Libri Carolini (De imaginibus) (page 31)
sicut imperatorem. Quod quidem ubi, quando, cur, quemadmodum gestum sit, ab omni penitus catholico ignoratur. Non enim Pater imaginem ejus, sed ipsum eumdemque honorare et audire jussit, cum ad fluenta Jordanis sancta Trinitas in unitate substantiae, Pater videlicet in voce qua intonuit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite , Filius in corpore, Spiritus vero sanctus in specie columbae mirabiliter claruit. Esto, Pater juberet honorandam Christi imaginem sicut imperatorem, nunquid non rectius esset imperatorem honorandum decernere, sicuti imaginem Christi, ut imago Christi eminentiorem in tali ratione locum teneret? Non ergo Pater imaginem Christi quoquam legitur aut depingere aut adorare
aut honorare jussisse, quippe qui se solum adorari sibique soli servire instituit. Quia ergo imperatores et reges sint a subditis honorandi quibusdam divinae Scripturae exemplis potest approbari. Si enim honorandi minime essent, nequaquam David vir sanctus Saulem, postquam Deus ab eo recesserat, Christum Domini vocaret . Non enim erat nescius praefatus vir divinam esse dispensationem in officio ordinis regalis; idcirco Saulem in eadem adhuc dignitate positum honorificat, ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus impertiendum honorem decrevit. Quandiu ergo in ea dignitate est, honorandus est, si non propter se, vel propter ordinem. Unde et Apostolus: Omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. Non
; et in alio loco: Deum timete, regem honorificate . Uberior namque ex hac ratione disputatio oriri poterat, sed quia jam aliquantulum ex ea in superioribus hujus operis est partibus disputatum, nobis nunc est his praetermissis ad alia transeundum.
CAPUT XXX. De eo quod apocryphas et derisione dignas naenias suis locutionibus interposuerunt.
Si quis ligneam domum aedificans, si parietes cupit marmoreis exornare tabulis, aut variare multicoloribus vitri frustulis, dum cernit ligno eadem metalla per naturam minime posse cohaerere, spretis his metallis quae ligno per naturam cohaerere nequaquam
possunt, lignis denuo conatur perficere; aut si quis stanneum vas facere cupiens, si ejusdem materiae ei supplementum desit, non aliorum pretiosorum metallorum materias quae stanno cohaerere nequeunt, sed idem stannum ad perficiendum coeptum opus quaerit: ita nimirum illi in sua synodo cum erroris sui instrumentum, scripturam videlicet, quae pro adorandis imaginibus composita est, amplificare nisi sunt, Scripturasque divinas ei cohaerere minime posse senserunt, ad apocryphas quasdam et risu dignas naenias dictandi pedem verterunt; et cum viderent divinae legis testimonia incompetenter eidem operi adhibita nequaquam posse cohaerere, tales eidem sententias aptavere, quae ei sensu verbisque nequaquam possent distare, quoniam sicut ferreo
annulo pretiosissima smaragdus inserta, aut cilicino tegumento auro textae vestis fascia minime convenit assuta, ita penitus divinorum eloquiorum testimonia illorum operi nequaquam conveniunt abhibita. Res ergo dubia et in contentionem veniens non debet astrui apocryphorum naeniis, sed aut divinae legis oraculis, aut eorum doctorum qui a catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, salutaribus monitis et luculentissimis documentis. Sed fortasse aliquis hujusce erroris scrupulosissimus asseverator dicet: Non illi apocryphorum librorum sententias suo operi inseruere ad rem propositam confirmandam, sed insultantes ad quorumdam haereticorum vesaniam subsannandam: cui noster stylus facillimam potest inferre responsionem. Nunquidnam
cum Polemonis imaginem, quod nulla authentica lectio narrat, dicunt quemdam ab scelere coercuisse, alicui insultant? Sunt itaque in eadem lectione quaedam, quae illi ad rem propositam affirmandam posuere; sunt etiam pleraque quae quanquam insultando posuerint, ita sunt involuta, ita inordinate, ita enormiter prolata, ita permixtim digesta, ut pene vix deprehendi valeat, vixque lectoris mentem attingat, utrum ea quae dicuntur verba sint insultantium, aut his quae dicuntur fidem exhibentium. Quae res et si a doctis quibusque ita ut dicitur, intelligitur, indoctis vero quibusdam scandalum generare perhibetur, nec immerito, quae ita imperitia tegitur ut vix intelligatur.
CAPUT XXXI. Deliramentum errore plenum quod de retruso quodam dixerunt qui daemoni jurasse et idipsum juramentum irritum fecisse perhibetur, cujus abbas non mediocriter delirasse dignoscitur dicens, ei commodius esse omnia in civitate lupanaria ingredi quam abnegare adorationem imaginis Domini aut ejus sanctae genitricis.
Saepe in hoc opere cogimur dicere a rebus noxiis exempla minime debere sumere, et hoc ideo tam crebro repetimus, quia eos ob suum errorem affirmandum id crebro fecisse reperimus. Sicut enim ordine competenti bonis actibus adminiculum praebent bonorum nihilominus actuum exempla, ita nimirum illi erroneis actibus erroneorum actuum quaerunt suffragia. Ad propositum namque errorem
stabiliendum retrusi cujusdam proferunt exemplum: qui si ita gessit ut illi asseverant, tripertitum noscitur in ea parte patrasse deliquium: sive quia daemonico sponte paruerit alloquio, sive quod eo illiciente se jurejurando constrinxerit, sive etiam quia id juramentum irritum fecerit: quae tria non solum in exemplum minime sunt attrahenda, verum etiam ab omni catholico penitus abdicanda, quoniam multis divinae legis sunt testimoniis interdicta. Societates ergo et seductiones non solum daemonum, sed etiam malorum hominum pluribus divinorum eloquiorum praeceptis inhibentur. Scribitur enim in Exodo: Non audies auditum vanum; et in Proverbiis: Fili, non te seducant viri impii. Si ergo malorum hominum seductiones vitandae sunt, multo magis malignorum
spirituum alloquia et assensus vitanda creduntur, quoniam cum sint humanitatis inimici, et nobis semper infesti, tanto semper debemus de eorum esse deceptione suspecti, et contra eorum nequitias erecti, quanto eos subtilioris esse scimus naturae vel ingenii. In eo quoque quod daemoni juravit, divinis verbis quibus juramenta prohibentur contraiit. In Ecclesiastico namque scribitur: Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuetur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga . Ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego autem dico vobis, ne omnino juretis, neque per coelum,
quia sedes Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis, neque per caput tuum jurabis, quia non potes unum pilum facere album aut nigrum; sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem amplius est a malo est . Porro quod eidem daemoni se pejerasse perhibetur, et in hoc absurde egisse detegitur. Ait enim Dominus per Moysen: Non jurabis in nomine meo injuste, et non profanes nomen sanctum meum: ego sum Dominus Deus vester ; et in Zacharia propheta legitur: Et juramentum falsum nolite diligere, quia haec omnia odivi, dicit Dominus omnipotens
. Cum ergo idem retrusus haec tria divinis verbis obnitentia perpetraverit, ejus abbas nihil in eo correctionis
exhibuit, sed ei deteriorem peccandi viam ostendit dicens: Commodius tibi est omnia in civitate lupanaria ingredi, quam abnegare adorationem imaginis Domini, aut ejus sanctae genitricis. O incomparabilis absurditas! O exitiabile malum! O vesania multis vesaniis praeferenda! Commodius dicit perpetrare rem et per legem, et per evangelium interdictam, quam abstinere se a re quam neque per legem, neque per evangelium constat esse institutam. Commodius dicit facinus perpetrare quam a facinore abstinere. Commodius dicit in profundo coeno sese ultro immergere, quam viam recti tramitis inoffenso
pede tenere. Commodius dicit templum Dei violare, quam rerum insensatarum adorationem spernere. Commodius dicit tollere membra Christi et facere membra meretricis, quam contemnere adorationem operis cujuslibet artificis. Dicat ergo, si uspiam reperire potest, dixisse Dominum: Non abneges adorationem imaginis, sicut dixisse eum manifestissimum est, Non maechaberis . Dicat, si alicubi reperire valet, dixisse Dominum: Si videris imaginem et non adoraveris eam, peccasti, sicut apertissime dixisse eum constat, Si videris mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus es eam in corde tuo . Quae cum non repererit, vehementer se errasse persentiat qui rem tam probrosam perpetrare ob evitandam rem infructuosam
concessit. Nam dum Dominus et per legem accingere lumbos super ubera, in corde videlicet libidines resecare, et per Evangelium lumbos accingere, et lucernas tenere, castitati scilicet bona opera associare percenseat, et in divini eloquii libris castitatis praecepta dentur, nusquam tale aliquid de imaginum adoratione jussum fuisse reperitur. Unde dum retruso illi abbas suus, qui ei utique ducatum salutis praebere debuit, peccandi habenas laxavit, et qui eum ab erroris laqueo quo daemoni juraverat retrahere debuit, ipse quoque cum eo in erroris voraginem, qui ei gravissimum facinus ait esse commodius perpetrandum, corruit, procul dubio evangelicum illud implevit: Si caecus, inquit, caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadent . Quisquis ergo
tali exemplo suam vult fulcire assertionem, non suam insaniam mediocrem sed caeteris demonstrat esse validiorem. Quia igitur illorum absurditatis instantia et nugarum continuitas sive etiam deliramentorum congeries nullis in eorum volumine, cujus errores discutimus, intercapedinibus requiescunt, saltem librorum istorum intercapedine qui inter unius finem et alterius initium est requiescat, quo sicut illorum error ita etiam eorumdem errorem assidua disputatione discutitur, continuitas librorum intervallo quodammodo dirimatur.
Tribus hujus nostrae disputationis libris Deo auxiliante decussis, in quibus quaedam divinae legis testimonia, et si breviter, propriis tamen secundum sanctorum patrum doctrinam sunt sensibus restituta, et nostrae fidei confessio, quanquam pedestri sermone, sincera tamen est apostolicae traditionis firmitate exarata, et illorum qui novas institutiones Ecclesiae inferre nitentes, res sensu carentes adorare percensent, vesania quodammodo est discussa, ad quartum nunc librum nos peraccedere ratio cogit, in quo si qua de illorum vanitatibus capitula
remansere Domino opitu ante sunt discutienda. Quoniam quidem tumultuosum inordinatumque dicendi genus evitantes, librorum numerositatem ordinavimus, et brevitati studentes non amplius quam ad quatuor libros hujus nostri operis sermonem protendimus, et paucorum prolixitatem pluriumque diminutionem fugientes, in hoc numero nostrae disputationis pedem firmavimus, quem prorsus divinorum eloquiorum testimoniis sacratum esse comperimus. Quaternarius ergo numerus, et a physicis in elementorum ac totius mundanae molis, vel etiam ratione humani corporis laboriosissima indagatione,
de quibus nunc dicere longum est, usitatus approbatur, et a divinis litteris quae plura sacrata, et ad mysterium pertinentia eodem numero coarctata esse testantur, sacratissimus demonstratur. Quatuor etenim flumina de uno paradisi fonte emanantia, et quatuor evangelia de fonte lucis et origine bonitatis procedentia, et quatuor virtutes, prudentia videlicet, fortitudo, justitia, seu temperantia, humanam vitam honestissimis regulis moderantes esse describuntur. Quadratis etiam lignis arca fabricata est, in qua humani generis sive omnium animantium vita aquis cuncta vastantibus reservata est: nunc quoque arca sanctae Ecclesiae, quae in hujus saeculi procellosis tentationum innatat undis, quae electorum reproborumque capax est, quadratis lignis, sanctis
scilicet viris patientiae virtute decoratis, fabricata firmatur quorum vita quocunque vertitur firmiter stat, quia nec in adversis dejiciuntur, nec in prosperis sublevantur. Quorum nos vestigia sequentes, et vocum novitates vitantes, et rerum sensu carentium adorationem spernentes, solique Deo cultum servitutis exhibentes, ejusque sanctis competentem honorem impendentes, in patientia nostra possessuros nos speramus animas nostras.
CAPUT PRIMUM. Falsissimum et risu dignum dictum Joannis presbyteri, qui non minus caeteris in imaginum adoratione insanisse dignoscitur. Ait enim: Qui adorat imaginem, et dicit quoniam hic est Christus Filius Dei, non peccat.
Joannes presbyter et legatus Orientalium dedit, qui inter caeteras suae professionis absurditates nec falli in hoc negotio de quo sermo est vitavit, nec fallere timuit, nec mentiri seu ad mendacium alios hortari erubuit. Falli etenim non vitavit, cum sanctarum Scripturarum calle quae unius et solius Dei cultum et adorationem censent postposito, per abrupta et devia errans mentis suae pedem ad res sensu carentes adorandas divertit. Fallere non timuit, cum callem recti itineris a se praetermissum aliis praetermittere et secum per invia errare multis assertionibus ac potius vanitatibus persuasit. Mentiri quoque et ad mendacium alios exhortari non erubuit, qui rem illicitam perpetrare et mendacium proferre peccatum
non esse asseruit. Ait enim: Qui adorat imaginem, et dicit quia hic est Christus Filius Dei, non peccat. Cui vanitati facillima argumentatione hoc modo potest reniti, quoniam si id dicere quod non est, mendacium non est, neque in dicere quod est, verum esse potest: ac per hoc si mentiri vitium non est, neque veritatem proferre virtus est; et si veritatem proferre ac sectari virtus est, procul dubio mentiri mendaciumque sequi vitium est. Unde cum dicit quis picturam Christum esse Dei Filium, mentitur; et cum mentitur, perperam agit; et cum perperam agit, peccat: cum igitur picturam dicit esse Dei Christum Dei Filium, peccat. Non enim pictura quaelibet nostrae salutis causa hominem assumpsit eumdemque flagellari et pro nobis cruci affigi permisit, nec
imago quaelibet mortis imperio destituto Erebique profundo spoliato de sepulcro surrexit, nec cujuslibet terreni artificis opus apostoli salutaribus monitis institutis, et per totius mundi compita ad praedicationem destinatis cum corpore ad coelum ascendit, et ad Dei Patris omnipotentis dexteram sedit. Haec enim omnia non pictura quaelibet, sed Christus qui est unicus Dei Patris Filius ante saecula a Patre ineffabiliter genitus, in fine saeculorum ad terras humanae salutis causa missus peregit, qui est unctus a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis, qui secundum Apostolum pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt, cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum. Ac per hoc si quis imaginem adorans
dicit, Hic est Christus Filius Dei, non solum peccat, sed etiam insaniens sceleste agit qui rei tam sublimis excellentissimum nomen (si tamen res dici fas sit, et non potius rerum omnium origo vel causa) tam vili rei tamque abjectae, et non solum mysteriis sed et vita carenti aptare contendit. Sicut enim imago quaelibet Christo in natura coaequari nequit, ita etiam in nomine coaequari minime poterit. Quod si quis forte aequivocorum nominum in hanc partem rationem arbitretur posse cadere, sciat hanc quam nunc discutimus sententiam ab aequivocorum nominum ratione longe distare. Aliud est enim dicere, homo pictus et verus, leo pictus et verus et coelestis, atque aliud imaginem fateri Christum Filium Dei esse, cum videlicet illic nominis
sit tantum consonantia, hic perspicuae professionis plena sententia, quoniam aequivocorum ratio in solo tantumdem nomine communionem habet, mox vero ut ad definitionem pervenerit, quod nominis communio sono solummodo vocis tegebat, definitio solertissime pandit. Aliud namque, ut praefati sumus, et longe aliud est, picturam quamdam nomine tantummodo illius rei nuncupare, cujus imago est secundum aequivocorum nominum rationem, atque aliud rem insensatam adorare, et eamdem rem plena sententia Christum Dei Filium profiteri et dicere: Hic est Christus Filius Dei. Nam si tale mendacium proferre, ut ille fassus est, peccatum non est, illicita quaeque perpetrare nullum peccatum
est; et si illicita quaeque perpetrare nullum peccatum est, sanctarum Scripturarum vigor, quae utique ab illicitis abstinere censent, fatescere credendus est. Non autem sanctarum Scripturarum vigor quae ab illicitis quibusque abstinere censent, fatescere credendus est: est igitur tale mendacium proferre peccatum. Nam dum pene omne mendacium quod fallendi studio profertur peccatum sit, multo magis hoc tale mendacium peccatum esse potest cum tam vilem rem tanti nominis confessione nuncupare studet, et confessionem quam pastor Ecclesiae eidem redemptori protulit, quamque quotidie ei omnis sancta catholica et universalis profert Ecclesia, per quam et salvatur et suae salutis specimen adipiscitur, de re insensata quis proferre conetur?
sicut ergo caetera vitia, ita etiam mendacii vitium divinarum Scripturarum documentis est inhibitum. Unde quisquis ejusdem Joannis monitis paret, ut et imagines adoret et easdem Christum Dei Filium appellet, et supervacuitatem nequam exercet, et se indisciplinatum esse demonstrat. Si ergo hoc scelus, ut ille professus est, perpetretur, implebitur illud quod Jeremiae vaticinio voce Domini dicitur: Mendacium et non fides invaluit super terram, quia a malis mala exierunt, et me non cognoverunt. Paulus quoque egregius praedicator mendacium deponere et veritatem loqui his verbis persuadet. Ait enim in Epistola ad Ephesios: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus invicem membra ; item idem ad Colossenses: Nolite mentiri invicem spoliantes vos veterem hominem cum actibus suis