Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 7)

Léon le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Tomus_ad_Flavianum + Epistolae_(Leo_I)/1 + Epistolae_(Leo_I)/2 + Epistolae_(Leo_I)/3 + Epistolae_(Leo_I)/4 + Epistolae_(Leo_I)/5 + Epistolae_(Leo_I)/6 + Epistolae_(Leo_I)/7 + Epistolae_(Leo_I)/8 + Epistolae_(Leo_I)/9 + Epistolae_(Leo_I)/10 · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

VI. (suite)

CAP. III. Haec ego ut loqui audeam, piae potius erga patriam charitatis quam temerariae praesumptionis esse confiteor. Nam alias plenus omnium peccatorum, et magnorum criminum reus, quo ausu haec ad vos scriberem, memor Dominicae vocis, quae dicit: In alieno oculo festucam vides, in tuo trabem non respicis (Matth. VII, 3)? Deinde conscius ejus sententiae, quae admonuit dicens: Peccatori dixit Deus: Quare praedicas justitias meas, et assumis testamentum meum p tuum (Ps. XLIX, 16)? Sed iterum illud aspicio quod infra scriptum est: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ibid., 18). Neque enim illa sola sunt furta, quae alienorum direptione committuntur; vel sola illa adulteria, quae violatis maritalis tori affectibus perpetramus: sed et, subtractis quae vera sunt, furum catholicae fidei perversi dogmatis facit assertio, et adversus veritatem verbi Dei, malarum doctrinarum adulterio, zizaniae semina jaciuntur. Loquarne ergo, an taceam, nescio, quia utrumque formido. Sed ne forte sanctitas vestra, quae mala, quantaeque blasphemiae apocryphis libris, quos hi nostri vernaculi haeretici ad vicem sanctorum Evangeliorum legunt, continentur, ignoret, maximi facinoris reum me esse credo, si taceam. Itaque haec non adhortatio auctoritatis alicujus est, sed potius suggestionis instructio.

CAP. IV. Primum ergo est ut illa patefaciam quae in plurimorum fide, vel magis perfidia, esse cognovi: quae cum a multis publico pene magisterio doceantur, si catholicorum aliquis paulo constantius, destructionis causa, assertioni resistat, continuo inficias, eunt, et perfidiam perfidia occulunt. Quod ne ultra jam faciant, et apocryphis scripturis, quas canonicis libris, veluti secretas et arcanas, praeferunt, et quas maxima veneratione suscipiunt, et ex his quas legunt traditionibus, dictisque auctorum suorum, ea quae in ipsis arguuntur vera esse docentes; aliqua autem ex his quae in istorum doctrina sunt, in illis quos legere potui apocryphis codicibus non tenentur. Quare unde prolata sint nescio, nisi forte ubi scriptum est per cavillationes illas, per quas loqui sanctos apostolos mentiuntur, aliquid interius indicatur. quod disputandum sit potius quam legendum, aut forsitan sint libri alii qui occultius secretiusque serventur, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes.

CAP. V. Illud autem specialiter in illis actibus qui S. Thomae dicuntur, prae caeteris notandum atque exsecrandum est, quod dicit eum non baptizare per aquam, sicut habet Dominica 714 praedicatio, sed per oleum solum: quod quidem isti nostri non recipiunt [Forte leg. incipiunt], sed Manichaei sequuntur. Quae haeresis, quae eisdem libris utitur, et eadem dogmata, et his deteriora sectatur, ita exsecrabilis universis per omnes terras, ad primam professionis suae confessionem, nec discussa, damnetur oportet, per cujus auctores vel per maximum principem Manem ac discipulos ejus, libros omnes apocryphos vel compositos, vel infectos esse, manifestum est: specialiter autem Actus illos qui vocantur S. Andreae; vel illos qui appellantur S. Joannis, quos sacrilego Leucius ore conscripsit; vel illos qui dicuntur S. Thomae, et his similia: ex quibus Manichaei et Priscillianistae, vel quaecumque illis est secta germana, omnem haeresim suam confirmare nituntur; et maxime ex blasphemissimo illo libro, qui vocatur Memoria Apostolorum, in quo ad magnam perversitatis suae auctoritatem doctrinam Domini mentiuntur, qui totam destruit legem veteris Testamenti, et omnia quae S. Moysi de diversis creaturae factorisque divinitus revelata sunt; praeter reliquas ejusdem libri blasphemias, quas referre pertaesum est.

CAP. VI. Ut autem mirabilia illa, atque virtutes, quae in apocryphis scripta sunt, sanctorum apostolorum vel esse, vel potuisse esse, non dubium est; ita disputationes, assertionesque illas sensuum malignorum ab haereticis constat insertas. Ex quibus scripturis diversa testimonia blasphemiis omnibus plena sub titulis suis ascripta digessi, quibus etiam, ut potui, pro sensus mei qualitate respondi.

CAP. VII. Quod ideo necesse habui paulo latius vestris auribus intimare, ut vel posthac nemo quasi inscius rerum dicat, se simpliciter hujusmodi libros vel habere, vel legere. Vestrae autem existimationis atque censurae merito fuerit universa perpendere, et ea quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria videritis, cum aliis fratribus vestris, quoscumque vobis zelus catholicae religionis vel pium studium sociaverit, illam excusationem spirituali gaudio resecare, et ignita divini verbi virtute compescere.

715 EPISTOLA XVI AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). I. Quod prohibeatur in die Epiphaniorum baptisma celebrari. -- II. Quod omnia nobis rerum ordine per incarnationem Domini nostri salutis sacramenta digesta sint. --III. Quod in baptismo mors proveniat interfectione [Hisp., infectione] peccati, et sepulturam triduanam imitetur trina demersio, et ab aquis elevatio sit velut resurrectio de sepulcro. --IV. Quod beatus Petrus in die Pentecostes virorum tria millia baptizaverit. --V. Quod duo tantum tempora, id est Pascha, et Pentecostes, ad baptizandum a Romanis pontificibus sint praefixa. --VI. Quod omni tempore hi qui necessitate mortis urgentur, [Al. additur id est, aegritudinis, obsidionis, persecutionis, naufragii] debeant baptizari. --VII. Ut de Sicilia terni annis singulis episcopi [Al. de episcopis ad diem tertium kalendarum Octobrium] Romam sociandi, synodo indissimulanter occurrant. LEO episcopus, universis episcopis per Siciliam constitutis in Domino salutem.

Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, ac si quid usquam reprehensioni invenitur 716 obnoxium, celeri sollicitudine, aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. Manente enim Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum diligit, pascat; ipsius sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, reverentia coarctamur, ut periculum desidiae, quantum possumus, declinemus: ne professio summi Apostoli, qua se amatorem Domini esse testatus est, non inveniatur in nobis; qui NEGLIGENTER pascens toties commendatum gregem, convincitur summum non amare pastorem (Joan. XXI, 17).

CAP. I. De baptismo non in Epiphania, sed in festo paschali celebrando. Cum ergo mihi de charitatis vestrae actibus fraterna affectione sollicito certis indiciis innotuerit, vos in eo quod inter sacramenta Ecclesiae principale est, ab apostolicae institutionis consuetudine discrepare, ita ut baptismi sacramentum numerosius in die Epiphaniae quam in paschali tempore celebretis; miror vos, vel praecessores vestros tam irrationabilem novitatem usurpare potuisse, ut confuso temporis utriusque mysterio nullam esse differentiam crederetis inter diem quo adoratus est Christus a magis, et diem quo resurrexit Christus a mortuis. Quam culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis: et beati Petri apostoli sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis. A cujus vos regulis recessisse minore posset aequanimitate 717 tolerari, si aliqua commonitionis nostrae increpatio praecessisset. Nunc autem quia non desperatur correctio, servanda est mansuetudo. Et licet VIX FERENDA sit in sacerdotibus excusatio quae praetendat inscientiam, malumus tamen et censuram necessariam temperare, et ratione vos apertissimae veritatis instruere.

CAP. II. De servanda temporum et mysteriorum distinctione. Semper quidem in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio; sed ordo rerum per Jesum Christum Dominum nostrum temporaliter gerendarum, in Incarnatione Verbi sumpsit exordium. Unde aliud tempus est, quo annuntiante angelo (Luc. I, 26), beata virgo Maria fecundandam se per Spiritum sanctum credidit et concepit; aliud, quo salva integritate virginea, puer editus exsultante gaudio coelestium ministrorum pastoribus indicatur (Luc. II, 7); aliud, quo infans circumciditur (Ibid., 21); aliud, quo hostia pro eo legalis offertur; aliud cum tres magi claritate novi sideris incitati in Bethleem ab Oriente perveniunt (Matth. II, 1), et adoratum parvulum mystica munerum oblatione venerantur. Nec iidem sunt dies quibus impio Herodi, ordinata divinitus in Aegyptum translatione subtractus est (Ibid., 15), vel quibus ab Aegypto in Galilaeam, persecutore mortuo, revocatus est (Ibid., 20). Inter has autem dispensationum varietates, accedunt augmenta corporea: crescit Dominus, sicut evangelista testatur, profectibus aetatis et gratiae (Luc. II, 52), per dies Paschae in templum Jerusalem cum parentibus venit (Ibid., 41), et cum abesset a societate redeuntium, sedens cum senioribus, et inter admirantes magistros disputans invenitur, rationemque remansionis suae reddens, Quid est, inquit, quod me quaerebatis? Nesciebatis, quod in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Ibid., 49)? significans ejus se esse filium cujus esset et templum. Jam vero cum in annis majoribus apertius declarandus 718 baptismum praecursoris sui Joannis expetiit, quid Deitatis ejus remansit ambiguum, quando baptizato Domino Jesu Spiritus sanctus in columbae specie super eum descendit, et mansit, audita de coelis Patris voce, dicentis: Tu es Filius meus dilectus, in te bene complacui (Matth. III, 17; Luc. III, 22; IX, 35). Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrae universos Christi dies innumeris consecratos fuisse virtutibus, et in cunctis ejus actionibus sacramentorum mysteria coruscasse; sed aliter quidque signis denuntiari, aliter rebus impleri; nec quaecumque numerantur in operibus Salvatoris ad tempus posse pertinere baptismatis. Nam si etiam illa quae post beati Joannis lavacrum a Domino gesta cognovimus sub indiscreto honore colamus, omnia tempora continuatis erunt deputanda festis, quia omnia sunt plena miraculis. Verum quia Spiritus sapientiae et intellectus ita apostolos, et totius Ecclesiae erudivit magistros, ut in Christiana observantia nihil inordinatum, nihil pateretur esse confusum, discernendae sunt causae solemnitatum, et in omnibus institutis Patrum principumque nostrorum rationabilis servanda distinctio: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, idipsum dicamus omnes; simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10).

CAP. III. Cur in sola Paschae et Pentecostes solemnitate baptizetur. Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem et illa quae ad gloriam pertinent Christi, in unam concurrant eamdemque personam, totumque quidquid in illo et virtutis divinae est et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui, potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri: ut in renascentibus et mors Christi operetur, et vita, dicente beato Apostolo: 719 An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 3, 5); et caetera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit: ut appareret ex hujus doctrinae spiritu, regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis, illum diem esse et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii ea quae geruntur in membris, his quae in ipso sunt capite gesta, congruerent: dum in baptismatis regula, et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio, resurgentis instar est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem in quo orta est et virtus muneris et species actionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum praesules docebantur, et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti sacrata solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo. Et cum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem qui resurrectione Domini est insignis occurrit: porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos quos a die Paschae aut molestia infirmitatis, aut longinquitas, itineris, aut navigationis difficultas interclusit, invitans, ut quibuslibet necessitatibus impediti, desiderii sui effectum dono sancti Spiritus consequantur. Ipse enim unigenitus Dei in fide credentium et in virtute operum nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Rogabo ego Patrem, et alium 720 Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternumSpiritus veritatis (Joan. XIV, 16). Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecumque dixi vobis (Ibid., 26). Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Cum itaque veritas Christus sit, et Spiritus sanctus, spiritus veritatis, nomenque Paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum.

CAP. IV. Ex apostolico exemplo baptisma in Pentecoste celebrari. -- Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes beatum apostolum Petrum, qui in ipso die quo omnem credentium numerum promissus Spritus sancti replevit adventus, trium millium populum, sua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit. Quod sancta Scriptura, quae apostolorum actus continet, fedeli historia docet dicens: His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam pluribus verbis testificatus est, et exhortabatur eos dicens: Salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et appositae sunt illa die animae circiter tria millia (Act. II, 37-41). 721 CAP. V. In necessitatis casu omni tempore baptizandum. Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia [ Ed. Cap. VI] etsi sunt alia quoque festa, quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est, mystica et rationalis exceptio; non interdicta licentia, qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore, hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus.

722 CAP VI. Christi ad baptisma Joannis accedentis mysterium. -- Si quis autem Epiphaniae festivitatem, quae in suo ordine debito honore veneranda est, ob hoc aestimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Joannis accesserit; sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem; nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur, de quibus dicitur: Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo et voluit circumcidi, hostiamque pro se emundationis offerri (Matth. III, 15): ut qui factus fuerat ex muliere, sicut Apostolus ait, fieret et sub lege (Galat. IV, 4), quam non venerat solvere, sed implere (Matth. V, 17), et implendo finire, sicut beatus Apostolus praedicat dicens: Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatus tenens (Colos. I, 18) se docuit esse principium. Et tunc regenerationis potentiam sanxit,, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis (Joan. XIX, 34). Sicut ergo vetus testamentum novi testificatio fuit, et lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): sicut diversa 723 sacrificia unam hostiam praeformarunt, et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est de quo dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29); sic et Joannes non Christus, sed Christi praevius; non sponsus, sed sponsi amicus fuit adeo fidelis et non sua quaerens, sed quae Jesu Christi, ut se profiteretur ad solvenda calceamenta pedum ejus indignum (Matt. III, 11; Luc. III, 16): quoniam ipse quidem baptizaret in aqua in poenitentiam, ille autem baptizaturus esset in Spiritu sancto et igni (Ibid.); qui duplici potestate et vitam redderet, et peccata consumeret. His itaque, fratres charissimi, tot ac tantis existentibus documentis, quibus omni ambiguitate submota,evidenter agnoscitis, in baptizandis electis, qui secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi , et jejuniis sanctificandi, et frequentibus sunt praedicationibus imbuendi, duo tantumtempora, id est Pascha, et Pentecosten, esse servanda; hoc vestrae indicimus charitati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu. Quia inultum post haec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.

724 CAP. VII. De concilio quotannis Romae celebrando. -- Quare illus primitus pro custodia concordissimae unitatis exigimus, ut, quia saluberrime a sanctis Patribus constitutum est, binos in annis singulis episcoporum debere esse conventus, terni semper ex vobis ad diem tertium kalend. Octobr. Romam fraterno concilio sociandi, indissimulanter occurrant: quoniam, adjuvante gratia Dei, facilius poterit provideri ut in Ecclesiis Christ nulla scandala, nulli nascantur errores, cum coram beatissimo apostolo Petro id semper in commune tractandum sit, ut omnia ipsius constituta, canonumque decreta apud omnes Domini Sacerdotes inviolata permaneant. Haec autem, quae vobis, inspirante Domino, insinuanda credidimus, per fratres et coepiscopos nostros Baccillum atque Paschasinum ad vestram volumus notitiam pervenire. Quibus referentibus cognoscamus quam reverenter a vobis apostolicae sedis instituta serventur. Data XII kalend. Novembr. Calepio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus, qui conjecturis facile indulsit, sequentem epistolam aliquot conjectationibus in suspicionem adducere studuit, ita ut vel supposititia credetur, eo consilio conficta ut praedia alicujus Ecclesiae perperam distracta eidem vindicarentur, vel alteri Leoni posterioris aetatis adjudicetur. Ut autem huic postremae sententiae magis assentiretur, illud in causa fuit quod etsi nullum ejus exemplar manuscriptum nancisci potuit (unde potissimum motus fuit ad dubitandum), pannus tamen ejus, inquit in notis, legitur apud Gratianum 12, q. 2, cap. 52, ubi et Leoni tribuitur, et missa inscribitur universis episcopis per Siciliam constitutis. Sed cujus Leonis sit, an primi an secundi, nec antiquae editiones Gratiani aperiunt, nec recentiores. Tillemontius not. 9, tom. XV, p. 894, in Leonem singulas Quesnelli conjecturas ad calculum revocavit, et ineptas ostendit; sed de codicibus ne verbum quidem. Nos autem, qui potiora ejus argumenta diluemus in annotationibus ipsi epistolae subjiciendis, praestantissimos et vetustos codices reperimus, qui supra omnem conjectationem hasce litteras nostro Leoni indubitanter vindicabunt. 2. Haec itaque epistola nobis conservata fuit in codd. collect. 8, e quibus quatuor memoramus, antiquissimum Vat. 5845, Vallicell. A. S. saeculi IX, unum Vercellensem satis vetustum, et Vat. 1353, qui e vetustissimo Bergomate descriptus fuit. Hujus autem collectionis auctor, qui Dionysio plura valde rara documenta adjecit, usus fuit alia nobis ignota collectione, quae in Gelasio terminabat, et saeculo VI condita fuerat. Nam usque ad Gelasium monumenta adduntur chronico ordine satis congruo, qui antiquae collectionis ad hoc usque tempus productae indicium est, de quo plura dicentur in tractatu de antiquis Canonum et Constitutionum Collectionibus tom. III. Leoni autem Magno eadem epistola in his codicibus explorate asseritur non solum ex consulatu qui in Leonis pontificatum cadit, verum etiam ex eo quod inter alias quindecim genuinas epistolas ejusdem pontificis describitur, ita ut de hac una dubium adhuc promovere absque ullo argumento satis certo temerarium sit.

3. Invenitur praeterea haec eadem epistola in ms. libro Vat. 1343 saeculi X, qui fuit Ticinensis Ecclesiae, nec non in Vat. Ottobon. 297 collect. 23. Accedunt duo auctores antiquiores Gratiano, qui ex eadem epistola nonnulla suis collectionibus inseruerunt, nimirum cardinalis Deusdedit lib. III, cap. 34, in ms. Vat. 3833, et S. Anselmus lib. V, cap. 69, et lib. VI, cap. 189, in pluribus codd. Vaticanis. Tandem, ut alia testimonia omittamus, Gerhohus praepositus Reicherspergensis ineunte saeculo XII totam epistolam ex Germanico codice descripsit in opere de Aedificio Dei, cap 60, quod editum est a P. Pez. in Thesauro Anecdot. tom. II, part. II, unde etiam in Germania hujus epistolae exemplum inveniebatur. 4. Hic tandem monendum est Gerardum Vossium, praepositum Tungrensem, qui primus omnium in appendice Operum S. Gregorii Thaumaturgi editionis Moguntinae ann. 1604 hanc epistolam typis dedit, usum fuisse codice card. Sirleti. Ex complexu autem caeterorum monumentorum, quae ex eodem codice se edidisse testatur, nec non ex titulo peculiari quem his litteris ex eodem ms. praefixit, colligimus eum codicem fuisse similem laudato ms. Vat. Ottobon. collect. 23. Potior autem aliorum quos laudavimus codicum auctoritas majorem epistolae fidem conciliat. 727 EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. Constitutione perpetua episcopis prohibet, quod in duabus Siciliae Ecclesiis improbe gestum, injusteque per episcopos ibidem praesumptum est; qui Ecclesiarum suarum bona illicite alienaverant: cujus decreti violatores ordine et communione privandos edicit.

LEO papa universis episcopis per Siciliam constitutis .

Occasio specialium querelarum, curam nobis providentiae generalis indicit, ut quod in duabus provinciae vestrae Ecclesiis improbe gestum, injusteque praesumptum est, id constitutione perpetua ab omnium episcoporum usurpatione resecemus. 728 Taurominitanis enim clericis Ecclesiae deplorantibus nuditatem, eo quod omnia ejus praedia, vendendo, donando, et diversis modis alienando, episcopus dissiparet; etiam Panormitani clerici, quibus nuper est ordinatus antistes, similem querimoniam in sancta synodo, cui praesidebamus, de usurpatione prioris episcopi detulerunt. Quamvis ergo jam ordinatum a nobis sit quemadmodum utriusque Ecclesiae utilitatibus consulatur, ne tamen hoc perniciosum nequissimae depraedationis exemplum cuiquam posthac fiat imitabile, hanc praecepti nostri formam apud dilectionem vestram volumus esse perpetuam: qua sine exceptione decernimus ut ne quis episcopus de Ecclesiae suae rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere; nisi forte ita aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium Ecclesiae profuturum. Nam presbyteri, vel diaconi, aut cujuscumque ordinis clerici, qui conniventiam in Ecclesiae damna miscuerint, sciant se et ordine et communione privandos: quia plenum justitiae est, fratres charissimi, ut non solum episcopi, sed etiam totius cleri 729 studio, ecclesiasticae utilitatis incrementa serventur, et eorum munera illibata permaneant, qui pro animarum suarum salute propriam substantiam Ecclesiis contulerunt. Data XII kalend. Novembris, Calepio v. c. cons.

EPISTOLA XVIII AD JANUARIUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). Quod omnis cujuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens, haereticae se communioni miscuerit, si ad Ecclesiam reversus fuerit, in eo gradu in quo erat (Cresc., quo fuerat) sine promotione remaneat.

LEO episcopus urbis Romae, JANUARIO episcopo Aquileiensi.

730 Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregis Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam: insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione macularit resipiscens, in communione 731 catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritalis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel subdiaconi, aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam jam pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis etiam peremptis, nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine, stabilitate perpetua maneant; si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud Dominum noxam incurrit qui de talibus ad sacros ordines promovendum aliquem judicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, 732 et det operam ut circumspecte atque velociter impleantur quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt, et salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores: qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Data III kalend. Januarii, Calepio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA XIX. AD DORUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Dorum de perturbato presbyterii ordine, primosque presbyteros juri suo cedentes redarguit. --II. Suum cuique ordinem vindicat pro ordinationis tempore; primis, qui cesserant, ad infimum relegatis. 733 Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus.

Judicium, quod de te sperabamus, dolemus esse frustratum, quando ea te commisisse perspicimus quae omnem ecclesiasticae sanctionis regulam culpabili novitate foedarent: cum plenissime noveris, quanta sollicitudine per omnes Domini Ecclesias paternorum velimus canonum praecepta servari, et hanc maxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, ut sanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus. Unde miramur te, quem auctoritatum apostolicae sedis observantissimum esse convenerat, tam negligenter, ac potius insolenter, egisse, ut traditarum tibi legum non custos, sed transgressor 734 existeres. Libello etenim Pauli presbyteri tui, qui in subditis habetur, cognovimus, apud te novo ambitu foedoque colludio presbyterii ordinem fuisse turbatum; ita ut unius festina et immatura provectio, quaedam eorum dejectio facta sit, quorum honorem aetas commendabat et nulla culpa minuebat. Quod si ambientis intentio, aut imperita faventium studia id quod numquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae ut injusta petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes; ne quem sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas 735 dixisse Dominum, quod qui se humiliat, exaltabitur; qui vero se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14): eumdemque dixisse: Vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de majore minores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est; et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit; ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri, circa Epicarpium sibimet praeponendum, tanta huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent, honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant: quia tam miserae voluntati dignius te fuerat obviare quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primatus suos quocumque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem et quia ultimum sibi anteposuerant, caeteris praeemineret.

CAP. II. Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur; tamen, ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur; et, ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet praetulere: caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis 736 patiatur injuriam, sed in eorum tantummodo statum hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri delegerunt; ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis: et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Matth. XVII, 2; Marc. IV, 24; Luc. VI, 38). Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat: nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam; ita ut dilectio tua, quam non immerito tota facti hujus pulsat invidia, hoc saltem remedio curare se properet, ut sine dilatione haec quae decernimus tradantur effectui; ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri, cum, his quae male sunt facta correctis, malimus redintegrare disciplinam quam augere vindictam. Exsecutionem vero praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro Julio commisisse nos noveris, ut omnia illico, quemadmodum constituimus, roborentur. Data VIII idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.

EPISTOLA XX, AD EUTYCHEN CONSTANTINOPOLITANUM ABBATEM. SYNOPSIS. Rescribit, sibi de Nestoriana haeresi reviviscente Eutychis litteris admonito, zelum illius placuisse.

737 Dilectissimo filio EUTYCHI presbytero, LEO episcopus.

Ad notitiam nostram tuae dilectionis epistola retulisti, quod Nestoriana haeresis quorumdam rursus studiis pullularet: Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescribimus, quoniam index animi tui est sermo, quem sumpsimus: unde non ambigas auctorem catholicae fidei Dominum tibi in omnibus adfuturum. Nos autem cum plenius, quorum hoc improbitate fiat, potuerimus agnoscere, necesse est, auxiliante Domino, providere: quatenus nefandum virus, dudumque damnatum, radicitus possit exstingui. Deus te custodiat incolumem, dilectissime fili. Datum kalendis Junii, Posthumiano et Zenone viris clarissimis consulibus.

738 Τῷ ποθεινοτάτῳ υἱῷ Εὐτυ χεῖ πρεσβυτέρῳ, Λέων ἐπίσκοπος.

739 EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. SYNOPSIS. Epistola Eutychetis haeretici: ubi scribens ad papam urbis Romae Leonem, negat in Christo duas naturas, id est Divinitatis et humanitatis.

CAP. I. De mea in Dominum et Deum omnium Christum spe et fide confidens, ante omnia quidem testis Deus Verbum est, in sensibus hujusmodi dignoscens veritatis probationem; invoco autem vestram sanctitatem in testimonio cordis mei et ratione sensuum meorum atque verborum. Sed pessimus diabolus fascinavit tale studium nostrum et propositum, a quibus vires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens [Leg. movit] Eusebium episcopum oppidi Dorylaeensis, libellum dantem sancto episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano et quibusdam aliis inventis in 740 eadem urbe, qui propter diversas causas suas convenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accusationem movens, sed perniciem mihi machinans et perturbationem Ecclesiis Dei. Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum sanctitate; sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus, occurri ad purgationem, non ignorans compositam factionem contra salutem meam. Et quidem libellis statim, subscriptione mea his addita, obtuli scripta, ostendens de sancta fide professionem meam. Sancto autem Flaviano archiepiscopo neque libellum suscipiente, neque ut legeretur jubente, audiente tamen et respondente me ipsis verbis eam fidem quae Nicaeae exposita est a sancta synodo, confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturas fateri et anathematizare eos qui hoc negarent. Ego autem metuens definitionem a synodo, nec adimere nec addere verbum contra expositam fidem a sancta synodo Nicaena, sciens vero sanctos et beatos patres nostros Julium, Felicem, Athanasium, Gregorium sanctissimos episcopos 741 refutantes duarum naturarum vocabulum, et non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis Mariae immutabiliter quomodo voluit et scit, in veritate, non in phantasmate homo factus, aut anathematizare supradictos patres nostros, rogabam ut innotescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur judicaretis, profitens omnibus modis me secuturum quae probassetis.

CAP. II. Sed nullo eorum quae a me dicebantur audito, abrupta synodo publicaverunt dejectionis sententiam, quam adversus me ante cognitionem parabant; in tantum adversum me calumniae factione instruebant, ut et saluti meae discrimen incumberet, nisi cito opera Dei orationibus sanctitatis tuae, militaris manus me ab incursione rapuisset. Tunc duces aliorum monasteriorum cogere coeperunt in dejectionem meam subscribere (quod numquam nec in eos qui se haereticos professi sunt, vel adversus ipsum Nestorium factum est), in tantum ut cum ad satisfaciendum plebi proponerem fidei meae confessiones, non solum et arcerent eas audiri, verum et arriperent hi qui contra me supradictam factionem meditabantur, ut exinde tamquam haereticus apud omnes haberer.

CAP. III. Ad vos igitur religionis defensores et hujusmodi factiones exsecrantes confugio, nihil et nunc novum inducens contra fidem jam inde nobis ab initio traditam, sed anathematizans Apollinarium, Valentinum, Manem et Nestorium, et eos qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris e coelo descendisse, et non e Spiritu sancto et sancta Virgine Maria, et omnes haereses usque ad magum Simonem. Et nihilominus tamquam haereticus de vita mea periclitor. Et obsecro, nullo mihi praejudicio facto ex his quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit super fidem proferre sententiam, et nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, 742 et non excuti et eximi de numero orthodoxorum eum qui in continentia et omni castitate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso exitu vitae naufragium patiatur. Subjunxi autem his litteris meis utrumque libellum et eum qui ab accusatore meo oblatus est synodo, et qui a me gestus quidem est, non tamen susceptus, et editionem fidei meae, nec non et ea quae de duabus naturis a sanctis patribus nostris decreta sunt.

Item verba Eutychetis.

Testor vos coram Deo, qui cuncta vivificat, et Christo Jesu, qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam confessionem, ne quid ad gratiam faciatis. Ego enim jam idem a majoribus meis ita sensi, et a pueritia mea ita illuminatus sum, quemadmodum sancta et ex universo orbe terrarum apud Nicaeam habita synodus trecentorum decem et octo beatissimorum episcoporum fidem constituit, et quam confirmavit ac definivit denuo obtinere solam sancta synodus Ephesi collecta, et numquam aliter sensi quam quemadmodum praecepit recta et sola vera fides orthodoxa. Et cunctis quaecumque sunt (circa) eamdem fidem a sancta eadem synodo constituta Ephesi assentior; cujus synodi dux et princeps fuit beatae ac sanctae recordationis episcopus Cyrillus Alexandrinorum et praedicationis ac fidei sanctorum et electorum Dei Gregorii majoris, et item Gregorii, Basilii, Athanasii, Attici, Procli socius et particeps. Eum et omnes eos orthodoxos et fideles habui, et honoravi tamquam sanctos, et magistros meos existimavi. Anathema autem dico Nestorio et Apollinari et omnibus haereticis usque ad Simonem, et qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christi de coelo descendisse. Ipse enim qui est Verbum Dei descendit de coelo sine carne, et factus est caro in utero sanctae Virginis ex ipsa carne Virginis incommutabiliter 743 et inconvertibiliter, sicut ipse novit et voluit. Et factus est qui est semper Deus perfectus ante saecula, idem et homo perfectus in extremo dierum propter nos et nostram salutem. Hanc igitur meam plenam professionem habeat sanctitas vestra.

Eutyches presbyter et archimandrites huic libello subscripsi manu mea.

Exemplar Julii episcopi urbis Romae, ut asserunt Eutychis scripta ad Dionysium episcopum, cujus sensu ductus ipse Eutyches decidit in errorem.

Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam. Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitentes; alium vero terrenum hominem esse dicunt, et illum quidem infabricabilem, hunc dominum, alium servum; impium, seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit. Hi vero qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam ex Virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur, excedentes in verba impietatis illorum. Dicunt enim et ipsi, sicut audio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat (unum) Dominum nostrum, cum dicat: Verbum caro factum est; et Paulus apostolus, cum dicat: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Si enim natus ex Virgine Jesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt, una scilicet natura facta est, quoniam et una persona, non in duo divisa, cum nec propria natura corporis est, et propria natura Deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis est factus Christus. Quod si non agnoscunt 744 id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, sanguine et spiritu constet: quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. Unde et Deitatis natura cum corpore unum est. Et nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat totum Filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex femina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem quod descendisset e coelis, vocaretur Filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est. Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt (ab) inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant, alteram colere, alteram non adorare, et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis Deitatis, et passionabilis carnis, ut per hoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum. Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coelestem, cum nos e contra divinas Scripturas legamus dicentes filium esse non ex coelo. Nec enim cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque et ex coelo totum propter Deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae.

Tous les livres