La Légende dorée (Legenda aurea) (page 3)

Jacques de Voragine · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Legenda aurea (19 chapitres) · 7 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

4. Senes quidam nomine Nicolaus adiit apostolum dicens: domine, ecce septuaginta anni vitae meae sunt, in quibus semper luxuriae deservivi. Accepi autem aliquando evangelium orans Deums, ut mihi amando continentiam largiretur. Sed in ipso peccato inveteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum revertebar. Quadam igitus vice concupiscentia inflammatus oblitus evangelium, quod super me posueram, ad lupanar ivi statimque meretrix dixit mihi: egredere senex, egredere, quia angelus Dei es, tu ne me contingas neque huc accedere praesumas: video enim super te mirabilia. Stupefactus ad verba merericis recolui, quod mecum evangelium detulissem. Nunc igitur, Sante Dei, pro salute mea tua pia oration intercedat. Audiens hoc beatus Andreas flere coepit et a tertia usque ad nonam oravit et surgens noluit comedere, sed ait: non comedam, donec sciam, si dominus miserebitur hujus senis. Cumque diebus quinque jejunasset,venit vox ad Andream dicens: obtines Andrea pro sene. Sed sicut per jejunium macerasti te, sic, se et ipse affligat jejuniis ut salvetur. Sicque fecit et in sex mensibus in pane et aqua jejunavit et postmodum plenus bonis operibus in pace requievit. Venit igitur vox ad Andream dicens: per orationem tuam Nicolaum, quem perdideram, acquisivi.

5. Quidam juvenis Christianus secretius Sancto Andreae dixit: mater mea pulchrum me videns de opere me illicito tentat: cui dum nullatenus assentirem, judicem adiit, volens in me crimen tantae nequitiae retorquere, sed ora pro me, ne moriar tam injuste, nam et accusatus penitus reticebo malens vitam perdere, quam matrem meam tam turpiter infamare. Juvenis igitur ad judicium vocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium, quod se voluerit violare. Interrogatus pluries juvenis, an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: crudelissima feminarum, quae per tuam libidinem unicum filium vis perire. Tunc illa praeposito dixit: domine, huic homini filius meus adhaesit, postquam hoc agere voluit sed nequivit. Iratus itaque judex jussit puerum in saccum linitus pice et bitumine mitti et in flumine projici, Andream vero in carcere reservari, donec excogitaret supplicium, quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terrae motus ingens cunctos prostravit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem caeteris apostolum, ne perirent, oravit pro iis et omnia cessaverunt. Tunc praepositus credidit et domus ejus tua.

6. Cum autem esset apostolus in civitate Nicaea, dixerunt ei cives, quod extra civitatem secus viam septem daemones erant, qui praetereuntes homines occidebant. Quibus ad jussum apostoli ante populum in specie canum venientibus praecepit, ut illuc irent, ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim evanuerunt. Illi autem homines hoc viso fidem Christi receperunt. Et cum veissent ad portam alterius civitatis ecce quidam juvenis mortuus ferebatur. Quaerente apostolo quid ei accidisset, dictum est ei, quod septem canes venuerunt et eum in cubiculo necaverunt. Et lacrimans apostolus ait: scio domine, quod fuerunt daemones, quos a Nicaea urbe repuli. Dixitque patri: quid dabis mihi, si suscitavero filium tuum? Cui ille: nil carius ego possidebam, ipsum ergo tibi dabo. Et facta oratione surrexit et apostolo adhaesit.

7. Cum quidam viri numero quadraginta ad apostolum navigio venirent, ut ab eo fidei doctrinam submerguntur. Cum autem eorum corpora ad litus delata fuissent, ante apostolus deportantus et ab eo continui suscitantur. Qui omnia, quae sibi acciderunt narraverunt. Unde in quodam hymno ipsius legitur: quaterdenos juvenes submersos maris fluctibus vitae reddidit usibus.

8. Beatus igitur Andreas in Achaya consistens totam cum ecclesiis implevit et plurimos ad fidem Christi convertit. Uxorem quoque Aegeae proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte ipsam regeneravit. Audito hoc Aegeae Patras civitatem ingreditur compellens Christianos ad sacrificia ydolorum, cui occurrens Andreas dixit: oportebat ut tu qui judex hominum esse meruisti in terris, judicem tuum qui in coelis est, agnosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis Diis penitus revocares. Cui Aegeas: tu es Andreas, qui superstitiosam praedicas sectam, quam Romani principes nuper exterminare jusserunt. Ad quem Andreas: Romani principes nondum cognoverunt, quomodo filius Dei veniens docuerit ydola esse daemonia, quae hoc docent, unde offendatur Deus, ut offensus ab iis avertatur et aversus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a dyabolo captiventur et captivati tamdiu deludantur, donec nudi de corpore exeant, nihil secum praeter peccata portantes. Cui Aegeas: ista vana Jesus vester praedicans crucis patibulo est affixus. Cui Andreas: pro restauratione nostra non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit. Ad quem Aegeas dixit: cum a suo discipulo fuerit traditus et a Judaeis tentus, et a militibus crucifixus, quomodo tu dicis, cum sponte crucis subiisse supplicium? Tunc Andreas quinque rationibus coepit ostendere Christum voluntarie passum fuisse. Scilicet ex eo quod passionem suam praedivit et discipulis futuram praedicit; ecce, inquiens, ascendimus Hierosolyma etc. Et ex eo quod Petro cum ab hoc averter cupienti dure indignatus fuit dicens: vade post me Satana etc. et ex eo quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestavit dicens: potestatem habeo pondendi animam meam et iterum sumendi eam. Et ex eo quod proditores praecognovit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen vitavit. Et ex eo, quod locum, in quo proditorem venturum sciebat, elegit et his omnibus se interfuisse asseruit. Addit Andreas, quod mysterium crucis magnum esset. Cui Aegeas: mysterium dici non potesto, sed supplicium. Verumtamen ubi mihi non obtemperaveris, ipsum mysterium te faciam experiri. Cui Andreas: si crucis patibulum expavescerem, crucis gloriam non praedicarem. Audire a te volo mysterium crucis, si forte credas ipsum agnitum colas ut salveris. Tunc coepit ei mysterium redemtionis pandere et quam congruum et necessarium fuerit, quinque rationibus persuadere. Prima ratio est, quod quia primus homo per lignum mortem suscitavit, congruum fuit, ut secundus eam per lignum pelleret patiendo. Secunda quod quia de immaculata terra factus fuerat praevaricator, congruum fuit, ut de immaculata nasceretur virgine reconciliator. Tertia quod quia Adam ad cibum vetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit ad hoc, quod contrarium pelleretur contrario, ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta quia ad hoc quod Christus nobis suam immortalitatem conferret, congruum fuit, ut nostram sibi mortalitatem assumeret. Nisi enim Deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis. Tunc Aegeas dixit: haec vana tuis narra et mihi obtempera diisque omnipotentibus sacrifica. Cui Andreas: omnipotenti Deo agnum immaculatum quotidie offero, qui postquam a toto populo comestus fuerit, vivus et integer perseverat. Aegea, quomodo hoc fieret, requirente, dixit Andreas: ut formam discipuli assumeret. Cui Aegeas: ego cum tormentis a te exigam rei notitiam. Iratusque jussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificia ydolorum iterum invitare coepit dicens: nisi mihi obtemperaveris, in ipsam, quam laudasti, crucem faciam te suspendi. Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: quidquid tibi videtur in suppliciis majus excogita; tanto enim regi meo ero acceptior, quanto fuero pro nomine ejus in tormentis constantior. Tunc jussit eum a viginti uno hominibus caedi et cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: innocens sanguis ejus sine causa damnatur. Quos tamen rogavit apostolus, ne suum martirium impedirent. Videns autem Andreas a longe crucem salutavit eam dicens: salve crux, quae in corpore Christi dedicata es et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. Antequam in te adscenderet dominus, timorem terrenum habuisti: modo vero amorem coelestem obtinens pro voto susciperis. Securus igitur et gaudens venio ad te, ut tu exsultans suscipias me discipulum ejus, qui perpendit in te: quia amator tuus semper fui et desideravi amplecti te. O bona crux, quae decorem et pluchritudinem de membris domini suscepisti. Diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, aliquando concupiscenti animo praeparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, ut per te me accipiat, qui per te me redemit. Et haec dicens se exuit et vestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut jussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo vivens viginti millia hominum adstantium praedicavit. Tunc minitante turba Aegeae mortem et dicente, virum sanctum mansuetum et pium non debere ita pati, venit ut ipsum deponeret. Quem videns Andreas dixit: quid tu ad nos venisti, Aegea, si pro poenitentia, ipsam consequeris, si autem ut me depnas, scias, quod ego vivus de cruce non descendam. Jam enim video regem meus, qui me exspectat. Et cum vellent eum solvere, nullo modo poterant ad eum pertingere, quia statim eorum brachia stupida reddebantus. Videns autem Andreas, quod plebs volebat eum depnere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libru de poenitentia. Ne me permittas domine descendere vivum, sed tempus est, ut commendes terrae corpus meum: tamdiu enim portavi jam, tamdiu super commendatum vigilavi et laboravi, quod vellem jam ab ipsa obedientia liberari et isto gravissimo indumento spoliari. Recordor quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fovendo infirmum, in coercendo laetum laboravi. Scis, domine, quoties a puritate contemplationis retrahere me dontendebat, quoties a dilectissimae quietis suae somno me excitare ostendebat, quantum et quoties dolorem ingerebat. Qui igitur tamdiu, ut potui, pater benignissime pugnanti restiti et tua ope superavi. A te justo remuneratore et pio posco, ne mihi id ultra commendes: sed depositum reddo. Commenda alii nec me illo ultra impedias, et ressurrecturum servet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda, ut me amplius vigilare non oporteat et libere ad te fontem vitae indeficientis gaudii tendere anxiantem non retrahat nec impediat. Haec Augustinus. His dictis splendor nimius de coelo veniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum videre posset, et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximila vero uxor Aegeae tulit corpus Apostoli sancti et honorifice sepelivit, Aegeas cero antequam domum suam rediisset, arreptus a daemone in via coram omnibus expiravit. Ajunt quoquer de sepulchro sancto Andreae mannam in modum farinae et oleum cum odore emanare, a quo, quae sit anni futuri fertilitas, incolis regionis ostenditur. Nam si exiguum profluit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus verum fuit, sed modo ejus corpus apud Constantinopolitanos translatum esse perhibetur.

9. Episcopus quidam religiosam habens vitam beatum Andream inter caeteros sanctos in veneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum praeponebat: ad honorem Dei et beati Andreae. Invidens igitur viro sancto, hostis antiquus, ad eum decipiendum tota se calliditate contulit seque in formam mulieris pulcherrimae transformavit. Venit iigitur ad palatium episcopi asserens se velle confiteri eidem. Mandat episcopus, ut suo poenitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis. Renuntiat illa, quod nulli hominum nisi sibi secreta suae conscientiae revelet, sicque convictus episcopus eam ad se venire praecepit. Cui illa: obsecro domine miserere mei, ego vero in annis puellaribus, ut cernitis, constitua et a pueritia delicate nutrita, nec non et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola veni. Nam pater meus rex, itaque valde potens cuidam magno principi me volebat in conjugium sociare, cui respondi: omnem torum abominor maritalem, quia virginitatem meam Christo in perpetuum dedicavi et ideo nunquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata quod oportebat me aut ejus voluntati obedire aut terrae diversa subire supplicia latenter fugam inii, magis eligens exulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens vero vestrae sanctitatis praeconium sub alas vestrae protectionis confugi, sperans me apud vos locum reperire quietis, ubi possim contemplationis carpere secreta silentia praesentisque vitae vitare naufragia et perturbationem mundi fugere perstrepentis. Admirans in ea episcopus nobilitarem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum fervorem et tantae eloquentiae venustatem placita et benigna voce respondit: esto secura, filia, ne formides, quia ille, ob cujus amorem te et tuos et tua tam viriliter contemsisti, tibi ob hoc et in praesenti cumulum gratiae et in futuro plenitudinem gloriae largietur. Sed et ego servus ejus me et mea tibi offero, eligasque tibi, ubi placuerit, mansionem volo antem hodie mecum prandere debeas. Cui illa: nulo inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perveniat et nitor famae vestrae denigrationem aliquam patiatur. Ad quam episcopus dixit: plures erimus et non soli. Et ideo nullum mali suspicionis scrupulum in aliquo poterit generari. Venientes itaque ad mensam episcopus et illa ex opposito consederunt caeteris residentibus hinc et inde. Intendit in eam crebro episcopus ejusque faciem non desinit intueri et pulchritudinem admirari. Sicque dum oculus figitur, animus sauciatur, et dum ejus faciem non desinit intueri, antiquus hostis cor ejus gravi jaculo vulneravit. Perpendit hoc ipse dyabolus et pulchritudinem suam coepit magis ac magis augere jamque episcopus proximus erat consensui, ut eam de illicito opere attentaret, quando possibilitas se offerret, tunc subito quidam peregrinus venit ad ostium crebris ictibus pulsans et magnis clamoribus et ictibus nimis iis fieret importunus, interrogat episcopus mulierem, si ingressum illius peregrini hominis acceptaret? Cui illa dixit: proponatur sibi aliqua quaestio gravis, quam si enodare sciverit, admittatur, si autem nescierit, tamquam inscius et indignus ab episcopi praesentia repellatur. Favent ejus omnes sententiae et quis sufficiens esset hanc quaestionem proponere sciscitantur. Cumque nullus inveniretur, episcopus dixit: quis enim nostrum ad hoc tam sufficiens est, quam vos o domina, quae caeteros nos et eloquentia praeceditis et sapientia nobis omnibus amplis rutilatis. Vos igitur hanc proponite quaestionem. Tunc illa dixit: interrogetur, quod est majus mirabile, quod Deus unquam in parva re fecerit. Interrogatus de hoc peregrinus per nuntium dixit: diversitas et excellentia facierum: inter tot enim homines, qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem futuri sunt, duo reperiri non possent, quorum facies per omnia similes sint vel essent, et in ipsa quoque tam minima facie omnes sensus corporis Deus collocavit. Audientes omnes ejus responsionem admirantes dixerunt: vera et optima est solutio quaestionis. Tunc mulier ait: proponatur sibi secunda quaestio gravior, in qua melius possumus sapientiam ejus experiri: quaeratur ab eo, ubi terra sit altior omni coelo. Percunctatus de hoc peregrinus respondit: in coelo empyreo, ubi residet corpus Christi. Corpus enim Christi, quos est altius omni coelo, est de nostra carne formatum: porro caro nostra quaedam terrea substantia esta; cum ergo corpus Christi super omnes coelos sit et de nostra carne originem duxerit, caro autem nostra de terra sit condita, constat, quod ubi corpus Christi residet, ibi procul dubio terra altior coelo manet. Refert nuntius, quod responderat peregrinus, et ecce omnes responsionem ejus mirabiliter appobant et magnifice sapientiam ejus laudant. Tunc illa iterum dixit: fiet ei tertia quaestio gravissima et occulta et ad solvendum difficilis et obscura, ut sic ejus sapientia tertio comprobetur et dignus sit, ut ad mensam episcopi merito admitattur. Quaeratur ab eo, quanti spatii sit a terra usque in coelum. Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: vade ad eum, qui te misit ad me et de hoc diligenter percunctare; ipse enim melius me hoc novit et ideo tibi de hoc melius respondebit, nam ipse illud spatium mensuravit, quando de coelo in abyssum cecidit, ego autem de coelo nunquam cecidi et illud spatium nunquam mensuravi: non enim est mulier, sed dyabolus, qui se posuit in similitudinem mulieris. Audiens hoc nuntius vehementer expavit et ea, quae audierat, coram omnibus recitavit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus, antiquus hostis de medio eorum evanuit. Episcopus autem rediens ad se redarguit amare semet ipsum et de perpetrata culpa veniam lamentabiliter percabatur, misitque nuntium, ut peregrinus introduceretur, sed nequaquam amplius invenitur. Tunc episcopus populum convocavit et iis evidenter exposuit ordinem gestae rei praecepitque, ut omnes jejuniis et orationibus insisterent, si forte dominus revelare alicui dignaretur, quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberavit. Revelatum autem est illa nocte episcopo, quod beatus Andreas fuerit, qui pro liberatione ipsius se posuerit in habitu peregrini. Coepit igitur episcopus in devotione Santi Andreae magnifice crescere ac eum exinde in reverentia plus habere.

10. Cum praepositus cujusdam civitatis agrum Sancti Andreae abstulisset et ob hoc gravissimis febribus orante episcopo fuerit correptus, ille episcopum rogavit, ut pro se oraret, et agrum sibi redderet, sed cum orante episcopo sanitatem recepisset, agrum iterum usurpavit. Tunc episcopus orationi se dedit et omnes lampades ecclesiae fregit dicens: hoc lumen non accendetur, donec dominus se de sua inimico vindicet et ecclesia, quod amisit, recuperet. Et ecce praepositus gravissimis iterum febribus laboravit misitque nuntios episcopo, ut pro se oraret, et agrum suum et alium sibi similem redderet. Cui cum episcopus semper responderet: jam oravi et exaudivit me Deus, ipse ad eum se portari fecit et ut ecclesiam intraret ad orandum, coegit Episcopus dum ecclesiam ingreditur, subito moritur et ager ecclesiae restituitur.

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Antonio Saeculo XIII

Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia sua vendens, pauperibus erogavit et eremiticam vitam duxit. Vir innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam vice dum spiritum fornicationis virtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante eum prostrans apparuit et se ab eo victum confessus est. Nam et hoc precibus impetravit, ut videret fornicationis daemonem iuvenibus insidiantem. Quem cum in praedicta forma vidisset, dixit: "Vilissima mihi apparuisti specie, te ultra non timebo.

Alia vice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo laceravit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret. Cumque eum omnes, qui convenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus cunctis subito Antonius reviviscit et a ministro ad praedictum tumulum se iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore vulnerum prostratus iaceret, ex virtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis variis ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus crudelissime laceraverunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et daemones cunctos fugavit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique Christum adesse intellegens ait:"Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a principio fuisti hic, ut me adiuvares et vulnera mea sanares!" Cui Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum: Nunc autem, quia viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare.

Tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur.

Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla videntur! Si enim viatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere non posset. Hoc, diabole, artificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis.

Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "O quis istos evadet!" Et audivit: "Humilitas."

Aliquando dum ab angelis in aere elevaretur, adsunt daemones et eius transitum prohibent, peccata eius ab exordio nativitatis eius obicientes. Quibus angeli: "Non debetis illa narrare, quae Christi pietate iam sunt deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber deponitur.

Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere et ait: 'quid vis, ut a me tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum Christi nomine armatus ingessi, et statim evanuit."

Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite tangere videretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi invicem se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis partibus regnat Christus."

Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam vice conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere vellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari." Hoc audiens ille aedificatus recessit.

Interrogavit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et respondens dlxit: "Quocumque vadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et salvus eris."

Abbas quidam interrogavit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius: "Non confidas in tua iustitia, ventris et linguae sit tibi continentia et ne poenitearis de re transacta."

Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardaverint, moriuntur, ita et monachi extra cellam tardantes aut cum viris saecularibus immorantes a quietis proposito resolvuntur. Iterum dixit Antonius: "Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus, locutionis et visus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet cordis."

Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium visitandum iverunt. Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde dixit seni: "Bonos fratres invenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem inveni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim vult, intrat in stabulum et solvit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant in corde eorum, statim erant in ore.

Dixit abbas Antonius: "Scire convenit: Quoniam sunt tres motus corporales, unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone." Frater quidam renuntiaverat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui vadens emit carnes, et portans eas dum veniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui renuntiant saeculo et volunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus discerpuntur.

Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, volo salvus fieri et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exivit foras et vidit quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et salvus eris."

Cum quadam vice fratres de statu animarum ab Antonio quaesivissent, sequenti nocte vox vocavit eum dicens: "Surge et exi et vide." Et ecce vidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui quosdam pennatos ad coelum volare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere pervolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret et de sanctorum volatu, quos retinere non poterat, sic doleret.

Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum tristem visionem vidisset, provolutus ante Deum rogavit, ut futurum scelus averteret. Fratribus vero super hoc interrogantibus cum lacrimis et singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit, altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subverterur et homines iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est vox Domini dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus Arianus ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et super altaria Christianos ad instar ovium mactaverunt.

Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei infestaret et virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei scripsit Antonius: "Video iram Dei super te venientem. Iam desine persequi Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum." Infelix legit epistolam, irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac portitores verberibus multis afficiens Antonio talia remandavit: "Quando tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perveniet nostri disciplina rigoris."

Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum exspiravit.

Cum quidam fratres verbum salutis ab Antonio quaesivissent, ait ille: "Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius: "Saltem ne velitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est vobis." Haec in vitis patrum leguntur.

Tandem beatus Antonius CV anno vitae suae fratres deosculans in pace quievit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL.

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Blasio Saeculo XIII

Tous les livres