Libri Carolini (De imaginibus)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ecclesia mater nostra, pretiosissimo sponsi Christi sanguine redempta, et regeneratione salutaris gurgitis lota, et salutifero edulio corporis, et haustu sanguinis satiata, et nectarei liquoris unguine delibuta, et per universum orbem terrarum in pace diffusa: aliquando externa, aliquando intestina perpetitur bella, aliquando exterorum concutitur incursibus, aliquando civium pulsatur tumultibus. Nonnunquam

videlicet incredulorum vel haereseorum impellitur infestationibus, nonnunquam vero schismaticorum vel arrogantium turbatur simultatibus. Est enim arca salvandas intra se continens animas, cujus typum antiqui illius patris arca gerebat, quae in hujus saeculi saevissimas diluvii absque naufragii periculo transigit procellas, et nescit mortiferis praesentis saeculi alluvionibus cedere, nec infestantium

adversarum potestatum obsidione fatiscere, sed illo pro ea et maxime in ea pugnante, qui positus est in ea murus, dicente propheta: Urbs fortitudinis nostrae salvator, ponetur in ea murus, et antemurale, et qui super ejus muros constituit custodes, qui tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt : adversariis resistens, et tumultiferas inquietudines tolerat, et ad verae fidei confessionem convolantibus in gremio susceptis, et eidem confessioni obstinata mente reluctantibus abdicatis, inconvulsa et intemerata perseverat, et cum David canere non cessat: Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel, saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi

: quae incessanter per partes trinae orationis mysterium sanctae

Trinitatis exponit, dum et verba sua auribus divinae majestatis percipienda, id est psallendi melodiam, quam sine intermissione exhibet, deprecatur; et clamorem intelligendum, id est cordis affectum, qui non auribus carnalibus, sed ineffabilibus divinae majestatis auditibus mirabiliter excipitur, devota mente exorat, et orationis suae vocem intendendam exposcit, ut scilicet declaret hanc esse orationem perfectam quam mentis affectus ardentis inflammat. Et quanquam metaphoricos mutatis verbis sensus nostros immisceat, divinam tamen naturam credit non partibus membrorum discernenda discernere, sed una virtute cuncta peragere, qui ea quae a nobis videntur audit, et quae cogitavimus sive cogitaturi sumus, intro inspicit: nec quidquam ejus ineffabili

lumini potest abscondi: auribus etenim verba percipere, clamorem intelligere, voci orationis intendere, quanquam iterate sub varietate verborum, per id locutionis genus quod a rhetoribus metabole dicitur, proferantur: trina tamen repetitio unum idemque significat, quae etiam in invocatione regis et Dei sive Domini, dum dicit. Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine : tres personas et unam substantiam in Divinitate se credere et fateri demonstrat, cum trium nominum invocationi, non pluralia, sed singularia verba interserit. Est enim sancta mater, est immaculata, est praeclara, est incorrupta, est et fecunda, quae et virginitatem amittere nescit, et filios generare non desinit: quae quanto amplius mundi adversitatibus feritur, tanto

auctioribus sive excellentioribus virtutibus dilatatur: et quanto plus premitur, tanto altius exaltatur, quam propheta per ethopoeian Deo sic introducit loquentem: Cum invocarem te, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti me

in sinu regni gubernacula Domino tribuente suscepimus, necesse est ut in ejus defensione et ob ejus exaltationem, Christo auxiliante, toto annisu certemus, ut ab eo boni servi et fidelis nomine censeri valeamus. Quod quidem non solum nobis, quibus in hujus saeculi procellosis fluctibus ad regendum commissa est, sed etiam cunctis ab ejus uberibus enutritis sollicite observandum est: ita tamen ut ab ejus unione, qui ejus membrum esse dinoscitur, nullatenus abscedat. Quoniam qui cum ea non est, adversus eam est: et qui cum ea non colligit, spargit. Hujus ergo rei causa loqui compellit, quod non sine quodam animi moerore prosequimur, quippe qui cum infirmantibus infirmari, et cum scandalizantibus uri, apostolico perdocemur exemplo. Inflammavit igitur ventosae arrogantiae

inflata ambitio, et vanae laudis insolentissimus appetitus, quosdam orientalium partium non solum reges, sed etiam sacerdotes, adeo ut postposita sana sobriaque doctrina, et parvipendentes illud apostolicum, Si quis evangelizaverit vobis, praeter id quod evangelizatum est, etsi angelus sit, anathema sit , et transgredientes contra propheticam institutionem terminos majorum, per infames et ineptissimas synodos Ecclesiae inferre conentur quod nec Salvator nec apostoli intulisse noscuntur; et dum sublimare conantur suae laudis fastigium, magnum accumulent suis animabus deliquium; dumque suorum gestorum ordinem volunt mandare memoriae posteritatis, discindunt vinculum ecclesiasticae unitatis. Gesta sane est ante hos annos in Bithyniae

partibus quaedam synodus tam incautae tamque indiscretae procacitatis, ut imagines in ornamentis ecclesiae et memoria rerum gestarum ab antiquis positas incauta abolerent abdicatione: quodque Dominus de idolis praecepit, hoc illi de cunctis imaginibus perpetrarent; nescientes imaginem esse genus, idolum vero speciem: et speciem ad genus, genus ad speciem referri non posse. Nam cum pene omne idolum imago sit, non omnis imago idolum. Alterius et longe alterius definitionis est idolum, alterius imago: cum videlicet istae ad ornamentum vel ad res gestas monstrandas fiant, illud autem nunquam nisi ad miserorum animas sacrilego ritu et vana superstitione inliciendas: et imago ad aliquid, idolum ad seipsum dicatur. Qui nimirum tantae caecitatis caligine obtenebrati

fuerunt, ut cunctis qui eas habere in ecclesiis noscebantur vel habituri erant anathematizatis, inter caeteros errores hoc etiam suo errori insererent quod rex eorum Constantinus eos ab idolis liberasset: et ei qui exsultavit ut gigas ad currendam

viam, de quo dictum est, Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David , et triumphanti mundi spolia secum reportavit, victoriae titulum derogare cupientes, regi suo adnecterent: cum non de eorum rege, sed de vero triumphatore Christo propheta praedixerit: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus . Nubem levem, corpus videlicet humanum, quod ex virgine assumpserat nulla humanae commistionis sorde praegravatum: Aegyptum mundum volens intelligi: quod et per Jeremiam pene iisdem verbis se dudum facturum esse promiserat, dicens: Disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis . Gesta praeterea est ferme ante triennium et altera

synodus illis in partibus, ab eorum qui priorem gesserant successoribus, vel a plerisque qui in priore fuisse narrantur: quae tamen quanquam a priore distet voto, non tamen distat errore; et si dispar est negotio, est tamen compar flagitio; et cum sit posterior tempore, non tamen est posterior crimine. Nec immerito in unius baratri coenosum lacum, quanquam per diversa fluitantes, confluere videntur, quae ab unius jactantiae et vanae laudis fonte scaturiisse creduntur. Haec enim, anathematizata et abominata cum suis auctoribus priore, imagines, quas prior nec etiam cernere permiserat, adorare compellit; et ubicunque sive in divinae Scripturae locis, sive in sanctorum Patrum commentariis, quamcunque repererunt imaginum mentionem erga suae voluntatis arbitrium

vertunt in adorationem. Nec minoris absurditatis spiris hi connectuntur in habere et adorare, quam illi connexi sunt in imagine et idolo, cum illi imaginem et idolum, isti habere et adorare, unum esse putarunt, quae tamen a se invicem distant, et diversitate rei et societate praedicamenti: quippe cum unum illorum sit habitus, alterum agere. Nam illa etsi magna distent differentia, saltem in eo junguntur, quod unum species, alterum genus est: haec vero nec genere, nec specie, nec ulla hujuscemodi societate sibi cohaerent, cum et adorari possint quae non habentur, et haberi quae non adorantur. Sicque rejectis moderaminis retinaculis, et neglecto quod ab antiquis non incongrue dictum est proverbio: Ne quid

nimis, mediocritatis calle transmisso, per devia gradiuntur: veluti si quis cuidam multiloquio vacanti temperamentum in loquendo indicere curans, ille e contrario adeo silentio studeat, ut mutus efficiatur, et cui dedecus ingerebat inordinata loquacitas, dedecus nihilominus ingerat desidiosa taciturnitas. Aut si quis medicus aegrotantem temulentiae arguat, ille putans

se medici parere dictis, non solum vini sed etiam laticum sibi interdicat humorem, adeo ut qui dudum languebat nimio vini haustu madefactus, omni sibi liquore interdicto, langueat siti arefactus: cum tamen, et si diversa sit causa languoris, unus tamen sit effectus desidiosi erroris. Interea cum in neutra parte neque isti neque illi temperantiae teneantur habenis, sed utrique praecipites per abrupta discurrant, et dispari cursu ferantur, uno tamen occursu sponsae Christi Ecclesiae, cui ipse dicit in Canticis canticorum, Tota speciosa es, amica mea, et macula non est in te , maculam inferre conantur, dum et illi ei bene habita abjicere, et isti bene habitis male uti suadent; dum scilicet et illi ei ornamenta auferre student, et isti eam ornamenta adorare

permovent; quae duo mala, ut praefati sumus, de jactantiae fonte pullularunt. Dumque volunt humanos favores, et vocari ab hominibus Rabbi, et suas laudes suis apicibus praefigunt, nec attendunt quod per quemdam sapientem dicitur: Laudent te alii, et non os tuum, extraneus, et non lingua tua : relictis priscorum Patrum traditionibus, qui imagines non colere sanxerunt, sed in ornamento ecclesiarum habere siverunt, novas et insolitas Ecclesiae nituntur inferre constitutiones, quibus ei maculam potius quam decorem ascribant. Nam si novas constitutiones Ecclesiae ingerere jactantia est, schisma est: quod tamen in Ecclesia fieri non debet: quod si schisma est, macula est, quae in Sponsa esse negatur. Si igitur novas constitutiones Ecclesiae ingerere

jactantia est, macula procul dubio est, quae in sponsa esse negatur. Unde datur intelligi non eum esse amicum sponsi, qui adeo suae laudis vult cumulare cacumen, ut per errorum notas non vereatur ecclesiasticum obtundere acumen; ac per hoc si sponsam macula non decet, eam ei nullus conari debet imprimere: quam si nullus conari debet imprimere qui conatur, sponso injuriam facit. Si igitur sponsam macula non decet, et revera non decet, qui conatur imprimere, sponso injuriam facit. Nos denique propheticis, evangelicis et apostolicis Scripturis contenti et sanctorum orthodoxorum Patrum, qui nullatenus in suis dogmatibus ab eo qui est via, veritas et vita, deviarunt, institutis imbuti, et sanctas et universales

sex synodos, quae pro variis haereseorum infestationibus a sanctis et venerabilibus Patribus gestae sunt, suscipientes, omnes novitates vocum, et stultiloquas adinventiones abjicimus: et non solum non suscipimus, verum etiam tanquam purgamenta despicimus, sicut et eam quae propter adorandarum imaginum impudentissimam traditionem in Bithyniae

partibus gesta est, synodum. Cujus scripturae textus eloquentia sensuque carens ad nos usque pervenit. Contra cujus errores ideo scribere compulsi sumus, ut sicubi forte aut manus tenentium, aut aures audientium inquinare tentaverit, nostri styli divinarum Scripturarum auctoritate armati invectione pellatur: et inertem, vel potius inermem Orientali de parte venientem hostem Occidua in parte per nos, favente Deo, allata sanctorum Patrum sententia feriat. Quod opus aggressi sumus cum conhibentia sacerdotum in regno a Deo nobis concesso catholicis gregibus praelatorum, non arrogantiae supercilio, sed zelo Dei et veritatis studio: quoniam sicut justis et honestis rebus inhaerere sanctum, ita nimirum pessimis et inordinatis rebus animum accommodare peccare

est. Unde et David quod societates malorum fugerit, Deo quasi purum sacrificium offert, cum dicit: Odio habui congregationes malignantium, et cum impiis non sedebo

. Et Josaphat rex Juda eo quod Israeliticae gentis pessimo regi amicitiis junctus sit, a Domino arguitur per prophetam . Cum igitur praefatarum duarum synodorum conditores nec illius imperitiae sermonem habeant qua se Apostolus imperitum dicit sermone sed non scientia, nec illius eloquentiae cum spiritali sensu nitorem, de quo ex persona sanctorum praedicatorum in Canticis canticorum Ecclesiae dicitur, Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento : mirum ducimus cur tantae vanitatis vento inflati sint, ut eas non solum agitare praesumpserint, sed etiam

sex venerabilibus synodis adnumerare conati sint: quarum neutra quomodo non septima post Nicaenam, sed aut tertia, priore servata post Ariminensem, aut

secunda priore destructa computari debeat, in sequentibus, cum res exegerit, diligentius, annuente Domino, disputabimus, quae scilicet haud secus sex synodis aequiparandae sunt, quam Rubenitarum et Gaditarum, et dimidiae tribus Manasse altare altari quod per legislatorem Domino jubente conditum est, aequiparari potuit: cujus auctores Israelitici gladii furor vastaret, nisi fraternas iras supplex confessio mista precibus praeveniret. Nos denique Isaiae vaticinio docti, qui dicit, Haec via, ambulate in ea, non declinabitis ab ea, neque ad dexteram neque ad sinistram ; et doctoris gentium praedicationi admoniti, qui nos viam regiam tenere instituit, imagines in ornamentis ecclesiarum et memoria rerum gestarum habentes, et solum Deum adorantes et ejus sanctis

opportunam venerationem exhibentes, nec cum illis frangimus, nec cum istis adoramus, sed illius ineptissimae synodi scripturam, quae non solum illa locutione caret qua parva submisse, mediocria temperate, magna granditer proferuntur, sed etiam pedestris sermonis modum negligit, abnuentes, institutoris nostri, sermonis videlicet Dominici, nitimur fieri usquequaque sequaces. Quoniam igitur et patrum anathematizantium filios, et filiorum anathematizantium patres, mistim in praefata synodo hebetudinis continentur discursus, mistam utriusque reprehensionem noster, favente Domino, digeret stylus, nihil indiscussum, nihil intactum, nihil silentii cavernis obstrusum praeteriens: nisi forte quod aut difficultas inordinati sermonis nostro intellectui

impertire negaverit, aut puerilis dicti ineptiam, reverentia cohibente, noster sermo persequi despexerit.

CAPUT PRIMUM. De eo quod Constantinus et Haerena in suis scriptis dicunt, Per eum qui conregnat nobis Deus.

Plerumque humana fragilitas suae impossibilitatis metas excedit, et quanto se ultra quam debet extollit, tanto ab eo qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, recedit: quantoque ad eum qui excelsus super omnes gentes est, per sublimitatem appropinquare conatur, tanto ab eo propensius elongatur. Quae si modum suae conditionis non negligat, et superiora petere nitens, ad humiliora se devota mente submittat, poterit se inclinando eo conscendere

a quo se exaltando noscebatur descendere: et quanto se prostraverit humo, tanto fiat proxima coelo. Cum ergo nostrum esse tantum distet a Dei esse, et nostrum vivere ab ejus vivere, et nostrum regnare ab ejus regnare, dolenda potius quam admiranda est illorum vecordia qui, inter caetera quae sibi indiscrete usurpant, Deum sibi conregnare etiam dicunt. Illius enim esse, esse tantum novit: fuisse vel futurum esse, non novit. Non habet enim partem aeternitatis, quam nos tempus dicimus, et in praesens, praeteritum et futurum dividimus, sed totius aeternitatis in suae essentiae incommutabilitate integritatem habens, esse

tantum ei est. Unde et sancto Moysi dixit: Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ad vos . Nostrum autem esse, quibus praeterita in recordatione, praesentia in intuitu, futura in exspectatione, illius essentiae comparatum non esse est. Vivere namque ejus, nec initium, nec finem, nec mutabilitatem ullo modo sentit. Unde et in prophetis scribitur: Vivo ego, dicit Dominus , et quidam sanctorum, « Vivit Dominus, dicere ausi sunt, id est, qui in ea vita vivit quam nec initium cepit, nec mutabilitas movet, nec finis intercipit. » Nostrum autem vivere ortum et occasum et mutabilitatem patitur; quanquam anima immortalis sit, tamen mutabilis esse dignoscitur: quae mutabilitas ei plerumque pro morte ascribitur. Unde et primo homini dictum est, In

Tous les livres