Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 13)
VI. (suite)
CAP. II. Spernantur hujusmodi a sanctis membris corporis Christi, neque sibi catholica libertas infidelium jugum patiatur imponi. Extra donum enim divinae gratiae et extra sacramentum habendi sunt salutis humanae, qui negantes naturam nostrae carnis in Christo, et Evangelio contradicunt, et Symbolo 977 reluctantur. Nec sentiunt se in hoc praeruptum sua obcaecatione deduci, ut nec in passionis Dominicae, nec in resurrectionis veritate consistant: quia utrumque in Salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore jacuere? ut nec auditu discerent, vel lectione cognoscerent, quod in Ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta taceatur. Quia in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impartitur, hoc sumitur: ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem ipsius qui caro nostra factus est transeamus. Unde et ad confirmationem charitatis vestrae, quae laudabili fide inimicis veritatis obnititur, apte atque opportune sermone affectuque Apostoli utar, et dicam: Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri; ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nobis, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur (Ephes. I, 15-23).
CAP. III. Dicant hic adversarii veritatis quando omnipotens Pater vel secundum quam 978 naturam Filium suum super universa provexerit, vel cui substantiae cuncta subjecerit. Deitas enim Verbi par in omnibus et consubstantialis est Patri, et sempiterne atque intemporaliter una eademque potentia est genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3), superior est omnibus quae creavit, nec umquam Creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit: cui proprium et sempiternum est, nec aliunde quam de Patre, nec aliud esse quam Pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui crevit, nec habebat divitias ejus naturae cujus indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arius rapit, cujus perversitati multum haec suffragatur impietas, negans Verbo Dei humanam inesse naturam, ut dum humilitatem in Dei majestate fastidit, aut falsam in Christo asserat imaginem corporis, aut omnes actiones ejus passionesque corporeas, Deitatis potius fuisse dicat quam carnis. Quodlibet autem defendere audeat, prorsus insanum est: quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut aliquid passa sit Deitas, aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur Dei Filius, cui cum Patre et cum Spiritu sancto in una incommutabilis Trinitatis essentia, hoc quod est esse perpetuum est: in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae, venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Venit autem non locali accessu, nec motione corporea, tamquam praesens futurus unde abfuisset, aut illinc recessurus unde venisset; sed venit per hoc quod erat visibile et commune cernentibus declarandus, humanam scilicet carnem atque animam in visceribus Virginis matris accipiens, ut manens in forma 979 Dei, turmam servi sibimet et similitudinem carnis peccati uniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis.
CAP. IV. Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros, nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14), in ea scilicet natura quae nostri et sanguinis esset et generis. Propter quod dicit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 18, 19). Et iterum: Quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 2). Hi utique omnes, qui licet in Adam sint nati, in Christo tamen inveniuntur renati, habentes fidei testimonium, et de justificatione gratiae, et de communione naturae: quam qui susceptam ab unigenito Dei Filio in utero Davidicae virginis diffitetur, ab omni sacramento Christianae religionis alienus est; et nec sponsum agnoscens, nec sponsam intelligens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est Verbi, quo omnis qui ipsum integre confitetur induitur. Erubescens autem illud, et quasi indignum refutans, nullum ex eo habebit ornatum: ac licet se regio inserat festo, sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem tamen regis fallere improbus conviva non poterit; sed, sicut ipse Dominus protestatus est, tolletur, et ligatis manibus et pedibus mittetur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Unde quicumque in Christo non confitetur corpus humanum, noverit se mysterio incarnationis indignum, nec ejus sacramenti habere consortium, quod Apostolus praedicat, dicens: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, 980 et erunt duo in carne una. Et exponens quid per hoc significaretur, adjecit: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 30-32). Ab ipso ergo principio generis humani omnibus hominibus Christus est denuntiatus in carne venturus. In qua, sicut dictum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim novae conditio naturae, quae in baptismate non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et Christus corpus est hominis.
CAP. V. Unde non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam, sive mentem rationalem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de Verbo in carnem converso atque mutato: quae tria falsa et vana Apollinaristarum haereticorum tres partes varias protulerunt. Nec dicimus quod beata Virgo Maria hominem sine Deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justeque damnavimus; sed dicimus Christum Dei Filium, Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum, natum de matre homine certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua major est Pater, minuere aliquid ejus naturae, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui verissime dixit, et secundum Deum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et secundum hominem: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem, quae sola veros efficit Christianos, quamque, ut intelligimus et probamus, pio studio et laudabili amore defenditis, perseveranter tenete et constanter asserite. 981 Et quoniam oportet vos post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiam promereri, humiliter ac sapienter exposcite ut petitioni nostrae, qua plenariam indici synodum postulavimus, clementissimus imperator dignetur annuere: qua citius, adjuvante misericordia Dei, et sanis fortitudo augeatur, et morbidis, si curari acquiescant, medicina praestetur.
EPISTOLA LX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. Per Eutychen fidei fundamenta concuti; adversus quem concilium generale Pulcheria annitente celebrari cupit.
982 LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Gaudere me plurimum et exsultare in Domino pietatis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Haeresis quippe est nimis impia et Evangelio veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatae Virginis matris veram carnem nostrae sumpsisse naturae, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra praetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat, cujus eum esse constat alienum, gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 983 saeculi (Matth. XXVIII, 20); eodemque opere et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus: quae prius poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accepi. Spero autem affuturam misericordiam Dei, ut cooperante clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur: quoniam res humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies, et Avieno, v. cl. consulibus.
div
Leo I PapaEpistolae0Saeculo V Leo I Papa Epistolae LXI-LXX Saeculo V
editio: Migne 1846 fons: Corpus Corporum
6 8
7
EPISTOLA LXI. AD MARTINUM ET FAUSTUM PRESBYTEROS. SYNOPSIS. I. De litteris ad eos scriptis monet. -- II. Hortatur ut fidei causam adjuvent, iisque sollicitudinem suam spondet. LEO episcopus, MARTINO, et FAUSTO presbyteris et archimandritis.
CAP. I. Bonorum operum et spiritalium studiorum Deum auctorem esse non dubium est; qui quorum incitat mentes, adjuvat actiones. Quod nobis praesenti experimento 984 evidenter apparuit. Siquidem inter discretarum spatia longinqua regionum, unum sumpserunt corda nostra consilium, ut quod a nobis desiderabatis, eo vobis tempore quo epistolae vestrae mittebantur occurrerit, si tamen dilectioni vestrae tradi scripta nostra potuere, quae non solum apostolicae sedis auctoritate, sed etiam sanctae synodi, quae ad nos frequens convenerat, unanimitate directa sunt, ut in his quantam curam totius Ecclesiae habeamus appareat; hortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando: quorum pios et catholicos animos non diffidimus opem atque auctoritatem suam justis petitionibus praestituros; quo citius, auxiliante Domino, perniciosa haeresis, et dudum sanctorum Patrum auctoritate damnata, quae nuper Ephesi male adjuta est, auferatur.
CAP. II. Interim vero det operam, quantum fieri potest, vestra dilectio ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat quid contra impium sensum secundum doctrinam evangelicam et apostolicam praedicemus. Quia licet plene, quae semper fuisset atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addidimus. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat; et intelligo mihi aliud non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur impendam. Ne autem aliqua negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorumdem 985 nunc mittenda credidimus: ut nullo modo fidei quam defendimus praedicatio vestrae notitiae subtrahatur. Data decimo sexto 986 kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies et Avieno, v. cl. consulibus.
EPISTOLA LXII. THEODOSII IMPERATORUS AD VALENTINIANUM AUGUSTUM, Qua respondet epistolae LV. Domino meo VALENTINIANO Augusto THEODOSIUS.
Et Romae pervenisse tuam mansuetudinem, et petitionem oblatam a Leone reverendissimo patriarcha, in ipso litterarum textu a tua majestate significatum est. Et de tua quidem incolumi in Romana urbe reversione gratias competentes divinae majestati reddimus, domine sanctissime fili et venerabilis imperator. De his autem quae dixit memoratus reverendissimus vir indicatum est ad eumdem latius atque plenius, sicut arbitrati sumus, 988 et cognovit nos in nulla parte a paterna religione et majorum traditione resiliisse. Nihil enim aliud volumus quam sacramenta paterna per successionem nobis tradita inviolabiliter custodiri. Propter hanc igitur causam, quoniam quosdam cognovimus sanctissimas Ecclesias nocibili novitate turbare, synodum decrevimus Ephesi fieri. In praesentia quippe reverendissimorum episcoporum, cum multa libertate ac integra veritate et indigni sacerdotio remoti sunt, et qui judicati sunt esse digni suscepti sunt. Nihil igitur ab his contrarium regulae fidei aut justitiae factum esse cognovimus. Omnis igitur contentio sacro judicio examinata est. Flavianus autem, qui reus inventus est laesibilis novitatis, debitum recepit. Et hoc remoto omnis pax et omnis concordia regnat in Ecclesiis, et nihil aliud quam veritas viget.
Δεσπότῃ ἐμῷ Οὐαλεντινιανῷ αἰωνίῳ Αὐγούστῳ Θεοδόσιος.
EPISTOLA LXIII. EJUSDEM THEODOSII AD GALLAM PLACIDIAM AUGUSTAM, Qua respondet epistolae LVI. 990 Dominae meae PLACIDIAE venerabili Augustae THEODOSIUS.
Ex litteris tuae mansuetudinis nostra cognovit aeternitas quid reverendissimus patriarcha Leo a tua aeternitate poposcerit. His itaque litteris indicamus quoniam de his quae dicta sunt a reverendissimo episcopo plenius atque apertius saepius scriptum est: ex quibus sine dubitatione manifestum est nihil nos praeter paternam fidem, aut dogmata divina, vel definitiones reverendissimorum, qui tam sub divae memoriae Constantino in Nicaea civitate, quam dudum nostro praecepto in Epheso congregati sunt, definisse, aut decrevisse, aut intellexisse; sed hoc solum in Epheso constitui jussimus, ut omnes qui nocibili laesione Ecclesias sanctas turbaverunt, digne removerentur. Haec sunt quae non ad refragationem, sed ad concordiam et purum vinculum adorandae religionis a reverendissimis Patribus sunt decreta. Flavianus autem, princeps contentionis hujus, sacra sententia ab ecclesiasticis rebus expulsus est. Haec igitur sciens tua mansuetudo, domina sacratissima mater et venerabilis Augusta, nihil nos aliquando contrarium a tradita fide sentire, sicut a quibusdam dicitur, suspicemini aut cogitetis.
Δεσποίνῃ τῇ ἐμῇ Πλακιδίᾳ, προσκυνητῇ Αὐγούστᾳ, 989 Θεοδόσιος.
EPISTOLA LXIV. EJUSDEM THEODOSII AD LICINIAM EUDOXIAM, Qua respondet epistolae LVII. 992 Dominae meae EUDOXIAE venerabili Augustae THEODOSIUS.
Semper equidem tui desiderii litteris delectamur, et has tota animae suavitate complectimur, et omnibus tuis petitionibus consuevimus gratanter annuere, domina, sacratissima filia, venerabilis Augusta; sed de praesenti causa, hoc est de Flaviano qui fuit episcopus, quae in hac causa subsecuta sint, reverendissimo archiepiscopo Leoni perfecte nostra mansuetudo significavit. Tuae vero dulcedini hoc solum approbavimus intimandum, quia memoratus Flavianus sacro judicio ab humanis rebus ablatus est, quatenus totius dubietatis contentio a sacris removeretur Ecclesiis; et nihil ulterius post haec definire possibile est, cum jam ista semel decisa sint.
991 Δεσποίνῃ τῇ ἐμῇ Εὐδοξία τῇ προσκυνητῇ βασιλίδι, Θεοδόσιος.
993 EPISTOLA LXV, seu PRECES MISSAE AB UNIVERSIS COMPROVINCIALIBUS EPISCOPIS METROPOLIS ARELATENSIS AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Praemissis nonnullis de Ravennii electione ac moribus, antiqua Ecclesiae Arelatensis privilegia a Leone redintegrari postulant. --II. Eadem ex variis hujus Ecclesiae praerogativis confirmant, ac praesertim ex S. Trophimi in Gallias adventu. --III. Civilia Arelatensium jura ac privilegia imperatorum commemorant, --IV. Variis officiorum testimoniis Leonem demulcent. CAP. I. Memores quantum honoris et reverentiae, beatissimae sedi apostolicae, cui vos Dominus noster Jesus Christus pro meritis sanctitatis voluit praesidere, semper debitum fuerit, semperque debeatur, ordinationem qua sanctus frater et coepiscopus noster Ravennius in civitate Arelate post transitum beatae recordationis Hilarii episcopi, concordantibus omnium votis, ad summum pontificium, Domino favente, provectus est, missis continuo litteris apostolatui vestro indicare curavimus. Quibus a beatitudine vestra, tanta dignatione et charitate fuisse responsum, immensas gratias agimus, etsi tantas, quantas debemus, referre non possumus. Notum 994 licet nobis ante jam fuerit praedictum sanctum fratrem et coepiscopum nostrum maxime coronae vestrae gratiam morum suorum mansuetudine et sanctitate meruisse, perceptis nunc tamen beatitudinis vestrae litteris, quanta eum charitate complectamini evidenter agnovimus. Unde praemissis officiis quae apostolatui vestro jure debentur, suggestionem nostram, quae justitiae partibus fungitur, audiendam a corona vestra minime dubitamus: quippe cum non aliqua nova institui, sed prisca per vos optamus et antiqua reparari. Nec enim justum est ut honorem ejus quem, ut probavimus, impense diligitis, illa res minuat, qua pietatem vestram alter offendit. Et sane manifestum est Ecclesiae Arelatensi divinae gratiae favorem adesse, cui talem habere contigit sacerdotem per quem privilegia dignitatis antiquae, quae dolebat sibi pro tempore diminuta, gauderet in perpetuum recentioribus apostolicae sedis auctoritatibus reformata.
CAP. II. Omnibus etenim regionibus Gallicanis notum est, sed nec sacrosanctae Ecclesiae Romanae habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis civitas missum a beatissimo Petro apostolo sanctum Trophimum habere meruit sacerdotem, et exinde aliis paulatim regionibus Galliarum bonum fidei et religionis infusum; priusque alia loca ab hoc rivo fidei quem ad nos apostolicae institutionis fluenta miserunt, meruisse manifestum est sacerdotem, quam Viennensis civitas, quae sibi nunc impudenter ac notabiliter primatus exposcit indebitos. Jure enim ac merito ea urbs semper apicem sanctae dignitatis obtinuit, quae in sancto Trophimo primitias 995 nostrae religionis prima suscepit, ac postea intra Gallias hoc quod divino munere fuerat consecuta, studio doctrinae salutaris effudit. Cujus honoris obtentu Ecclesiam Arelatensem omnes decessores praedecessoresque nostri velut matrem debito semper honore coluerunt, tenentesque traditionem totam ab hac sibi civitates nostrae sede episcopos postularunt. Ab hujus Ecclesiae sacerdote tam decessores nostros quam nos ipsos constat in summum sacerdotium, donante Domino, consecratos. Quam quidem antiquitatem sequentes praedecessores beatitudinis vestrae, hoc quod erga privilegia Arelatensis Ecclesiae institutio vetusta tradiderat, promulgatis (sicut et scrinia apostolicae sedis procul dubio continent) auctoritatibus confirmarunt: credentes plenum esse rationis atque justitiae, ut sicut per beatissimum Petrum apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Romana teneret supra omnes totius mundi Ecclesias principatum, ita etiam intra Gallias Arelatensis Ecclesia, quae sanctum Trophimum ab apostolis missum sacerdotem habere meruisset, ordinandi pontificium vindicaret. His secundum religionem utitur privilegiis Ecclesia memorata.
CAP. III. Caeterum multa sunt quibus secundum instituta principum cunctis intra regiones nostras civitatibus praeferatur. Haec in tantum a gloriosissimae memoriae Constantino peculiariter honorata est, ut ab ejus vocabulo praeter proprium nomen, quo Arelas 996 vocitatur, Constantina nomen acceperit. Hanc clementissimae recordationis Valentinianus et Honorius fidelissimi principes specialibus privilegiis, et, ut verbo ipsorum utamur, Matrem omnium Galliarum appellando decorarunt. In hac urbe quicumque intra Gallias ex tempore praedictorum ostentare voluit insignia dignitatis, consulatum suscepit et dedit. Hanc sublimissima praefectura, hanc reliquae potestates, velut communem omnibus patriam, semper inhabitant. Ad hanc ex omnibus civitatibus multarum utilitatum causa concurritur; et plane ita sibi erga privilegia memoratae vel Ecclesiae vel civitatis, divina, ut credimus, dispensatione, omnia consenserunt, ut semper sicut Ecclesia Arelatensis intra Gallias primatum in sacerdotio antiquitatis merito, ita etiam civitas ipsa principatum in saeculo opportunitatis gratia possederit. Unde factum est ut non solum provinciae Viennensis ordinationem, sed etiam trium provinciarum, contemplatione sancti Trophimi, sicut et sanctorum praedecessorum vestrorum patefacta sibi testatur auctoritas, Arelatensis Ecclesiae sacerdos ad sollicitudinem semper suam curamque revocarit. Cui id etiam honoris dignitatisque collatum est, ut non tantum has provincias potestate propria gubernaret, verum etiam omnes Gallias sibi apostolicae sedis vice mandata, sub omni ecclesiastica regula contineret.
CAP. IV. His itaque omnibus intimatis, et in notitiam 997 beatitudinis vestrae fideli assertione perlatis, quaesumus et obsecramus coronam sanctimoniae vestrae per nomen Domini nostri Jesu Christi, qui in vobis justitiam, patientiam, tranquillitatem et bona totius sanctitatis ac perfectionis elegit, et per beatissimum apostolum Petrum, quem vita et conversatione vestra nobis divino munere redditum credimus, ut quidquid Arelatensis Ecclesia, sicut superius indicavimus, vel ab antiquitate suscepit, vel postea auctoritate sedis apostolicae vindicavit, id omne ad suum pontificium revocare ejusdem Ecclesiae sacerdotem beatitudinis vestrae auctoritas in perpetuum mansura praecipiat. Ipsi autem vel officiorum causa, vel hujus legationis obtentu, sanctimoniae vestrae nos praesentassemus aspectibus, nisi alios infirmitas, alios anni praesentis penuria ab hac votorum nostrorum cupiditate revocasset. Sed confidimus in Domino Jesu Christo, qui precibus et desideriis nostris effectum promptissimae pietatis vestrae praestitit, quod qui nunc legationis officio fraudamur, gratiarum postea referendarum per nosmetipsos actione fungemur.
998 EPISTOLA LXVI. SANCTI LEONIS PAPAE AD PRAECEDENTES COMPROVINCIALIUM EPISCOPORUM METROPOLIS ARELATENSIS PRECES RESPONDENTIS. SYNOPSIS. Sententiam suam S. Leo interponit super antiqua controversia inter Arelatensem et Viennensem Ecclesias, et cuique suos limites assignat.
Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, ARMENTARIO, AUDENTIO, SEVERIANO, VALERIANO, URSO, STEPHANO, NECTARIO, CONSTANTIO, MAXIMO, ASCLEPIO, THEODORO, JUSTO, INGENUO, AUGUSTALI, SUPERVENTORI, YNANTIO, FONTEIO, PALLADIO, LEO papa.
CAP. I. Lectis dilectionis vestrae litteris, quas ad nos filii nostri Petronius presbyter et Regulus diaconus detulerunt, quam benevolum fratri et coepiscopo nostro Ravennio impendatis affectum evidenter agnovimus: siquidem postulatis ut ei quod decessor ipsius merito nimiae praesumptionis amiserat, reformetur. Sed petitionem fraternitatis vestrae Viennensis episcopus, missis litteris et legatis, sua suggestione praevenerat, conquerens Arelatensem episcopum ordinationem sibi Vasensis antistitis usurpasse. Cum itaque nobis ita et paternarum reverentia sanctionum, et omnium vestrum servanda sit gratia, ut in Ecclesiarum privilegiis nihil convelli, nihil patiamur excidi, consequens fuit ut ad conservandam intra Viennensem provinciam 999 pacem, adhiberetur justitiae moderatio, quae nec antiquitatis usum, nec desideria vestra negligeret.
CAP. II. Consideratis enim allegationibus utriusque partis praesentium clericorum, ita semper intra provinciam vestram, et Viennensem et Arelatensem civitates claras fuisse reperimus, ut quarumdam causarum alterna ratione, nunc illa in ecclesiasticis privilegiis, nunc ista praecelleret, cum tamen eisdem commune jus quondam fuisse a gentibus proderetur. Unde Viennensem civitatem, quantum ad ecclesiasticam justitiam pertinet, inhonoratam penitus esse non patimur; praesertim cum de receptione privilegii, auctoritate jam nostrae dispositionis utatur; quam potestatem Hilario episcopo ablatam, Viennensi episcopo credidimus deputandam. Qui ne repente semetipso factus videatur inferior, vicinis sibi quatuor oppidis praesidebit, id est, Valentiae, et Tarantasiae, et Genavae, et Gratianopoli, ut cum eis ipsa Vienna sit quinta, ad cujus episcopum omnium praedictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat. Reliquae vero civitates ejusdem provinciae, sub Arelatensis antistitis auctoritate et ordinatione consistant: quem pro modestiae suae temperantia, ita futurum credimus studiosum charitatis et pacis, ut nequaquam sibi credat ablatum, quod fratri videat esse concessum. Data III non. Maii, Valentiniano Aug. 7 et Avieno v. c. conss.
1000 In fine hujus epistolae, haec quae sequuntur verba habentur in codd. Arelatensi et Vallicellano: Hoc praeceptum domini Leonis confirmatum est a sede apostolica, praesidente Symmacho papa, Probo v. c., consule.
EPISTOLA LXVII. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Mittit Ravennio celebrem suam ad Flavianum epistolam de incarnatione Verbi Dei adversus Eutychen, ut pro defensione fidei, per eum haec, vel Cyrilli Alexandrini epistola cunctis Galliae episcopis fideliter innotescat. Secreta etiam mandata legatis commissa indicat.
Dilectissimo fratri RAVENNIO, LEO papa.
Diu filios nostros Petronium presbyterum et Regulum diaconum in Urbe tenuimus: quoniam et de nostra hoc gratia merebantur, et fidei quae nunc quorumdam errore incessitur, ratio postulabat. Voluimus enim eos nostro interesse tractatui, et universa cognoscere quae per te cupimus ad omnium fratrum et consacerdotum nostrorum notitiam pervenire, charissime; hoc dilectioni tuae specialiter delegantes, ut sollicitudine vigilantiae tuae epistola 1001 nostra, quam ad Orientem pro fidei defensione direximus,) vel sanctae memoriae Cyrilli, quae nostris sensibus tota concordat, universis fratribus innotescat: ut certiores effecti contra eos qui incarnationem Domini pravis persuasionibus aestimant temerandam, spirituali se virtute praemuniant. Habes probabilem facultatem, qua cunctis Ecclesiis et Deo nostro episcopatus tui possis commendare primordia, si haec ita, ut credimus atque mandavimus, impleveris, frater charissime. Quae autem committenda litteris non fuerunt, cum praedictorum filiorum nostrorum insinuatione didiceris, Domini fretus auxilio efficaciter, 1002 ut diximus, ac laudabiliter exsequeris. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data III non. Maii, gloriosissimo Valentiniano Aug. VII et Avieno v. c. conss.
1003 EPISTOLA LXVIII. CERETII, SALONII ET VERANI, EPISCOPORUM GALLORUM, AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Pro accepta ejus ad Flavianum epistola gratias agunt, quam et per omnes Ecclesias asserunt celebrari. --II. Illius exemplar a se descriptum mittunt, a Leone corrigendum ac remittendum. Domino sancto, beatissimo patri et apostolica sede dignissimo papae LEONI CERETIUS, SALONIUS et VERANUS.
CAP. I. Recensita epistola beatitudinis vestrae, quam de fidei instructione conscriptam ad Constantinopolitanum episcopum destirastis, dignum esse censuimus ut tantae doctrinae obertate ditati debitas gratias saltem oblato litterarum officio redderemus. Paternae siquidem erga nos pietatis vestrae sollicitudinem comprobantes, anticipationi curationis vestrae hoc nos magis obnoxios confitemur, quod remediorum beneficia ante malorum experimenta cognovimus. Scientes namque pene sera esse remedia quae adactis jam vulneribus apponuntur, ut apostolicis illis munitionibus induamur, providae pietatis vocibus praemonetis. Agnoscimus plane, beatissime papa, qua ad nos interiora pectoris vestri peculiari affectione transmiseritis, quorum incolumitati aliorum curatione succurritis; et dum ex aliorum praecordiis infusa antiqui serpentis venena 1004 producitis, quasi in quadam charitatis specula constituti, apostolica illa cura ac sollicitudine conclamatis, ne inopinantibus improvisus hostis adveniat, ne vulneri locum praebeat incauta securitas, domine sancte, beatissime pater, et apostolica sede dignissime papa. Magna praeterea et ineffabili quadam nos peculiares tui gratulatione succrescimus, quod illa specialis doctrinae vestrae pagina ita per omnium Ecclesiarum conventicula celebratur, ut vere consona omnium sententia declaretur, merito illic principatum sedis apostolicae constitutum, unde adhuc apostolici spiritus oracula reserentur.
CAP. II. Idcirco si dignanter admittitis, deprecamur ut opus et praesentibus et futuris temporibus profuturum, quod nos asservandi studio foliis mandare curavimus, sanctitas vestra percurrere, et si quid librarii errore defuerit, emendare dignetur; vel, si salutarem lecturis omnibus paginam aliquo studii vestri accumulastis augmento, idipsum addi libello huic sollicita pietate jubeatis: ut non solum plures sancti episcopi fratres nostri per Gallias, verum etiam multi ex laicis filii vestri, qui epistolam istam magnopere pro veritatis manifestatione desiderant, remissam ad nos, et sancta manu vestra emendatam transcribere, legere et tenere mereantur. In rem missos, si dignum ducitis, redire mox cupimus: ut quia incolumitas vestra exsultatio et salus nostra est, citius ad nos relatu desiderabili salutis vestrae gaudia recurrant. Et alia manu: Memorem coronam vestram humilitatis nostrae Christus Dominus longaeva aetate conservet, domine sancte beatissime pater, et apostolica sede dignissime Papa.
Ceretius susceptus vester apostolatum vestrum saluto, commendans me orationibus vestris.