Libri Carolini (De imaginibus) (page 3)
ita se habeant, quisquis eas veritatem dicit, et in eis se gloriam Dei quaerere asserit, longe a veritate discessit. Non autem in imaginibus manufactis gloriam Dei David senserat cum dicebat, Super coelos gloria ejus , neque coelestis ille exercitus cum psallebat: Gloria in excelsis Deo , sed neque in vastissima eremo populo Dei in quadam imagine gloria Domini apparebat cum dicitur: Apparuit gloria Domini ; et illud: Operuit tabernaculum gloria Domini . Multa enim contra hujus capituli non mediocre deliramentum secundum sanctarum Scripturarum auctoritatem et secundum veritatis indagationem dici poterant: sed haec breviter pro
tempore dicta sufficiant, nec ad alia properantibus haec obstaculo sint.
CAPUT III. De eo quod Constantinus et Haerena gesta vel scripta sua divalia nuncupant.
Priscae gentilitatis obsoletus error Christi adventu repulsus quoddam cernitur in his reliquisse vestigium, qui se fidei et religionis Christianae jactant retinere fastigium, qui et intra Ecclesiam novas et ineptas constitutiones audacter statuere affectant, et se divos suaque gesta divalia gentiliter nuncupare non formidant. Unde fit ut quod protoplasti perpetravere florigera in sede virosa serpentis promissione illecti, hoc isti perpetrent in Ecclesia antiqui hostis fraude decepti: cum videlicet et isti per inanis
gloriae celsitudinem se divos nominare non renuant, et per avaritiae rapacitatem, per quam vanae laudis culmen adire tentant, Ecclesiae novum aliquod inferre contendant. Quicunque ergo alta plusquam ordo exposcit appetit, et extraordinarie plus esse cupit quam est, ab eo qui humilia respicit et alta a longe cognoscit dejectus, minus incipit esse quam est. Quod illorum exemplo approbari potest, quorum dum alter sedem suam ab aquilone ponere disponens, angelico honore et consortio privatus tenebris caliginis hujus est deputatus; alter inobediens divinis praeceptis et esse cupiens sicut Deus, deliciosissima sede ejectus immortalitate amissa ad hujus mortalitatis labores et aerumnas est destinatus. Quorum si vitandi sunt casus, fugiendi sunt actus; si fugiendi
sunt actus, humilitatis amplectendus est usus. Si igitur vitandi sunt casus, humilitatis amplectendus est usus, per quem cum caeteris bonorum operum instrumentis et di possumus fieri, sicut ille cui dictum est, Ecce constitui te deum Pharaonis , et filii Dei, juxta illud quod scriptum est, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus . Nam cum essentialiter Deus dicatur creator omnium, juxta illud, Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnem terram , est alius modus quo abusive di et superae potestates et homines di vocantur, dicente Apostolo, Et si sint qui dicantur di sive in coelo, sive in terra, nobis tamen unus est Deus Pater ; et Psalmista, Ego dixi: Di estis ; tertio namque modo secundum sacrilegam superstitionem aeriae potestates di nuncupantur, juxta illud, Quoniam omnes di gentium daemonia . Nam primo modo nullus essentialiter Deus dici potest, nisi ille qui est ineffabilis, incommutabilis, sempiternus, omnipotens, qui est summum bonum, singularis apex, trinus in personis, unus in natura, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Secundo modo et angeli et homines di dici possunt: ad quod dignitatis nomen non nisi Deo obediendo, et humilitatem amplectendo, et arrogantiam spernendo, et ei per bonum opus inhaerendo pervenitur. Tertius modus plures habet species nam et daemonia di a gentibus, et sidera sive plura
de creaturis mundi di putabantur et dicebantur; et mundanarum quarumdam artium inventores, et urbium conditores, vel sceptra imperialia retinentes, post mortem in deos credebantur transferri, et divi vocabantur, et simulacra illorum di nuncupabantur. Quae nomina aspernato vero Deo, contempta humilitate, daemonica vel humana sibi arrogantia usurpavit: quae ita Christianus odisse debet, sicut odit auctorem: quisquis enim auctorem mendacii sprevit, mendacium spernere debet; et qui mendacium spernit, mendax quoque nomen spernere debet. Qui igitur auctorem mendacii sprevit, mendax quoque nomen spernere debet: auctor autem mendacii ille est de quo dictum est, Ab initio mendax fuit et in veritate non stetit . Mendax nomen divale non
immerito est, quod peccatores pro suis meritis aeternis suppliciis mancipatos divinitatem astruere nititur esse adeptos. Si ergo hujus nominis amatores hoc ad divinitatem minime pertinere fatentur, audiant ipsos gentiles qui hoc nomine familiarius in suis litteris utebantur, et divos pro dis, et deos pro divis pene indifferenter ponere consuevisse: divos pro dis, ut est illud (Ex Virgilio): . . . . . Tu das epulis accumbere divum; et iterum, . . . . . Quae sunt ea numina divum Flagitat, id est, deorum. Deos autem pro divis, ut est illud, An Deus immensi venias maris, ac tua nautae Numina sola colant. Octaviano enim dictum est, quem post mortem in
divum transferri putabant. Cesset igitur, cesset falsi nominis ambitio, destituatur antiqui erroris vestigium, facescat caecae superstitionis vocabulum, abdicetur procacis nominis supercilium, pellatur a fidelibus in divos transferendorum hominum gentile mendacium. Jam veritas de terra orta est, jam ortus est fidelibus sol justitiae, jam qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam, jam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est. Omnia falsa, veritate veniente, cassata sunt. Nam si falsorum deorum gentilis opinio falsa est, post mortem in divos transferendorum hominum fabula falsa est. At si post mortem in divos transferendorum hominum fabula falsa est, divalis nominis nuncupatio vana est. Si igitur falsorum deorum gentilis opinio falsa est, divalis
quoque nominis appellatio vana est. Liquido ergo patet rem falsam falsum nomen habere, et falso nomine eos qui veritatis discipuli sunt nuncupari non debere. Nam etsi qui forte catholici defunctos quosque divae memoriae nuncupasse uspiam reperiantur, manifestum est eos usum fuisse secutos gentilitatis, sicut nomina dierum et mensium gentilium vanitatibus plerumque nominantur. Sed haec et his similia Romana potius ambitio quam apostolica admisit traditio. Nos denique qui et veritatis sectatores, et ab ipsa veritate redempti sumus, sicut sprevimus
gentilium deorum mendacium, spernere debemus gentilia vocabula, Apostolo docente qui ait, Quae societas lucis ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial ? A qua conventione ipso annuente liberemur, qui nos, ereptos de tenebris et umbra mortis, transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum.
CAPUT IV. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola sua venerabili papae Adriano urbis Romae scripserunt: Rogamus tuam paternitatem et maxime Deus rogat qui nullum hominem vult perire.
Qui Deum sibi conregnare procaciter, et sua gesta divalia superbe et gentiliter dicere audet, indubitanter et Deum, cujus est regnum et imperium, quempiam rogare dicere audebit: ut dum sibi temerariam celsitudinem prorogat, divinae majestatis imperio quiddam derogare contendat. Nec mirandum est cur sua praesumat attollere, cum divina verbis indoctis nitatur submittere. Deus enim imperando lucem condidisse legitur, et aquas ab aquis discrevisse, et limitem his, ne denuo confunderentur, firmamentum posuisse, et terram multigenis seminibus fecundasse, et coelum splendifluis siderum fulgoribus perornasse, et aquas natatilibus, aera volatilibus complevisse, et hominem sive omnium rerum creationem patrasse: et isti dicunt, « Rogamus tuam paternitatem, et maxime Deus rogat, qui nullum hominem vult perire. » De Moyse legitur eo quod fecerit quod Dominus imperarat ; et idem scribit: Ad imperium Domini
movebant castra filii Israel, et ad imperium Domini ponebant ea ; et iste dicit: maxime quidem Deus rogat, ut pote qui incommutabilis, inneffabilis, sempiternus est, et omnium visibilium et invisibilium naturam imperio creavit imperioque gubernat, rogare incipiat. Quod quidem verbum non potestatis, sed deprecationis est, non auctoritatis, sed necessitatis, non imperantis, sed obsecrantis. Nam cum in Deo indigentia nulla sit et rogare obsecrantis sit, et obsecrare indigentis, quisquis igitur Deum rogare quid dicit, ei procul dubio indigentiam ascribit. Cui si indigentia inest, et necessitas. Si necessitas inest, omnipotentia deest. Omnipotentia autem illi est, igitur indigentia deest. De eo enim scriptum est: Excelsus super omnes gentes Dominus, et supra coelos gloria
ejus . Quod si forte ei convenire posse dicunt rogare, propter personam Filii, qui secundum Apostolum semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ; audiant eum dicentem, Lazare, veni foras
; et iterum, Tolle grabatum tuum et vade , et iterum: Talita cumi ; et rursus, Adolescens, tibi dico, Surge , et caetera hujusmodi, quae non rogantis, sed imperantis, non postulantis, sed jubentis, verba sunt: cujus imperii potestatem in ejus nomine etiam
apostolos legimus habuisse. Ait enim pastor Ecclesiae cum Aeneam curasset, In nomine Jesu Nazareni surge et ambula . Ecce in nomine Jesu Petrus imperat, et illi Jesum rogare debere dicunt: servus imperio in Domini nomine dat languido sanitatem, et illi dicunt eum rogare debere sacerdotem. Non hoc prudentiae, sed summae amentiae deputandum est. Qui si ad sui erroris munimen illud forte usurpare velint quod ipsa Veritas dicit, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis ; et illud: Pater, clarifica tuum nomen ; perpendant non eum hoc dixisse secundum divinitatem, in qua unius cum Patre substantiae aequalis Patri permanet de qua dicit, Ego et Pater unum sumus , sed secundum humanitatem, qua Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis , et de qua dicit, Pater major me est . Qui dum in forma servi minor sit Patre, in forma Dei aequalis ei procul dubio creditur: unde et Apostolus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo , id est, non ei fuit tanquam rapina, quasi alienum appeteret: qui sicut coaeternus, ita coaequalis est Patri; quem idem Apostolus verum hominem et verum Deum confitetur cum dicit, Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Cui si secundum illorum socordiam, quem piam rogare necesse est, alicui subest; et si alicui subest, non est super omnia. Super omnia autem est, non igitur ei quempiam rogare necesse est. Audiant ergo, audiant hujusce dicti auctores
quid beatus Ambrosius contra quosdam fidei hostes de hoc verbo dixerit: « Sed lectum est quia rogavit, disce distantiam, rogat quasi Filius hominis, imperat quasi Dei Filius. An non defertis hoc Dei Filio quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis. Ille dicit, Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis. Ille dicit, impera; vos dicitis, obsecra. Ille credit quod jubente Dei Filio elementorum rerumque in adversum natura vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. » Hoc quidem pugione lorica fidei munitus Ecclesiae praeliator contra hostes fidei dimicavit. Inter quos quisquis numerari formidat, talis dicti insaniam fugiat. Dicat interea sanctus evangelista quid Dominus discipulis formidantibus, cum jam navicula operiretur
fluctibus, fecerit. Tunc surgens, inquit, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna . Dicat etiam quid centurio Domino ad domum suam pergere et puerum curare disponenti dixerit, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus . O infausta locutio! O exsecrabilis error! O superbia tumorem potius quam fortitudinem ingerens, inflationem potius quam vires augmentans! Centurio illudendum, flagellandum, passurum, mortem gustaturum, ad inferna descensurum verbo tantum imperii puerum sanare credit: et tu eum sedentem ad dexteram Patris in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem,
et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed etiam in futuro, quempiam rogare dicis! Non igitur ei necesse est rogare qui coelestium, terrestrium et infernorum creditur potestatem habere.
CAPUT V. Quod non parvi sit piaculi Scripturas sanctas aliter intelligere quam intelligendae sunt, et ad hos sensus usurpatas accommodare quos illae non continent: sicut in erronea synodo quae in Bithynia, regnante Constantino, mediante Haerena matre ejus, residente Tharasio Constantinopolitano episcopo, gesta est.
Sacrae legis docente didicimus oraculo quod percussa petra latices sitienti profluxerint populo, et eamdem petram Christum sentire debere documento instituimur apostolico. Qui dum sit petra, cujus fluentis
arentia corda irrigantur; et flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei; et fons vitae, a quo credentibus perpetua vita manat; et panis coelestis, qui aeternae famis inediam a fidelium cordibus eradicat: quisquis ejus spiritales potus et spiritales escas aliter quam ille dat percipit, divinas videlicet Scripturas alio sensu, et non eo quo a sancto Spiritu traditae sunt interpretari nititur, ab ejus pascuis alienus esse convincitur. Eloquia namque Domini, ait Propheta, eloquia casta, argentum igne examinatum
; quorum castitatem ille procul dubio adulterina labe vitiare appetit qui ea ad extranei sensus commistionem sociare contendit. Qui enim propter arrogantiae et vanae laudis appetitum ad sui erroris munimen astruendum, divinarum Scripturarum attrahit testimonium,
quid aliud facit nisi castitatem divini eloquii probrose captivat in adulterium? Et argentum igne divini Spiritus examinatum ad aliorum metallorum, id est extraneorum sensuum, protrahit inquinamentum. De talibus Dominus ita queritur per prophetam, Dedi eis argentum et aurum, et illi fecerunt Baal , id est, spiritalis intelligentiae dignitatem et eloquii venustatem ad pravorum sensuum et inanis gloriae verterunt immanitatem. Nam cum legislator dicat: In dextera Domini ignea lex , mirandum est quantae sint hebetudinis qui nec ejus mulcentur candore, nec ejus terrentur ardore. Sicut enim eos qui ad eam intelligendam puro sensu et devota mente accedunt, perlustrat sui splendore candoris,
ita e contrario qui ad eam sibi temere usurpandam appropinquant, perurit sui magnitudine ardoris. Sicque qui ei inhaerent humili mente et sacratis sensibus, gressus habent munitos in praesentis vitae stadio illius lampadis illuminatione; illi vero qui eam petunt cum extraneis et temerariis sensibus, aeterni ignis cremantur adustione, quod figuratum est in quatuor filiis Aaron. Nam cum Eleazar et Itamar juxta institutionem Moysi ignem sanctuarii Domino offerentes sacerdotalis infulae dignitatem indepti sunt: Nadab vero et Abiu ignem alienum Domino offerre nitentes, formidolosissime atrocissimo mortis genere multati sunt; quorum quisquis vult vitare periculum, debet fugere exemplum. Quem ergo, quem in hoc facto qui bene dicta male interpretari
arripiunt, imitantur, nisi eum qui quod de simplici viro justo dictum est, in mediatore Dei et hominum interpretari conatur, cum dicit: Scriptum est enim: Quoniam angelis suis mandavit de te ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum . Ut enim validius esset sui tentamenti argumentum, divinorum apicum traxit exemplum, quo libentius abhauriretur suae tentationis poculum, si sanctarum Scripturarum haberet condimentum. Nam si in interpretandis Scripturis imitandus est, et in fallacibus tentamentis sequendus: et si in fallacibus tentamentis sequendus est, et in caeteris moribus amplectendus: non autem in caeteris moribus amplectendus est, non igitur in interpretandis Scripturis imitandus. Ait enim beatus Hieronymus,
« Male diabolus Scripturas interpretatur. » Siquidem et haeretici et schismatici, qui ejus utique sequaces sunt, male divinas Scripturas intelligunt, pejus interpretantur, pessime vero observant. Catholici autem Veritatis eruditi exemplis et antiqui hostis resistunt tentamentis, et haereseorum obsistunt machinamentis, et divini verbi manna puro et sano sensu suscipientes, ejus dulcibus aluntur alimentis: quibus non importune collectum manna vermes ebullit, id est non ejus conscientiae arcana et sensuum intima superbiae stimulis confodit. Discussis itaque quae vel arroganter vel indocte a Constantino et Haerena ad venerabilem papam urbis Romae Adrianum scripta sunt, sive quam brevissime digestis qualiter Scripturae sanctae non aliter intelligendae, vel
interpretandae, vel pro suo cuique arbitrio proprio sensui accommodandae sint, sed secundum sanam sobriamque doctrinam intelligi debeant, nunc testimoniorum ordinem qui a sanctis Scripturis sive a sanctorum Patrum tractatibus digestus est, et inordinate sive non proprie ab his qui in praefata synodo sedisse noscuntur, usurpatus, ordine competenti domino favente exsequamur ponentes duntaxat summatim quid sanctorum Patrum de his definierit sententia, vel quomodo a venerabilibus viris prolata sint, quae ad suum errorem astruendum illorum agglomeravit amentia: quibus pro tempore in praesentibus duobus primis voluminibus enumeratis, quid proprio sensu minus docte et contra sanctorum Patrum institutionem