Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 3)
VI. (suite)
CAP. II. Et quia per omnes Ecclesias cura nostra distenditur, exigente hoc a nobis Domino, qui apostolicae dignitatis beatissimo apostolo Petro primatum fidei suae remuneratione commisit, universalem Ecclesiam in fundamenti ipsius soliditate constituens, necessitatem sollicitudinis quam habemus, cum his qui nobis collegii charitate juncti sunt sociamus. Vicem itaque nostram fratri et coepiscopo nostro Anastasio, secuti eorum 618 exemplum, quorum nobis recordatio est veneranda, commisimus, et ut sit in speculis, ne quid illicitum a quoquam praesumatur, injunximus: cui in his quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, ut dilectio vestra pareat, admonemus. Non enim tam illi obtemperabitur quam nobis, qui hoc illi pro nostra sollicitudine per illas provincias cognoscimur commisisse.
CAP. III. Volumus enim tales fieri Domino sacerdotes, quibus cuncta conveniant, quae sunt ecclesiasticis canonibus definita: ut episcopi, presbyteri atque diaconi unius uxoris viri sint, secundum beati Apostoli sententiam (I Tim. III, 2), et hanc secundum legis praecepta virginem acceperint, non viduam, non repudiatam, sicut legis scriptura testatur (Levit. XXI, 13, 14; Ezech. XLIV, 22). Nec se quisquam aestimet posse ad sacerdotium pervenire, qui ante baptismum, deficiente quam habebat uxore, alteram rursum, postquam per gratiam baptismatis est renovatus, acceperit, cum in baptismate peccata deleantur, non uxorum numerus abrogetur. Adeo autem in excusationem sui hoc obtendere non poterit, ut eorum se patrem filiorum, quos ante baptismum susceperit, negare non possit. Neque enim uxor quae ex legis praecepto ducitur, inter peccata quae abluuntur baptismate poterit numerari.
CAP. IV. Ad synodum quicumque fuerit evocatus occurrat, nec congregationi se deneget, in qua ad Deum pertinentes causas noverit esse tractandas. . . . . . . Quidquid causarum, ut assolet, inter consacerdotes evenerit, ejus cui vicem nostram commisimus examini reservetur: ut illo sub Dei timore praesule omnis ambiguitas finiatur. Nihil in ejus, aut nostram, contra haec quae constituimus, praesumatur injuriam. Ejus nobis relatione, si quid ad nos referendum fuerit, innotescat: ita enim vos ad illum pertinere volumus, ut ad vos provinciarum vestrarum pertinent sacerdotes. Qui ergo jure sibi debito uti cupiunt, apostolicae sedis auctoritate concessa per suam contumaciam imminuere non nitantur.
CAP. V. Ut vero vestrae dilectioni provinciae suae ordinatio permittitur sacerdotum, ita fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium de ordinando antistite volumus consulatis. Cui metropolitani episcopi consecrationem statuimus reservari, ut eo inquisitore atque custode, cum certus licentiae modus imponitur, 619 ecclesiasticae disciplinae in omnibus ordo servetur. Ipsum vero secundum definita canonum hoc vestra dilectio nostris epistolis admonitum esse cognoscat, ut de statu Ecclesiarum vestrarum certiores subinde sua relatione nos faciat; sciturus sibi a nobis imputandum, si quid de his quae statuimus a quoquam fuerit temeratum.
CAP. VI. Si quae vero causae graviores vel appellationes emerserint, eas sub ipsius relatione ad nos mitti debere decrevimus, ut nostra secundum ecclesiasticum morem sententia finiantur. Haec vero quae per filium meum Nicolaum presbyterum scripta direximus recurrentibus litteris, ut vos eadem sciamus accepisse, rescribite. Data pridie idus Januarias Theodosio XVIII et Albino consulibus.
EPISTOLA VI AD ANASTASIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Ut bonus pastor ad sollicitudinem coepiscoporum litteris compelli amat. --II. Vices suas per Illyricum Anastasio committit, Siricii secutus exemplum. --III. Canonum observantiam, praesertim in ordinationibus, commendat: a quibus arcentur bigami et viduarum mariti. --IV. A metropolitano comprovinciales episcopi conscio exarcho ordinentur; metropolitani ab ipso exarcho. --V. Ut omnes conveniant ad synodos; harum utilitas et auctoritas. --VI. Tam presbyteros et diaconos quam sacerdotes non nisi diebus Dominicis esse consecrandos. Dilectissimo fratri ANASTASIO, LEO.
CAP. I. Omnium quidem litteras sacerdotum grato nos relegere animo, fraterni 620 collegii charitas facit, cum per spiritalem gratiam tamquam praesentes amplectimur, quibus sermone epistolis mutuo commeantibus sociamur. Sed major nobis in his videtur esse affectio, in quibus de statu Ecclesiarum certiores effecti, ad exercendae sollicitudinis vigilantiam officii nostri consideratione compellimur: ut in speculis, quemadmodum Dominus voluit, constituti, et pro voto nostro currentibus rebus nostrum commodemus assensum, et ea quae depravari aliqua usurpatione perspicimus, adhibitae coercitionis remediis corrigamus: sperantes jacti seminis responsurum nobis uberem fructum, si non sinamus crescere quae in messis detrimenta Dominicae coeperint pullulare.
CAP. II. Postquam itaque nobis petitio tuae dilectionis innotuit per filium nostrum Nicolaum presbyterum, ut tibi quoque a nobis, sicut decessoribus tuis, per Illyricum cum nostra vice propter custodiam regularum auctoritas praestaretur, praebentes assensum, nostra adhortatione compellimus ut nulla dissimulatio, negligentia nulla proveniat circa Ecclesiarum regimen per Illyricum positarum, quas dilectioni tuae vice nostra committimus, beatae recordationis Siricii exemplum secuti, qui sanctae memoriae Anysio praedecessori tuo bene de apostolica sede tunc merito, et rebus post sequentibus approbato, certa tum primum ratione commisit: ut per illam provinciam positis, quas ad disciplinam teneri voluit, Ecclesiis subveniret. Gloriosa instantius exempla sequenda sunt, ut quorum privilegiis uti cupimus, eorum nos similes in omnibus approbemus. Imitatorem te tam praedecessoris tui quam decessoris, qui pari modo hoc et meruisse et egisse cognoscitur, esse volumus: ut de profectu Ecclesiarum, quas tibi vice nostra committimus, gaudeamus. Ut enim bene agenti, et quae sacerdotali auctoritati conveniunt solertius exsequenti ad honorem proficit res tributa, ita huic oneri esse cognoscitur, qui commissa sibi potestate, 621 qua debet moderatione non utitur.
CAP. III. Credita itaque tibi, frater charissime, gubernacula pervigil tene, et mentis tuae oculos per omnia quae curae tuae videas injuncta circumfer, in mercedem tuam profutura custodiens, et his qui disciplinam canonum labefactare nituntur obsistens. Divinae legis sanctio veneranda, et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales Domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecrentur. Nihil gratiae personali, nihil ambitioni, nihil redemptis permittas licere suffragiis. Examinentur diligentius, et per longum vitae tramitem disciplinis ecclesiasticis, qui ordinandi fuerint, imbuantur. Si tamen illis omnia quae a sanctis Patribus sunt constituta conveniant, et quae beatum apostolum Paulum de talibus legimus praecepisse custodierint, ut unius uxoris vir sit, et hanc virginem, ut auctoritas divinae legis cavet, acceperit. Quod ita sollicitius volumus custodiri, ut omnibus excusationibus locum adimamus, ne se quisquam credat posse ad sacerdotium pervenire, qui uxorem antequam Christi gratiam consequeretur accepit, qua deficiente alteram post baptismum conjunxerit sibi. Cum negari uxor illa non possit, nec prioris conjugii numerus aboleri, et eorum ita sit pater filiorum quos ante baptismum ex illa susceperit, quemadmodum et illorum fit quos ex altera post baptismum noscit suscepisse. Sicut enim peccata et quae illicita esse noscuntur per lavacrum baptismatis abolentur, ita quae sunt legis praecepto concessa vel licita non delentur.
CAP. IV. Nullus te inconsulto per illas Ecclesias ordinetur antistes: ita enim fiet ut sint de eligendis matura judicia, dum tuae dilectionis examinatio formidetur. Quisquis vero a metropolitanis episcopus contra nostram praeceptionem praeter tuam notitiam fuerit ordinatus, nullam sibi apud nos status sui esse noverit firmitatem, eosque usurpationis suae rationem, qui hoc praesumpserint, reddituros. Singulis autem metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciis jus habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari, maturo tamen et decocto 622 judicio. Quamvis enim omnes antistites probatos et Deo placitos deceat consecrari, hos tamen praecellere volumus, quos praefuturos his qui ad se pertinent consacerdotibus noverimus. Quod dilectionem tuam sollicitius agere praemonemus et cautius, ut illud apostolicum custodire, quod scriptum est, approberis: Manus cito nemini imposueris (I Tim. V, 22).
CAP. V. Ad synodum quisquis fratrum fuerit evocatus occurrat, nec sanctae congregationi se deneget: in qua maxime constituendum esse noverit quod ad disciplinam poterit ecclesiasticam pertinere. Melius enim omnis culpa vitabitur, si inter sacerdotes Domini collatio frequentior habeatur, et emendationi pariter et charitati plurimum praestat adunata societas. Illic, si quae causae natae fuerint, praestante Domino, ita poterunt terminari, ut contentio nulla resideat; sed sola inter fratres charitas coalescat. Si qua vero causa major evenerit, quae a tua fraternitate illic praesidente non potuerit definiri, relatio tua missa nos consulat: ut revelante Domino, cujus misericordiae profitemur esse quod possumus, quod ipse nobis aspiraverit, rescribamus: ut cognitioni nostrae pro traditione veteris instituti et debita apostolicae sedis reverentia, nostro examine vindicemus: ut enim auctoritatem tuam vice nostra te exercere volumus, ita nobis quae illic componi non potuerint, vel qui vocem appellationis emiserit, reservamus.
CAP. VI. Haec itaque in omnium fratrum facies notitiam pervenire, ut nullus deinceps per ignorationem in observandis his quae praecepimus excusandi se reperiat facultatem. Ad ipsos etiam metropolitanos singularum provinciarum nostra, quibus eos moneremus, scripta direximus: ut noverint apostolicis obediendum esse sententiis, et tunc se nobis parere cum fraternitati tuae ex nostra delegatione coeperint, secundum ea quae scripsimus, obedire. Cognovimus sane, quod non potuimus silentio praeterire, a quibusdam fratribus solos episcopos tantum diebus Dominicis ordinari; presbyteros vero et diaconos, circa quos par consecratio fieri debet, passim quolibet die dignitatem officii sacerdotalis accipere; quod contra canones et traditionem Patrum 623 usurpatio corrigenda committit, cum mos quibus est traditus circa omnes sacros ordines debeat omnimodis custodiri; ita ut per longa temporum curricula, qui sacerdos vel levita ordinandus est, per omnes clericalis officii ordines provehatur: ut diuturno discat tempore, cujus et doctor ipse futurus est. Data pridie idus Januarias, Theodosio XVIII et Albino coss.
EPISTOLA VII. AD EPISCOPOS PER ITALIAM. SYNOPSIS. Plurimos Manichaeorum vigilantia sua in urbe Roma detectos esse, et pari ab eis sollicitudine investigandos admonet.
LEO universis episcopis per Italiae provincias constitutis in Domino salutem.
CAP. I. In consortium vos nostrae sollicitudinis advocamus, ut vigilantia pastorali, ne quid diabolicae licere possit astutiae, commissis vobis gregibus diligentius consulatis: ne is qui Domini misericordia revelante per nostram curam a nostris ovibus morbus abigitur, necdum vobis praemonitis, et adhuc quid agatur ignaris, per vestras se dispergat Ecclesias, et suarum furtim cuniculos inveniat latebrarum, 624 ut quod a nobis in Urbe exstinguitur, tenebrosis apud vos radicibus seminetur. Plurimos impietatis Manichaeae sequaces et doctores in Urbe investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit: quos potuimus emendare, correximus; et ut damnarent Manichaeum cum praedicationibus et disciplinis suis publica in Ecclesia professione, et manus suae subscriptione, compulimus; et ita de voragine impietatis suae confessos, poenitentiam concedendo, levavimus. Aliquanti vero, qui ita se demerserant, ut nullum his auxiliantis posset remedium subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. Et omnia quae tam in Scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus: adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus, a nobis tentus, proderet flagitiosa in suis mysticis quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus: quibus lectis, omnia quae a nobis deprehensa sunt nosse poteritis.
CAP. II. Et quia aliquantos de his, quos hic, ne se absolverent, arctior reatus involverat, cognovimus aufugisse; hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus per 625 acolythum nostrum; ut effecta certior sanctitas vestra, fratres charissimi, sollicitius agere dignetur et cautius, necubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur; et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus; ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam, contra sacrilegae persuasionis auctores, noluerit custodire. Data tertio kalendas Februarii, Theodosio Augusto XVIII et Albino viris clarissimis consulibus.
626 EPISTOLA VIII. SEU CONSTITUTIO VALENTINIANI III. De. Manichaeis. Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti ALBINO P. P. II.
Superstitio paganorum quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae, et hostis fidei Christianae, ad excidium sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsecrabiles, et toto orbe pellendos omnium retro principum statuta judicarunt. Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscena in judicio beatissimi papae Leonis, coram senatu amplissimo manifesta ipsorum confessione patefacta sunt? Adeo ut eorum quoque qui diceretur episcopus, et voce propria proderet, et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est negligere tam detestandam Divinitatis injuriam, et impunitum relinquere scelus quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur. Unde, Albine, parens charissime A. A. illustris et magnifica auctoritas tua, 627 hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire. Ut ubicumque terrarum quisquam Manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos jura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. Sitque publicum crimen, et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. Nec cuiquam licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus connivere: cum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita, Manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos ( ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur). Successiones nec capiant, nec relinquant, ( sed fisci nostri viribus aggregentur. Nec eis quod palam interdicimus, ulla fraude quaeratur. Injuriarum careant actione, contractos liberos omnino non habeant.) Primates uniuscujusque militiae ( vel officii mox exigenda per apparitionem vestram) decem librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint militare; neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota, vel pudenda committit. Dat. XIII kal. Jul. Romae Valent. A. VI, et Nomo v. c. coss.
628 EPISTOLA IX. AD DIOSCORUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. De ordinatione episcoporum, presbyterorum et diaconorum, ut post sabbatum, vel circa exordia noctis quae proxime succedit, vel mane ipso Dominico die celebretur. --II. De iteratione sacrificii, quod repetere oportet eadem festivitatis die, cum et basilica angustior est quam ut totum simul populum capere queat, et ingens fidelium multitudo convenit. LEO episcopus DIOSCORO episcopo Alexandrino salutem.
Quantum dilectioni tuae Dominicae charitatis impendamus affectum, ex hoc poteris approbare, quod tua firmius fundare desideramus initia, ne quid charitati tuae ad perfectionem deesse videatur, cum tibi spiritalis gratiae merita, ut probavimus, suffragentur. Paterna igitur et fraterna collatio debet sanctitati tuae esse gratissima, et a te taliter suscipi, quemadmodum a nobis eam intelligis proficisci. Unum enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus in nobis quoque unum esse cor, et una anima comprobetur (Act. IV, 32). Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana Ecclesia in ejus permaneat institutis, nefas est credere quod sanctus discipulus ejus Marcus qui Alexandrinam primus Ecclesiam 629 gubernavit, aliis regulis traditionum suarum decreta formaverit: cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritus et discipuli fuerit et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit. Non ergo patimur, ut cum unius nos esse corporis et fidei fateamur, in aliquo discrepemus; et alia doctoris, alia discipuli instituta videantur.
CAP. I. Quo die sacerdotalis vel levitica benedictio celebrari debeat. Quod ergo a patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur; sed post diem sabbati, ejus noctis quae in prima sabbati lucescit, exordia deligantur, in quibus his qui consecrandi sunt jejunis, et a jejunantibus sacra benedictio conferatur. Quod ejusdem observantiae erit, si mane ipso Dominico die, continuato sabbati jejunio, celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quam ad diem resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam praeter auctoritatem consuetudinis, quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacra Scriptura manifestat (Act. XIII), quod cum apostoli Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti ad Evangelium gentibus mitterent praedicandum, jejunantes et orantes imposuerunt eis manus: ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et 630 laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per Ecclesias quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris: ut his qui consecrandi sunt numquam benedictio nisi in die resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespera sabbati initium constat ascribi, et quae tantis divinarum dispositionum mysteriis est consecrata, ut quidquid est a Domino insignius constitutum, in hujus diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et vita accepit initium. In hac apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus Evangelii tubam sumunt (Joan. XX, 21), et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac, sicut beatus Joannes evangelista testatur, congregatis in unum discipulis, januis clausis, cum ad eos Dominus introisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum detinueritis, detenta erunt (Ibid., 22). In hac denique promissus a Domino apostolis Spiritus sanctus advenit (Act. II, 1; Joan. XIV, 16; XVI, 7); ut coelesti quadam regula insinuatum et traditum noverimus, in illa die celebranda nobis esse mysteria sacerdotalium benedictionum, in qua collata sunt omnia dona gratiarum.
631 CAP. II. De iterando missae sacrificio, ut plebi supervenienti satisfiat. Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior quaeque festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et. ea fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica simul una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur; ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui primi advenerint, videantur hi, qui postmodum confluxerint, non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam, in qua agitur, praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est autem ut quaedam pars populi sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi qui prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam et familiariter admonemus 632 ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit, tua quoque cura non negligat: ut per omnia nobis et fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbytero, hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus preferendam, qui nostris processionibus atque ordinationibus frequenter interfuit, et toties ad nos missus, quid in omnibus apostolicae auctoritatis teneremus, agnovit. Data XI kalendas Julias.
EPISTOLA X. AD EPISCOPOS PER PROVINCIAM VIENNENSEM CONSTITUTOS. In causa Hilarii Arelatensis episcopi. SYNOPSIS. I. Ecclesia Christo instituente collocata in Petri soliditate, a qua non recedendum. Hanc ille violat qui ejus potestatem tentat infringere. -- 633 II. Hilarium arguit Ecclesiarum statum et concordiam perturbantem. --III. Celidonium ab Hilario depositum retractato judicio sedi suae restitutum esse, exponit. --IV. Projectus episcopus, cui aegrotanti alterum idem Hilarius substituerat, in integrum restitutus. --V. Ordinationem episcopi provincialis metropolitano reservandam. --VI. Sine cleri plebisque consensu, et extra diem legitimum neminem ordinandum. --VII. Hilario metropolitani dignitas et potestas in provinciam Viennensem adempta. --VIII. Neminem pro levi causa communione esse pellendum. --IX. Ut praeter Leontii antiquioris episcopi consensum alterius provinciae concilium non indicatur. Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Viennensem provinciam constitutis, LEO Romae episcopus.
CAP. I. Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut veritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5). Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo, principaliter collocarit; et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); ut aeterni templi aedificatio, mirabili munere gratiae 634 Dei, in Petri soliditate consisteret; hac Ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Deo, ut diximus, aedificante constructam, nimis impia vult praesumptione violare quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a veteribus, non sequendo: cum nulli se subditum legi, nullis institutionis Dominicae credit regulis contineri, a vestro nostroque, per novae usurpationis ambitum, more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit, negligendo.
CAP. II. Verum haec nos, Deo, ut credimus, aspirante, servata circa vos nostrae charitatis gratia, quam sanctitati vestrae apostolica semper sedes, ut meministis, impendit, nitimur consilio maturiore corrigere, et vestrarum Ecclesiarum statum communicato vobiscum labore, componere, non nova instituentes, sed vetera renovantes: ut in status consuetudine, quae nobis a nostris patribus est tradita, perduremus, et Deo nostro per boni operis ministerium, remotis perturbationum scandalis, placeamus. Nobiscum itaque vestra fraternitas recognoscat apostolicam sedem, pro sui reverentia a vestrae etiam provinciae sacerdotibus, innumeris relationibus esse consultam, et per diversarum, quemadmodum vetus consuetudo poscebat, appellationem causarum, aut retractata, aut confirmata fuisse judicia: adeo ut servata unitate spiritus in vinculo pacis, commeantibus hinc inde litteris, quod sancte agebatur, perpetuae proficeret charitati: quoniam sollicitudo nostra, non sua quaerens, sed quae sunt Christi, dignitatem divinitus datam nec Ecclesiis, nec Ecclesiarum sacerdotibus abrogabat. Sed hunc tramitem semper inter majores nostros et bene tentum, et salubriter custoditum Hilarius Ecclesiarum statum, et concordiam sacerdotum novis praesumptionibus turbaturus excessit; ita suae vos cupiens subdere potestati, ut se beato apostolo Petro non patiatur esse subjectum, ordinationes 635 sibi omnium per Gallias Ecclesiarum vindicans, et debitam metropolitanis sacerdotibus in suam transferens dignitatem; ipsius quoque beatissimi Petri reverentiam verbis arrogantioribus minuendo: cui cum prae caeteris solvendi et ligandi tradita sit potestas (Matth. XVI), pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est (Joan. XII). Cui quisquis principatum aestimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem; sed inflatus spiritu superbiae suae, semetipsum in inferna demergit.
CAP. III. Quae igitur apud nos in causa Celidonii episcopi gesta confecta sint, et quae Hilarius dixerit, dum cum eodem, praesente supradicto episcopo, audiretur, inditus chartis rerum ordo demonstrat. Ubi postquam Hilarius rationabile, quod in sanctorum concilio sacerdotum posset respondere, non habuit, ad ea se occulta cordis ipsius transtulerunt, quae nullus laicorum dicere, nullus sacerdotum posset audire. Doluimus, fateor, fratres, et hunc ejus mentis tumorem medelis patientiae nostrae curare tentavimus. Nolebamus etenim ea illi exacerbare vulnera, quae suae animae insolentibus subinde sermonibus infligebat, et quem susceperamus ut fratrem, delinire magis ipsum, quamvis ipse se suis responsionibus innodaret, quam contristare nostris interlocutionibus, nitebamur. Absolutus est Celidonius episcopus, quoniam se injuste sacerdotio fuisse dejectum, manifesta testium responsione, ipso etiam praesente, monstraverat; ita ut, quod Hilarius nobiscum residens posset opponere, non haberet. Remotum est ergo judicium, quod prolatum in hac sententia legebatur, quod tamquam viduae maritus sacerdotium 636 tenere non posset. Quod nos quidem servantes legatia constituta, sollicitius voluimus custodiri, non solum circa sacerdotes, sed circa clericos quoque minoris officii: ne ad sacram militiam hi permittantur accedere quibus sit tale conjugium, vel qui contra apostolicam disciplinam non unius tantum uxoris viri fuisse monsirentur. Sed sicut eos, quos factum suum non potest excusare, aut non admittendos, aut si fuerint, decernimus removendos, ita quibus hoc falso objicitur, habita necesse est examinatione purgemus, et suum officium perdere non sinamus. Mansisset namque in illum prolata sententia, si objectorum veritas exstitisset. Redditus itaque est Ecclesiae suae, et huic, quam amittere non debuit, dignitati coepiscopus noster Celidonius, sicut gestorum series, et post decursam cognitionem sententia, quae a nobis est prolata, testatur.
CAP. IV. Huic negotio sic finito, fratris et coepiscopi nostri Projecti querela successit: cujus ad nos litterae lacrymabiles et dolendae, de superordinato sibi episcopo, sunt directae. Epistola quoque ingesta est civium ipsius, et numerosa singulorum subscriptione firmata, invidiosissimis contra Hilarium plena querimoniis: quod Projecto episcopo suo aegrotare liberum non fuisset, ejusque sacerdotium in alium praeter suam notitiam esse translatum, et tamquam in vacuam possessionem ab Hilario pervasore haeredem viventis inductum. Quid hic fraternitas vestra sentiat, cuperemus audire. Quamquam de vestris animis nostra non debeat sententia dubitare: cum fratrem in lectulo constitutum, tam non infirmitate corporis aggravari quam alio videatis dolore 637 torqueri. Quae spes illi de vita relinquitur, cui de sacerdotio suo desperatio, dum illi alter substituitur, irrogatur? Apparet quam mitis sit corde Hilarius, qui obesse praesumptioni suae fraternae mortis credidit tarditatem. Quantum enim in se fuit, illi subtraxit lucem, abstulit vitam, qui hunc dolorem in locum ejus alterum subrogando, ne ad salutem illi recursus esset, injecit. Esto ut brevis fratri evenerit humanae conditionis consueta migratio, quid sibi Hilarius quaerit in aliena provincia, et id quod nullus decessorum ipsius ante Patroclum habuit, quid usurpat? cum et ipsum, quod Patroclo a sede apostolica temporaliter videbatur esse consessum, postmodum sit sententia meliore sublatum? Exspectarentur certe vota civium, testimonia populorum; quaereretur honoratorum arbitrium, electio clericorum, quae in sacerdotum solent ordinationibus ab his qui noverunt Patrum regulas, custodiri: ut apostolicae auctoritatis norma in omnibus servaretur, qua praecipitur ut sacerdos Ecclesiae praefuturus, non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qui foris sunt testimonio muniatur (I Tim. III, 7), neque illius scandali relinquatur occasio, cum per pacem et Deo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui doctor pacis futurus est, ordinatur.
CAP. V. Sed ille insperatus nescientibus supervenit, et improvisus abscessit, cursu, ut didicimus, celeri itinera multa conficiens, et per longinquas provincias tanta immaturitate discurrens, ut videatur gloriam de scurrili velocitate potius quam de sacerdotali moderatione captasse. Haec enim directarum ad nos civium verba sunt litterarum: Ante abscessit quam eum venisse 638 nossemus. Non est hoc redire, sed fugere, nec salubritatem impendere diligentiae pastoralis, sed vim inferre latronis et furis, dicente Domino: Qui non intrat per januam in cortem ovium, sed ascendit aliunde, hic fur et latro est (Joan. X, 1). Non ergo Hilarius tam studuit episcopum consecrare quam eum potius qui aegrotabat occidere, et ipsum quem superposuit male ordinando decipere. Nos tamen, quod vobis credimus Deo judice placiturum, in commune cunctis fratribus consulentes, et male ordinatum submoveri, et episcopum Projectum in suo sacerdotio permanere debere decrevimus: id statuentes ut si quisquam fratrum nostrorum in quacumque provincia decesserit, is sibi ordinationem vindicet sacerdotis, quem illius provinciae metropolitanum esse constiterit. Duae, ut videmus, causae transactae sunt, in quibus tamen multa sunt quae praeter rationem ecclesiasticam videantur esse commissa, et justi judicii debeant exspectare censuram. Sed nos diutius hic non possumus immorari, cum ad alia quae nobis cum vestra sanctitate sollicitius conferenda sunt provocemur.
CAP. VI. Militaris manus, ut didicimus, per provincias sequitur sacerdotem, et armati praesidii praesumptione suffulto ad invadendas per tumultum famulatur ecclesias, quae proprios amiserint sacerdotes. Trahuntur ordinandi ante hoc officium, his quibus praeficiendi sunt civitatibus ignorati. Ut enim notus qui fuerit et probatus per pacem petitur, ita per vim necesse est, qui ignotus adducitur, imponatur. Obtestor et obsecro, et sub Dei vos invocatione convenio, prohibete, fratres, talia, et omnem dissensionis materiam de vestris provinciis 639 removete. Certe nos ante Deum absolvimus, qui vos, ne permittatis ultra haec fieri, convenimus. Per pacem et quietem sacerdotes qui futuri sunt postulentur. Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis. Qui praefuturus est omnibus, ab omnibus eligatur. Ordinationem sibi, ut ante jam diximus, singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate praeveniunt, restituto sibi per nos jure defendant. Alienum jus alter sibi non audeat vindicare. Suis limitibus, suis terminis sit unusquisque contentus, et privilegium sibi debitum in alium transferre se posse, noverit non licere. Quod si quis negligens apostolicas sanctiones, plus gratiae tribuens personali, sui honoris desertor esse voluerit, privilegium suum in alium transferre posse se credens, non is cui cesserit, sed is qui intra provinciam antiquitate episcopali caeteros praevenit sacerdotes, ordinandi sibi vindicet potestatem. Non passim, sed die legitimo ordinatio celebretur; nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui non die sabbati vespere, quod lucescit in prima sabbati, vel ipso Dominico die fuerit ordinatus. Solum enim majores nostri resurrectionis Dominicae diem hoc honore dignum judicaverunt, ut sacerdotes qui sumuntur hoc die potissimum tribuantur.
CAP. VII. Suis unaquaeque provincia sit contenta conciliis, nec ultra Hilarius audeat conventus indicere synodales, et sacerdotum Domini judicia, se interserendo turbare. Qui non tantum noverit se ab alieno jure depulsum, sed etiam Viennensis provinciae, quam male usurpaverat, potestate privatum. Dignum est enim, fratres, antiquitatis 640 statuta reparari, cum is qui sibi ordinationem provinciae indebitae vindicabat, talis in praesenti etiam probatus fuerit exstitisse, ut cum ipse frequentius temerariis et insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret, suae tantum civitatis illi sacerdotium, pro sedis apostolicae pietate, praeceptio nostra servaverit. Non ergo intersit ulli ordinationi; non ordinet, qui meriti sui conscius, cum quaereretur ad causam, turpi fuga se credidit subtrahendum, exsors apostolicae communionis, cujus particeps esse non meruit: Deo, ut credimus, hoc agente, qui illum, inopinantibus nobis, et ad judicia nostra pertraxit, et inter examinationes habitas, ne communionis nostrae consors fieret, ut abscederet latenter, effecit.
CAP. VIII. Nulli Christianorum facile communio denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium sacerdotis, quod in magni reatus ultionem invitus et dolens quodammodo debet inferre animus judicantis. Cognovimus enim pro commissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos, et animam pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii sauciatam et inermem quodammodo, exutamque omni munimine, diabolicis incursibus, ut facile caperetur, objectam. Certe si quando causa talis emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum poenae subdendus est quem reatus involvit; nec particeps debet esse supplicii, qui consors non docetur fuisse commissi. Sed quid mirum eum in laicos talem existere, qui soleat de sacerdotum damnatione gaudere?