Libri Carolini (De imaginibus) (page 2)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quacunque die comederis ex eo, morte morieris . Non quod statim ut praeceptum Domini est transgressus, carnis sit morte multatus, sed quia ab ea sanctitate in qua Deo proximus stabat, per animi mutabilitatem sit longe digressus. Porro ejus regnare a nostro regnare, non minus quam ejus esse a nostro esse, et ejus vivere a nostro vivere distat: quippe cujus essentia sicut semper habuit esse et vivere, ita etiam et regnare. Nostrum enim regnare a nostro esse et vivere praeceditur, a nostro interire succeditur: quae dum ita se habeant, magnae praesumptionis est Deum sibi quempiam dicere conregnare: cum hoc nec David dicere ausus est, de quo Dominus dixit, Inveni virum secundum cor meum, et illud, Inveni David servum meum: oleo sancto meo linivi eum ; nec Salomon cui a Domino dictum est, Sapientia et scientia datae sunt tibi, divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui ; qui de se quoque ipse loquitur confidenter, Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum cognovi

. Nec quisquam de regibus, nec de his quos meritorum praerogativa suffultos, nec de his quos superbia usos fuisse Scriptura commemorat, tale quid legitur dixisse. Interea con syllaba in conponendis verbis secundum eos qui litterariae solertiam disciplinae non nesciunt, pene nihil aliud quam simul significat: ut est, Congregetur omnis Ecclesia Israel ; et, conveniat ad diem festum , id est, simul in gregem glomeretur, simul

veniat; et Apostolus: Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur , id est, conglorificemur; et illud, Super vitrei marginem fontis uterque consedit, id est, simul sedit: et consessor dicitur simul sedens. Simul namque quaedam juxta eos qui sagacissimae logicae arcana scrutantur, tribus modis dicuntur: tempore, natura et genere. Tempore, ut ait beatus Augustinus, cum quaelibet simul existunt uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utrique ortus videatur esse communis; secundum quem modum nobis simul minime regnare dicendus est, quippe cum ille sit sempiternus, nos temporales, ille sine initio, nos cum initio. Natura, cum quaedam naturaliter

simul sunt, nullum tamen eorum praeest alteri: ut verbi gratia simplum et duplum ponamus necesse simul esse naturaliter: sed neque duplum facit ut simplum sit, neque simplum efficit duplum; sed nec secundum hunc modum nobis simul regnare dici potest, cum tot distantiis natura ejus nostrae naturae prior sit, totque modis creatrix creatam praecedat. Genere, quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur, ut est animal. Nam et pedestre et aquatile animal dicitur, sed specie discernitur: nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali, id est, ab uno genere orta noscuntur. Qui tertius modus, non minus quam praecedentes duo, eum nobis simul regnare reluctatur, cum nullatenus natura nostra

et ejus quadam substantiae unitate conjuncta dignoscatur, et quadam specie discernatur; qui dum per potentiam divinitatis ubique sit, tamen non alicui conregnare dici recte potest. Aliud est enim ubique esse, aliud cum quoquam simul esse; aliud ineffabiliter regnare, aliud cuiquam conregnare. Conregnare igitur et consedere et plurima hujuscemodi si absolute proferantur, nec quisquam cuiquam consedere vel conregnare dicatur, simul duos vel plures conregnare vel consedere designat. Si vero quis cuiquam conregnare vel consedere dicatur, significat eum praecedere cui conregnatur vel consedetur: illum vero ejus participem fieri qui conregnat et consedet, dicente Vase electionis Paulo: Consepulti estis Christo ; et iterum: Si consurrexistis

Christo, quae sursum sunt quaerite: . Unde datur intelligi eum praecedere qui sepelitur et surgit, eos vero participare ei cui consepeliuntur et consurgunt. Nisi enim Redemptor humani generis pro nobis sepultus fuisset et resurrexisset, nos ei consepeliri et conresurgere minime poteramus. Quo documento colligitur, a cautela remotum esse Deum nobis dicere conregnare: qui non nobis in regnando participat, sed sicut omnium auctor est, ita omnes in esse, vivere et regnare praecedit. Quod si forte contentiosus quis hujus verbi astruere tentans errorem, ea quae secundum formam servi de unigenito Dei Filio dicta sunt in testimonium trahat, dicens: Cur non conregnet nobis cui, secundum Apostolum, compatimur, consepelimur,

convivificamur, consurgimus? cujus promissionis cohaeredes et concorporales et comparticipes sumus in eodem Jesu Christo per Evangelium, in quo Deus coexcitavit nos simulque fecit sedere in coelestibus; de quo et evangelista dicit: Convescens elevatus est

; et iterum: Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante : perpendat, abstersa nebulosae mentis caligine, non hoc ex sua divinitate, sed ex nostra humanitate esse in quo nos ei compatimur, consepelimur, convivificamur. Sicut enim pati, sepeliri, vesci, in quo nos ei consepelimur, compatimur, et ille nobis convescens dictus est, proprie humanum est: ita et regnare proprie divinum est,

Psalmista attestante, qui ait: Exaltatum est nomen ejus solius ; et iterum: Domini est regnum et ipse dominabitur genti ; et idem, Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie . Dicimur enim et nos regnare, sed abusive, non proprie. Nam regnare, immortalem et veracem esse, illi est naturale; caeteris vero qui haec consequuntur illius largitione est attributum qui vere regnat, solus immortalis et verax est, doctore gentium praedicante, qui ait: Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax ; et rursus: Qui solus habet immortalitatem

; non quo, ut ait beatus Hieronymus, et angeli et caeterae rationales creaturae immortalitatem non habeant

et veritatis sint amatores, sed quo ille solus naturaliter sit et immortalis et verax, caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur, et aliud sit habere per semet, aliud in potestate donantis esse quod habeas. Si ergo recte dici possumus Deo commori et compati, qui immortalis et impassibilis est, ita et recte dici potest Deus nobis conregnare. Et si illud manifesta ratione dici contemnitur, et istud prudenti indagatione repudiatur. Compatimur enim Christo quando in ejus amore qui pro nobis crucis passionem perpessus est, carnem nostram crucifigimus, id est, mundum cum vitiis et concupiscentiis, et morimur mundo, et commorimur Christo, et sic carnem, id est corpus, crucifigimus, ut desideria ejus calcemus. Consepulti

enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus: et sic baptizati consepulti sumus ei, ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus resurrexit. Baptismum resurrectionis pignus est et imago, ut jam in praeceptis Christi manentes, ad praeterita denuo non revolvamur. Convivificamur autem et consurgimus ei, si similitudini mortis ejus sumus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes in novam vitam translati de caetero non peccemus. Similitudo enim mortis similem praestavit resurrectionem. Cohaeredes autem et comparticipes ejus sumus, non quo aliqua inter nos possessio dividatur, sed quo ipse sit Dominus

haereditas nostra atque possessio. Dominus quippe, ait, haeredita svestra est ; et alibi, Dominus pars mea et haereditas mea

. Concorporales enim, quia quanquam diversas habeant gratias hi qui in Christo crediderunt, in uno tamen sunt Ecclesiae corpore conglobati. Simul ergo sanctos fecit sedere cum Christo in coelestibus non quo ei sancti consedeant quandiu in hoc mundo sunt et peregrinantur ab eo, sed quo, juxta praefati doctoris sententiam, mos iste sit Scripturarum ut interdum futura tempore praeterito declinentur per schema quod dicitur prolepsis: verbi causa de cruce Domini: Foderunt manus meas et pedes ; et alibi de passione ejus: Quasi ovis ad victimam ductus est

; vel certe secundum spiritalem sensum, quo modo nequaquam in carne sancti sint cum vivant in carne, et habeant conversationem in coelestibus cum gradiantur in terra, caro esse desistentes, toti vertantur in spiritum ita eos in coelestibus sedere cum Christo. Regnum quippe Dei intra nos est, et ubi fuerit thesaurus noster, ibi erit et cor nostrum; firmique et stabiles sedemus cum Christo, sapientia, verbo, justitia, veritate. Praedicabant autem apostoli Domino cooperante , id est, ad bona opera exercenda eis adminiculum praebente: et idcirco tantam vim illorum operatio habuit, ut ad eorum praedicationem tot millia hominum crederent, et naturae viribus fractis et mortui vitam, et

caeci oculos, et surdi aures acciperent. Cooperatur enim Dominus omnibus sanctis, secundum Apostolum, qui dicit, Factus sum minister secundum donum gratiae, quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus . Peccatoribus autem in quantum peccant neque cooperari neque conregnare ullo modo credendus est. Si ergo et illud quod Apostolus dicit, Si sustinuerimus et conregnabimus , putat sibi aliquod adminiculum in hac parte praestare, sentiat hoc ab eo quod ille dicit, tripertita ratione distare, id est, persona, tempore, merito: persona, quia non ille sanctis, sed illi sancti conregnaturi dicuntur; tempore, quia non conregnasse nec conregnare, sed conregnaturi dicuntur; merito, quia non quilibet, sed solummodo sancti ei conregnabunt.

Ait enim: Si sustinuerimus, et conregnabimus , id est, si in hoc saeculo sustinuerimus, in futuro conregnabimus: vel certe post judicium, cum jam eum non per speculum et in enigmate, sed facie ad faciem contuebimur. Nam si adhuc in hoc mundo sumus, adhuc sustinemus; si adhuc sustinemus, necdum conregnamus. Si igitur adhuc in hoc mundo sumus, necdum conregnamus. Deinde si conregnamus ei, jam venit quod perfectum est; si jam venit quod perfectum est, jam evacuatum est quod ex parte est. Non autem evacuatum est quod ex parte est, non igitur conregnamus ei. Si ergo sancti quandiu in hoc mundo sunt non conregnant ei, multo minus ille conregnat eis, cujus est regnum et imperium, et cujus regni non erit finis: et si

sanctis non conregnat, nullo modo peccatoribus conregnare dicendus est. Quando autem sancti ei conregnabunt, apostolo Joanne docente, didicimus: ait enim: Charissimi, nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est ; ut dum apparuerit quod erimus, id est immortales et gloriosi, in quo similes ei erimus. Similes dixit, non aequales. Similes videlicet non in corporis similitudine, sed in interiore homine, dicente beato Augustino in epistola ad Italicam virginem: « Quis autem dementissimus dixerit corpore nos vel esse vel futuros esse similes Deo? in interiore igitur homine ista similitudo est. » Videbimus ergo eum sicuti

est, cum secundum suam pollicitationem diligentibus se manifestaverit seipsum sine fine existente: in quo Deum videbimus infinite, celebrantes perpetui sabbati solemnitatem, dicente nobis Domino: Vacate et videte quoniam ego sum Dominus , quae omnia non antea complebuntur in sanctis, nisi, juxta Apostolum, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc vestierit incorruptionem. Nam si conregnamus ei, jam apparuit quod erimus; si jam apparuit quod erimus, jam similes ei sumus; si jam similes ei sumus, jam videmus eum sicuti est: non autem videmus eum sicuti est, nondum igitur conregnamus ei. Regnat ergo ille in nobis, non conregnat nobis: regnat videlicet, secundum beati Augustini sententiam, in credentibus,

quia usque ad crucem et mortem infirmatus est: hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium; non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus; per speciem autem, qua aequalis est Patri, regnat in contemplantibus veritatem, non conregnat nobis, quia scilicet non participat nobis in regno. Ipsius enim proprie regnum est, sicut superius disputavimus. Nondum enim conregnamus ei quandiu hujus mortalitatis tunica induti sumus, quod tunc nos facturos esse per ejus misericordiam speramus, cum secundum contemplationem supernae veritatis ad obtinendam beatitudinem nullo motu animi, nulla parte corporis resistente, nemine amante propriam potestatem, erit Deus omnia in omnibus.

CAPUT II. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola ad venerabilem papam apostolicae sedis Adrianum directa scripserunt, Elegit nos Deus qui in veritate quaerimus gloriam ejus.

Secundum Veritatis sententiam, qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Quam prorsus hi qui in adorandis imaginibus exarserunt, adeo videntur quaerere et amplecti, ut prodecessores suos vel parentes cum actibus eorum non vereantur aspernari. Despectis enim illis atque spretis, jactant se in veritate gloriam Dei quaerere, quos utique recte spernunt si ab ea Veritate quae dixit: Ego sum via, veritas, et vita , ullatenus

deviaverunt: qui ideo via dicitur quia per incarnationem bonis praebet vivendi exemplum. Dicitur etenim veritas Christus propter judicium quod in veritate exercet, sive quod in eo falsitas ulla penitus inveniri non possit. Vita propter deitatem, per quam est vitae origo atque ei omnia vivunt: est enim recte ambulantium via ad vitam ducens aeternam; a qua via nos deviare propheta dissuadet cum dicit: Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus et pereatis a via justa

viam justorum , auctor mortis contrarius est, de quo subjungitur, Et iter impiorum peribit . Nam si a veritate recesserunt, mendacio adhaeserunt, mendaces effecti sunt. Si igitur a veritate recesserunt, mendaces effecti sunt. Ergo secundum denominativorum regulam, ut a veritate verax, a justitia justus, a pietate pius, a bonitate bonus, ita e contrario a mendacio mendax dicitur. Nam cum mendaces veritatem docere aut vix aut nunquam possint, mirandum est unde hi tam veraces tamque veritatis sectatores effecti sint: qui videlicet secundum suam opinionem a mendacibus docti et geniti sunt. Non ergo gratiam Dei in ea veritate quaerunt, de qua pia Veritas et vera Pietas dixit: Si permanseritis in verbo meo,

cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos . Sed in imaginibus artificum industria formatis, quae spectatores suos plerumque ob rerum gestarum memoriam inducunt in admirationem, adoratores vero semper in errorem. Non enim mediocris est error cum aliud adoratur religionis cultu, quam is qui dixit, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies . Veritas semper intemerata et inviolata perseverans unius modi est. Istae vero pro voluntate artificis plura se demonstrant agere cum nihil agant. Nam cum videntur homines esse cum non sint, pugnare cum non pugnent, loqui cum non loquantur, audire cum non audiant, cernere cum non cernant, innuere cum non innuant, palpare cum non palpent, etc., hujuscemodi constat figmenta

artificum esse, non eam veritatem de qua dictum est, Et veritas liberabit vos . Imagines namque eas sine sensu et ratione esse verum est, homines autem eas esse falsum est; quas et si quis secundum aequivocorum rationem homines dici posse affirmet, ut, Augustinus fuit summus philosophus, et, Augustinus legendus est, et, Augustinus pictus in ecclesia stat, et, Augustinus illo loco sepultus est, animadvertat haec omnia quanquam ab uno fonte, id est Augustino, processerint, hunc solum fuisse verum Augustinum, de quo dictum est summus philosophus, caetera vero aliud esse codicem, aliud imaginem, aliud corpus sepultum. Inter hominem autem pictum et verum, hoc principaliter interest quod unus illorum est verus, alter falsus, nec uspiam

nisi in nominis societate junguntur. Nam cum hic verus sit, qui hac definitione definiri potest ut dicatur, animalis, rationalis, mortalis, risus sensusque capax, necessario ille falsus habendus est qui horum nihil habet: et si ille qui iis omnibus caret falsus non est, nec ille verus est qui iis omnibus regulis subjacet. Ecce cernuntur plures stare imagines, quarum quaedam sunt colorum fucis compaginatae, quaedam auro argentove conflatae, quaedam in ligno caelatoris scalpello figuratae, quaedam in marmore incisae, quaedam in gypso vel testa formatae,

in quibus quidem quantum in illis est, et imaginis similitudo, et superscriptio nominis una est: verbi gratia et imago Pauli est, et superscriptio, sanctus Paulus. Sciscitandum ab eis est qui tanto errore laborant, ut eas pro arbitrio suo et veritatem et sanctas et veras, et non potius secundum venerabilium Patrum traditionem sanctorum imagines dicunt, quae cunctis comparata sanctior vel verior, quae omnium sanctissima aut verissima esse credenda est, quas dum eos aequales dicere pro materiarum et magnitudinum vel operum discretione ratio non permiserit, et quasdam quibusdam sanctiores, et quarumdam sanctissimas fateri compescuerit, profiteri compelluntur secundum veritatis indagatricem rationem, nec veritatis capaces nec sanctas

dici debere: quoniam quidem et pretio sunt inaequales, quo sibimet per comparationis gradus praeferuntur, et sanctitatis et veritatis merito aequales, qua omnes omnino carent. Sicut enim pretiosa imago pretiosiorem et pretiosissimam admittit, ita sancta et vera sanctiorem et veraciorem, sanctissimam et veracissimam posset admittere, si tamen esset positivus gradus a quo comparativus et superlativus valerent emergere. Esto, inest depictae imagini sanctitas: ubi antequam fieret fuit? an in ligno quod ex silva ad usus sumitur, cujus residuum ignibus mancipatur? an in coloribus qui plerumque rebus impuris conficiuntur? an in cera quae et colorum et sordium capax est? Si in ligno, cur id quod secure retundente, ascia remordente, runcina radente

abstrahitur, rogo consumptum, in favillas redactum, aut de coloribus manu artificis in diversa dilapsum, aut de cera nimio calore ignis liquefactum guttatim destitutum perit, cum sanctitas perire nesciat? Aut si in his quae exsecuti sumus sanctitas non est, et revera non est, quaerendum unde ei postquam ex pluribus materiis compaginata est, accedat; quae dum neque per manus impositionem, neque per aliquam canonicam consecrationem ei accedere inveniatur, nec inesse credenda est. Quae si inesset, quaeri poterat utrum ea vetustate fatiscente cum ea fatisceret, an ad aliam quae ex rudimentis conficeretur transiret? Nam si ei inesset, aliunde veniret; si aliunde veniret, ad aliam transiret. Non autem ad aliam transit, non igitur ei inesse credenda est. Quae dum

Tous les livres