Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 12)

Léon le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Tomus_ad_Flavianum + Epistolae_(Leo_I)/1 + Epistolae_(Leo_I)/2 + Epistolae_(Leo_I)/3 + Epistolae_(Leo_I)/4 + Epistolae_(Leo_I)/5 + Epistolae_(Leo_I)/6 + Epistolae_(Leo_I)/7 + Epistolae_(Leo_I)/8 + Epistolae_(Leo_I)/9 + Epistolae_(Leo_I)/10 · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

VI. (suite)

931 EPISTOLA XLIX. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. Flavianum, in quem Dioscorus immaniter saevierat, consolatur, eique opem promittit.

LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano.

Quae et quanta dilectio tua pro catholicae fidei defensione patiatur, per Diaconem, qui ab Epheso furtim est elapsus, agnovimus. Et licet magnificemus 932 Deum, qui te gratiae suae virtute confortat, necesse est tamen nos dolere eorum ruinas, per quos veritas impugnatur, et ipsa totius Ecclesiae fundamenta quatiuntur. Quia vero providentia Dei semper suis necessarium praestat auxilium, scire debet fraternitas tua, nos pro communi causa nihil eorum, quae agenda sunt, praeterire: ut primitus ad ea, quae universitati fidelium prosint, pervenire mereamur. Superest ut fortiter interim dilectio tua toleret, quae sibi ad aeternam gloriam non dubitat profutura. Perlator sane brevis hujus epistolae fideli sermone poterit enarrare, quidquid illud est, ad quod, adjuvante Domino, studio fidei et charitatis intendimus. Data III idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA L. AD CONSTANTINOPOLITANOS, PER EPIPHANIUM ET DIONYSIUM ROMANAE ECCLESIAE NOTARIUM. SYNOPSIS. I. Post pseudosynodum Ephesinam hortatur Constantinopolitanos ut fidei et Flaviano adhaereant. -- II. Consolatur de Flaviani injusta depositione. LEO episcopus et sancta SYNODUS quae in urbe Roma convenit, clero, honoratis, et plebi consistenti Constantinopoli, dilectissimis filiis in Domino salutem. CAP. I. In notitiam nostram, quae Ephesi contra opinionem omnium sunt acta, perlatis, magno animum nostrum fatemur moerore confusum: nec tantum licuisse iniquitati, 933 facile potuissemus credere, nisi filius noster Hilarus diaconus, qui a nobis vice nostra cum aliis ut interesset synodo missus fuerat, fugiens revertisset, declinans, ne injustae particeps esset sententiae. Quippe cum vox illic a nostris contradictionis emissa sit, quam Alexandrinus antistes, qui totum solus impotentiae suae vindicavit, audire contempsit, in consortium suae voluntatis invitos pertrahens sacerdotes, ut per vim coacti subscriberent, qui nullam damnationis causam idoneam reperissent. Sed hos ausus pio et Christiano principi confidimus minime placituros. Nunc quia Ecclesiam vestram hac ratione cognovimus dissipatam, consolandos adhortandosque vos esse credidimus nostris epistolis, ut pro catholicae fidei defensione perfidorum nequitiae resistatis. Nolumus enim dilectionem vestram hoc moerore percelli, cum major gloria vestram sit subsecutura constantiam, si a probabili sacerdote vestro nullae vos minae, nulla formido divellerit. Quisquis enim incolumi atque superstite Flaviano episcopo vestro, sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, numquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit numerari. Nos enim sicut Nestorium in sua perversitate anathematizavimus, ita eos qui veritatem carnis nostrae in Domino 935 Jesu Christo denegant, pari exsecratione damnamus.

CAP. II. State igitur in spiritu catholicae veritatis, et apostolicam cohortationem ministerio nostri oris accipite: Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29). Nolite arbitrari, dilectissimi, quod sanctae Ecclesiae suae desit, aut defutura sit divina protectio. SPLENDESCIT enim fidei puritas, cum ab ea sordes separantur errorum. Unde iterum iterumque vos ante conspectum Domini obtestamur pariter et monemus ut a fide in qua fundati estis, et in qua Christianissimum principem novimus permanere, non insidiis, non cujusquam persuasionibus moveamini; sed in persona episcopi vestri illum in oculis cordis habeatis, pro quo idem omnia pati, quae fuerint illata, non metuit: cujus per omnia imitatores vos esse cupimus, ut commune cum ipso praemium fidei habere possitis. Data idibus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA LI. AD FAUSTUM, ET CAETEROS ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. SYNOPSIS. Adhortatur eos ad constantiam in omni bono, maxime fidei et charitatis, et detestatur acta secundi concilii Ephesini.

937 LEO et sancta SYNODUS, quae in urbe Roma convenit, FAUSTO, MARTINO, PETRO, et EMMANUELI presbyteris et archimandritis Constantinopolitanis, dilectissimis filiis in Domino salutem.

Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus sollicitudinem devotionis vestrae latere non possent, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctae professionis vestrae, quae proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quae contra pacem Ecclesiae orta sunt a vestris cordibus repellatis, beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9); et custodientes unanimitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo, quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantiae merito faceret 939 clariorem. Hae autem perturbationes necesse est ut, auxiliante Dei gratia, celeriter destruantur, et omne quod reprobum est ab Ecclesiae puritate, quae nec maculam nec rugam recipit (Ephes. V, 27), respuatur: maxime cum ab insana imperitia in hoc usque proruptum sit, ut contra sacramentum salutis humanae, incarnationis Domini nostri Jesu Christi veritas denegetur, et antiquae fidei praedicator atque defensor, quia non acquievit blasphemiis quas olim sancti Patres nostri in multis haereticis damnaverunt, subjiciatur injuriis; in quo utique omnium Domini sacerdotum reverentia caeditur, et universa corporis Christi membra pulsantur. Sed quia gloriosum nobis est quidquid nos pati Deus voluerit pro veritate tolerare, in consortium vos patientiae paternis exhortationibus advocamus, ut per dilectionem vestram omnibus Deo servientibus quae scripsimus innotescant, et inimicis Evangelii resistentes, nec pastoris vestri dilectionem, nec unitatem catholicae fidei deseratis. Quoniam ea quae in Epheso nuper contra justitiam vel canonum disciplinam per unius hominis impotentiam gesta sunt, nulla catholicae fidei ratio rata esse permittit. Data idibus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA LII. THEODORITI EPISCOPI CYRI AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Merito se accurrere ad apostolicam sedem, tot praerogativis supra caeteras eminentem. --II. In laudes S. Leonis excurrit, commendatque zelum in Manichaeos, et epistolam ad Flavianum. --III. Quam immerito depositus fuerit, nec in jus vocatus, conqueritur. --IV. Susceptos a se pro Ecclesia labores enumerat. --V. Orat ne sedem apostolicam appellans repellatur; cui fidem suam probari optat ex scriptis suis; quae indicat. --VI. Sibi a Leone cupit induci quid de Ephesina sententia agere debeat. --VII. Legatos suos Leoni, seque ejus precibus ac sollicitudini commendat; se aliosque litteris imperatoriis retineri, ne ad pontificem se conferant. 942 LEONI episcopo Romae. CAP. I. Si Paulus, praeco veritatis, tuba Spiritus sancti, ad magnum Petrum se contulit, ut iis qui Antiochiae de legali conversatione ambigebant explicationem ab illo referret, multo magis nos humiles et pusilli ad apostolicam sedem vestram accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a vobis accipiamus. Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis siquidem praerogativis ornatur sedes vestra. Etenim alias urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, vel habitatorum frequentia; nonnullas etiam quae his carent spiritualia quaedam dona illustrant: vestrae vero bonorum affluentiam, bonorum largitor dedit. Illa enim omnium maxima et clarissima, quae et orbi terrarum praesidet, et incolarum multitudine redundat. Ad haec 944 imperium, quod rerum nunc potitur, et suum ipsa nomen subditis impertiit. Praecipue autem illam fides ornat, cujus testis idoneus est divinus Paulus clamans: Fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I, 8). Quod si statim post suscepta salutaris praedicationis semina mirabiles hos fructus uberrime protulit, praedicandae quae in ea nunc viget pietati quaenam par esse possit oratio? Habet praeterea communium patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulcra, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est, et radios quaquaversum diffudit; sed in Occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt; hic bonorum vestrorum est apex. At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit.

CAP. II. Cujus quidem rei cum alia multa in promptu sint argumenta, sufficit zelus vester adversus infames Manichaeos, quem sanctitas vestra nuper exeruit, et quo rerum divinarum studio vester in Deum sit amor patefecit. Sufficiunt et quae nunc a vobis scripta sunt, ut apostolicum characterem vestrum ostendant. Incidimus namque in illa quae de Dei Salvatorisque nostri incarnatione sanctitas vestra scripsit, et admirati sumus exactam operis diligentiam. Utraque enim eamdem opera declarabat, et aeternam ex aeterno Patre Unigeniti Divinitatem, et ejusdem ex Abrahae et David semine humanitatem, ac similem per omnia nobis fuisse assumptam naturam, hoc uno dissimilem quod peccati expers manserit, quippe quae non ex natura, sed ex libera voluntate nascitur. Et hoc praeterea litterae continebant, unum esse unigenitum Dei Filium, et impatibilem ejus 946 Divinitatem, quae nec verti queat, nec mutari, sicut et qui ipsum genuit Pater, et Spiritus sanctus. Ideoque patibilem naturam sumpsisse, quia divina natura passionem non recipiebat: ut per carnis propriae passionem impassibilitatem iis qui in ipsum crederent largiretur. Haec et alia his cognata litteris continebantur. Nos vero spiritualem sapientiam tuam admirati, Spiritus sancti gratiam, quae per vos locuta est, laudibus extulimus, rogamusque, et obsecramus, et precamur, et supplices oramus sanctitatem tuam, ut tempestate jactatis Dei Ecclesiis opem ferat.

CAP. III. Cum enim per eos quos sanctitas tua Ephesum misit tempestatis exitum speraremus, in graviorem procellam delapsi sumus. Alexandrinorum quippe justissimus antistes haudquaquam contentus fuit iniqua hac et injustissima depositione sanctissimi Deoque charissimi Constantinopolitanorum episcopi Domini Flaviani, neque ipsius animam explevit consimilis strages aliorum episcoporum; sed me quoque absentem calamo similiter jugulavit, nec in jus vocatum, nec praesentem accusatum, nec interrogatum de Dei ac Salvatoris nostri incarnatione quid sentiam. Et homicidas quidem, ac sepulcrorum effractores, alienarumque nuptiarum invasores, non prius condemnant judices, quam vel ipsi objecta crimina confessione sua firmarint, vel ab aliis aperte fuerint convicti. Nos autem hic in divinis legibus enutritus triginta quinque mansionibus distantes condemnavit ut voluit. Neque nunc tantum hoc fecit, sed anno etiam superiore, cum eo profecti essent duo viri Apollinaris morbo infecti, 948 et calumnias in nos texuissent, consurgens in Ecclesia nos anathemate confixit; idque cum ad eum scripsissem, et quae sentirem per litteras exposuissem.

CAP. IV. Ego vero Ecclesiae sane tempestatem defleo, caeterum quieti studeo. Sex enim et viginti annis commissam mihi ab universorum Deo Ecclesiam precum vestrarum auxilio cum rexerim; neque sub beatissimo Theodoto antistite Orientis, neque sub iis qui illi in Antiochenorum sede successerunt, vel minimam reprehensionem sustinui; sed divina mihi cooperante gratia, supra mille animas Marcionis morbo liberavi, multasque alias ex Arii et Eunomii partibus ad Christum Dominum perduxi. Et octingentarum Ecclesiarum pastoralem curam sortitus sum, tot enim Cyrus habet paroecias, in quibus precum vestrarum auxilio lolium nullum relictum est, sed omnibus haereticis erroribus grex noster ereptus est. Novit qui omnia conspicit, quot lapides ab infandis haereticis in me conjectos exceperim; quot mihi multis in urbibus Orientis certamina fuerint adversus gentiles, adversus Judaeos et adversus errorem omnem haereticum. Et post tantos sudores ac labores indicta causa condemnatus sum.

CAP. V. At ego apostolicae vestrae sedis exspecto sententiam, et oro atque obtestor sanctitatem vestram ut mihi rectum ac justum tribunal vestrum invocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire, et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. Sunt enim mihi, quae partim ante annos viginti, 950 partim ante octodecim, partim ante quindecim, partim ante duodecim scripsi, quaedam contra Arianos et Eunomianos, quaedam contra Judaeos et gentiles, quaedam contra magos, qui sunt in Perside, alia de universali providentia, et alia rursus de theologia, deque divina incarnatione. Exposita etiam sunt a me per divinam gratiam tum apostolica scripta, tum prophetica oracula. Et facile est ex his cognoscere an stabilem fidei regulam servarim, an ab ejus rectitudine deflexerim. Sed nolite, obsecro, supplices meas preces respuere, nec miseram meam canitiem post multos labores contumeliose tractatam despicere.

CAP. VI. Ante omnia ut a vobis docear oro an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere, an non; vestram enim sententiam exspecto. Quod si in judicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque nostri judicium exspectabo. Me quidem, testis est Dominus Deus, honoris et gloriae cura non tangit, sed scandali quod injectum est: quia multi e simplicioribus, atque ii maxime qui ex diversis haeresibus opera nostra emerserunt, sedem illorum qui condemnarunt, attendentes, haereticos nos fortasse existimabunt, cum dogmatis perfectionem perspicere non possint, quodque episcopatu tot annis gesto, non domum acquisierim, non agrum, non obolum, non sepulcrum; sed spontaneam paupertatem amplexus sim, et ea quae a parentibus ad nos pervenerant, post illorum mortem statim distribuerim, ut sciunt omnes qui habitant in Oriente.

CAP. VII. Prae omnibus autem sacrum Deoque charum caput vestrum obsecro ut precibus mihi opem et auxilium ferat. Haec per reverentissimos Deoque charissimos presbyteros, Hypatium et Abramium chorepiscopos, et Alypium monachorum qui apud nos sunt exarchum, sanctitati vestrae suggessi: quandoquidem ne ad vos 952 contenderem, regiarum litterarum vincula retinuerunt, quemadmodum et alios. Et sanctitatem vestram oro ut et paterno affectu illos videat, et sinceras aures vestras illis benignas praebeat, et calumniis vexatam ac sine causa impugnatam senectutem meam studio et providentia vestra dignetur, tum ante omnia fidei insidiis appetitae quam maximam potest curam gerat, paternamque haereditatem Ecclesiis integram custodiat: ut pro his etiam paratas remunerationes a munifico et liberali Domino sanctitas vestra recipiat.

941 Λέοντι ἐπισκόπῳ Ῥώμης.

ADMONITIO IN SEQUENTIS EPISTOLAE FRAGMENTUM. 1. Insigne quod subjicimus epistolae Anatolii fragmentum, ex quo hunc post Flaviani mortem ordinatum discimus, e codice Regio 940 a Cotelerio editum fuit inter Ecclesiae Graecae Monumenta tom. I, pag. 66. Istud Quesnellus secundae Leonis editioni inseruit, praemisitque epistolis 69, 70 et 71, datis mense Julio an. 450, in quibus de ipsius Anatolii ordinatione sermo est. In observationibus autem ad hoc fragmentum affirmat, circa haec tempora (praedictarum scilicet epistolarum Leonis) Flavianum obiisse; cui proinde Anatolius suffectus, circa idem tempus eam ad eumdem Leonem epistolam dederit ex qua hoc fragmentum excerptum fuit. Non assentimur. Flavianum enim paulo post Ephesinum latrocinium habitum mense Augusto anni 449, inter manus eorum a quibus in exsilium ducebatur glorioso ad Christum fine transisse eodem an. 449 testatur Prosper in Chronico. Concinit Historia Eutychianistarum, quae eum, dum in exsilium deportaretur, ipso in itinere apud Epipam Lydiae civitatem defunctum indicat. Potuit quidem haec mors a Flaviani inimicis aliquamdiu occultari ob Constantinopolitanos qui illi maxime favebant: unde archimandritae, clerus et populus Constantinopolitanae urbis qui ad Leonem litteras dedere citius circa Octobrem an. 449 (ut colligere licebit ex admonitione in epistolam 59), ejusdem episcopi mortem ignorabant. At nihilominus Anatolium ordinatum fuisse ante finem anni 449, ex Theodoro lectore manifestum est. In fragmentis enim ejusdem a Valesio collectis, ordinatione Anatolii ac nonnullis ejusdem ordinationis circumstantiis commemoratis, ait: Agebantur autem haec consulatu Protogenis et Asterii. Igitur sub finem ejusdem anni haec epistola ad Leonem scripta videtur; sicut et alia ordinatorum ejus, cujus fit mentio in epistola 71; nam statim post ordinationem ejusmodi epistolae scribebantur. 2. Sub idem tempus de eadem re ad Leonem litteras dedere Theodosius atque Pulcheria, et omnes hae epistolae simul videntur transmissae. Nondum tamen Romam pervenerant mense Martio anni 450, cum Leo scripsit epistolas 60 et 61, in quibus Flavianum adhuc vivum praesumit. Eas pontifex accipere potuit mense Aprili vel Maio; cujus morae quid in causa fuerit ignoramus. Cum autem difficilem rem proponerent, quae maturiorem consultationem flagitabat, forte hac de re Leo habuit illum tractatum, cujus gratia Petronium et Regulum Gallicanos diu se retinuisse scribit epist. 67, ad Ravennium, in quam vide annot. 2 (885 d). Haec quidem Anatolii causa adeo magnum pontifici negotium facessivit, ut quatuor legatos eligendos, instruendos, atque Constantinopolim transmittendos crediderit, quod non exiguam in respondendo dilationem flagitabat: unde nihil mirum si epistolae 69, 70 et 71 quibus hac de ordinatione respondet, datae fuerint mense Julio anni 450. Interim hoc fragmentum excerptum ex Anatolii epistola, quae statim post ejus ordinationem ante finem anni 449 exarata fuit, cum certa dies ac mensis lateat, praemittendum censuimus epistolae Leonis ad Theodosium, quae die 25 Decembris signatur. EPISTOLA LIII, seu EPISTOLAE ANATOLII CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI AD S. LEONEM FRAGMENTUM. De ordinatione sua. 954 Ex epistola ANATOLII Constantinopolitani ad LEONEM Romanum.

Etenim piissimus et Christi amans noster imperator Theodosius, qui cuncta in secundis post res ad Deum pertinentes ponit, cum sanctissima Constantinopolitana Ecclesia pastore orbata esset, deberetque accipere qui eam posset regere, plurimam ejusce rei curam suscepit. Ac primo quidem demandavit religiosissimo ejusdem urbis clero ut ad gubernationem aptiores decernerent cum probatione, sibi electionem omnium praecipui reservans. Deinde in his exorta immoderata dissensione, cunctisque hinc erga multos in varia studia scissis, jubet imperator conquiri clericos in regia urbe etiam ex aliis civitatibus ob quaedam (ita ut fit) negotia degentes, quo inter illos praestantior absque 956 ullo affectu in episcopalem dignitatem promoveretur. Quod cum factum fuisset, postea placuit iis qui in cuncta potestatem obtinent, permitti clero electionem primatis. Et ecce suffragia in me omnium minimum venerunt; non propter justitiam meam, sed ut Christus Jesus in me ostenderet omnem patientiam suam, juxta Apostolum (I Timoth. I, 16). Unde id operis incubuit sanctae synodo episcoporum Constantinopoli versantium, ut ad me ordinandum sine mora procederent.

953 Ἐκ τῆς ἐπιστολῆς Ἀνατολίου Κωνσταντινουπόλεως πρὸς τὸν Ῥώμης Λέοντα·

EPISTOLA LIV. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Nicaenae fidei se inhaerere scribit; Eutychen non minus quam Nestorium esse damnandum; concilium intra Italiam haberi postulat.

LEO urbis Romae episcopus THEODOSIO semper Augusto.

Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi vestro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo humanarum aemulationum fraude patiatur. A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae evangelicae atque apostolicae fidei pietas defendatur, satis plene ac lucide litteris meis, quas clementiam vestram jam dudum per famulum vestrum EPIPHANIUM tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse, reseratum est: nec ambigi potest, hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere, quod etiam venerandi Patres, quondam apud Nicaeam congregati, secundum fidem Symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt. Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus; ita juste etiam horum impietatem, qui veritatem carnis nostrae negant a Domino nostro Jesu Christo susceptam esse, damnamus, Gloriosissime. Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi 957 nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito auxiliante Deo poterunt omnia scandala, quae in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota, resecari: ut per universum regnum vestrum catholicae fidei integritate 958 servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deum crescere gloriam gaudeamus. Data octavo kalendas Januarias, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN SEQUENTES IMPERIALES EPISTOLAS. 1. Cur epistolae sequentes Leoninis insertae fuerint, probe notavit Quesnellus in brevi admonitione eisdem epistolis praemissa his verbis: Ex epistolarum subjectarum serie manifestum est scriptas eas fuisse consilio et hortatu sancti Leonis totiusque synodi, ex qua et cujus nomine datae sunt superiores pontificis litterae. Has igitur pro utrarumque affinitate hoc loco excudendas putavimus. Nam et clariorem illius synodi nobis ingerunt notitiam, cujus locum, tempus, materiem aliasque circumstantias aperiunt; et ab ipso Leone dictatae videntur. De quibus plura in dissertatione 1 de Vita et rebus gestis S. Leonis ad annum 449. Ipsae epistolae tres imperiales ad Theodosium. et alia ad Pulcheriam Leonis consilium palam testantur; has vero ab ipso Leone dictatas nihil indicat; quin nonnulla Leoninae scribendi rationi haudquaquam congruunt. 2. Quoad tempus vero, cum omnes tum quae traditae tum quae redditae fuerunt Augustorum epistolae, in una Chalcedonensi collectione exhibitae, chronica notatione careant, alii aliter opinati sunt. De quatuor prioribus epistolis in Orientem missis in primis statuendum est. Totum pendet ex interpretatione illorum verborum Valentiniani epist. 55: Cum advenissem Romam ad Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei Apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis rogatus sum scribere tuae mansuetudini. Ex recitatis autem verbis colligitur Valentinianum Romam accessisse pridie ante festivitatem apostoli Petri; die autem sequenti, id est ipso die festo ad basilicam apostoli Petri processisse; et illic post nocturnum officium a Leone aliisque episcopis qui ad idem festum convenerant, exoratum fuisse ut ad Theodosium scriberet. Idipsum Placidiam et Eudoxiam Augustas rogatas fuisse, ex aliis earumdem epistolis liquet. 3. Cardinalis Baronius ad an. 449, n. 164, arbitratus est has quatuor epistolas eodem anno scriptas fuisse post diem dedicationis basilicae S.

Petri, quae celebrari solet die decima octava Novembris, et ad eam diem usque retentos fuisse existimat episcopos, qui synodo Romanae superioribus epistolis 44 et seqq. memoratae interfuerant. Sed praeterquam quod non est verosimile episcopos, qui III kal. Octobris in Urbe convenerant, per quinquaginta dies Romae fuisse detentos absoluta jam synodo die 13, aut serius 15 Octobris, ut liquet ex epist. 44 et sequentibus; praeter hoc, inquam, nullum antiquum documentum superest, quo probetur Leone pontifice dedicationem basilicae S. Petri celebratam fuisse die 18 Novembris. Adde quod Valentinianum an. 449 Romae fuisse nullum aliunde indicium est; nonnulla autem suppetunt documenta quae eum anno 450 ibidem exstitisse probant. 4. Quesnellus diss. 1 ad an. 450, n. 1, Baronii sententiam impugnans, in aliam apertius erroneam transiit, contendens has epistolas scriptas fuisse post festum S. Petri die 29 Junii an. 450. Error ex duobus manifeste detegitur. Primum quia hoc anno Valentinianus Romae erat mense Martio, quo legem edidit Novellis insertam tit. 7, de Indulgentiis reliquorum, nec non mense Aprili ex tit. 38, de Naviculariis annuis, etc., ex quibus dies festus S. Petri, ante quem ille pridie Romam advenerat, dies 29 Junii esse non potest. Secundo quia cum Theodosius obierit die 28 Julii anni ejusdem 450, si post diem 29 Junii scriptae ac missae ad eum fuissent epistolae, post ejus mortem Constantinopolim pervenissent, nec potuisset alias, quae exstant, epistolas reddere. Alius igitur dies festus S. Petri cum Tillemontio et Pagio quaerendus est, et anterior quidem die III nonas Martii an. 450, quo memorata lex de Indulgentiis reliquorum data fuit. Ex antiquissimo Kalendario Bucheriano, in quo dies festi Romanae Ecclesiae notantur, discimus VIII kal. Martii Romae celebratum fuisse festum hoc titulo ibidem signatum: Natale Petri de Cathedra. Hoc itaque anno Valentinianus cum Augustis Romam pervenit IX kal. Martii; ipso autem festo Leo cum episcopis ab eisdem petiit ut ad Theodosium scriberent.

Porro ex Placidiae epist. 58 ad Pulcheriam colligitur eos scripsisse antequam eamdem Pulcheriam bonae causae favere ex ipsius litteris exploratum fieret; alias hujus rei aliqua mentio a Placidia eidem epistolae inserta fuisset. Id autem Romae innotuit ante diem 17 Martii hujus anni 450, quo S. Leo hac de re gratulatus Pulcheriae dedit epistolam 60. Igitur quatuor priores epistolae exaratae fuerunt paulo post diem 22 Februarii, et ante diem 17 Martii anni ejusdem, ac probabilius sub Februarii finem. 5. Cuique epistolae sive a Valentiniano, sive ab Augustis scriptae Quesnellus subjecit epistolam quam Theodosius reddidit. Nos collectionis Chalcedonensis methodum et rationem etiam temporis sequendam putavimus. Ut autem idoneum intervallum tribuatur transmissioni litterarum, Theodosii epistolae in Aprilem referendae videntur, ac propterea post epistolas 60 et 61 scriptas mense Martio easdem locavimus. 6. Quamvis probabilius existimemus omnes has epistolas scriptas fuisse Latine, uti Latine pariter scribebantur leges, etiamsi in Oriente darentur, interiisse tamen credimus originale Latinum, solamque superesse Graecam versionem, et Latina exempla, quae ad nos transmissa fuerunt, esse antiquam interpretationem ex Graeco, eamque ab homine lucubratam Latini sermonis minus perito, ut constabit ex aliquot locis valde obscuris et pessime redditis, quae Augustorum originali nequaquam congruunt. Hac etiam de causa notatio temporis a Graeco collectore semper omissa, in Latino textu pariter desideratur, quae suppleta fuit, cum Latinae Chalcedonensis collectionis auctor Latina originalia invenit. Confer Praefat. in epistolas num. 36. 7. Nunc titulum, qui tribus imperialibus epistolis 55, 56 et 57, in collectione Chalcedonensi praefigitur, exhibemus. In Graeca collectione sic: Θεῖον γράμμα καταπεμφθὲν, τοῦτο μὲν τοῦ δεσπότου ἡμῶν Οὐαλεντινιανοῦ, τοῦτο δὲ τῆς θείας μνήμης Πλακιδίας, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τῆς προσκυνητῆς Βασιλίδος Εὐδοξίας, πρὸς τὸν τῆς θείας μνήμης Θεοδόσιον, ὥστε κελεῦσαι ἐν τοῖς μέρεσι τῆς Ἰταλίας σύνοδον ἐπιτελεσθῆναι. In Latina vero nostri codices ita reddunt: Sacrae litterae tam a domino nostro Valentiniano, quam a divae memoriae Placidia, nec non et Eudoxia Augusta ad Theodosium divae memoriae, ut juberet in partibus Italiae concilium celebrari. EPISTOLA LV. VALENTINIANI IMPERATORIS AD THEODOSIUM AUGUSTUM. 962 Domino meo THEODOSIO, gloriosissimo, victori et triumphatori, perpetuo imperatori et patri, VALENTINIANUS gloriosus, victor ac triumphator semper Augustus et filius.

Cum advenissem in urbem Romam ad Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis rogatus sum scribere vestrae mansuetudini de fide, quae cum sit conservatrix omnium fidelium animarum, dicitur perturbata: quam nos a nostris majoribus traditam, debemus cum omni competenti devotione defendere, et dignitatem propriae venerationis beato apostolo Petro intemeratam et in nostris temporibus conservare: quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat ac facultatem de fide et sacerdotibus judicare, domine sacratissime pater, et venerabilis imperator. Hac enim gratia secundum solemnitatem conciliorum et Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit, propter contentionem quae orta est de fide. Huic itaque postulanti et conjuranti salutem nostram communem annuere 964 non negavi, quatenus ad tuam mansuetudinem meam petitionem ingererem, ut praedictus sacerdos congregatis ex omni orbe etiam reliquis sacerdotibus intra Italiam, omni praejudicio submoto, a principio omnem causam quae vertitur, sollicita probatione cognoscens, sententiam ferat, quam fides et ratio verae Divinitatis expostulat. Non debet enim nostris temporibus contra religionem turbarum petulantia praevalere, dum incommota fides hactenus fuerit conservata. Ad perfectiorem vero agnitionem vestrae divinitatis, direximus etiam gesta per quae et desideria et exclamationes omnium pietas vestra cognoscat.

EPISTOLA LVI. GALLAE PLACIDIAE AUGUSTAE AD THEODOSIUM. Domino victori THEODOSIO et triumphatori, semper Augusto filio, GALLA PLACIDIA piissima et florens, perpetua Augusta et mater.

Dum in ipso ingressu civitatis antiquae hanc curam habuissemus ut cultum beatissimo Petro apostolo redderemus, in ipso adorando altari martyris reverendissimus LEO episcopus, paululum se post orationem retinens, propter catholicam fidem apud nos deflevit, ipsum similiter 966 summum apostolorum, quem nuper adieramus, testem objiciens, episcoporum multitudine circumseptus, quos ex innumerabilibus civitatibus Italiae pro principatu proprii loci seu dignitate collegit; et verbis permiscens lacrymas, ad communionem sui fletus nostros quoque gemitus provocavit. Non enim modicum detrimentum est ex his quae gesta sunt, ut fides, quae antis temporibus regulariter custodita est a sacratissimo patre nostro Constantino, qui primus imperio splenduit Christianus, nuper turbata sit ad arbitrium unius hominis, qui in synodo Ephesinae civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, militum praesentia et metu appetens Constantinopolitanae civitatis episcopum Flavianum, eo quod libellum ad apostolicam sedem miserit, et ad omnes episcopos harum partium, per eos qui directi fuerant in concilio a reverendissimo episcopo Romae, qui secundum definitiones Nicaeni concilii consueti sunt interesse, domine sacratissime fili, venerabilis imperator. Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem fidei catholicae religionis immaculatam servari praecipiat: ut secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tamquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis judicium 968 transmittatur, in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit; quando scilicet decet nos huic maximae civitati, quae domina omnium est terrarum, in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem etiam in hoc providete, ne quod priscis temporibus nostra generatio custodivit, sub nos imminui videatur, et per praesens exemplum schismata generentur inter episcopos et sanctas Ecclesias.

EPISTOLA LVII. LICINIAE EUDOXIAE AUGUSTAE AD EUMDEM THEODOSIUM. De Ecclesiae catholicae turbatione. Domino THEODOSIO inclyto, semper Augusto, et patri, LICINIA EUDOXIA piissima et perpetua Augusta filia.

Omnibus notum est tuam mansuetudinem, curam atque sollicitudinem habere Christianorum et catholicae fidei, in tantum ut juberetis ad injuriam ejus nihil omnino faciendum. Cum igitur feliciter Romae fuissemus ingressae, et in liminibus basilicae sanctissimi apostoli Petri venissemus, Leo beatissimus Romanae civitatis episcopus, etiam cum aliis plurimis episcopis 970 postulationem nobis obtulit, dicens omne dogma religionis per Orientem fuisse turbatum, et accidisse, quatenus tota Christianorum fides ad confusionem omnem perduceretur. Nam Flavianum Constantinopolitanae Ecclesiae episcopum propter inimicitias Alexandrini episcopi ingemiscebat expulsum; et hoc cum aliis episcopis postulavit, protestans et ipsorum venerabilium locorum cultum, et mansuetudinis nostrae salutem, quatenus ad tuam clementiam ex hac causa meas litteras destinarem, domine sanctissime pater, et adorabilis imperator. Salutans igitur justa posco, quatenus his litteris curam vestra tranquillitas praebere dignetur, et quae male gesta sunt emendari praecipiat, donec omnibus quae jam definita sunt revocatis, ex integro causa fidei et Christianae religionis, quae mota est, in partibus Italiae congregato concilio, perquiratur. Scriptum est enim hic omnem contentionem motam, quatenus Flavianus episcopus ex humanis rebus potuisset auferri.

EPISTOLA LVIII. GALLAE PLACIDIAE AD PULCHERIAM AUGUSTAM, Qua concilium Ephesinum secundum detestatur. 972 GALLA PLACIDIA piissima semper Augusta, AELIAE PULCHERIAE piissimae semper Augustae filiae.

Ut Romam frequentibus concursionibus adaeque desideremus inspicere, causa nobis est amplectendae religionis, ut terminis sanctorum nostram exhiberemus praesentiam, quos certum est pro sua virtute in coelestibus constitutos, neque inferiora despicere. Nos itaque sacrilegum esse credimus, si solemnium ordinem denegemus. Cum igitur beato apostolo Petro nostram praesentiam dedissemus, illic multitudine sacerdotum reverendissimus Leo papa circumdatus, pro dignitate sui loci nos primus adiit: qui propter interpositam gemitus sui tristitiam, desiderium suum verbis pene insinuare non poterat. Vicit tamen constantia sapientiae sacerdotis, ut lacrymas paululum retineret, et causam violatae fidei, tamquam hujus vindex, manifesto sermone proferret. In quo sermone cognovimus nostris temporibus catholicam fidem esse turbatam, quam a divo patre nostro Constantino nostri generis parentes hactenus servaverunt. Secundum voluntatem namque cujusdam, pravum aliquid adversus sacerdotem Constantinopolitanum 974 excitatum dicitur. Nos itaque in Ephesino concilio, in quo nullus ordinem sacerdotum custodivit, neque mensuram, sine consideratione Divinitatis omnia esse gesta cognovimus, quatenus praesumptio et injustitia in quorumdam damnationem vim obtinere dicatur, quae nostris temporibus terribilia esse videntur. Debet itaque fides proprie valere, sanctissima atque venerabilis filia Augusta. Igitur tua clementia secundum catholicam fidem, quod semper nobiscum fecit, et nunc similiter conspirare dignetur, ut quidquid illo tumultuoso miserrimoque concilio constitutum est, omni virtute submoveatur, et omnibus integris permanentibus, ad apostolicae sedis, in qua primus apostolorum beatus Petrus, qui etiam claves regnorum coelestium suscipiens, sacerdotii principatum tenuit, episcopatus causa mittatur. Debemus enim primatum in omnibus immortali conversationi tribuere, quae totum mundum propriae virtutis dominatione complevit, et nostro imperio orbem gubernandum servandumque commisit.

975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. SYNOPSIS. I. Gratulatur quod et Flaviano semper adhaereant et errori resistant. --II. Veritas carnis in Christo ex mysterio Eucharistiae probatur. -- III. Probatur etiam ex ejus super universa provectione, et ex actionibus passionibusque ejus corporeis. --IV. Ex necessitate incarnationis ad culpam Adae eluendam, et prophetiis illam praenuntiantibus. --V. Varii errores contra incarnationis fidem. LEO episcopus clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli.

CAP. I. Licet de his quae in concilio sacerdotum nuper apud Ephesum gesta memorantur, multus nos moeror afficiat, eo quod, sicut consonans fama dispersit, et ipso rerum monstratur effectu, nec justitiae illic moderatio, nec fidei est servata religio; de vestrae tamen devotionis pietate gaudemus, et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla delata sunt, omnium vestrum probavimus affectum: quia vivit ac permanet apud bonos filios optimi patris justa dilectio, et catholicae doctrinae 976 eruditionem in nulla patimini parte corrumpi. Non dubie enim, sicut vobis Spiritus sanctus reseravit. Manichaeorum confoederantur errori, qui ab unigenito Dei Filio verum et nostrae naturae hominem negant esse susceptum, omnesque ejus corporeas actiones simulatorii volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati ne in aliquo praeberetis assensum, jam per filium meum Epiphanium et Dionysium Romanae Ecclesiae notarium cohortatoria ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem quam expetistis ultro praebuimus: ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere, ac modis omnibus laborare ut, auxiliante misericordia Dei, omnia quae ab imperitis et insipientibus excitata sunt scandala destruantur. Nec quisquam sibi audeat de sacerdotali honore blandiri, qui potuerit in exsecrandi sensus impietate convinci. NAM SI VIX in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt, nec excusatione est digna nec venia: maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, et in consensum suum aut terrore aut gratia instabiles quosque traducunt?

Tous les livres