La Légende dorée (Legenda aurea) (page 4)

Jacques de Voragine · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Legenda aurea (19 chapitres) · 7 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

De purificatione beatae Mariae virginis De sancta Agatha virgine

Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebaste, civitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam vitam duxit. Cui aves pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo veniebant et sanitatem ad integrum reportabant.

Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad venandum misisset et illi in vanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu pervenissent, magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent, praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et offer mihi sacrificium." Ecce autem advenerunt milites dicentes: "Egredere! vocat te praeses."

Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene venistis, filii, nunc video, quod Deus non est oblitus mei." Pergens vero cum iis numquam a praedicatione cessavit et coram iis mirabilia multa fecit.

Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est.

Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen violenter lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi porcus tuus." Continuo lupus venit et porcum viduae reddidit.

Ingrediens Blasius civitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia vero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem videns blandis sermonibus salutavit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius: "Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit: "Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum in me habeo corroboratorem!"

Audiens haec vidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportavit. Ille gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod semper egit et sibi prosperitas multa fuit.

Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic iterum in carcerem reportari.

Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si vis, ut deos tuos adoremus cum reverentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius, quod dixerat, adimpletur. Illae vero deos arripuerunt et eos in stagni medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, videbimus." Quod praeses audiens et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum proiecerunt."

Cui mulieres: "Deus verus dolos non pantur, sed et si dii fuissent, praescivissent utique, quid iis facere volebamus."

Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et VII loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia VII camisias afferri lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos parvulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum proiecit.

Pueri vero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas, sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac fluebat. Cum autem supplicia invitae ferrent, angelus Domini ad eas venit et eas viriliter confortavit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius, qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro mercede."

Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae divinitus exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod coepisti, quia iam ad regnum caeleste vocatae sumus." Tunc ille data sententia eas decollari mandavit. Quae, dum decollari deberent, flexibus genubus adoraverunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas nostras suscipe et ad vitam aeternam facias nos pervenire." Et sic truncatis capitibus ad Dominum migraverunt.

Post hoc iussit praeses Blasium sibi praesentari et dixit ei: "Vel nunc adoras deos vel non?" Cui Blasius: "Impie, non timeo minas tuas. Age, ut vis. Corpus enim meum penitus tibi trado." Tunc iussit mitti in stagnum. Ipse vero aquam signavit et mox sicut terra arida fixa permansit; dixitque: "Si veri sunt dei vestri, ostendite virtutem eorum et ingredimini huc." Ingressique LXV viri stagnum continuo sunt submersi. Angelus autem Domini descendens dixit ei: "Egredere, Blasi, et coronam tibi a Deo paratam suscipe." Cumque exiisset, dixit ad eum praeses: "Omnino decrevisti non adorare deos?" Cui Blasius: "Cognosce, miser, quia Christi servus sum nec daemones adoro." Et statim iussit eum decollari. Ipse autem oravit ad Dominum, ut, quicumque per infirmitatem gutturis vel alia quacumque infirmitate eius patrocinia postularet, exaudiretur et continuo liberaretur. Et ecce vox de caelis ad eum venit, quod si fieret, ut oravit. Sicque cum duobus puerulis decollatus est circa annos Domini CCLXXXIII.

De purificatione beatae Mariae virginis De sancta Agatha virgine

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Christophero Saeculo XIII

Christophorus gente Cananaeus, procerissimae staturae vultuque terribili erat et XII cubitos in longitudine possidebat. Qui, ut in quibusdam gestis suis legitur, cum staret cum quodam rege Cananaeorum, venit sibi in mentem, ut maiorem principem, qui in mundo esset, quaereret et ad eundem secum moraturus accederet. Venit igitur ad quendam maximum regem, de quo generalis fama habebatur, quod maiorem mundus principem non haberet. Quem rex videns libenter recepit et in sua curia manere fecit. Quodam autem die ioculator quidam cantionem coram rege cantabat, in qua frequenter diabolum nominabat. Rex autem cum fidem Christi haberet, quemcumque diabolum nominari audiebat, protinus in faciem suam crucis signaculum imprimebat. Quod videns Christophorus plurimum admirabatur, cur hoc rex ageret et quidnam huiusmodi signum sibi vellet. Cum autem de hac re regem interrogaret et ille hoc sibi manifestare nollet, respondit Christophorus: "Nisi hoc mihi dixeris, tecum ulterius non manebo." Quapropter coactus rex dixit ei: "Quemcumque diabolum nominari audio, hoc signo me munio timens, ne in me potestatem accipiat mihique noceat." Cui Christophorus: "Si diabolum, ne tibi noceat, metuis, ergo ille maior et potentior te esse convincitur, quem in tantum formidare probaris. Frustratus igitur sum spe mea putans, quod maiorem et potentiorem mundi dominum invenissem, sed iam nunc valeas, quia ipsum diabolum quaerere volo, ut ipsum mihi in dominum assumam et eius servus efficiar."

Discessit igitur ab illo rege et diabolum quaerere properabat. Cum autem per quandam solitudinem pergeret, vidit magnam multitudinem militum, quorum quidam miles ferus et terribilis veniebat ad eum et, quonam pergeret, requisivit Cui Christophorus respondit: "Vado quaerere dominum diabolum, ut ipsum in dominum mihi assumam." Cui ille: "Ego sum ille, quem quaeris." Gavisus Christophorus se sibi in servum perpetuum obligavit et ipsum pro domino accepit. Cum ergo ambo pergerent et in quadam via communi crucea erectam invenissent, mox ut diabolus ipsam crucem vidit, territus fugit et viam deserens per asperam solitudinem Christophorum duxit et postmodum ipsum ad viam reduxit. Quod videns Christophorus et admirans interrogavit illum, cur in tantum timens viam planam reliquerit et tantum devians per tam asperam solitudinem ierit. Quod cum ille nullatenus indicare vellet, dixit Christophorus: "Nisi mihi hoc indicaveris, statim a te discedam." Quapropter compulsus diabolus dixit ei: "Quidam homo, qui dicitur Christus, in cruce fixus fuit, cuius crucis signum cum video, plurimum pertimesco et territus fugio." Cui Christophorus: "Ergo ille Christus maior et potentior te est, cuius signum in tantum formidas! In vacuum igitur laboravi nec adhuc maiorem mundi principem inveni. Iam nunc valeas, quia te volo deserere et ipsum Christum inquirere."

Cum igitur diu quaesivisset, qui sibi Christi notitiam indicaret, tandem ad quendam eremitam devenit, qui sibi Christum praedicavit et in eius fide ipsum diligenter instruxit. Dixitque eremita Christophoro: "Rex iste, cui servire desideras, istud requirit obsequium, quia frequenter ieiunare oportebit." Cui Christophorus: "Aliud a me requirat obsequium, quia istam rem nequaquam agere valeo." Rursus eremita: "Multas quoque orationes te sibi facere oportebit." Cui Christophorus: "Nescio, quid sit hoc, nec huiusmodi obsequium perficere possum." Cui eremita: "Nosti talem fluvium, in quo multi transeuntes periclitantur et pereunt!" Cui Christophorus: "Novi." Et ille: "Cum procerae staturae sis et fortis viribus, si iuxta nuvium illum resideres et cunctos traduceres, regi Christo, cui servire desideras, plurimum gratum esset, et spero, quod ibidem se manifestaret." Cui Christophorus: "Utique istud obsequium agere valeo et me sibi in hoc serviturum promitto." Ad praedictum igitur fluvium accessit et ibidem sibi habitaculum fabricavit portansque loco baculi quandam penicam in manibus, qua se in aqua sustentabat et omnes sine cessatione transferebat.

Evolutis multis diebus cum in domuncula sua quiesceret, audivit vocem cuiusdam pueri se vocantis et dicentis: "Christophore, veni foras et me ipsum traducas." Concitus Christophorus exsiliit, sed neminem reperit. Rediensque in domunculam suam praedictam iterum vocem se acclamantis audivit. Qui rursus foras cucurrit et neminem invenit. Tertia vice ab eodem ut prius vocatus exiit et puerum quendam iux ripam fluminis invenit, qui Christophorum, ut se traducere obnixe rogavit. Christophorus igitur puerum sibi in umeris elevans et baculum suum accipiens numen transiturus intravit. Et ecce, aqua numinis paulatim intumescebat et puer instar plumbi gravissime ponderabat. Quantoque magis procedebat, tanto amplius unda crescebat et puer magis ac magis Christophori umeros pondere intolerabili deprimebat, adeo ut Christophorus in angustia multa positus esset et se periclitari formidaret. Sed cum vix evasisset et nuvium transfretasset, puerum in ripa deposuit eique dixit: "In magno periculo puer, me posuisti et adeo ponderasti, quod, si totum mundum super me habuissem, vix maiora pondera praesensissem." Ad quem puer respondit: "Ne mireris, Christophore, quia non solum super te totum mundum habuisti, si etiam illum, qui creavit mundum, tuis umeris baiulasti. Ego enim sum rex Christus tuus, cui in hoc opere ipse deservis. Et ut me verum dicere comprobes, cum pertransieris, bacululum tuum iuxta domunculam tuam in terra fige et mane ipsum floruisse et fructificasse videbis." Statimque ab oculis eius evanuit. Veniens igitur Christophorus cum baculum suum terram fixisset, mane surgens invenit ipsum ad modum palmae frondes et dactylos pertulisse.

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Francisco Saeculo XIII

Franciscus servus et amicus altissimi in civitate Assisii ortus et negotiator effectus fere usque ad vicesimum aetatis suae annum tempus suum vane vivendo consumpsit. Quem dominus infirmitatis flagello corripuit et in virum alterum subito transformavit, ita quod iam spiritu prophetico pollere coepit. Nam cum quadam vice ipse cum plurimis a Perusinis captus diro fuisset carceri mancipatus, dolentibus aliis hic solus exsultat et redargutus super hoc a concaptivis respondit: "ideo me exultare noveritis, quia adhuc sanctus per totum saeculum adorabor." Quadam vice Romam causa devotionis proficiscens vestimenta sua deposuit et pauperis cuiusdam vestimenta induens ante ecclesiam sancti Petri inter pauperes sedit et cum iis velut unus ex illis avide mendicavit et saepius simile fecisset, nisi notorum verecundia impedivisset.

Quadam die dum audiret ea, quae dominus discipulis suis ad praedicandum missis locutus est, statim ad universa servanda tota virtute consurgit, solvit calceamenta de pedibus, tunica una, sed vili induitur et pro corrigia mutavit funiculum. Multi nobiles et ignobiles, clerici et laici spreta saeculari pompa eius vestigiis adhaeserunt, quos pater sanctus docuit evangelicam perfectionem implere, paupertatem apprehendere et per viam sanctae simplicitatis incedere. Scripsit praeterea evangelicam regulam sibi et suis fratribus habitis et habendis, quam dominus papa Innocentius confirmavit. Coepit extunc ferventius verbi Dei semina spargere et civitates et castella fervore mirabili circuire.

In visione servus Dei supra se Seraphim crucifixum adspexit, qui crucifixionis suae signa sic ei evidenter impressit, ut crucifixus videretur et ipse. Consignantur manus et pedes et latus crucis charactere, sed diligenti studio ab omnium oculis ipsa stigmata abscondebat. Quidam tamen haec in vita viderunt, sed in morte plurimi conspexerunt. Quod autem haec stigmata per omnia vera exstiterint, multis miraculis ostensum est.

Beatus Franciscus columbina simplicitate plenus omnes creaturas ad creatoris hortatur amorem, praedicat avibus, auditur ab iis, tanguntur ab ipso nec nisi licentiatae recedunt; hirundines, dum eo praedicante garrirent, ipso imperante protinus conticescunt. Apud Portiunculam iuxta eius cellam cicada in ficu residens frequenter canebat; quam vir Dei manum extendens vocavit dicens: "soror mea cicada, veni ad me." Quae statim oboediens super eius manum adscendit. Cui ille: "canta, mea soror cicada, et dominum tuum lauda!" quae protinus canens nonnisi licentiata recessit. Parcit lucernis, lampadibus et candelis, nolens sua manu deturpare fulgorem.

Super petras reverenter ambulat intuitu eius, qui dicitur petra legis divinae; vermiculos, ne transeuntium pedibus conculcentur, levat et apibus, ne inedia pereant glacie hiemali, mel et optima vina iubet apponi, fraterno nomine animalia cuncta vocabat. Miro et ineffabili gaudio replebatur ob creatoris amorem, cum solem, lunam et stellas intuebatur et eas ad creatoris amorem invitabat. Coronam sibi magnam fieri prohibebat dicens: "volo, quod fratres mei pulices partem habeant in capite meo".

Cum apud castrum Alvianum praedicaret, propter garritus hirundinum ibidem nidificantium audiri non poterat. Quibus ille: "sorores meae hirundines, iam tempus est, ut loquar ego, quia vos satis dixistis; tenete silentium, donec verbum domini compleatur." Cui continuo oboedientes protinus conticuerunt.

Transeunte aliquando viro Dei per Apuliam unam bursam magnam repperit in via denariis tumentem, quam socius videns accipere voluit, ut pauperibus erogaret, sed ille nullatenus permisit dicens: "non licet, fili, alienum auferre." Sed cum ille vehementer instaret, Franciscus paululum orans iubet, ut bursam tollat, quae iam colubrum pro pecunia continebat. Quod videns frater timere coepit, sed oboedientiae volens implere mandatum, bursam manibus capit et inde magnus serpens protinus exilivit. Et ait Franciscus: "pecunia servis Dei nihil aliud est quam diabolus et coluber venenosus."

Cum vero ad dies iam appropinquaret extremos, longa infirmitate confectus super nudam humum nudum poni se fecit fecitque omnes fratres ibidem assistentes ad se vocari et manus singulis imponens omnibus ibi praesentibus benedixit et instar cenae dominicae singulis bucellam panis divisit. Invitabat, ut moris sui erat, omnes creaturas ad laudem Dei; nam et mortem ipsam cunctis terribilem et exosam hortabatur ad laudem eique laetus occurrit et ad suum invitabat hospitium dicens: "bene veniat soror mea mors." Ad extremam igitur horam veniens dormivit in domino. Cuius animam quidam frater vidit in modum stellae similis lunae in quantitate, soli in splendore.

Tous les livres