Libri Carolini (De imaginibus) (page 28)
loco, in quo etiam secundum propriam asseverationem pictoris, ideo quod componendis imaginibus instent collaudet, et nos reperiemus qualiter eis respondere valeamus, quia omnipotens Deus non opera sed devotionem operum, nec actus sed voluntates actuum, nec res sed causas rerum, nec quisquis faciat, sed qua mente id faciat, plerumque aut probat aut improbat.
CAPUT XXIII. Inutile et mendacio plenum dictum Joannis presbyteri et legati Orientalium dicentis: Non contraeunt pictores Scripturis, sed quidquid Scriptura dicit haec demonstrant, quatenus concordes sunt Scripturarum.
Si omnia Joannis presbyteri et legati Orientalium deliramenta quae in eadem synodo, in cujus inofficiosae
lectionis reprehensionibus noster stylus versatur, protulit, singillatim a nobis discutienda in unum fuissent congesta, magnorum voluminum tantae disputationis sylva esset indigua. Sed nos ea partim brevitatis studio cui prorsus studemus, partim ordinem ipsius lectionis servantes, quo non singulorum singula seorsum, sed quorumdam passim per ordinem, prout quisque locutus est, vel etiam in eodem codice posita inveniuntur, discutienda in nostra disputatione ponentes, et brevissimae disputationis cuncta articulo coarctare compellimur, et non singula seorsum, sed pene omnia sparsim, prout ordo dictavit, exsequimur. Est interea operae pretium diligenter discutere, qualiter, ut idem profatus est, pictores
haudquaquam credantur Scripturis contraire aut qualiter quidquid Scriptura dicit demonstrent, qualiterve concordes sint Scripturarum. Quamvis enim non eluceat de quibus Scripturis ille hoc dixerit, credendum est tamen eum de sacris Scripturis dixisse, quas usitate Scripturas solemus vocare, ut est illud in Evangelio: Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas . S R. Picturae interea ars cum ob hoc inoleverit, ut rerum in veritate gestarum memoriam aspicientibus deferret, et ex mendacio ad veritatem recolendam mentes promoveret, versa vice interdum pro veritate ad mendacia cogitanda sensus promovet, et non solum illa quae aut sunt fuerunt aut fieri possunt, sed etiam ea quae nec sunt, fuerunt. nec fieri possunt
visibus defert. Mendacium enim aut de his est quae non sunt, sed fieri possunt, aut de his quae nec sunt nec fieri possunt, de quibus in perihermenias a philosophis acutissima sive subtilissima disputatio est, quam huic operi interponere longissimum est. Nam dum dicat non contraire pictores Scripturis, et multa a pictoribus pingantur quae Scripturae divinae tacent, et ab hominibus non solum a doctis, sed etiam ab indoctis falsissima esse comprobentur, quis non ejus dictum ridiculosissimum vel potius falsissimum esse fateatur? Nonne divinis Scripturis contraire noscuntur, cum abyssum figuram hominis fingunt habere, et lympharum inundationem affatim fundere? Nonne divinis Scripturis eos contraire haud dubium est, cum tellurem in figura humana
modo aridam sterilemve, modo fructibus affluentem depingunt? Nonne divinis Scripturis eos contraire manifestum est, cum flumineos amnes in figuris hominum aut situlis aquas fundere, aut alios in alios confluere depingunt? Nonne cum solem et lunam et caetera coeli ornamenta figuras hominum, et capita radiis succincta habere fingunt, sanctis Scripturis modis omnibus contraeunt? Nonne cum duodecim ventis singulis singulas formas pro qualitate virium attribuunt, aut mensibus singulis pro qualitate temporum quid unusquisque deferat, quibusdam nudas, quibusdam seminudas, quibusdam etiam indutas diversis vestibus figuras dant, aut dum quatuor tempora anni singula diversis figuris depingunt, aut floribus vernantem ut ver, aut aestibus exustam; vel
etiam segetibus onustam ut aestatem, aut vindemiae labris vel botris oneratam ut autumnum, aut modo frigoribus algidam, modo ignibus se calefacientem, modo animantibus pabula praebentem, modo nimiis frigoribus marcidas volucres capientem ut hiemem, Scripturis divinis in quibus haec ita minime continentur contraire noscuntur? Quomodo ergo a pictoribus qui poetarum vanissimas fabulas plerumque sequuntur, sanctis Scripturis minime contraitur? Finguntur enim per eos interdum res in veritate gestae in alias atque alias incredibiles naenias; finguntur etiam quae nec factae sunt nec fieri poterant, sed aut mystice a philosophis intelliguntur, aut inaniter a gentilibus venerantur, aut veraciter a catholicis respuuntur: quae omnia quanquam gentilium
habeantur in litteris, a divinis tam enprorsus sunt aliena Scripturis. An non divinis litteris alienum est quod ab illis Chymaera triceps a Bellerophonte fingitur interfecta, cum Bellerophon non bestiam, ut illi mentiuntur, prostraverit, sed montem, ut plerique intelligunt, habitabilem fecerit? An non divinis Scripturis alienum est, quod Vulcani claudi et Terrae filius Erichthonius esse, et in monte Aethna ferrum coquere, ejusque fornax Vesuvius mons Campaniae esse fingitur, qui perpetuis ignibus ardere perhibetur? An non divinis Scripturis aliena sunt, quod Scylla capitibus fingitur succincta caninis? et Phyllis ob amorem juvenis cujusdam in arborem fingitur esse conversa? et altera Scylla eo quod Niso patri
crinem absciderit purpureum, una cum patre, et Itys ob stuprum materterae a patre gestum et homicidium matris sive materterae in seipso patratum una cum parentibus sive matertera in volucres finguntur fuisse conversi? aut cum Syrenes ex parte virgines, et ex parte volucres finguntur? aut cum Ixion illusione Junonis cum Nube coiens Centauros fingitur generasse? aut cum Neptunus tridenti armatus marinis fingitur fluctibus dominari? An non divinis Scripturis alienum est, quod Perseus tres sorores Gorgonas adjutorio Minervae interfecisse, aut cum alatus aversus volare fingitur, aut cum de sanguine ejus nasci fertur Pegasus, equus alatus, qui ungula sua fontem rupisse Musis depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Prometheum homines ex luto
finxisse inanimatos fingunt, et eumdem Prometheum a Minerva in coelum levatum inter oras septemplicis clypei, et dum omnia coelestia vidisset, fingunt eum ferulam Phoebiacis applicasse rotis, ignemque esse furatum, et pectusculo hominis quem finxerat applicato animatum reddidisse corpus? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Tantalum fingunt in inferno in quodam lacu depositum, eique fallacem aquam gulosis labia titillamentis attingere, pomaque fugitivis cinerescentia tactibus desuper facie tenus pendula apparere, eique esse locupletem visum et pauperem effectum? An non divinis Scripturis alienum est, cum Phineus caecus fingitur, cujus cibos Harpyiae rapuisse, ejusque prandia stercoribus foedasse pinguntur, quas Zetus et Calais Aquilonis
venti filii fugasse a conspectu ejus mendaciter finguntur? An non divinis Scripturis contrarium est, cum Admetus rex Graeciae, ut Alcestae conjugio frueretur secundum propositum soceri leonem et aprum ad currum simul junctos, Apollinis et Herculis adjutorium habuisse pingitur? Aut cum Hercules Cerberum tricipitem canem inferorum interemisse pingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Acteonem quemdam venatorem eo quod Dianam lavantem viderit, in cervum fingunt esse conversum, et a canibus suis non agnitum, eorumque morsibus devoratum? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Berecynthia puerum formosissimum Atyn amasse, eumque zelotypiae vanitate
succensa castrasse, et semimasculum fecisse depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Orpheus Euridicen nympham amasse et sono cytharae persuasam uxorem duxisse pingitur, quae etiam dum Aristei pastoris persecutionem non ferens fugeret, et in serpentem incidens mortua esset, eamque maritus insequens ad inferos descenderet, et legem acciperet ne eam conversus aspiceret, hanc conversus aspexisse et denuo perdidisse fingitur? An non divinis Scripturis alienum est, quod Venus cum Marte concubuisse et a Sole deprehensa, et Vulcano prodita, et ab illo adamantinis catenis una cum Marte pingitur fuisse religata? Haec et his similia, quae et nobis ad retexendum sunt fastidiosa, et poetis sive philosophis gentium vel ad cantandum suavia,
vel ad tractandum mystica, et pictoribus ad formandum familiaria, prorsus sunt, ut praefati sumus, a divinis litteris aliena. Nam, ut caetera taceamus, si quis pictor duo capita in uno corpore, aut in duobus corporibus caput unum, aut alterius animantis caput, alterius caetera membra, ut Hippocentaurum toto corpore equino et capite humano, et Minotaurum semibovem semivirumque affectet pingere, nunquid non Scripturis dicitur contraire? Ecquid est dicere, Non contraeunt pictores Scripturis? quasi non aliqua a pictoribus possint depingi quae sacris litteris credantur refragari. In sacris etenim litteris, nihil vitiosum, nihil inconveniens, nihil impurum, nihil falsum, nisi forte id quod perversos quosque dixisse vel fecisse sancta Scriptura commemorat,
penitus invenitur; in picturis autem plura falsa, plura vitiosa, plura inconsequentia, plura inconvenientia, et, ut singula taceam, pene omnia sive possibilia, sive impossibilia, ab eruditis pictoribus depinguntur: quibus documentis Joannes presbyter et legatus Orientalium in hac quoque parte, sicut et in caeteris delirasse convincitur. Quod autem presbyter idem ait, pictores quidquid Scriptura loquitur demonstrare, quam sit falsum quamque inutile, prudens lector advertat. Nunquidnam divinae cuncta legis praecepta quae a Domino per Moysen data sunt, ut est illud, Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est , et caetera hujuscemodi, in quibus nihil sonant quae pingi possint, a pictoribus demonstrantur? Nunquidnam omnia verba prophetarum, in
quibus doctrinae, exhortationes, redargutiones, contemplationes, minae, vel caetera his similia continentur, in quibus crebro invenitur, Haec dicit Dominus, aut, Juravit Dominus, aut his similia, quae ab scriptoribus potius quam a pictoribus exarantur, pictura secundum ejus vanitatem demonstrare valet? Nunquidnam verba ipsius Domini et apostolorum singula a pictoribus possunt demonstrari? Pictores igitur rerum gestarum historias ad memoriam reducere quodammodo valent, res autem quae sensibus tantummodo percipiuntur et verbis proferuntur, non a pictoribus, sed ab scriptoribus comprehendi, et aliorum relatibus demonstrari valent, ac per hoc absurdum est dicere: Non contraeunt pictores Scripturis,
sed quidquid Scriptura loquitur, hoc demontrant. Porro quod ait, Concordes sunt Scripturarum, quam sit insulsum, quamque absurdum, multis potest approbari indiciis. Qualem enim concordantiam possunt habere cum Scripturis sacris, cum illae veraces sint, isti plerumque falsa confingant? et de illis dicatur, Eloquia Domini eloquia casta , isti interdum fingant impura et incesta? Illae semper suadeant honesta et salubria, isti multoties inhonesta et ludibria? Illae semper instent humanae saluti, isti plerumque vanitati? Illae semper hortentur ad coelestia dona, isti crebro depingant terrestria quaeque et caduca? Quanta enim concordantia est inter id quod semper veritati innititur, et id quod plerumque veritatem, plerumque falsitatem insequitur,
tanta nimirum concordantia est inter Scripturas divinas quae semper puras et fixas regulas tenent, et pictores qui mortalium more plures permutationes habent.
CAPUT XXIV. Quod non sint coaequandae imagines reliquiis sanctorum martyrum et confessorum, ut illi in sua erronea synodo facere nituntur, eo quod reliquiae aut de corpore sunt, aut de his quae in corpore, aut de his quae circa corpus cujusdam sancti fuerunt: imagines vero nec in corpore, nec circa corpus fuisse vel fore creduntur illis quibus ascribuntur.
Sicut igitur sacratis rebus sive quae per legislatorem, sive quae per Dei et hominum mediatorem sacratae sunt, sive etiam quae quotidie a sacerdotibus
divini nominis invocatione sacrantur, et in mysterium nostrae redemptionis sumuntur, imagines nequaquam coaequandae sunt, ita etiam nec sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis, quae apud fideles ipsorum amore venerationi habentur coaequandae creduntur. Quas quidem illi qui in earum adorationem exarserunt cum omnibus sacratis rebus et mysteriis plenis aequiparare nitantur, reliquiis etiam sanctorum martyrum insolenter atque absurde aequiparare nituntur. Cum ergo sanctorum corporibus aut certe corporum reliquiis, nec non et vestibus aut his similibus, quibus sancti dum mortaliter viverent usi sunt, isti picturas aut caelaturas sive sculptilia vel conflatilia quaeque ab artificibus quibusque formata coaequare in honore moliuntur,
non modicam sanctis injuriam inferre monstrantur, cum praesertim sanctorum vestes et his similia ideo veneranda sint, quia aut in corporibus eorumdem sanctorum, aut circa corpora fuisse, et ab his sanctificationem ob quam venerentur percepisse credantur, nec non et sanctorum corpora, vel etiam corporum reliquiae, quoniam quanquam nunc in pulverem redacta fatescant, juxta mundi terminum cum gloria sunt resurrectura et cum Christo perpetim regnatura: imagines vero, quas illi inani voto his quae praemisimus coaequare contendunt, ideo his minime coaequari queunt, quae neque id sunt quod sanctorum corpora, neque in eorum corporibus vel circa eorum sacratissima corpora fuere, sed pro captu uniuscujusque ingenii,
vel instrumentis artificii, modo formosae, modo deformes, plerumque etiam rebus impuris fiunt. Unde datur intelligi non eos mediocriter errare qui illas sanctorum reliquiis nituntur aequiparare. Sanctorum itaque corpora venerari, eorumque reliquiis honorem exhibere non sine causa vetustas admisit. Nam Abraham pater gentium vir fide plenus, devotione summus, obedientia praecipuus, in praeceptis Domini strenuus, non in quolibet loco, sed in agro studiose empto, conjugem legitur sepelisse, et ossa sua non in loco quolibet, sed in spelunca pulcherrima, in cujus interiore parte protoplastus sepultus fuit, juxta suum imperium a filiis tumulatus legitur fuisse. Isaac quoque utero senili profusus, atque Deo in sacrificium in figura nostri Redemptoris
ad offerendum ductus, virque sanctitate et castimonia clarus juxta patrem secundum propriam jussionem creditur a filiis fuisse sepultus. Jacob quoque vir magnae patientiae divinis affatim roboratus craculis et crebris repromissionibus exhortatus, cum famis inopiam vitare, et dulcissimum pignus quod exstinctum crediderat cernere cupiens, cum clara progenie Niliacas descendisset in oras, non se ibidem sepeliri permisit, sed corpus suum ad terram sibi patribusque suis repromissam, juxta ossa patris avique sepeliendum advehi sanxit; et quia quartus in eadem spelunca, in cujus interiore parte Adam sepultus fuerat, juxta avum patremque sepultus est, loco nomen Arbee, id est, quatuor dedit . Joseph quoque qui typicis mysteriis
a gentilibus, salvator mundi appellari meruit, et mira sanctitate inter fratres enituit, ossa sua filiis Israel ad terram repromissionis vehenda praecepit: quod quidem legislator idcirco minime agere distulit, quia id haudquaquam contra fidem esse cognovit. Viri itaque sancti corpus, qui de Juda ad arguendam nequitiam Israelitici regis in Bethel venerat, dum propter inobedientiam, quia cibos civitatis inhibitos sumpsit, a leone fuisset exstinctum, ab eodem nimirum leone legitur custoditum, sed culpa inobedientiae mortis acerbitate soluta, non praesumpsit crudelis fera sanctum corpus prophetae contingere, quem atrociter praesumpserat interimere. Prophetes itaque Bethel, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret, nunquam
se juxta ossa viri sancti sepeliri praeciperet dicens: Sepelite me juxta ossa prophetae
. Vir itaque sanctus Josias et antequam nasceretur ex nomine nuncupatus, idolorumque dissipator, et paternarum legum strenuus observator duorum prophetarum ossa, cum plurimorum hominum ossa ob altare profanum polluendum combureret, nequaquam intemerata servare praeciperet, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret. Ecce quibus exemplis, ut caetera taceamus, monstratum est sanctorum cineribus venerationem exhiberi debere: dicant illi ubi unquam jubeamur imagines adorare. Sanctis ergo corporibus honorem impendere magnum est fidei emolumentum: quo praesertim et illi in coelestibus sedibus cum Christo
vivere, et eorum ossa quandoque resurrectura creduntur. Imaginibus ergo quae nec vixisse unquam creduntur, nec resurrecturae, sed aut ignibus aut carie consumendae perhibentur, adorationem soli Deo debitam impertire, aut segnitiae est si utcunque agitur, aut insaniae vel potius infidelitatis si pertinaciter defenditur. Nos itaque nec cum Vigilantio ejusque sequacibus reliquias abnuentes, nec cum Simone ejusque complicibus imagines adorantes, et reliquiis sive sanctorum corporibus opportunum obsequium exhibemus, et basilicas prout libet sanctorum imaginibus, sive etiam auro argentove exornamus, et servitium adorationis sive culturae soli Deo cui soli debetur ipso opitulante impendimus.
CAPUT XXV. Quod non ideo adorandae sunt imagines quod per eas, ut illi dicunt, nonnulla signa monstrata fuisse putentur, cum tamen non omnes res adorentur per quas vel in quibus miracula apparent.
Hoc etiam illis ad suum errorem astruendum familiare est, quod per quasdam imagines nonnulla miracula facta fuisse perhibent: quod tamen nec Veteris nec Novi Testamenti pagina demonstrat, quae quidem et si uspiam visa vel audita fuisse probarentur, dubitandum erat, ne forte tortuosi serpentis flexuosissimis meandris viderentur vel audirentur, qui cum sit teterrimus et tenebris suae nequitiae obsitus, transfigurat se in angelum lucis, audens se dicere lucem. Multa etenim signa, multaque miracula, per angelos refugas, vel etiam per eorum