Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 11)
VI. (suite)
EPISTOLA XLI. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Ravennio in episcopum electo gratulatur; virtutes episcopales commendat; ut ad ipsum saepius scribat hortatur.
Dilectissimo fratri RAVENNIO LEO.
Provectionem dilectionis tuae, quae summi sacerdotii adepta est dignitatem, ita nobis placere cognosce, ut non solum tibi de honoris augmento, sed etiam Arelatensi Ecclesiae, cui te Dominus praeposuit, gaudeamus. Ad omnium enim fidelium decus atque utilitatem redundat, cum talis habetur antistes, cujus plurimi et adjuventur praesidio, et incitentur exemplo. Unde quia non ignoras quid de sinceritate animi tui secundum praecedentem notitiam senserimus, justissime nos agnoscis exigere ut quod praesumimus hoc probemus, frater charissime. Modestiae igitur tuae non desit auctoritas, constantiam mansuetudo commendet, justitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem; et declinata superbia, cui proximum est ut decidat, ametur humilitas, cui semper debetur ut crescat. Ecclesiasticarum legum non ignara est dilectio tua, ut intra earum regulas 892 atque mensuras omnia potestatis tuae jura contineas. Justo quippe ideo dicitur lex non esse posita (I Tim. I, 9), quia normam praeceptionis implet judicio voluntatis, cum verus recti amor in semetipso non habeat et apostolicas auctoritates, et canonicas sanctiones. Quarum devotus sectator et diligens exsecutor in eorum procul dubio consortio gloriaberis, qui de creditorum sibi profectibus talentorum audire meruerunt: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23; Luc. XIX, 17). Ut autem fiduciam dilectionis erga te nostrae habere non dubites, saepius nos de processu actuum tuorum facias certiores: quoniam judicii nostri memores cupimus semper de tuis profectibus in Domino gloriari. Deus te incolumen custodiat, frater charissime.
EPISTOLA XLII. AD EUMDEM RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. De Petroniano vago et diaconum se Leonis mentiente admonet, eumque ab omnium Ecclesiarum communione expelli postulat.
Dilectissimo fratri RAVENNIO LEO papa.
Circumspectum te volumus esse atque sollicitum ne quid sibi plectenda possit vindicare praesumptio; quae cum aditum falsa subreptione repererit, ad majorem se 893 temeritatem nomine usurpatae dignitatis extendit. Petronianum quemdam vagum et semper erroneum, certa nos clericorum tuorum suggestione didicimus per Gallias se nostrum esse diaconum jactitasse, et sub hujus honoris obtentu diversas ejus provinciae Ecclesias circuire. Cujus audaciae tam nefandae dilectionem tuam, frater 894 charissime, ita volumus obviare, ut eum, admonitis etiam totius provinciae episcopis, in sua falsitate detectum, ab omnium Ecclesiarum communione, ne ulterius hoc usurpet, expellas. Dominus te incolumem custodiat, frater charissime. Data sub die VII kalendas Septembr., Asturio et Protegene, vv. clarissimis consulibus.
ADMONITIO IN SEQUENTEM EPISTOLAM. 1. Duae sequentes epistolae, 43 et 44, de re eadem ac eodem, uti praefertur, die ad eumdem imperatorem Theodosium scriptae, easdem fere, si Latinum textum spectes, nedum sententias, sed etiam voces in partem maximam exhibent. Id aliquam suppositionis suspicionem injecit. Porro epistola 43 duplici manifesto vitio laborat. Primo certum errorem contra historiae veritatem praefert illis verbis cap. 1: Haec nobis comperta sunt. . . .ab ipsis reverendissimis episcopis, qui a nobis missi sunt. Solus enim Julius episcopus Puteolanus ad synodum legatus fuit: ac praeterea unus Hilarius diaconus, qui ex pseudosynodo Ephesina fugit, res gestas ad pontificem coram retulisse, nulla umquam ipsius Julii mentione facta, traditur epist. 44 et 45. Deinde eodem cap. 1 aperta lacuna detegitur. Cum enim verba pro supradicti sacerdotis arbitrio ad Dioscorum referantur, Dioscori mentionem praecessisse innuunt, uti praecedit in epist. 44, quae tamen mentio non apparet in epist. 43. Quapropter haec epistola veluti spuria nonnullis repudianda visa est, inter quos legendus Tillemontius not. 31 in Leonis vitam. 2. Nos vero ne de suppositione ac falsitate hujus epistolae suspicemur, Graecae collectionis Chalcedonensis, in qua non minus haec epistola describitur, quam epistola 44, auctoritas cogit. Etsi enim eamdem epistolam satis vindicare possit Chalcedonensis collectio Latina, quae ante medium VI saeculum lucubrata hanc epistolam exhibet, multo tamen evidentius omnem suspicionem amovere debet Graeca collectio, quippe quae ipso Leone vivente compacta fuit inter an. 453 et 455, ut in praefat. ad epistolas demonstravimus num. 34. Igitur hoc tempore exstitit apud Graecos Latinum hujus epistolae autographum, ex quo Graeca interpretatio manavit. Majus et antiquius germanitatis testimonium desiderari nequit, quod nulla lacuna, errore nullo, qui nunc in ea epistola appareant, vocari potest in dubium: secus alia documenta, quae cum erroribus vel lacunis ad nos pervenerunt, etsi aliunde essent certissima, repudiari vel in suspicionem vocari possent.
3. Dum vero ob tantam auctoritatem stet hanc epistolam 43 supposititiam non esse; quoad ea quae difficultatem afferunt, etsi non aeque certo definire, aliquid tamen non improbabiliter conjectari licebit. Antea vero praemittendum est, hactenus quidem praesumptum fuisse epistolam 43, uti Latine edita est ex Latina collectione Chalcedonensi, ipsum esse originale Latinum S. Leonis, quod vetus collector invenerit, suaeque collectioni inseruerit, ut in caeteris plerisque Leonis epistolis accidit, ac praesertim in epistola 44, cujus originale Latinum ab eodem repertum, Latinae collectioni insertum fuit: id quod confirmare posse videtur chronica nota huic epistolae Latinae aposita, quae cum in Graeca versione ex more Graeci interpretis omissa fuerit, ex invento originali Latino derivari videtur. At hanc praesumptionem esse falsam, et Latinum textum, quem habemus epistolae 43, non esse originale, nec originalis Latini exemplum, satis manifeste deteximus. Cum enim in Graeca versione hujus epistolae ea non exigua lacuna sit, quam paulo ante indicavimus; si auctor Latinae collectionis Chalcedon. Latinum exemplum, quod insereret, nactus fuisset, ita in Latino ipsius epistolae textu suppleta legeretur memorata lacuna, sicuti ex Latino exemplo, quod invenit epistolae 33 ad Julianum, suppletae noscuntur lacunae quatuor quae in Graeca, ejusdem interpretatione deprehenduntur: licet ex his non perinde vitietur ipsius epistolae sensus, uti ex unica maxime laeditur sensus epistolae 43. Ideo igitur collector non supplevit in textu Latino versionis Graecae lacunam hujus epistolae, quia Latinum ipsius originale, vel exemplum nequaquam invenit. Adde quod si Latinum exemplum invenisset collector, non solum lacunam supplesset, sed errorem etiam historicae veritati contrarium exinde emendasset. Exemplar enim Latinum aeque mendosum ac mutilum ab eo fuisse inventum, sicuti mendosa ac mutila est Graeca versio, omnino incredibile est. De nota chronica, quae in Latino praefertur, dicemus paulo post.
4. Cum ergo Latino collectori defuerit hujus epistolae originale vel exemplar Latinum, ac prae oculis habuerit tantum Graecam versionem, Latinum textum quem dedit sic ab eodem compactum arbitramur. Cum reperisset Latinum exemplar solius epistolae 44, quae plures exhibet sententias similes epistolae 43, ubi similia vel fere similia in utrisque deprehendit, abstinens ab interpretatione Graeci textus hujus epistolae, qui loco originalis habendus erat, transcripsit Latina verba integrasque periodos ex originali Latino epistolae 44, eaque aptavit epistolae 43. Ubi vero diversas sententias perspexit, quae non exstant in epistola 44, uti accidit praesertim in epistolae exordio, interpretationem ex Graeco facere coactus fuit. Interpretationis quidem indicium proditur in nonnullis capitis primi, quae a Leonina ratione scribendi non modicum discrepant, nec non in illo imperatoris titulo initio cap. 2 inserto tranquillissime principum, quem a Leoninis formulis abhorrentem, ad Graecam locutionem propius accedere idem Tillemontius laudato loco persensit. Titulus etiam reverendissimi, qui episcopis legatis capite primo tribuitur, a Leonis more alienus, ex Graeco manare dignoscitur; quod enim Graece εὐλαβέστατος scribitur, in antiqua versione concilii Chalcedonensis reverendissimus redditur. 5. Si vero Latinus textus ab auctore Latinae collectionis Chalcedonensis ita ex arbitrio confectus, Leoninus originalis nec est, nec haberi potest; jam tota disquisitio versari debet non circa Latinum textum, sed circa Graecum, qui ex originali in Orientem misso profectus, ubi deest originale Latinum, loco originalis habendus est. Graecum autem textum expendentibus palam fiet, non unum exordium epistolae differre ab exordio epistolae 44, sed totas litteras discrepare, adeo ut, licet similes sententiae plerumque concurrant in utrisque, in pluribus tamen quamvis minutioribus differant: quae non interpretationi diversae earumdem litterarum, sed Latinis originalibus dissimilibus tribuenda sunt. Nam aliae sententiae brevioribus verbis in Graeco epistolae 43 expositae, quae latius explicantur in epist.
44, nonnulla commata omittunt, quae interpres non praeterisset; aliae vero diversa etiam ratione proponuntur, ut, exempli gratia, est illud: Atque isti, quorum est causa gravior, vel consiliis acquiescant, vel ab una Ecclesia exscindantur: quae sententia aliter exponitur in epist. 44, his verbis: Ipsique, quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Haec duplex ejusdem sententiae explicandae ratio non a diverso Graeco ejusdem epistolae interprete, sed ab exemplo Latino diverso manifeste pendet. Ex his epistolam 43, quae collato Graeco textu tot capitibus discrepare cognoscitur ab epistola 44, aliam esse epistolam, nihil dubitandum est; ac proinde necessarium fuit, Graeci textus, qui originalis vicem gerit, Latinam interpretationem dare, non solum ut Graecae linguae minus peritis patefieret apertum discrimen, verum etiam ut haberetur Latine haec epistola, quae solum Graece prostat; Latinus enim textus, quem habemus, nec originalis, nec integra versio est, ut vidimus, et epistolam 44 potius quam epist. 43 in partem maximam exhibet. 6. Fatendum vero est, in Graeco textu praeter lacunam et errorem historicum, quorum initio meminimus, alia loca vel luxata et corrupta, vel certe obscura et implexa inveniri. At errorem historicum facili duarum litterarum mutatione emendari in Graeco textu, nullo autem modo in veteri interpretatione Latina, eumque antiquo librario potius quam Graeco interpreti tribuendum, annotatione 5 observabimus. Lacuna vero, quae primo capite evidens est, utrum ab interpretis, an vero ab amanuensis saltu derivet, dijudicari nequit. Caetera autem loca luxata, vel implexa et involuta, partim forte ab amanuensi, partim vero ab ipso imperito interprete proficiscuntur, quod tamen aliis Graecis versionibus in hac collectione insertis commune est; identidem enim Graecus interpres ob Latini sermonis imperitiam non admodum exacte auctoris mentem assecutus, minus recte reddidit quaedam loca, quae probe intelligentibus Latinam linguam ex collatione originalium quae supersunt aliter reddenda fuisse noscuntur.
Haec autem obscura et implexa loca quid ex Leonis mente significent, colligi quidem potest ex originali Latino epistolae 44, quod similes sententias praefert; at ex hoc eadem verba transferenda non sunt in epistolam 43, ut collector Latinus fecit. Etsi enim Leonis mos fuerit eamdem nonnumquam epistolam renovare, et nedum easdem sententias, sed eadem fere verba in posterius exemplum traducere, ut patet ex epist. 30 et 31 ad Pulcheriam; cum tamen nonnulla etiam addere, vel detrahere, aut mutare consueverit, incertum est num in locis memoratis aliquid tale contigerit. Solum in annotationibus indicare licebit verba quae vel supplenda videntur, vel Leonis mentem aperient, ut ne tamen ea huic epistolae ab eodem inserta affirmare possimus. Ita solutae sunt vel omnes, vel saltem praecipuae difficultates, quae contra hanc epistolam opponebantur, adeo ut vel ex hoc de ejus germanitate nihil sit ambigendum. 7. In ea vero quaestione, cur duae tam similes epistolae ad eumdem imperatorem traditae fuerint, Quesnellus suspicatus est epistolam 43 forsitan esse exemplar epistolae 44, quod nonnullis mutatis S. Leo miserit ad Pulcheriam Augustam; nam in epist. 45 ad eamdem scribens, ejusmodi exemplar se ad ipsam mittere testatur. At hoc in hypothesi ejusdem chronicae notationis in utraque epistola satis ingeniose dictum videri potest, non tamen probabiliter, verisimillimum enim est Leonem ad Pulcheriam misisse exemplar, quod originali ad Theodosium tradito responderet. Hypothesim vero ejusdem diei in epistola signati, ex Latino textu pendet, quod non esse proprium hujus epistolae, sed ex epist. 44 sumptum jam demonstravimus. Repudiata vero hac hypothesi id ita evenisse conjici potest. S. pontifex primo scripsit epistolam 43. Haec sane in omnibus tum Venetis, tum Vaticanis Graecis codicibus, nec non in illis quos vetus interpres Latinus, seu Rusticus vidit, primo loco constanter describitur ante epistolam 44, quod anterioris temporis indicium est; at post aliquot dies; cum jam discessissent ii quibus epist.
43 tradita fuerat, eamdem S. Leo aliquibus mutatis, ac pluribus additis, renovavit, aliisque tradidit perferendam, ita ut, priori, si fieri posset, revocata vel suppressa, hanc Theodosio offerrent; ejusdemque exemplum litteris ad Pulcheriam scriptis junxit. Ita porro factum est ut ambae in Orientem pervenerint, et a Graeco collectionis Chalcedonensis auctore utraeque inventae et insertae fuerint. 8. Tandem dicendum est aliquid de canone, qui licet in vulgatis conciliorum subjiciatur Graecae versioni epistolae 44, eo quod haec editorum arbitrio primo loco edita fuit; in codicibus tamen subnectitur huic epistolae 43, quae in iisdem, uti jam diximus, primo loco describitur. Cum S. pontifex canonum Nicaeae habitorum decreta subter annexa memoret epist. 44, non unum tantum canonem subjecisse videtur, sed plures, illos scilicet qui de appellatione in Sardicensi concilio lati, ex vetusta Latinae ac praesertim Romanae Ecclesiae consuetudine Nicaenis canonibus adjecti Nicaenorum nomine circumferebantur. Cum vero idem pontifex pluralem numerum, ex. gr., epistolae, exemplaria, etc., pro una epistola, uno exemplari significando adhibere soleat, ut vidimus annot. 3 in epist. 13 (Col. 664, i) et 7 in epist. 45 (Col. 833 e) hic quoque laudatis vocibus pluralis numeri unum canonem quartum ejusdem Sardicensis concilii indicasse dicendus est, eo quod hunc unum canonem vetus interpres Graecus reddidit, ut omnes Graeci codices ostendunt. Similiter cum Galla Placidia epist. 56 plurali numero allegavit secundum definitiones Nicaeni concilii, unum canonem quintum Sardicensem innuit, ut in margine editorum notatur. Porro in editionibus conciliorum ex aliquo Romano codice hic titulus canoni praefigitur, qui in tribus Venetis mss. non legitur: Ἀντίτυπον συνεδρίου ἐν τῷ τοπῷ τῶν Καινῶν, ἐν οἷς διελάλησαν; nimirum Latine: Exemplum concilii in loco Novorum, ubi locuti sunt. Canon vero ad Venetos codices exactus sic effertur: Γαυδέντιος ἐπίσκοπος εἶπεν· Εἰ ἀρέσκει προστεθῆναι ταύτῃ τῇ ἀποφάσει, ἥν τινα πλήρη ἅγιότητος προσενέγκατε, ὁπηνίκα ἄλλος ἐπίσκοπος καθρρέθη κρίσει ἐπισκόπων καὶ διεμαρτύρατο ἐν πόλει τῶν Καινῶν κινηθῆναι τὰ τοῦ πράγματος, ὁ δὲ ἕτερος ἐπίσκοπος ἐν ταύτῃ τῇ καθέδρᾳ μετὰ την αἴτησιν τοῦ φαινομένου καθῃρῆσθαι, παντελῶς ἐν ἑτέρῳ τόπῳ τυπωθῆναι τὰ τοῦ πράγματος μὴ δύνασθαι, εἰ μὴ παρὰ τῶν ἐκεῖσε κριτῶν δέξηται τὸν ὅρον.
Latine autem sic: Gaudentius episcopus dixit: Si placet, ut adjiciatur huic sententiae quam plenam protutistis; quoties alius (legendum aliquis) episcopus depositus fuerit episcoporum judicio, et proclamaverit ut in civitate Novorum causa agitetur, alter autem episcopus in eadem cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino in altero loco causam pro firma haberi non posse, nisi illic a judicibus finem accipiat. Depravatissimam interpretationem ejus Latini canonis quem S. Leo suae epistolae subjecit, verus Latinus canon Sardicensis demonstrabit. Hunc proferimus ex iis antiquissimis codicibus et collectionibus canonum in quibus cum Sardicenses ex Romanae Ecclesiae more Nicaenis accenseantur, lectionem inde sumptam eam esse quam Leo suis litteris subtexuit, indubium videtur: Gaudentius episcopus dixit: Addendum est, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitatis protulistis, ut cum aliquis depositus fuerit episcopus eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma; alter episcopus in ejus (al. eadem) cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur (quidam codd. addunt in loco ipsius), nisi causa fuerit in judicio Romani episcopi determinata. Nunc si conferas hunc verum canonem cum Graeca versione quam dedimus, omissionem harum vocum qui in vicinis locis commorantur, et sententiani in fine involutissimam deprehendes: ac propterea voces in urbe Roma perperam redditas ἐν πόλει τῶν Καινῶν, in civitate Novorum, et voces in judicio Romani episcopi redditas παρὰ τῶν ἐκεῖσε κριτῶν, illic a judivibus, ita ut Romanae urbis, ac episcopi mentio nulla sit; quod num casu, an consulto acciderit, alii judicent. Jure itaque editores Romani notarunt: Hunc canonem simul cum epistola interpres illius temporis Graece reddidit satis deprava um, et mancum, sicut et caeteras etiam ejusdem B. Leonis epistolas, quae in hoc Chalcedonensi concilio sunt insertae. Jam vero Graecam interpretationem cum Latina ejusdem versione primum exhibeamus; dein subjiciemus antiquam editionem Latinam, quae ex mss. collectionis Chalcedonensis prodiit, licet haec pro originali Leonis epistola haberi non possit. EPISTOLA XLIII. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. 902 Epistola Leonis ad Theodosium divae memoriae, per quam rogavit specialem synodum in partibus Italiae fieri, et nullo alio in loco; propterea quod sit contraria canonibus secunda synodus Ephesina. Gloriosissimo et serenissimo THEODOSIO imperatori LEO episcopus.
Antea et ab initio in iis quae factae sunt synodis tantam nos accepimus fiduciam a sanctissimo Petro et principe apostolorum, ut potestatem habeamus et veritatis vindicandae pro nostra pace, et nemini ipsam liceat, cum munita adeo sit, concutere, dum sine mora laesio removetur. Quoniam igitur concilium episcoporum quod in Ephesina civitate propter Flavianum fieri jussistis, et ipsam laedit fidem, et omnes sauciat Ecclesias . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Atque haec non ab incerto nuntio nobis cognita sunt, sed ab ipsis quos misimus, religiosissimo episcopo et fidelissimo Hilaro diacono nostro, qui quae acta sunt nobis exposuerunt. Quod autem accidit hanc habet causam quod non pura conscientia rectoque judicio secundum consuetudinem ii qui convenerunt, de fide et 904 de iis qui decepti fuerunt, sententiam protulere. Cognoscimus enim ad concilium non omnes quos oportebat convenisse, sed alios quidem ejectos, alios autem intromissos, qui praedicti episcopi circumventione impiis subscriptionibus capti sunt. Talis namque ab ipso prolata sententia, ut omnibus per ipsum Ecclesiis injuria inferretur. Hujuscemodi enim rem valde impiam fideique repugnantem ii testes de visu, qui per nos missi sunt, nobis significarunt. Unde, serenissime imperator, a vestra pia conscientia periculum causa fidei avertere dignare, neque humana praesumptio Christi Evangelio vim inferat. Haec ego, o christianissime et venerabilis imperator, cum iis qui mecum sunt episcopis, sincero affectu cupiens vos ante omnia placere Deo, ad quem ab universa Ecclesia unanimiter pro vestro imperio preces funduntur, ut facias, consilium do, ne forte poenas persolvamus ante tribunal Christi, si hujuscemodi rem silentio involvamus. Obsecro igitur coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae per ea quae male acta sunt laeditur, quaeque vestri est custos imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut cuncta maneant intacta, sicut et ante judicium existebant. Exspectent autem majus criterium concilii, in quo omnis ex toto orbe episcoporum numerus congregetur; neque sinatis vos de alieno peccato onus sustinere; quod ut manifestius edicamus, urgentis necessitatis timore constringimur.
Sed ante oculos proponite beatissimi Petri gloriam communesque cum ipso omnium apostolorum coronas, et martyrum gaudia, quibus non alia fuit causa 906 patiendi, nisi confessio verae Deitatis, et in Christo perfecta permansio. Quae confessio cum impie nunc a paucis quibusdam laedatur, omnes nostrarum partium Ecclesiae, omnesaue sacerdotes mansuetudini vestrae cum lacrymis supplicant propter appellationem in Flaviani episcopi libello contentam, ut speciale concilium jubeatis in Italiae partibus peragi, ut omnis conflictus repellatur vel mitigetur, nihilque devians vel dubium in fide sit; convenientibusque insuper etiam episcopis ab Orientalibus provinciis omnibus, quorum si qui de veritatis via exorbitarunt, salutaribus curationibus in integrum revocentur, et hi quorum est causa gravior, vel consiliis acquiescant, vel ab una Ecclesia exscindantur: ita ut necessarium sit et eadem servare quae Nicaenus canon et quae constitutio totius orbis episcoporum praecipit, secundum catholicae Ecclesiae consuetudinem et nostrorum Patrum liberam fidem, per quam serenitas vestra stabilitur. Iis enim qui Ecclesiam laedunt, expulsis, vestrisque provinciis jure, quod justum est, potientibus, atque vindicta adversus haereticos exercita; vestrum etiam imperium Christi dextera defendetur.
907 EADEM EPISTOLA AD THEODOSIUM AUGUSTUM. Uti prodiit ex mss. Latinis collectionis Chalcedonensis. SYNOPSIS. I. De Ephesino latrocinio conqueritur apud imperatorem. --II. Postulat ut in eodem statu res maneant quo ante pseudosynodum erant. --III. Supplicat ut concilium intra Italiam celebrari jubeat imperator. Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus.
CAP. I. Olim et ab initio in conciliis celebratis tantam nos percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut auctoritatem habeamus ad veritatem pro nostra pace defendendam: quatenus nulli liceat sic eam munitam in aliquo commovere, dum repente laesio removetur. Igitur quia concilium episcoporum quod propter Flavianum in Ephesina civitate fieri praecepistis, et ipsi fidei probatur obesse, et omnes Ecclesias vulnerare;. . . . . Et haec a nobis comperta sunt non incerto nuntio, sed ab ipsis reverendissimis episcopis qui a nobis missi sunt, et fidelissimo rerum quae gestae sunt narratore Hilaro diacono nostro. Haec autem ideo culpa processit, eo quod non pura conscientia et recto judicio secundum consuetudinem hi qui collecti sunt de fide et errantibus protulerunt. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederent, et 908 nociturum statui suo scirent, nisi imperata fecissent, talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut in omnes per eam saeviretur Ecclesias. Quod nostri ab apostolica sede directi, adeo impium et catholicae fidei contrarium videntes, nobis significare noscuntur.
CAP. II. Unde, tranquillissime principum, removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei: ut Christi Evangelio vim non inferat humana praesumptio. Ecce ego, christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos per omnia placere Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Domini, rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur; nec alieno peccato patiamini vos gravari: quia, quod necesse est nos dicere, veremur ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi, nisi confessio verae Divinitatis et verae humanitatis in Christo.
CAP. III. Cui sacramento, quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur, omnes partium nostrarum Ecclesiae, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes, ut quia et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem synodum jubeatis intra Italiam celebrari, 909 quae omnes offensiones ita aut repellat, aut mitiget, ne ultra aliquid sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum; convenientibus utique Orientalium provinciarum episcopis, quorum si qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur: ipsique, quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessario postuletur, canonum 910 Nicaeae habitorum decreta testantur, quae a totius mundi sunt sacerdotibus constituta. Favete catholicis vestro more parentumque vestrorum, date defendendae fidei libertatem. Cum enim Ecclesiae causas, tum regni vestri agimus et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto jure potiamini. Defendite contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum: ut et vestrum Christi dextera defendatur imperium. Datum tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA XLIV. AD EUMDEM THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Pseudosynodum Ephesinam, cum privatis odiis favet, omnia perturbasse in Ecclesia; ab ea apostolicae sedis scripta rejecta; omnia vi acta esse; Hilarum unum vix evasisse, ex legatis qui contradixerunt; numquam a sede apostolica recipiendam istam synodum. --II. Omnia usque ad majorem synodum in eodem statu permanere postulat a Theodosio cum omnibus Occidentalibus. --III. Generalem intra Italiam synodum petit. Leo episcopus, et sancta SYNODUS, quae in urbe Romae convenit, THEODOSIO Augusto. CAP. I. Litteris clementiae vestrae, quas dudum ad beati Petri apostoli sedem pro catholicae fidei amore misistis, tantam fiduciam sumpsimus defendendae per vos veritatis et pacis, ut in causa tam simplici, 911 tamque munita nihil putaremus posse existere, quod noceret; praesertim cum ad episcopale concilium, quod haberi apud Ephesum praecepistis, tam instructi sint missi, ut si scripta quae vel ad sanctam synodum, vel ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari auribus Alexandrinus permisisset antistes, ita manifestatione purissimae fidei, quam divinitus inspiratam et accepimus, et tenemus, omnium concertationum strepitus quievisset, ut nec imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi aemulatio reperiret. Sed dum privatae causae religionis exercentur obtentu, commissum est impietate paucorum, quod universam Ecclesiam vulneraret. Comperimus enim, non incerto nuntio, sed fidelissimo rerum, quae gestae sunt, narratore Hilaro diacono nostro, qui vix, ne subscribere per vim cogeretur, effugit, convenisse ad synodum plurimos sacerdotes, quorum utique frequentia consultationi et judicio profuisset, si is qui sibi locum principem vindicabat, sacerdotalem moderationem custodire voluisset; ut, sicut moris est, omnium sententiis ex libertate prolatis, id tranquillo et aequo constitueretur examine, quod et fidei congrueret, congreret, et errantibus subveniret. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant, interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti 913 sacerdotis arbitrio, impiis subscriptionibus captivas manus dederent, et nociturum statui suo scirent, nisi imperata fecissent; talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut dum homo unus impetitur, in omnem Ecclesiam saeviretur. Quod nostri ab apostolica sede directi adeo impium et catholicae fidei contrarium esse viderunt, ut ad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli; constanterque in eadem synodo, ut decuit, fuerint potestati, nequaquam id quod constituebatur sedem apostolicam recepturam: quoniam revera omne Christianae fidei sacramentum, quod absit a temporibus vestrae pietatis, exscinditur, nisi hoc scelestissimum facinus, quod cuncta sacrilegia excedit, aboleatur.
CAP. II. Quia vero diabolica nequitia subtiliter fallit incantos, et ita quorumdam imprudentiae per similitudinem pietatis illudit, ut pro salubribus persuadeat nocitura, removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei, quodque in saecularibus negotiis legum vestrarum aequitate conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate: ut Christi Evangelio vim non inferat humana praesumptio. Ecce ego, Christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos placere 915 per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Christi Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur. Nec alieno peccato patiamini vos gravari: quia quod necesse est nos dicere, veremur, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi, nisi confessio verae divinitatis et verae humanitatis in Christo.
CAP. III. Cui sacramento quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur, omnes partium nostrarum Ecclesiae, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes, ut quia et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem synodum jubeatis intra Italiam celebrari, quae omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum: convenientibus utique Orientalium provinciarum episcopis: quorum si qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, 917 salutaribus remediis in integrum revocentur; ipsique quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessarie postuletur, canonum Nicaeae habitorum decreta testantur, quae a totius mundi sunt sacerdotibus constituta, quaeque subter annexa sunt. Favete catholicis vestro more, parentumque vestrorum. Date defendendae fidei libertatem, quam salva clementiae vestrae reverentia, nulla vis, nullus poterit, mundanus terror auferre. Cum enim Ecclesiae causas, tum regni vestri agimus et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto jure potiamini. Defendite contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum, ut et vestrum Christi dextera defendatur imperium. Datum III idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA XLV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Mittit exemplar epistolae a se ad eam scriptae ante synodum. --II. Pseudosynodi infausta gesta deplorat. Mittit exemplar epistolae ad Theodosium scriptae. Concilium in Italia petit. --III. Legationem apostolicam apud Theodosium Pulcheriae committit. 919 LEO episcopus, et sancta SYNODUS, quae in urbe Roma convenit, PULCHERIAE Augustae. CAP. I. Si epistolae quae in fidei causa per nostros clericos directae sunt ad vestram pietatem pervenissent, certum est remedium vos his rebus quae contra fidem factae sunt, aspirante vobis Domino, praestare potuisse. Quando enim sacerdotibus, quando Christianae religioni aut fidei defuistis? Sed cum ad mansuetudinem vestram adeo non potuerint pervenire qui missi sunt, ut ad nos vix unus eorum HILARUS diaconus noster fugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus. Et ut validiores preces nostrae esse mereantur, ipsorum scriptorum quae ad clementiam vestram non pervenerunt, exempla subjecimus; amplioribus vos obtestationibus obsecrantes, ut 921 quanto acerbiora facta sunt quibus pro fide regia vos convenit contraire, tanto majore gloria curam ejus in qua excellitis religionis habeatis; ne catholicae fidei integritas ulla humanarum concertationum occasione violetur. Quae enim, congregata apud Ephesum synodo, sopienda et sananda pacis remedio credebantur, haec non solum in majora pacis dispendia, sed, quod nimis dolendum est, etiam in ipsius fidei qua Christiani sumus excidia processerunt.
CAP. II. Et hi quidem qui missi sunt, quorumque unus vim Alexandrini episcopi sibi omnia vindicantis effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nuntiavit, reclamarunt in synodo, sicut oportuit, unius hominis non tam judicio quam furori; protestantes ea quae per vim metumque gererentur, sacramentis Ecclesiae et ipsi Symbolo ab apostolis instituto praejudicare non posse, nec se ab ea fide ulla injuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam a sede beati apostoli Petri ad sanctam synodum detulissent. Cujus cum recitatio, poscentibus episcopis, non sit admissa, ut scilicet remota ea fide quae patriarchas, prophetas, apostolos et martyres coronavit, generatio Jesu Christi Domini nostri secundum carnem, et verae mortis ac resurrectionis ejus 923 confessio, quod horremus dicere, solveretur; scripsimus de hac re, ut potuimus, ad gloriosissimum principem, et quod maximum est, Christianum, cujus epistolae pariter exemplar subjecimus, ut fidem in qua renatus per Dei gratiam regnat, nulla sineret novitate corrumpi: quoniam Flavianus episcopus in nostra omnium communione persistit, atque hoc, quod factum est sine consideratione justitiae, et contra omnem canonum disciplinam, ratum haberi ratio nulla permittit; et quia dissensionis scandalum non abstulisset Ephesina synodus, sed auxisset, habendo intra Italiam concilio et locus constitueretur, et tempus, omnibus querelis et praejudiciis partis utriusque suspensis: quo diligentius universa quae offensionem generaverunt retractentur, et absque vulnere fidei, absque religionis injuria, in pacem Christi redeant, qui per impotentiam subscribere coacti sunt sacerdotes, et soli auferantur errores.
CAP. III. Quod ut obtinere mereamur, probatissimae nobis fidei pietas tua, quae labores Ecclesiae semper adjuvit, supplicationem nostram apud clementissimum principem, sibi specialiter a beatissimo Petro apostolo legatione commissa, dignetur asserere: ut priusquam civile hoc et exitiale bellum intra Ecclesiam convalescat, redintegrandae unitatis copiam, Deo auxiliante, concedat; 925 sciens imperii sui viribus profuturum, quidquid catholicae libertati benigna ipsius fuerit dispositione collatum. Data 22 III idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA XLVI. HILARI ROMANAE ECCLESIAE TUNC DIACONI, POSTEA EPISCOPI, AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS I. Sibi per Dioscori improbos ausus non licuisse eam adire, et litteras sancti Leonis reddere.-- II. Se Dioscori ereptum insidiis Romam venisse: Ephesinam pseudosynodum a Leone reprobari. Gloriosissimae et piissimae PULCHERIAE Augustae HILARUS Diaconus. CAP. I. Studium mihi fuisse, post synodum advenire Constantinopolim, dicere non debeo: quoniam manifesta necessitas erat, quae me litteras beatissimi papae ad vestram clementiam directas offerre compelleret, ut pariter et vestrae pietati ac invictissimo et Christianissimo principi officium quod debebam venerationis exsolverem. Sed huic congruo meo proposito illud impedimentum evenit, quod omnium bonorum inimicum est, et Christianorum ingemiscit affectus, hoc est, Alexandrinus episcopus, in damnatione virorum inculpabilium potentissimus. Nam posteaquam injustae ejus 928 voluntati atque sententiae communicare non potui, ad aliud concilium terroribus atque insidiis me evocare conatus est: quatenus me, quod absit, aut seductionibus, faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret, ut mihi non esset licentia ad pietatem vestram Constantinopolim percurrere, aut ad Romanam Ecclesiam remeare.
CAP. II. Verumtamen confidens de auxilio Christi nostri Dei, a damnatione reverendissimi et sanctissimi viri innocentem me integrumque servavi; licet nulla flagella, nulla tormenta me possent facere ejus consentire sententiae; sed omnibus derelictis exinde discessi, per incognita et invia loca Romam veniens et reverendissimo papae, omnium quae in Epheso gesta sunt idoneus nuntiator existens. Vestra itaque veneranda clementia cognoscat a praefato papa cum omni occidentali concilio reprobata omnia, quae in Epheso contra canones per tumultus et odia saecularia a Dioscoro episcopo gesta sunt, et nulla ratione haec in his partibus suscipi posse, quae per potentiam praedicti, non sine lae sione fidei, et praejudicio sanctissimi viri innoxiique, commissa sunt. Quae vero constanti ac forti auctoritate pro fide a me nuntiata sunt superfluum credo narrare: nam haec ex litteris beatissimi papae poteritis agnoscere. Unde, domina splendidissima, 930 atque clementissima Augusta, adoranda vestra pietas in quibus libenter fecit initium, relinquere non debet, sed haec zelo religioso fidei constanti voluntate servare.
Τῇ φιλανθρωποτάτῃ καὶ εὐσεβεστάτῃ Πουλχερίᾳ Αὐγούστᾳ, Ἰλαρίων διάκονος.
EPISTOLA XLVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM. SYNOPSIS. I. Quod pseudosynodo non interfuerit gratulatur. --II. Monet ut fidem servet, Flaviano adhaereat, fratres confirmet. LEO episcopus urbis Romae dilectissimo fratri ANASTASIO episcopo Thessalonicensi.
CAP. I. Quantum relatione Hilari diaconi nostri cognovimus, magnum facinus Alexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est ut dum in fratrem nostrum Flavianum veteres aemulationes et odia privata desaeviunt, nec innocentiae probatissimi sacerdotis, nec Christianae fidei parceretur. Unde multum dilectioni tuae congratulamur quod te ad illam synodum ire cupientem opportunis obstaculis manus divina detinuit: ne abstenturus proculdubio a tanto scelere, indignis injuriis subjaceres, et furori impio militibus, quantum didicimus, armisque suffulto contraire non posses. Quia ergo prorupit in apertum perfidia quae latebat, et in nefandissimum haeresim unius imperitissimi senis asseclae transierunt, tempus probationis nostrae debemus agnoscere, et contra impetus adversantium munitionibus coelestibus freti, incommutabilis animi constantiam praeparare. Scimus, frater charissime, quia sacramento magnae pietatis suae aderit divina protectio.
CAP. II. Si quid igitur fraternitati tuae de impiis constitutionibus fuerit ingestum, protestamur pariter ac monemus ne vel in damnationem fratris insontis, vel in receptionem nefarii dogmatis consensum tui cordis immisceas. Major est enim qui in nobis est quam qui adversus nos (I Joan. IV, 4). Annitere potius, quantum te ipse naturae nostrae susceptor et glorificator adjuverit, ut omnium fratrum nostrorum corda confirmes. Nobis enim ab Evangelio generationis, et mortis ac resurrectionis Domini nostri Jesu Christi nullatenus recedentibus definitissimum est, in nostrae communionis numero non futuros eos qui conantur antiqua catholicae fidei fundamenta convellere. Data tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA XLVIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. SYNOPSIS. Post Ephesinam cladem consolatur, hortaturque ut fidem teneat.
LEO JULIANO fratri et coepiscopo salutem.
Cognitis quae apud Ephesum unius hominis praesumptione sunt gesta, magno quidem dolore affecti sumus de his quae impie furioseque commissa sunt; sed ad Dominum nostrum animos dirigentes, multam fiduciam ab ipsa quam sequimur veritate concipimus, non omittentes omnia agere quae auxiliante Dei gratia credimus profutura. Tenendum ergo nobis est quod tenemus, et saeviente unius turbinis procella, serenissimae fidei est amplectenda tranquillitas; donec radios suos veritas per universa diffundat, et caliginem infidelitatis consumat. Quae autem disposita sint, per latoris sermonem agnosces. Data tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.