De institutione regia (page 6)
Hoc opusculum, optime rex, ob amorem salutis vestrae digessimus, humiliter deprecantes ut illud, sicut jam in praecedentibus dictum est, libenter legere et audire dignemini, quatenus libentius atque frequentius deinceps serenitati vestrae ea quae ad salutem animae vestrae et honorem regni pertinere cognovero, alacri animo scribam. Quod tamen opusculum non meis, sed beati Augustini doctoris eximii verbis finiendum ratum dignumque duxi, ut in eis perspicue cognoscatis qui imperatores, quive reges felices dici possint et debeant. Scribit autem in libro V de Civitate Dei , inter caetera,
ita: « Neque nunc nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia vel diutius imperarunt, vel imperatores filios morte placida reliquerunt, vel hostes reipublicae domuerunt, vel inimicos cives adversus se insurgentes, et cavere, et opprimere potuerunt. Haec enim et alia vitae hujus aerumnosae vel munera vel solatia quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista, qui in eum crederent, velut summa bona desiderarent: sed felices
eos dicimus, si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, sed se homines esse meminerunt: si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, majestati ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes: si tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis, exerunt: si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent: si
quod aspere plerumque coguntur decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant: si luxuria tanto eis est castigatior, quanto possit esse liberior: si malunt cupiditatibus pravis, quam quibuslibet gentibus imperare; et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis, humilitatis, et miserationis, et orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices, interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod exspectamus advenerit. » Deo gratias.