Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 9)

Léon le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Tomus_ad_Flavianum + Epistolae_(Leo_I)/1 + Epistolae_(Leo_I)/2 + Epistolae_(Leo_I)/3 + Epistolae_(Leo_I)/4 + Epistolae_(Leo_I)/5 + Epistolae_(Leo_I)/6 + Epistolae_(Leo_I)/7 + Epistolae_(Leo_I)/8 + Epistolae_(Leo_I)/9 + Epistolae_(Leo_I)/10 · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

VI. (suite)

CAP. II. Et haec aiebat, cum in gestis Ephesi habitis a sancto et universali concilio, in epistola scripta ad impium damnatumque Nestorium aperte sic habeatur: Quia diversae quidem ad unitatem veram concurrere naturae; unus autem ex ambabus Christus et Filius: non tamquam naturarum differentia sit perempta propter unitatem, sed potius effecerit nobis unum Dominum Jesum Christum, divinitatis et humanitatis per ineffabilem et inintelligibilem ad unitatem concursionem. Et hoc non latet tuam sanctitatem, dum omnino legerit gesta quae Ephesi sunt confecta. Quae pro nihilo ponens idem Eutyches arbitratur non se daturum poenam praefinitam a sancto illo et universali concilio: quoniam per haec multi simpliciores ex ejus eloquiis in fidei sermone laeduntur. Accusatum vero eum a reverendissimo Eusebio, et occurrentem in sanctum concilium, et voce sua sectam propriam retegentem, alienumque existentem a recta fide damnavimus, sicut docebunt vestram sanctitatem omnia quae super eo sunt gesta, quaeque direximus cum nostris his litteris. Justum autem est et hoc vobis, sicut arbitror, intimari: quia idem Eutyches passus justam canonicamque damnationem, cum debuisset secundis salvare priora, et per poenitentiam perfectam multasque lacrymas placare Deum, nostrumque cor vehementer contristatum in ejus ruina, per veram sanare poenitentiam: non solum hoc non fecit, sed etiam per omnia conturbare sanctam quae apud nos est Ecclesiam festinavit, propositiones injuriarum publice ponens et maledictionibus plenas; super haec et preces offerens piissimo et Christi amantissimo nostro imperatori, et easdem arrogantia et petulantia plenas, per omnia divinas regulas conculcare conatus.

CAP. III. Sed his ita secutis, litterae nobis datae sunt vestrae sanctitatis per admirabilem comitem Pansophium, per quas sumus edocti, quia idem Eutyches libellos direxit vobis plenos omni fallacia atque 791 calliditate, dicens: Judicii tempore libellos se dedisse appellationis et nobis et hic convenienti sancto concilio; et appellasse vestram sanctitatem: quod nequaquam ab eodem factum est; sed etiam in hac parte mentitus est, tamquam per fallaciam mendacii subrepere se sanctis vestris auribus putans. Commotus itaque, sanctissime pater, in his omnibus quae ab eo praesumpta sunt, et ob ea quae in nos et sanctissimam Ecclesiam facta sunt atque fiunt, consuete fiducialiter age, secundum quod sacerdotio competit, propriamque faciens communem causam et sanctarum Ecclesiarum disciplinam, simul decernere in damnationem adversus eum regulariter factam, et per propria scripta dignare; confortare autem et piissimi et Christo amantissimi nostri imperatoris fidem. Causa enim eget solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad tranquillitatem et pacem cuncta perducere. Sic enim haeresis quae surrexit, et turbae quae propter eam factae sunt, facillime destruentur, Deo cooperante per vestras sacratissimas litteras. Removebitur autem et concilium quod fieri divulgatur: quatenus nequaquam ubique sanctissimae turbentur Ecclesiae. Omnem quae vobiscum est fraternitatem ego et qui mecum sunt salutamus. Incolumis in Domino, et orans pro nobis, doneris nobis, religiosissime et sanctissime pater.

792 EPISTOLA XXVII. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. -- Flavianum de receptis ejus litteris monet; gesta per eum adversus Eutychem laudat; sollicitudinem suam spondet.

LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano.

Pervenisse ad nos tuae dilectionis epistolas, ut primum venientis filii nostri honorabilis viri Rodani opportunitatem reperimus, indicamus: quae nos de causa facerent certiores, quam apud vos pravo dolemus errore commotam. Quoniam aliter de fide quam convenit hic qui dudum religiosi videbatur propositi esse sentiret, quem a traditione catholica non decuerat deviare, sed in eadem quae tenetur ab omnibus credulitate persistere. Verum de hac re plenius per eum qui ad nos tuae dilectionis portavit epistolas rescribimus: ut fraternitatem tuam quid de tota causa constitui debeat instruamus. Non enim patimur aut illum in suae persuasionis pravitate persistere, aut dilectionem tuam, quae zelo fidei, pravo et stulto resistit errori, diutina adversae partis impugnatione turbari. Supradictum vero filium nostrum, per quem has epistolas dedimus, hac volumus qua dignum est affectione suscipias, et eo ad nos remeante rescribas. Data duodecimo kalendas Junias Asturio et Protogene coss.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Inter omnia Romanorum pontificum decreta fidei, celeberrima est sequens S. Leonis ad Flavianum epistola, qua tota de Incarnatione controversia exacte discussa ac definita, contrariisque Nestorii et Eutychetis erroribus proscriptis, catholica doctrina ita accurate nedum sententiis, sed etiam vocibus declarata invenitur, ut quidquid in ea scriptum est, ex apostolica et evangelica probetur sumptum esse doctrina (Epist. 152). Jam S. Flavianus, cui explorata erat apostolicae sedis auctoritas, praemonuerat, rem hanc, Eutyche post Constantinopolitanum judicium turbas commovente, solo indigere pontificio impulsu atque subsidio quo cuncta ad tranquillitatem et pacem statim transferrentur (Epist. 26). Enimvero ut primum transmissa in Orientem, post Ephesinum latrocinium, in quo per fraudem et vim suppressa fuerat ne legeretur, in lucem edita est, mox suscepta et subscripta fuit ab omnibus, ita ut haberetur universim tamquam regula fidei, ac veluti lydius lapis ex quo catholici ab haereticis discernerentur. Ita porro apparuit pontificiam definitionem sufficere, nec opus esse generali concilio, ut Flavianus etiam monuerat (Epist. 26), cum etiam sine concilio, et antequam haberetur synodus Chalcedonensis, tota Ecclesia illam susceperit, eidemque episcopi suas subscriptiones apposuerint, non ut vim et auctoritatem illi adjicerent, sed ut se catholicos probarent, et ne, si renuerent, haeretici haberentur. Jam enim vulgatum fuerat, quod postea omnes reverendissimi episcopi clamaverunt in Chalcedonensi, act. 4, pag. 1403: Qui non consentit epistolae sanctissimi episcopi Leonis, haereticus est. Porro in eodem concilio, quo Ephesini latrocinii gesta rescindenda erant, maximis cum laudibus suscepta fuit act. 2 et 4, eoque honore habita ac si ab ipso Petro edita fuisset: quod et antequam ederetur, Petrus Chrysologus apostolicae auctoritatis callentissimus, observandum ac tenendum praedixerat epist. 25. Nihil pro apostolicarum definitionum auctoritate illustrius hoc totius Ecclesiae ac generalis synodi testimonio, quod Petrum in successoribus viventem et loquentem agnoscit.

In Romana synodo sub Gelasio pronuntiatum fuit anathema, Si quispiam de hujus epistolae textu usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit (Tom. V Concil. Ven. edit. pag. 387). Et S. Gregorius, lib. VI, epist. 2: Si quis contra harum quatuor synodorum fidem, et contra sanctae memoriae Leonis papae tomum atque definitionem aliquid umquam loqui praesumit, anathema sit. 2. Hinc in fidei professionibus nihil frequentius quam post generalia concilia hujus epistolae doctrinam profiteri. Apud Orientales, ubi Eutychis haeresis turbas excitaverat, haec consuetudo primum inducta, ut liquet inter caetera ex aliquot epistolis Hormisdae, ex epistola Petri diaconi ad Fulgentium, et ex concilio Apamensi an. 535. Idem mos etiam ad Occidentales transivit, et diu etiam obtinuit. Vide professionem Adelberti episcopi Morinensis ad Hincmarum Remensem ex Sirmondo editam tom. X Concil. Venetae editionis p. 1388, et sponsionem episcoporum provinciae Aquileiensis ad Paulinum patriarcham e ms. Vat. 1322 editam a Patre Bernardo de Rubeis in Monumentis Ecclesiae Aquileien. ad an. 801, pag. 380. Cum S. Amatus abbas jam moriturus professionem fidei edere vellet, hanc epistolam ad se afferri, et sibi legi jussit, quoniam in ipsa plenissima ratio fidei catholicae continetur, quemadmodum tradit ejus Vitae auctor, n. 24, tom. II, saecul. Benedictini II, pag. 126. 3. Inter divina officia olim in Romana Ecclesia tempore Adventus publice legebatur haec epistola, unde eam descriptam invenimus in Lectionariis quae usui erant basilicae Vaticanae, nec non in alio vetustissimo quod ad SS. Philippi et Jacobi basilicam pertinebat. Hinc in Ordine Romano XI, apud Mabillonium (Tom. II Mus. Italic. p. 123), qui a Benedicto canonico basilicae S. Petri, saeculo XII, scriptus fuit, in Dominica 3 Adventus habetur: Deinde episcopi legunt quartam et quintam lectionem de epistola S. Leonis papae missa Flaviano episcopo de Incarnatione Domini contra Eutychen haereticum. Idipsum in aliis Italiae Ecclesiis receptum didicimus ex quampluribus mss.

Lectionariis aliarum urbium, quae eamdem epistolam aliis atque aliis diebus eodem Adventus tempore exhibent. Ex ms. bibliothecae Regiae Quesnellus collegit (Diss. 1 ad an. 449, n. 9), idem olim factitatum esse in Galliarum Ecclesiis, quod confirmari potest ex Lectionario S. Benigni Divionensis, quo Chiffletius usus est, cum eamdem epistolam edidit in calce operum Vigilii Tapsensis, nec non ex monumentis Gallicanis, quae a P. Martene laudantur De Antiquis monachorum Ritibus, lib. III, c. 2. Ex hujusmodi autem Lectionariis traducta fuit in aliquot collectiones Sermonum S. Leonis, quae ex Lectionariis originem ducunt. 4. Cum Gennadius, c. 70, Leonem inter ecclesiasticos scriptores retulit, hujus tantum epistolae fecit mentionem, eo quod haec super omnia ejus opera vulgatissima esset. Hinc autem eum certum ejusdem epistolae auctorem procul dubio existimavit. Quod si vulgatae ejusdem editiones Miraei, Fabricii atque Vallarsii, c. 84, in Prospero habent: Epistolae quoque papae Leonis adversus Eutychen de vera Christi Incarnatione ad diversos datae, et ab ipso dictatae dicuntur, corruptam lectionem et fucum facere, et legendum ei, id est Prospero, ab ipso scilicet Leone dictatae, Quesnellus contendit; Prosperum enim Leonis notarium fuisse Ado in Chronico scripsit. At emendatiores editiones et mss. nec et, nec ei praeferre, sed tantum ab ipso dictatae creduntur, pronuntiat Antelmius, epist. 2, n. 28 et 30. In ms. quidem antiquissimo capituli Veronensis, signato num. 46, sic legimus: Ab isto dictatae creduntur, uti ex Gennadio Marcellinus in Chronico retulit. Id tamen Gennadius non ex sua, sed ex Gallorum, inter quos versabatur, opinione tradidit: facile autem evenire solet ut quae opinione vulgari feruntur, augeantur vel etiam immutentur. 5. Enimvero Leonis, non autem Prosperi hanc et caeteras in Eutychen epistolas esse evidenter ostendit stylus, qui aliis Leonis Operibus similis, a stylo Operum Prosperi apertissime discrepat. Neque harum epistolarum auctor astrui potest Prosper, quin auctor simul dicatur caeterorum omnium Leonis Operum, ita ut ab initio ejus pontificatus usque ad finem omnes ejus non tam epistolas quam sermones scripserit, et eo quidem stylo, qui a suorum Operum stylo differret: quod sane incredibile dictu est, nec Gennadii textus, nec vulgata apud Gallos opinio prodidit; immo nec ipse Antelmius, quoad sermones, ausus est affirmare, ut patet ex eadem epist.

2, n. 40. Solum dici potest S. Prosper in has adversus Eutychen epistolas, quae peculiare Scripturarum et verborum studium exigebant, aliquid diligentiae ac subsidii contulisse; ex quo aliqui eas ab ipso dictatas crediderunt, et in Gallicani scriptoris gloriam apud Gallos vulgarunt. 6. Quantum porro intersit, ut tam celebris dogmatica epistola emendatissima, quoad fieri potest, edatur, cum per se satis intelligitur, tum vero demonstrant etiam luculentius illa trium episcoporum Galliae ad Leonem epist. 67, c. 2: Idcirco si dignanter admittitis, deprecamur ut opus et praesentibus et futuris temporibus profuturum (de hac epistola loquuntur), quod nos asservandi studio foliis mandare curavimus, sanctitas vestra percurrere, et si quid librarii errore defuerit, emendare dignetur. In hanc rem perficiendam codices triginta et amplius expendimus, et inter hos sex vetustissimos. qui millenariam aetatem attingunt. Cum haec epistola invenitur in omnibus collectionibus, quas in praefatione recensuimus, exceptis collect. 4, 6, 7, 14, 15 et 16, tum vero ad praecipuos cujusque collectionis mss. libros eamdem relegimus, inter quos vetustissimi sunt Vat. Reg. collect. 1, Vat. 1342 collect. 3, Vindebon. collect. 5, Vat. 5845 collect. 8, Vat. Ottobon. 93 similis, Vat. 3791 collect. 11, qui duo bis ex diversis fontibus eamdem epistolam exhibent; Vat. 1322 et Veron. 57 collect. 17, et Ratispon. collect. 19. Caeteros inferioris aetatis codices in annotationibus, ubi opus erit, memorabimus. Inter Lectionaria relegimus antiquissimum Vat. 3836. Addendi sunt praeterea duo alii codices millenarii, Veronensis 8, in quo haec epistola Leonis post epistolas canonicas describitur, et alius Veronen. 58, qui hanc epistolam ante quaedam documenta synodi Chalcedonensis repraesentat. Cum primam hujus epistolae editionem citabimus, intelligimus primam editionem Sermonum S. Leonis, cui haec epistola inserta est ante sermones de Nativitate ex ms. codice collectionis tertiae eorumdem Sermonum. Accedent tandem praeter codices Quesnelli alii quatuor a Baluzio adhibiti, nimirum Colbertinus 2574, Parisien., Divionen.

et Corbeiensis, quorum tres postremi collectionem 17 Chalcedonensem continent. 7. Antiquissimam Graecam versionem, quae lecta et inserta fuit act. 2 synodi Chalcedonensis, primus edidit Joannes Leunclavius ex bibliotheca Sambuci Basileae an. 1578, postea ex aliis mss. Gerardus Vossius praepositus Tungrensis in calce Operum S. Gregorii Thaumaturgi an. 1604; dein vero Romani Conciliorum editores an. 1608, et a Romanis alii posteriores Conciliorum collectores. Graecum textum exegimus ad perantiquum ms. 19 monachorum S. Basilii Romanae urbis, cui aequalis videtur codex Coislinianus 211 (Bibl. Coislin. pag. 269), a Montfauconio laudatus, ex quibus hanc unicam Romanorum pontificum epistolam Graecae collectioni Canonum insertam discimus (id praecipuam hujus epistolae apud Graecos celebritatem testatur), et ad codicem Venetum S. Marci 164, codici 555, omnino similem, qui Graecam collectionem Chalcedonensem complectitur; nec non ad alium item Venetum 165, qui nonnullas ejusdem collectionis partes continet. Hos ut distinguamus, codicem 164 primum ms. Venetum appellabimus, secundum vero codicem 165. Cum vero haec epistola in his Venetis codicibus duplici loco legatur, primum inter epistolas ante gesta, dein in ipsis gestis concilii, in quo lecta fuit; nonnumquam utrumque textum ejusdem codicis contulimus, et idcirco variantes lectiones primo vel secundo loco exhibitas allegabimus. 8. Hac occasione dicendum est aliquid de testimoniis Patrum, quae huic epist. 28 ad Flavianum in editis Conciliorum act. 2 Graece et Latine subjecta inveniuntur. His testimoniis editores Romani hanc notatiunculam praefixere: Pleraque haec sanctorum Patrum testimonia a S. Leone adjuncta sunt epistolae ipsius 97 (nunc 165) ad Leonem Augustum, sed in aliquibus Graecis codicibus concilii hujus inseruntur etiam hoc loco, nimirum post laudatam epistolam ad Flavianum. Haec autem Stephanus Baluzius intelligens de actione secunda notavit: Haec testimonia non exstant in codicibus mss., neque in antiquis editionibus: ac tamen etsi in aliquibus Graecis, ut monent editores Romani, inserantur in hoc loco, puto tamen lecta non fuisse in synodo, adeoque frustra descripta esse in his gestis, in quibus nulla horum testimoniorum mentio est, sed epistolae tantum.

Omnem vero difficultatem sustulit observatio trium Graecorum exemplarium Chalcedonensium, quae memoravimus e bibliotheca Veneta S. Marci. Cum enim in his laudata ad Flavianum epistola, ut innuimus, bis proferatur, nimirum ante gesta, et in ipsis gestis; memorata testimonia Patrum non subjiciuntur epistolae gestis insertae, ut a Romanis edita sunt; sed describuntur post epistolam quae ante gesta exhibetur. Nec dubitamus quin in ipsis Graecis codicibus editorum Romanorum, qui praeferebant pariter hanc epistolam etiam ante gesta, ut liquet ex titulo ab iisdem proposito ante ipsa gesta cap. 7 (Tom. IV Concil. pag. 782), non dubitamus, inquam, quin eadem testimonia similiter legerentur post epistolam ante gesta descriptam. Solum, sicuti istam praetermittendam putarunt in documentis ante ipsa gesta, ne eamdem iterum in gestis repeterent; ita ea testimonia epistolae gestis insertae appendenda censuere: de quo cum non admonuissent lectores, difficultati a Baluzio inductae causam dedere. Cautius se gessit Rusticus diaconus, cum omissa hac epistola ante gesta, eo quod in gestis, inquit, inserta sit (Tom. IV Concil. pag. 1982); testimonia quoque eidem subjecta praetermisit citius quam epistolae gestis insertae subjiceret. Hinc autem factum est ut haec testimonia in Latinis codicibus collectionis Chalcedonensis, quae a Rustico prodeunt, ante gesta non inveniantur; in gestis vero absint, eo quod in iisdem locum non habeant. 9. Caeterum eadem testimonia, quae in Graecis codicibus leguntur post sequentem epistolam, auctorem habere S. Leonem, non minus quam illa quae post epist. 165 ad Leonem Augustum descripta dabuntur, nihil est dubitandum. Non solum enim eadem utrobique sunt, si exigua quaedam excipias; sed praeterea liquet ex epist. 71 fuisse collecta post pseudosynodum Ephesinam, atque Abundio et Asterio episcopis, Basilio et Senatori presbyteris Constantinopolim missis ab ipso pontifice tradita, ut doctrinam epistolae ad Flavianum Graecorum et Latinorum Patrum auctoritatibus confirmarent; eademque una cum ipsis litteris in Constantinopolitano conventu a legatis fuisse producta ante synodum Chalcedonensem, manifestum est ex epist.

88. Hinc nihil mirum si haec testimonia in documentis Graecis ante gesta Chalcedonensia laudatae epistolae subjecta fuerint, licet primum ejusdem epistolae exemplum iisdem caruerit: unde nec a nobis eidem subjicienda sunt. Cum vero apud Latinos nullum exemplum hactenus inventum sit in quo haec testimonia post epistolam ad Flavianum describantur, sed ea separatim edita et inserta occurrant in nonnullis antiquis Latinorum collectionibus, nimirum in collect. 5 Quesnelliana cap. 41, ubi ea descripta reperies tomo tertio, et in mss. collect. 3 cap. 82, nec non in codice Veronensi 38 cap. 37, satis probabile est solos Graecos, qui ea simul allata et allegata acceperant in Constantinopolitano conventu exemplaria scripsisse, in quibus ea epistola una cum testimoniis legeretur, ac exinde in Graecos codices ante gesta Chalcedonensia utraque simul traduxisse. Ex his autem apparet quam perperam P. Garnerius horum testimoniorum collectionem Theodoreto tribuerit, de quo tamen plura in observationibus ad notam ultimam Quesnelli. Inter testimonia autem a Leone collecta primo loco occurrunt tria satis prolixa sumpta ex Hilario; et hunc quidem Latinum scriptorem Graecis antea incognitum, ex notitia testimoniorum Leonis inter Patres catholicae fidei assertores praecipuo honore in Chalcedonensi synodo a Cecropio Sebastopolitano episcopo allegatum credimus (Act. 2, tom. IV Concil. pag. 1207). EPISTOLA XXVIII. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM CONTRA EUTYCHIS PERFIDIAM ET HAERESIM, SYNOPSIS ( Ex collectione Hispanica ). Quod ignorantia sanctarum Scripturarum Eutychen haereticum fecerit. --II. Contra eos qui in duos filios dispensationis Dominicae mysterium scindere moliuntur. --III. Contra eos qui passibilem Divinitatem unigeniti Filii Dei audent asserere. --IV. Contra eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur. --V. Contra eos qui coelestem aut alterius cujusque substantiae existere formam servi, quam ex nobis assumpsit, insaniendo asserunt. --VI. Contra eos qui duas quidem ante adunationem naturas Domini delirant, unam vero post adunationem confingunt.

801 LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo. CAP. I. Praesumptio et imperitia Eutychen in errorem impulerunt. Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus; et quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intelligere, ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Ps. XXXV, 4). 803 Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientioribus doctioribusque non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris Testamenti paginis acquisivit, qui ne ipsius quidem Symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur.

CAP. II. De duplici Christi nativitate et natura. Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiae lumen, in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur: Credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quibus tribus sententiis 805 omnium fere haereticorum machinae destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens et Pater creditur, consempiternus eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia: idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit; ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat 807 imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum matris Virginis, quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.

Sed si de hoc christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat; doctrinae se evangelicae subdidisset. Et dicente Matthaeo: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1); apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum. Et legens in Epistola ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1); ad propheticas paginas piam sollicitudinem 809 contulisset. Et inveniens promissionem Dei ad Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3, et XXII, 18); ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 8). Isaiae quoque praedicationem interiore apprehendisset auditu dicentis: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Ejusdemque prophetae fideliter verba legisset: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabunt nomen ejus, magni consilii Angelus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, Pater futuri saeculi (Isai. IX, 6). Nec frustratorie loquens, ita Verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An 811 forte ideo putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam semper virginem angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35)? ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis. Fecunditatem enim virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est; et aedificante sibi Sapientia domum (Prov. IX, 1), Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): hoc est, in ea carne quam assumpsit ex homine, et quam spiritu vitae rationalis animavit.

CAP. III. Fides et consilium Dei circa incarnationem Verbi exponuntur. Salva igitur proprietate utriusque naturae et substantiae, et in unam coeunte 813 personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostrae debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit. Nam illa quae deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens: quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit, et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet 815 enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem fua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justitiae exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam; opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret; et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra Dei propositum non periret.

CAP. IV. Utriusque Christi nativitatis et naturae proprietates expenduntur. Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de coelesti sede descendens, 817 et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suae immensitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est de Matre Domini, natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis. Sicut enim Deum non mutatur miseratione, ita homo non consumitur 819 dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione, quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est, quod saepe dicendum est, vere Dei Filius, et vere hominis filius. Deus per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); homo per id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Deus per id quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid., 3); homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4). Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae; partus virginis, divinae est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum (Luc. II, 7): magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum (Luc.

II, 13). Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere (Matth. II, 16); sed Dominus est omnium, quem 821 magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad praecursoris sui Joannis baptismum venit (Matth. III, 13), ne lateret quod carnis velamine Divinitas tegeretur, vox Patris de coelo intonans dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Ibid., 17). Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia (Matth. IV, 1, 11). Esurire, sitire, lassescere atque dormire, evidenter humanum est. Sed quinque panibus quinque millia hominum satiare (Joan. VI, 5), et largiri Samaritanae aquam vivam (Joan. IV, 10), cujus haustus bibenti praestet ne ultra jam sitiat; supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare (Matth. XIV, 25), et elationes fluctuum increpata tempestate consternere (Luc. VIII, 24); sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa praeteream, non ejusdem naturae est, flere miserationis affectu amicum mortuum (Joan. XI, 35), et eumdem, remoto quatriduanae aggere 823 sepulturae, ad vocis imperium excitare redivivum (Ibid., 43); aut in ligno pendere, et in noctem luce conversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire (Matth. XXVII, 35); ita non ejusdem naturae est, dicere: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et dicere, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quamvis enim in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit; aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est aequalis cum Patre Divinitas.

CAP. V. Veritas carnis in Christo probatur ex Scriptura. Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus, assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. 825 Unde Unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur, secundum illud Apostoli: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (II Cor. II, 8). Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret, Quem me, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent, Vos autem, ait, quem me esse dicitis? Me utique, qui sum Filius hominis, et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse dicitis? Ubi B. Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris eumdem et Dei Filium est confessus et Christum: quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem; et aequalis erat periculi Dominum Jesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero Domini (quae 827 utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus et mortuus) quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens (Act. I, 4), et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis, quos dubietas perstringebat, admittens, ideo et clausis ad discipulos januis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum (Joan.

XX, 22), et donato intelligentiae lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat; et rursus idem vulnus lateris (Ibid.), fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas et pedes, quia ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere; et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium aestimandus 829 est vacuus, qui naturam nostram in Unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beati apostoli et evangelistae Joannis expavit dicentis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 1). Quid autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum, per quod unum salvati sumus, impudentissimis evacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcaecatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat; cujus credit mortem, agnoscat et carnem: nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem; quoniam negatio verae carnis, negatio est etiam corporeae passionis. Si ergo Christianam suscipit fidem, et a praedicatione Evangelii suum non avertit auditum; videat quae natura 831 transfixa clavis pependerit in crucis ligno, et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua fluxerit, ut Ecclesia Dei et lavacro rigaretur et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum praedicantem, quod sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: Scientes, quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat, dicentis: Et sanguis Jesu Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7). Et iterum: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Et: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus; non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis, et tres unum sunt. Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quae tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur; quia catholica Ecclesia hac fide vivit, hac 833 proficit, ut in Christo Jesu nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate Divinitas.

CAP. VI. Eutychis prava et subdola confessio. Qua ratione, si resipiscit, communioni sit restituendus. Legati mittuntur in Orientem. Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vero unam naturam confiteor: miror tam absurdam tamque perversam ejus professionem nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem nimis insipientem nimisque blasphemum, ita omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum; cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, sollicitudinis tuae diligentiam commonemus, frater charissime, ut si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur; imprudentia hominis 835 imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coarctatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit; vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio: quia Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X, 11), et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Luc. IX, 56), imitatores nos suae vult esse pietatis: ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. TUNC enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam, 837 fratres nostros Judium episcopum et Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconem vice nostra direximus. Quibus Dulcitium notarium nostrum, cujus fides nobis est probata, sociavimus: confidentes adfuturum Divinitatis auxilium, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

802 Τῷ ἀγαπητῷ Φλαυιαῷ Λέων.

EPISTOLA XXIX. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Legatos vice sua destinat ad Synodum Ephesinam, occasione Eutychis indictam. De eodem meliora sperat.

839 Caesari THEODOSIO, religiosissimo et piissimo Augusto, LEO papa Ecclesiae catholicae urbis Romae.

Quantum rebus humanis consulere providentia divina dignetur, sollicitudo clementiae vestrae, Spiritu Dei incitata demonstrat, quae in catholica Ecclesia nihil impacatum, nihil vult esse diversum: quoniam FIDES, quae non nisi una est, in nullo potest sui esse dissimilis. Unde licet Eutyches, quantum gestorum episcopalium ordo patefecit, imperite atque imprudenter errare detectus sit, debueritque a sua, quae merito reprobatur, persuasione discedere, quoniam tamen pietas vestra, quae in honorem Dei religiosissime catholicam diligit veritatem, apud Ephesum constituit synodale judicium, ut imperito seni ea in qua nimis caligat veritas innotescat: fratres meos Julium episcopum, 841 et Renatum presbyterum, et filium meum Hilarum diaconem misi, qui ad vicem praesentiae meae pro negotii qualitate sufficerent; et qui eum secum deferrent justitiae ac benignitatis affectum, ut quia dubitari non potest, quae sit christianae confessionis integritas, et totius erroris pravitas damnaretur: et si resipiscens, qui deviaverat, pro venia supplicaret, sacerdotalis ei benevolentia subveniret; cum in libello suo, quem ad nos misit, hoc saltem sibi ad promerendam veniam reservaverit, ut correcturum se esse promitteret quidquid nostra sententia de his, quae male senserat, improbasset. Quid autem catholica Ecclesia universaliter de sacramento Dominicae incarnationis credat et doceat, ad fratrem et coepiscopum meum Flavianum plenius continent scripta, quae misi. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

840 Τῷ ἐνδοξοτάτῳ καὶ φιλανθρωποτάτῳ Θεοδοσίῳ Αὐγούστῳ, Λέων ἐπίσκοπος.

ADMONITIO IN EPISTOLAS SEQUENTES XXX ET XXXI. 1. Etsi duae quae ad Pulcheriam eadem die ac de eadem re scriptae inveniuntur epistolae, aliquot non tam sententiis quam verbis sint plane similes, in multis nihilominus discrepant inter se, et altera ob insertas additiones est longe prolixior. Styli autem ratio et codicum atque collectionum antiquarum auctoritas, quibus utraque fulcitur, nequaquam sinunt ut alterutra alii quam Leoni tribuatur. Exemplaria tum Latina, tum Graeca antiquissimae collectionis 17 Chalcedonensis, et Ratisponensis collectio 19, praeter collectionem duodecimam et vigesimam secundam, primam epistolam satis vindicant; codices vero collectionum 2, 5, 11, 12, 13, 18, 20, 21, 22, 23 et 24, cum exemplo Sichardi, et peculiari ms. Vat. Reginae 293, alteram tuentur. Cur autem eodem die duae ejusmodi epistolae ad Pulcheriam traditae fuerint, et quae prius, quae autem posterius scripta censenda sit, curiosius inquiri potest, quam ulla satis tuta ratione definiri. 2. Quesnellus in prima editione (Tom. II primae edit. pag. 850) existimavit a pontifice primo scriptam fuisse epistolam 30, et ad Pulcheriam transmissam per legatos, cum adhuc spes nonnulla superesset fore ut synodus in conventum simplicem apud Constantinopolim commutaretur. Idcirco enim sub finem ejusdem epistolae scriptum putat; Sed ei qui in errore est melius consuletur, si ubi desipuit, ibidem resipiscat; et ubi damnationem meruit, illic indulgentiam consequatur. Cum vero impedimenta inciderint, quibus haec epistola Pulcheriae data non fuerit; ejusdem exemplum ad eam Leo iterum post pseudosynodum Ephesinam transmisit, ut liquet ex epist. 45. Hac autem occasione eam epistolam paucis demptis, quae de Eutyche jam recitavimus, nonnullis etiam mutatis, auctiorem ab ipso Leone factam fuisse censuit, uti est epistola 31. At si, post Ephesinum latrocinium in eadem epistola, cum ad Pulcheriam iterum missa fuit, aliquid fuisset immutatum, quod tempori ac circumstantiis non amplius congrueret, illud procul dubio additamentum non accessisset, quo sanctus pontifex se ab adeunda Ephesina synodo sollicitius excusat.

3. Hanc autem primam sententiam ipse Quesnellus deseruit in editione secunda, et in contrariam prorsus opinionem transiens, docuit epistolam longiorem 31 a Leone scriptam et missam fuisse ad Pulcheriam statim post acceptas Theodosii litteras, id est paulo post III idus Maias; notam enim chronicam, quae idus Junias signat, et in pluribus mss. deest, ex breviori epistola 30 sumptam ac perperam translatam est opinatus. Breviorem vero epistolam 30 missam fuisse per legatos idibus Junii manifestum est. 4. Haec tamen opinio nec probari, nec defendi potest. Cum enim Leo imperatoris litteras acceperit III idus Maias, si statim scripsisset ad Pulcheriam, ad ipsum etiam imperatorem rescripsisset. Liquet autem eum accepta imperatoris epistola III idus Maias, et Flaviani litteris per idem circiter tempus acceptis una cum gestis Constantinopolitanae synodi adversus Eutychem, mox scripsisse ad eumdem Flavianum brevissimam epistolam 27, XII kal. Junias, qua eum de acceptis gestis monuit, nec non de fusiori epistola quam citius fieri posset transmittenda, ubi de controversia judicium ferretur. Huic autem studio intentus, nec non legatis eligendis atque instruendis, qui concilio jam indicto vice sui interessent, epistolas pluribus tradendas in illud tempus distulit, quo legati cum dogmatica epistola transfretarent. Hinc plures ejusdem epistolae datae leguntur iisdem idibus Juniis, quibus dogmatica ad Flavianum epist. 28 signata fuit, ac in omnibus nominantur legati, et eadem epistola ad Flavianum illis jam tradita memoratur. Horum vero omnium satis expressa fit mentio etiam in longiori epist. 31 ad Pulcheriam, legatorum quidem illis verbis cap. 4; In his fratribus meis, quos vice mea misi; epistolae autem dogmaticae scriptae idibus Junii illis capitis ultimi: Quod etiam S. Flaviano episcopo me clementia tua scripsisse cognoscat; quae verba pariter inserta leguntur epistolae 30 iisdem procul dubio idibus Junii scriptae. Quomodo ergo epist. 31 aliquanto ante Junium mensem exarata ac transmissa dici potest?

5. Quid autem dicendum? Ut omittantur incerta, cum brevior epistola 30 in Graeca et Latina collectione Chalcedonensi inveniatur, et legatorum nomina distincte praeferat, ut epistolae caeterae, quae cum litteris ad Flavianum iisdem legatis traditae fuere, haec quoque ad Pulcheriam transmissa, eidemque aliquando tradita, ac in Oriente vulgata, ac exinde Graece reddita negari non potest. Auctior vero epistola 31, etsi in Graeca collectione desideretur, cum tamen exstet in pluribus Latinis antiquis collectionibus, quae breviori epistola carent, Leoninamque rationem ubique referat, a Leone abjudicari nequit. Eodem autem die iduum Junii data dici debet, ut eae quoque collectiones praeferunt, quae carent epistola 30; neque enim chronicam ejusmodi notam harum collectionum auctores transcribere potuerunt, ut conjecit Quesnellus, ex epistola breviori, quam ignorarunt. Sine ullo autem certiori documento aliud quidpiam affirmare seu divinare non licet. Solum probabiliter credi potest duo ejusdem epistolae exemplaria a Leone fuisse lucubrata, alterum longius, brevius alterum; hoc autem brevius in Orientem misisse, unde in Graecam linguam translatum fuit; alterum vero longius retinuisse apud se, et in Occidente aliquando vulgatum, in plerasque Latinas collectiones transisse. 6. Longior epistola in eo potissimum discrepat a breviori, quod in illa a cap. 2 ad medium cap. 3 catholicum dogma aliquot probationibus statuitur, quae in breviori omittuntur. Forte post scriptam epist. 28, ad Flavianum, in qua idem dogma similibus probationibus plenius constituitur, ex litteris ad Pulcheriam eas probationes detrahendas censuit, et hac occasione eam quoque partem subduxit, qua se excusabat ne ad synodum accederet, aliaque pauca suo more mutavit vel addidit, quae in breviori epistola leguntur. Hac autem in Orientem missa, epistola longior ob dogmaticam fusiorem institutionem Occidentalibus maxime placuit, et idcirco haec potissimum inter Latinos vulgata fuit. 7. Unum hic suspicari quispiam posset, epistolam 31, ad Pulcheriam, cum aliquot sententias contineat similes sententiis epistolae 37, ad Theodosium datae die 20 Junii, eodem die scriptam ac eadem occasione missam fuisse.

Leo nimirum acceptis imperialibus litteris, quae ipsum invitabant ad synodum, sicut hac de re bis ad Theodosium scripsit, ita etiam bis ad Pulcheriam scripsisse videri potest. Primum ad utrosque per legatos scripsit idibus Junii, ad Theodosium epistola 29, ad Pulcheriam vero epistola 30. Dein cum ad imperatorem iterum dedit epistolam 37 die 20 Junii, ea forte de causa quod metueret ne in ea angustia temporis synodo praestituti legati Ephesum properare coacti, epistolam 29 eidem Augusto tradere non possent, hac eadem occasione et causa ad Pulcheriam quoque scripsisse epistolam 31 non improbabile judicabitur. Sed contra fidem earum collectionum quae chronicam notam iduum Junii exhibent, eamque ex epistola 30 non potuerunt sumere, hanc opinionem inducere nequivimus. Id autem multo minus potuimus alia ratione, quae conjecturam numero praecedenti propositam magis magisque confirmabit. Si epistolae, inquit Leo epist. 45, quae in fidei causa per nostros clericos directae sunt, ad vestram pietatem pervenissent, certum est remedium vos his rebus quae contra fidem factae sunt . . . praestare potuisse. Indicatur epistola 30, per legatos missa quae, his Ephesum profectis ad Augustam non pervenit. Altam ergo eadem in re et pleniorem quidem epistolam ad eamdem Pulcheriam se alia occasione post legatorum discessum non direxisse praesumit; alias haec, non aeque ac illa prior alio traducta, eumdem effectum multo magis peperisset, ita ut opus non fuerit prioris epistolae 30 exemplum ad eamdem una cum epist. 45 iterum mittere. Igitur epistola 31 ad Pulcheriam missa non fuit, sed ab ipso Leone apud se retenta, solaque epist. 30 ad eam prius per legatos directa, et iterum cum epist. 45, unde haec sola in Graecum traducta tuit, ut numero 6 conjecimus. Hanc autem breviorem epistolam, cum ad Pulcheriam certo missa fuerit, primum proferemus. EPISTOLA XXX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Christum nostri generis hominem esse. Nestorii et Eutychis errores. --II. Cum veritas carnis in Christo impetitur, totam fidem concuti.

847 LEO episcopus, PULCHERIAE Augustae. CAP. I. Quantum sibi fiduciae de fide vestrae clementiae Ecclesia Dei debeat polliceri, multis saepe probavimus documentis, dum sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei Christianae, dissensionem quamdam in Constantinopolitana Ecclesia, Eutyche auctore generatam, fratris et coepiscopi mei Flaviani relatione cognovi, ita ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderet, dignum gloriae vestrae est ut error qui de imperitia magis quam de versutia natus est auferatur, priusquam ullas vires de consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat. Nam quantum Nestorius a veritate excidit, dum Dominum Jesum Christum de matre virgine hominem solum asserit natum, tantum etiam hic a catholico tramite deviavit qui de eadem virgine editum non nostrae credit esse naturae: ut quod formam servi gessit, quod nostri similis fuit atque conformis, 849 quaedam nostrae carnis fuerit imago, non veritas. Nihil autem prodest Dominum nostrum beatae Mariae virginis filium, hominem dicere, si non illius generis ac seminis homo creditur, cujus in ipso Evangelii exordio praedicatur. Unde multum doleo, multumque contristor, quod hic qui antea de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum, vana et nimis perversa audet astruere. Qui cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut sententiam damnationis exciperet. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis.

CAP. II. Quia ergo mihi multa fiducia est de pietatis tuae sincerissima fide, obsecro gloriosissimam clementiam tuam, ut sicuti sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejusdem faveas libertati. Non enim portiuncula aliqua fidei nostrae, quae minus lucide sit clara, pulsatur; sed hoc imperita resultatio audet incessere quod Dominus in Ecclesia sua neminem voluit ignorare. 851 Et ideo pro vestrae pietatis consuetudine elaborare dignemini, ut quod contra singulare sacramentum salutis humanae blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur. Ac si ipse, qui in hanc tentationem incidit, resipiscit, ita ut quod male senserat propria voce et subscriptione condemnet, communio illi sui ordinis reformetur. Quod etiam fratri et coepiscopo meo Flaviano me clementia vestra scripsisse cognoscat; et his, quos misimus, delegasse, ut venia concedatur, si error aboletur. Ne autem piissimi principis dispositioni, qua episcopale concilium voluit congregari, nostra videretur praesentia defuisse, fratres meos Julium episcopum, Renatum presbyterum, et filium meum Hilarum diaconem misi, qui vicem praesentiae meae implere sufficerent. Sed ei, qui in errore est, melius consuletur, si ubi desipuit, ibidem resipiscat; et ubi damnationem meruit, illic indulgentiam consequatur. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

848 Τῇ ἐνδοξοτάτῇ, καὶ φιλανθρωποτάτῃ θυγατρὶ Πουλχερίᾳ, Λέων ἐπίσκοπος

853 EPISTOLA XXXI. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Pulcheriae zelum adversus Eutychen sollicitat. --II. Humanae saluti interesse, ut Christus non solum homo, sed ejusdem nobiscum generis homo sit. --III. Generationem Christiani ex Christi generatione fluere. Eutychetis pervicacia. Sedis apostolicae moderatio. --IV. Ne concilio intersit Leo, vetant consuetudo, conditio temporis, concivium charitas. Symbolum apostolorum nova haeresi concutitur. LEO PULCHERIAE Augustae.

Tous les livres