Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 4)
VI. (suite)
CAP. IX. Unde quia nostra longe alia videtur intentio, nam omnium Ecclesiarum statum 641 et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes et obtestamur, et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo, discussis probatisque nunc omnibus causis decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis: certi non tam nostro quam vestro honori proficere, quod talia statuisse cognoscimur. Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus, quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animos Hilarius pro suo more mentiri; sed vobis per nostram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra jam pateat privilegia vestra cassandi. Nostrae etiam gratulationi hoc solum crescere profitemur, si et apostolicae sedis diligentia apud vos illibata servetur, et per sacerdotalis disciplinae custodiam honori vestro perire, quod suum est, improbis usurpationibus non sinamus. Et quoniam honoranda est semper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum Leontium probabilem sacerdotem, hac, si vobis placet, dignitate volumus decorari: ut praeter ejus consensum alterius provinciae non indicatur a vestra sanctitate concilium, et a vobis omnibus, quemadmodum vetustas ejus et probitas exigit, honoretur, metropolitanis privilegii sui dignitate servata. Aequum est enim, nec ulli de fratribus fieri videtur injuria, si his qui sacerdotii vetustate praecedunt, pro aetatis suae merito in suis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
div
Leo I PapaEpistolae0Saeculo V Leo I Papa Epistolae XI-XX Saeculo V
editio: Migne 1846 fons: Corpus Corporum
1 3
2
642 EPISTOLA XI, seu CONSTITUTIO VALENTINIANI III AUGUSTI, una cum praecedenti Leonis papae epistola de eodem negotio missa in Gallias. De episcoporum ordinatione. Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti AETIO viro illustri, comiti et magistro utriusque militiae et patricio.
Certum est et nobis et imperio nostro unicum esse praesidium in supernae Divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue Christiana fides et veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi firmarit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius inlicitum praesumptio altentare nitatur. Tunc enim demum Ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani papae fideli relatione comperimus, contumaci ausu inlicita quaedam praesumendo tentavit, et ideo transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur, 643 Ecclesiae Romanae urbis inconsulto pontifice, judicia, sive ordinationes episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter removit, indecenter alios invitis et repugnantibus civibus ordinavit. Qui quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam, et claustra murorum in hostilem morem vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, et ad sedem quietis, pacem praedicaturos per bella ducebat. His talibus et contra imperii majestatem, et contra reverentiam apostolicae sedis admissis, per ordinem religiosi viri Urbis papae cognitione discussis, certa in eum et de his quos male ordinaverat lata sententia est. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritati in Ecclesiis non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio probavit, ne ulterius nec Hilario, quem adhuc episcopum nuncupari sola mansueti praesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere, aut praeceptis Romani antistitis liceat obviare. Ausibus enim 644 talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus, verum ne levis saltem inter Ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctione censemus, ne quid tam episcopis Gallicanis quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem liceat sine viri venerabilis papae Urbis aeternae auctoritate tentare. Sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quidquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas: ita ut quisquis episcoporum ad judicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit, per moderatorem ejusdem provinciae adesse cogatur: per omnia servatis, quae divi parentes nostri Romanae Ecclesiae contulerunt Aeti P. K. A. Unde inlustris et praeclara magnificentia tua praesentis edictalis legis auctoritate faciet, quae sunt superius statuta servari, decem librarum auri multa protinus exigenda ab unoquoque judice qui passus fuerit praecepta nostra violari. Et manu divina: Divinitas te servet per multos annos, parens karissime, Dat. VIII id. Jul. Romae Valentiniano A. VI et Nomo v. c. coss.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1 Cum triplex insignis varietas, qua sequens epistola reperiri solet in mss. codicibus, et exinde triplici ratione seu forma in editis prodiit, plurimum difficultatis injicit; tum vero Quesnelli disputatio notis et observationibus ejus inserta, qua unam rationem retinere ac defendere, alias vero duas repudiare, et magnam epistolae partem veluti additamentum ab aliquo impostore confictum rejicere studuit, ita difficultatem adauget, ut sine ullo novo codice, qui rem omnem probe conciliet, certum aliquid statuere et edere impossibile videatur.
2. Prima epistolae ratio a Merlino edita atque Sichardo, et per nos etiam secundo loco edenda, epistolam tantummodo producit ad medium caput nonum usque, atque terminat illis ejusdem capitis verbis, justa posthac ultione plectamus. Haec eadem ratio invenitur in mss. codd. collectionis 5 a Quesnello vulgatae, ex quibus duos ille commemorat, Thuaneum et Trecopithoeanum, nos vero duos bibliothecae Caesareae adjicere possumus signatos num. 39 et 42. Exstat etiam in mss. collect. 10 Isidori et collect. 12, ad quam pertinet codex a Merlino adhibitus, nec non Herovallianus ab eodem Quesnello laudatus; et in codd. collectionis 24 quae sola inter collectiones posteriores hanc epistolae formam exhibet; ac praeterea inter hujusmodi codices censendi Victorinus, Regniacensis, et S. Martini Altisiodorensis, qui eamdem collect. 24 cum epistola hujus formae eodem annotante praeseferunt. His codicibus Quesnellus in secunda editione adjecit alios duos, quorum descriptionem post primam impressionem Roma accepit, nimirum Barber. 77 et 2888. Horum primus a nobis item observatus atque collatus, est XII circiter saeculi, et varia opuscula etiam posterioris aevi continet, ex Leone autem hanc unicam epistolam exhibet. Alter vero antiquissimus et majusculis litteris scriptus complectitur vetustam collect. 3, cui alium similem invenimus in perantiquo Vat. 1342. Nos insuper hanc eamdem epistolae decurtatae (sic enim appellabimus) rationem nacti sumus in tribus aliis collectionibus, nimirum in ms. Vat. Reginae collect. 1, in vetusto cod. Lucensi collect. 4 simili Colbertino 784, qui a Coustantio laudatur in praefat. ad Epistolas Roman. pontif. num. 89, ac praeterea in manuscriptis collectionis 9 Hispanicae, Vat. 1341 et Vindebon. Caesareo 41, ut praetereamus alia plura scripta exemplaria memoratarum collectionum 10, 12 et 24, quae in praefat. ad epistolas recensuimus. Ita octo collectiones 1, 3, 4, 5, 9, 10, 12 et 24, ac peculiaris cod. Barb. 77, hanc primam epistolae formam exhibent. 3. Secunda ejusdem forma edita est primum a Wendelino, dein a Pithaeo, ac demum a Voello et Justello in collectione Dionysii Exigui.
Haec autem omittit tria integra capita, sextum, septimum, et octavum, quae in prima forma decurtata exhibentur; et postremis verbis ejusdem primae formae, justa posthac ultione plectamus, caetera addit, quae usque ad finem integrae epistolae proferentur. Haec forma exhibetur in omnibus mss. codd. ejus collectionis quae Dionysiana vocatur, at verius Hadrianea appellanda est, cum omnes hi codices ad Hadrianeam collectionem 7 vere pertineant, ad eam scilicet quam aliquot additamentis Dionysiana auctiorem, Hadrianus I pontifex Carolo Magno in usum Occidentalium Ecclesiarum tradidit. Hinc plurima hujus collectionis inveniuntur ubique exemplaria, quae hanc epistolae formam tuentur. Duos tantum codices Thuaneos Gallicanos laudavit Quesnellus; sed multo plures in Galliis diffusos memorat P. Coustantius in praefatione laudata num. 128, inter quos unus est anni 805. Multos item antiquos ipsi Romae vidimus, quos nominavimus in praefat. ad epistolas num. 16. His addi possunt etiam codices collectionis 8, num. 17 indicati, qui Hadrianeam collectionem initio exhibent. 4. Tertia editionis forma ex utraque anteriori conflata, quam editionem mixtam nuncupabimus, aliter in mss., aliter in editis invenitur. In codicibus enim quos vidimus, omissis capitibus 6, 7, 8, et dimidio noni, tota Hadrianea editio primum exhibetur, fere cum chronica notatione Dat. IV idus Augusti. Dein subjiciuntur velut appendix memorata capitula omissa et sumpta ex prima decurtata editione usque ad ejus finem, ita ut repetantur illa: Cum itaque omnibus, etc., quae in editione decurtata epistolam claudunt, in Hadrianea autem suo loco capite nono inserta fuerant. Hanc lectionem Quesnelllus reperit in duobus mss. Thuaneis, et uno Cantabrigensi. Nos reperimus in mss. quatuor collectionum 11, 20, 21 et 23, ad quas referri tres a Quesnello laudatos codices nihil ambigimus. Collectio 11, a qua caeterae collectiones hanc editionis formam videntur sumpsisse, praecipue consideranda est, cum antiquior sit Hincmari aetate, uti probavimus in praefat.
ad epistolas num. 23. In uno tantum codice Veneto S. Marci 79 collectionis 22 hanc tertiam rationem nacti sumus absque repetitione extremi capitis Cum itaque de omnibus, etc., ita ut lectioni Hadrianeae tria tantum capita omissa ex ed tione decurtata subjiciantur usque ad illa, vel corpore perdidisse. In editis autem Leonis Quesnello anterioribus ac in Conciliorum vulgatis quae ex codicibus hujus tertiae lectionis profecta sunt, editores, cum hanc formam incongruam deprehendissent, tam ob chronicam notam sitam ante tria capitula 6, 7 et 8, quam ob importunam repetitionem periodi Cum itaque de omnibus, nulla licet codicum auctoritate fulti, dederunt primo editionem Hadrianeam, excepta extrema periodo, Si quae vero aliae sunt causae, terminantes illis vocibus, qui consecrabantur, exciperet; mox subdiderunt ex decurtata editione tria capitula 6, 7 et 8, omittentes repetitionem periodi, Cum itaque de omnibus; ac tandem post verba octavi capitis rejecerunt periodum, Si vero aliae sunt causae, etc., atque chronicam notam, quibus epistolam conclusere. 5. Hinc autem nihil mirum si Quesnellus sollicitus de corrigendis ex fide codicum vulgatae S. Leonis editionis erroribus, hanc impressam editionem, quae nullis mss. nititur, repudiavit. Cum vero in ipsis codicibus tantam varietatem perspiceret, nec unum codicem nancisci potuisset, qui aptum omnia conciliandi modum suggereret; primam editionis rationem, quam in antiquioribus collectionibus, et mss. descriptam vidit, retinendam et vindicandam putavit. Secundam vero rationem editionis Hadrianeae eo libentius rejecit, quod in ea nonnullae Romanae sedis praerogativae praeferantur, in quas cum non bene esset animatus, apertam interpolationem, pluresque imposturae gradus in ejus editionis, ut vocat, additamentis videre sibi visus est, quos in notis latissime exposuit. 6. Qui vero non perinde in Romanorum pontificum privilegia infensi, etsi Gallicanis principiis imbuti, Quesnelli notas ad calculos revocarunt, approbandam quidem censuerunt editionem decurtatam primae formae, at non idcirco repudianda credidere Hadrianeae editionis additamenta, nec efficacia et convincentia existimarunt quae contra haec a Quesnello afferuntur.
Inter hos Stephanus Baluzius, tom. II Capitularium pag. 1249, ejus argumentis expensis pronuntiavit: Nihil video disciplinae tum in Ecclesia Romana receptae contrarium. Quamvis autem Quesnellus in secunda editione hanc Baluzii animadversionem veluti infirmam, nec responsione dignam, traduxerit, eo quod ibidem Baluzius hac de re incidenter agens, probationes fusius in dissertationis rationem afferendas non credidit; quam ratum tamen ac firmum haberi debeat quod ab ipso affirmatum est, ex iis quae in Quesnellianas notas observabimus exploratum fiet. Coustantius, qui et primam et secundam Quesnelli editionem legit, quique in celeberrima editione Epistolarum Romanorum pontificum quantae peritiae et critices sit omnibus eruditis constat, non solum sincerum habuit Hadrianeae editionis fragmentum a Quesnello rejectum, verum etiam initio tomi secundi, quem edendum paraverat, idem fragmentum a Quesnelli censuris vindicandum suscepit, uti testatur P. Simon Mopinot in epistola De nova editione Epistolarum summorum pontificum typis impressa an. 1724, ubi indicatis secundi tomi capitibus, in quibus Coustantius praecipue laboravit, haec de Leonis Epistolis traduntur: Asserentur eidem papae litterae quaedum in spuriorum classem temere amandatae, quas inter non infimum sane locum tenet praeclarum illud de Lupicini episcopi ad sedem apostolicam appellatione fragmentum epistolae primae (nobis 12 ad Africanos) perperam, ut videtur, insertum. Est fragmentum hujus epistolae in Hadrianea editione contentum, quod a Quesnello expungitur. 7. Ex his autem P. Mopinot verbis liquet sane Coustantium voluisse hoc fragmentum defendere. At non in ipsa epistola inserendum, sed velut additamentum eidem subjiciendum credidisse videtur, uti innuunt etiam illa ipsius Coustantii tom. I Epist. Rom. pontif. pag. 969, not. a, quibus hoc fragmentum Leoninum ac sincerum allegaturus, uti a se edendum erat tomo secundo, his verbis utitur: In additamentis ad epistolam primam Leonis. Id ex eo ortum est quia nullum codicem reperit praeferentem integram et genuinam hujus epistolae lectionem ac formam, qua suus proprius locus ei fragmento tribueretur.
Haec autem sors nobis feliciter obtigit. Etenim a P. Lectore Philippo Maria Sereno ord. Praed. nobis perhumaniter communicatum fuit hujus epistolae exemplar summa diligentia transcriptum ex peculiari codice Florentino collect. 13 signato num. 182, saeculi XII, de cujus antiquiori ac praecipua origine quoad Leonis Epistolas, in praefatione num. 29 satis diximus. In hoc autem exemplari omnia utriusque editionis decurtatae et Hadrianeae verba, quae in tot antiquis codicibus prostant, et vel e stylo Leonina manifestantur, uno naturali contextu probe connectuntur, ita ut nihil excludatur, pervertatur nihil. 8. Codices pro editione decurtata sive a Quesnello producti, sive a nobis inventi, quibus potissimum illius argumentum innititur, id unum probant, hanc epistolae partem genuinam esse, non vero integram epistolam exhiberi demonstrant. Quod ne cui mirum videatur, alia similiter decurtata in iisdem mss. et collectionibus consideret. Sic mss. libri collectionis Hispanicae et Isidorianae, et mss. etiam Operum et Epistolarum S. Leonis collectionis 24, qui hanc epistolam decurtatam exhibent, decurtatam pariter proferunt epistolam S. Petri Chrysologi ad Eutychem, et media quidem parte deficientem, quae tamen in omnibus tum Graecis tum Latinis concilii Chalcedonensis codicibus collectionis 17 integra legitur. In omnibus etiam collectionibus et mss. Latinis Sardicense concilium mutilum praefertur sine tribus extremis canonibus, qui in Graecis exemplaribus continentur. In cod. Vat. 1341, et in tribus aliis Gallicanis laudatis a Coustantio (Tom. I Epist. Rom. pont., p. 772), qui exhibent collectionem Hispanicam Innocentii I, epistola ad episcopos synodi Toletanae decurtata est, cum in ea desint numeri 2, 3, 4, 5, 6, 8, et pars etiam numeri primi. In mss. collectionis Hadrianeae solum initium describitur litterarum Hormisdae ad presbyteros, diaconos et archimandritas secundae Syriae, quas manuscripta collectionis praestantissimae 14 integras conservarunt. Et, ut alia ejusdem generis omittamus, in ipsa collect.
5 Quesnelliana num. 51, capite diminuta affertur Gelasii epistola ad Orientales. Quidni igitur pariter mutila proferri potuit epistola Leonis ad Africanos? 9. Exemplar quidem hujus epistolae, quod sine tribus capitibus editionis decurtatae, et cum alio longiori additamento legitur in collectione Hadrianea, esto non sit a Dionysio insertum suae collectioni, uti Quesnellus in notis optime conjecit, immo etiamsi adjectum ei collectioni fuisset circa Gregorii II tempora, quemadmodum ille opinatus est, nimirum circa initium octavi saeculi, non tamen idcirco interpolatum aut supposititium probari potest. In universis enim documentis quae Hadrianeae collectioni leguntur inserta, nihil apocryphum aut interpolatum deprehenditur. Cum vero stylus hujus epistolae totusque contextus Leoni omnino congruant, argumenta autem a Quesnello objecta nihil convincant, ut ex nostris observationibus ad ejus notas patebit, de hujus unius documenti authenticitate ac sinceritate non nisi temere dubitare licet. 10. Neque difficultatem moveat defectus trium capitum 6, 7 et 8, quae in editione decurtata exstant, et ex antiquissimis mss. atque collectionibus genuina noscuntur. Allata enim exempla similium defectuum, quae in aliis praestantium collectionum documentis paulo ante indicavimus, hos defectus non infrequentes ostendunt. Celebrem Leonis epistolam 14, ad Anastasium, quae in pluribus collectionibus integra est, duobus capitibus tertio et quarto praetermissis, descriptam reperimus in duobus antiquis mss. Vat. 1347 et Vat. Palat. 579, ex quibus si alii codices vel collectiones illam sumpsissent, parem defectum praeferrent, nec tamen ea idcirco in suspicionem vocari posset. Nonne quaedam etiam Gelasii litterae in aliquot collectionibus breviores sunt quam in Conciliis editae fuerunt? Celeberrima est ejus pontificis epistola ad Dardanos, quae non solum in Quesnelli collectione 5, cap. 50, verum etiam in omnibus fere mss. aliarum antiquarum collectionum tribus longioribus et novem brevioribus membris caret, quae tamen leguntur in mss.
praestantissimae collect. 14, et exinde in Romana Epistolarum pontificum editione, ac in tomis Conciliorum edita sunt; quo ampliori exemplo Facundum Hermianensem usum fuisse haud dubitari potest. Sicut autem in memoratis paulo ante mss. epistolae Innocentii I, ad Toletanos, retentis solis decretis generalibus, caetera quae ad singulares causas et personas pertinent, praetermissa fuerunt, ita idipsum in hac Leonis epistola Hadrianeae collectionis auctori placuisse videtur: tria enim omissa capita singulares personas causasque respiciunt. 11. Porro verum non est, quod putavit Quesnellus, hanc editionem hujus epistolae sub Gregorii II aetate Dionysiano codici fuisse adjectam, eo quod recentius Hadrianei codicis documentum ad hunc Gregorium pertineat. Inter Vaticanos nimirum codices reperimus signatum num. 5845 continentem puram Dionysii collectionem, quam uti rarissimam Coustantius laudavit, quaeque desinit in epistolis Anastasii II. In hoc autem codice, qui antiquissimus est, et Decretalibus praemittit Dionysii epistolam ad Julianum presbyterum in hoc uno ms. inventam, et ex eodem editam, post descriptam puram collectionem Dionysii eodem antiquo charactere appendix subjicitur, in qua primo ponuntur tria concilia Symmachi papae, unum an. 501, alterum an. 502, ac tertium an. 499, tum vero afferuntur tituli sex decretorum papae Hilari, duo Simplicii, et unus Felicis; ac post titulos ipsa decreta recitantur: quae omnia postea Hadrianeae collectioni suo loco juxta ordinem temporum fuerunt inserta. Post decretum autem Felicis pag. 155 describitur Leonis epistola cum hoc titulo: In causa Lupicini episcopi: Leo universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam constitutis. Cum de ordinationibus, et reliqua cum eadem Hadrianeae editionis forma atque lectione. Subjicitur huic epistolae Leonis pag. 157: Epistola Zosimi ad presbyteros Ravennae directa. Zosimi commonitorium presbyteris et diaconibus qui Ravennae sunt. Ex relatione, etc., quae in eodem Hadrianeo codice legitur. Tandem post hanc epistolam, veluti novum additamentum sequitur tabula capitum 79, ipsaque documenta post tabulam subjiciuntur. De his alibi fusius erit dicendum. Nunc satis sit memorare quinque priora documenta, quae sic afferuntur: Pag. 159. I. Justinus Augustus Hormisdae. Quo fuimus semper, etc.
Pag. 160. II. Exemplar precum a clericis et monachis Antiochenis, Hierosolymitanis. etc., ad Justinum. Haurite aquam cum laetitia, etc.
Pag. 161. III. Hormisda Justino. Interea quae ad unitatem Ecclesiae, etc.
Pag. 164. IV. Hormisda presbyteris, diaconibus et archimandritis secundae Syriae. Lectis litteris, etc.
Eadem pagina. Incipit constituta papae Gregorii junioris. In nomine Domini, etc.
Haec quoque documenta nec plura nec pauciora sunt illa quae in Hadrianeis mss. Dionysianae collectioni addita, et suo loco in ordinem chronologicum inserta inveniuntur. Ex modo autem diverso quo in hoc codice purae Dionysianae collectioni subjiciuntur, palam fit eidem omnia simul uno eodemque tempore non fuisse adjecta, sed saltem duplici. primum documenta praemissa tabulae capitum 79, dein quinque prima hujus tabulae capita. Haec postrema, quae in Gregorio II desinunt, potuerunt adjici hujus pontificis aevo aut paulo post. Idem vero censendum non est de iis documentis quae huic tabulae praemissa ad multo antiquiores pontifices pertinent, et forte addita fuere paulo post Symmachi mortem, quippe is est ultimus inter pontifices quorum decreta in ea prima appendice recitantur: et primo quidem loco synodi ejusdem referuntur, eo quod hic pontifex recentioris memoriae esset, unde fortasse peculiari formula sanctae memoriae vocatur in titulo synodi an. 502, id quod etiam in ipsa orbe Roma hoc additamentum fuisse subjectum indicare videtur. Enimvero si haec documenta praemissa tabulae capitum 79, post obitum Hormisdae adjecta fuissent, hujus quoque pontificis monumenta collector non disjunxisset a documentis Symmachi immediati ejus praedecessoris, nec ea collectori secundae appendicis subjicienda reliquisset.
12. Quod si hae observationes et conjecturae judicentur probabiles, uti sane nobis videntur, jam additio epistolae Leonis ad Africanos postea inserta collectioni Hadrianeae cum controverso fragmento ad Dionysii circiter tempora evehitur, cum is quoque post Symmachum sub Hormisda Romae floruerit; et ita verum efficitur, hanc epistolam Dionysianae collectioni accessisse circa quinquagesimum post Leonem annum, adeo ut summae videatur esse temeritatis (utimur Quesnelli verbis in notis ad hanc epistolam sub initium) suspicari in ipsa urbe Roma scribenti et colligenti authenticos codices defuisse. Sicut enim dubitandum non est de adjecta Zosimi epistola, aut de Symmachi conciliis, ita nec ambigendum de hac epistola Leonis, quae eodem auctore simul addita fuit. Hinc autem Hadrianeae collectionis origo detegitur; neque enim aliud in ea factum est, nisi servato temporum ordine quaedam documenta Dionysianae collectioni inserere, quae duplici additamento ac duplici tempore huic collectioni jam diu ante Hadriani pontificatum, ordine perturbato, subjecta fuerant. 13. Porro eximius codex Florentinus S. Marci collect. 13 ex decurtata et Hadrianea editione integram epistolam praefert. Nec mirum sit in unico codice, seu collectione, hanc epistolam integram reperiri, quae in aliis omnibus antiquiorum collectionum varie mutila, seu imperfecta legitur. Nam etiam laudata Gelasii epistola ad Dardanos in pluribus iisque antiquis codicibus et collectionibus brevior est, ac in sola collectione 14 longior reperitur. Idem vero Florentinus codex decurtatae et Hadrianeae editionum partes suo loco probe collocatas repraesentat. Primo enim totam exhibet editionem decurtatam cum iis quoque tribus capitibus 6, 7 et 8, quae in Hadrianea fuerunt praetermissa; tum vero extremis verbis ejusdem editionis decurtatae commode et contextui maxime congruenter subjicit in eos specialius commovendi et reliqua ejus fragmenti, quod in Hadrianea usque ad finem suppletur. Adde quod hic Florentinus codex non solum habet hoc Hadrianeum fragmentum, quod a Quesnello perperam supposititium creditur, verum etiam lectiones plerumque exhibet Hadrianeas in iis pariter capitibus quae decurtatae et Hadrianeae editionibus communia sunt.
Quesnellus, qui Hadrianeam formam rejicit, et decurtatae editionis codices effert, lectiones Hadrianeas lectionibus editionis decurtatae non paucis in locis praetulit, quod cum sua hypothesi minus cohaeret. Ita enim alterae ab alteris nonnullibi discrepant, ut non aliquo tantum verbo, sed integris membris atque sententiis dissideant. Id autem suspicionem nobis vehementissimam injicit duplex hujus epistolae exemplar inter ipsius Leonis scripta inventum fuisse, ex quo tantum discrimen prodierit. Amanuensium enim oscitantiae vel arbitrio tribui quidem possunt unius vel alterius vocis variantes, cum praesertim sensum aut stylum vitiant. Sed tanta verborum ac sententiarum varietas, quae etsi pluribus quandoque verbis producta, ejusdem tamen auctoris stylum ubique refert (si praesertim non in omnibus, nec in multis, sed in uno vel altero tantum opusculo deprehendatur), non amanuensibus, sed ipsi auctori tribuenda videtur, qui idem opus prima manu scriptum, secundis curis alicubi emendaturus, vel etiam aucturus, diversis verbis ac sententiis inductis iterum scripserit. 14. P. Coustantius discrimen illud, quod memoravimus in Gelasii epistola ad Dardanos, quae in aliis codicibus brevior, in aliis prolixior est, ex eo pendere credidit, quod eadem illa epistola sub duplici forma ab ipsomet Gelasio prodierit; idemque postea Hormisdae et Gregorio, antea vero Leoni nostro evenisse opinatus est. Lege Vindic. veter. codd. confirmat. cap. 13, pag. 713. Id huic epistolae contigisse ex antea observatis probabilissimum nobis est. S. Leo scripserat, ut videtur, prima manu epistolam, qualis dabitur ex mss. editionis decurtatae; et ex hoc exemplo olim edito vel invento hanc epistolam sumpserunt auctores collectionum ejusdem editionis. Posteriori vero manu, cum forte supervenisset aliquid novi, ex. gr., causa Restituti episcopi, quem nunc, quasi post illa quae Potentius retulerat, conquestum tradit cap. 10 S. pontifex exscribens eamdem epistolam, nonnulla aliis verbis exposuit, quaedam autem pro novitate causae adjecit.
Ita etiam epistolas 30 et 31, quae partim eisdem, partim diversis verbis eadem super re ad Pulcheriam datae in distinctis et antiquissimis collectionibus inveniuntur, unius ejusdemque epistolae duplex exemplum esse in admonitione ostendemus. In subjectis vero litteris ad Africanos, illud longum fragmentum, quod in collectione Hadrianea legitur, secundis quidem curis videtur adjectum, ob quasdam notitias quae supervenerunt post relationem Potentii, referente fortassis episcopo David, qui in eo fragmento memoratur, vel aliis qui ex Africa Romam transmigraverant, et indicantur illis lectionis Hadrianeae verbis, commeantium sermo perferret. Hinc S. pontifex primae lectioni editionis decurtatae c. 9, Cum itaque de omnibus, secundis curis inseruit particulam fere, quae in Hadrianea editione legitur, eo quod nonnulla accessissent quae antea scriptis adjicienda fuerunt. Neque difficultatem moveat sermo de virginibus vi barbarica oppressis, repetitus cap. 8 et 11; nam capite 8 docet quid ipsae virgines de se sentire debeant; capite autem undecimo, quid de iisdem sit ab episcopis agendum decernit. Immo haec duplex de ejusmodi virginibus mentio satis insinuat Hadrianeae editionis fragmentum non ad alias Leonis litteras, quae forte perierint, ut non nemo opinatus est, sed ad hanc eamdem pertinere epistolam 12, uti in ms. Florentino exhibetur. Quod multo magis confirmant illa verba, quae (dum repetitur de virginibus mentio) capiti undecimo inseruntur in eodem codice, ut superius dictum est. 15. Praetulimus vero in editione integrae epistolae, quam primo loco dabimus, lectiones Hadrianeas lectionibus codicum epistolae decurtatae, non solum quia Hadrianeas lectiones sequitur codex Florentinus, ex quo integra epistola uti a Leone scripta fuit ad nos pervenit; verum etiam quia lectiones ejusmodi eidem auctori epistolam recolenti et emendanti magis placuisse videntur. Enimvero hae adeo congruae sunt, ut ipse Quesnellus easdem fere praetulerit lectionibus eorum codicum qui decurtatam epistolam continent.
Ne vero quispiam utriusque editionis integrae et decurtatae lectionibus fraudetur, post editam epistolam integram ex lectione mss. Florent. et Hadrian cum suis variantibus, eamdem decurtatam subjiciemus praesertim ad exemplar antiquissimi libri Barb. 2888, et alterius similis Vat. 1342, qui a Montfauconio, tom. I Biblioth. pag. 131, codex elegantissimus et vetustissimus nuncupatur; atque variantes aliorum codicum, qui eamdem epistolam pariter decurtatam praeferunt, annotabimus. Quicumque autem hanc decurtatam editionem, quam nemo hactenus exacte expressit, cum integra conferet (petimus autem ut conferre non pigeat), speramus fore ut nobis calculos adjiciens, istam ab ipso auctore emendatam atque auctam fateatur. 16. Quoad tempus vero hujus epistolae, recte quidem in notis statuit Quesnellus eam scriptam fuisse ante an. 455, quo Valentinianus III occisus fuit. Cum enim exarata noscatur dum Mauri Romano adhuc imperatori catholico subessent, et idcirco multi ex Africa Romam subinde accederent, post ipsius autem Valentiniani necem, iidem a Vandalis Arianis catholicorum persecutoribus fuissent subacti, Romanus pontifex ei provinciae amplius ita facile providere non poterat in iis quae hac in epistola exprimuntur. Porro cum certum hujus annum constituere Quesnellus nequiret, illam primo loco edendam putavit, non tam ut suppleret defectui epistolarum quae initio pontificatus a Leone scriptae fuerunt, quam ne caeterarum, quae exstant, et certa notatione chronica signantur, ordinem interrumperet; et solum in marginali postilla eam scriptam indicat circa pontificatus Leonis exordia, et in notis circa an. 443. Bellum sane quod inter Valentinianum imperatorem et Gensericum Vandalorum regem in Africa viguit, litterarum ejusmodi commercium impedisse videtur. Viguit autem hoc bellum usque ad an. 442, quo Prosper in Chronico tradit: Cum Genserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est. Ex novella 23 lib. II liquet an. 445 ex Africanis provinciis Valentiniano relictis legatos Romam venisse, et lege fuisse sancitum ut ad praefectum Urbis appellare liceret.
Hac forte appellationum occasione quaedam apud Mauros illicite usurpata ad S. pontificem commeantium sermo pertulit. Igitur probabilius et cautius inter hunc an. 445 et an. 455 haec epistola collocanda est. Porro Leo cap. 1 significat se a commeantibus ex Africa didicisse, quae per occasionem temporis imparati, id est belli tempore, in variis Mauritaniae civitatibus perperam gesta fuerant. Haec autem credibile est ab illis didicisse post compositam pacem potius an. 445, cum appellationum occasione plures probabiliter Romam transmisere quam serius. Ut autem congruum tempus detur transmissioni et relationi Potentii, qua accepta Leo hanc epistolam scripsit, haec data videtur circa an. 446. 657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. SYNOPSIS. I. Ordinationes per tumultum factas redarguit. --II. Quid sit cito manus imponere. -- III. Nonnisi unius uxoris viros debere esse diaconos, presbyteros et episcopos. --IV. Non rudes ac neophytos ordinari debere. --V. Ex laicis ordinati tolerantur a Leone, non vero bigami. --VI. De Donato ex Novatianis converso, et Maximo ex Donatistis. --VII. De Aggaro et Tyberiano ex laicis, et per tumultum ordinatis. --VIII Virgines per vim oppressas incontaminatis se comparare non debere. --IX. Hortatur ad obedientiam, et inobedientibus poenas minatur. --X. Quibus in locis episcopi debeant ordinari, et de petitione episcopi Restituti. --XI. Quid agendum de memoratis virginibus vi barbarica oppressis. -- 658 XII. De causa Lupicini episcopi. --XIII. De causis ecclesiasticis ventilandis et ad sedem apostolicam referendis. LEO urbis Romae episcopus universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam constitutis in Domino salutem.
CAP. I. Cum de ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior ad nos commeantium sermo perferret, ratio pietatis exegit ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere: vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri et consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus, de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeantur, sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram litteris promeremus, mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati aut ambientium 659 praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio contulit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.
CAP. II. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communices peccatis alienis (I Timoth. V, 22)? Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non 660 probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno qui in suum collegium assumit indignum. Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus.
CAP. III. Dicente enim Apostolo ut inter alias electionis regulas is episcopus ordinetur quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit (I Timoth. III, 2), tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium ejus veniret, qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis igitur tolerare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam, cum huic magno venerandoque mysterio nec divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat uxorem (Levit. XXI, 13 et 14; Ezech. XLIV, 22), et alterius torum nesciat conjugis, quae uxor futura est sacerdotis? Jam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spiritale conjugium, ut quoniam vir caput est mulieris (Eph. V, 23; I Cor. XI, 3), discat Sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum, qui merito unam eligit, unam diligit et 661 aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub Evangelii gratia constituti, apostolicis debemus servire praeceptis, ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus; nequaquam tamen vel ad diaconi gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse claruerit?
CAP. IV. Monente vero Apostolo, atque dicente: 662 Et hi autem probentur primum, et sic ministrent (I Tim. III, 10), quid aliud intelligendum putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum castimoniam, sed etiam laborum merita cogitemus, ne aut a baptismo novellis, aut a saeculari actu repente conversis officium pastorale credatur; cum per omnes gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari an possint cuiquam majora committi? Merito beatorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur, eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerunt, 663 qui multo tempore per singulos officiorum gradus provecti, experimentum sui probabile praebuissent, ut unicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhiberet. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et coelestium dignitatum? ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium; cum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, sicut Apostolus disserit (II Timoth. II, 20), necesse est ut vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilia; sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec idem est pretiosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omnia, si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum hominum species figuratur qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aureis et argenteis hi sine dubio declarantur qui per longae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis 664 ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.
CAP. V. Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos; nonne apertissimae exigunt causae, ut Ecclesiae in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae. Et quia universae viae Domini misericordia, et veritas, cogimur secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quorum utique non una mensura est, quaedam credamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias iniverunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica, nec legalis auctoritas sacerdotium obtinere permittit; et multo magis illum, si fuerit in vestro judicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui ab uxore dimissus alteram duxisse perhibetur. Caeteros vero, quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habent, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere 665 permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas resolventes, quibus salubriter constitutum est ne primum, aut secundum, aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis suffultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus usurparit: quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, neque quod potuit aliqua ratione concedi, fas erit amplius impune committi.
CAP. VI. Donatum autem Salicinensem ex Novatianis cum sua, ut comperimus, plebe conversum, ita Dominico gregi volumus praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis damnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate; ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.
CAP. VII. De Aggaro vero et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt, in hoc causa diversa est, quod eorum 666 ordinationi atroces tumultus et saevae seditiones memorantur esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus: ut relata habiti apud vos examinis fide, quid de supradictis statuendum sit scire possimus.
CAP. VIII. Illae autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia sua, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invicta non pollui, minus tamen hoc eis oberit, si quod potuerunt animo non amittere, doleant se vel corpore perdidisse.
CAP. IX. Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est probatus et moribus, videatis instructam; superest, fratres, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa posthac ultione 667 plectamus, in eos specialius et propensius commovendi, qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerant consecrarint. Unde si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio immerito praestiterunt.
CAP. X. Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque in quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne, quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua dioecesi Restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit ut si episcopi eorum locorum in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa ad jus ejusdem antistis cui olim propria vel contigua fuerunt revertantur. Et inutile 668 est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinantis facilitate superflua multiplicatione minuatur.