Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 8)
VI. (suite)
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnelli ex suis praejudiciis magnopere intererat adversus eminentissimum Baronium defendere, S. Flavianum de damnatione Eutychetis ad S. Leonem pontificem nihil scripsisse, nisi postquam hujus litteris fuerat excitatus. Quare duarum Flaviani ad Leonem epistolarum ordinem pervertit Diss. 1, ad an. 449, num. 1 et seqq. et epistolam nobis 26, quam post acceptas a Leone litteras Flavianus scripsit circa Aprilem an. 449, veluti primam traduxit; epistolam vero sequentem veluti secundam posterius traditam statuit, ac in eamdem sententiam traxit ipsum Antonium Pagium, qui idcirco Baronium corrigendum putavit ad an. 448, num. 8. Praecipuum seu potius unicum Quesnelli argumentum a Pagio item repetitum his Flaviani verbis innititur, ex epist. 26, quibus Eutychem damnatum significans, addit: Sicut docebunt vestram Sanctitatem omnia, quae super eo sunt gesta, quaeque direximus cum nostris his litteris. In quae ille: Vides ut nihil litterarum vel gestorum synodi ante hanc epistolam acceperat Leo a Flaviano? Cumque Flavianus deinde memoret Leonis litteras sibi traditas a Pansophio (est epistola 23) quibus edoctus fuerat, eumdem Eutychem libellos direxisse ad Leonem plenos omni fallacia et calliditate; ex his liquet pariter, subdit Quesnellus, non ante Flavianum de litteris ad Leonem ea de re scribendis cogitasse, quam cum didicit pontificem improbis artibus deceptum, falsam de judicio Constantinopolitano cepisse opinionem. 2. Si epistola 23 legatur attente, Leonem non deceptum, sed cautum et necessaria documenta postulantem ac exspectantem invenies. Ad argumentum vero quod pertinet, etiam in epistola 22, Eutychis erroribus expositis, quae πάλαι dudum seu pridem in eum gesta fuerant, a Flaviano ad Leonem directa traduntur cap. 4, et eodem quidem Graeco verbo ἀπεστείλαμεν, direximus, idem Flavianus utitur, quod adhibuit epist. 26. Qua in re ne vox direximus difficultatem moveat, vide annot. 17 (col. 727, n. b) in eamdem epistolam 22. Cum ergo bis Flavianus de eadem damnatione ad Leonem scribens, bis quoque gesta ad eum transmiserit, nimirum una cum epist.
22, et cum epist. 26 nihil ex hoc uno pro alterutra anteriori asserenda deduci potest. 3. Ex contextu vero utriusque epistolae si judicium feratur, Tillemontius, licet Quesnello in aliis multis faverit, hac tamen in re assentiri non potuit: unde art. 16, in Leonem, epistolae 22 primum locum adjudicandum nihil addubitavit: Je croy que pour peu de reflexion, qu'' on y fasse, on reconoistra aisement, qu'' elle (epistola nunc 22) a esté ecrite fort peu apres le concile tenu contre Eutyche, et que c'' est la premiere, que Flavien ait ecrit a Rome sur cette affaire, comme l'' a cru Baronius. Verba ex Graeco talis nobis nunc apparuit Eutyches, recentissimam haeretici manifestationem et condemnationem declarant. Illa vero sub finem, quibus, ut gesta de eodem in Occidentalium episcoporum deducantur notitiam, Flavianus rogat, ne scientes aliqui quid ille senserit, quasi ad orthodoxum vel per litteras, vel per aliquam conjunctionem loquantur; haec statim ab initio scripta produnt. Inopportunum enim fuisset Leonem rogare, ut promulgaret Eutychis condemnationem eo tempore, quo notissima erat, seu post epist. 26, cum jam generale concilium ea de causa habendum vulgatum fuerat. 4. Sed evidentius argumentum producamus. S. Leo duas Flaviani litteras cum gestis se accepisse tradit. Primum ep. 28, ad eumdem Flavianum scripta Idibus Junii an. 449, his verbis cap. 1: Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus. Hanc eamdem Flaviani epistolam se jam tunc accepisse indicat, cum scripsit epistolam 27, datam die 21 Maii anni ejusdem. Si epistola Flaviani sub hunc diem accepta valde erat sera; ergo multo ante scripta fuerat. Haec de primis Flaviani litteris procul dubio intelligenda sunt. Rursum epistola 36 ad eumdem Flavianum, data XII vel XV kal. Julii anni ejusdem aliae hujus litterae tunc acceptae una cum gestis nominantur sic: Litteras tuae dilectionis accepi cum gestis, quae apud vos de fidei quaestione confecta sunt.
Haec de secundis litteris ejusdem Flaviani, quibus acta in Eutychem aeque ac primis annexa fuerant. Porro in hac epistola 36 respici epistolam 26, Flaviani, ex eo manifestum sit, quod Flavianus ep. 26, c. 2, sperare se dicit, remotum iri synodum, quae futura vulgabatur: Leo autem huic articulo respondens epistola 36, concilium impediri non posse significat. Igitur epistola 26, Flaviani secunda est, epistola autem 22, prima, ac paulo post Constantinopolitanam synodum missa exeunte an. 448 vel serius ineunte an. 449. Epistolam Eutychis una cum imperatoris litteris, quae pro eodem datae fuere, transmissam citius pervenisse nihil sit mirum. Unde vero epistolae Flaviani, quam sero allatam Leo miratus est, morae longiores injectae fuerint, ignoramus. Hinc epistola 22 priora gesta quae usque ad Constantinopolitanam synodum contigerant descripsit: epistola autem 26 posteriora adjecit quae post eamdem synodum Eutyches commoverat. Acta vero synodi iterum huic secundae epistolae fuerunt annexa, eo quod ex Leonis litteris Flavianus metueret, ne forte prior epistola cum actis intercidisset. Quod si in epistola 26 nulla fit mentio epistolae 22, quam antea missam probavimus, nihil movere potest: siquidem nec in epistola 22, quam Quesnellus posteriorem censet, alterius antea scriptae epistolae Flavianus meminit. 5. Maneat ergo epistolam 22 primum datam fuisse, eamque esse illam, quae a Leone memoratur epistola 28, cuique tota haec celebris Leonis definitio innititur. Hinc quidem evenisse credimus, ut in antiquis collectionibus Latinis 2, 3 et 8, nec non in Hispanica et Isidoriana aliisque posterioribus, quae a vetustis illis fontibus prodeunt, sola Flaviani ad Leonem epistola 22 praemittitur epist. 28, Leonis ad Flavianum. Cumque haec prior Leoni tradita, statim etiam in Latinum versa, et ubique in Occidente divulgata fuerit; idcirco in tot distinctis et antiquis collectionibus insertam putamus: quod confirmabitur ex dicendis in fine annotationis 5 (col. 886, n. g), in epist. 67. Id non accidit epistolae 26, quae cum posterius fuerit scripta, re satis cognita per priores litteras, non perinde spargi debuit in vulgum: unde in solis codicibus collectionis 17 Chalcedonensis, ubi quamplurima documenta ad Eutychem pertinentia diligentius collecta fuerunt, reperitur, et ordine quidem post epistolam 22, ut apud Baluzium videre licet tom.
IV Concilior. Venetae editionis pag. 1981, quod ipsum hanc priorem, illam posteriorem confirmat. 6. Hinc pariter conjicere licet, interpretationem epistolae 22, incipientem Nulla res diaboli, quae in laudatis antiquis collectionibus exstat, et in nonnullis etiam reperitur una cum actis synodi Constantinopolitanae in Eutychem eidem epistolae a Flaviano subjectis, primam interpretationem esse, quae statim promulgata, subinde in collectionibus recepta fuit: dum alia interpretatio, quae incipit Nihil est, in sola vetusta collectione Latina Chalcedonensi reperitur, ex qua postmodum in posteriorem collectionem 22, cum aliis documentis Chalcedonensibus traducta fuit. Illa vetustior interpretatio statim ab initio confecta, Leoni usui fuit, antequam dogmaticas ad Flavianum litteras scriberet; sicut indubium est, eidem usui fuisse interpretationem actorum synodi Constantinopolitanae in Eutychem, quae simul edita in collectionibus 3 et 8, una cum laudata antiquiori versione epistolae 22, recepta legitur: ex hac enim actorum interpretatione nonnulla totidem verbis recitat in iisdem dogmaticis litteris cap. 6. 7. Ex his autem omnibus perspicuum efficitur, quam inaniter Quesnellus adversus card. Baronium elaboraverit, ut epistolam 22 scriptam suaderet post epistolam 26, ac si Flavianus, qui post Eutychis condemnationem scripsit ad Domnum et ad alios Orientis episcopos, Occidentales, et potissimum Romanum pontificem de tanta haeresi commonendum neglexerit. Idem Flavianus statim post condemnationem Eutychis satis a Florentio monitus fuerat, dum soluto conventu ad superiorem domus partem ascenderet, ipsum Eutychem ad Romanum, Alexandrinum et Hierosolymitanum episcopos appellasse; unde metuendum ipsi erat ne, si statim ad Leonem non scriberet, is pontificem praeveniret. Sed plura addere ad refellendum Quesnellianum praejudicium sive commentum opus non est. 8. Inter duas porro Latinas versiones quas memoravimus, epistolae sequentis, licet illa quae incipit Nulla res sit prima et antiquior altera, cujus initium Nihil est, cum tamen a minus perito vel non admodum diligenti interprete Latine reddita, originali Graeco minus exacte respondeat, alia autem versio, quae in Chalcedonensi collectione exhibetur, a peritiore ac diligentiore interprete lucubrata, ad Graecum textum propius accedat, hanc posteriorem quidem, at satis vetustam illi priori anteferentes, Graeco textui e regione annectendam credidimus.
Postea vero antiquiorem versionem subjiciemus, cui praeter interpretis minus accurati difficultates, aliae accesserunt ex amanuensibus, qui in lectionibus mirifice discrepantes, obscuriorem ac magis incertum primaevae versionis textum reddidere. Quesnellus hanc versionem antiquiorem Graeco originali appositam edidit, ut in Conciliorum editionibus profertur, non paucis et identidem longioribus lectionibus in margine descriptis, quae videri possunt variantes ex mss. sumptae, sed vere sunt lectiones ex Graeco a Romanis textus Graeci primis editoribus appositae; quod antiqua versio minus congrua videretur. Immo iidem nonnulla ex Graeco etiam mutarunt in ipso versionis textu, quemadmodum in ipsius Chalcedonensis prisca versione identidem fecerant; et nihilominus Quesnellus, licet aliquot haberet ejus interpretationis codices, et anteriores Leonis editiones, qui aliter legebant, ita Romanam lectionem transcripsit, ut nec codicibus nec caeteris editis usus, antiquam versionem restituere neglexerit; cum tamen ii qui antiquas versiones exhibent non illud proferre debeant quod originali est congruentius, sed illud quod a veteri interprete redditum fuit. Versio autem altera accuratior, quam nos cum Graeco textu priori loco dabimus, edita primum fuit a Quesnello ex ms. Thuaneo collect. 17 Chalcedonem., tum vero ex eodem codice ac duobus aliis ejusdem collectionis Corbeiensi ac Divionensi eamdem recusit Baluzius in antiqua versione concilii Chalcedonensis emendata a Rustico, cap. 5. Nos quoque eam recognovimus cum quatuor mss. laudatae collectionis, vetustissimo Veron., duobus Vaticanis, et Chigiano, nec non cum Veneto S. Marci collect. 22; Graecum vero originale, quod nobis conservavit Graeca collectio concilii Chalcedonensis, contulimus cum duobus codd. Venetis S. Marci. EPISTOLA XXII, FLAVIANI EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI PRIMA AD LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. De diaboli insidiis, quas vitat qui doctrinae SS. Patrum adhaeret. --II. De haereticorum versutia, qua incautos decipiunt. --III. Eutychen renovare dogmata Valentini et Apollinaris. --IV. De depositione et excommunicatione ejus justissima, quam Occidentalibus notam a Leone fieri postulat. 752 Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Domino salutem. CAP. I. Nihil est quod stare faciat diaboli nequitiam, incontentibile malum, plenum veneno mortifero (Jac. III, 8); sursum atque deorsum circuit quaerens quem percutiat, quos conturbet, quos devoret (I Petr. V, 8). Unde et vigilare et sobrii esse ad orationes, et propinquare Deo, et fatuas quaestiones respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos aeternos ex Scriptura sancta didicimus. Deponens itaque tumorem luctus, lacrymarum multitudinem, quoniam unus eorum qui sub me constituti sunt, clericus captus est, nec eum salvare praevalui, neque lupo praeripere; licet animam meam paratus fuissem ponere pro eo. Ut raptus est, ut exsilivit, odio habens vocantis vocem, et ad perditionem maxime currens, et memorias quoque paternas declinans, et eorum itinera prorsus abhorrens, pergo in hunc sermonem.
CAP. II. Sunt quidam in vestibus ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. VII, 15); quos ex fructibus agnoscimus. Isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum, qui in eis est, erumpentes: 754 et apprehendentes infirmiores et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem (II Petr. III, 16), subvertentes et injuriantes paternas doctrinas, sicut et sanctas Scripturas ad perditionem suam: quos oportet praescientes cavere, ne malitia eorum quidam seducti abscindantur a propria firmitate. Exacuerunt enim linguas suas sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum; sicut de his clamavit propheta (Ps. CXXXIX, 4).
CAP. III. Talis igitur nobis quidam nunc apparuit Eutyches dudum presbyter et archimandrita, tamquam ea quae nostra sunt sapiens, et rectam fidem in se habens; Nestorii quidem impietati resistens, et pugnam adversus eum simulans; trecentorum vero decem et octo sanctorum Patrum de fide confectam expositionem, et sanctae memoriae Cyrilli ad Nestorium scriptam epistolam, et ejusdem similiter ad Orientales, quibus omnes consenserunt, conatus evertere 756 et antiqua impii Valentini et Apollinaris mala dogmata renovare. Nec timuit Regis veri praeceptum dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis, melius erat ut suspenderetur mola asinaria circa collum ejus, et mergeretur in profondum maris (Matth. XVIII, 6). Impudenter autem omnem abjiciens, et pellem, quae eum circumdabat, excutiens, aperte coram sancta synodo nostra affirmabat, dicens: Dominum nostrum Jesum Christum non oportere ex duabus naturis post inhumanationem, in una subsistentia et in una persona a nobis agnoscendum; neque carnem Domini consubstantialem nobis esse, tamquam ex nobis assumptam et unitam Deo Verbo secundum subsistentiam; sed dicebat, Virginem quidem, quae eum peperit, secundum carnem consubstantialem nobis esse, ipsum autem Dominum non sumpsisse ex ea carnem nobis consubstantialem; sed Domini corpus non esse quidem corpus hominis, humanum autem corpus [ esse ] quod ex Virgine est, omnibus expositionibus sanctorum Patrum resistens.
CAP. IV. Sed ne cuncta percurrens immensitatem litteris faciam, gesta, quae dudum in eo 758 confecta sunt, direximus tuae Sanctitati; in quibus et sacerdotio eum velut in talibus captum, et monasterii dispositione, et nostra communione privavimus: quatenus et tua Sanctitas cognoscens ea quae ejus sunt, omnibus qui sub tua reverentia constituti sunt, Deo amantissimis episcopis manifestam faciat ejus impietatem; ne forsitan ignorantes ea quae sapit, et in quibus aperte captus est, tamquam ad consortem fidei litteras, aut aliter confessiones ad eum reperiantur efficere. Omnem cum vestra beatitudine in Christo fraternitatem, ego et qui mecum sunt plurimum salutamus. Incolumis in Domino, et orans pro nobis, doneris nobis, Deo amantissime Pater.
EJUSDEM EPISTOLAE FLAVIANI CONSTANTINOPOLITANI EPISC. AD LEONEM PAPAM alia versio antiquior. SYNOPSIS (ex collectione Hispanica). I. De subdoli hostis insidiis. --II. De fraudolentia et subtilitate haereticorum. --III. De blasphemiis Eutychetis. --IV. De excommunicatione ejus justissima. Domino Beatissimo et Deo amabili Patri LEONI FLAVIANUS in Domino aeternam salutem.
CAP. I. Nulla res diaboli venena compescit, nec continet mortiferas ejus sagittas. Sursum enim atque deorsum pervolans, quaerit quos possit occidere, quos possit superare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est et orationibus a Deo obtinendum, ut fatuas inquisitiones 759 evitare possimus. Decet enim sequi patres nostros, neque commutare definitionem eorum perpetuam, quam secundum sacras Scripturas didicimus regulariter definitam. Depositis ergo fletibus et lacrymis, quas incessanter fundo, quia sub me clericus degens invasus est a fero daemone, et non potui eum liberare, nec auferre a tali lupo, qui animam meam pro illo paratus eram ponere; quomodo raptus sit, quomodo resiliit a proposito divino, et ad illum cucurrit, qui perdere consuevit, praecepta Patrum declinans, et constituta eorum despiciens, jam incipio enarrare.
CAP. II. Sunt quidam veste sua oves significantes, interius autem lupi rapaces: quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. Isti prima fronte videntur esse de numero nostro; sed non sunt de numero nostro. Si enim de numero nostro fuissent, nobiscum mansissent. Quando autem coeperunt assumere impietatem, illud quod prius occultabatur in illis aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur autem infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones nesciunt, et secum eos in perditionem praecipitant, dissipantes, et vituperantes Patrum 760 disciplinas et relinquentes sanctas Scripturas ad suam ipsorum perditionem. Quos debemus praevidere, et a quibus multum vacare, ne in sua malitia aliqui occupati, concidant de sua firmitate. Exacuerunt enim linguam suam quasi serpentes, et venenum in labiis habent quasi aspides. De his haec propheta clamavit.
CAP. III. Talis nobis Eutyches emersit, quondam presbyter et archimandrites, qui quasi nostrae religionis sectam sapiebat, et hanc praeferebat; Nestorii autem impietatem confirmabat, et succingebatur pro Nestorio militare in pugna quae contra Nestorium parabatur: trecentorum autem decem et octo sanctorum Patrum de fide expositionem factam et sanctae memoriae Cyrilli epistolam scriptam ad Nestorium vel ad similes ejus, cui omnes assenserant, tentavit evellere, antiquam impii Valentini et Apollinaris reparans sectam, et non timuit praeceptum veri Regis dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis, expedit ei ut mola asinaria alligetur collo ejus, et demergatur in profundum maris. Verecundiam autem omnem ejus perfidia abjecit, et quam gerebat 761 infidelitatis pellem excutiens, in sancta nostra synodo asserebat, instanter dicens, Dominum nostrum Jesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis post humanam susceptionem, cum a nobis unius substantiae et unius personae cognoscatur; neque carnem Domini coessentialem nobis subsistere tamquam ex nobis susceptam, et coadunatam Deo Verbo secundum substantiam; sed dicebat, Virginem quidem, quae eum genuit secundum carnem, consubstantialem nobis esse, ipsum autem Dominum non suscepisse pisse ex ea carnem consubstantialem nobis, sed corpus Domini non esse quidem corpus hominis, humanum vero corpus esse, quod est ex Virgine; 762 omnium Patrum expositionibus contraria sentiens.
CAP. IV. Sed ne multa dicens, longam faciam epistolam, olim quidquid egimus, misimus ad beatitudinem vestram; quibus litteris docuimus, et presbyterio illum esse nudatum, quia sic captus est; et jussimus eum in monasteriis nullam habere rationem, et exclusimus eum a communione nostra; ut sanctitas vestra hoc cognoscens, quod circa illum actum est, omnibus episcopis sub beatitudine vestra degentibus manifestare dignetur illius impietatem ne nescientes aliqui quid ille senserit, quasi ad orthodoxum vel per litteras, vel per aliquam conjunctionem loquantur.
EPISTOLA XXIII, AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. I. Acceptis Eutychis querelis, conqueritur eum communione fuisse privatum a Flaviano. --II. De causa instrui se postulat, et in defendenda veritate charitatem maxime optat custodiri. Dilectissimo fratri FLAVIANO episcopo LEO episcopus CAP. I. Cum christianissimus et clementissimus imperator sancta et laudabili fide pro Ecclesiae catholicae pace sollicitus, ad nos scripta transmiserit, de his quae apud vos perturbationis strepitum commoverunt, miramur fraternitatem tuam quidquid illud scandali fuit nobis silere potuisse, et non potius procurasse ut primitus nos insinuatio tuae relationis instrueret, 763 ne de rerum gestarum fide possemus ambigere. Accepimus enim libellum Eutychis presbyteri, qui se queritur, accusante Eusebio episcopo, immerito communione privatum, maxime cum evocatum se affuisse testetur, nec suam praesentiam denegasse; adeo ut in ipso judicio libellum appellationis se asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum: qua ratione compulsus sit, ut contestatorios libellos in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus rebus intercedentibus, nondum agnoscimus qua justitia a communione Ecclesiae fuerit separatus. Sed respicientes ad causam, facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram notitiam cuncta deferri: quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus, incognitis rebus, in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus.
765 CAP. II. Et ideo fraternitas tua per idoneam maxime aptamque personam plenissima nobis relatione significet, quid contra antiquam fidem novitatis emerserit, quod severiori sententia dignum fuerit vindicari. Nam et ecclesiastica moderatio et religiosa piissimi principis fides multam nobis sollicitudinem Christianae pacis indicunt: ut amputatis dissensionibus, fides catholica inviolata servetur, et his qui prava defendunt, ab errore revocatis, nostra auctoritate, quorum fides probata fuerit, muniantur. Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri, cum memoratus presbyter libello proprio sit professus paratum se esse ad corrigendum, si quid in se inventum fuerit quod reprehensione sit dignum. DECET ENIM in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum et custodiatur charitas, et veritas defendatur. Et ideo quia dilectio tua de tanta causa nos videt necessario esse sollicitos, quam plenissime et lucide universa nobis, quod ante facere debuit, indicare festinet: ne inter assertiones partium aliqua ambiguitate fallamur, et dissensio quae in suis initiis abolenda est nutriatur: cum in corde nostro ea observantia, Deo inspirante, permaneat, ne constitutiones venerabilium Patrum divinitus roboratae, et ad soliditatem fidei pertinentes, prava cujusquam interpretatione violentur. Deus te incolumem custodiat, frater charissime, Datum duodecimo kalendas Martii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
Τῷ ποθεινοτάτῷ ἀδελφῷ Φλαυιανῷ ἐπισκόπῷ.
767 EPISTOLA XXIV, AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Laudata imperatoris fide querimoniam Eutychis exponit. --II. Silentium Flaviani arguit; instrui se postulat.
LEO episcopus THEODOSIO Augusto.
CAP. I. Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in fide vestrae clementiae praepararit, his etiam litteris quas ad me misistis ostenditur: ut vobis non solum regium, sed etiam sacerdotalem inesse animum gaudeamus. Siquidem praeter imperiales et publicas curas, piissimam sollicitudinem Christianae religionis habetis, ne scilicet in populo Dei aut schismata, aut haereses, aut ulla scandala convalescant: quia tunc est optimus regni vestri status, quando sempiternae et incommutabili Trinitati in unius Divinitatis confessione servitur. Quid autem in Constantinopolitana Ecclesia perturbationis acciderit, quod ita fratrem et coepiscopum meum Flavianum potuerit commovere, ut Eutychem presbyterum communione privaret, nondum potui evidenter agnoscere. Quamvis enim praedictus presbyter ad sedem apostolicam 768 per libellum doloris sui querimoniam miserit, breviter tamen aliqua praelibavit, asserens se Nicaenae synodi constituta servantem, frustra in fidei diversitate culpatum.
CAP. II. Eusebii autem episcopi accusatoris ejus libellus, cujus exemplaria ad nos memoratus presbyter misit, de objectionum evidentia nihil habebat, et cum presbytero haereseos crimen intenderet, quem tamen in eo sensum argueret non evidenter expressit; quamvis et ipse episcopus Nicaenae synodi profiteretur se inhaerere decretis: propter quod non habuimus unde aliquid plenius disceremus. Et quia causae meritum, fidei ratio et laudabilis sollicitudo vestrae pietatis exigit, necesse est jam locum subreptionibus non patere, sed prius de quibus eum aestimat arguendum, instrui nos oportet: ut possit congrue de bene cognitis judicari. Ad praedictum autem episcopum litteras dedi, quibus mihi displicere cognosceret quod ea quae in tanta causa gesta fuerant etiam nunc silentio detineret, cum studere debuerit primitus nobis cuncta reserare: quem credimus vel post admonitionem omnia ad nostram notitiam relaturum; ut in lucem ductis his quae adhuc videntur occulta, id quod evangelicae et apostolicae doctrinae convenit judicetur. Data XII kalendarum Martii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
ADMONITIO IN SEQUENTEM EPISTOLAM. 1. Duae litterarum S. Petri Chrysologi ad Eutychem Latinae editiones prodiere: altera, quae unicum seu primum tantum caput exhibet; altera, quae duo capitula complectitur. Quesnellus cum hanc prolixiorem epistolam et editionem genuinam haberet, quonam fato illa decurtata et non potius haec integra inserta fuerit in Vulgatis S. Leonis editionibus, se non assequi in notis professus est. Ex codicibus autem, qui eam fere decurtatam praeferunt, magna inter eruditos exstitit dubitatio, num secundum caput sincerum, an supposititium sit. Omnis autem evanescet difficultas, si utriusque editionis originem detegamus. Id ex observatione quamplurium codicum ac ex discrimine collectionum quas diligenter expendimus, nobis innotuit. 2. Editio decurtata, quae sola invenitur in Leonis codicibus et in plerisque collectionibus, ex collectione Hispanica proficiscitur: nam ex Hispanica haec mutila editio, quae terminat in verbis, His omnibus respondi, frater, litteris tuis, manavit in Isidorianam, ex Isidoriana autem, quae frequentior et magis obvia fuit, in collectiones 11, 12, 21 et 23, quarum auctores cum transcripserint quotquot Leonis epistolas in Isidoriana collectione reperere, transcripserunt etiam S. Petri Chrysologi epistolam, quemadmodum inter Leoninas in eadem collectione, sicut et in Hispanica, inserta fuerat. Licet ergo multi sint codices, et collectiones multae, quae decurtatam hujus epistolae editionem praeferunt; unica tamen omnium origo est, auctor scilicet collectionis Hispanicae, in cujus manus solum primum epistolae caput pervenisse, perspicuum fiet, si integrae editionis originem potioris et antiquitatis et auctoritatis esse ostendamus. 3. Hispanica collectione antiquior et majoris auctoritatis profecto est collectio epistolarum in causa Eutychetis, quae Actionibus Chalcedonensis concilii tum in Latinis, tum in Graecis exemplaribus praemissae aut insertae leguntur. Haec nimirum epistolarum collectio, quam in praefatione decimam septimam appellavimus, Latine erat compacta saltem ante medium sextum saeculum, quo Rusticus Romanae Ecclesiae diaconus collatis eximiis Graecis codicibus peculiarem eidem operam impendit.
Multo autem vetustior fuit eadem collectio Graece scripta apud Graecos, qui Latinas epistolas in causa Eutychis Graeca lingua redditas una cum aliis Graecis epistolis ad eamdem causam pertinentibus in unum corpus compegerant. Enim vero Graecam hanc epistolarum collectionem concinatam fuisse inter an. 453 et 455 in praefatione epistolis praemissa, num. 34, demonstravimus. Id autem quantum auctoritati tribuat huic collectioni Graecae, et exinde etiam collectioni Latinae, quae ex Graeca ducit originem; quantumque propterea haec collectio praestet collectioni Hispanicae, nemo non videt. Inter memoratae vero collectionis Chalcedonensis epistolas cum in Latinis, tum in Graecis codicibus integra describitur illa S. Petri Chrysologi ad Eutychem, a coaevo utique collectore inserta; ac idcirco ex antiquitate atque praestantia hujus collectionis tam apud Graecos, quam apud Latinos receptae, de integrae ejus epistolae sinceritate dubitare non licet. Cum Agnellus Ravennas a Bacchinio et a Muratorio editus, postremi capitis ejus epistolae summam dedit in S. Petri Chrysologi Vita, si non integram epistolam reperit in veteribus Ravennatensis Ecclesiae tabulis, certe aliquod vetustum exemplar hujusmodi collectionis Chalcedonensis prae oculis habuit. Cum vero haec exemplaria rariora fuerint, et non ita multa ex Leone proferant, ut in Isidoriana satis frequenti exhibentur; nihil mirum si posteriores Leoninarum epistolarum collectores hanc epistolam non integram, sed mutilam dedere, uti apud Isidorum ex Hispanica suam collectionem derivantem inventa fuit. Hic autem omittendum non est duos codices Vaticanos epistolarum Leonis a Vossio memoratos, quos hanc epistolam integram continere Quesnellus praesumpsit, eodem Vossio in notatione admonente mutilam exhibere; sunt enim codices posteriorum collectionum quae ex Isidoriana dimanant. 4. Unum dubitari potest, num haec epistola, quam in laudatis Latinae collectionis codicibus integram habemus, originalis sit, an e Graeca antiqua versione Latine reddita fuerit.
In memorata praefatione satis manifeste probavimus, antiquum illum auctorem, qui priscae versioni concilii Chalcedonensis epistolas Latinorum in Graeca collectione contentas adjecit, originale Latinum posuisse, quando potuit originale invenire: aliquando vero, cum nullum Latini originalis exemplum suppetebat, coactum fuisse ex Graeca versione quaedam Latinorum documenta Latine reddere, uti accidit quibusdam epistolis Valentiniani, Placidiae et Eudoxiae, nec non epistolae Hilari diaconi, atque etiam litteris S. Leonis, quemadmodum suis in locis notabimus. Hujus versionis indicium ac veluti generalem regulam in laudata praefatione illam posuimus, cum chronica notatio in Graecis codicibus ejusdem collectionis universim omissa, in Latinis etiam desiderari perspicitur. Quando enim originale Latinum a Latino interprete inventum fuit, eo collectioni inserto chronica, notatio suppleta invenitur. Discrimen etiam styli, ubi collatis aliis originalibus ejusdem auctoris lucubrationibus deprehendi potest, aliud versionis argumentum est. Hinc autem aliquid interpretationis in Latina integra Petri Chrysologi epistola videre nobis videmur. Chronica enim notatio deest, et inter ipsum primum ac secundum caput nonnulla styli dissimilitudo elucescit. Primum caput, quod exhibetur etiam in collectione Hispanica, satis nitidum et congruum est, aliisque Petri Chrysologi operibus stylo simile, adeo ut nonnulla fere verba ejusdem capitis in serm. 145 ejusdem Chrysologi repetita inveniantur. Enim vero Hispanicae collectionis auctor cum a Chalcedonensi collectione hanc epistolam non sumpserit, exemplari procul dubio Latinae originis usus est. Alterum vero caput valde implexum, et a priori dissimile, versionem e Graeco sapit. Si ipsum Latinum textum utriusque capitis cum Graeco conferas, in priori originale, in posteriori interpretationem deteges. Hinc in primo capite omnes sententiae congrue explicantur, in Graeco autem minus exacte redditae cognoscuntur: in quo, ut alia omittamus quae quisque observare per se poterit, originale Chrysologi est illud in Latino, Origenes principiorum scrutator, quod ad opus illius De Principiis refertur; in Graeco autem nomen principiorum reddendum τῶν ἀρχῶν, redditum fuit τῶν παλαιῶν antiquorum, quod interpretem Chrysologi mentem minus assecutum ostendit.
E contra insecundo capite etsi Graeca versio alicubi difficultatem injicit; planior tamen est multo quam textus Latinus, adeo ut hic e Graeco perperam scripto vel lecto redditus appareat; ac ex Graeco nonnumquam explicandus sit, ut in annotationibus observabitur: quod profecto non originalis Latini, sed interpretationis indicium est. 5. Hoc quidem secundum caput, quo Eutychetis epistolae directe respondetur, potissimum est; ita ut Chrysologum Eutychi de Flaviani judicio querimoniam moventi, et ejusdem subsidium imploranti, solo priori capite generalia continente, quod et omni finali formula caret, respondisse incredibile sit. Probabile vero nobis est prioris capitis studiosius elaborati manuscriptum exemplar apud Chrysologum superfuisse, quemadmodum iis accidit quae diligentiori cura scribimus; ex hoc autem exemplo alia subinde fuisse transcripta, quae in manus Latini interpretis concilii Chalcedonensis, et auctoris collectionis Hispanicae venerunt. Caput autem secundum peculiare pro Eutyche minus studiose exaratum, ut in familiaribus litteris fere usuvenit, soli autographae epistolae ad Eutychem missae a Chrysologo additum videri potest, ita ut nullum nujus exemplum apud ipsum auctorem et apud Latinos exstiterit, ac solum ex Graeca, quae statim in Oriente facta fuit, interpretatione, Latinitate donari potuerit. Quidquid vero hac in re probabilius videatur, certe secundum hoc epistolae caput, quod in causa Eutychis potissimum ac necessarium est, et tam antiqua cum Graeca tum Latina versione comprobatur, in suspicionem suppositionis adduci nequit. 6. Restat ut statuamus de tempore. Jam fere omnes post Quesnellum hanc epistolam scriptam censent post mensem maium an. 449, siquidem his verbis cap. 2, ut iis quae a beatissimo papa Romanae civitatis scripta sunt obedienter attendas, indicari putant celebrem Leonis epistolam 28 ad Flavianum datam idibus Junii anni ejusdem, qua de tota Eutychis causa decisum fuit. In eamdem sententiam nos pariter transivimus lib. II Observationum in card.
Norisii Opera, c. 7, num. 2. Nunc aliam sententiam inducere cogimur. Omnes enim ex una parte assentiuntur, et S. Petrum Chrysologum his litteris respondere epistolae Eutychis, et Eutychem eodem tempore quo ad Leonem scripsit, etiam ad Chrysologum dedisse litteras, quibus eum quoque adversus Flaviani sententiam citissime praeoccuparet. Ex alia autem parte certum est Leonem Februario mense anni 449 Eutychis epistolam accepisse, et hac de causa eodem mense rescripsisse epistolas 23 ac 24. Plures conjecturas cum Quesnello exquirere, ut longioris dilationis causae in responsione Chrysologi afferantur, opus non est. Etenim prima occasione hunc rescripsisse satis credibile fit ex ipso contextu, in quo Chrysologus se de ipsa causa nihil aliunde instructum prodit, nisi ex Eutychis litteris; idque adeo exiliter, ut de Nestorianismo potius quam de Eutychianismo metuisse videatur, eaque primo capite obtrudat quae sermone 145 contra Nestorianam haeresim Eutychianae contrariam manifestissime disserit. Id autem non accidisset, si responsionem differens, antea de tota re exactius voluisset edoceri, uti Quesnellus in notis conjecit. Enim vero si S. Petrus non scripsisset epistolam, nisi postquam Romam allata fuissent Constantinopolitanae synodi gesta, in quibus Eutychianus error tam manifeste detectus, et ipse Eutyches velut pertinax damnatus fuerat; et nisi postquam eidem innotuisset Leonis epistola qua Constantinopolitanum judicium confirmatum fuit; quomodo se ignorare Constantinopolitanorum Patrum sensum potuisset affirmare: Quid intellexerint, eorum taciturnitate nescimus? Quomodo cum Eutyche ita indifferenter egisset, ut nec innocentem, nec reum judicarit? Quomodo eum post tam solemnem condemnationem a Romano etiam pontifice confirmatam, dilectissimum filium, honorantissimum, et merito honorabilem presbyterum appellasset? Haec hominem statim respondentem, dum rei non esset instructus, patefaciunt. Neque repugnant verba, ut iis quae a beatissimo papa Romanae civitatis scripta sunt obedienter attendas.
Eutyches enim in suis litteris memorasse videtur epistolam quam cum aliquot documentis ad Leonem pontificem dederat. His autem verbis Chrysologus indicare voluit eas litteras quas Leonem melius instructum plenius reddidisse aut brevi redditurum praesumebat. Enim vero si has dogmaticas Leonis litteras ille legisset, non videtur scripturus fuisse: Extra consensum Romanae civitatis episcopi causas fidei audire (seu ex Graeco cognoscere, aut dijudicare) non possumus; quae verba nondum sibi notam Romani episcopi sententiam declarant. Igitur haec Chrysologi epistola sub idem tempus data videtur, quo Leo scripsit epistolas 23 et 24, id est circa Februarium an. 449. Forte idem ille vir, qui Theodosii atque Eutychis litteras ad S. Leonem attulit, Ravennam etiam cum ejusdem Theodosii litteris ad Valentinianum transivit, et hac occasione epistolam Eutychis ad Chrysologum detulit. Huic autem Constantinopolim revertenti, dum Valentiniani responsa referret, Chrysologus tradidit hanc epistolam ad Eutychem, ut citius ac tutius traderetur. Certe autem non scripsit post notitiam actorum in Eutychem, aut definitivo Leonis epistolae, ut in Quesnelli sententia praesumendum est. EPISTOLA XXV, PETRI CHRYSOLOGI EPISCOPI RAVENNATIS AD EUTYCHEM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. I. Jam olim praescriptum esse docet contra errores incarnationem Verbi impugnantes; nec discatiendam esse, sed cum honore et timore credendam. --II. Suadet Eutychi ut Romani pontificis scriptis obedienter attendat, quia Petrus suae sedis rectores dirigens, praestat quaerentibus fidei veritatem. 775 Dilectissimo filio et merito honorabili EUTYCHI presbytero PETRUS episcopus. CAP. I. Tristis legi tristes litteras tuas, et scripta moesta moerore debito percurri; quia sicut nos pax Ecclesiarum, sacerdotum concordia, tranquillitas plebis, gaudere facit gaudio coelesti, ita nos affligit et dejicit fraterna dissensio, praesertim cum talibus oriatur ex causis. Triginta annis humanae leges humanas adimunt quaestiones, et Christi generatio, quae divina lege scribitur inenarrabilis (Isai. LIII, 8), post tot saecula disputatione temeraria ventilatur. Quid Origenes principiorum scrutator incurrerit, quomodo Nestorius lapsus sit disputans de naturis, non latet prudentiam tuam. Magi Jesum in cunabulis Deum mysticis muneribus confitentur (Matth. II); et sacerdotes, quis sit, qui virginali partu de Spiritu sancto natus est, dolenda interrogatione disquirunt: cum vagitum daret 777 Jesus in cunis, Gloria in excelsis Deo, coelestis clamat exercitus (Luc. II, 14); et modo, quando in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 10), originis ejus quaestio commovetur? Nos, frater, cum Apostolo dicimus: Etsi novimus Jesum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nec possumus injuriose replicare, qui jubemur honorem dare, et timorem reddere, et exspectare, non discutere, quem judicem confitemur.
CAP. II. Haec breviter respondi, frater, litteris tuis, plura rescripturus, si ad me frater et coepiscopus noster Flavianus aliqua de hac causa scripta misisset. Si enim tibi displicet, quoniam scripsisti electum judicium, nos quomodo de his judicare poterimus, quos neque videmus propter absentiam, et quid intellexerint, eorum taciturnitate nescimus? Justus mediator non est, qui sic unam partem audit ut nihil alteri parti reservet. In omnibus autem 779 hortamur te, frater honorabilis, ut his quae a beatissimo papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas: quoniam beatus Petrus, qui in propria sede et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. Nos enim pro studio pacis et fidei extra consensum Romanae civitatis episcopi causas fidei audire non possumus. Incolumem tuam dilectionem Dominus tempore longissimo conservare dignetur, charissime et honorantissime fili.
776 Τῷ ἀγαπητῷ, καὶ ἀξιοτιμήτῳ υἱῷ Εὐτυχεῖ, Πέτρος ἐπίσκοπος Ῥαβέννης.
EPISTOLA XXVI, FLAVIANI SECUNDA AD S. LEONEM PAPAM. Epistola Flaviani episcopi Constantinopoleos scripta ad archiepiscopum Leonem veteris Romae. Sanctissimo et beatissimo Patri et comministro LEONI FLAVIANUS in Domino salutem.
Pietate et recta verbi veritatis distributione nihil pretiosius sacerdotibus, sicut nosti, Deo dilectissime. Omnis enim nostra spes et salus, ac promissorum bonorum retributio hinc pendent. Propterea igitur cuncta nobis facienda sunt, omnisque labor suscipiendus pro vera fide iisque quae a sanctis Patribus exposita sunt atque dogmatum loco tradita; quo per omnia et in omnigenis rerum circumstantiis integra haec et inviolata conserventur atque custodiantur. Necessarium itaque fuit nunc etiam nos, videntes laedi orthodoxam fidem, ac renovari Apollinaris et Valentini haeresim ab Eutyche impio monacho, non despicere, sed palam errorem detegere ad cautelam populorum. Iste enim, iste Eutyches absconditum in se pravae opinionis morbum retinens, nostram infestando mansuetudinem, inverecunde ac impudenter ad multos 784 propriam impietatem deferre ausus est; dicens ante incarnationem quidem Salvatoris nostri Jesu Christi duas naturas esse, divinitatis et humanitatis; post unionem vero unam exstitisse naturam: ignarus quid loquatur ac de quibus affirmet. Neque enim unio duarum naturarum quae in Christo convenerunt, quemadmodum et vestra novit pietas, proprietates earum in unione confundit; sed manent etiam in unione integrae duarum naturarum proprietates. Adjecit autem et aliam impietatem, aiens, quod ex Maria ortum est corpus Domini, non esse nostrae substantiae, neque humanae materiae; sed humanum quidem illud appellat, non tamen consubstantiale nobis, nec ei quae illum peperit secundum carnem. Atque haec cum acta Ephesi a sancta et oecumenica synodo, in epistola scripta ad impium et depositum Nestorium, sic ad verbum habeant: Quod diversae quidem, quae ad unitatem veram convenerunt naturae; unus autem ex ambabus Christus et Filius. Non quasi naturarum discrimen sublatum fuerit per unionem, sed potius quia nobis perfecerunt unum Dominum Jesum Christum eaedem naturae divinitatis et humanitatis, per ineffabilem et incomprehensibilem ad unitatem concursum. Et hoc non latet sanctitatem tuam, cum omnino legerit quae Ephesi confecta sunt gesta.
Quae nihili pendens idem Eutyches putat se non daturum poenas per sanctam illam et oecumenicam synodum definitas. Itaque propter haec, cum multi e simplicioribus per ejus disceptationem laederentur in doctrina fidei, eum accusatum a religiosissimo 786 episcopo Eusebio, et occurrentem ad sanctum concilium, propriaque voce quid ipse sentiret Patribus synodi detegentem, ut qui alienus sit a recta fide, deposuimus, prout sanctitatem vestram docebunt cuncta super eo confecta acta; quae et misimus cum hisce nostris litteris. Aequum porro est, mea quidem sententia, ut hoc quoque edoceamini, quod Eutyches idem justae et canonicae depositioni subjectus, cum debuisset saltem secundis curare priora, necnon per exactam poenitentiam multasque lacrymas Deum placare, et cor nostrum valde in lapsu ejus contristatum, vera resipiscentia delinire; non solum id non fecit, quin immo per omnia connisus est sanctissimam hujusce loci Ecclesiam conturbare; tabulas publice proponens contumeliarum et maledictorum plenas: et insuper haec preces offerens piissimo et Christi amantissimo nostro imperatori, easque arrogantia et petulantia refertas, in omnibus divinos canones conculcare tentans. Verum his ita ex consecutione peractis, redditae nobis sunt litterae sanctitatis vestrae, per comitem omni admiratione dignum Pansophium: ex quibus edocti sumus eumdem Eutychen libellos ad vos misisse plenos fallacia et astu, dicentem se tempore judicii libellos appellationis tradidisse nobis et sanctae episcoporum tunc praesentium synodo, atque appellasse ad vestram sanctitatem: quod nequaquam ab eo factum est, sed hac quoque in 788 parte fefellit, velut pater mendacii, se vestris auribus subrepturum arbitratus. Commotus igitur, sanctissime pater, ob omnia quae ausus est, et propter ea quae adversus nos sanctissimamque Ecclesiam facta sunt atque fiunt, solita fiducia utere, sicut sacerdotio convenit, et vindicans communem rem sanctarumque Ecclesiarum compositionem, dignare per proprias quidem litteras suffragari depositioni canonice adversus eum factae; confirmare vero et piissimi Christumque amantis nostri imperatoris fidem. Res namque solo indiget ex vobis impulsu atque subsidio, quod per vestram prudentiam ad tranquillitatem et pacem cuncta statim translaturum est. Sic enim et quae insurrexit haeresis, et ob eam excitatus tumultus facile cessabit, Deo cooperante, per vestras sacras litteras: prohibebitur vero et quae evulgatur futura esse synodus; ut ne sanctissimae totius orbis Ecclesiae perturbentur. Omnem quae tecum est fraternitatem ego quique mecum sunt, salutamus. Sanus in Domino ac pro nobis orans, doneris nobis, Deo dilectissime et sanctissime pater.
789 EJUSDEM EPISTOLAE FLAVIANI Antiqua versio. SYNOPSIS. I. Partes episcopi explicat. Errorem Eutychis exponit. --II. Quaenam acta sint contra ipsum in synodo. --III. De ementita appellatione Eutychis ad apostolicam sedem. Damnationis ejus confirmationem petit. Sanctissimo et beatissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Domino salutem.
CAP. I. Pietate et recta praedicatione verbi veritatis nihil honorabilius sacerdotibus, sicut nosti, Deo amantissime. Omnis enim nostra spes atque salus et retributio promissorum bonorum in his est. Propterea omnia facienda a nobis sunt, et laborandum pro vera fide et expositionibus dogmatibusque sanctorum Patrum: quatenus per omnia et inter omnes concussiones rerum integra haec et inviolata serventur et custodiantur. Necessarium itaque fuit nunc, etiam videntes nos laedi orthodoxam fidem, et renovari Apollinaris et Valentini haereses ab Eutyche monacho, non hoc despicere, sed in aperto hoc pro cautela populi revelare. Iste enim, iste Eutyches absconditum in se languorem malae sectae retinens, insiliens nostrae mansuetudini, inverecunde et impudenter in multos impietatem propriam praesumpsit inferre, dicens: Ante inhumanationem quidem Salvatoris nostri Jesu Christi duas naturas esse, divinitatis et humanitatis; post unitatem vero, unam naturam factam; neque sciens quod dicit, neque de quibus affirmat. Neque enim unitas convenientium in Christo duarum naturarum, sicut et vestra religiositas novit, proprietates suas in unitate confudit, sed manent in unitate perfectae naturarum proprietates. Adjecit autem et aliam impietatem, dicens: Corpus quod ex Maria factum est, 790 Domini non esse nostrae substantiae, neque humanae consparsionis; sed humanum quidem illud vocat, non tamen nobis consubstantiale, neque genitrici ejus secundum carnem.