Libri Carolini (De imaginibus) (page 32)
. Joannes quoque apostolus ait: Omne mendacium non est de veritate . Unde liquido patet si pictura, ut ille fateri hortatur, Christus Dei Filius non est, mendacium sit id quod dicitur; et si id quod dicitur mendacium est, juxta Apostoli vocem de veritate non est. Cum igitur talis professio mendacium sit, procul dubio de eadem veritate non est, quae ait: Ego sum via et veritas et vita
. Cultus enim adorationis soli Deo, et confessio Filii Dei illi soli qui vere ejus Filius coessentialis est, non adoptivus, exhiberi debet. Si vero Hic particula in eodem loco pro adverbio loci, non pro pronomine, posita est, utcunque haec sententia stare potest,
CAPUT II. De eo quod Joannes non recte dixit: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo ejus et glorificatur, et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia.
Hanc quoque dementiam saepe memoratus Joannes presbyter suis frivolis addere non distulit, ut diceret: Per imaginem quae per colores apparet, Domini fortitudinem adorari, quasi Dominus alicujus rei sit indiguus, et per aliquam rem suam fortitudinem quae nullam habet indigentiam, faciat adorari. Nunquidnam cum coeli sive lucis nomine, primam omnium creaturam, angelicam condiderit naturam, quae ab
ipso creationis suae exordio Dei fortitudinem et adorasse creditur et laudasse, quia necdum homines erant, qui de quibusque materiis, nec quaedam materiae erant in quibus imagines pingi possent, ideo Domini fortitudinem nec adorasse credendi sunt, nec laudasse? Ait enim Scriptura: Quando creata sunt omnia sidera, simul laudaverunt me omnes angeli mei. Ubi jam evidenter ostenditur, non per imaginem quae per colores apparet, sed per suam ineffabilem potentiam Dei fortitudinem semper fuisse laudatam et adoratam. Nunquidnam post conditionem hominum, cum necdum pictoria ars in mundo inolevisset, fortitudo Domini minime fuit a sanctis quibusque adorata? Denique neque Abel justus, neque Enoch, neque Noe, neque ullus sanctorum qui in
illa aetate fuisse leguntur, per imaginem, neque per colores Domini fortitudinem adorasse creduntur, quippe cum in rudi adhuc mundo necdum quarumdam mundanarum artium experientiae haberentur. Cum ergo sint plures mundi partes, in quibus homines pictoriae artis sint ignari, nunquidnam ibidem fortitudo Domini minime creditur adorari? Adoratur ergo fortitudo Domini, non per imaginem quae per colores apparet, ut ille somniat, sed per ejus ineffabilem potentiam qua omnis mundi compago condita esse dignoscitur. Adoratur etiam fortitudo ejus non per quasdam materias, sed per Verbum suum, Filium videlicet, quem ante saecula ineffabiliter genuit, et per quem et in quo universa creavit, qui est dextera et fortitudo Patris, per quam fortitudinem
sicut universalis creaturarum constat esse patrata creatio, ita etiam perpetua et ab angelis et ab hominibus ei celebratur adoratio qui nimirum sicut causa est omnis creationis, ita etiam causa est justissimae et decentissimae adorationis. Sancta igitur et universalis Ecclesia non per imagines, quae ex coloribus fiunt, ut saepe memoratus Joannes nauseasse dignoscitur, Deum adorare nos mortales homines, neque aetherias potestates, sed per Christum Dominum confitetur, cum suae redemptionis mysteria celebrans dignum et justum, aequumque et salutare dicit esse, ut nos ei semper et ubique gratias agamus, per quem ineffabilem Patris majestatem angelos laudare, dominationes adorare, potestates tremere, coelos coelorumque militiam supplici confessione
hymnum gloriae constat suavisona modulatione cantare. Adoratur ergo fortitudo ejus non per coloriferam imaginem ejus, sed per sacratissimam, et vivificatricem ejus incarnationem. Adoratur ejus potentia non per picturam, sed per sua opera: per haec videlicet, quibus formam servi accipere, de virgine nasci, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, leprosis sive caeteris aegritudinum molestiis aggravatis sanitatem, mortuis vitam, caecis lumen reddere, inferna exspoliare, mortis imperium destruere, de sepulcro surgere, ad coelos ascendere dignatus est. Haec sunt enim instrumenta quibus a catholicis fortitudo Domini adoratur; haec munimina quibus fides ecclesiastica tuetur; haec confessio a qua, si quis dissentit, periclitatur, quam si quis corde retinet,
salutem perpetuam adipiscitur; hoc memoriale perpetuum, quo Christum fidelium mentes interioribus oculis semper intuentur, ad quarum rerum plenam cognitionem non per picturam venitur, sed per fidem, spem et dilectionem. Quia igitur idem Joannes imperitiae suae nubilo obsitus, ut reor, aliud dixit, dum tamen aliud dicere vellet, haec contra ea quae dixit, dicta sufficiant? Caeterum ad ea quae dicere voluit hujus disputationis pes vertendus est, ut et quid nolens asseveravit, et quid volens dicere studuit, hujus styli pugno rationabilibus armis munito quatiatur, quatenus nos et dicenda quae impropriis verbis obsita sunt sensisse, et dicta quae intelligere in promptu sunt, disputando contrivisse lector agnoscat.
Cum enim ait: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo Domini, ut conjicimus, dicere voluit: Visa imagine colorum fucis compaginata, fortitudo Domini adoratur: quod quidem et in sequentibus pene patefecit, cum ait: Et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia. Cui propositioni hoc facillime possumus objicere, quod nec Scripturarum sanctarum lectione, nec Patrum exemplis est institutum, Deum in manufactis quibusdam debere quaerere. In corde meo, inquit David, non imaginibus, abscondi eloquia tua; in toto corde meo exquisivi te Deus, ne repellas me a mandatis tuis
; et Moyses dicit: Ponite verba Domini in cordibus vestris; et Dominus per prophetam: Convertimini ad me ex toto corde vestro ; et e contrario de
reprobis ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Unde datur intelligi, quod non in rebus visibilibus, non in manufactis, sed in corde Deus est quaerendus; nec carnalibus oculis, sed mentis solummodo oculo aspiciendus. Nam quae vesania est dicere: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo ejus, et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia? Infelix memoria, quae ut Christi memoretur, qui nunquam a pectore justi hominis recedere debet, imaginariae visionis est indigua; nec aliter potest Christi habere in se praesentiam, nisi in pariete, aut in aliqua materia ejus viderit imaginem pictam, quoniam talis memoria quae imaginibus fovetur, non venit ex cordis amore, sed ex visionis necessitate: quia videlicet
non hanc internus amor ad memorandum Christum incendit, sed necessitas, qua etiam res exosas mox ut videmus pictas, utcunque ad mentem visione duce reducimus. De talibus ergo qui tanta necessitate arctantur, ut nisi picturas viderint, Christi difficile memorentur, timendum est, nisi forte aut communem hanc lucem quadam corporis molestia urgente viventes amiserint, aut picturis quodam casu, quae tamen non semper haberi possunt, caruerint, Christi prorsus qui semper ante oculos habendus est, obliviscantur.
CAPUT III. De eo quod dicunt: non scandalizandum quemdam, eo quod ante imagines sanctorum luminaria fiant, et odoris thymiamata.
Denique cum eadem synodus, cujus lectionem inculcandam arripuimus, plura suadeat quibus nullus sanae mentis assensum praebere audebit, plura dissuadere nitatur a quibus nullus sani capitis gressum operis retorquere tentabit, plura vituperet quae prorsus sunt laudanda, et e contrario plura laudet quae penitus sunt vituperanda, admonet etiam ne quis scandalizetur eo quod ante imagines luminaria concinnantur et thymiamata adoleantur, quasi non illi scandalizati sint, qui rebus luce carentibus luminaria incendunt, et odore carentibus odorifera thymiamata offerunt. Illi etenim scandalizantur, qui ea quae Deo digne offerenda sunt, rebus sensu carentibus offerunt, et offerre hortantur; et nos scandalizandos autumant, a quibus
suam vesaniam rationabiliter subsannandam formidant, et dum se a nobis reprehendendos existimant, nostram salutem zelari se jactant. Nos itaque in hac parte scandalum pati formidant, et se bonis operibus instare putant: sed tanto nobis hujusce partis scandalum valebit obesse, quanto et illis ipsius insolentis obsequii exhibitio prodesse, quia nimirum ordo exposcit, ut talem illis praefatae imagines illati obsequii retributionem impertire cogantur, qualem impertiti honoris sensum, cum sint penitus insensatae, percipere noscuntur. Sed fortassis hanc nostram assertionem frustrari cupientes dicent: Cur eos imaginibus sensu carentibus luminaria concinnantes et thymiamata adolentes subsannatis, cum et nos in basilicis aeque sensu carentibus
et luminaria concinnemus et thymiamata adoleamus? Quibus facilis potest oboriri objectio, quoniam aliud est loca divinis cultibus mancipata luminaribus perlustrari, et in eisdem locis et orationum et thymiamatum Deo fumum offerri, et aliud imagini oculos habenti et nihil cernenti lumen offerre, et nares habenti et nihil odoranti thymiamata adolere; aliud est loca divino cultui mancipata venerari, aliud picturis quibuslibet coloribus comptis luminaria et thymiamata offerre; aliud domum majestatis Domini a fidelibus quibusque aedificatam et a pontifice dedicatam solemniter venerari, atque aliud et longe aliud imagines a pictoribus quibusque compositas oblatis muneribus irrationabiliter osculari. Domus enim mea,
ait Dominus, domus orationis vocabitur ; item alibi: Munera accepta erunt super altare meum et domus orationis meae honorabitur . Multis namque honoribus locus ille sublimandus est, ubi a fidelibus populis undique convenitur, et eorum supplicationes Deo miserante exaudiuntur, et nostrae salutis mysteria celebrantur, et Deo sacrificium laudis offertur; ubi ad perferenda Deo sacrificia a fidelibus populis per manus sacerdotum illata, angelicus fit concursus; ubi crebro suavisonus psallentium reboat concentus, ubi divinae lectionis arentia corda irrigantes personant fluctus. Denique in eorum plerisque locis, qui se imaginibus luminaria et thymiamata offerre gloriantur,
a quibus nos qui id facere contemnimus, scandalum pati putamur, ita loca divino cultui mancipata despicabilia sunt, ut sicut legatis nostris sive illis qui tempore reverendae memoriae illustrissimi viri patris mei, sive eis qui a nobis illas sunt destinati in partes, referentibus comperimus, pleraeque basilicae in eorum terris non solum luminaribus et thymiamatibus, sed etiam ipsis carent tegminibus, quippe cum in regno a Deo nobis concesso basilicae ipso opitulante qui eas conservare dignatur, affluenter auro argentoque, gemmis ac margaritis, caeteris venustissimis redundent apparatibus, et qui imaginibus luminaria concinnare et thymiamata adolere respuimus, loca divinis cultibus mancipata rebus pretiosissimis exornamus.
CAPUT IV. De eo quod dicunt: Ejusdem criminis est, qui imagines spernit, cujus et Nabuchodonosor qui ossa regum Juda protulit e sepulcris, et Judaici regis oculos occisis filiis eruit, et cherubim de templo abstulit.
Imagines namque, ut crebro jam diximus, spernendo frangere, luminaribus et thymiamatibus offerendo adorare, nulla penitus authentica lectione censetur, neque ullius sancti exemplo fieri debere monstratur, cum praesertim frangere eas sive adorare a quibusdam sanctis patribus sit prohibitum, et non immerito, quia a cautela est omnino remotum, quod utrumque illi perpetrant qui synodos faciunt, aut ob earum non necessariam abolitionem,
aut etiam ob earum inopportunam adorationem. Dicunt ergo qui eas spernunt ejusdem criminis esse, cujus Nabuchodonosor qui peccatis Israeliticae gentis invalescentibus tremendi arbitrii ira urgente Judaeae regnum destruxit, muros sanctae quondam civitatis evertit, et diruta totius templi venustate, cherubim quoque dejecit. Quod quidem si ita esset, non in nos hoc crimen posset cadere, qui eas in ornamentis Ecclesiae habere permittentes, modis omnibus spernimus adorare, sed in eorum prodecessores vel parentes qui eas ornamentis basilicarum ab antiquis adhibitas fregere et penitus abolendas sanxere. Tam anceps itaque hujusce partis in eos sententia pendere cernitur, ut quidquid ex ea molestius exsecrabiliusque
protulerint aut se aut prodecessores suos inevitabiliter damnare videantur. Cum igitur illi majores suos ob earum abolitionem spernant, seque ob earum adorationem magnam meritorum praerogativam habere jactent, nec isti coaequari queunt aedificatoribus illius venerandi templi in laude, nec illorum majores ejusdem eversoribus eo aequabuntur in crimine, quoniam quanta est distantia inter templum summi Dei quod aedificatum est tempore prophetarum a viris illustribus, et quasdam imagines, quae a quibuslibet fiunt artificibus, tanta procul dubio distantia est inter ejusdem templi eversores et imaginum contemptores. Sed dum nos et istos vera ratione, qui eas inopportune adorandas decernunt, et illorum majores qui eas incaute prorsus
abdicaverunt, reprehendamus, restat ut templi Domini eversores majoris multoque majoris criminis nexibus irretitos fuisse quam earum spretores perdoceamus. Non enim talium imaginum abolitionem quales illi se adorare gloriantur, Propheta deflebat, sed templum quod necdum fundatum erat, et urbis quae caeteris urbibus eminebat, eversionem prophetico spiritu longe post futuram respiciens, velut praeteritam cantando deplorabat dicens: Ut quid repulisti nos, Deus, in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui: memento congregationis tuae quam creasti ab initio . Nec imaginum contemptorem, sed ejusdem sacratissimi templi eversorem inimicum vocat, cum subinfert: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis, et gloriati
sunt omnes qui te oderunt . Nec in picturis, sed in atrio Domini signa sua, vexilla videlicet hostilia Chaldaici sive Romani exercitus posita, deplorat dicens: In medio atrio tuo posuerunt signa sua, et signa non cognoverunt tanquam in via supra summum . Nec pictorum januas, sive quorumdam artificum vel etiam pictarum tabularum materias securibus et asciis dejectas fuisse, sed templi Domini, in quo erant sancta sanctorum, sacratissimas januas hostilibus cuneis incisas deflet dicens: Tanquam in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus, bipenne et ascia dejecerunt ea . Nec combustionem sive inquinamentum quarumdam imaginum, sed sanctuarii Domini animi angore prosequitur: Incenderunt, inquiens, igni sanctuarium tuum
in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui . Nec cum his similia in alio psalmo flebili modulatione cantabat, super imaginum contemptores iram Domini effundendam, sed super urbis sive templi eversores, vel etiam totius Israelitici populi vastatores orabat dicens: Usquequo, Domine, irasceris in finem? An in finem exardescet velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt . Nec de picturarum contemptoribus, sed sub nomine Idumaeorum de cunctis gentibus Israelitico populo infestis dicit: Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite quousque ad fundamentum in ea .
Nec imaginum adorationem contemnentibus, sed sub nomine filiae Babylonis Chaldaicae sive Quiritium genti comminatur: Filia, inquiens, Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram : de imaginum vero contemptoribus nihil tale uspiam reperitur. Multa his similia prophetarum oraculis de templi Domini sive Hierosolymae urbis eversoribus dicta inveniuntur, quae a nobis brevitatis studio praetermittuntur: Dominus quoque et redemptor noster ejusdem templi sive civitatis ruinam post futuram flevisse legitur. Quae omnia quanquam mysticis obumbrata figuris, de Ecclesiae, sive animae eversoribus possint
intelligi, qui virtutes animae velut quosdam muros quarum munimine contra vitia pugnatur, et fidem in pectore collocatam in qua Deo sacrificia munda litantur, quasi quoddam templum semper insectantes evertere moliuntur, et cogitationes mundas sive quaedam bonorum operum exercitia velut quemdam populum prostrare nituntur, tamen historialiter de praefati templi eversione dicta fuisse accipiuntur. Unde liquido patet, majores eorum quanquam in abolendis a basilicarum ornamentis imaginibus quodammodo fuerint incauti, subversoribus tamen sacratissimi ac reverendissimi illius templi nequaquam sunt coaequandi, quoniam in istis quidem fuit levitas, in illis vero atrocitas; in istis imperitia, in illis nequitia; isti Deo se obsequium praestare arbitrantes
eas ab ornamentis basilicarum abstulerunt, illi Deum qui populo suo erat iratus in se ad iracundiam provocantes ejus domum crudeliter diruerunt, quibus nos utrinque, Deo opitulante, postpositis, et loca divino cultui mancipata exornamus, et soli Deo servitium adorationis impendimus.
CAPUT V. Quod epistola, quam illi sancti Simeonis stulte dicunt, missa ad Justinianum imperatorem, multum distet a divinis Scripturis, sive a sanctorum Patrum documentis, in eo quod ait praefato imperatori: Pro quibus commemorantes referimus divinis vestris auribus; sive in eo quod eidem imperatori misericordia uti prohibuerit.