De institutione regia (page 3)
Reges a recte agendo vocati sunt, ideo quia recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. » Gregorius in Moralibus: « Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis novimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subjectos, bene regendo pacificarenoverunt. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transvertunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis venerunt, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit, non agnoscant. » Et paulo post: « Dum mundi reges sublimiores
se caeteris sentiunt, mortales tamen se esse agnoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur, aspiciant, sed opus quod secum deportant, intendant. » Item non post multa: « Reges quando boni sunt, muneris est Dei; quando vero mali, sceleris est populi. Secundum enim plebium meritum disponitur vita rectorum, testante Job: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi . Irascente enim Deo talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnunquam pro malitia plebis etiam reges mutantur; et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui. »
His ita praemissis, studendum est regi ut non solum in se, verum etiam in sibi subjectis regis nomen
impleat, provideatque ut populus sibi subjectus, pietate, pace, charitate, justitia, et misericordia atque concordia et unanimitate, caeterisque bonis exuberet operibus; ut haec habentes Deum secum habere mereantur; sciatque certissime quod non solum de se, verum etiam de ipsis Dominus ab eo fructum bonum bonae operationis exacturus est.
gubernare et regere cum aequitate et justitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse Ecclesiarum et servorum Dei. Ipsorum etiamofficium est saluti et ministerio sacerdotum solerter prospicere, eorumque armis et protectione Ecclesia Christi debet tueri: viduarum, orphanorum, caeterorumque pauperum, nec non et omnium indigentium inopia defendi. Ipsius enim terror ac studium hujuscemodi, in quantum possibile est, esse debet: primo ut nulla injustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi, sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quidpiam mali quod admiserint, nequaquam incorreptumaut inultum
remanebit; sed juxta facti qualitatem erit et modus justae correptionis. Quapropter hoc in throno regiminis positus est ad judicia recta peragenda, ut ipse per se provideat et perquirat, ne in judicio aliquis a veritate et aequitate declinet. Scire etiam debet quod causa, quam juxta ministerium sibi commissum administrat, non hominum sed Dei causa existit, cui pro ministerio quod suscepit, in examinis tremendi die rationem redditurus est. Et ideo oportet ut ipse, qui Judex est judicum, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem ejus agere debent in populo, injuste aut negligenter pauperes oppressionespati permittant.
sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Auris audiens beatificabat me, et oculos videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate judicium meum. Oculus fuit caeco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebum praedam . Salomon: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum in intuitu suo . Item: Dissipat impios rex sapiens, et curvat super eos fornicem . Item: Judexsapiens judicabit
populum suum, et principatus sensati stabilis erit . Item: Rex justus erigit terram, et vir avarus destruit eam . In libro Sapientiae: Diligite justitiam qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum
. Item ibi: Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae. Praebete
aures vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio .
Isidorus: « Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit; ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam quam Ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat; et ut venerationem mereatur, virtutem potestas impertiat. Cognoscant principes saeculi Deo se debere reddere rationem, propter Ecclesiam quam
a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. »
Sunt et alia utriusque Testamenti oracula copiosa, quibusaffatim astruitur quod rex ministerium suum sibi commissum secundum voluntatem Dei exercere et adimplere debet, quae hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur.
CAPUT V. De periculo regis, et quod bene agentes remunerare, male vero agentes sua auctoritate comprimere, causamque pauperum ad se ingredi debeat facere.
Ad peccatum regis pertinet, quando judicibus ministrisque iniquis ministerium suum implendum committit,
neque enim ministerium suum per alios tantum administrare, et se ab eo debet alienare. Non ergo dicimus ut solus jurgia et querimonias populi audiat et investiget, et definiat, quoniam nequaquam ad haec sufficere potest; sed magis ut tales sub se timentes, et avaritiam odientes constituat, per quos Regem regum non offendat. Quales autem constituendi
sint, liber Deuteronomii manifeste demonstrat, in quo legitur: Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas; ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent . Item idem: Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae coeli, plurimi. (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est) non valeo solus negotia vestra sustinere et pondus ac jurgia. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris . Job: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant
cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur; et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et superponebant digitum ori suo .
Cum quibus etiam rex pondus regiminis sui partiri debeat, liber Exodi demonstrat, in quo legitur: Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderunt avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones, et quinquagenarios et decanos, qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare; et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace
fecit omnia quae ille suggesserat: et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones, et quinquagenarios et decanos, qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum.
Quod vero rex causam pauperum ad se ingredi facere, et diligenter debeat inquirere, dat intelligi illud quod legimus, antiquitus judices idcirco in porta ad judicandum sedisse, ut nullus accedendi difficultatem, aut quispiam civium vim aut calumniam necesse haberet sustinere. Ideo et Hierusalem civitas justi vocata est, quandiu in ea exercebantur judicia, quod non permittebatur in ea rectoribus permanere. Quod vero rex bonos sublimare, quod malos debeat comprimere, apostolus Petrus docet
dicens: Subditi igitur estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum . Quae verba ita Beda exponit: « Non quod omnes qui a regibus mittuntur duces, vel malefacientes punire, vel benefacientes laudare noverint: sed quae debeat esse actio boni ducis simpliciter narratur, hoc est ut malefacientes coerceat, et bene agentes remuneret. Hinc in historia gentili refertur moris fuisse Romanis,
Parcere subjectis, et debellare superbos. » Quod quando pravi judices populo Dei praeferuntur, ad delictum illius pertineat a quo constituuntur, dicta Isidori manifestant, quibus ait: « Ad delictum pertinet principum, qui pravos judices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Nam sicut populi delictum est, quando principes mali sunt; sic principis est peccatum, quando judices iniqui existunt. Bonus judex sicut civibus nocere nescit, ita prodesse omnibus novit. Alios vero praestat censura justitiae, alios bonitate judicii sine personarum acceptione suscipi. Non infirmat justitiam avaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi. Boni judices justitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus
acceptis distribuunt; ut dum de justo judicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur. « His quae praemissa sunt declaratur quod hi qui post regem populum Dei regere debent, id est duces et comites, necesse est ut tales ad constituendum provideantur, qui sine periculo ejus, a quo constituuntur, constitui possint, scientes se ad hoc positos esse ut plebem Christi sibi natura aequalem recognoscant, eamque clementer salvent, et juste regant, non ut dominentur et affligant, neque ut populum suum aestiment, aut ad suam gloriam sibi illum subjiciant; quod non pertinet ad justitiam, sed potius ad tyrannidem et iniquam potestatem. Valde enim exigit necessitas ut quia ipse procul dubio rex aequissimo judici de commisso sibi ministerio rationem redditurus est, ut etiam singuli qui
sub eo constituti sunt ministri diligentissime ab eo inquirantur, ne ipse pro eis judicium incurrat divinum. Ipsis etiam ministris denuntiandum est quod quidquid judicaverint in eos redundabit, juxta illud quod in libro Paralipomenon legitur: Habitabit ergo Josaphat in Hierusalem; rursusque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, et praecipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis, non enim hominis exercetis judicium, sed Domini, et quodcunque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum
Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum . Haec, et his similia quae praelibata sunt, rex ejusque ministri non desidiose, sed diligenter debent perpendere, et studium de ministerio sibi commisso tale adhibere, ut non pro eo aeternaliter damnari, sed potius a Domino mereantur feliciter remunerari.
CAPUT VI. Quod aequitas judicii, stabilimentum regni, et injustitia sit ejus eversio.
Quod per justitiam stet regnum, Salomon in Proverbiis astruit, ita inquiens: Justitia elevat gentem,
miseros autem populos facit peccatum . Item: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur justitia thronus ejus . Item: Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus . Item: Facere misericordiam et judicium magis placet Domino, quam victimae
. Et infra: Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium . Item ibidem: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, justitiam et gloriam .