Libri Carolini (De imaginibus) (page 29)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

sequaces fiunt, qui dum sint spiritales potentiae, et, ut ita dixerim, spiritales nequitiae, et prophetias infelicibus quibusque impertiunt, et virtutes multas per suos satellites faciunt: de quibus erunt illi qui dicturi sunt, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Quibus aeternus arbiter dicturus est: Nescio vos . Quia igitur signa plerumque diabolico instinctu fiunt, ideo beatissimus Gregorius sanctae Romanae Ecclesiae antestes dixit: « Nolite, fratres mei, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia. » Sanctissimus quoque Augustinus, a daemonibus miracula fieri, similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei his verbis testatur.

Ait enim: « Non oportet moveri cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei: sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses. » Non ergo haec oportet mirari, quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciunt in nomine Dei Domini omnium rerum, de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum autem mali nomines magicis artibus operantur similia in manus suas dantur cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur impetrare

beneficium, cum eis exhibent quasi privatim inferiores potestates, quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divino pro meritis animarum sua cuique tribuuntur. Unde signa et miracula quae illi dicunt in imaginibus apparuisse, si non apparuerunt, sicut et nulla hoc authentica tradit historia, mendacium est, et mendacio quicunque veritatis sunt servi uti non debent, quoniam ut ipsa Veritas ait, Nemo potest duobus Dominis servire : quae si apparuerunt, et per phantasticas quasdam obumbrationes ad illiciendas mentes apparuerunt, periculosissimum est, ne forte calliditatis suae astu antiquus hostis dum mira quaedam demonstrat, ad illicita peragenda fraudulenter

suadeat. Si vero apparuere in veritate signa, quod tamen fieri nullius certis lectionis probatur documentis, et nec mendacio illorum in hac parte sententia subjacet, nec fraudulentis hostis machinationibus secundum exempla quae superius monstrata sunt, sed Dei operatione gesta probantur cui cuncta sunt possibilia, cui nihil impossibile est, animadvertendum summopere est quod cum multa et stupenda nutu Dei per quasdam creaturas, vel etiam in quibusque creaturis peracta fuerint, non omnia in quibus vel per quas facta sint adoranda credantur, quoniam quidem omnipotens Deus signa pleraque quae mortalibus ostendit, quae per res quasdam visibiles et tractabiles fecit, quatenus visibilium et mortalium hominum duritiam rebus visibilibus molliret, non ideo fecit,

ut quarumdam rerum celebrandam statueret adorationem, quippe qui se solum adorare, solum praecepit et colere. Nunquidnam quia Dominus de rubo in igne Moysi locutus est, ideo rubi adorandi sunt? Non enim ideo in rubo apparuit, ut rubi materiam adorandam percenseret, sed ut per ejus spinas peccata pro quibus lex venerat demonstraret. Quia ergo rubus radicem non habet spinis armatam, cum in superioribus spinis densetur, in eo evidenter peccata non esse ex natura monstrantur. Quae ideo ab igni non est combusta, ut innueret per legem peccata non esse delenda, sed tantummodo ostensa. Lex enim peccata tantummodo ostendit, gratia autem quae per Christum data est, peccata quae lex monstraverat curavit. Quia ergo in igne Dominus apparuit, non

ideo ignem adorandum decrevit, sed in ea natura apparere voluit, quae semper ad alta conscendere contendit. Quia igitur in monte dignatus est apparere, non montium adorationem creditur statuisse, sed quia rationabiliter factum est ut coelorum rex in ea re appareret quae semper alta appetit, et non in humili, sed in alto loco, ut et se altissimum demonstraret, et suos sequaces ad alta conscensuros evidentissime ostenderet. Nunquid quia circumcisione acutissimo lapide facta legislator tremendi judicis iram et mortis interitum evasit, lapides adorandi sunt? Merito enim legislator angelum in se tam infestum vidit, quia habitans in terra Madian, filium circumcidere neglexit, et qui Dei Abrahae nuntius erat, signum fidei Abrahae in filio non ferebat, in quo gloriari

Judaeos sciebat: qui non ideo lapide circumciditur, ut lapidum ex hoc facto adoratio firmetur, sed ut per Christum qui est lapis angularis, peccata amputanda et mortis pericula evadenda ostendantur. Nunquid quia virga toties in serpentem conversa, toties legitur in virgae rigorem redacta, quae typicis figuris Christum de vita in mortem, de morte innuit redisse ad vitam, aut quia eadem virga quam Christi diximus gestasse figuram maris Rubri, baptismatis videlicet, unda divisa ad terram repromissionis, id est, ad coelestia regna populo Dei pergenti transitum praebuit, ideo virgae adorandae sunt? Nunquid quia aquae amarae ligno indulcatae leguntur, quae legem non immerito Christi ligno indulcatam, et spiritali dulcedi

ne populorum mentes satiendas innuunt, ideo ligna adoranda sunt? Nunquid quia serpentis aenei inspectio, qui Christi mortem praefiguravit in ligno populum a serpentum morsibus, id est, ab spirituum immundorum mortiferis persuasionibus salvavit, ideo aut aes aut serpentes adorandi creduntur? Nunquid quia percussa silex exustis in arvis laticum fluenta produxit, et sitientem populum sitis ariditate liberavit, quae nimirum Christi figuram gessit, qui est lapis de monte abscisus sine manibus praecidentium, qui evangelicae praedicationis fluentis sitim incredulitatis a fidelium mentibus fugat, qui quotidie intonat, si quis sitit veniat ad me et bibat , ideo aut lapides creduntur adorari, aut latices? Nunquid quia virga Aaron, qua beatae virginis partus innuitur naturali

lege calcata, nulla humanae operationis irrigatione fecundata, floruit et fronduit, et protulit nuces, ideo virgae adorandae creduntur? Nunquid quia sancto Hierobaal sicca area madido vellere, aut madens area sicco vellere apparuit, quo miraculo totius mundi gentilitatem coelesti rore immunem Israelitici solummodo generis, vellus madidum divini verbi imbre, ac postmodum pro culpa perfidiae eumdem populum suae infidelitatis siccitate arentem, mundique gentilitatem sacrae fidei rore perfusam significari manifestum est, ideo aut areae, aut vellere adoranda sunt? Nunquid quia Samson mandibula asini mille viros peremit, ejusdemque mandibulae molare evulso aquarum fluentis satiatus est, typum gerens nostri mediatoris, qui morte sua aerias potestates

devicit, et spiritalibus fluentis fidelium, qui utique membra ejus sunt, arentia corda irrigavit, ideo mandibulae, aut molares adorandi sunt? Nunquid quia Elias pallio suo, per quod Dominicae incarnationis mysterium figuratum est, per quod Jordanis, baptismatis videlicet unda, introitur, Jordanem divisisse legitur, ideo pallia adoranda creduntur? Nunquid quia Naaman Syrus in flumineo lavacro leprae contagio ablutus est, per quem gentilitas Christi baptismate ab idolorum contagione abluta figurata est, ideo flumina adoranda sunt? Nunquid quia viro sancto Elisaeo Spiritus sancti adventus eatenus dilatus est, quatenus psaltes applicaretur, applicato vero psalte Spiritus sanctus illius se profudit praecordiis, per quem Judaicus populus significatur qui Spiritus

sancti adventum ideo nunc minime recipit, quia et incarnationem Redemptoris minime in credendo suscipit, quam cum mox ut circa mundi terminum perceperit Spiritus sancti flamine, et omnium charismatum donis exornabitur, ideo psaltes adorari debebit? Nunquid ergo quia fimbria Dominicae vestis, cujus attactu femina sanitatem recepit, quam Dominicae incarnationis credulitatem per quam gentilitas sanata est significare superius jam diximus, ideo fimbriae adorandae sunt? Aut quia Petri umbra infirmi sanati sunt, ideo umbrae adorandae sunt? Non igitur, ut superius praemisimus, omnes res per quas vel in quibus miracula quaedam Dei ordinatione monstrata sunt, quodammodo adorandae creduntur.

Quod si hae res in quibus miracula apparuere ad orandae non sunt, multominus imagines adorandae creduntur, in quibus vel per quas quaedam miracula apparuisse, nulla authentica lectione monstratur.

CAPUT XXVI. Quod Theodorus Mirensis episcopus ridiculose et pueriliter egerit, qui ut imaginum adorationem astrueret somnia archidiaconi sui in eadem synodo retulit.

Cum in eadem vanitatis lectione quam illi septimae synodi nuncupatione censeri aestuant, pene omnia somniorum imaginationibus et phantasticis quibusdam obumbrationibus similia sint, et pene nihil

sit ibi quod non aut somnii vanitatem, aut alterius cujusdam deliramenti hebitudinem redoleat, cunctaque interiori palato degustata, insapidum insulsumque quemdam saporem referant, speciali tamen deliramento Theodorus Mirensis episcopus somnia archidiaconi sui ibidem legitur retulisse ut errorem, quem nec divinarum Scripturarum auctoritatibus nec ullis sanctorum Patrum doctrinis vel exemplis valuit fulcire, saltem somniorum delusionibus valeret astruere, nec immerito ad tam frivolum tamque vecors stabiliendum negotium dignum, et pene par exhibens adminiculum. Quanquam igitur somniorum usus nec in totum sit approbandus, quia plerumque daemonum fallaciis exhibetur, nec in totum improbandus, quia interdum per eum quaedam mysteria revelantur, ad

astruendas tamen res dubias, et ea quae in contentionem veniunt affirmanda nunquam idoneus invenitur. Quis enim unquam somnio suo rem dubiam valeat affirmare, cum utrum ita ut se vidisse profatur viderit, nullius testis testimonio valeat approbare. Ad rem ergo dubiam, et quae in quaestionem venit roborandam, non somniorum ludificatrix vanitas, non apocryphorum acerbissima procacitas, non levium et inutilium verborum falsitas, sed divinorum librorum sive catholicorum Patrum authentica est requirenda auctoritas. Nam sicut res profuturae et mysteriorum arcanis comptae, cum per somnia innuuntur, per angelos revelantur, ita e contrario, dum res noxiae et omni utilitate carentes per somnia demonstrantur, a daemonibus demonstrari creduntur. Unde si somnium,

quod ille in synodo retulit, ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo archidiacono ejus demonstratum est, imagines adorare proficuum est; et si imagines adorare proficuum est, caeteras res sensu carentes adorare proficuum est. Est autem res sensu carentes adorare noxium: non igitur archidiacono ejus somnium quod retulit ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo demonstratum est. Liquido namque patet id ei, cum ab angelo demonstratum non sit, ab incentore spiritu qui semper vanitatibus et rebus noxiis instat, illatum fuisse. Quod ut lucidius pateat, rationabili argumento firmandum est. Quoniam si incentor spiritus id ei minime intulit, angelus procul dubio intulisse credendus est: et si angelus

intulisse credendus est, consensum rebus prohibitis angeli exhibent. Non autem angeli rebus prohibitis vel noxiis seu divinis monitis obnitentibus consensum exhibent, spiritus igitur incentor id ei intulisse credendus est. Cum ergo probatum sit id ei ab angelo sancto minime fuisse exhibitum, eo quod cum spiritus in sui conditoris laude continua permanentes et peccato prorsus carentes, res impuras et delictis obnoxias penitus abnuant, restat ut aut delusione nequissimi spiritus id sibi fateatur exhibitum, aut se prorsus testetur fuisse mentitum, quod utrumque servis Dei non convenit. Nam et spiritibus immundis catholico cuique resistendum est, dicente Apostolo, Resistite diabolo, et fugiet a vobis

mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non bona . Probandi interea, juxta apostoli sententiam, spiritus sunt, an ex Deo sint, et juxta Veritatis vocem a fructibus suis cognoscuntur. Unde ex fructu suo quo imaginum adorationem affectat, id somnium fulcire evidentissime deprehenditur ille spiritus qui id intulit, ex Deo non esse. Sed ne forte nostris solummodo argumentationibus hoc videamur edicere, recurramus ad divinas Scripturas, interrogemus legislatorem, dicat utrum somnia recipienda sint, dicat qualiter nobis erga somniatores agendum est. Dic, oro, sancte Moyses, dic mitissime virorum, dic vir nobilis et arcanorum Dei strenue inspector, dic vir clementissime et ineffabilis Dei fidelissime interpres, qui legem in monte

peccatis contrariam et vitiis inimicam accipiens, glorificata facie vultum intolerabilem peccatori populo adduxisti, ut sicut lex quam deferebas peccatis contraria erat, ita nimirum vultus tuus spectantibus terribilis esset; dic, vir inclyte, qui typum veri Redemptoris gerens, mediator inter Deum et homines exstitisti; da praeceptum utrum quaelibet somnia credenda sint; fare utrum quibuslibet inclusionibus consensus exhibendus sit. Si surrexerit in medio tui prophetes, aut somniator qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum aliquod atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Veni et sequamur deos alienos quos ignoras, non attendas verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos

Dominus Deus vester, ut palam faciat utrum diligatis eum ex toto corde vestro an non . Ecce legislatoris auctoritate perdocemur quod verba somniatorum, quanquam effectum habeant, non attendantur. Dicat nunc Sapientia quid de somniis sentiat. Ait enim: Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time . Nam et Aegyptios somnia perturbasse creduntur, dicente Scriptura, Somnia enim quae illos turbaverunt ; haec significabant, ne inscii essent quare mala paterentur. Manifestum est enim divinae legis auctoritatibus somnia et auguria vana esse, et quanto quis ea amplius timuerit, tanto cor ejus amplius fallit. Unde modis omnibus reprehendendum putavimus, quod praefatus episcopus,

cui divinae legis armis contra somniatores vel caeteras naenias confligendum erat, somnia archidiaconi sui ad rem inutilem roborandam in synodo retulit. Haec enim parvi pendenda non solum divinae legis oraculis, sed et in ipsis gentilium reperitur litteris. Ait enim philosophus Cato: Somnia ne cures: nam mens humana quod optat, Cum vigilat sperat, per sumnum cernit id ipsum. Nam si quis forte nobis succensere nitatur, eo quod gentilium verba nostro inseruimus operi, legat primum libros beatissimorum atque eruditissimorum virorum Hieronymi, sive Augustini, et mox ut in illorum opusculis, non solum philosophorum, sed etiam poetarum gentilium quaedam verba repererit,

nos magistros et auctores, quorum vestigia sequimur, habere cognoscet, cum quibus nec culpari abnuimus, nec reprehendi erubescimus. Nam ut altius repetamus, vas etiam electionis quiddam de gentilium verbis suis inseruit operibus, ut est illud: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri

. Praeterea cum somniorum observationes, vel potius vanitates discutimus, non penitus illorum usum abdicandum esse testamur. Cum et patriarchis et prophetis, quaedam sacratissima mysteria in somnis, vel potius in visionibus monstrata sint, et magi tres in somnis moniti ne ad truculentum redirent tyrannum, alterius callis tramitem terentes proprias repedaverunt ad sedes, et viro sancto Joseph in somnis angelus apparuisse, et

ei mysteriorum arcana multis retro saeculis a prophetis annuntiata legitur demonstrasse: unde ne quis his et his similibus exemplis somniorum insolenter appetat usum, et eas sequi vel credere, vel in conventibus recitare, aut ab his more Theodori res in contentionem venientes affirmare praesumat, idcirco est ut paulo superius praemisimus, a sanctis Scripturis prohibitum. Legimus etiam infidelibus ac profanis quibusque regibus quaedam arcana per somnia demonstrata, quae non illis revelata sunt ullis propriorum meritorum praerogativis, sed ut viri sancti qui ea illis Spiritu sancto revelante monstravere, honoribus sublimarentur, et suis valerent prodesse concaptivis. Quanquam ergo et visiones et

somnia mixtim dici consuetudo admiserit, inter visiones vero et somnia hoc quidam distare dicunt, quod somnia ea sunt quae plerumque falluntur: veniunt ergo nonnunquam ex revelatione, multoties vero aut ex cogitatione, aut ex tentatione, aut ex aliquibus his similibus; visiones vero dicunt, quasdam veraciores revelationes, quarum tria sunt genera, corporale videlicet, et spiritale, sive etiam intellectuale. Corporale igitur est, quod fit per corpus; spiritale, cum imagines eorum quae videmus in memoria condimus; intellectuale nempe, cum ea quae corporaliter videmus, et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus. Intellectu igitur discernimus, quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc quoque intellectum bestiae et

pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident et ipsa per corpus, et eorum quae vident imaginaliter spiritus informantur: unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos redeunt, sed nec seipsa intelligunt, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis ista visio, sine spiritali esse non potest. Ergo cum avertimus oculos ab eis quae vidimus, imagines eorum quae non videmus, in memoria retinemus. Spiritalis vero visio sine corporali esse non potest: unde absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae non videmus, imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget, nec spirituali. Intellectu nec corpus videmus, nec imaginem corporis: per hunc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis quae nullum

corpus habet, nullam soliditatem corporis. Hic interponendum de quinque generibus visionum, juxta Theodosium Macrobium. Cum ergo somniorum ac visionum tot tantaque sint genera a diversis partibus venientia, solerter intuendum est ne dum quis quid se in somnis vidisse cognoscit, statim ea firmiter teneat, atque ad res dubias deliberandas quasi quamdam authenticam auctoritatem in synodo proferat, ne dum vanitatem vanitatibus corroborare conatur, ipse, quod absit, in vanitatem labatur.

CAPUT XXVII. Quod cum Deus illocalis sit, illi minus nocte dixerint: Veneramur et adoramus sicut locum Dei.

sicut locum Dei: quod si pro templo Dei dicunt, quod plerumque abusive locus Dei dicitur, vehementer errant. In templo enim Domini sacrificia, non in imaginibus, offeruntur; in templo, non in picturis, missarum solemnia celebrantur; in templo populus stans et precum suarum Deo libamina offerens, non in depictis tabulis, exauditur. Dominus in templo sancto suo , ait David, non in imagine sancta sua, nec in picturis, sed in coelo sedes ejus . Nec ait: Oculi ejus, in arrogantes sive vanae laudis sectatores, sed, in pauperem respiciunt, in pauperes videlicet, de quibus ipsa per se Veritas dicit: Beati pauperes spiritu . Et iterum, In templo ejus ait idem sanctissimus prophetarum, non

Tous les livres