De institutione regia (page 5)
CAPUT XI. Quod multi professionem Christianam verbis tantum teneant, sed operibus negligant.
Si mundanarum legum jura ob jurgiorum forensium negotia dirimenda a mortalibus edita, homines avidissime discere et intelligere acutissime satagunt, et caetera ut cap. 20 libri I de Inst. laic. usque ad indissimulanter observanda censentur.
Quod vero fides sola neminem ad regnum provehat coelorum, jam in superioribus capitulis demonstratum est. Verum professio Christiana a multis et
in multis propter delectationes carnales, et propter diversissimas hujus saeculi vanitates, et perversissimas consuetudines, miserabiliter negligitur; quibus quanto plus inaniter inserviunt, tanto minus operibus Christianae professionis vacant. Quod si Acta, et caetera ut in eodem cap. 20 libri I usque ad erga lautissimos sibi cibos praeparatos artem collaudant coquorum.
Est et aliud in Christiana religione magna admiratione dignum; eo quod leges humanae, quae plerumque peccare volentibus terrorem potius quam Christi praecepta incutiunt, majorem vim quam divinae habere videantur; cum utique illae sibi parentes
a temporali, hae quoque ab aeterna liberent poena. Cum nunc quispiam regiae aut imperialis dignitatis apicem tenens, caeteris mortalibus temporaliter imperans, aliquod edictum proponit, quod a sibi subditis et audiri diligenter, et impleri fideliter sagaciterque velit; quis, rogo, subditorum non inhianter obaudit, illiusque jussionibus obtemperare satagit? Quis vero in tantam audaciam prorumpere audet, qui id nisi ad suum discrimen contemnere praesumat? Unde satis mirari non potest cur homines tanta caecitate percussi existunt, ut Creatoris sui legem tam temerario ausu postponant. Homines condunt leges, et a subditis custodiuntur; Deus creator omnium aeternaliter imperans, qui nostro augmento non crescit, in cujus manu ita sumus
sicut lutum in manu figuli, dedit legem ob salutem animarum capessendam, et audiri contemnitur; et si aure corporis auditur, aure cordis non percipitur; et si aure cordis percipitur, opere non impletur. Quid autem excusationis Christiani Domino afferre poterunt, qui mundanae legis censuram ob mundialem metum suscipiunt, et jugo Christi, quod suave et leve est, et ad vitam ducit aeternam, colla submittere renuunt? Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve . Et venire ad talem tantumque vocantem, et ab eo humilitatem et mansuetudinem
discere, ejusque jugum suscipere recusatur. Hoc qui faciunt, quid aliud faciunt, nisi a salute propria deficiunt? Quod quam miserabile et exitiale sit explicari non potest. Perspicue sane animadverti potest quod professio Christiana modernis temporibus a plerisque non sic devote ac religiose colitur, sicut a priscis colebatur Christianis.
Hanc itaque fidei regulam, de qua superius breviter, et in memoratis Actis apostolorum plenissime dictum est, apostoli, imo per apostolos Christus tenendam fidelibus censuit. Si igitur hanc Christus docuit, utquid tot tantisque perversis consuetudinibus ad votum quorumdam repertis contemnitur? Quae quamvis Deo annuente veraciter percipiatur, operibus tamen a nonnullis diversis negligitur modis, et
idcirco accidisse cognoscimus, quia irrepsit inter quosdam nimium deflenda consuetudo, qui utique, legibus divinis quibus se per fidem subdiderunt non ut oportet animadversis, quod libet et licitum non est, sed et quod licet, non tamen expedit, legem sibi faciunt, et secundum id quod libitum fuerit, vivere se posse inculpabiliter credunt. His ita praemissis, necesse est ut unusquisque fidelis penetralia cordis sui rimetur, et si fidem Christi quam percepit, operibus non exornat, pacti quod cum Deo in baptismate fecit se praevaricatorem esse cognoscat. Dum ergo tempus habet, Christi adjuvante gratia, viam salutis non verbis tantum, sed operibus repetat.
Non ergo mirum est si mucro divinus grassetur, ubi fides Christi non veraciter, sed simulanter tenetur. Semper enim dicimus nos Deum velle quaerere, et de praeteritis admissis ab eo veniam postulare, et mentimur; quia quod dicimus, adimplere differimus. Quotidie etiam dicimus viam Dei, a qua peccando exorbitavimus, nos quaerere velle, per quam ad Deum revertamur, et Deus stravit eam in conspectu oculorum nostrorum, et per eam ingredi contemnimus. Quis ratione utens ignorat nos debere semper potiora eligere, et viliora contemnere? Diversis divinae ultionis cladibus merito nostrae iniquitatis atterimur, et ad eum a quo percutimur reverti contemnimus, adimplentes illud propheticum: Et populus non est reversus ad percutientem se, et
. Verendum porro satis est, ne nobis toties a Domino per legales et propheticas, atque evangelicas et apostolicas denuntiationes sive comminationes, admonitis et flagellatis, et ad Deum veraciter redire contemnentibus, illud tandem proveniat quod Israelitico populo prophetis Domini insultanti, et ad Deum reverti contemnenti, provenit; quorum iniquitates Dominus diu patienter pertulit, et ad extremum iis propitiari nolens, eos in Assyriorum captivitatem migrare permisit. Assyriinamque significant et interpretantur captivantes. Unde satis vigilanter providendum est ne sicut illi corporaliter, ita nos, quod absit, spiritualiter in eorum deveniamus captivitatem.
CAPUT XII. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt.
Dici solet a nonnullis Christianis quod hi qui in Christo renati sunt, quanquam scelerate vivant, et in malis operibus diem extremum claudant, diuturno, et caetera ut in lib. I, cap. 19, de Instit. laic., usque ad, quam post agnitionem retrorsum converti.
Quapropter procurandum est ut dum in hac vita vivitur, bonis operibus insistatur. Admonet quippe Dominus in Evangelio: Vigilate et orate, quia nescitis diem neque horam . Item: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet . Item: Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae
comprehendant . Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . His documentis perdocemur quod indulta tempora poenitentiae in vanum non sint deducenda, et quod fides Christi bonis semper operibus sit exornanda.
CAPUT XIII. Quod ad ecclesiam orandi gratia frequenter conveniri debeat.
Quia moderno tempore Christiani populi devotio a devotione plebium fidelium, quae sub apostolis exstitit, longe sit impar, in praecedentibus jam com
memoratum est, et caetera ut in lib. I cap. 11 de Instit. laic.
CAPUT XIV. Quod in ecclesia Christi non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum; et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccata non minuant, sed et majora accumulent.
Multi ecclesiam ingressi, non ad Deum puram simplicemque orationem dirigunt: quoniam quod ore precantur, hoc etiam mente non meditantur, et caetera ut in lib. I cap. 13 Instit. laic.
Quod et in aliis competentibus locis, si locis basilicae procul fuerit, oratio ad Deum et confessio peccatorum fieri possit et debeat.
limina frequentare negligunt, ita e contrario existunt plerique, qui pro eo quod basilicas adire nequeunt, et reliquias sanctorum praesto non habent, idcirco vota precum suarum ad Dominum, ut oportet, supplici devotione non fundunt, non animadvertentes quod Deus non sit minus in parte quam in toto, sed ubique totus, ubique praesens, ubique mirabilis. Unde ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades . In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino . Legitur itaque in libro Regum: Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos, per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas
haec est quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, tu exaudies de coelo preces eorum, et obsecrationem, et ulcisceris. Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est, et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerint, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, tu exaudies de coelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo
preces eorum, et facies judicium eorum . Et in libro Daniel: Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus in domum suam, et fenestris apertis in coenaculo contra Hierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat . Apostolus quoque ait: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione . Hieronymus ad Eustochium: « Egredientes hospitium armet oratio: regredientibus
de platea oratio occurrat antequam sessio; nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur; ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. »
CAPUT XVI. De observatione diei Dominici, et perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.
Nam et in hoc obnixe deprecamur ut in observatione diei Dominici, quo Deus lucem mundi condidit, et quo auctor vitae a mortuis resurrexit, quo etiam Spiritum sanctum paracletum de coelis apostolis misit, sicuti dudum genitorem vestrum admonendo deprecati sumus, debitam adhibeatis curam, et tanto diei debitum impendatis honorem; scilicet ut ipsa die, quantum potestis, a curis et sollicitudinibus
mundanis vos exuatis, et quod tanti diei venerationem competit, et vos faciatis, et vestros exemplo vestro ad id faciendum erudiatis et agere doceatis. Ad perceptionem vero sacri corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, nihilominus monemus, ut sicut Christianae religioni expedit, congruis temporibus salubriter [vos] praeparetis, attendentes illud evangelicum: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo . Quatenus id exsequentes, vestro exemplo vobis famulantes ut hoc faciant instruatis.
CAPUT XVII. Qui imperatorum vel regum veraciter felices dici possint et debeant.