Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 2)
VI. (suite)
Nihil itaque mirum, si Leone pontifice, id est post viginti circiter annos, aliquae Pelagianorum reliquiae inter presbyteros et clericos ejusdem provinciae supererant, de quibus cum Septimus Altinas retulisset ad eumdem pontificem, is praeter epistolam 2, qua Septimo rescripsit, aliam dedit ad Aquileiensem metropolitam, ut hisce reliquiis efficax remedium adhiberet. Id autem aequius in an. 442, circiter, quam in posteriores annos refertur. Probabile enim est Pelagianos hujus provinciae jam inde ab Augustino post Zosimi tractoriam exagitatos, non multo post in unitatem Ecclesiae fuisse receptos; in quam tamen cum nonnullos absque erroris et auctorum damnatione et absque debitis subscriptionibus imprudenter admissos Septimus detexisset, quibus apertae damnationis et subscriptionis remedium Leo apponendum praecepit; id verisimilius in Leonis initia incidit, si praesertim epist. 1 non Januario, sed alicui ejus praedecessori data credatur. Cum vero hoc praedecessore brevi exstincto Januarius in eodem opere exsequendo pastoralem curam naviter et cum felici successu fuerit exsecutus (quod non exiguum tempus requirit), S. Leo an. 447 ab eodem accepit litteras, in quibus zelum et diligentiam suam prodens, exposuisse videtur non tantum Pelagianos cum debita cautione in gradum suum receptos, verum etiam aliquos ad ulteriorem gradum fuisse promotos. Hinc autem Leo zelum ejus primo commendans, veterem monitionem eidem inculcavit, ne quis ex haeresi adveniens sine debitis cautionibus reciperetur. Dein vero illam canonum constitutionem ingerendam credidit, ne in suum gradum perinde admissi ad ulteriorem promoverentur: quod unum per hoc tempus correctione dignum superesse, ex iisdem Januarii litteris detexerat. 589 EPISTOLA I. AD AQUILEIENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Male Pelagianos in communionem recipi sine erroris abjuratione et fidei professione. -- --II. Synodum congregari praecipit, ut ab illis fidei professio exigatur. --III. Quid de gratia Christi sentiendum? --IV. Qui decretis Ecclesiae de gratia non subjicitur, ab ea esse pellendum. --V. Cuilibet ibi esse permanendum, ubi ordinatus fuerit. CAP. I. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri SEPTIMI, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, et diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Coelestiana haeresis habuit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris; et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupos ovium pellibus tectos in ovile Dominicum (Matth. VII, 15), non depositis bestialibus animis introisse: et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum 590 ne insontibus quidem conceditur, usurpasse; ut relictis Ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitatem suam per diversa circumferant, amantes semper errare, et numquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servassent, ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset.
CAP. II. Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum; hac nostri auctoritate praecepti, industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, 591 quae et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur; omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in omnibus approbare, plenis et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, quam a damnandorum soliditate discreverint, nihil sibi sensuum suorum aestiment esse non salvum.
CAP. III. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem, improbare se simulent atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quae utique nisi gratis detur, non est gratia, sed merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: 592 Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8). Omnis itaque bonorum operum donatio, divina praeparatio est: quia non prius quisquam justificatur virtute, quam gratia, quae unicuique principium justitiae et bonorum fons atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata; falsumque sit quod Veritas ait: Quoniam Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).
CAP. IV [ Al. V]. Cavendum ergo dilectioni tuae est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui oris inficiat. 593 Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis, probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae, saluti in sidietur alienae.
CAP. V [ Al. VI]. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia ad Ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus: ut unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad plebem et Ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.
594 EPISTOLA II. AD SEPTIMUM EPISCOPUM ALTINENSEM. SYNOPSIS. I. Pelagianos nonnisi cum erroris ejuratione esse recipiendos. --II. Unumquemque clericum in ea Ecclesia permanere debere, in qua est ordinatus. LEO episcopus SEPTIMO episcopo salutem
. CAP. I. Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus: congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus, quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
CAP. II. Circa quos etiam illam canonum constitutionem 595 praecipimus custodiri, ne ab his Ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat 596 curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter sunt suggesta, et salubriter ordinata.
ADMONITIO In fragmentum epistolae S. Cyrilli Alexandrini de Paschate an. 444, ad S. Leonem, quae ad illustrandam etiam subsequentem epistolam Paschasini plurimum conferet. 1. De quaestione Paschatis anni 444 S. Leonem duas saltem scripsisse epistolas, alteram ad Cyrillum episcopum Alexandrinum, ad Paschasinum episcopum Lilybetanum alteram, ex Paschasini litteris manifestum est. Sed utraeque injuria temporum intercidere. Solam Paschasini responsionem superesse existimatum fuit; ac propterea eam unam Quesnellus edidit. At ejus quoque epistolae, quam Cyrillum, Leoni reddidisse idem Paschasinus testatur, non exiguum fragmentum ad nos transmissum credimus; quod ut statuatur, nonnulla observanda sunt. 2. Eam nimirum Cyrilli epistolam de Paschate Africani concilii Patribus traditam, quam Dionysius Exiguus suae collectioni integram inseruerat num. 135, ex Sirmondi schedis cum longiori additione ediderant primum Petavius tom. II De Doctrina temporum, in fine, ac dein Bucherius in Commentario ad Canonem paschalem Victorii, cap. 1, pag. 72. Duae vero in ea quam Petavius et Bucherius ediderunt partes distinguendae, nimirum ipsa Cyrilli epistola ad Africanos, quae legitur correctior apud Dionysium; et ejus additio, quae ad aliam ejusdem Cyrilli epistolam pertinet. Has quidem duas distinctasque Cyrilli epistolas cum imperitus quidam reperisset agentes de Paschate, de eodem Paschate utrasque agere credidit: et idcirco epistolae ad Africanos, quam ex Dionysio primum descripsit, paucis verbis suo arbitrio immutatis, alteram, quae Bedae temporibus integra legebatur, initio praetermisso, subjecit atque inseruit; quae cum denuntiet diem Paschatis anni 444, eidem diei accommodata fuit a librario dies designata in priori ad Africanos epistola, nimirum IX kal. Maii. Hinc Bucherius non duas, sed unam epistolam habuit totum hoc documentum, eodemque credidit sermonem esse de solo Paschate ann. 444. 3. Sed si conferatur prima hujus pars cum Cyrilli epistola ad Africanos, quae a Dionysio conservata est, eadem reperientur verba paucis vocibus exceptis, quas librarius mutavit; ut nihil dubii sit quin ea prima pars pertineat ad Pascha an.
420. Ita sane cum ibidem optime dicatur inscripta Aurelio, et Valentino, sed et omni S. congregationi in Carthaginensi synodo congregatae, et in ea Cyrillus affirmet se mittere exemplaria concilii Nicaeni (quae innuunt concilium Carthaginense an. 419), perperam, ubi agitur de Paschate, subjicitur celebrandum IX kal. Maii. Haec enim chronica notatio indicat Pascha an. 444, quod toto tempore episcopatus Cyrilli apud Alexandrinos hoc solo anno in eam diem incidit; ac propterea haec epistola scripta fuisset an. 443, cum quo nequaquam cohaeret concilium Carthaginense, quod a Cyrillo exemplaria postulavit concilii Nicaeni, nec cum aetate Aurelii, qui hujus concilii praeses jamdiu ante an. 443 e vivis excesserat. Itaque recte Petavius hanc epistolam scriptam tradiderat an. 419, et agere de Paschate anni 420, ac proinde loco IX kal. Maii legendum XIV kal. Maii, quo die Pascha celebratum fuit an. 420. 4. Apud Dionysium quidem legitur XVII kal. Maii, in quem diem incidit Pascha an. 423. Sed praeterquam quod frequentius de Paschate anni sequentis, rarius de Paschate post aliquot annos celebrandum petebatur, ipsa Cyrilli epistola, quae Pascha futurae indictionis, id est anni sequentis indicit, apud Dionysium transmissa dicitur ad Bonifacium una cum alia Attici epistola post consulatum Honorii XII et Theodosii VIII, id est an. 419. Facile autem fuit numerales notas XIV librariorum lapsu duabus junctis unitatibus deflectere in XVII. Neque textum Graecum opponas ex Ecclesiae Africanae codice, uti vocant, ubi similiter ac apud vulgatum Dionysium haec numeralis nota legitur. Nam Graecus Africani codicis textus non est originalis Cyrilli, sed ex Latino Dionysii antiqua interpretatio Graeca, quae ex vitiato Dionysii textu derivat, et veterem esse hunc librariorum lapsum confirmat. Hinc ergo manifestum fit veram lectionem in ms. Sirmondi fuisse corruptam ab illo antiquario, qui cum huic epistolae alteram partem subjecit, et ex duabus epistolis unam compegit, diem Paschatis in hac postrema parte designatum, de quo pluribus agitur, ad priorem quoque partem transferendum putavit.
Hac libertate in inscriptione eadem Cyrilli epistola data dicitur Carthaginensi synodo congregatae V kal. Decembris, cum apud Dionysium nulla talis notatio in inscriptione occurrat, sed in titulo Dionysius notaverit diem VI kal. Decembris, quo ea epistola ab Africanis ad Bonifacium pontificem missa fuit. Hactenus de epistola ad Carthaginense concilium. 5. Nunc de additione, seu de alia Cyrilli epistola, quae nostri instituti propria est. Haec nimirum agit de Paschate celebrando an. 444. Dicitur enim Pascha celebrandum apud Alexandrinos IX kal. Maii propter rationem embolismi anni, Latinos autem meditari celebrare illud VII kal. Aprilis luna XXII, ita ut communem annum facerent de embolismo. Hi omnes characteres conveniunt soli Paschati an. 444, quales quidem etiam in Paschasini epistola dein subjicienda deprehenduntur; ac proinde haec Cyrilli, uti et Paschasini epistola, pertinet ad an. 443. 6. Petavius in notis ad hanc additionem tom. II de Doctrin. temp. hic innui affirmat Pascha ann. 607, et inde concludit hanc non esse Cyrilli epistolam, sed auctoris qui duobus ferme saeculis posterior fuit. Sed tota ejus ratiocinatio nititur fictitio cyclo decemnovennali, quem Romanis perperam tribuit, eo quod ipsi esset ignotus cyclus annorum 84 apud Latinos hoc tempore receptus: unde nihili facienda est. Pagius vero ad an. 419, n. 28, cum vidisset omnes characteres congruere Paschati an. 444, et omnes tum codices, tum scriptores hanc epistolam Cyrillo tribuere, recessit a Petavii sententia, sed ipsam a Cyrillo datam credidit ad quosdam monachos his argumentis: quia, inquit, non ad unum, sed ad plures scripta est; et hos quidem Cyrillo inferiores ac subditos innuunt verba, Praecipio vobis ne faciatis, etc.; monachos vero indicare videtur Pachomii monachi exemplum, quod iisdem litteris inseritur. At cum scripta sit ad Latinos, qui Pascha celebrare volebant VII kal. Aprilis, ad inferiores et Cyrilli subditos tradita dici nequit. Sicuti vero librarii arbitrio in epistola ad Africanos scriptum fuit mandamus vobis, ubi apud Dionysium legitur nuntiamus; ita eodem arbitrio in hac epistola scriptum credimus praecipio vobis, ubi aliud in originali ejusque versione modestius aliquid legebatur.
Monachi autem exemplum ad propositum comprobandum allatum, nihil conficit, ut ea epistola monachis tradita statuatur; cum praesertim Latinos monachos Cyrillum de Paschate an. 444 interrogasse ne suspicari quidem liceat. 7. Utrum tandem ad unum, an ad plures, scripta fuerit, dubitari potest. Tillemontius in Cyrilli Vita, art. 147, quibusdam Occidentis episcopis datam existimat. Si id collegit ex verbis quod optamus, charissimi fratres, non advertit haec pertinere ad finem epistolae, quae Africanis tradita fuit. Si vero deduxit ex illis quae huic posteriori fragmento inseruntur, charissimi domini mei in mente habetote, quae Cyrilli potius quam Pachomii verba esse videntur, fortiora quidem sunt, sed non omnino convincunt; cum fieri potuerit ut is qui hanc epistolam anteriori ad Africanos subjecit, ita haec loca plurali numero afferret, ut cohaererent cum antecedentibus, quemadmodum alia proprio ingenio eum immutasse cognoscimus. 8. Joannes Vander Haagen, auctor operis inscripti: Observationes in veterum Patrum et pontificum prologos et epistolas paschales, Amstelodami an. 1734, pag. 97, eam Cyrilli epistolam esse, et ad Leonem pontificem traditam propugnat. Id autem exinde potissimum statuit, quod ex una parte certum sit ex Paschasino S. Cyrillum Leoni interroganti de Paschate an. 444 per litteras eidem directas respondisse; ex alia vero parte textum qui in hoc fragmento legitur Beda tribuat epistolae Cyrilli ad S. Leonem, et in ipso fragmento agatur quidem de quaestione Paschatis anni 444, de qua eum Leoni respondisse Paschasinus prodidit. Idem vero auctor allegat tria Bedae testimonia: duo quibus ea epistola Cyrillo vindicatur, nimirum ex libro de temporum Ratione, et ex epistola ad Wichredam; tertium vero ex opusculo de Argumentis lunae, ubi ad Leonem scripta dicitur testibus Petavio et Bucherio, sed locum se non potuisse invenire fatetur. Certe in editione Coloniensi an. 1688, tom. I pag. 151, in eo tractatu de Argumentis lunae haec reperimus: Sic legitur in epistola quam beatus Cyrillus ad Leonem papam scripsit: Indicabo enim vobis, quid Bachumius (lege Pachomius) monachus, etc.
quae quidem in fragmento mox recitando invenientur, sicut in eo leguntur etiam illa quae tum in opusculo de temporum ratione ejusdem editionis cap. 41, tom. II pag. 83, tum in epistola ad Wichredam eodem tomo pag. 230, ex eadem Cyrilli epistola Beda recitat. Grave quidem est hoc testimonium Bedae, qui cum ipsam epistolam non ad Africanos, sed ad Leonem traditam pronuntiet, hanc non subjectam perperam epistolae ad Africanos, sed separatam et Leoni inscriptam reperisse deprehenditur, ac propterea iis vocibus carentem, quibus ea ad plures data praefertur. Nihil vero dubitamus quin Cyrillus in sincera epistola ad Leonem iis formulis honoris et observantiae erga apostolicam sedem usus sit, quae in aliis ejus ad Romanos pontifices litteris leguntur. Has vero omnes formulas ab eo qui hoc fragmentum epistolae ad Patres concilii Carthaginensis adjecit immutatas credere oportet. Sed haec ipsa interpolatio nobis persuasit ne hoc fragmentum absolute insereremus huic operi, in quo solas epistolas omnino sinceras describendas putavimus. Cum vero interpolatio inesse videatur in solis vocibus, re autem ipsa totum hoc fragmentum cohaereat cum characteribus Paschatis an. 444, qui in certis Paschasini litteris deprehenduntur, nec non cum ipsius Cyrilli sententiis, quae in aliis ejusdem opusculis paschalibus continentur; illud non omnino omittendum, sed huic monito subjiciendum, et aliquot etiam notationibus illustrandum credidimus. 601 FRAGMENTUM Epistolae S. CYRILLI Alexandrini ad S. LEONEM. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Simul Pascha celebremus kal. IX. Maii propter rationem embolismi anni. Quod 602 si faciatis VII kal. Aprilis, luna XXII, ut jam praeparatis, communem annum facitis de embolismo, dum observatis lunam incensam in III nonas Martias juxta regulam Latinorum kal. Januarii, Dominica luna XXVII; et non observandum est in hoc anno pro causis 603 quas supra diximus. Sicut enim vitandum est Pascha, quod diximus, in hoc anno; ita cavendum est ne faciamus Pascha anni embolismi in anno communi, et communis in embolismo.
Debemus enim investigare epactas lunares in mensibus totius anni, ut celebremus Pascha in luna primi mensis, in principio anni post veris exordium. Sol enim ipse quotidie terra marique pariter clauditur in fine diei, et in diei initio aperitur. Et finit sol cursum totius anni in XII kal. Aprilis, et lunaris globi plenitudo, vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi supputatione aliqua praevidetur; ut numeremus XII tantum lunas juxta supputationem legalem Hebraeorum in anno communi, et XIII in embolismo secundum computationem dierum. Indicabo vero vobis, quod Pachomius insignis factis, apostolicae gratiae egregius fundatorque Aegypti coenobiorum, edidit ad monasterium, quod lingua Aegyptiorum vocatur Panum, litteras, quas 604 angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Charissimi Domini mei in mente habetote, quod constitutum est Pascha primum in Aegypto ad commonitionem, ut manducarent filii Israel agnum in typo veri Agni in luna primi mensis. Posterius autem Pascha factum est ad recordationem, in quo Manna descendit, quod ostendit, quod recederet agnus umbratilis, quando descendisset verum Manna. Dominus autem noster Jesus Christus conjunxit in una die agnum Judaeorum, et verum Manna, quando benedixit panem et vinum dicens: Hoc est corpus meum, et sanguis meus in luna primi mensis, in anni principio. Ideo recordemur et memores simus offerre quae obtulit Jesus pro nobis in primo mense. Dixit enim Dominus Jesus: Haec quotiescumque feceritis, in mei recordationem et memoriam facietis. Scruteminique diligentissime, quae ordinavit synodus Nicaena, lunas XIV 605 omnium annorum per decemnovennalem cyclum, ut non fallamur in luna XIV cum Judaeis et haereticis, qui dicuntur tessares koedecatitae. Et constitutum est in omnibus synodis, praeter synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et omnis regio contraria his quae statuta sunt de Pascha in Nicaeno concilio.
Credite mihi quod si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis Silenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Ideo nuntiavi vobis haec omnia, eo quod dubitastis de luna primi mensis in hoc anno. Ideo praecipio vobis ne faciatis Pascha in mense Martii in anno embolismi, sed in IX kal. Maii in unitate Ecclesiae catholicae. Verum Agnum veri Israelitae immaculatum immaculati comedamus: quia in una domo 606 praeceptum est Israeli carnali agnum anniculum comedere. De quo agno immaculato veracissime praeceptum est: Non occides agnum in lacte matris suae, hoc est in proximo pascha conceptionis suae in utero matris suae. Ideo praegnantem Mariam, ne sicut stuprata et adultera lapidibus interficeretur, clam voluit Joseph dimittere. Ut vero non occideretur agnus in lacte matris suae, in pascha nativitatis suae proximo fugit Joseph in Aegyptum, Angelo praecipiente, in mense Martio, anno revertente, in quo mense eduxit Cain Abel justum in campum, ut occideret eum in typo Christi educti ad praetorium Pilati in sexta feria: quia eodem die conceptus in utero est, et mortuus in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eodem obiit in corpore. Responsum est, ut opinor, omnibus quibus interrogastis me.
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. SYNOPSIS. Paschasinus de cylo paschali a Leone consultus, post pauca de Siciliae clade praemissa, Alexandrinam supputationem, Romana posthabita, retinendam esse probat, tum ex Hebraeorum calculo, tum ex miraculo quod Zosimi papae tempore contigit.
Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico, mihique post Dominum plurimum colendo papae LEONI PASCHASINUS episcopus.
CAP. I. Apostolatus vestri scripta diacono Panormitanae Ecclesiae SILANO deferente percepi, quae nuditati meae atque aerumnis, 608 quas amarissima captivitate faciente incurri, solatium in omnibus atque remedium attulerunt, coelesti rore meum animum recreantes, atque omne quod triste fuerat, abstergentes, domine venerabilis papa. Jubere dignata est corona vestra, ut quid paschalis supputationis veritas anni post hunc futuri haberet, sacrosanctis auribus vestris exiguitas mea intimaret. Cui praecepto pio inobediens existere non potui omnino, nec debui. Diutino itaque tractatu, vel ratiocinatione id verum invenimus, quod ab Alexandrinae Ecclesiae antistite beatitudini vestrae rescriptum est. Nam cum Romana supputatio, quae cyclo concluditur, cujus ipse, de quo agitur, erit sexagesimus tertius annus, qui cyclus coepit a consulatu ANTONINI et SIAGRII, nobis dubietatem afferret, eo quod septimo kalendarum Aprilium die dies Dominica et luna vigesima secunda incurreret, et iterum nono kalendarum Maiarum die (ut rei veritas habet) Dominica dies et luna decimanona obveniret: in hoc ambiguo fluctuantes, ad Hebraeorum, hoc est legalem supputationem nos convertimus, quae cum a Romanis ignoratur, facile errorem incurrunt. Coepit ergo ogdoas a consulatu 609 virorum clarissimorum Aetii iterum et Sigesvulti, quae clauditur anno de quo quaestio videtur exorta. Talis ratio haec est: Priores duo sunt anni communes, tertius embolismalis, quartus et quintus communes, sextus embolismalis, septimus communis, octavus embolismalis. Pervidet ergo apostolatus vestri prudentia octavum annum ogdoadis fieri aliter non posse nisi embolismum teneamus. Quod si voluerimus illud quod superius diximus, id est, quod primum incurrit Pascha, septimo kalendarum Aprilium die celebrare, communem annum faciemus, et incipiet omnis deinceps subsequentium annorum supputatio vacillare.
CAP. II. Et ne hoc quod exposuimus beatitudini vestrae obscuritatem aliquam afferat, suggerimus communes annos, apud Hebraeos duodecim tantum lunas, hoc est dies 354 habere; embolismos vero lunas tredecim habere, hoc est dies 384. Necessitate ergo embolismi cogimur id tenere, quod longius est, ne a vero deviare videamur. Neque nobis aut novum aut erraticum videatur, cum dies passionis undecimo kalendas Maii occurrat, a qua (sicut Graecis videtur) Pascha nomen accepit; licet Hebraeae linguae interpretes tradant Pascha transitum dici, quod tamen idem et Joannis evangelistae dicto firmatur, quo ait, cum de passione loqueretur: Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Non ergo nos dies una longius 610 posita terreat, ne cum hanc vitamus incurramus errorem, sicut evenit tempore beatae recordationis domini mei, praedecessoris apostolatus vestri Zosimi, anno consulatus Honorii Augusti undecimo, et Constantii secundo. Tunc enim, cum declinaretur, ne decimo kalendas Maii dies Paschae teneretur, celebratum octavo die kalendas Aprilis, id est, pro embolismo communis est annus tentus, et error gravissimus est ortus, in tantum ut mysterio certo, quod dono sancti Spiritus ministratur, haec veritas probaretur. Quod propterea credidi exponendum, quia locus ipse etiam sancto atque a me venerando fratri meo Libanio diacono notissimus est. Cujus mysterii miraculum tale est.
CAP. III. Quaedam vilissima possessio, Meltinas appellatur in montibus arduis ac silvis densissimis constituta, illicque perparva atque vili opere constructa est Ecclesia. In cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut aqua venerat, ex sese discedit. Tunc ergo, sicut supra diximus, sub sanctae memoriae domino quondam meo ac beatissimo papa Zosimo, cum apud Occidentales error ortus fuisset, consuetis lectionibus nocte sancta decursis, cum presbyter secundum morem baptizandi horam requireret, usque ad lucem aqua non veniente, 611 non consecrati, qui baptizandi fuerant, recesserunt. Ut ergo breviter narrem, illa nocte, quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die kalendas Maii fons sacer hora competenti repletus est. Evidenti ergo miraculo claruit Occidentalium partium fuisse errorem.
CAP. IV. Haec prout potui, vel epistolaris brevitas passa est, jubente apostolatu vestro, rescripsi; provolutus obsecrans ut pro mea parvitate, immo pro totius orbis statu, orare dignemini: ut tandem de tot necessitatibus liberati cognoscamus quoniam ipse est Deus noster, qui facit mirabilia solus. Qui jam non tradat bestiis animas confitentes sibi, neque amplius patiatur tentari nos supra id quod ferre possumus, sed faciat cum tentatione proventum misericordem pro sua pietate, ut sustinere possimus. Orate pro me.
EPISTOLA IV. AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM, PICENUM, TUSCIAM ET UNIVERSAS PROVINCIAS CONSTITUTOS. SYNOPSIS. (Ex Dionysio Exiguo). I. Ut nullus episcopus servum alterius ad officium clericatus promovere praesumat. II.-- Ut quicumque ad sacerdotium, vel viduarum mariti, vel habentes numerosa conjugia, promoti fuerint, ab ecclesiasticis officiis arceantur. --III. Quod usuras non solum clerici exigere non debeant, sed nec laici Christiani. -- 612 IV. Ut clericus nec suo, nec alieno nomine fenus exerceat. --V. Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit, a suo submoveatur officio. LEO episcopus urbis Romae omnibus episcopis per Campaniam, Picenum, Tusciam et universas provincias constitutis in Domino salutem.
Ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status salubri dispositione compositus, ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra constituta canonum ecclesiasticamque disciplinam praesumpta vel commissa cognoscimus: quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi qui nos speculatores esse voluit (Ezech. III, 17) excusare non possumus, permittentes sincerum corpus Ecclesiae, quod ab omni macula purum custodire debemus, ambientium improba contagione foedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimilationem compago non congruat.
CAP. I. Alieni servi ordinationem esse illicitam. -- Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur; et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tamquam servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur; et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum, 613 quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, jura solvuntur. Ab his itaque, fratres charissimi, omnes provinciae vestrae abstineant sacerdotes; et non tantum ab his, sed ab aliis etiam qui originali aut alicui conditioni obligati sunt volumus temperari: nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus (II Tim. II, 4); ut a castris dominicis quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
CAP. II. Viduae maritum, et qui fuerit plusquam unius uxoris vir, a sacro ministerio arcendum. -- Qualis vero, cum unicuique constiterit natalium honestas et morum, esse debeat sacri altaris ministerio sociandus, et Apostolo nos docente (I Tim. III, 2; Tit. I, 6), et divina praeceptione didicimus (Levit. XXI, 14), et canonum 614 regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse et penitus deviasse reperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos; quosdam etiam, quibus fuerint numerosa conjugia, et ad omnem licentiam vita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis aditibus fuisse permissos, contra illam beati Apostoli vocem, qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III, 2); et contra illud antiquae legis praeceptum, quo dicitur et cavetur: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Levit. XXI, 14). Hos ergo, quicumque tales admissi sunt, ab ecclesiasticis officiis et a sacerdotali nomine, apostolicae sedis auctoritate jubemus arceri; nec hoc enim sibi poterunt vindicare, cujus capaces, per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt: hujus discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur; quamquam ignorare numquam licuerit sacerdotem, quod canonum fuerit regulis 615 definitum. Haec ergo ad provincias vestras, per Innocentium, Legitimum et Segetium, fratres et coepiscopos nostros, scripta direximus; ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpant. Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consueverunt diligentius amputentur.
CAP. III. Usura laicis et clericis interdicta. Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos, usurariam exercere pecuniam, et fenore velle ditescere. Quod nos, non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
CAP. IV. Nec suo, nec alieno nomine fenus exerceat clericus. Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine, aliquis clericorum exercere fenus attentet; indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere 616 debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuet, racipere valeamus.
CAP. V. Episcopus canones infringens dejiciatur. Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Data sexto idus Octobris, Maximo iterum et Paterio viris clarissimis consulibus.
617 EPISTOLA V. AD EPISCOPOS METROPOLITANOS PER ILLYRICUM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. I. Illicitos contra canones conatus prudenter monitis praeveniri. --II. Vices suas per Illyricum Anastasio Thessalonicensi more praedecessorum suorum committit. --III. Bigamos, viduarum maritos aut repudiatarum a sacerdotio ex canonibus arceri jubet. --IV. Ut provinciales episcopi ad metropolitanos, sic metropolitanos ad exarchum seu vicarium pertinere. --V. Eorumdem esse metropolitanos ordinare, et de provinciarum statu ad sedem apostolicam referre. --VI. Causae graviores vel appellationes Illyrici sedi apostolicae reservantur. Dilectissimis fratribus episcopis metropolitanis per Illyricum constitutis LEO.
CAP. I: Omnis admonitio salutaris, quam Domino credimus aspirante contingere, in mercedem proficit monentis et moniti; et ideo nos hoc libenter arripimus, quoniam placere Deo nostro, non solum nostris, sed omnium fratrum consacerdotumque nostrorum actibus festinamus. In nostram enim recurrit gratiam, si Ecclesiae sic regantur ut nullus querimoniis aditus reseretur. Sit itaque dilectioni vestrae, fratres charissimi, dulcis et jucunda praeceptio, quam de sedis apostolicae auctoritate, servata charitatis gratia, manare noscatis; nec vobis aliquid juris credatis imminui, si tam praesentibus quam futuris rebus videatis, ne illicitis praesumptionibus reseretur aditus, praecaveri. CAUTIUS enim usurpationibus, antequam tententur, obsistere, quam quae usurpata fuerint vindicare.