De institutione regia (page 2)

Jonas d'Orléans · Corps & Gouvernance

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 106 · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quam profutura sint satis dici non potest. Sancta et individua Trinitas, te, bone rex, interius exteriusque custodiat, et ab hostium visibilium et invisibilium insidiis muniat atque defendat, et post hanc peregrinationem sanctorum regum consortem efficiat.

INCIPIUNT VERSUS BREVITER DIGESTI [et] Ad dominum Pippinum regem fideliter directi.

Rex pie, summe precor munus quod defero parvum, Ut tibi saepe libens munera grata feram.

Verum si vestris fuerit conspectibus aptum, Aptius et propere nostra Thalia dabit. Nam potiora ferunt docti satis arte Maronis, His quia cura manet, ars quibus ampla cluit. Qui quondam metricis ludebam promptus in odis, Corpore nunc quasso nihil nisi flere lubet. Sit Deus ipse tibi tutor fautorque per aevum; Per quem regnare te tuus omnis amat. Culmina regnandi teneas sic cautus in arvis, Ut sis post mortem mansor in arce poli.

SEQUITUR OPUSCULUM SCRIPTIS PERMODICUM, Oraculis tamen divinis pergravidum, suisque sectatoribus profuturum.

CAPUT PRIMUM Quod Ecclesia corpus Christi sit, et in ea duae sint principaliter eximiae personae; et quod pro regibus sacerdotes Deo sint rationem reddituri.

Sciendum omnibus fidelibus est quia universalis Ecclesia corpus est Christi et ejus caput idem est Christus, et in ea duae principaliter exstant eximiae personae,sacerdotalis videlicet et regalis, tantoque est praestantior sacerdotalis, quanto pro ipsis regibus Deo est rationem redditura. Unde Gelasius Romanae Ecclesiae venerabilis pontifex ad Anastasium imperatorem scribens : « Duo quippe sunt, imperator Auguste, quibus principaliter hic regitur mundus, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto est gravius pondus

sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino sunt examine rationem reddituri. » Fulgentius quoque in libro de Veritate praedestinationis et gratiae ita scribit. « Quantum attinet ad hujus temporis vitam, in Ecclesia nemo pontifice potior, et in saeculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur. » Ergo quia tantae auctoritatis, imo tanti discriminis est ministerium sacerdotum, ut de ipsis etiam regibus Deo sint rationem reddituri, oportet et valde necesse est, ut de vestra salute semper simus solliciti, vosque ne a voluntate Dei, quod absit, aut a ministerio quod vobis commisit, erretis, vigilanter admoneamus, et si, quod absit, ab eo aliquo modo exorbitaveritis, pontificali studio humiliter admonendo, et salubriter

procurando, opportunum consultum saluti vestrae conferamus, ut non de silentio taciturnitatis nostrae damnemur, sed magis de solertissima cura et admonitione salutifera remunerari a Christo mereamur.

Quod potestas et auctoritas absolvendi et ligandi sacerdotibus, id est successoribus apostolorum, a Christo sit attributa, evangelica patenter declarat lectio, quod et vestrae sapientiae non ignorat plenitudo. Unde excellentiam vestram suppliciter convenimus ut per vos proceres, caeterique fideles vestri, nomen, potestatem, vigorem, et auctoritatem, atque dignitatem sacerdotalem cognoscant; ne eam ignorantes animarum quoquo modo suarum periculum subeant. Qualis igitur sit potestas et auctoritas sacerdotalis ex verbis Domini facile animadvertitur, quibus beato Petro, cujus vicem indigne gerimus, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum

et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis . Et alibi discipulis generaliter dicitur: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis . Et alibi: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt . Et multa his similia quae textus evangelicus uberius evidenter depromit. Illud quoque ad memoriam, imo ad exemplum eis reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: « Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem dedit de nobis quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte judicamur: vos autem non potestis ab hominibus

judicari; propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, ut vestra jurgia, quaecunque sunt, ad illud divinum reserventur examen: vos enim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est ut homo judicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat .) »

Licet enim sacerdotes moderno tempore in multis sint negligentes, non sunt tamen vituperandi ac despiciendi, sed propter illumcujus ministerium gerunt, audiendi et congruo honore venerandi. Post apostolos enim ad ipsos haec Domini sententia dirigitur: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit

. Attendendum quod Christi sacerdotum spretio ad injuriam Christi pertinet: plura sunt quippe legalia et evangelica praecepta, quibus sacerdotibus obtemperari debere praecipitur. Qualis porro vita et actio sacerdotum esse debeat, quales ipsi esse, qualiter ad culmen regiminis venire, qualiter vivere, qualiter subjectos dictis et exemplis debeant docere; alibi a sanctis et venerabilibus doctoribus satis expressum est. Hic autem

de regibus quorum saluti ministerium sacerdotum solerter prospicere, quorumque armis et protectione Ecclesia Christi debet tueri, prosequendum est.

Rex a recte regendo vocatur; si enim pie, et juste, et misericorditer regit, merito rex appellatur: si his caruerit, nomen regis amittit. Antiqui autem omnes reges tyrannos vocabant; sed postea pie, et juste, et misericorditer regentes regis nomen sunt adepti: impie vel injuste, crudeliterque principantibus, non regis sed tyrannicum aptatum est nomen. Quia ergo rex a recte agendo dicitur, primo ei studendum est ut semetipsum suamque domum, Christi

adjuvante gratia, ab operibus nequam emaculet, bonisque operibus exuberare faciat, ut ab ea caeteri subjecti bonum exemplum semper capiant; ipse etiam salutiferis Christi praeceptis fideliter atque obedienter obsecundet, et recte agendo eos, quibus temporaliter imperat, in pace et concordia atque charitate, caeterorumque bonorum operum exhibitione, quantum sibi divinitus datur, consistere faciat, et dictis atque exemplis ad opus pietatis et justitiae et misericordiae solerter excitet, attendens quod pro iis Deo rationem redditurus sit: quatenus ita agendo sanctorum regum, qui Deo sincere serviendo placuerunt, post hanc peregrinationem consors efficiatur.

ita in Deuteronomio legitur: Cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes; eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit, de numero fratrum tuorum: non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Cumque constitutus fuerit, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus; praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per

eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram, vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israel . Attende quod timor Dei, et custodia praeceptorum ejus, et humilitas, quae non patitur eum extollere super fratres suos, et justitiae rectitudo, non solum

regem, sed et filios ejus longo faciat regnare tempore. Ut ergo princeps extollentiam cavere debeat, Ecclesiasticus admonens ait: Principem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis . In Proverbiis: Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur . Item: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus .

Verum quia sanctorum qui cum Domino regnant, documenta sancti Spiritus munere prolata, in cordibus auditorum plus valere, quam nostrae exiguitatis verba non dubitamus, idcirco pauca de verbis beati Cypriani martyris Christi huic opusculo parvitatis nostrae quaedam inseruimus, quae vestrae serenitati

prae manibus habenda, et saepe legenda, atque tractanda offerimus; quatenus in ejus verbis, quasi in quodam speculo, quid esse, quid agere, quidve cavere debeatis, jugiter vos contemplemini; cujus verba sunt haec: « Nonus, inquiens, abusionis gradus est rex iniquus: etenim regem non iniquum, sed iniquorum correctorem esse oportet; unde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Quoniam justitia regis exaltatur solium ejus, et veritate solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est neminem

injuste perpotentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse; furta cohibere, adulteria punire; iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere; Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super negotia regni constituere; senes et sapientes, et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere; per omnia in

Deo vivere; prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre: fidem catholicam in Deo habere; filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Vae enim terrae cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt . Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim saepe pax populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur. Multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt; hostium

incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes, et arborum flores, et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit, et propter meritum David regis lucernam de semine ejus semper in Hierusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis saeculo valeat intuentibus perspicue patet: pax populorum est, tutamentum patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura

languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat quod sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se in illa futura poena habebit. »

Fulgentius in libro de Veritate praedestinationis et gratiae: « Clementissimus, inquit, imperator, non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloriam, quia apicem terreni principatus accepit; sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni subjiciat: si magis in timore servire Deo

quam in timore dominari populo delectetur; si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem; si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat; si subjectis salubriter consulat; si justitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus ita se sanctae matris Ecclesiae catholicae meminerit filium, ut ejus paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatur imperium dum ecclesiastico statui per

omnem terram consulitur, quam cum in parte quacunque terrarum protemporali securitate pugnatur.

Isidorus: « Qui recte utitur regni potestate, ita se praestare omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, proponens sibi exemplum humilitatis David, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter se dejiciens dicit: Vilis incedam, et vilis apparebo ante Dominum qui elegit me . » Item Isidorus: « Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria hujus saeculi ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendent.

Tous les livres