Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 14)
VI. (suite)
1005 Salonius venerator vester, apostolatum vestrum in Domino saluto, orationum vestrarum subsidia deposcens.
Veranus cultor vestri apostolatus, beatitudinem vestram saluto, et ut pro me oretis peto.
EPISTOLA LXIX. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Consensum suum ad ordinationem Anatolii CP. suspendit; professionem fidei exigit. --II. Petit ut idem haereticorum communionem abdicet, communi fidei subscribat. Legatos mittit. Synodum postulat intra Italiam fieri. LEO episcopus THEODOSIO semper Augusto.
CAP. I. Omnibus quidem vestrae pietatis epistolis, inter eas sollicitudines quas pro fide patimur, spem securitatis nobis maximam praestitistis, Nicaenum commendando concilium: adeo ut ab illo, sicut saepe jam scribitis, non patiamini sacerdotes Domini deviare. Sed ne aliquid in praejudicium catholicae defensionis viderer egisse, de ordinatione ejus, qui Constantinopolitanae coepit Ecclesiae praesidere, nihil interim in alterutram partem temere rescribendum putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Quod aequanimiter ferat, 1006 obsecro, vestra clementia: ut cum talem se erga fidem catholicam qualem cupimus approbarit, de sinceritate ipsius et copiosius et securius gaudeamus. Ne vero aliqua illum de nostro animo mordeat sinistra suspicio, occasionem totius difficultatis amoveo, nec aliquid exigo quod aut arduum videatur aut dubium; sed ad id quod nullus catholicorum refutet invito. Noti enim sunt per universum mundum atque manifesti, qui ante nos, sive Graeca, sive Latina lingua in catholicae veritatis praedicatione fulserunt, ad quorum scientiam atque doctrinam quidam etiam nostrae aetatis accedunt, de quorum scriptis par et multiplex profertur instructio. Quae sicut Nestorianam haeresim destruxit, ita etiam hunc, qui nunc repullulat, abscidit errorem. Relegat itaque sollicite quae a sanctis Patribus incarnationis Dominicae fides fuerit custodita, semperque similiter praedicata, et cum sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolam (qua Nestorium corrigere et sanare voluit, pravas praedicationes ipsius arguens, et evidentius fidem Nicaenae definitionis exponens, quamque ab eo missam apostolicae sedis scrinia susceperunt) praecedentium sensui perspexerit consonantem; Ephesinae etiam synodi gesta recenseat, quibus contra Nestorii impietatem, a sanctae memoriae Cyrillo inserta et allegata sunt de incarnatione Domini catholicorum testimonia sacerdotum. Non aspernetur etiam meam epistolam recensere, quam pietati Patrum per omnia concordare reperiet. Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit expeti desiderarique cognoverit, catholicorum sententiis toto corde consentiat: 1007 ita ut sinceram communis fidei professionem, absolutissima subscriptione, coram omni clero et universa plebe declaret, apostolicae sedi et universis Domini sacerdotibus atque Ecclesiis publicandam: ut pacificato per unam fidem mundo, possimus omnes dicere, quod angeli, nato de Maria Virgine Salvatore, cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
CAP. II. Quia vero et nos et beati Patres nostri, quorum doctrinam et veneramur et sequimur, in unius fidei concordia sumus, sicut provinciarum omnium protestantur antistites, agat clementiae vestrae devotissima fides, ut quam primum ad nos Constantinopolitani episcopi, qualia debent, probati et catholici sacerdotis scripta perveniant, aperte scilicet atque dilucide protestantia quod si quis de incarnatione Verbi Dei aliud aliquid credat aut asserat, quam catholicorum omnium et mea professio protestatur, hunc a sua communione secernat, ut ei fraternam in Christo charitatem merito possimus impendere. Ut autem salubribus curis velocior pleniorque, auxiliante Domino per vestrae clementiae fidem praestetur effectus, ad pietatem vestram fratres et coepiscopos meos, Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem, presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi, per quos, quae nostrae forma sit fidei, manifestatis instructionibus quas misimus possitis dignanter agnoscere: ut si Constantinopolitanus antistes in eamdem confessionem toto corde consentit, securi, ut dignum est, de ecclesiastica pace laetemur, neque aliquid residere videatur ambiguum, 1008 unde superfluis forsitan suspicionibus laboremus. Sin vero aliqui a puritate nostrae fidei atque Patrum auctoritate dissentiunt, concilium universale intra Italiam, sicut synodus quae ob hanc causam Romae convenerat, mecum petiit, clementia vestra concedat: ut in unum convenientibus omnibus his qui aut ignorantia aut terrore prolapsi sunt, correctionis remediis consulatur, nec cuiquam ultra sit liberum ita Nicaenae synodi facere mentionem, ut ejus inveniatur esse fidei contrarius: quoniam et universae Ecclesiae et vestro hoc imperio profuturum est, si unus Deus, una fides et unum sacramentum salutis humanae, una totius mundi confessione teneatur. Data decimo septimo kalendas Augusti, Valentiniano septies et Avieno v. c. consulibus.
1009 EPISTOLA LXX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. Anatolii professionem fidei se exspectare. Legatos a se missos in Orientem. Per concilium generale removenda esse omnia scandala.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Gaudeo fidei clementiae vestrae, quod religiosum studium dignanter impenditis ut pax ecclesiastica renovetur, quae quorumdam dissensionibus videtur esse turbata. Debetur enim hoc vestrae specialiter gloriae, ut ablatis omnibus scandalis quae contra catholicam fidem inimicus excitaverat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis, quae facilius certiusque reparabitur, si pravorum sensuum nulla semina, nulla vestigia relinquantur. Quod tamen mearum partium est, praeterire non debeo, ut scilicet quid de incarnatione Filii Dei a Constantinopolitano episcopo teneatur agnoscam; praesertim cum ordinationem ipsius dura praecesserint, taliaque ad nos debuerit scripta dirigere, quae illum a contagione hujus qui nuper emersit erroris alienum evidenter ostenderent. 1010 Optans itaque securam cum eo habere concordiam, gratiamque illi fraternae charitatis impendere, scribere ei interim distuli; non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Simplex enim est absolutumque quod posco, ut remoto longarum disputationum labore, sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolae, quam ipse ad Nestorium miserat, acquiescat; in qua et errorem Nestorii arguit, et fidem Nicaenae definitionis exposuit; vel epistolae meae quae ad sanctae recordationis Flavianum episcopum est directa, consentiat. Quibus vigilanter inspectis, Constantinopolitanus antistes repudiandum sibi, quod ausa est contra puram et singularem fidem imperita insipientia definire, incunctanter agnoscat: quia et mea et sanctorum Patrum de incarnatione Domini concors per omnia et una confessio est. Quam si quis existimaverit non sequendam, ipse se a compage catholicae unitatis abscidit; cum tamen nos ut in integrum omnia revocentur optemus. Ad effectum vero salubrium dispositionum velocius obtinendum, fratres et coepiscopos meos Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbyteros probatissimos viros misi, qui clementiae vestrae formam fidei quam secundum doctrinam venerabilium Patrum praedicamus offerrent, et remotis circumlocutionibus quibus obscurari veritas solet, 1011 quid de incarnatione Filii Dei a totius orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset ostenderent: quos post divinam gratiam sancto vestrae pietatis auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio: cum correctione adhibita omnes oporteat in unius confessionis redire concordiam. A qua si forsitan ab aliquibus discrepatur, universale concilium sacerdotum haberi intra Italiam, clementia vestra annitente, jubeatur: quo remota arte fallendi, tandem pateat quid altiore tractatu aut coerceri debeat aut sanari. Data XVII kalendas Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.
div
Leo I PapaEpistolae0Saeculo V Leo I Papa Epistolae LXXI-LXXX Saeculo V
editio: Migne 1846 fons: Corpus Corporum
7 9
8
EPISTOLA LXXI. AD ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. SYNOPSIS. De silentio Anatolii et ordinatorum ejus circa errorum abdicationem conqueritur. De missis legatis pro causa fidei certiores eos facit.
LEO episcopus FAUSTO, MARTINO, PETRO, MANUELI, JOB, ANTIOCHO, ABRAHAMIO, THEODORO, PIENTIO, EUSEBIO, HELPIDIO, PAULO, ASTERIO et CHAROSO presbyteris et archimandritis, et JACOBO diacono et archimandritae.
1012 Causa fidei in qua salus Christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit metuentem ne improbitas quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis et pertinacior fiat et latior. Nam cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxerit quibus solicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiae demonstraret, ipse Constantinopolitanus episcopus, et hi qui eumdem consecrarunt, praeter id quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt; quasi in illa Ecclesia nullum scandalum, nulla exstitisset offensio, aut non hinc praecipue fuerit ordinati meritum demonstrandum, si aliena a se, quae catholicorum sensibus sunt adversa, docuisset. Ne ergo, quod inter longinquas regiones accidere solet, in nimias dilationes tenderet veritatis examen, fratres et coepiscopos nostros Abundium, et Asterium, sed et Basilium, et Senatorem presbyteros, probatissimos viros, ad piissimum principem cum sufficienti paternarum auctoritatum instructione direximus. Quos in omnibus, fratres charissimi, diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adjuvari, ut impietas, quae caecis ausibus in exitialia abrupta processit, simplices quosque decipiendi ulterius non habeat potestatem; cum aptiore medicina etiam illis cupiamus per correctionis remedia subveniri, qui aut imperitia sunt lapsi, aut terrore traducti. Et ideo vos, qui justificamini per fidem, 1013 quia catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanae per Spiritum sanctum estis edocti, collaborate nobiscum, et quanta potestis devotione satagite ut, falsitate destructa et fidei soliditate 1014 defensa, secura per totum mundum Dei pace potiamur. Data XVI kal. Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus sequentem epistolam chronica nota expertem collocavit primo loco inter epistolas anni 451, post epistolam 75, ad eumdem Faustum scriptam VI idus Novembris an. 450. At epistola 75 exarata fuit, cum propitio Domino multum catholicorum est aucta libertas, nimirum post Theodosii mortem, qui Eutychianis patrocinabatur. Epistola vero nunc subjicienda scripta fuit, cum aliqua humana ratio seu metus aliquis ab aperta veritatis defensione poterat cohibere: unde pontifex Fausto animum acuens, Exhortor, inquit, tuam beatitudinem, ut non confundaris de Evangelio generationis Domini Jesu Christi; quod vivum adhuc Theodosium praesumit. Hinc ante Theodosii mortem, quae incidit exeunte Julio anni 450, vel saltem ante mortis ejus notitiam, quae ad Leonem pervenit antequam scriberet VI idus Novembris epistolam 75, sequentes litterae datae videntur.
2. In collectione Chalcedonensi, ex qua una hanc epistolam habemus, describitur cap. 6 post Flaviani epistolam inter Leoninas 22, et ante epist. 28, datam idibus Junii an. 449, ex quo sub hoc tempus lucubrata videri potest. Cum vero Chalcedonensis collectionis auctor exactum temporum ordinem non usquequaque servaverit, ut ex aliis documentis liquet, locus huic epistolae in ea collectione tributus, cogere non debet: cum praesertim prima epistolae verba, Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, indicent jamdiu inter Leonem et Faustum intercessisse litterarum commercium, quod ab initio Eutychianae causae coepisse videtur. Inter epistolas quae ad nos pervenere, prima ad Faustum et caeteros archimandritas est epistola 32, data idibus Junii an. 449. Dein alia ad eosdem, scilicet epist. 51, ex Romana synodo scripta idibus Octobris anni ejusdem; et haec est prima post latrocinium Ephesinum, quando Theodosio patrocinante Eutychianorum vis et impotentia innotuit. Post hanc sequitur epistola 61, ad Faustum et Martinum, exarata die 17 Martii an. 450. Cum in hac Leo memoret eorum litteras ad se transmissas eodem tempore quo ipse dederat epistolam 51, uti animadvertimus annot. 48 (Col. 871, n. m) in epist. 59, exploratum videtur has Fausti et Martini litteras tunc acceptas, fuisse primas post latrocinium Ephesinum, et epistolam 61 fuisse primam epistolam, quam ad eosdem misit post epistolam 51, ac propterea metuens ne haec epistola 51 ad eos forte pervenerit, hac prima occasione ejus exemplum ipsi epistolae 61 adjecit. Hinc sequens epistola 72, qua aliis Fausti posterioribus litteris per Parthenium directis S. pontifex respondet, ante epistolam 61 collocanda non fuit. Cum porro ex dictis vivente Theodosio vel ante notitiam mortis ejusdem tradita fuerit, certus autem dies ac mensis ignorentur, in fine litterarum quae vivo Theodosio datae fuerunt eam collocavimus, ita tamen ut affirmare solum possimus eam exaratam inter Martium et Novembrem anni 450. 3. Originale Latinum hujus epistolae desiderari credimus: Latinus enim textus, quem ex mss. Latinis collectionis Chalcedonensis habemus, versio videtur ex interpretatione Graeca: unde, praeter nonnulla a Leonis stylo aliena, nota chronica abest, uti deest in omnibus epistolis ejusdem collectionis, quae a Graeco redditae fuerunt. Hinc primum locum tribuimus interpretationi Graecae, quae originalis vicem supplet. EPISTOLA LXXII. AD FAUSTUM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. Fidem ejus laudat; ad solticitudinem hortatur.
1016 Dilectissimo Fausto presbytero LEO episcopus.
Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, et affectum salutationis exsolvere: quoniam et scio te probabilem et sincerissimae fidei esse custodem, et qui non circumducitur omni vento doctrinae, sed in fundamento prophetarum et apostolorum, qui Christus est, firme consistere: ut cum venerit filius hominis in Divinitate sua ad purgationem totius mundi, in electione reperiaris frumentum aeternitatis, qui dignus thesaurizari possis in horreis. Susceptis itaque litteris per filium meum Parthenium, reciprocam salutationem exsolvens, exhortor tuam beatitudinem, fili charissime, ut non confundaris de Evangelio 1018 generationis Domini Jesu Christi filii David, filii Abraham secundum carnem: quoniam haec fides vincit mundum, quando quis credit quia Christus Jesus est Filius Dei. Si quae vero fidei quaestiones inveniuntur, admonemus ut de his quae ad communem utilitatem pertinent latius nobis scribas, libenter suscipientibus qui ista detulerint.
1015 Τῷ ἀγαπητῷ υἱῶ Φαύστῳ πρεσβυτέρῷ Λέων ἐπίσκοπος.
EPISTOLA LXXIII. VALENTINIANI ET MARCIANI AD ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. De electione sua et de concilio celebrando. Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi triumphatores, semper Augusti, LEONI reverendissimo archiepiscopo gloriosae civitatis Romae.
Ad hoc maximum imperium venimus Dei providentia et electione senatus excellentissimi cunctaeque militiae. Unde pro reverenda et catholica religione fidei Christianorum, cujus auxiliis virtutem nostrae potentiae confidimus gubernari, tuam sanctitatem principatum in Episcopatu, divinae 1019 fidei possidentem, sacris litteris in principio justum credimus alloquendam: invitantes atque rogantes ut pro firmitate et statu nostri imperii aeternam Divinitatem tua sanctitas deprecetur, ut et tale propositum atque desiderium habeamus, quatenus omni impio errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat, ab omni scelere pura et intemerata consistens. Actum Constantinopoli, consulatu VII domni Valentiniani Augusti PP., et Avieni. v. c.
EPISTOLA LXXIV. AD MARTINUM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. Quam bonum sit pro veritate pati, cujus unitatem locorum spatia non scindunt. De legatis mentio.
LEO episcopus MARTINO presbytero.
Gratias agimus Deo, et multam fiduciam piae exsultationis accipimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem ita spiritu fidei vigere cognoscimus, ut cordibus vestris nihil infirmitatis haeretica possit inferre tentatio: ad quam divinitus destruendam nec defuit, ut scitis, sollicitudo nostra, nec deerit, donec omnipotentis dextera Dei omnia diaboli arma confringat: cui ob hoc aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur. Si quid autem aut difficultatum intervenit aut morarum, cum aequanimitate tolerandum est: quoniam ubi veritas est magistra, numquam desunt divina solatia, fratres charissimi. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumus, et toto corde Jesum Christum Dominum nostrum verum Deum et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestrae professionis concordia gloriamur: tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente Apostolo: 1021 Vobis enim donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29). Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos, quos pro apostolicae fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos: cum totius actionis nostrae didiceritis affectum, et curam vestram atque consilium pio operi junxeritis. De qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes epistolas miserimus, quibus abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur. Divinae erit virtutis et gratiae ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam videmus aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum (I Tim. III, 16), quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus auferre non potuit. Data idibus septembris, Valentiniano et Avieno v. c. consulibus.
EPISTOLA LXXV. AD FAUSTUM ET MARTINUM PRESBYTEROS. SYNOPSIS. I. Intolerabile esse scribit Occidentalibus episcopis, quod Ephesi contra fidem actum est. --II. Antichristo militare tam Nestorium quam Eutychen; contra quos Ecclesia profitetur non unam naturam, sed unam se adorare personam. 1022 LEO FAUSTO et MARTINO presbyteris et archimandritis. PER MAXIMINUM comitem.
CAP I. Omnes scribendi occasiones libenter amplectens, alloqui dilectionem vestram sacerdotali affectione non desino: ut ex ipsa frequentia litterarum possitis agnoscere quantam curam Ecclesiae universalis habeamus, pro cujus piissima fide studiosius defendenda vestram quoque devotionem oportet laborum nostrorum esse consortem. Nam et per fratres nostros episcopos atque presbyteros, quos pro Christianae religionis statu misimus, quosque dudum vobiscum esse confidimus, plenissime ex omni instructione quam dedimus potuistis advertere quam intolerabile habeatur apud cunctos nostrarum partium sacerdotes, quod profana quorumdam insipientia contra sacramentum redemptionis humanae inferre molita est. Et nunc per filium nostrum Maximinum comitem continuatim vos alloquiis cohortamur, ut quia propitio Domino multum catholicorum est aucta libertas, assumatis constantiam spiritalem contra Antichristi praecursores, dicente beato Joanne: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum Christum ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3).
CAP. II. Cui Nestorius et Eutyches sub diversa quidem erroris specie, sed sub eodem spiritu falsitatis militare voluerunt, cum catholica fides apostolicis atque evangelicis imbuta doctrinis utrumque detestetur, utrumque condemnet; quae ex quo coaeternum Patri Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quem credit Filium Dei, eumdem etiam filium hominis confitetur; et in uno vero Deo ac 1023 vero homine Domino Jesu Christo non unam naturam, sed unam se profitetur adorare personam. In hac fide nobiscum inseparabiliter atque indifferenter uniti, state constanter et viriliter agite; ac si quae sunt morae de his quae poscimus ordinandis, per occasiones tamen, quas fidas gratia divina providerit, litteris nos vestrae dilectionis instruite. Quia multum solatii est, 1024 cum sollicitis animis rerum desideratarum actio nuntiatur. Volumus autem ut hae litterae nostrae, quas ad vestram dilectionem misimus, etiam caeteris catholicis innotescant: quo intelligant se quoque ad defensionem fidei hisce nostris exhortationibus incitari. Data sexto idus Novembris, Valentiniano Augusto septies et Avieno consulibus.
EPISTOLA LXXVI. MARCIANI IMPERATORIS AD ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. Decimo kalendas Decembris Constantinopoli, domino nostro Valentiniano imperatore nostro piissimo septimum et Avieno clarissimis consulibus, sacrae litterae missae sunt a domino nostro Marciano perpetuo imperatore ad sanctissimum episcopum Leonem, quibus significabat eos qui ab eodem viro reverendissimo missi fuerant hilariter fuisse susceptos: quare cum omni alacritate eo se conferre dignetur, et synodum celebrare; vel, si hoc ei grave videbitur, suis litteris significet ut, sacris litteris episcopis vocatis, in qua placuerit civitate, fidei convenientia decernantur.
1025 LEONI reverentissimo episcopo Ecclesiae gloriosissimae civitatis Romae, MARCIANUS.
De studio et oratione nostra sanctitas tua non dubitat: quoniam veram Christianorum religionem et apostolicam fidem firmam volumus permanere, et ab omni populo pia mente servari. Denique securitatem nostrae potentiae ex recta religione et propitiatione Salvatoris nostri consistere non ambigimus. Quapropter reverendissimos viros quos ad nostram pietatem sanctitas tua direxit libenter et sicut decebat animo grato suscepimus. Superest ut si placuerit tuae beatitudini in has partes advenire et synodum celebrare, hoc facere religionis affectu dignetur: nostris utique desideriis vestra sanctitas satisfaciet, et sacrae religioni quae utilia sunt decernet. Si vero hoc onerosum est ut tu ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis litteris tua sanctitas manifestet, quatenus in omnem Orientem et in ipsam Thraciam et Illyricum sacrae nostrae litterae diligantur, ut ad quemdam definitum locum, ubi nobis placuerit, omnes sanctissimi episcopi debeant convenire, et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas definivit, sua dispositione declarent.
EPISTOLA LXXVII PULCHERIAE AUGUSTAE AD SANCTISSIMUM ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. 1028 Missae sunt etiam divinae syllabae a divae memoriae Pulcheria ad eumdem virum sanctissimum, nuntiantes Deo amicissimum archiepiscopum Constantinopolitanum Anatolium, omni errore seposito, epistolae nuper missae ad sanctae memoriae Flavianum absque ulla mora subscripsisse, et sustineri jam ut quaedam synodus fieret in partibus Orientis; corpus vero ejusdem sanctae memoriae Flaviani Constantinopolim fuisse perductum, ut in basilica apostolorum sepeliretur. Episcopi etiam, qui unanimes erant sanctae memoriae Flaviano, et ad exsilium fuerant destinati, et hos revocandos fore, ut ad recipiendas Ecclesias suas synodi sententiam sustinerent.
1030 LEONI reverendissimo episcopo Ecclesiae gloriosae civitatis Romae, PULCHERIA venerabilissima Augusta.
Litteras tuae beatitudinis cum decenti omni episcopo veneratione suscepimus; per quas tuam fidem puram et talem cognovimus, qualis debet cum sanctitate sacro praeberi templo. Ego vero similiter ac meus dominus tranquillissimus imperator, meus conjux, in eadem semper et mansimus et manemus, omnem pravitatem atque pollutionem et maleficium declinantes. Sanctissimus igitur gloriosae Constantinopolis episcopus Anatolius in eadem fide permansit atque religione, et tuarum litterarum apostolicam confessionem complectitur, illo errore sublato qui ab aliquibus nunc ortus est, sicut ex ejus quoque litteris clarius tua sanctitas agnoscere poterit; et epistolae namque similiter catholicae fidei, quam ad sanctae memoriae Flavianum episcopum tua beatitudo direxit, sine aliqua dilatione subscripsit. Et propterea tua reverentia quocumque modo perspexerit, significare dignetur; ut omnes etiam totius Orientis episcopi, Thraciae atque Illyrici, sicut etiam nostro domino piissimo imperatori meo conjugi placuit, in unam civitatem velociter ab Orientalibus partibus valeant convenire; et illic facto concilio, et de catholica confessione, et de his episcopis qui ante hoc segregati sunt, sicut fides 1032 et Christiana pietas exigit, te auctore decernant. Super haec autem sciat tua sanctitas, quoniam praecepto nostri domini et tranquillissimi principis mei conjugis in gloriosa civitate Constantinopoli sanctae memoriae episcopi Flaviani corpus allatum est, et in basilica Apostolorum, in qua consueverunt praecessores episcopi sepeliri, competenter est positum. Et hos similiter episcopos, qui propter eamdem causam, quoniam cum sanctissimo Flaviano ad concordiam fidei catholicae concurrerant, exsilio deportati sunt, reverti, robore pragmatici sui praecepit; quatenus per approbationem synodi, atque sententiam omnium episcoporum convenientium, episcopatum et ecclesias proprias recipere decernantur.
1033 EPISTOLA LXXVIII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. Pro datis litteris et fide defensa gratias agit. LEO episcopus MARCIANO semper Augusto.
Litteras pietatis vestrae accepisse me gaudeo, et ad significationem totius prosperitatis pertinere cognosco, cum sermones vestri initia pro fidei nos faciant 1034 integritate securos. Quantas itaque clementiae vestrae gratias referamus, non ex verbis nostris, sed ex beneficiis vestris, quae Ecclesiae contulistis, agnoscite: non ambigentes qualem illum retributorem in omnibus habeatis pro cujus tam pie estis religione solliciti; et qui vos, ut res ipsa demonstrat, ad hoc ut fides catholica ab insidiis inimicorum suorum defenderetur, elegit, gloriosissime. Haec me nunc breviter per fratris mei Anatolii clericos pietas vestra scripsisse dignanter accipiat. Pleniora autem de omnibus quae ad curam meam pro statu Ecclesiarum et concordia pertinent Domini sacerdotum, per legatos nostros scripta direximus. Data idibus Aprilis, 1035 Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXXIX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. De repressis ejus auctoritate Nestorio et Eutychete gratias agit. --II. De legatis adjutis, reductis ad sedes suas sacerdotibus, revocatis in urbem Flaviani reliquiis, et lapsis, si subscribant fidei, recipiendis. --III. De Eusebio communione sedis apostolicae fruente, et Juliano Coensi; et de clericis CP. Flaviano faventibus. LEO episcopus urbis Romae, PULCHERIAE Augustae.
CAP. I. Quod semper de sancta pietatis vestrae mente praesumpsimus, id plenissime experiendo cognovimus, Christianam fidem, quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen praesentibus et in defensionem ejus a Domino praeparatis, non posse turbari. Non enim Deus aut suae misericordiae sacramentum, aut vestri laboris deserit meritum, quo dudum subdolum sanctae religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiae depulistis; cum haeresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit, quia non fefellit famulam et discipulam veritatis, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia. De quo virtutum 1036 agone processit ut per sollicitudinem vestram ea quae per Eutychen diabolus molitus est, non laterent, et qui sibi singulas partes geminae impietatis elegerant, una catholicae fidei virtute procumberent. Secunda ergo haec vobis de perempto Eutychetis errore victoria est; quem, si quid sani cordis habuisset, dudum in auctoribus suis perculsum olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis cineribus rediviva tentaret incendia commovere, ut in eorum transiret consortium, quorum secutus esset exemplum, gloriosissima Augusta. Libet igitur exsultare cum gaudio, et pro vestrae clementiae prosperitate digna Deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes in quibus Domini Evangelium praedicatur duplicem jam et palmam contulit et coronam.