comparationem aliarum consonantium, quae solent mutari uel abici per casus, immutabiles sunt apud nos tres, l n r: per omnes enim casus eaedem permanent ut sal salis, flumen fluminis, Caesar Caesaris. t quoque et c, quamuis in tribus solis inueniantur nominibus, quae possunt declinari, hoc idem seruant, ut caput capitis et ab eo composita sinciput sincipitis, occiput occipitis, allec allecis, lac lactis, in quo etiam t additur. quare a quibusdam non irrationabiliter nominatiuus hoc lacte prolatus inuenitur. reliquae uero consonantes mutantur uel abiciuntur: d, ut aliquid alicuius; m, templum templi, Pelium Pelii; s, magnus magni; x, rex regis, nix niuis. in uerborum quoque praeteritis perfectis solent omnes modo mutari modo manere, exceptis l p s x. hae enim numquam mutantur, ut habeo habui, iubeo iussi, compesco compescui, dico dixi, ascendo ascendi, laedo laesi, lego legi, pingo pinxi, demo dempsi, premo pressi, moneo monui, sino siui, nequeo nequiui, torqueo torsi, dissero disserui, uro ussi, uerto uerti, flecto flexi. illae autem quattuor, ut supra diximus, numquam mutantur in praeterito perfecto: l, caelo caelaui, doleo dolui, uolo uolui, mollio molliui; p, turpo turpaui, stupeo stupui, scalpo scalpsi, lippio lippiui; s, quasso quassaui, censeo censui, arcesso arcessiui; x, nexo nexui, texo texui. (vol. 1)

uocales quoque in eisdem perfectis, quae in principalibus syllabis inueniuntur uerborum, modo ex correptis producuntur, modo mutantur in alias uocales, modo manent eaedem. producuntur plerumque omnes, ut faueo fāui, caueo cāui, sedeo sēdi, lego lēgi, uideo uīdi, moueo mōui, foueo fōui, fugio fūgi. mutantur a et e: a quidem in e modo productam modo correptam; productam, ut ago ēgi, capio cēpi, facio fēci, frango frēgi; correptam, tango tĕtigi, cado cĕcidi, parco pĕperci. e uero transit in i, ut eo iui uel ii (Solinus in collectaneis uel polyhistore :

Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae, qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat, a Laurentibus interemptus est, septima et uicensima Olympiade hominem exiuit

Solinus 1,21

), queo quiui uel quii. haec eadem uocalis paenultima in uerbis secundae coniugationis saepe mutatur in u, ut doceo docui, moneo monui, doleo dolui. quod similiter est quando in tertia uel quarta coniugatione patitur i, ut rapio rapui, aperio aperui. u et o manent in principalibus syllabis positae immutabiles, temporum quoque in quibusdam, ut ruo rui, domo domui, doceo docui. hoc quoque obseruandum est, quod numquam in supra dicto tempore potest geminari nec in principio nec in fine syllaba, nisi quae a muta incipit, ut tondeo totondi, pendeo uel pendo pependi, disco didici, posco poposci, tundo tutudi, pedo pepedi, tango tetigi, caedo cecidi, cado cecidi, pello pepuli, fallo fefelli, prodo prodidi, uendo uendidi, ex quo etiam apparet, f uim magis mutae obtinere, a qua incipiens geminata est syllaba. (vol. 1)

s ante mutam posita inueniuntur duo, quae geminant syllabam, sto steti, spondeo spopondi. antiquissimi etiam scindo scicidi dicebant, quod iuniores scidi dixerunt, ut in praeterito perfecto uerbi ostendemus. nec sine ratione ante mutas inuenitur geminatum, cum s amittit uim suam plerumque sic posita ante mutam, unde nec in secunda syllaba repetitur. m quoque geminatur (mordeo momordi) quae loco mutae in multis fungitur: nam et ante n posita communem facit syllabam, ut Ramnes Ramnetis, sicut Chremes Chremetis (iambica enim sunt, quae sic declinantur, quod Callimachi quoque auctoritate confirmatur in

Αἰτίοις

, sicut iam supra dictum est, hoc uersu:

τὼς μὲν ὁ Μνησάρχειος ἔφη ξένος, ὧδε συναινῶ ) et numquam tamen eadem m ante se natura longam [uocalem] patitur in eadem syllaba esse, ut illăm, artĕm, puppĭm, illŭm, rĕm, spĕm, diĕm, cum aliae omnes semiuocales hoc habent, ut Maecenās, paeān, sōl, pāx, pār. praeterea sola haec semiuocalis post s ponitur, quod mutarum est, ut Smyrna, smaragdus, et ante liquidam, ut Samnis, et quod ante s posita in finali syllaba [nominis] more mutae interposita i facit genetiuum, hiems hiemis, uelut inops inopis, caelebs caelibis. apparet igitur, quod elementorum alia sunt eiusdem generis, ut uocales et consonantes, alia eiusdem speciei, ut in uocalibus breues et longae et in consonantibus simplices et duplices, quae habent aspirationem et quae non habent et earum mediae. aliae uero sibi sunt affines per (vol. 1)

commutationem, id est quod inuicem pro se positae inueniuntur, ut breues et longae, quae habent aspirationem et quae carent ea, aliae autem per coniugationem uel cognationem, ut b p f nec non g c cum aspiratione uel sine ea, x quoque duplex, similiter d et t cum aspiratione siue sine ea et cum his z duplex, unde saepe d scribentes Latini hanc exprimunt sono, ut meridies, hodie; antiquissimi quoque Medentius dicebant pro Mezentius. quin etiam s simplex habet aliquam cum supra dictis cognationem, unde saepe pro z eam solemus geminatam ponere, ut patrisso pro πατρίζω, pytisso pro πυτίζω, massa pro μᾶζα, et Doris τύ pro σύ, unde nos quoque tu pro σύ et te pro σέ, Attici autem θάλαττα pro θάλασσα et Θρῇττα pro Θρῇσσα et

ἧττον pro ἧσσον et ξύμμαχος pro σύμμαχος, Romani etiam Aiax pro Αἴας. in uocalibus quoque sunt affines e correpta siue producta cum ei diphthongo, qua ueteres Latini utebantur ubique loco i longae: nunc autem contra pro ea i longam ponimus uel e productam, ut Νεῖλος Nīlus.

Καλλιόπεια Calliopēa (χορεία chorea, e paenultima modo correpta modo (vol. 1)

producta); o breuis siue longa cum u, ut bōs pro βοῦς, ebur, robur pro ebŏr, robŏr et platanus pro πλάτανος; a quoque cum e et i, arceo coerceo, facio inficio, nec non aliae cum aliis. et quia frequenter hae in omnibus paene literis mutationes non solum per casus uel tempora, sed etiam per figurarum compositiones uel deriuationes et translationes a Graeco in Latinum fieri solent, necessarium est ponere earum exempla.

a correpta conuertitur in productam, făueo fāui, in e correptam părco pepĕrci, ărmatus inĕrmis, productam, făcio fēci, căpio cēpi, producta quoque a in e productam inuenitur, hālitus anhēlitus; in i correptam amicus inĭmicus; in o etiam, μάρμαρον marmor; in u, salsus insulsus, ara arula.

e correpta transit in productam, lĕgo lēgi; in a, sĕror satus, rĕor ratus; in i, monĕo monitus, lĕgo diligo; in o, tĕgo toga: antiqui quoque amplocti pro amplĕcti dicebant et animum aduorti pro animum aduĕrti; in u, tĕgo tugurium: et apud antiquissimos, quotienscumque nd sequuntur in his, quae a tertia coniugatione nascuntur, loco ĕ u scriptum inuenimus, ut faciundum, legundum, dicundum, uertundum pro faciĕndum, legĕndum, dicĕndum, uertĕndum.

i transit in a, ut genus generis generatim, paulus pauli paulatim; in e, fortis forte, sapiens sapientis sapienter; in o, patris patronus et patro uerbum, olli pro illi, saxi saxosus; in u, carnis carnufex antiqui pro carnifex, ut lubens pro libens et pessumus pro pessimus. sciendum tamen est, quod pleraque nomina, quae cum uerbis siue participiis componuntur, uel nominatiui mutant extremam syllabam in i correptam, ut arma armĭpotens, homo homĭcida, cornu cornĭger, stella stellĭger, arcus arcĭtenens, fatum fatĭdicus, aurum (vol. 1)

aurĭfex, causa causĭdicus, luctus luctĭficus, cornu cornĭcen, tuba tubĭcen, fides fidĭcen (tibia tibīcen pro tibiicen: tibia enim a in i debuit mutare, ut supra dictum est, unde pro duabus i breuibus una longa facta est, quod in alia huiuscemodi compositione non inuenies), uulnus uulnĭficus, magnus magnĭficus, amplus amplĭficus, fructus fructĭfer, opus opĭfex, uel genetiui, ut uir uiri uirĭpotens, par paris parrĭcida, quod uel a pari componitur uel, ut alii, a patre: ergo si est a pari, r euphoniae causa additur, sin a patre, t in r conuertitur; quibusdam tamen a parente uidetur esse compositum et pro parenticida per syncopam et commutationem t in r factum parricida. lux quoque lucis lucĭfer, flos floris florĭfer, sacer sacri sacrĭficus, frater fratris fratrĭcida, soror sororis sororĭcida, ars artis artĭfex. pauca sunt, quae hanc non seruant regulam, ut auceps, aues capiens, menceps, mente captus, augustus et similia et quae ex duobus nominatiuis componuntur. sed ea, cum de figuris dicemus, latius tractabimus. o aliquot Italiae ciuitates teste Plinio non habebant, sed loco eius ponebant u, et maxime Vmbri et Tusci. transit o in a, ut creo creaui; in e, tutor tutela, bonus bene, γόνυ genu, πός pes, antiqui compes pro compos, in quo Aeolis sequimur: illi enim ἐδόντα pro

ὀδόντα dicunt. conuertitur o etiam in i, uirgo uirginis; in u, tremo tremui, huc illuc pro hoc et illoc (Virgilius in VIII:

hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto

Vergilius, Aen. 8,423: Ignipotens

) et pleraque, quae apud Graecos nominatiuum in ος terminant, o in u conuertunt apud nos, ut Κῦρος Cyrus, σπονδεῖος spondeus, Κύπρος Cyprus, πέλαγος pelagus. multa praeterea uetustissimi etiam in principalibus mutabant syllabis, gungrum pro gongrum, cunchin pro (vol. 1)

conchin, huminem pro hominem proferentes, funtes pro fontes, frundes pro frondes, unde Lucretius in libro primo:

angustoque fretu rapidum mare diuidit undis

Lucretius 1,720

, pro freto; idem in tertio:

atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo

Lucretius 3,978

, pro Acheronte; in eodem:

nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem

Lucretius 3,984

, quae tamen a iunioribus repudiata sunt, quasi rustico more dicta. u quoque multis Italiae populis in usu non erat, sed e contrario o, unde Romanorum quoque uetustissimi in multis dictionibus loco eius o posuisse inueniuntur, poblicum pro publicum, quod testatur Papirianus

de orthographia , polchrum pro pulchrum, colpam pro culpam dicentes et Hercolem pro Herculem. et maxime digamma antecedente hoc faciebant, ut seruos pro seruus, uolgus pro uulgus, Dauos pro Dauus. transit u in a, ueredus ueredarius; in e, pondus ponderis, deierat peierat pro deiurat peiurat, labrum labellum, sacrum sacellum, antiqui auger et augeratus pro augur et auguratus dicebant; in i, ut cornu cornicen, arcus arcitenens, fluctus fluctiuagus, currus uel cursus curriculus uel curriculum; in o, nemus nemoris, ebur eboris, robur roboris. ponitur haec eadem litera in Graecis nominibus modo loco ου diphthongi, ut Musa pro

Μοῦσα, modo pro ο correpta, ut Homerus pro Ὅμηρος, pro eadem producta, ut fur pro φώρ, sicut e contrario pro βοῦς bōs, modo pro υ longa, ut μῦς mus, modo pro correpta, πορφύρα purpura. in plerisque tamen Aeolis secuti hoc facimus: illi enim θουγάτηρ dicunt pro (vol. 1)

θυγάτηρ ου corripientes, uel magis υ sono u soliti sunt pronuntiare ideoque ascribunt ο, non ut diphthongum faciant, sed ut sonum υ Aeolicum ostendant, ut:

Καλλιχόρου χθονὸς Οὐρίας θουγάτηρ, quod nos secuti u modo correptam modo productam habemus, quamuis uideatur ου diphthongi sonum habere. pro ο quoque ου solent frequenter ponere Graeci, οὖρος οὖλος pro ὅρος ὅλος, νοῦσος νόσος dicentes, quod nos frequenter habemus in finalibus maxime syllabis, ut Priamus, Pylus, Pelium, u tamen corripientes. est quando amittit uim tam uocalis quam consonantis, ut cum inter q et aliam uocalem ponitur, sicut iam commemorauimus, ut quis, quoniam. hoc idem plerumque patitur etiam inter g et aliquam uocalem, ut sanguis, lingua. s quoque antecedente et sequente a uel e hoc idem saepe fit, ut suadeo, suauis, suesco, suetus, quod apud Aeolis quoque υ saepe patitur et amittit uim literae in metro, ut Σάπφω

ἀλλὰ τυίδ᾽ ἔλθ᾽ αἴποτα κἀτέρωτα. (vol. 1)

similiter πήλυι disyllabum inuenitur apud eosdem, cum υι non est diphthongus. est quando transit in consonantem u, ut nauta nauita, gaudeo gauisus, sicut econtra a consonante transit in uocalem, ut supra diximus, caueo cautus, soluo solutus, uoluo uolutus, faueo fautor. saepe interponitur inter cl uel cm in Graecis nominibus, ut Ἡρακλῆς Hercules, Ἀσκληπιός Aesculapius, et antiqui Ἀλκμήνη Alcumena,

Ἀλκμαίων Alcumaeon. in consonantibus quoque multae fiunt similiter commutationes. l triplicem, ut Plinio uidetur, sonum habet: exilem, quando geminatur secundo loco posita, ut ille, Metellus; plenum, quando finit nomina uel syllabas et quando aliquam habet ante se in eadem syllaba consonantem, ut sol, silua, flauus, clarus; medium in aliis, ut lectum, lectus. transit in x, ut paulum pauxillum, mala maxilla, uelum uexillum; in r, ut tabula taberna. m obscurum in extremitate dictionum sonat, ut templum, apertum in principio, ut magnus, mediocre in mediis, ut umbra. transit in n, et maxime d uel c uel t uel q sequentibus, ut tantum tantundem, idem identidem, eorum eorundem, num nuncubi et, ut Plinio placet, nunquis, nunquam, anceps pro amceps. am enim praepositio f uel c uel q sequentibus in n mutat m: anfractus, ancisus, anquiro, uocali uero sequente intercipit b: ambitus, ambesus, ambustus, ambages, nec non etiam in comburo combustus idem fit. (vol. 1)

finalis dictionis subtrahitur m in metro plerumque, si a uocali incipit sequens dictio, ut:

illum expirantem transfixo pectore flammas

Vergilius, Aen.

1,44: exspirantem Verg.

, uetustissimi tamen non semper eam subtrahebant; Ennius in X annalium :

insigneita fere tum milia militum octo

duxit dilectos bellum tolerare potentes

Ennius, ann.

[Vahlen²] 332-333: = 330-331 Skutsch

. n quoque plenior in primis sonat et in ultimis partibus syllabarum, ut nomen, stamen, exilior in mediis, ut amnis, damnum. transit in g, ut ignosco, ignauus, ignotus, ignarus, ignominia, cognosco, cognatus; potest tamen in quibusdam eorum etiam per concisionem adempta uideri n, quia in simplicibus quoque potest inueniri per adiectionem g, ut gnatus, gnarus. sequente g uel c, pro ea g scribunt Graeci et quidam tamen uetustissimi auctores Romanorum euphoniae causa bene hoc facientes, ut Agchises, agceps, aggulus, aggens, quod ostendit Varro in primo de origine linguae Latinae his uerbis: ut Ion scribit, quinta uicesima est litera, quam uocant agma, cuius forma nulla est et uox communis est Graecis et Latinis, ut his uerbis: aggulus, aggens, agguilla, iggerunt. in eiusmodi Graeci et Accius noster bina g scribunt, alii n et g, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. similiter agceps, agcora. transit n etiam in l, ut unus ullus, nullus, uinum uillum, catena catella, bonus bellus, catinum catillum; (vol. 1)

similiter collega, colligo, illido, collido. transit in m, sequentibus b uel m uel p, auctore Plinio et Papiriano et Probo, ut imbibo, imbellis, imbutus, immineo, immitto, immotus, improbus, imperator, impello, similiter in Graecis nominibus neutris in ον desinentibus, Παλλάδιον Palladium, Πήλιον Pelium. transit etiam in r, ut corrigo, corrumpo, irrito. hanc autem mutationem sciendum naturali quadam fieri uocis ratione propter celeriorem motum linguae labrorumque ad uicinos facilius transeuntium pulsus. transit supra dicta consonans n etiam in s: scindo scissus, findo fissus; in t: canis catulus, catellus; in c: ecquid pro enquid. expellitur a Graecis in ων desinentibus, cum in Latinam transeunt formam, ut Demipho, Simo, leo, draco, sicut contra additur Latinis nominibus in o desinentibus apud Graecos, ut Κικέρων, Κάτων pro Cicero, Cato. transit etiam in u consonantem, ut sino siui, sterno straui. r sine aspiratione ponitur in Latinis, in Graecis uero principalis uel geminata in media dictione aspiratur, ut rhetor, Rhenus, Rhodus, Pyrrhus, Tyrrhenus, Orrhoena, pro quo nunc Osrhoena dicentes aspirationem antiquae seruant scripturae. transit in l: niger nigellus, umbra umbella; in s: arbos pro arbor, odos pro odor (Plautus in captiuis :

quorum odos subbasilicanos omnes † adegit in forum

Plautus, Capt. 814

), uerror uersus; in duas s: uro ussi, gero gessi; in u consonantem: tero triui, sero seui; in n: aeneus pro aereus. (vol. 1)

s in metro apud uetustissimos uim suam frequenter amittit.

Virgilius in XI:

ponite spes sibi quisque

Vergilius, Aen.

11,309: sed Verg.

. idem in XII:

inter se coiisse uirosque discernere ferro

Vergilius, Aen.

12,709: et cernere Verg. (cf. app. editionis)

. ne autem coniunctione sequente cum apostropho penitus tollitur, ut uiden, satin, uin pro uidesne, satisne, uisne. nec non etiam in Graecis nominibus as uel es terminantibus plerumque tollitur, cum sint primae declinationis, ut Geta, Byrrhia, Phaedria, Chaerea, poeta, sophista quoque, Scytha, citharista, in quibus etiam e producta in a correptam conuertitur. transit haec eadem in m, ut rursum pro rursus, dimminuo pro disminuo.

Terentius in adelphis :

dimminuetur tibi cerebrum

Terentius, ad.

571: tibi quidem iam cerebrum Lindsay

. in n mutatur s: sanguis sanguinis; in r: flos floris, ius iuris, cursus curriculus uel curriculum; in x: Aiax pro Αἴας et pistrix pro πίστρις, in quo sequimur Doris: illi enim ὄρνιξ dicunt pro ὄρνις; in d: custos custodis, pes pedis, praeses praesidis, palus paludis; in t: nepos nepotis, uirtus uirtutis, Samnis Samnitis; in u consonantem: bos bouis. saepe pro aspiratione ponitur in his dictionibus, quas a Graecis sumpsimus, ut semis, sex, septem, se, sal: nam

ἥμισυ, ἕξ, ἑπτά, ἕ, ἅλς apud illos aspirationem habent in (vol. 1)

principio. adeo autem cognatio est huic literae [id est s] cum aspiratione, quod pro ea in quibusdam dictionibus solebant Boeotis h ponere, Muha pro Musa dicentes. huic praeponitur p et loco ψ Graecae fungitur, pro qua Claudius Caesar antisigma hac figura scribi uoluit. sed nulli ausi sunt antiquam scripturam mutare, quamuis non sine ratione haec quoque duplex a Graecis addita uideatur, nam multo molliorem et uolubiliorem sonum habet ψ quam ps uel bs. hae tamen, id est bs, non alias debent poni pro ψ, hoc est in eadem syllaba coniunctae, nisi in fine nominatiui, cuius genetiuus in bis desinit, ut urbs urbis, caelebs caelibis, Arabs Arabis. sicut ergo ψ melius sonat, sic x etiam quam gs uel cs. et x quidem assumpsimus, ψ autem non; sed quantum expeditior est ψ quam ps, tantum ps quam bs, ideoque non irrationabiliter plerisque uidetur loco

ψ ps debere scribi, quod de ordine literarum docentes plenius tractabimus. x duplex modo pro cs modo pro gs accipitur, ut apex apicis, grex gregis. transit tamen etiam in u consonantem, ut nix niuis nec non in ct, ut nox noctis, supellex supellectilis, sed haec contra regulam declinari uidentur. subit etiam loco aspirationis, ut ueho uexi, traho traxi; uertitur in f, ut efficio effero. et sciendum, quod, quotienscumque ex praepositio praeponitur composita dictionibus a uocalibus incipientibus uel ab his quattuor consonantibus, hoc est c p t s, integra manet, ut exaro, exeo, exigo, exoleo, exuro, excutio, expeto, extraho, exsequor, exspes, in quo uidemur contra Graecorum facere consuetudinem. illi enim s sequente numquam x praeponunt, sed k pro ea, ut ἔκστασις. melius ergo nos quoque x solam ponimus, quae locum obtinet cs, cuius rationem non solum ipse sonus aurium (vol. 1)

iudicio possit reddere, sed etiam hoc, quod geminari s aliqua consonante antecedente minime potest: geminari autem uidetur post consonantem, si x antecedente, quae loco cs fungitur, ipsa consequatur, ut exsequiae exsequor. quod si liceret, licebat etiam post bs uel ps, quas loco ψ duplicis accipimus, addere s, ut diceremus obssessus, abssectus, quod minime licet: numquam enim nec s nec alia consonans geminari potest, ut diximus, alia antecedente consonante.

nunc de mutis dicamus. b transit in c, ut occurro, succurro; in f: officio, sufficio, suffio; in g: suggero; in m: summitto, globus glomus; in p: suppono; in r: surripio, arripio; in s: iubeo iussi. nam suscipio, sustuli a susum uel sursum aduerbio composita sunt, unde subtinnio et subcumbo non mutauerunt b in s. suspicor quoque et suspicio a susum uel sursum componuntur, sed abiciunt unam s, quia non potest duplicari consonans alia subsequente consonante, quomodo nec antecedente, nisi sit muta ante liquidam, ut supplex, suffragor, sufflo, effluo, effringo, quomodo et apud Graecos συγγνώμη, φθέγγμα.

c transit in u consonantem: quiesco quieui, pasco paui, ascisco asciui; in x: dico dixi, duco duxi, noceo noxa noxius; in s: parco parsi et peperci dicitur; in g antecedente n: quadringenta, quingenta, septingenta, ango quoque pro ancho. et notandum, quod ante hanc solam mutam finalem inueniuntur longae uocales, ut hōc, hāc, sīc, hīc aduerbium; nam ante t, si qua inueniantur, per concisionem hoc euenit, ut audīt, munīt, fumāt pro audiuit, muniuit, fumauit. nec non post s posita transit aliquando in t uel assumit eam, ut irascor iratus, nanciscor nactus, paciscor pactus, nascor natus. (vol. 1)

d transit in c, ut accidit, quicquam; in g: aggero; in l:

allido; in p: appono; in r: arrideo, meridies; antiquissimi uero pro ad frequentissime ar ponebant: aruenas, aruentores, aruocatos, arfines, aruolare, arfari dicentes pro aduenas, aduentores, aduocatos, adfines, aduolare, adfari, unde ostenditur recte arcesso dici ab arcio uerbo, quod nunc accio dicimus, quod est ex ad et cio compositum; arger quoque dicebant pro agger. transit etiam in s: assideo, rado rasi, suadeo suasi; in duas quoque s, ut cedo cessi, fodio fossus; in t: attinet, attingo, attamino. haec eadem tamen frequenter interponitur compositis hiatus causa prohibendi, ut redigo, redarguo, prodest; subtrahitur etiam, cum sequens syllaba ab s et alia consonante incipit, ut aspiro, aspicio, ascendo, asto. f multis modis muta magis ostenditur, cum pro p et aspiratione, quae similiter muta est, accipitur, de quo sufficienter superius diximus, quamquam antiqui Romanorum Aeolis sequentes loco aspirationis eam ponebant, effugientes ipsi quoque aspirationem, et maxime cum consonante recusabant eam proferre in Latino sermone. habebat autem haec f litera hunc sonum, quem nunc habet u loco consonantis posita, unde antiqui af pro ab scribere solebant; sed quia non potest uau, id est digamma, in fine syllabae inueniri, ideo mutata est in b. sifilum quoque pro sibilum teste Nonio Marcello de doctorum indagine dicebant.

g transit in s: spargo sparsi, mergo mersi; in x: rego rexi, pingo pinxi; in ct: agor actus, legor lectus, pingor pictus. h literam non esse ostendimus, sed notam aspirationis, quam Graecorum antiquissimi similiter ut Latini in uersu scribebant: nunc autem diuiserunt et dextram eius partem supra literam ponentes psiles notam habent, quam Remmius Palaemon exilem, Grillius uero ad

(vol. 1)

Virgilium de accentibus scribens leuem nominat, sinistram autem contrariae aspirationis, quam Grillius flatilem uocat. k superuacua est, ut supra diximus: quae quamuis scribatur, nullam aliam uim habet quam c. de q quoque sufficienter supra tractatum est, quae nisi eandem uim haberet quam c, numquam in principiis infinitorum uel interrogatiuorum quorundam nominum posita per obliquos casus in illam transiret, ut quis cuius cui. similiter a uerbis q habentibus in quibusdam participiis in c transfertur, ut sequor secutus, loquor locutus. transit in s, ut torqueo torsi, sicut et c, parco parsi. similiter abicit n in praeterito, linquo liqui, ut uinco uici. transit etiam in x, ut coquo coxi, ut duco duxi. apud antiquos frequentissime loco cu syllabae quu ponebatur et e contrario, ut arquus, coquus, oquulus pro arcus, cocus, oculus, quum pro cum, quur pro cur. t transit in s: uerto uersus, concutio concussus, ὀστᾶ Graecum ossa; c uero antecedente in x: pecto pexui, flecto flexi. y et z in Graecis tantummodo ponuntur dictionibus, quamuis in multis ueteres haec quoque mutasse inueniantur et pro υ u, pro ζ uero, quod pro sd coniunctis accipitur, s uel ss uel d posuisse, ut fuga, murra pro φυγή, μύρρα, Saguntum, massa pro Ζάκυνθος, μᾶζα, odor quoque ἀπὸ τοῦ ὄζειν, Sethus pro Ζῆθος dicentes et Medentius pro Mezentius. ergo corylus et lympha ex ipsa scriptura a Graecis sumpta non est dubium, cum per υ scribantur, ἀπὸ τοῦ καρύου καὶ (vol. 1)

τοῦ νύμφη. solebant enim uetustissimi Graecorum l pro n scribere, unde quinquaginta quoque numeri signum, quod illi per n scribunt, nos per l more illorum antiquissimo scribimus.

de ordine literarum

ordo quoque accidit literis, qui quamuis in syllabis dinoscitur, tamen, quia coniunctus esse uidetur cum potestate elementorum, non absurdum puto ei nunc illum subiungere. sunt igitur uocales praepositiuae aliis uocalibus subsequentibus in eisdem syllabis a e o, subiunctiuae e u, ut ae au eu oe. i quoque apud antiquos post e ponebatur et ei diphthongum faciebat, quam pro omni i longa scribebant more antiquo Graecorum. inuenitur haec eadem i post υ in Graecis nominibus, ut Ἅρπυια: nam υι diphthongus est. sunt igitur diphthongi, quibus nunc utimur, quattuor. diphthongi autem dicuntur, quod binos phthongos, hoc est uoces, comprehendunt. nam singulae uocales suas uoces habent et ae, quando a poetis per diaeresin profertur, secundum Graecos per a et i scribitur, ut aulai, pictai pro aulae et pictae.

Virgilius in III:

aulai medio libabant pocula Bacchi

Vergilius, Aen.

3,354: aulai medio Verg.

, idem in VIIII:

diues equum, diues pictai uestis et auri

Vergilius, Aen.

9,26: ecum Verg.

. in Graecis uero, quotiens huiuscemodi fiat apud nos diaeresis paenultimae syllabae, i pro duplici consonante accipitur, ut Μαῖα Maia, Αἴας (vol. 1)

Aiax. transit in i productam, ut quaero inquīro, exquīro (quamuis exquaero Plautus dixit in aulularia :

i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico

Plautus, Aul. 800

), laedo illīdo, caedo occīdo. ponitur pro e longa, ut scaena pro

σκηνή, et pro a, ut Aesculapius pro Ἀσκληπιός, in quo Aeolis sequimur: illi enim νύμφαις pro νύμφας et φαῖσιν pro φασίν dicunt. inuenitur tamen haec diphthongus in media dictione correpta tunc, quando compositae dictionis antecedentis in fine est sequente uocali, ut praeustus.

Virgilius in VII:

stipitibus duris agitur sudibusue praeustis

Vergilius, Aen.

7,524

. Homerus:

ἀνιπτόποδες χαμαιεῦναι. sic etiam longae uocales solent corripi, ut dehisco.

Virgilius in V:

infindunt pariter sulcos totumque dehiscit

conuulsum remis rostrisque † stridentibus aequor

Vergilius, Aen.

5,142-143: conuolsum Verg. tridentibus Verg.

. oe quoque idem patitur apud Graecos.

Aeschylus:

Ἴστρος τοιαύτας παρθένους λοχεύεται . unde quidam non sine ratione unum semis singulas eas habere tempus dicunt, ideoque, si consequatur consonans, quae dimidium tempus habet, omni modo producuntur. au quoque uidetur quasi pati diuisionem, cum i post u addita transit (vol. 1)

eadem u in consonantium potestatem, ut gaudeo gauisus et ναύτης nauita, ναῦς nauis; transit tamen etiam in b, ut aufero abstuli ablatus. et sciendum, quod pro ab praepositione au ponitur in his uerbis: aufugio et aufero. ex contrario quoque frequenter solet fieri, ut antecedente a et u loco consonantis sequente, si abiciatur uocalis posita post eam [id est post a consonantem], au diphthongus fiat u redeunte in uocalem, ut lauor lautus, faueo fautor, auis auceps, augurium, augustus. transit in o productam more antiquo, ut lōtus pro lautus, plōstrum pro plaustrum, cōtes pro cautes; sicut etiam contra pro o au, ut austrum pro ostrum, ausculum pro osculum, frequentissimeque hoc faciebant antiqui. in u quoque longam transit: fraudo defrūdo, claudo inclūdo. eu transit in e longam, ut Achillēs pro Achilleus, Vlixēs pro Vlixeus, quod ostenditur ex genetiuo Vlixei.

Horatius in

carminum primo:

nec cursus duplices per mare Vlixei

Horatius, carm.

1,6,7

. in u etiam mutatur: fugio pro φεύγω. oe est quando per diaeresin profertur in Graecis nominibus et Graecam seruat scripturam. per o enim et i ponitur, quae tamen, sicut supra dictum est, locum duplicis obtinet consonantis, ut Troia pro Τροία, Maia pro Μαῖα. in hoc quoque Aeolis sequimur; sic enim illi diuidentes diphthongum κόϊλον pro κοῖλον dicunt. apud Graecos tamen quoque i sequente producere licet antecedentem breuem, ut Homerus in hoc uersu:

Νέστορα δ᾽ οὐκ ἔλαθεν ἰαχὴ πίνοντά περ ἔμπης . (vol. 1)

aufertur ei [id est oe diphthongo] altera uocalis sequente e longa more Attico, ut poēta pro ποιητής et poēma pro ποίημα, nec non pro

ωι diphthongo Graeca nos hanc [id est oe] ponimus, ut κωμῳδία comoedia, τραγῳδία tragoedia dicentes: nec mirum, cum pro ω quoque habemus o et pro i e in diphthongo accipimus. hoc tamen quoque ad imitationem Boeotorum solemus facere. transit in u longam, ut Phoenices Pūnices, phoeniceon pūniceum, poena pūnio. numquam diphthongus in praeterito perfecto mutatur, ut haereo haesi, audio audiui, moenio moeniui, excepto caedo cecidi. ei diphthongo nunc non utimur, sed loco eius in Graecis nominibus e uel i productas ponimus. et in priore sequimur Aeolis: illi enim τῷ

Δημοσθένη dicunt pro Δημοσθένει et ἦπον pro εἶπον. et nos plerumque, cum ei apud Graecos sit pura paenultima, in illis maxime femininis, quae per adiectionem assumunt a apud Graecos, mutamus ει in e productam, ut Δηϊόπη Δηϊόπεια Deiopēa, Καλλιόπη Καλλιόπεια Calliopēa. nam in illis, quae in ia solum desinunt apud Graecos, raro fit hoc, ut Argia, Alexandria, Nicomedia, Langia, Lampia.

Statius in IIII:

candensque iugis Lampia niuosis

Statius, Theb.

4,290

. (vol. 1)

idem in eodem:

haec quoque secreta nutrit Langia sub umbra

Statius, Theb.

4,724

. idem in II:

tunc donis Argia nitet uilesque sororis

ornatus sacro praeculta superuenit auro

Statius, Theb.

2,297-298

. raro autem diximus propter Medeam, Plateam. nam quod Virgilius

qui tela Typhoĕa temnis

Vergilius, Aen.

1,665

e correptam protulit, Doricum est: illi enim solent ei diphthongo abicere i. in Latinis autem dictionibus difficile inuenies i longam ante uocalem positam, nisi in genetiuis in ius desinentibus, ut illius, solius, ullius, quae tamen licet et corripere, et in uerbo fiam fias fiat, quod ipsum quoque contra aliorum eiusdem coniugationis fit regulam uerborum. in masculinis quoque ei pura in e longam conuertitur: Ἀχίλλειος Achillēus, Ἀλφειός Alphēus, σπονδεῖος spondēus. non sine ratione tamen hoc fit, sed quia i pura paenultima ante us uel a uel um per nominatiuos non inuenitur producta in Latinis dictionibus nisi in disyllabis et ipsis Graecis. nam in Graecis saepe inuenimus, ut Chīus et dīa et in uno trisyllabo, quod apud Statium legi, Lycīus.

Statius in X

Thebaidos :

at patrias si quando domos optataque, Paean,

templa, Lycie, dabis tot ditia dona sacratis

postibus et totidem uoti memor exige tauros

Statius, Theb.

10,343-345

. in aliis uero consonante sequente pro ei diphthongo longam i ponimus, ut

Νεῖλος Nīlus. in semiuocalibus similiter sunt aliae praepositiuae aliis semiuocalibus in eadem syllaba, ut m sequente n, ut Mnestheus, amnis, s quoque (vol. 1)

sequente m, ut Smyrna, smaragdus: nam uitium faciunt, qui zm scribunt; numquam enim duplex in capite syllabae posita potest cum alia iungi consonante.

Lucanus quoque hoc ostendit in X:

terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo

Lucanus 10,121

. nam nisi esset s ante m, subtrahi in metro minime posset nec staret uersus; s enim in metro saepe uim consonantis amittit. in fine autem syllabae omnes liquidae solent ante s poni, ut puls, hiems, mons, ars; similiter ante x, excepta m, ut falx, lanx, arx. in mutis praeponuntur b et g sequente d, ut βδελυρός, bdellium, Abdera, abdomen, Mygdonides. c uero et p praeponuntur sequente t, ut actus, lectus, aptus, diphthongus. semiuocalis nulla praeponitur mutis nisi s sequente b, ut asbestus, Asbustes, c uel q: scutum, squalor, p, ut spes, sphaera, t: status, Sthenius, ante aliam autem nullam mutarum. mutae uero semiuocalibus praeponuntur liquidis absque m omnes paene omnibus: bl, ut blandus; cl: clarus; dl, ut Abodlas, nomen barbarum; gl: gladius, Glabrio; tl: Tlepolemus, Atlas; pl: planus; fl: flauus; bn: abnuo, sed b magis superioris est syllabae; cn: Cnidus; dn: Cydnus, Ariadne; gn: Gneus; tn: Aetna; pn: Therapnae, Siphnus; br: Brennus, umbrae; cr: creber; dr: Drances; gr: gratus; fr: frater; pr: pratum; tr: tractus. ante m autem inueniuntur c d g t, ut Pyracmon, Alcmene, drachma, Dmois, Admetus, agmen, Tmolus, Isthmos. tres autem consonantes non aliter possunt iungi in principio syllabae, nisi sit prima s uel c uel p, (vol. 1)

secunda post s quidem c uel t uel p, post c autem aut p principales secunda t, tertia l uel r, sed l in solis illis quae ab s incipiunt, ut Asclepiodotus, scriba, stloppus, stratus, splendidus, spretus, uictrix, sceptrum. nam post pt uel ct simul iunctas l non inuenitur, ut ostendimus, ipsa soni natura prohibente. in fine uero dictionis contra inuenimus primam liquidam, sequentem mutam, postremam s, ut urbs, stirps. sin autem in duas desinit consonantes dictio, necesse est priorem liquidam esse et sequentem s uel x, ut supra ostendimus, uel c uel t antecedente n, ut hinc, dicunt, amant, hunc, uel loco ψ Graecae bs uel ps scribere pro ratione genetiui, ut Arabs Arabis, Pelops Pelopis, caelebs caelibis, princeps principis. quibusdam tamen, ut supra docuimus, non aliter uidetur ψ Graeca nisi per ps scribenda. quamquam enim ratio genetiui supra dictam exigat scripturam, tamen cognationem soni ad hoc procliuiorem esse aiunt. hoc tamen sciendum, quod principium syllabae omni modo pro ψ ps debet habere, ut psittacus, Pseudulus, ipse; nubo quoque nupsi, scribo scripsi faciunt, quamuis analogia per b cogit scribere, sed euphonia superat, quae etiam nuptam, non nubtam, et scriptum, non scribtum, compellit per p, non per b, dicere et scribere. (vol. 1)

liber secundus: de syllaba

[de syllaba]

(vol. 1)

syllaba est comprehensio literarum consequens sub uno accentu et uno spiritu prolata; abusiue tamen etiam singularum uocalium sonos syllabas nominamus. possumus tamen et sic definire syllabam: syllaba est uox literalis, quae sub uno accentu et uno spiritu indistanter profertur. a singulis tamen incipiens, non plus quam ad sex literas procedere syllaba potest in Latino sermone, ut: a, ab, arx, mars, stans, stirps. et sciendum, quod syllabae, quae ex singulis constant literis, non plures sunt quam ipsae uocales, ex quibus fiunt, quae autem ex amplioribus literis, paene innumerabiles. nulla syllaba tres uocales habet, unde u et i non aliter iunguntur diphthongis nisi loco positae consonantium, u tamen etiam tum iungi potest diphthongo, cum amittit uim literae, ut quae, linguae. saepe inueniuntur pro duabus uocalibus iunctis, hoc est pro diphthongo, singulae uocales positae, ut plostrum pro plaustrum et inquiro pro inquaero et ubique pro ei diphthongo e producta uel i, sicut supra dictum est; pro ου autem u in Graecis dictionibus ponimus, ut σπονδεῖος spondeus, Νεῖλος Nilus, Μοῦσα Musa. quae singularum literarum sunt syllabae ex uocalibus, ut dictum est, constant, ut a, e, quae autem ex duabus constant, uel a uocalibus fiunt et inuenitur diphthongus, ut au, oe, uel a uocali consonante antecedente uel sequente: antecedente, ut da, sequente, ut ad. non plus tamen quam tres consonantes antecedere nec rursus consequi nisi tres possunt. sed tamen hoc (vol. 1)

notandum est, quod, si antecedant tres consonantes, non possunt nisi duae consequi uocalem, ut monstrans, nec iterum, si consequantur tres, possunt antecedere nisi duae, ut stirps. si antecedens syllaba terminet in consonantem, necesse est etiam sequentem a consonante incipere, ut artus, ille, arduus, nisi sit compositum, ut abeo, adeo, pereo.

Herodianus tamen de

orthographia ostendit, rationabilius esse sonoriusque quantum ad ipsam uocis prolationem, in compositis quoque simplicium regulam in ordinandis syllabarum literis seruare. obicitur tamen huic illud, quod oportet ergo oblitus, oblatus, obruo, abrado et similia, si b transit in secundam syllabam more simplicium dictionum, primam communem habere in metris, ut possit etiam corripi: sed hoc nusquam inuenitur. praeterea circumeo et circumago et similia non paterentur elisionem m in pronuntiatione, si transiret in sequentem syllabam m, nec in perhibeo, exhibeo, inhumatus, anhelo, inhibeo adhuc, abhinc et similibus secundae syllabae principalis aspiraretur uocalis, si terminalis consonans praepositionis in eam transiret, quomodo in istic, istaec, istuc. si in media dictione syllaba a uocali incipit, necesse est antecedentem quoque, nisi sit composita, in uocalem terminari, ut pietas, curialis, pareo, ruo, munio. est tamen quando in compositis etiam subtrahitur consonans, ut coeo, cois. principales syllabae, hoc est in principio dictionum positae, ab omnibus incipere literis, desinere tamen non in omnes possunt, sed in has: uocales quidem omnes, a quacumque consonante incipiat sequens syllaba, ut mare, genus, filius, uotum, ludus; in consonantes uero, si sequens syllaba a uocali incipiat, non possunt desinere, nisi, sicut supra dictum est, in dictionibus, quae ex praepositionibus in consonantes (vol. 1)

desinentibus uel aliis partibus orationis sint compositae, ut abutor, oboedio, subeo, aduro, ineo, exacuo, intereo, perago, transeo, praetereo, alterutrum. nec tamen, si sequens a consonante incipit, licet antecedenti in quamcumque consonantem desinere; ergo per singulas consonantes, ut potero, id tractare conabor. in b inuenitur syllaba desinens, si sequens quoque ab eodem incipiat, ut Sabburra, sabbata, gibbus, gibberosus, gibber, obba. composita quoque sunt a praepositionibus in b desinentibus et aliis dictionibus a b incipientibus, ut subbibo. quae tamen consonans c sequente solet plerumque in eam mutari, ut occido, occumbo, succino, succido. in quibusdam tamen pro ab abs praepositio cum dictionibus a c incipientibus componitur, ut abscondo, abscedo, abscido. ob quoque est quando assumit s, cum componitur cum dictione a c incipiente, ut obscurus, obscenus. f etiam sequente in eandem conuertitur b uel in u uocalem, ut officio, offundo, sufficio, suffero, suffio, similiter aufero, aufugio, ne, si affero, affugio dicamus, pro adfero et adfugio accipiantur. g quoque sequente in eam transit b, ut suggero, oggannio, nec non etiam m, ut summitto. praeterea omitto dicimus pro ommitto.

Terentius in adelphis :

omitte mulierem

Terentius, ad.

172

. Horatius in secundo sermonum :

aut spem deponas aut partem inlusus omittas

Horatius, sat.

2,5,26: partem : artem (Hor.)

. idem patitur p sequente, ut oppono, suppono. r quoque sequente plerumque in eam conuertitur, ut arripio, surripio; in quibusdam autem manet immutabilis, ut abrogo, abrado, et puto differentiae causa, ne, si arrogo et arrado dicamus, dubium sit, ab an ad praepositio sit, quae mutauit suam consonantem in r. aliis autem quibuscumque literis sequentibus integra manet b, ut abdo, obdo, subdolus, abhinc, (vol. 1)

abluo, sublatus, obloquor, abnego, obnitor, subnixus. ergo nulla, nisi praepositio cogat, antecedens syllaba in b potest desinere, nisi consequens quoque a b incipiat, ut in supra dictis nominibus ostendimus. in c quoque nulla syllaba superior desinit, nisi sequens quoque a c uel a q incipiat, ut bacca, bucca, soccus, ecquis, quicquam. atque ex hoc quoque ostenditur, eandem uim habere c et q. in d pariter nulla potest syllaba desinere praepositiua, nisi sequens quoque ab eadem incipiat in simplicibus dictionibus et in plerisque compositis, ut abaddir uel abaddier, addo, reddo, redduco, quod etiam reduco dicitur.

Virgilius in VIII:

reddidit una boum uocem

Vergilius, Aen.

8,217

. Terentius in Phormione :

sectari, in ludum ducere ac redducere

Terentius, phorm.

86: et redducere Lindsay

.

Horatius in epodo :

deus haec fortasse benigna

reducet in sedem uice

Horatius, epod.

13,7-8

. Virgilius in IIII:

eiectam classem, socios a morte reduxi

Vergilius, Aen.

4,375: amissam Verg.

. haec tamen ipsa consonans in ad praepositione mutatur sequente c uel g uel p uel t, ut accumbo, accido, aggero, applico, appello, attingo, attinet; f quoque sequente rationabilius: affectus; l: allido; r: arrideo; n: annuo; s: assiduus. subtrahitur etiam in quibusdam, cum sequens dictio a gn uel sp uel sc incipit, ut agnitus, aspectus, ascendo. aliis enim sequentibus literis integra manet in compositione, ut adbibo, adhaereo, admitto, adquiro, aduoco. frequenter tamen inuenimus f uel l uel n uel r uel s sequentibus d scriptam, ut adfatur, adludo, adrideo, adnitor, adsisto, adsumo. errore tamen scriptorum hoc fieri puto quam ratione: nam quae sit differentia euphoniae, (vol. 1)

ut, cum eadem consonans sit sequens, in aliis transferatur d, in aliis non, scire non possum, ut, cum dicam affectus, allido et assiduus, bene sonet, cum autem affatur, alludo, assisto, male. in f nulla desinit syllaba, nisi loco b uel d uel x uel s in praepositionibus posita, cum sequens dictio ab eadem incipit consonante, ut officio, sufficio, affectus, efficio, difficilis, diffundo. et ex hoc quoque muta esse ostenditur, quod, cum omnes semiuocales simplices solent in mediis dictionibus geminari, haec non geminatur nec terminat eas sicut illae nisi in suo nomine. sed et praeponitur liquidis l et r more mutarum. g apud Latinos nullius syllabae est terminalis, nisi cum loco d uel b ponitur in ad uel sub uel ob praepositione, ut supra diximus, ut aggero, agger, suggero, oggannio.

Graeci tamen solent loco n ante γ uel κ uel χ positae hanc ponere, ut ἄγγελος, Λογγῖνος, ἄγκιστρον,

Ἀγχίσης; apud Latinos tamen seruatur n, ut Longinus, Anchises. est quando n principalis syllabae ante se assumit g, ut natus gnatus, notus gnotus antique, unde ignotus, nosco gnosco, noui gnoui, et post se tamen c saepe positam in g conuertit, ut in numeris: quadringenti pro quadrincenti a centum, quingenti, septingenti, octingenti; adeo enim n praeposita facit c in g conuerti, quod in quibus ea non est numeris seruatur c: ducenti, trecenti, sescenti. in h, quae est nota aspirationis, non potest terminari syllaba. inuenio tamen in uah et ah interiectionibus terminalem uideri syllabae h, sed magis puto, ut superius dictum est, per apocopam hoc solere fieri, cum perfecta uaha et aha sint, uel quod abscondita uoce solent interiectiones et huiuscemodi uoces proferri, ut etiam ha ha, he he. (vol. 1)

k nullius syllabae potest esse terminalis. l quacumque consonante sequente potest antecedentem terminare syllabam, ut albus, ulcus, soldum, ualde, Alfenus, algeo, illud, ulmus, alnus, culpa, fulsit, altus, silua, mulxi. q et r solis sequentibus non inueni antecedentem l; nam h et k nec possunt post hanc inueniri. in m inuenitur syllaba desinens in media dictione, quando sequens a b uel p uel altera m incipit, ut Cambyses, ambo, imperium, comparo, summus, Hammon. in n terminatur antecedens syllaba sequentibus c uel d uel f uel g uel altera n uel q uel r, ut quibusdam placet, uel s uel t uel i uel u etiam pro consonantibus positis uel x, ut concinnus, mancus, conduco, pondus, confiteor, infundo, congius, angulus, annus, inquiro, conquiro, linquo, inrumpo, inruo. in multis tamen inuenio r sequente n in r conuerti, ut corruo, corrumpo, et paene ubicumque con praepositio ante dictionem ab r incipientem componitur, hoc idem patitur: corruo, corrigo. nec mirum, cum apud Graecos auctores artium hoc idem soleat fieri, ut συρρέω, συρράπτω, συρρήσσω,

συρρήγνυμι. ergo rationabilius esse uidetur, in quoque, cum in quibusdam mutet n in r, ut irrito, irriguus, in reliquis quoque euphonia hoc exigente seruare et irruo, irrumpo, dicere, cum nec in simplicibus inueniatur dictionibus n ante r. s quoque sequente uel t uel i uel u loco consonantium uel x integra manet, ut consitus, sponsus, tonsus, Antonius, Mantua, coniungo, conuerto, anxius, b autem sequente uel p in m conuertitur, l uero uel m, in eas commutatur, ut imbuo, impius, combibo, compitum, collido, illudo, illido, immunis, communis. p nullam terminat syllabam, nisi sequente quoque ab ea incipiente, ut lippus, apparet, Hippocoon. (vol. 1)

r quacumque consonante sequente (excepta k) potest terminare priorem syllabam, ut morbus, parcus, ordo, perficio, Corfinium, margo, perhibeo, perlego, perluceo, interlita, interlunium, carmen, Sarnus, corpus, arquitenens, currus, morsus, artus, periurus, coruus, Xerxes. in compositis tamen quibusdam inuenio r in l conuerti, ut intellego et pellicio pro interlego et perlicio, pellego pro perlego, pelluceo pro perluceo.

Plautus in asinaria :

agedum istum ostende quem † conscripsisti syngraphum

inter me et amicam et lenam, leges pellege!

nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus

Plautus, Asin.

746-748

. idem in eadem:

ita † pellucet quasi lanterna Punica

Plautus, Aul. 566

. s terminante antecedentem syllabam hae solae inueniuntur consonantes assequentes: c in compositis, ut abscondo, obscurus, quia s terminalis est praepositionis, nam in simplicibus dictionibus necesse est s et c eiusdem esse syllabae, ut pascua, luscus. m quoque sequente uel p uel t in simplicibus dictionibus, si antecedat s, eiusdem est syllabae, ut Cosmus, prospera, testis; similiter terminat altera s sequente, ut cassis, cossus, i quoque loco consonantis in compositis sequente, ut disiectus, c etiam sequente uel p uel t, praepositione in s desinente anteposita, ut discutio, displicet, disterminat, absterreo, distuli, asporto pro absporto. t si superiorem finit syllabam, necesse est sequentem quoque ab ea incipere, ut mitto, Cotta, attinet, Atticus. (vol. 1)

in x nulla syllaba terminat in media dictione nisi in compositis a praepositione ex, quae integra manere potest sequente c uel p uel q uel s, ut quibusdam placet, uel t, ut excurro, expello, exquiro, exsicco, exsequor (sic enim placet iis, qui de orthographia scripserunt, quamuis euphonia et ratio supra dicta de literis secundum Graecos abicit s antecedente x), extendo; l quoque sequente inuenitur in nomine hoc: exlex; f enim sequente in eam conuertitur x, ut efficio, effundo, effero; ceteris uero consonantibus sequentibus e, non ex, praeponi solet, ut ebibo, educo, egero, eludo, emineo, enitor, eruo, eueho.

z in peregrinis dictionibus semper in principio inuenitur syllabae et, si antecedat alia syllaba, necesse est eam uel in uocalem desinere uel in n uel in r, ut gaza, μελάνζοφος, Ἀριοβαρζάνης.

sciendum autem, quod nulla diphthongus in duas consonantes potest desinere, in duplicem autem inuenitur, ut faex faecis et faux faucis. distat syllaba a dictione et sensu et accentu; nisi enim sciamus, quomodo posita sit syllaba in dictione, incertum est, quo accentu eam pronuntiemus: syllaba enim per se, nisi cum sit dictio, sensum habere non potest. inuenitur tamen et plena oratio in una dictione, ut in uerbis imperatiuis, curre, lege, et similiter plena dictio in una syllaba, ut ars, do, dic, i.

accidit unicuique syllabae tenor, spiritus, tempus, numerus literarum. tenor acutus uel grauis uel circumflexus. in dictione tenor certus, absque ea incertus, non potest tamen sine eo esse.

similiter spiritus asper uel lenis.

tempus unum uel duo uel etiam, ut quibusdam placet, unum semis uel duo semis et tria; unum, si uocalis est breuis per se, ut ămo, uel si eam una consonans simplex consequitur, ut caput, unum semis in communibus syllabis, de quibus multi docuerunt, ut lăcrimae. et sciendum, (vol. 1)

quod non solum ante l uel r, sed etiam ante m, ut supra docuimus, et n positae mutae faciunt communes.

Εὐριπίδης in Phoenissis :

ἰσότητ᾽ ἔταξεν κᾀριθμὸν διώρισεν. idem in eadem fabula:

ἀπωλόμεσθα, δύο κακὼ σπεύδεις, τέκνον.

Ouidius:

piscosamque Gnidon grauidamque Amathunta metallis

Ouidius, met.

10,531: Cnidon grauidamue (Ou.)

. praeterea m ante n posita fecerunt quidam communes, ut Callimachus in tertio αἰτίων :

τὼς μὲν ὁ Μνησάρχειος ἔφη ξένος, ὧδε συναινῶ. illud quoque non est praetermittendum, quod tribus consonantibus sequentibus potest fieri communis syllaba, quando in principio syllabae sequentis post uocalem correptam s et muta et post eam liquida sequatur, quippe cum s in metro subtrahi more soleat ueteri, ut Horatius sermonum

libro primo:

linquimus, insani ridentes praemia scribae

Horatius, sat.

1,5,35

. in longis natura uel positione duo sunt tempora, ut dō, ārs, duo semis, quando post uocalem natura longam una sequitur consonans, ut sōl, tria, (vol. 1)

quando post uocalem natura longam duae consonantes sequuntur uel una duplex, ut mōns, rēx. tamen in metro necesse est unamquamque syllabam uel unius uel duorum accipi temporum. numerus literarum accidit syllabae, quia, ut supra diximus, non minus quam unius nec plus quam sex literarum apud Latinos potest inueniri syllaba.

de dictione

(vol. 1)

dictio est pars minima orationis constructae, id est in ordine compositae: pars autem, quantum ad totum intellegendum, id est ad totius sensus intellectum; hoc autem ideo dictum est, ne quis conetur uires in duas partes diuidere, hoc est in ui et res, uel quaedam huiuscemodi. non enim ad totum intellegendum haec fit diuisio. differt autem dictio a syllaba, non solum quod syllaba pars est dictionis, sed etiam quod dictio dicendum, hoc est intellegendum, aliquid habet. syllaba autem non omni modo aliquid significat per se: ergo monosyllabae dictiones possunt quodammodo esse et syllabae, non tamen sincere, quia numquam syllaba per se potest aliquid significare: hoc enim proprium est dictionis. unde si dicam a, per se scio esse syllabam, nec tempora tamen eius nec tenorem nec spiritum nec significationem agnosco, donec cognouero dictionem, in qua ponitur. nam in ara deorum a paenultima producitur et circumflectitur in nominatiuo nec habet aspirationem, cum autem significat stabulum porcorum, eadem syllaba paenultima corripitur et acuitur et habet aspirationem; haec eadem a, quando est praepositio, grauatur et producitur et est sine aspiratione. uides ergo per se ipsam syllabam deficere praedictorum ratione nec aliter posse examussim tractari, nisi posita sit in dictione.

de oratione

(vol. 1)

oratio est ordinatio dictionum congrua, sententiam perfectam demonstrans. est autem haec definitio orationis eius, quae est generalis, id est quae in species siue partes diuiditur. nam oratio dicitur etiam liber (vol. 1)

rhetoricus nec non unaquaeque dictio hoc saepe nomine nuncupatur, cum plenam ostendit sententiam, ut uerba imperatiua et responsiua, quae saepe una dictione complentur, ut si dicam: quid est summum bonum in uita?

et respondeat quis: honestas, dico: bona oratione respondit.

partes igitur orationis sunt secundum dialecticos duae, nomen et uerbum, quia hae solae etiam per se coniunctae plenam faciunt orationem, alias autem partes syncategoremata, hoc est consignificantia, appellabant. secundum stoicos uero quinque sunt eius partes: nomen, appellatio, uerbum, pronomen siue articulus, coniunctio. nam participium connumerantes uerbis participiale uerbum uocabant uel casuale, nec non etiam aduerbia nominibus uel uerbis connumerabant et quasi adiectiua uerborum ea nominabant, articulis autem pronomina connumerantes finitos ea articulos appellabant, ipsos autem articulos, quibus nos caremus, infinitos articulos dicebant uel, ut alii dicunt, articulos connumerabant pronominibus et articularia eos pronomina uocabant, in quo illos adhuc sequimur Latini, quamuis integros in nostra non inuenimus articulos lingua. nam cum dicimus idem, ὁ αὐτός, non solum articulum praepositiuum, sed etiam pronomen in eadem dictione significamus. similiter qui, ὅστις, articulus subiunctiuus intellegitur una cum pronomine, secundum quosdam infinito, siue magis nomine, ut Apollonius ostendit firmissima ratione.

praepositionem quoque stoici coniunctioni copulantes praepositiuam coniunctionem uocabant.

quidam autem nouem dicebant esse partes orationis, appellationem addentes separatam a nominibus, alii etiam decem, infinita uerba seorsum partem ponentes, alii undecim, qui pronomina, quae non possunt adiungi articulis, per se numerabant. his alii addebant etiam uocabulum et (vol. 1)

interiectionem apud Graecos, quam nos adhuc seruamus, apud Latinos uero articulum addebant, quem purum per se apud eos non inueniri supra docuimus.

igitur non aliter possunt discerni a se partes orationis, nisi uniuscuiusque proprietates significationum attendamus.

proprium est nominis substantiam et qualitatem significare. hoc habet etiam appellatio et uocabulum: ergo tria una pars est orationis. proprium est uerbi actionem siue passionem siue utrumque cum modis et formis et temporibus sine casu significare. hoc habent etiam infinita, quare non sunt separanda a uerbo. participium autem iure separatur a uerbo, quod et casus habet, quibus caret uerbum, et genera ad similitudinem nominum, nec modos habet, quos continet uerbum. proprium est pronominis pro aliquo nomine proprio poni et certas significare personas. ergo quis et qui et qualis et talis et quantus et tantus et similia, quae sunt infinita siue interrogatiua uel relatiua uel redditiua, magis nomina sunt appellanda quam pronomina: neque enim loco propriorum nominum ponuntur neque certas significant personas, sed etiam substantiam, quamuis infinitam, et qualitatem, quamuis generalem, quod est suum nominis, habent: nomina sunt igitur dicenda, quamuis declinationem pronominum habeant quaedam ex eis. non enim declinatio, sed uis et significatio uniuscuiusque partis est contemplanda: indifferenter enim multa et nomina modo pronominum et pronomina modo nominum inuenimus declinata. quid enim stultius quam omnia, quae numeros significant, nomina dicere, unum autem, unus unius, propter declinationem pronomen appellare?

quod si declinatio facit indicium, qualis sit dictio, debent omnia possessiua pronomina, quia nominum declinationem sequuntur, et participia in his computari, quod omnino caret ratione. ergo non declinatio, sed proprietas est excutienda significationis. et quoniam de proprietate nominis et uerbi et participii et pronominis (vol. 1)

breuiter dictum est, non incongruum esse arbitror, summatim de ceterarum quoque proprietate partium orationis percurrere. proprium est aduerbii cum uerbo poni nec sine eo perfectam significationem posse habere, ut bene facio, docte lego. hoc ergo inter aduerbium et praepositionem est, quod aduerbium et sine casualibus potest praeponi et postponi uerbis et cum casualibus, ut pone currit et currit pone, uenit tempore longo post et post longo tempore uenit.

Terentius in adelphis :

post faceret tamen

Terentius, ad.

110: faceret Lindsay

. si igitur inuenias cum nomine aduerbium sine uerbo, scias hoc per ellipsin fieri, ut si dicam: non bonus homo pro malus, subaudio est. praepositionis autem proprium est separatim quidem per appositionem casualibus praeponi, ut de rege, apud amicum, coniunctim uero per compositionem tam cum habentibus casus quam cum non habentibus, ut indoctus, interritus, intercurro, proconsul, induco, inspiciens. proprium est coniunctionis diuersa nomina uel quascumque dictiones casuales uel diuersa uerba uel aduerbia coniungere, ut et Terentius et Cicero, uel Terentius uel Cicero; et formosus et sapiens, uel formosus uel sapiens; et legens et scribens, uel legens uel scribens; et ego et tu, uel ego uel tu; et facio et dico, uel facio uel dico; et bene et celeriter, uel bene uel celeriter; quod praepositio non facit. interest autem etiam hoc, quod praepositiones componi possunt cum uerbis [coniunctio uero numquam], ut subtraho, addico, praepono, produco, dehortor, coniunctio autem, licet sit praepositiua, in compositione tamen non inuenitur cum uerbis, ut at, ast, sed, et quod praepositio casualibus separata praeponitur semper, coniunctio uero omnibus potest dictionibus modo praeposita modo postposita coniungi.

de nomine

(vol. 1)

nomen est pars orationis, quae unicuique subiectorum corporum seu (vol. 1)

rerum communem uel propriam qualitatem distribuit. dicitur autem nomen uel a Graeco, quod est νόμα et adiecta ο ὄνομα, dictum a tribuendo, quod νέμειν dicunt, uel, ut alii, nomen quasi notamen, quod hoc notamus uniuscuiusque substantiae qualitatem. et communem quidem corporum qualitatem demonstrat, ut homo, propriam uero, ut Virgilius, rerum autem communem, ut disciplina, ars, propriam, ut arithmetica Nicomachi, grammatica Aristarchi.

accidunt igitur nomini quinque: species, genus, numerus, figura, casus. species sunt tam propriorum quam appellatiuorum duae, principalis et deriuatiua. principalis, ut Iulus, mons, deriuatiua, ut Iulius, montanus, sub qua sunt aliae multae.

nam propria habent species separatim quattuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. praenomen est, quod praeponitur nomini uel differentiae causa uel quod tempore, quo Sabinos Romani asciuerunt ciuitati ad confirmandam coniunctionem, nomina illorum suis praeponebant nominibus et inuicem Sabini Romanorum. et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine. et notantur uel singulis literis uel binis uel ternis. tum singulis, quando a uocali incipit praenomen, ut A. Aulus, uel ab una consonante, ut P. Publius, T. Titus; tum duabus, quando a duabus consonantibus incipit, ut Cn. Gneus, Sp. Spurius; tum tribus, quando a consonante incipit prima syllaba et in consonantem desinit, si tamen alia quoque praenomina ab eisdem incipiunt consonantibus. idque fit differentiae causa, ut Sex. Sextus, Ser. (vol. 1)

Sergius, Tul.

Tullius, ne, si primam solam consonantem scribamus, T. Titum et S. Sestium significare putetur. unde in Marco M.

solam scribimus, quamuis a consonante incipit syllaba et in consonantem desinit, quia nullus error sit. nomen est proprie uniuscuiusque suum, ut Paulus [proprium]; cognomen, cognationis commune, ut Scipio;

agnomen est, quod ab aliquo euentu imponitur, ut Africanus, Isauricus. inuenimus tamen multa in his quattuor speciebus propriorum nominum inuicem pro se posita, et quae in aliis personis sunt praenomina, haec in aliis loco nominis accipiuntur, ut Tullius Seruilius: hic Tullius praenomen est; Marcus uero Tullius: hic nomen. similiter et in aliis loco cognominis aliorum agnomina uel contra, ut Cicero, qui primus ab habitu faciei nominatus est, agnomen hoc habuit, familiae uero eius cognomen fuit. similiter Caesar, Scipio.

hoc autem interest inter proprium et appellatiuum, quod appellatiuum naturaliter commune est multorum, quos eadem substantia siue qualitas uel quantitas generalis specialisue iungit: generalis, ut animal, corpus, uirtus; specialis, ut homo, lapis, grammaticus, albus, niger, grandis, breuis.

haec enim quoque, quae a qualitate uel quantitate sumuntur speciali, id est adiectiua, naturaliter communia sunt multorum: adiectiua autem ideo uocantur, quod aliis appellatiuis, quae substantiam significant, uel etiam propriis adici solent ad manifestandam eorum qualitatem uel quantitatem, quae augeri uel minui sine substantiae consumptione possunt, ut bonum animal, magnus homo, sapiens grammaticus, magnus Homerus.

proprium uero naturaliter uniuscuiusque priuatam substantiam et qualitatem significat et in rebus est indiuiduis, quas philosophi atomos (vol. 1)

uocant, ut Plato, Socrates. itaque caret communione naturali. cum igitur euenit, ut multi eodem nomine proprio nuncupentur, fortuitu et sola uoce, non etiam intellectu communis alicuius substantiae uel qualitatis hoc fieri solet. et in proprio quidem etiam appellatiua intellegi possunt, ut, si dicam Virgilius, intellegitur homo et poeta, in appellatiuis autem propria non intelleguntur, ut homo, uir, nisi per excellentiam loco proprii in quibusdam personis accipiantur, ut poeta pro Virgilius et urbs pro Roma.

appellatiuorum multae sunt species, quarum quaedam communes inueniuntur cum propriis, siue sint primae positionis siue deriuatiua. sunt enim quaedam corporalia in appellatiuis, ut homo, sunt etiam in propriis, ut Terentius, alia incorporalia in appellatiuis, ut uirtus, in propriis, ut Pudicitia. homonyma quoque tam in propriis quam in appellatiuis inueniuntur, ut Pyrrhus filius Achillis et Pyrrhus rex Epirotarum, nepos filius filii et nepos luxuriosus. inueniuntur tamen quaedam homonyma eadem propria et appellatiua, ut Magnus Pompeius et magnus ciuis. synonyma quoque tam appellatiua quam propria inueniuntur. sicut enim ensis, gladius, mucro unum atque idem significant, sic Publius, Cornelius, Scipio, Africanus unum atque idem significant.

aliae fere omnes species in nominibus inueniuntur appellatiuis. sunt autem hae: adiectiuum, ad aliquid dictum, quasi ad aliquid dictum, gentile, patrium, interrogatiuum, infinitum, relatiuum uel demonstratiuum uel similitudinis, collectiuum, diuiduum, facticium, generale, speciale, ordinale, numerale, absolutum, temporale, locale. hae species communes sunt et (vol. 1)

principalium [id est primae positionis] nominum et deriuatiuorum. propriae autem deriuatiuorum sunt hae: patronymicum, possessiuum, comparatiuum, superlatiuum, diminutiuum, denominatiuum, in quo intellegimus cum multis aliis etiam comprehensiuum (de quibus in loco dicemus), uerbale, participiale, aduerbiale.

adiectiuum est, quod adicitur propriis uel appellatiuis et significat laudem uel uituperationem uel medium uel accidens unicuique: laudem, ut iustus; uituperationem, ut iniustus; medium, ut magnus (dicimus enim magnus imperator laudantes et magnus latro uel fur uituperantes); accidens uero, id est suum uniuscuiusque, ut niger coruus et altum mare. inueniuntur tamen etiam in propriis quaedam huiuscemodi, ut Gradiuus Mars et Ennosigaeus Neptunus et Quirinus Romulus. sed haec, quia propriorum loco accipiuntur, comparari non possunt, quod est proprium adiectiuorum, nec egent adiectione aliorum nominum, quomodo communia adiectiua. sumuntur autem haec a qualitate uel quantitate animi uel corporis uel extrinsecus accidentium: animi, ut prudens, magnanimus; corporis, ut albus, longus; extrinsecus accidentium, ut diues, felix.

ad aliquid dictum est, quod sine intellectu illius, ad quod dictum est, proferri non potest, ut filius, seruus; nam dicendo filium etiam patrem et dicendo seruum dominum quoque intellego. quod si intereat, interimit una illud, quod ab eo intellegitur.

quasi ad aliquid dictum est, quod, quamuis habeat aliquid contrarium et quasi semper adhaerens, tamen non ipso nomine significat etiam illud: neque enim ex illo nominationem accipit, ut dies, nox, dextra, sinistra: nam quamuis intereat, non interimit secum etiam illud, quod ei adhaerere intellegitur.

(de homonymo superius docuimus, quod tam in propriis quam in appellatiuis inuenitur. synonyma sunt, quae, sicut diximus, diuersis nominibus idem significant, ut ensis, gladius, mucro. in propriis quoque (vol. 1)

hanc uim habent dionyma uel trionyma uel tetraonyma, ut P(ublius) Cornelius Scipio Africanus, sicut docuimus).

gentile est, quod gentem significat, ut Graecus, Latinus.

patrium est, quod a patria sumitur, ut Atheniensis, Romanus.

interrogatiuum est, quod cum interrogatione profertur, ut quis, qualis, quantus, quot, quotus, cum suos seruant accentus.

infinitum est interrogatiuorum contrarium, ut quis, qualis, quantus, quot, quotus, cum in lectione graui accentu pronuntiantur. possunt tamen haec eadem et relatiua esse et similitudinis, sicut etiam talis, tantus, tot: haec tamen etiam redditiua dicuntur. et animaduertendum, quod huiuscemodi nomina uel substantiae sunt infinitae atque communis, ut quis, qui; uel qualitatis, ut qualis, talis; uel quantitatis, ut quantus, tantus; uel numeri, ut quot, tot. ex quo ostenditur, melius ea doctissimos artium scriptores Graecos inter nomina posuisse, quamuis uetustiores apud ipsos quoque pronomina uel articulos ea putauerunt, quos grammatici Latinorum similiter sunt secuti. sed incongruum uidetur, cum illi antiquorum non recusauerint Graecorum etiam errores imitari, nos Apollonii et Herodiani, qui omnes antiquorum errores grammaticorum purgauerunt, uestigia linquere et non inter nomina haec potius ponere. de quibus in pronomine latius tractabitur.

collectiuum est, quod singulari numero multitudinem significat, ut populus, plebs.

diuiduum est, quod a duobus uel amplioribus ad singulos habet relationem uel plures in numeros pares distributos, ut uterque, alteruter, quisque, singuli, bini, terni, centeni.

facticium est, quod a proprietate sonorum per imitationem factum est, ut tintinnabulum, turtur.

generale est, quod in diuersas species potest diuidi, ut animal, arbor. (vol. 1)

speciale est, quod a genere diuiditur, ut homo, equus, uitis, laurus. ordinale est, quod ordinem significat, ut primus, secundus, tertius. numerale est, quod numerum demonstrat, ut unus, duo, tres. absolutum est, quod per se intellegitur et non eget alterius coniunctione nominis, ut deus, ratio. temporale est, quod tempus ostendit, ut mensis, annus. locale est, quod locum significat, ut propinquus, longinquus, proximus, medioximus.

Plautus in cistellaria :

at ita me di deaeque superi † inferi et medioximi

Plautus, Cist.

512

. hae, ut diximus, species omnes fere communes sunt tam principalium quam deriuatiuorum. seorsum autem deriuatiua species habent, quas memorauimus, de quibus singulis hinc tractabimus.

de patronymicis

patronymicum est, quod a propriis tantummodo deriuatur patrum nominibus secundum formam Graecam, quod significat cum genetiuo primitiui filius uel nepos [Aeacides, Aeaci filius uel nepos]. et hac forma poetae maxime solent uti, pro qua Romani cognominibus familiarum utuntur, ut Cornelii, Marcelli; omnes enim ab illo, qui primus Cornelius et qui Marcellus nominatus est, hoc nomen habuerunt, quicumque eiusdem familiae sunt, sicut omnes minores Thesei Thesidas Graeci appellant, quos solent poetae quoque nostri imitari, unde Virgilius secundum Graecam formam Scipiadas dixit. nec non etiam possessiua loco patronymicorum (vol. 1)

inuenimus apud Latinos usurpata, ut Aemilianus Scipio pro Aemilii filius et Octauianus Caesar. inueniuntur quaedam nomina formae patronymicorum significatione denominatiua, ut Euripides non Euripi filius, sed ab Euripo sic nominatus (similiter Thucydides). sunt autem alia, quae cum sint in aliis patronymica, in aliis accipiuntur propria, ut Timarchides Timarchi filius et Timarchides proprium. et in omnibus fere speciebus nominum inuenimus eiusdem formae etiam propria, quae tamen amittunt appellatiuorum significationem, ut magnus adiectiuum et proprium, Iulianus possessiuum et proprium, Heraclides patronymicum et proprium. sic in aliis quoque speciebus inuenies. scire autem debemus, abusiue etiam a matribus et regibus siue conditoribus et a fratribus etiam patronymica solere formari, ut Latoides,

Λητοῦς, id est Latonae, filius Apollo, et Iliades, Iliae filius Romulus.

Ouidius in XIIII metamorphoseon :

at corpora uicta sopore

inuadunt portasque premunt, quas obice fultas

clauserat Iliades

Ouidius, met.

14,779-781: premunt … fultas : petunt … firmo (Ou.)

. similiter Coronides a matre, Aesculapius (sic idem Ouidius in XV

metamorphoseon : (vol. 1)

unde Coroniden circumflua Thybridis alti

insula Romuleae sacris deiecerat urbis

Ouidius, met. 15,624-625

) et Maiades, Maiae filius Mercurius. ab auis quoque maternis: Atlantiades, Mercurius, id est Atlantis natae filius.

Ouidius in I

metamorphoseon :

sedit Atlantiades et euntem multa loquendo

detinuit sermone diem

Ouidius, met.

1,682-683

. in eodem Inachides, Ionis filius Epaphus, quae filia fuit Inachi:

non tulit Inachides matrique ait omnia demens

Ouidius, met.

1,753

. a regibus siue conditoribus Thesidae, Cecropidae, id est Athenienses; Aeneadae, Romulidae, id est Romani.

Virgilius in II

georgicon :

praemiaque ingentes pagos et compita circum

Thesidae posuere

Vergilius, georg.

2,382-383: ingentes Prisc. (cum cdft ; -tis MP et rel. codd.) : ingeniis Verg.

(R cod.)

. idem in VI Aeneidos :

tum pendere poenas

Cecropidae iussi

Vergilius, Aen.

6,20-21

. idem in VIII: (vol. 1)

Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant

Vergilius, Aen.

8,648

. item in I:

defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu

Vergilius, Aen.

1,157

. idem in VIII:

subitoque nouum consurgere bellum

Romulidis Tatioque seni

Vergilius, Aen.

8,637-638

. a fratribus Phaethontides, unde femininum Phaethontis.

Virgilius in bucolico :

tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

corticis

Vergilius, ecl.

6,62-63

; Phaethontiadas tamen dixit pro Phaethontidas poetica licentia. sunt igitur patronymicorum formae apud Graecos tres: in des, quae dicitur communis apud illos, quod in omni sermone possunt hac uti, qua sola Romanorum quoque poetae utuntur. nam aliis duabus non utuntur, id est in ων terminata, quae est propria Iadis linguae (Πηλείων pro

Πηλείδης ), et in αδιος, quae est Aeolica, ut Hyrradios, Hyrrae filius, Pittacus. de hac igitur forma dicendum est, qua utuntur nostri. si nominatiuus Graecus in ας uel in ης uel ιος desinat, genetiuus uero in ου diphthongum, a paenultima breuis ante des inuenitur in patronymico, ut Pelias Peliădes, Aeneas Aeneădes, Menoetios (vol. 1)

Menoetiădes; nam Aenides magis contra regulam auctoritate poetica posuit Virgilius, e et a correptas in i productam conuertens uel quasi ab Aeneus Aenīdes, sicut a Peleus Pelīdes, proferens in nono:

sit satis, Aenide, telis inpune Numanum

oppetiisse tuis

Vergilius, Aen.

9,653-654

. in es uero desinentibus, quorum genetiuus Graecus in ου desinit, tam in ades quam in ides inueniuntur apud auctores (Hippotes Hippotades, Butes Butades, Corynetes Corynetides), sed rationabilius in ades.

Anchises ergo Anchisades uel Anchisides debuit facere, fecit autem Anchisiades, quasi ab Anchisios nominatiuo, quomodo Laertios Laertiades. numquam enim patronymicum superat primitiui sui genetiuum nisi una syllaba. alia uero omnia in ου apud Graecos terminantia genetiuum uel in

ος uel in ους diphthongum uel ως mutant eas in ides et faciunt patronymicum, ut Πρίαμος Πριάμου Priamides, Νέστωρ Νέστορος Nestorides, Πλεισθένης Πλεισθένους Plisthenides, Πηλεὺς Πηλέως Peleïdes; et per synaeresin e et i in ei diphthongum proferunt paenultimam, nos autem pro ea i longam ponimus, ut Virgilius in V:

Pelīdae tunc ego forti

congressi Aenean

Vergilius, Aen.

5,808-809: congressum Verg.

. Ouidius in I metamorphoseon : (vol. 1)

inde Promethīdes placidis Epimethida dictis

Ouidius, met.

1,390

. inueniuntur tamen poetae in quibusdam addentes quasdam literas uel adimentes: addentes, ut Peliades pro Pelides et Chalcodontiades pro Chalcodontides, Atlantiades pro Atlantides (Ouidius in I

metamorphoseon :

sedit Atlantiades

Ouidius, met. 1,682

); adimentes, ut Deucalides pro Deucalionides et Scipiades pro Scipionides et, ut supra diximus, Aenides pro Aeneades. excipiuntur tamen haec, quae contra regulam paenultimas uocales producunt: Aeclīdes, Demādes per synaeresin pro Demeades, Codrīdes, Lycoorgīdes, Lagīdes, Belīdes, Euerīdes etiam et Lycomedīdes, apud Graecos contra regulam paenultimam diphthongum habent, pro qua nos i longam ponimus. feminina uero patronymica uel in is uel in as desinunt uel in ne productam. fiunt autem a masculinis subtracta de in is uel in as desinentia, ut Priamides Priamis, Dardanides Dardanis, Peliades Pelias. igitur Aeneades quoque secundum analogiam Aeneas debet facere, non Aeneis. ergo quomodo auctoritas est, quod dixit Aenides pro Aeneades, sic auctoritate usus est Virgilius in tituli scriptione, quo

Aeneis inscripsit; quem Statius quoque secutus in fine Thebaidos

ponit:

uiue precor nec tu diuinam Aeneida tempta

Statius, Theb.

12,816

. (vol. 1)

notandum tamen, quod, si masculina i longam habuerint ante des per synaeresin, apud nos in eis diuisas tamen faciunt feminina, ut Pelides pro Peleides Peleïs, Thesides pro Theseides Theseïs: sic ergo Aenides pro Aeneides Aeneïs. in ne autem desinentia, quae sunt Iadis linguae, patronymica eiusdem generis i longam habent paenultimam, si principale non habuerit eandem i uocalem, ut Adrestos Adrestīne, Nereus Nerīne. si autem principale habuerit i, o producta ante ne inuenitur, ut Acrisios Acrisiōne, ex quo possessiuum posuit Virgilius:

Acrisioneis Danae fundasse colonis

Vergilius, Aen.

7,410

, ab Acrisione, id est Danae. et sciendum, quod inueniuntur multa eiusdem formae gentilia, ut Haemonis, Thessalis, Colchis, Argolis, Cyclas, Ias, Troas, alia uero propria, ut Bacchis, Doris, Pythias.

de possessiuis

possessiuum est, quod cum genetiuo principalis significat aliquid ex his quae possidentur, ut Euandrius ensis

Vergilius, Aen.

10,394

pro Euandri ensis et

regius / honos

Vergilius, Aen.

7,814-815: regius ostro / uelet honos Verg.

pro regis honor. hoc autem interest inter possessiua et patronymica, quod patronymica filios uel nepotes significant, possessiua autem non solum filios, sed omnia, quae possunt esse in possessione; et quod patronymica a propriis tantummodo deriuantur, possessiua autem etiam ab appellatiuis; et quod patronymica a masculino descendunt plerumque genere, rarissime autem a feminino nec proprie, quando a matribus fiunt, ut supra ostendimus, possessiua autem ab omnibus nascuntur generibus; et quod patronymica ad homines pertinent uel ad deos, possessiua uero ad (vol. 1)

omnes res. fiunt igitur possessiua uel a nominibus, ut Caesar Caesareus, uel a uerbis, ut opto optatiuus, uel ab aduerbiis, ut extra extraneus, et uel mobilia sunt, ut Martius Martia Martium, uel fixa, ut sacrarium, donarium, armarium.

possessiua autem dicimus non solum possessionem significantia, sed etiam quae formam habent possessiuorum. sunt enim quaedam gentilia similem possessiuis habentia formam, ut Romanus ciuis et Romanus ager, quaedam autem et propria eadem et gentilia et possessiua, ut Latinus filius Fauni et Latinus ciuis et Latinus ager; alia tantummodo propria formae possessiuae, ut Quintilianus, Iulianus; alia loco patronymicorum posita, quod supra quoque diximus, ut Aemilianus Scipio et Octauianus Caesar. ex eadem forma agnomina quoque multa inuenies, ut Africanus, Persicus, Gaetulicus, Creticus. alia autem sunt eiusdem deriuationis, quae ex materia principalium constare significantur, ut ferreus, ferro factus, similiter aureus, argenteus, marmoreus; alia ex morbis, ut cardiacus; alia a professionibus, ut mechanicus, grammaticus; alia a disciplinis, ut Aristotelicus, Socraticus, rhetoricus; alia, quae primitiuorum similem possunt habere significationem, ut Thracius pro Thrax.

sunt igitur formae possessiuorum, quas a Graecis accepimus, hae: in cos, quam mutamus in cus, antecedentibus a breui uel i uel y, ut Bebriăcus, Cypriăcus, Italicus, Asiaticus, Libycus, quod solum y ante cus habens inuenitur [quod a principali accepit]. et sciendum, quod ea [id est in cus desinentia], si a primitiuis habeant c, pares habent illis syllabas, ut Ithace Ithacus. alia uero omnia a uel i ante cus habentia, siue sint a nominatiuo seu a genetiuo deriuata, una syllaba uincunt ea, ex quibus deriuantur, et si primitiua illa habuerint i paenultimam, haec (vol. 1)

assumunt a, si o habuerint, tunc haec i habent ante cus. et sciendum, quod non solum a primitiuis, sed etiam a deriuatiuis deriuantur huiuscemodi possessiua nomina, ut Troos Troicus, grammatos grammaticus, rhetoros rhetoricus, Persis Persicus, Asiatis Asiaticus, Creta Creticus, Afri Africus, Italus Italicus (nam Italia Italicus debuit facere), Cyprius Cypriacus (nam Cyprus Cypricus facit), Ilium Iliacus, cardia cardiacus, mulio mulionicus.

Cicero pro Sestio :

mulionicam paenulam

Cicero, Sest.

83: multoniam PGHV : mulioniam S

. in us quoque puram desinunt possessiua tam Graeca quam Latina antecedente e correpta et producta, i correpta, o producta, ae uel oe diphthongo: e breui, ut Caesarĕus, Romulĕus, ferrĕus, aurĕus, argentĕus, uitrĕus, lignĕus, marmorĕus, ilignĕus (tamen et ilicĕus dicitur: Terentius in adelphis :

lectulos † iligneis pedibus

Terentius, ad.

585: lectulos—in sole—ilignis (iligneis Σ) pedibu' Lindsay Craig (1930: 72) "The text of Priscian … leading up to the quotation is so doubtful that no trust can be put in iligneis.

"

. Statius in sexto Thebaidos :

ornique iliceaeque trabes metuendaque suco

taxus

Statius, Theb.

6,101-102

). marmorĕus et fere omnia ad materiem pertinentia e breuem ante us habent: plumbĕus, stagnĕus (inueniuntur enim pauca sine e, ut quernus, colurnus, abiegnus, oleaginus, faginus); e uero longam: spondēus, Phoebēus; i breuem: Martĭus, Ariusĭus; o: herous, Eous; ae: Sabaeus, Cretaeus, Ptolemaeus (haec autem ae diphthongum habent paenultimam, quae a femininis in e longam apud Graecos desinentibus uel quae a uerbis Graecis deriuantur circumflexis, ut Cretē Cretaeus, Ὕλη Hylaeus, Dionē Dionaeus, πτολεμῶ Ptolemaeus, τιμῶ (vol. 1)

Timaeus); oe antecedente, ut Euboea, euroea. et quia apud Graecos in multis ei diphthongus ante os inuenitur, scire debemus, quod solent Latini eam modo in e longam conuertere, ut Πυθαγόρειος Pythagorēus, σπονδεῖος spondēus, Ἀλφειός Alphēus: nam possessiuum quoque similiter ut primitiuum proferri Virgilius ostendit, qui protulit:

Alphēa ab origine Pisae

Vergilius, Aen.

10,179: Alpheae Verg.

. hoc autem facere solent Latini [id est ei in e longam conuertere in paenultima syllaba] us pura sequente uel a uel um, ut Ἀχίλλειος [possessiuum Graecum] Achillēus, Δηϊόπεια Deiopēa, γυναικεῖον gynaecēum. hanc autem mutationem ei diphthongi in e longam faciunt more Ionio uel Attico (illi enim ᾔδην pro ᾔδειν dicunt et μῆον pro μεῖον et πλῆον pro

πλεῖον ) uel ideo, quia i paenultimam puram non producunt Romani nisi in fīo uerbo et in genetiuis in īus desinentibus et in disyllabis Graecis, quae apud illos quoque paenultimam longam habent, et in paucis aliis, in quibus auctores pro e paenultima longa i longam posuerunt, ut Phthīus Phthīa, dīus dīa et Chīus, Arīus, Lycīus, Sperchīus.

Virgilius in XI:

Italides, quas ipsa decus sibi dīa Camilla

Vergilius, Aen.

11,657

. (vol. 1)

idem in georgicon II:

Sperchīusque, et uirginibus bacchata Lacaenis

Vergilius, georg.

2,487: Spercheosque Verg.

. Horatius in II sermonum :

Caecuba uina ferens, Alcon Chīum maris expers

Horatius, sat.

2,8,15

. nam primitiuum Chius corripitur (Lucanus in VIII:

quas † sasine cautes, et quas Chĭus asperat undas

Lucanus 8,195: sasine : Asinae (Lucan.)

).

Lycius apud Statium in X producta paenultima inuenitur:

at patrias si quando domus optataque, Paean,

templa, Lycīe, dabis, tot ditia dona sacratis

postibus et totidem uoti memor exige tauros

Statius, Theb.

10,343-345

. sed etiam Lyrcīus, quod in quibusdam Lyrceus reperitur codicibus scriptum, Statius in IIII:

aret Lerna nocens, aret Lyrcīus et ingens

Inachus

Statius, Theb.

4,711-712

. sed et Argia et Argian et Langia idem secundum Graecos producta paenultima i profert in II Thebaidos :

nec mirum, nam tu infaustos donante marito

ornatus Argīa geris

Statius, Theb.

2,265-266

. in eodem:

egregiam Argīan, nec formae laude secundam

Deipylen

Statius, Theb.

2,203-204

. idem in IIII:

una tamen tacitas, sed iussu numinis, undas,

haec quoque secreta nutrit Langīa sub umbra

Statius, Theb.

4,723-724

. Lucanus in III:

substringens, Arimaspe, comas, hinc fortis Arīus

Lucanus 3,281

. (vol. 1)

inueniuntur tamen auctores frequenter in nominibus urbium in eia desinentium apud Graecos uaria proferentes: Alexandrīa et Alexandrēa [Nicia et Nicea], Antiochīa et Antiochēa.

Cicero pro Deiotaro :

sperauit credo difficiles tibi Alexandriae fore exitus

Cicero, Deiot.

24

. tamen et Alexandrea dicitur.

Horatius in IIII carminum :

nam tibi quo die

portus Alexandrea supplex

et uacuam patefecit aulam

Horatius, carm.

4,14,34-36

[in eodem:

Niceam Ephesumque mittebat

Cicero, Deiot.

25

]. est autem quando abiectione i e correptam ponunt ante us, ut Hectorĕus, Agenorĕus, in quo similiter Ionas sequuntur: illi enim quoque abiciunt i in huiuscemodi nominibus, si non genetiuus primitiui par sit nominatiuo possessiui, quare Ἀχίλλειος dicunt, ne, si Ἀχίλλεος dicant, putetur primitiui genetiuus. quos sequentes in hoc etiam pro ei diphthongo e longam ponimus Achillēus dicentes, unde Virgilius in III:

stirpis Achillēae fastus

Vergilius, Aen.

3,326

, quamuis reperiatur etiam e correpta in huiuscemodi deriuatiuis, ut Virgilius in I:

nate patris summi, qui tela Typhoĕa temnis

Vergilius, Aen.

1,665

. sed dicitur et Typhoeus et Typhos et Typhon.

Lucanus in V:

conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus

Lucanus 5,101

. (vol. 1)

idem in VI:

antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant

Lucanus 6,92

. inueniuntur tamen quaedam huiuscemodi, in quibus ei diphthongus in i longam conuertitur sequente u loco digamma Aeolici, ut Ἀργεῖος Argiuus (dicitur tamen et Argeus.

Horatius carminum libro II:

Tibur Argeo positum colono

Horatius, carm.

2,6,5

), quod in Latinis quoque deriuationibus inuenitur [id est i paenultima longa ante u consonantem], ut nominatiuus, genetiuus, datiuus, accusatiuus, indicatiuus, imperatiuus, optatiuus, quorum alia a nominibus, alia a uerbis deriuantur. non solum autem in nominibus Latinis paenultima i pura ante us uel a uel um non potest produci, sed etiam in uerbis praeteriti perfecti temporis et plusquamperfecti corripitur i siue paenultima siue antepaenultima, nisi secuta fuerit u loco consonantis, ut audĭi audĭisti audĭit audĭimus audĭistis audĭerunt, audĭeram audĭeras audĭerat, audĭisse: ubique corripitur i; sin autem assumat u loco consonantis, ubique producitur, ut audīui audīuisti audīuit audīuimus audīuistis audīuerunt, audīueram audīueras audīuerat, audīuisse. inuenitur tamen etiam ai diphthongus conuersa in i longam, interposita similiter u pro consonante, ut Achīuus pro Ἀχαιός, cum contra soleant Doris ei in ai diphthongum conuertere, ut αἴ κέ ποθι Ζεύς pro εἴ κε, et pro εἴθε. et eas quidem formas supra dictas a Graecis accepimus, in Latino autem sermone non solum his utimur, sed etiam propriis quibusdam Latinorum in us uel in a uel in um puram antecedente ri, ut Catilinarius, hereditarius, legatarius, gladiatorius, uxorius, stlattaria, (vol. 1)

ptisanarium et, quod iam supra diximus, sciendum, quod, quamuis forma sit possessiua haec, quae in rius desinit, tamen diuersae significationis nomina in hac quoque inueniuntur: alia ab officiis, ut tabellarius, mercennarius, cerarius, sagittarius, tabernarius, ostiarius, argentarius, aerarius; alia a dignitatibus, ut praefectorius, quaestorius, praetorius, censorius, quae tamen etiam possessiuam habent significationem; alia ab aliis rebus, in quibus sunt uel de quibus uel quas habent: in quibus sunt, ut collarium, quod in collo est, plantarium, quod in planta est, mensarium, quod in mensa, motoria, quae in motu, palmarium, quod in palma est, hoc est in laude; de quibus sunt, ut frumentaria est lex de frumento et agraria de agris et nummaria lex de nummis; ex his autem, quas continent, ut uinaria cella, quae habet uinum, et armamentarium, in quo arma posita sunt, sic uiolarium, auiarium, rosarium, uiridiarium. in nus quoque terminantium formae et significationes diuersae inueniuntur, quibus Latini frequenter utuntur in significatione possessiua, ut Pompeianus, Caesarianus, Sullanus. inuenitur autem in quibusdam a longa ante nus, ut Romānus, Hispānus, Campānus, Stheniānus; in aliis e longa, ut terrēnus, egēnus, aliēnus, Auiēnus, Rubrēnus, Aniēnus, unde Virgilius:

Aniena fluenta

Vergilius, georg.

4,369

; in aliis i longa: Camerīnus, Perusīnus, Regīnus, uicīnus, masculīnus, feminīnus. inuenitur tamen etiam breuis i g antecedente in his, quae ab arboribus deriuantur, ut oleagĭnus, fagĭnus, et in his, quae ab aduerbiis nascuntur temporalibus, cras crastĭnus, horno hornotĭnus, diu diutĭnus. u quoque longa ante nus, ut tribūnus. r etiam et l (vol. 1)

inueniuntur ante nus, ut diurnus, nocturnus, hesternus, externus, hibernus, colurnus, quernus, ficulnus, populnus.

Plautus in casina :

sed manedum, num ista aut populna sors aut abiegna est tua?

Plautus, Cas.

384

. et quia diximus, diuersas in his esse significationes, commodum est eorum exempla proponere. alia sunt possessiua, ut Caesarianus miles, Pompeiana domus, Tullianum mancipium; alia et patriam significant et possessionem, ut Romanus ciuis et Romanus ager. potest tamen et hoc et paene omnes huiuscemodi formae nominum propriorum quoque habere significationes.

Campanus similiter et Hispanus et Alexandrinus et Placentinus et Nolanus et similia non solum patriam, sed etiam possessionem significant. sunt tamen multa supra dictae speciei, quae etiam agnomina inueniuntur, ut Camerinus, Numantinus, Coriolanus; alia propria eiusdem formae nomina uel etiam agnomina, ut Adrianus, Messalinus, Siluanus, Claudianus, Coruinus, Probinus, Rufinus, Aemilianus; alia a locis, ut rusticanus, urbanus, oppidanus, Capitolinus, Palatinus, Aesquilinus, Gallicanus, uicinus, externus; alia a temporibus, ut matutinus a Matuta, quae significat Auroram uel, ut quidam, Λευκοθέαν, hesternus, diurnus, nocturnus, meridianus, uespertinus, antelucanus, ueteranus, diuturnus, aeternus; uel a dignitatibus siue officiis, ut tribunus, antesignanus; uel a generibus, ut masculinus, femininus; alia a mutis animalibus, ut taurinus, porcinus, ceruinus, anserinus; alia a materia, ex qua constant, ut humanus, terrenus; alia a fortuna, ut libertinus, egenus; alia a numeris semper pluralia, ut bini, terni, deni [sic ab omnibus numeris], quamuis poetica auctoritate etiam singularia inueniuntur.

Lucanus in VIII:

Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptus, at inde

gurgite septeno rapidus mare submouet amnis

Lucanus 8,444-445

.

(vol. 1)

Virgilius in X:

it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum

uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso

Vergilius, Aen.

10,207-208

.

et sciendum, quod alia eorum a nominibus fiunt, a Roma Romanus, a Caesare Caesarianus; alia a uerbis, ut ab egeo egenus; alia ab aduerbiis, ut infra infernus, supra supernus, hodie hodiernus. conemur igitur, sicuti possumus, exponere rationem paenultimarum in supra dictis deriuationum formis literarum.

in a desinentia antecedente aliqua consonante seu uocali producta eadem a et accepta nus faciunt deriuatiuum supra dictae formae, nisi sint mutorum animalium, ut Sulla Sullānus, Perpenna Perpennānus, Roma Romānus, silua Siluānus, Nola Nolānus, Suessula Suessulānus, Adria Adriānus, Compsa Compsānus. excipiuntur Iugurthinus, Messalinus, terrenus, quae quamuis a nominibus in a desinentibus consonante antecedente deriuantur, non seruauerunt tamen a [de mustelino et aquilino paulo post tractabitur]. a pluralibus quoque in ae diphthongum desinentibus uel in a deriuata similiter a habent ante nus [uel na uel num], ut Acerrae Acerranus, Thebae Thebanus, Cumae Cumanus, Formiae Formianus, signa antesignanus, membra membrana (quod est femininum). possunt tamen haec et a singularibus esse ἀπὸ τοῦ signum et membrum, quod paulo post ostendetur. similiter a habent ante nus, quae deriuantur a nominibus in ius terminantibus uel ab aduerbiis in ie longam, ut Pompeius Pompeianus, Sthenius Sthenianus, Titius Titianus, Tullius Tullianus, Fabius Fabianus, Iulius Iulianus, Virgilius Virgilianus, Terentius Terentianus, Sallustius Sallustianus, cotidie cotidianus, similiter a meridie meridianus; hodie tamen hodiernus facit. similiter a habent ea, quae deriuantur a nominibus in cus uel in (vol. 1)

culus desinentibus, quae sunt ultra duas syllabas, ut rusticus rusticanus, publicus publicanus, Saticulus Saticulanus, Tusculus Tusculanus. excipitur a masculo, quod est diminutiuum maris, masculinus factum: nam disyllaba in cus desinentia sine a sunt, ut mancus Mancinus, lacus lacuna, porcus porcinus. in um quoque neutra consonante antecedente in deriuatiuis a habent ante nus: oppidum oppidanus, Paestum Paestanus, Spoletum Spoletanus, Toletum Toletanus, castellum castellanus, Beneuentum Beneuentanus. similiter a habent paenultimam pleraque uenientia a nominibus tertiae declinationis: Caesar Caesaris Caesarianus, fons fontis fontanus, mons montis montanus, urbs urbis urbanus, sol solis solanus (ex quo subsolanus: ex eo tamen est etiam Solinus), Milo Milonis Milonianus, Piso Pisonis Pisonianus (quamuis quidam et Pisoninus et Miloninus dici putauerunt. sed a propriis deriuata plerumque i ante a habent: Iouis Iouianus, Caesaris Caesarianus. possumus tamen dicere, quod a Caesarius et Milonius et Pisonius et Iouius deriuata sint Caesarianus, Milonianus, Pisonianus, Iouianus), lux lucis Lucanus (ex quo compositum fit antelucanus: ex eodem tamen nascitur etiam Lucina), uetus ueteris ueteranus, limes limitis limitanus, Ancon Anconis Anconitanus, Gades Gaditanus. ideo autem diximus pleraque, quia a neutris in e desinentibus deriuata i habent productam ante nus, ut mare marīnus, Praeneste Praenestīnus, Calathe Calathīnus, Calacte Calactīnus, et ab aliis, quae pares habent tam in nominatiuo quam in genetiuo syllabas, Hercules Herculis Herculīnus, Verres Verris Verrīnus, collis collīnus, follis follīnus. er quoque desinentia, si sint secundae declinationis, et us consonante antecedente (vol. 1)

eiusdem declinationis exceptis in cus supra duas syllabas uel in culus, de quibus paulo ante docuimus, et in ium propria, si faciant deriuatiua in nus terminantia, i longam habebunt paenultimam, ut auster austrīnus, adulter adulterīnus, macer Macrīnus, libertus libertīnus, diuus diuīnus, probus Probīnus, rufus Rufīnus, maximus Maximīnus, Marcellus Marcellīnus, carus Carīnus, mancus Mancīnus, Regium Regīnus [Venusium Venusīnus, Signium Signīnus, Perusium Perusīnus, Opitergium Opitergīnus], Canusium Canusīnus. s3 excipiuntur ab humo humanus et mundo mundanus et priscus Priscianus, sed hoc magis a Priscio uidetur esse deriuatum; nam quod a Taurominio Taurominitanus dicimus, sequimur Graecos, qui Taurominites dicunt. gentilia enim apud Graecos in της desinentia mutata es in a accipiunt nus, cum in hanc formam ueniunt: Μητροπολίτης Metropolitanus, Νεαπολίτης Neapotitanus. item i seruant omnia, quae a nominibus mutorum animalium, cuiuscumque sint declinationis, deriuantur in hanc formam: aper aprinus, caper caprinus, ceruus ceruinus, porcus porcinus, taurus taurinus, ferus uel fera ferinus, canis caninus, lepus leporis leporinus, lupus lupinus, formica formicinus (Plautus in Menaechmis :

atque eccum incedit; moue formicinum gradum

Plautus, Men. 888

), hirundo hirundininus (idem in rudente : (vol. 1)

ad hirundininum nidum uisa est simia,

ascensionem ut faceret † adoririer

Plautus, Rud. 598

), aquila aquilinus, mustela mustelinus, quamuis in a desinant, leo leonis leoninus, ouinus quoque ab oue et suinus a sue. nam ouilla et suilla diminutiua sunt. in nus enim desinentia uel in na uel in num si faciunt diminutiua, abiecta n duas assumunt l: unus ullus, una ulla, unum ullum, bonus bellus, bona bella, bonum bellum, geminus gemellus, gemina gemella, geminum gemellum, uinum uillum, sic ergo suina suilla, ouina ouilla. inueniuntur quaedam in tinus paenultimam corripientia, sed quae a primitiuis non habent t, ut diu diutinus, cras crastinus, horno hornotinus, prius uel priscus pristinus, nam Costantinus et Clementinus a primitiuorum genetiuis habent t et matutinus a Matuta, quae Aurora intellegitur; mediastinus autem a medio stando uel tenendo componi uidetur (fiscĭna corripit paenultimam, quomodo fuscĭna, cur ergo piscīna producit?

quia hoc sine dubio deriuatum est a pisce; fiscina autem a fisco, an fiscus a fiscina, an neutrum a neutro, dubium est. nam nec fuscĭna a fusco nec pagĭna a pago nec Mutĭna a muto nec Arimĭnum ab Arimo deriuata, cum sint primitiua, paenultimam corripuerunt). sin autem in er desinentia tertiae sint declinationis uel in ius facientia genetiuum, accepta nus ipse nominatiuus facit deriuatiuum, ut pater paternus, mater maternus, frater fraternus, uer uernus. acer quoque, de cuius declinatione dubitatur, arbos, huius aceris, quod Solinus protulit in memorabilibus , acernus facit, alter alternus, illa scilicet obseruata regula, quam superius diximus in mutis animalibus; ideoque anser anserinus dicimus, passer passerinus. ab aduerbiis quoque uenientia in ra desinentibus er habent (vol. 1)

ante nus, infra infernus, extra externus, supra supernus. ab aliis quoque aduerbiis temporalibus inueniuntur quaedam r ante nus habentia, ut noctu nocturnus, diu diurnus, heri alternitatis causa hesternus, semper sempiternus. in teria etiam desinentia faciunt deriuatiuum similiter: Fabrateria Fabraternus, Sabrateria Sabraternus; aetas quoque aeternus. antiqui tamen aeuitas et aeuiternus dicebant ab aeuo, unde Varro in

Pseudaenea

:

per

aeuiternam hominum domum,

tellurem propero gradum

Varro [Bücheler] frg.

437: (Pseudaeneas)

. uetus praeterea ueternus facit, non solum ueteranus, sed diuersas habent significationes. quercus etiam quernus, corylus colurnus, tacitus taciturnus, mensis mensurnus: sic enim Cicero posuit pro menstruus in primo rhetoricorum : pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, mensurni, diurni, nocturni † uespertini certa significatione

Cicero, inu.

1,39: Achard 1994 app.

: mensurni P²S¹m: menstrui HVP¹S²f nocturniue spatii] uespertini h

. ab hieme quoque uel imbre hibernus fit. in ia desinentia n antecedente mutant ia in us, et huiuscemodi formae faciunt deriuatiua, a primitiuis tamen habentia n, ut Hispania Hispanus, Lauinia Lauinus, Hyrcania Hyrcanus, Mauretania Mauretanus, Campania Campanus; Dardanus uero proprium est et primitiuum ideoque a correptam habet: abusiue tamen poetae pro Dardanio ponunt Dardanum. si uero ante ia aliam habuerint consonantem, i longam habent ab eis deriuata ante nus: Luceria Lucerīnus, Nuceria Nucerīnus, Placentia Placentīnus, Anagnia quoque quia g ante n habet, Anagnīnus: similiter (vol. 1)

Alexandria Alexandrīnus, Numantia Numantīnus, Aricia Aricīnus. quae uero apud Graecos a nominibus urbium deriuata in της desinunt, ea apud Latinos in tanus plerumque efferuntur, sicut supra diximus, ut

Νεαπολίτης Neapolitanus, Τριπολίτης Tripolitanus. similiter a Caralibus Caralitanus, a Salapia Salapitanus, a Gadibus Gaditanus, a Taurominio Taurominitanus, a Cephaloedio Cephaloeditanus, a Drepano Drepanitanus. gnus quoque uel gna uel gnum terminantia longam habent uocalem paenultimam, ut rēgnum, stāgnum, benīgnus, malīgnus, abiēgnus, priuīgnus, Pelīgnus. inueniuntur tamen auctoritate ueterum uel euphoniae causa et maxime in propriis quaedam non seruantia supra dictas regulas, ut Ligus Liguris Ligurinus, non Ligurianus, censor censoris Censorinus, non Censorianus. quamuis igitur, sicut ostendimus, diuersas habent significationes supra dictae formae nomina, tamen, quia maxima pars eorum apud Latinos possessiuorum habent demonstrationem, ideo haec quoque inter possessiuorum species posuimus. et sciendum, quod etiam in is et er terminantium deriuatiuorum multa inueniuntur significationis possessiuae apud nos, ut ciuilis, hostilis, caelestis, lunaris, castrensis, equester, pedester, paluster, quorum quia diuersae et uariae sunt formae et significationes, postea eas cum reliquis speciebus denominatiuorum per ordinem tractabimus. nunc de comparatiuo uideamus. (vol. 1)

liber tertius: de comparatione

[de comparatione]

comparatiuum est, quod cum positiui intellectu uel cum aliquo participe sensu positiui magis aduerbium significat: ut fortior, magis fortis, sapientior, magis sapiens, ulterior, magis ultra quam ille qui ultra est, interior, magis intra quam ille qui intus est. hae autem comparationes, quae ad personas uel res participes positiui fiunt, nascuntur a dictionibus carentibus casu, id est a uerbis, ut detero deteris deterior, et ab aduerbiis siue praepositionibus, ut extra exterior, intra interior, ultra ulterior, citra citerior, supra superior, infra inferior: nam superus et inferus, quamuis uideantur eorum [id est superioris et inferioris] esse positiua, tamen in usu superi pro caelestibus siue uiuis, inferi autem pro manibus accipi solent. adeo autem non ad ipsa aduerbia, sed ad personas uel res participes aduerbiorum huiuscemodi fiunt comparationes, quod nascuntur ex his ipsis aduerbia comparatiua, quae cum magis ipsum positiuum aduerbium significant, ut ulterius magis ultra, citerius magis citra, exterius magis extra. sic et similia.

deriuantur igitur comparatiua a nominibus adiectiuis, quae sumuntur ex accidentibus substantiae nominum. accidentia autem sunt, quae ex qualitate uel quantitate animi uel corporis uel extrinsecus forte euenientium trahuntur, quae possunt incrementa uel diminutiones accipere, per quae comparatio nascitur, sine quibus substantia intellegi potest: ea uero nisi prior illa intellegatur, esse non possunt. si enim dicam homo uel lapis, substantiam demonstraui, cuius significatio nec augeri potest nec minui, (vol. 1)

sin aliquid accidens [homini uel lapidi] proferam, tunc habet locum comparatio, ut homo prudens et prudentior, lapis niger et nigrior. quamuis enim non sit prudens, potest homo intellegi, et lapis quamuis non sit niger, intellegitur lapis. itaque adiectiua iure sunt appellata, quae illis nominibus, quae substantiam demonstrant, adiciuntur, quamuis antiqui etiam in quibusdam gentilibus comparatiuis usi sunt, ut Punus Punior (Plautus in Poenulo :

nullus me est hodie Punus Punior

Plautus, Poen. 991

) et superlatiuis etiam in pronominibus, ut idem Plautus in trinummo :

† ergon ipsus est?

:: ipsissimus ::

† abhinc ab oculis?

Plautus, Trin.

988-989

. fiunt autem comparatiua a nominibus, uerbis, participiis, aduerbiis siue praepositionibus. a nominibus, ut clarus clarior, felix felicior. a uerbis: detero deteris deterior, potior potiris, hic et haec potior et hoc potius potioris (possumus tamen hoc etiam a nomine potis accipere, quamuis significatio alia esse uideatur, unde Terentius in

Phormione :

ubi tu dubites, quid sumas potissimum

Terentius, phorm. 343

, pro optimum). a participiis: indulgens indulgentior, amans amantior. s4 sed quando comparantur participia, transeunt in nominum significationem. (vol. 1)

ab aduerbiis siue praepositionibus, ut extra exterior. et sciendum, quod localia sunt haec aduerbia siue praepositiones, ex quibus comparatiua nascuntur nomina et paene haec: extra exterior, intra interior, ultra ulterior, citra citerior (uetustissimi tamen citer protulisse inueniuntur.

Cato de agna pascenda : citer ager alligatus ad sacra erit

Cato, or.

[Malcovati] frg.

90: (de agna musta pascenda)

. citimus quoque dicebant teste Capro. exter quoque inuenitur, ut Statius in XI Thebaidos :

sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,

exter honos?

Statius, Theb.

11,428-429

. ex quo Virgilius in IIII:

et nos fas extera quaerere regna

Vergilius, Aen.

4,350

), supra superior, infra inferior, post posterior, prope propior, ante anterior, penitus penitior.

Apuleius in I Hermagorae : uisus est et adulescens honesta forma quasi ad nuptias exornatus trahere se in penitiorem partem domus

Apuleius [Beaujeu] frg.

3: (Hermagoras)

. fit autem comparatio uel ad unum uel ad plures tam sui generis quam alieni, quamuis Graeci honoris causa suae gentis quam ratione ueritatis dicunt, non posse ad multos sui generis fieri comparationem. alii autem dicunt, hanc esse rationem, propter quam non utuntur tali comparatione, (vol. 1)

quod, cum ad plures sui generis fit comparatio, superlatiuo possumus uti, ut fortissimus Graiorum Achilles. sed superlatiuus multo alios excellere significat, comparatiuus uero potest et paruo superantem demonstrare, unde etiam diminutionem apud nos iure accipit: maiusculus, minusculus, tardiusculus. quid autem, quod accidit inter tres uel quattuor uel plures, non tamen ad totum genus fieri comparationem et necesse est uti plurali suorum?

ut si dicam fortissimi fuerunt Graecorum Aiax, Diomedes, Agamemno, Vlixes, omnibus tamen his fortior fuit Achilles.

Virgilius in I:

Pygmalion scelere ante alios immanior omnes

Vergilius, Aen.

1,347

, ad omnes sceleratos conferens Pygmalionem comparatiuo est usus.

Statius in VIII:

et melior sis, quaeso, deis

Statius, Theb.

8,120

Amphiaraus dicit ad Plutonem. sunt igitur quae comparari possunt nomina uel secundae uel tertiae declinationis. et si sint secundae, mobilia sunt, id est, in a faciunt feminina et in um neutra et uel in er uel in us desinunt et assumentia genetiuo or faciunt comparatiua, correpta tamen paenultima i, ut tener [teneri] tenerĭor, niger [nigri] nigrĭor, clarus [clari] clarĭor, doctus [docti] doctĭor (notandum est, quod sinisterior [quasi] a genetiuo sinisteri uidetur esse factum, cum in usu sinistri ubique reperiatur). inueniuntur quaedam, quae quamuis sint accidentia [id est adiectiua] et eorum significatio exigat, ut faciant comparatiua, tamen non habentur in usu frequenti. sunt autem ea plerumque, quae uocales ante us habent, ut pius, arduus, egregius, dubius, strenuus, quamuis Plautus ex eo comparatiuum protulit strenuior in Epidico : (vol. 1)

nam strenuiori deterior si praedicat

suas pugnas, de illius † illae fiunt sordidae

Plautus, Epid.

446-447

. et puto, hanc esse rationem, quod oportet comparatiuum una syllaba uincere genetiuum positiui, nisi sint anomala, ut teneri tenerior, docti doctior. si ergo haec, quae ante us uocalem habent, assumant genetiuo or, necesse est inter duas uocales positam i transire in uim consonantis, quod in Latinis dictionibus semper fere patitur, cum inter duas uocales inuenitur uim suam seruantes. hoc autem [ideo] dixi, quod u post q uel [post] g posita saepe ante i hoc non facit, quippe amittens uim suam, ut nequior, pinguior, quod nisi fiat, contingit, si in consonantem transeat i, pares esse syllabas genetiuo positiui cum nominatiuo comparatiui uel hiatum intolerabilem fieri tribus uocalibus per tres syllabas continue positis nulla consonante media, si dicamus piior, arduior. quod ne fiat, non sunt usi eorum comparatiuis. plerique assumunt igitur magis aduerbium et usum comparatiui complent, ut magis pius hic quam ille; uetustissimi tamen comparatiuis etiam huiuscemodi sunt [est quando] usi.

Cato [dixit]:

quod iter longius arduiusque erat a curia

Cato, inc. libr. [Jordan] frg.

2

. idem ad

populum de triumpho : asperrimo atque arduissimo aditu

Cato, or.

[Malcovati] frg.

19: (de triumpho ad populum)

.

Pacuuius in Medo :

mulier egregiissima

forma

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 230-231: (Medus)

.

Iuuenalis in IIII: (vol. 1)

egregius caenat meliusque miserrimus horum

Iuuenalis 11,12

, pro egregiius.

M(arcus) Cato in oratione, ne quis iterum consul fiat :

imperator laudem capit, exercitum meliorem, industriiorem facit

Cato, or.

[Malcovati] frg.

186: (ne quis iterum consul fieret)

.

G(aius) Gracchus contra Q(uintum) Aelium Tuberonem : utrum inimicorum meorum factio an magis sollicitudo te impulit, ut in me industriior sis quam in te?

Gracchus, or.

[Malcovati] frg.

55: (in Q. Aelium Tuberonem)

. idem Cato de Ptolemaeo minore de

Thermi quaestione : quantoque suam uitam superiorem atque ampliorem atque antiquiorem animum inducent esse quam innoxiiorem

Cato, or.

[Malcovati] frg.

178: (de Ptolomaeo minore contra L. Thermum siue de Thermi quaestione)

. idem Cato de Macedonia liberanda : idque perpetuius atque firmius repsit

Cato, or.

[Malcovati] frg.

161: (de Macedonia liberanda)

. idem in Thermum : sed a benefactis, ab optimis artibus fugit maxima fugella perpetuissimo curriculo

Cato, or.

[Malcovati] frg.

182: (orationes in Q. et L. Thermos reliquiae; inc. sedis)

. Lucilius in XVI ad Fundium :

Fundi delectat uirtus te, uilicus paulo

strenuior si euaserit

Lucilius [Marx] 532-533

. sunt autem et alia in us terminantia, ex quibus comparatiua supra dictam regulam non seruant et dicuntur inaequalia. quorum quaedam (vol. 1)

habent i breuem uocalem ante or, sicut alia quaedam i loco consonantis, quaedam uero consonantem, ut bonus melior, iuuenis iunior pro iuuenior, magnus maior, malus peior, paruus minor. plus quoque uidetur comparatiuum esse multi, sed singularis nominatiuus non inuenitur nisi neutri generis, pluralis uero etiam communis, ut hi et hae plures et haec plura. antiqui tamen etiam pluria dicebant, unde Terentius in

Phormione

compluria

Terentius, phorm.

611

. superlatiuus tamen ab hoc ipso omnium generum inuenitur, plurimus plurima plurimum. quae uero tertiae declinationis nomina faciunt comparatiua, uel communia sunt in is desinentia et faciunt neutra in e, uel in er sunt masculina facientia in is feminina et in e neutra, uel in er, es, ns, rs, x, communia uel trium generum, et assumunt or datiuo correpta i paenultima et faciunt comparatiuum, ut hic et haec fortis et hoc forte, huic forti, hic et haec fortior et hoc fortius; hic acer haec acris hoc acre, huic acri, hic et haec acrior et hoc acrius; hic et haec et hoc pauper, huic pauperi, pauperior et pauperius; locuples, locupleti, hic et haec locupletior et hoc locupletius; hic et haec et hoc sapiens, huic sapienti, hic et haec sapientior et hoc sapientius; hic et haec et hoc iners, huic inerti, hic et haec inertior et hoc inertius; hic et haec et hoc audax, huic audaci, hic et haec audacior et hoc audacius. et sciendum, quod omnia in or desinentia comparatiua communis sunt generis et mutantia or in us faciunt neutrum excepto uno, quod solum cum sit a positiuo quantum ad suam uocem fixo, seruauit eius genus, hic (vol. 1)

senex, huic seni, hic senior, quamuis hoc quoque uetustissimi commune accipientes hic et haec senex proferebant.

Pompilius in epigrammate, quod M(arcus) Varro in libris qui sunt de lingua Latina refert:

tua amica senex

Papinius, Epigr.

1, 4 *

. inuenitur etiam nequam, quod est indeclinabile trium generum, tam comparatiuum quam superlatiuum, ut nequam nequior nequissimus. ab aduerbiis [uero] deriuata in ra desinentibus mutant ra in er et accepta ior faciunt comparatiuum, ut extra exterior, intra interior, ultra ulterior, citra citerior, infra inferior, supra superior. similiter in erior faciunt post et ante posterior et anterior, prope uero propior facit et detero deterior. a saepe aduerbio positiuum uel comparatiuum nomen non legi, superlatiuum posuit Cato nepos de

actionibus ad populum, ne lex sua abrogetur : facite uobis in mentem ueniat, Quirites, ex aere alieno in hac ciuitate et in aliis omnibus propter diem atque fenus saepissimam discordiam fuisse

Cato Nepos, or.

[Malcovati] frg.

2: (de actionibus ad populum ne lex sua abrogetur)

. prior et primus quaeritur an sit comparatiuus et superlatiuus: et dicunt quidam, quod, cum ordinis sunt, differentiam numeri significant; sicut enim alter de duobus et alius de multis dicitur, [sic] prior de duobus [et] primus de multis dici solet. inuenitur tamen saepe prior pro melior positum et tunc sine dubio habet uim comparatiui, et (vol. 1)

primus pro optimus et tunc superlatiui significationem obtinet.

Virgilius in VIIII:

primos iuuenum tot miserit Orco

Vergilius, Aen.

9,785: iuuenum primos Verg.

, primos posuit pro optimos. quidam autem non absurde confirmant, quod in numeris quoque potest prior esse comparatiuus, unde ablatiuo iungitur, et primus superlatiuus, cum ad multos componitur et semper genetiuum sequitur, et quod prior, sicut omnes comparatiui, uel ad sui generis uel ad alieni aliquem comparatur etiam, cum numerum significat, ut prior Turnus quam Aeneas mouit bellum, primus autem, sicut omnes superlatiui, ad multos sui generis coniungitur, ut:

primus se Danaum magna comitante caterua

Androgeus offert nobis

Vergilius, Aen.

2,370-371

. et, quod omnibus est rationabilius, in or desinens commune in us facit neutrum, quod in nullis aliis nisi in comparatiuis inuenitur. et uidentur a pridem aduerbio nasci, quod abiecta dem accipit or et facit comparatiuum prior, sed i corripuit, quia in nullo comparatiuo i ante or produci potest; in superlatiuo uero seruauit productionem accepta mus primus, ex quo aliud aduerbium nascitur primo uel prime, unde Terentius in

Andria compositum [dixit]:

adprime in uita esse utile

Terentius, andr.

61

. magnificentior et magnificentissimus et munificentior et munificentissimus cum uideantur a positiuo magnificens et munificens deriuari, ut eminens eminentior eminentissimus, haec in usu non sunt, sed pro his magnificus et munificus, ex quibus comparatiuum et superlatiuum et ex similibus secundum praedictam regulam deriuari inuenio apud uetustissimos.

M(arcus) Cato (vol. 1)

contra Thermum de Ptolemaeo : rege optimo atque beneficissimo

Cato, or.

[Malcovati] frg.

180: (de Ptolomaeo minore contra L. Thermum siue de Thermi quaestione)

.

Terentius in Phormione :

quodnam arbitrare?

:: nescio :: atqui mirificissimum

Terentius, phorm.

871

. Accius in VIIII didascalicon :

et magnificissimei excelsissimeique honore

Accius, carm.

[Morel] frg.

15,1: (Didascalica)

. cum igitur comparatiua proprie ad positiuum fieri soleant, inuenitur tamen saepe comparatiuus pro positiuo per se positus, ut Virgilius in V:

comites senioris Acestae

Vergilius, Aen.

5,301

, pro senis. est quando pro positiuo positus minus eo significat et nulli comparatur, ut:

tristior atque oculos lacrimis suffusa nitentes

Vergilius, Aen.

1,228: et lacrimis oculos Verg. nitentis Verg.

, tristior enim hic ex parte tristis significat, et:

iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus

Vergilius, Aen.

6,304

; est quando ad contraria comparatur et minus positiuo significat, ut: mare Ponticum dulcius quam cetera

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

65

. hic enim non ad dulcia, sed ad amara facta comparatione ostendit, paruum aliquid dulcedinis quam cetera habere Ponticum mare; est quando superlatiuo comparatur, ut Achilles fortissimo Troianorum Hectore fortior fuit; est quando comparatiuus ad (vol. 1)

comparatiuum comparatur, ut fortior Achilles Hectore, fortiore Patroclo.

Homerus in alpha Odysseae :

εἰ κεῖνόν γ᾽ Ἰθάκηνδε ἰδοίατο νοστήσαντα

πάντες κ᾽ ἀρησαίατ᾽ ἐλαφρότεροι πόδας εἶναι

ἢ ἀφνειότεροι χρυσοῖό τε ἐσθῆτός τε .

Cicero Philippicarum II: quis interpretari potest, impudentiorne, qui in senatu, an improbior, qui in Dolabellam, an impurior, qui patre audiente, an crudelior, qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris?

Cicero, Phil. 2,99: patre D : patruo V miseram tam spurce tam D : misrâ pur cetam V

. et sciendum, quod apud Latinos diminutionem quoque accipiunt quaedam comparatiuorum, ut supra diximus, quod apud Graecos non inuenitur, ut grandiusculus, minusculus, maiusculus, meliusculus. omnia tamen haec a neutro comparatiui adiectione culus inuenio fieri: [ut] grandius grandiusculus, melius meliusculus, sic et cetera, quae sunt similia. tam et quam aduerbia tum comparatiuo uel superlatiuo adiciuntur, cum duo uel plures comparatiui uel superlatiui diuersae significationis positi inter se aequantur uel idem geminantur, ut tam iustior quam felicior Aeneas Hectore.

Cicero pro Deiotaro : istam, inquam, dextram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem

Cicero, Deiot.

8

, bis enim firmiorem intellegendum. minus autem aduerbium (vol. 1)

est quando cum positiuo iunctum contrariae significationis comparatiuum demonstrat, ut minus stultus pro prudentior.

Terentius in eunucho :

hoc nemo fuit

minus ineptus

Terentius, eun.

226-227

, pro prudentior. est tamen quando pro non aduerbio ponitur, ut minus bonus pro malus. magis quoque [aduerbium] non solum positiuo, sed etiam comparatiuo iungitur, quando ipse comparatiuus uel ad se uel ad alium comparatur, ut Achilles Aenea fortior magis quam iustior et Aiax Vlixe fortior magis quam Diomede. et comparatiuus quidem gradus ablatiuo casui adiungitur utriusque numeri, interdum tamen etiam nominatiuo, quando quam aduerbium sequitur, superlatiuus autem genetiuo plurali uel singulari, quando ipsum nomen singulare multitudinem significat, ut:

fortissime gentis

Vergilius, Aen.

1,96

.

de superlatiuo

superlatiuum est, quod uel ad plures sui generis comparatum superponitur omnibus uel per se prolatum intellectum habet cum ualde aduerbio positiui, ut fortissimus Graecorum Achilles id est fortis super omnes Graecos; sin autem dicam fortissimus Hercules fuit, non adiciens quorum, intellego ualde fortis. tale est apud Ciceronem pro M(arco)

Marcello : simillimum deo iudico

Cicero, Marcell.

8

, pro ualde similem deo. et sciendum, quod ex eisdem formis siue terminationibus supra dictarum in comparatiuis partium orationis fiunt etiam superlatiua. sunt igitur formae superlatiuorum octo: duae quidem, in quas pleraque desinunt superlatiua, rimus et simus, sex uero, in quas pauca desinunt, limus, ximus, timus, remus, fimus, nimus. et omnia superlatiua mobilia sunt, id est mutatione us in a faciunt feminina et in um neutra. (vol. 1)

in er igitur desinentia positiua cum sint adiectiua siue secundae seu tertiae declinationis, accepta rimus faciunt superlatiuum, ut pulcher pulcherrimus, miser miserrimus, pauper pauperrimus, acer acerrimus. excipitur dextimus et sinistimus pro dexterrimus et sinisterrimus.

Sallustius in Iugurthino : Sulla cum equitatu apud dextimos, in sinistra parte Mallius cum funditoribus

Sallustius, Iug.

100,2

. in us uero terminantia secundae declinationis assumunt genetiuo s et simus et faciunt superlatiuum, ut clarus clari clarissimus, doctus docti doctissimus, perditus perditi perditissimus, exceptis anomalis, id est inaequalibus, quae sunt bonus optimus, malus pessimus, magnus maximus, paruus minimus, multus plurimus. excipitur etiam maturrimus, cuius cum positiuus maturus sit, tamen, quasi a nominatiuo matur, qui nunc in usu non est, nascatur, in er desinentium regulam seruauit, id est in rimus terminatur. inuenitur tamen etiam maturissimus secundum analogiam in us terminantium.

Cicero ad Herennium libro V: quibus uirtutibus omnem tueri uitam possint, eas in aetate maturissima uelint comparare

Cornificius, rhetorica Her.

4,17,25

. nuperrimus etiam proferebant antiquissimi, unde aduerbium posuit Cicero in tertio ad Herennium : et quoniam nuperrime dictum (vol. 1)

facile memoriae mandatur

Cornificius, rhetorica Her.

3,10,18

, qui superlatiuus magis ab aduerbio in er desinente uidetur nasci. nomen enim positiuum in us desinit, ut Capro uidetur, nuperus, cuius accusatiuum Plautus profert in captiuis :

recens captum hominem, nuperum et nouicium

Plautus, Capt.

718: v. Osann, De Flavio Capro, . et bene: ut super superus, sic nuper nuperus debet esse.

Liuius in Odyssea :

inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?

Liuius Andronicus, carm.

[Morel] frg.

25: (Odyssia, lib. X)

. tertiae uero declinationis nomina, quae habent superlatiuum, absque in er desinentibus, de quibus supra dictum est, cetera genetiuo assumunt simus, ut locuples locupletis locupletissimus, uilis uilis uilissimus, sapiens sapientis sapientissimus, iners inertis inertissimus, concors concordis concordissimus, audax audacis audacissimus. excipiuntur haec: facillimus, difficillimus, gracillimus, humillimus, simillimus, dissimillimus, agillimus, quorum, cum in is desinunt, positiui abiecta is et assumpta limus faciunt superlatiuos. excipiuntur etiam in bris desinentia: ris enim in er mutant et accepta rimus faciunt superlatiuum, salubris saluberrimus, celebris celeberrimus.

Cicero in II ad Herennium : locus quaeritur celebris an desertus

Cornificius, rhetorica Her.

2,7,1

. Ouidius tamen saluber dixit et celeber in IIII fastorum : (vol. 1)

Phoebe saluber ades

Ouidius, rem.

704

et:

circus erit pompa celeber numeroque deorum

Ouidius, fast.

4,391

. ergo magis secundum analogiam in er terminantium faciunt superlatiuum. etiam ueterrimus notandum, quod, cum in us desinat eius positiuus, tamen formam in er terminantium seruat in superlatiuo, ueterrimus quasi a ueter positiuo, quod Capri quoque approbat auctoritas et usus antiquissimorum.

Ennius:

cum ueter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo

Ennius, ann.

[Vahlen²] 17: = 14 Skutsch

. cuius etiam comparatiuum ueterior protulit Plautus in Bacchidibus :

senem † tibi dedo illum ueteriorem, lepide ut lenitum reddas

Plautus, Bacch.

1150

. in ximus duo desinunt: unum anomalum a positiuo in us desinente secundae declinationis, magnus maior maximus, alterum ab aduerbio, prope propior proximus, quod tamen quando pro cognato accipitur, positiui significationem habet ideoque a legis latoribus etiam comparatiue profertur, apud quos saepe inuenitur proximiores [id est propiores] cognati, ut Vlpianus libro XLVI ad edictum : si quis proximior cognatus nasceretur

Vlpianus, Dig.

38, 8, 1.8.2 *

. Vegetius Renatus rei militaris libro primo: sed latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint uulnus accipere, et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre . nec mirum, cum apud Graecos quoque inueniuntur (vol. 1)

huiuscemodi, ut Aristoteles ἀπὸ τοῦ ἔσχατος ἐσχατώτατος dixit, cum

ἔσχατος [id est extremus] sit superlatiuus. in timus desinit unum anomalum, optimus, et ab aduerbiis siue praepositionibus deriuata haec: intra interior intimus, ultra ulterior ultimus, citra citerior citimus (Cicero de re publica VI: ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris, luce lucebat aliena

Cicero,

rep.

6,16

. Afranius tamen etiam positiuum eius

citer

Afranius, ecl.

2,53

,

uolubile buxum

Vergilius, Aen.

7,382

. de singulis igitur terminationibus quomodo possint comprehendi genera, prout ualeam, hinc tractare incipiam. masculini generis terminales inueniuntur literae septem: a, o, l, n, r, s, x, ut scriba, Cicero, sol, flamen, Caesar, bonus, rex; feminini quoque eaedem, ut Roma, uirgo, Tanaquil, Siren, mater, ciuitas, pax. in e quoque productam inueniuntur feminina, sed Graeca dumtaxat, ut Taygetē, Euterpē, et in um, sed figurate, ut Glycerium mea

Terentius, andr.

134: inquit quid agis?

quor te Lindsay; Cf. etiam Prisciani institutiones: GL 2, 148, 16 ; 215, 21 ; 284, 1 ; 295, 14 ; 300, 10-11 ; 376, 18 ; 587, 22 ; Consentius de nomine et uerbo: GL 5, 345, 6 ; [Augustini] regulae: GL 5, 498, 2 ; Marii Victorini ars, I. Mariotti 1967: 70, 1.

et Dorcium et Philotium. communia in easdem literas desinunt, quas et masculina, ut hic et haec aduena, homo, uigil, tibicen, fidicen (ut quibusdam placet, nam usus eorum feminina in a terminat, fidicina et tibicina), hic et haec pauper, ciuis, dux. neutrorum duodecim inueniuntur terminales literae: a, e correpta, i, u, l, m, n, r, s, c, t, d, ut poema, marĕ, gummi, cornu, mel, regnum, numen, (vol. 1)

tuber, sidus, lac, caput, aliud. communia trium generum desinunt in i, m, r, s, x, ut hic et haec et hoc frugi, nequam, par, prudens, audax. in a igitur desinentia uel masculina sunt uel feminina uel communia uel neutra. masculina sunt, quae cum sint propria apud Latinos a terminantia, apud Graecos assumunt s, ut Catilina, Sulla, Fimbria, Aquila, Κατιλίνας, Σύλλας, Φιμβρίας, Ἀκύλας; uel contra apud Graecos in as desinentia uel in es, apud nos in a terminant, ut

Μαρσύας, Σωσίας, Βυρρίας, Χαιρέας, Τυρίας, Βαγράδας, Marsya, Sosia, Byrria, Chaerea, Turia, Bagrada, ποιητής, κιθαριστής, σοφιστής,

Σκύθης, Μελικέρτης, Λεπτάστης, poeta, citharista, sophista, Scytha, Melicerta, Leptasta.

Sallustius in II historiarum : quem ex Mauritania rex Leptasta proditionis insimulatum cum custodibus miserat

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

20

. excipitur haec charta et haec cataracta, margarita, catapulta, quae, cum sint masculina apud Graecos, apud nos etiam genus cum terminatione mutauerunt. quod autem Turia et similia fluminum nomina masculina sunt, ostendit etiam Sallustius in am terminans eius accusatiuum in II historiarum : inter laeua moenium et dextrum flumen Turiam

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

54

. nam si esset neutrum, similis esset accusatiuus nominatiuo. illa quoque in a desinentia, quae officiorum sunt ad uiros (vol. 1)

pertinentium, masculina esse nulla est dubitatio: scriba, lixa, collega. quae uero, cum apud Graecos communia sunt uel mobilia, apud Latinos in a desinunt tantum nec ex masculinis in us desinentibus transformantur, communia tantum et paene omnia a uerbis sunt composita uel deriuata, ut hic et haec agricola, caelicola, aduena, parricida, Graiugena, conuiua.

Pomponius in auctorato :

conueni omnes conuiuas meas

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 16 : Auctoratus frg.

II Ribbeck³ = II, 16 Frassinetti *

.

Horatius in sermonum I:

ut conuiua satur

Horatius, sat.

1,1,119

. alia uero omnia propria siue appellatiua in a desinentia feminina sunt, ut Musa, curia, Roma, Ilia. in promiscuis tamen inuenimus quaedam auctoritate ueterum secundum genus masculinum prolata.

Virgilius in

georgicon I:

aut oculis capti fodere cubilia talpae

Vergilius, georg.

1,183

. idem in bucolico :

cum canibus timidi uenient ad pocula dammae

Vergilius, ecl.

8,28

. Horatius tamen feminine hoc idem protulit in I carminum :

et superiecto pauidae natarunt

aequore dammae

Horatius, carm.

1,2,11-12

. item Horatius in II epistularum :

si foret in terris, rideret Democritus, seu

diuersum confusa genus panthera camelo

siue elephas albus uulgi conuerterit ora

Horatius, epist. 2,1,194-196

. et magis in quadrupedibus hoc inuenis: nam in aliis animalibus, si sint (vol. 1)

promiscua in a, feminini articulos assumunt. in a neutra non inueniuntur Latina, sed Graeca, ut poema, schema, emblema, toreuma, peripetasma, nisi tria monosyllaba Latina eiusdem generis literarum nomina indeclinabilia: a, ka, ha. omnia enim nomina elementorum propria neutra sunt tam apud nos quam apud Graecos et indeclinabilia (numerorum uero nomina, quae declinantur, mobilia sunt uel per tres uel per duas terminationes, ut unus una unum, duo duae duo, tres tria, ducenti ducentae ducenta; indeclinabilia uero communia sunt trium generum: hi et hae et haec quattuor, quinque, sex et deinceps usque ad centum. mille quoque trium est generum, quia est indeclinabile).

in e correptam neutra sunt omnia, ut marĕ, sedilĕ, monilĕ. in e productam Graeca feminina, ut Euterpē, Libyē.

in i neutrum, hoc gummi, et a genetiuis composita communia trium generum, eiusmodi nam nihili, frugi, mancipi obliqui sunt casus figurate cum omnibus casibus adiuncti.

in o, i antecedente, quando non sunt uerbalia siue participialia, masculina sunt, ut hic stellio, gurgulio; quando sunt uerbalia siue participialia, feminina sunt, ut oratio, actio, coniugatio, coniunctio, interiectio. g quoque uel d antecedentibus, si mutant o in i in genetiuo, feminina sunt, ut uirgo uirginis, Carthago Carthaginis, uligo uliginis, dulcedo dulcedinis, acredo acredinis, cupido cupidinis, quod tamen et masculinum est, quando proprium est ipsius Amoris dei. excipiuntur supra dictae declinationis masculina haec: hic ordo ordinis, cardo cardinis. margo quoque auctoritate poetica non solum feminini, sed etiam masculini generis inuenitur.

Statius:

soluerat Hesperii deuexo margine ponti

Statius, Theb.

3,407

. (vol. 1)

propria quoque inueniuntur feminina, quae apud Graecos in ω uel in ων desinunt, ut Manto, Dido, Sappho, Ruscino, Bubo, et unum Latinum Iuno et appellatiuum in ro unum, caro. alia uero omnia masculina sunt, ut stellio, Anio, Cicero, Milo, Apollo, mango, praedo, ligo, carbo, sermo, quaternio, exceptis paucis communibus, quae communia esse tam ipsa natura quam exempla Graecorum nobis demonstrare possunt, apud quos uel communia uel mobilia haec inueniuntur, ut hic et haec homo, ὁ ἄνθρωπος καὶ ἡ ἄνθρωπος, hic et haec latro,

ὁ λῃστῂς καὶ ἡ λῃστής. inueniuntur tamen ex his quaedam in a facientia femininum, ut leno lena.

Iuuenalis in II:

aut apud Isiacae potius sacraria lenae

Iuuenalis 6,489

. caupo quoque caupona facit, quod est tam taberna quam mulier, et ad imitationem Graecorum: leo leaena uel lea, draco dracaena, strabo straba. in u neutra sunt: cornu, genu, gelu. in c duo sunt neutra: hoc lac lactis et allec allecis. in d neutra sunt: quid uel quod et aliud (haec enim ratio nomina esse ostendit) et Bogud, nomen barbarum, quod Liuius in centesimo quarto decimo declinauit Bogudis. (vol. 1)

in al Latina neutra sunt omnia: tribunal, ceruical, uectigal. excipitur unum monosyllabum masculinum, hic sal salis.

Terentius in eunucho :

† qui habet in se salem

Terentius, eun.

400+401: qui habet salem / quod in test Lindsay

.

Sallustius in Iugurthino : neque salem neque alia gulae irritamenta

Sallustius, Iug.

89,7

. inueniuntur tamen uetustissimi quidam etiam neutro genere hoc protulisse. barbara in al desinentia masculina sunt: Hannibal, Hiempsal, Hasdrubal. in el correptam neutri sunt generis, mĕl, fĕl, subtĕl, τὸ

κοῖλον τοῦ ποδός. in el productam barbara masculina inueniuntur: hic Michaēl, Gabriēl, hic Abēl. in il unum masculinum, pugil, unum femininum, Tanaquil, unum commune, uigil, unum neutrum indeclinabile, nihil, quod per apocopen, id est abscisionem extremae syllabae, ab eo, quod est nihilum, factum est nihil. in ol unum est masculinum, sol solis. in ul quoque unum reperitur masculinum Latinum, consul, duo communia, praesul, exul, et barbara, Suthul, Muthul; et sunt propria, quae ideo quidam neutra esse putauerunt, quod appellatiuis neutris sunt coniuncta: oppidum Suthul

Sallustius, Iug.

37,3

. sed melius est figurate sic esse apposita dicere, ut si dicam mons Ossa uel Tiberis flumen, quam quod (vol. 1)

neutri generis in ul terminantia sint, et maxime, cum lingua Poenorum, quae Chaldaeae uel Hebraeae similis est et Syrae, non habeat genus neutrum. in am unum inuenitur commune trium generum et utriusque numeri, hic et haec et hoc nequam. in im quoque unum neutrum proprium, Cim, nomen uici, ut dicit Celsus. et barbara indeclinabilia non solum in am et in im, sed in alias quoque literas terminant, in quas Latina uel Graeca nomina non solent desinere, ut Abraham, Joachim, Loth, Ruth, Iacob, Dauid, Balac. sed haec nomina nulla regula Latina uel Graeca sunt moderanda, nisi si transferantur in aliquam declinabilem formam, quod quidam historici fecerunt, ut Abrahamus Abrahami. in um neutra sunt omnia: templum, regnum, tectum. inueniuntur tamen apud comicos feminarum quoque propria, quae in hanc terminationem diminutionis siue adulationis amatoriae causa proferuntur, ut Glycerium, Philotium, Dorcium, Sophronium, Abrotonum, quae quamuis articulos habeant femininos, declinationem tamen et formam tam apud Latinos quam apud Graecos seruant neutrorum. in en correptam a canendo composita masculina sunt, ut cornicĕn, fidicĕn, tubicĕn, tibicĕn, quorum feminina quae sunt in usu a genetiuo figurantur mutata is in a: fidicinis fidicina, tibicinis tibicina. alia uero omnia in en desinentia correptam neutra sunt, ut hoc numĕn, stamĕn, solamĕn, semĕn, cuius nominatiuum etiam hoc seminium antiqui protulisse inueniuntur.

Plautus in milite glorioso : (vol. 1)

uerri adfertur merces,

non hic suo seminio quemquam † procule nam

inpertiturus est

Plautus, Mil.

1059-1060: cf. Osbernus . excipitur flamĕn [sacerdos Iouis] et pectĕn, quae sunt masculina.

Trogus in XXII femininum a flamine protulit, haec flaminica: † Papicio flamen propter mortem flaminicae flaminio abiit

Pompeius Trogus, hist.

[Seel] 22,frg.

125

. in en producta Latina generis sunt masculini: liēn, rien uel rēn et splēn splenis.

Graeca uero in n desinentia eadem seruant genera, quae habent apud Graecos: hic Titan, haec Siren. in ar Latinum unum dumtaxat proprium masculinum disyllabum inuenitur, hic Caesar, et monosyllaba masculina, Lar, Nar (Virgilius:

sulphurea Nar albus aqua

Vergilius, Aen. 7,517

), s9 barbara uero plura: Aspar, Bostar, Hamilcar, Arar, quod etiam Araris dicitur.

Lucanus in VI: (vol. 1)

Rodanumque morantem

praecipitauit Arar

Lucanus 6,475-476

.

Virgilius uero in bucolico :

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim

Vergilius, ecl.

1,62

accusatiuum in im protulit, qui a nominatiuo est in is terminante, hic Araris. unum etiam commune trium generum eiusdem extremitatis inuenitur: hic et haec et hoc par et quae ex eo componuntur, impar, dispar, compar, separ. alia uero omnia in ar desinentia Latina neutra sunt, ut hoc laquear, lacunar, lupanar, instar, far, columbar, quod significat genus uinculi.

Plautus in rudente :

nam † in columbari collus haud multum post erit

Plautus, Rud.

888

. in er, si sint secundae declinationis, masculina sunt: sacer, ager, auster, beber, puer, oleaster. sin uero tertiae sint declinationis in er desinentia, b uel u loco consonantis quidem antecedente, neutra sunt, nisi sint adiectiua, ut tuber, cadauer, suber, uer, uber, quod significat τὸ οὖθαρ.

Virgilius in VII:

non uobis rege Latino

diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit

Vergilius, Aen.

7,261-262: deerit Verg.

. excipitur hic imber, quod uidetur a Graeco esse ὄμβρος et illius genus seruasse, et ex eo composita: September, October, Mulciber. terrae (vol. 1)

quoque fetus, si sint in er desinentes tertiae declinationis, neutri sunt generis: siler, papauer, laser, cicer, siser. excipitur haec acer, quod huius aceris facit genetiuum: nullum enim femininum in er desinens secundae potest inueniri declinationis.

Ouidius:

et platanus genialis acerque coloribus inpar

Ouidius, met.

10,95

. Solinus in memorabilibus de arbore turis: palam fieret, intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem

Solinus 33,8

. iter quoque uel itiner uetuste neutri sunt generis et spinter, quod ἀκροχέριον aut fibulam in umeris aut armillam significat.

Plautus in Menaechmis :

† iubeas spinter nouum reconcinnarier

Plautus, Men.

527

. idem in eadem:

mihi tu dederis pallam et spinter?

numquam factum reperies

Plautus, Men.

683

. alia uero omnia masculina sunt, ut hic pater, frater, asser, passer, cancer (uetustissimi etiam hoc cancer de morbo protulerunt), hic agger, anser, carcer (et hoc carcer quidam protulerunt, quos non sequimur), hic equester, paluster, exceptis duobus, quae ipsa natura defendit feminino generi, mater et mulier (linter quoque, quod apud Graecos masculinum est, ὁ λουτήρ, apud nostros femininum est.

Liuius in VI:

iam in altum expulsa lintre

Liuius Andronicus, carm.

[Morel] frg.

42: (frg. incertae sedis et dubium)

) et adiectiuis, quae si non in is facient feminina, necessario communia (vol. 1)

sunt (ut celer masculinum celeris facit femininum, cuius neutrum in e inuenitur.

Ouidius metamorphoseon VIII:

praedaque potita nefanda

fert secum spolium celeris progressaque porta

Ouidius, met.

8,86-[87]: celeris : sceleris codd.

Ouidiani plerique; «hunc uersum in cod.

Marciano m. rec. ad marg. adscriptum spurium esse censuit Nic.

Heinsius, eiecit Merkelius» (Hertz).

. Terentius in Phormione :

† nullus es, Geta, nisi aliquid consilium celere reppereris

Terentius, phorm.

179: nisi iam aliquod tibi (om. L) … reperis (rep[p]ereris D²GLpEv) Lindsay Craig (1930: 66) "I defer consideration of reppereris which appears, with variations, in the two citations.

"

): pauper, cuius femininum in a quoque uetustissimi proferebant (Plautus in uidularia :

paupera haec res est

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

III

. Terentius tamen in Andria :

quam honeste in patria pauper uiuere

Terentius, andr.

798: uiueret Lindsay (uiuere δEv)

), degener, uber (ὁ εὐθαλῂς καὶ ἡ εὐθαλῂς καὶ τὸ εὐθαλές, Lucretius in VI:

sequitur grauis imber et uber

Lucretius 6,290

.

Cato in II originum : itaque res uber fuit, antequam legiones

Cato, orig.

[Peter] 66: (ex libro II)

). acer et alacer et saluber et celeber, quamuis acris et alacris plerumque faciant et salubris et celebris feminina, in utraque tamen terminatione communis etiam generis inueniuntur prolata.

Virgilius in VI: (vol. 1)

alacris palmas utrasque tetendit

Vergilius, Aen.

6,685

. idem in V:

ergo alacris cunctosque putans excedere palma

Vergilius, Aen.

5,380

. Terentius in eunucho :

quid tu es tristis?

quidue es alacris?

Terentius, eun.

304: quidue's Lindsay

.

Naeuius in carmine belli Punici :

fames acer

augescit hostibus

.

Ennius in XVI:

aestatem autumnus sequitur, post acer hiems

Ennius, ann.

[Vahlen²] 424: = 420 Skutsch

. idem in XII:

omneis mortaleis uictores cordibus uiuis

laetanteis uino curatos somnus repente

in campo passim mollissimus perculit acris

Ennius, ann.

[Vahlen²] 367-369: = 366-368 Skutsch

. frequentior tamen usus in er profert masculina et in is feminina, quorum neutra semper in e finiuntur (hic uolucer et haec uolucris et hoc uolucre facit.

Horatius in IIII carminum :

inclusit uolucris dies

Horatius, carm.

4,13,16

). in ir masculina sunt, ut hic uir, leuir, Treuir, abaddir. unum (vol. 1)

proprium ciuitatis inuenitur Gaddir (quod quidam femininum esse putauerunt, sed Sallustius neutrum esse ostendit in II historiarum

accusatiuum nominatiuo similem ponens: ut alii tradiderunt, Tartessum, Hispaniae ciuitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent ; nam si esset femininum, Gaddirem dixisset) et unum neutrum indeclinabile, hoc ir. in or comparatiua quidem communia sunt: hic et haec clarior, felicior, melior, minor, excepto uno hic senior; alia uero omnia masculina sunt, ut hic orator, cursor, furor, doctor, horror, labor, exceptis femininis quidem tribus, quorum duo ipsa natura alterius esse generis prohibet, uxor et soror. arbor etiam, quod iure inter feminina connumeratur, quod mater quoque dicitur proprii fetus unaquaeque arbor auctore Virgilio, qui in II georgicon hoc ostendit dicens:

parua sub ingenti matris se subicit umbra

Vergilius, georg.

2,19

. unde specialia quoque uniuscuiusque arboris nomina feminina sunt, excepto oleastro, quod tam forma terminationis quam declinatio prohibuit esse femininum. nam siler non est inter arbores ponendum, sicut nec rubus. neutra quoque in or desinentia quattuor inueniuntur: marmor, aequor, ador, cor, praeterea communia, quae etiam apud Graecos communia sunt: memor, immemor, et a decore uel corpore uel colore composita, hic et haec indecor, dedecor, bicorpor, tricorpor, discolor, concolor. auctor, quando αὐθέντην significat, commune est, quando

αὐξητήν, auctrix facit femininum, sicut omnia uerbalia in or desinentia. in ur, si sint propria uel deorum uel gentilia uel appellatiua auium (vol. 1)

uel f ante ur habentia, masculina sunt: Anxur, Astur, turtur, uultur, furfur; uerbalia uero, quae hominibus imponi possunt, communia sunt, si sint tertiae declinationis, ut augur, fur.

Horatius in I

sermonum :

Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus

Horatius, sat.

1,8,39

. unum secundae inuenitur masculinum, satur, cuius femininum in a terminat. alia uero omnia eiusdem terminationis nomina neutra sunt: murmur, guttur (quod etiam masculino genere protulit Plautus in aulularia :

etiamne obturat inferiorem gutturem,

ne quid † anima forte amittat dormiens?

Plautus, Aul. 304-305

), sulphur, Tibur, robur, iecur. in as Latina, si sint patriae, communis sunt generis, hic et haec Arpinâs, Sufenâs, Capenâs, quorum ideo extrema syllaba circumflectitur, quia per syncopen ti syllabae, sicut saepe diximus, prolata sunt. antiquissimi enim hic et haec Arpinatis, Sufenatis, Capenatis, proferre solebant. alia uero omnia in as desinentia feminina sunt, ut pietas, probitas, auctoritas, excepto uno proprio, Maecenas Maecenatis (est etiam Laenâs, quod differentiae causa in fine circumflectitur. Iuuenalis in I:

quod captator emat Laenâs, Aurelia uendat

Iuuenalis 5,98

). inueniuntur tamen alia quoque propria in formam gentilium prolata, ut Antias historicus, et monosyllaba: as assis, mas maris, uas masculinum uadis, neutrum uasis, et hoc fas, nefas, nugas etiam, omnis (vol. 1)

generis, quae sunt indeclinabilia.

Graeca uero tam in as quam in alias quascumque syllabas terminantia eadem seruant apud nos genera, quae habent apud Graecos, si eandem seruant terminationem etiam apud Latinos, quam habent apud illos. in multis enim uidemus commutatione terminationis genera quoque esse conuersa, ut ὁ κρατήρ haec cratera, ὁ

χάρτης haec charta, ὁ κηρός haec cera, ὁ ἀμφορεύς haec amphora, ὁ

πάνθηρ haec panthera.

Horatius in II epistularum :

diuersum confusa genus panthera camelo

siue elephas albus uulgi conuerterit ora

Horatius, epist. 2,1,195-196

. in es correptam [si sint apud Graecos] communia uel mobilia, quae illi τριγενῆ uocant. hoc autem etiam ex ipsa rerum significatione potest cognosci in omnibus appellatiuis, utrum possint necne femininorum quoque esse adiectiua uel etiam neutrorum. quod si ipsa exigat significatio, in es desinentia communia sunt, ut hebĕs tam de mare quam de femina dicitur (significat enim tardus et tarda), milĕs quoque hic et haec milĕs.

Ouidius in II metamorphoseon de Callistone loquens:

miles erat Phoebes, nec Maenalon attigit ulla

gratior hac Triuiae: sed nulla potentia longa est

Ouidius, met.

2,415-416

. similiter praepĕs, qui et quae in altum uolat, terĕs quoque rotundus et rotunda, comĕs a comitando, quod tam ad mares quam ad feminas pertinet, et omnia similiter utrique generi conuenientia: diuĕs, superstĕs, quadrupĕs, inquiĕs, sospĕs etiam et hospĕs.

Lucanus in V: (vol. 1)

hospes in externis audiuit curia tectis

Lucanus 5,11

. frequenter tamen haec duo in genere feminino a terminant auctores, ut Virgilius in III:

bellum, o terra hospita, portas

Vergilius, Aen.

3,539: terra hospita Verg.

. Lucanus in III:

tunc obtulit hospita tellus

puppibus accessus facilis, legere rudentes

Lucanus 3,43-44

, et sospita Iuno.

Ouidius in II fastorum :

principio mensis Phrygiae contermina Matris

sospita delubris dicitur aucta nouis

Ouidius, fast.

2,55-56: sospita (Ou.)

. inuenitur etiam antistita pro antistĕs.

Cicero de signis :

postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae, maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt

Cicero, Verr.

2.4,99: antistitae β, Baldo : antististite S ; antistatae R

. neutris quoque coniuncta haec (id est in ĕs communia) inueniuntur, ut Virgilius in VII:

sed haec tereti mos est aptare flagello

Vergilius, Aen.

7,731: tereti Prisc.

: lento Verg.

. Iuuenalis in V:

nec umquam

depositum tibi sospes erit

Iuuenalis 13,177-178

.

Lucanus in V:

rerum nos summa sequetur,

imperiumque comes

Lucanus 5,26-27

.

(vol. 1)

Sallustius in I historiarum : nobis primae dissensionis uitio humani ingenii euenere, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis aut gloriae aut dominationis agit

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

7: Texte de Maurenbrecher: nobis primae dissensiones uitio humani ingenii euenere, quod inquies atque indomitum semper in certamina libertatis aut gloriae aut dominationis agit.

. alia uero omnia, id est quae nullam significationis naturalem communionem habent cum femininis, masculina sunt, ut gurgĕs, tramĕs, stipĕs, limĕs, poplĕs, fomĕs, caespĕs, exceptis in gĕs desinentibus, quae in genetiuo e seruant (sunt enim feminina duo: segĕs segetis, tegĕs tegetis) et uno arboris nomine, quod ratione supra dicta femininum est, abiĕs, et compĕs compedis.

Terentius:

habendae compedes

Terentius, phorm.

249

. in es productam, si sint quintae declinationis, feminina sunt. excipitur unum diēs, quod tam masculini quam feminini generis in singulari numero inuenitur (ex quo et diminutio fit, diecula.

Terentius in Andria :

eho inpudens, non satis † est, quod tibi dieculam addo?

Terentius, andr.

710: eho tu … satis habes … dieculam addo Lindsay

pro dilatione aliqua temporis), in plurali uero semper masculinum inuenitur: non enim incertum tempus uidetur significare, quod plerumque in feminino genere inuenimus numeri singularis. ideo autem diximus plerumque, quod inuenitur in usu et pro certo tempore femininum et pro incerto masculinum e contrario.

Virgilius in II:

uenit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniae

Vergilius, Aen.

2,324-325

. Lucanus in III:

non usque adeo permiscuit imis

longus summa dies, ut non, si uoce Metelli (vol. 1)

seruantur leges, malint a Caesare tolli

Lucanus 3,138-140

.

Statius in I:

longumque in saecula digne

promeriture diem

Statius, Theb.

1,638-639

. ex eo quoque compositum semper masculinum est, hic meridiēs, certum enim significat tempus diei.

Terentius in adelphis :

† ipso meridie stipulam colligendo

Terentius, ad.

848: meridie ipso faciam ut stipulam colligat Lindsay

Tous les livres