Libri Carolini (De imaginibus) (page 41)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ut manifestius fiat, praefati doctoris sententiae ita ut in eodem libro habentur, singillatim ponantur. Ait enim: « Simoniani a Simone Mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis apostolis emere, ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos. Docebat autem detestandam turpitudinem, indifferenter utendi feminis, nec Deum mundum fecisse dicebat. Negabat etiam carnis resurrectionem, et asseverabat se Christum, idemque Jovem se credi volebat, Minervam vero meretricem quamdam Selenen, quam

sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et ejusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas: quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe beatus apostolus Petrus eum vera omnipotentis Dei virtute exstinxit. Dixerat enim se in monte Sina legem Moysi in Patris persona dedisse Judaeis, tempore Tiberii in Filii persona putative apparuisse, postea se in linguis igneis Spiritum sanctum super apostolos venisse: Christum autem nec venisse, nec a Judaeis quidquam pertulisse. » Sicut enim haeresis quae ab eodem Simone exorta est, quae Simoniaca vocatur, omnino a fidelibus spernitur, ita quoque adorandarum imaginum usus penitus spernendus est. Altera quoque haeresis est, quae hunc errorem percenset, quam

ita praefatus doctor scripsit. « Carpocratitae a Carpocrate coeperunt, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati, nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates quibus haec placent, ut possit ad coelum superius perveniri. Hic etiam Jesum hominem tantummodo et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quae superna essent atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum lege abjiciebat. Negabat a Deo factum, sed a quibusdam virtutibus mundum. Sectae ipsius fuisse traditur socia quaedam Marcellina, quae colebat imagines Jesu et Pauli et Homeri et Pythagorae, adorando incensumque ponendo. » Nam si forte aliquis hujusce erroris asseverator dicet: Ideo imagines

adorare, inter haereses beatus Augustinus computavit, quia gentilium quorumdam, id est, Simonis et Selenae, seu etiam Homeri et Pythagorae, adorabant imagines, advertat quod etiam imagines Jesu et Pauli adorasse dicuntur, et id ipsum inter haereses a praefato viro computatum est. Nam si idem vir eximius imagines manufactas Domini sive apostolorum vel etiam quorumlibet sanctorum adorandas sciret, nunquam Jesu et Pauli imaginum adorationem inter haereses computaret.

CAPUT XXVI. Contra eos qui imagines sanctas et sacratas dicunt, easque in viis sive in plateis, quae plerumque pollutae sunt, poni jubent.

Jungunt itaque hi, de quibus sermo est, in hoc negotio duas res quae sibi utrinque repugnant, cum videlicet saepissime memoratas imagines sanctas et venerandas nuncupant, easque in viis sive in plateis, quae plerumque pollutae sunt, ponendas esse asseverant. Sicut enim non convenit luci et tenebris, calido et frigido, ita nimirum non convenit sanctitati et contaminationi, puritati et impuritati. Unde magna ex parte eos errare constat, cum eas et sanctas esse asserunt, et in locis contaminatis statuendas esse decernunt. Patescit namque quodammodo in hoc eorum censura, qui eas in viis sive in urbium vicorumque plateis poni percensent, quod hae sanctitate careant, sicuti et carent, cum scilicet si sanctae esse crede rentur, in locis sanctis poni censerentur. Omne sanctum

mundum est, nihil mundum impurum, nihil igitur sanctum impurum; et si haec impurorum locorum sedes secundum illorum censuram quaerunt, immunditiam, quae sanctitati contraria est, non spernunt; et si immunditiam non spernunt, nequaquam sanctae dici possunt. Si igitur impurorum locorum sedes quaerunt, sanctae nuncupari nequaquam possunt. Nam ut caetera exempla taceamus, quibus doceri potest unamquamque rem non inconvenienti, sed convenienti potius rei adhibendam esse debere, ipsorum etiam eloquentiae principum praecepta proferamus, qui in eloquentia hoc observandum penitus censuerunt, ut res, locus, tempus, persona consideretur, ne dicantur gravia levibus, ne verecunda inverecundis, ne lasciva seriis, ne impudica pudicis, ne incesta

castis, ne ridicula tristibus, ne profana religiosis, sed omnia in eloquentiae arte ita essent convenientia, ut nil inconveniens, nil repugnans, sed singula pro locorum et temporum qualitate moderata manerent. Si ergo in eloquentiae arte hoc ab oratoribus observari jussum est, multo magis nobis in nostrae religionis cultibus observandum est, ut singula quaeque ad religionem pertinentia ita observentur, atque ita habeantur, prout ratio sive ordo exposcit.

CAPUT XXVII. Quod male pictis imaginibus imaginum cultores falli possunt, sive inquirendum ab eis qui pene omnem fidei Christianae praerogativam in imaginum adoratione sive cultu existimant, quid pauperibus faciendum sit, qui artificibus per quos imagines fiunt, omnino carent?

Omnium artium institutio varia habet exercitia, pictura autem ars est, picturae igitur institutio varia habet exercitia, et hanc exercentes qui pictores vocantur, alii plus, alii minus eam intelligunt, alii pulchriora, alii foediora in ea exercent opera; alii formosas, alii deformes componunt imagines. Unde nimirum colligitur, quod illi qui pene omnem fidei suae firmitatem in imaginibus ponunt, earumque adorationem inter bonorum operum instrumenta annumerare non erubescunt, et modo pulchras, modo foedas adorant imagines, quodammodo fallantur. Nam si quaelibet imago quanto pulchrior est, tanto amplius habet sanctitatis atque virtutis, necesse est ut ea quae foedior est, minus habeat sanctitatis atque virtutis; et si ea quae foedior est minus habet, necesse est ut

foedissima quaelibet aut nihil aut modicum habeat; et si ea quae pulchrior est, ideo attentius adoratur, eo quod causa pulchritudinis amplius habet virtutis, jam non ejus sanctitas ex quadam religione, sed ex artificis venit operatione. Et si ea quae minus pulchra est, vel ea quae nihil habet pulchritudinis, adoratur, valde earum adoratores falluntur, cum videlicet res pulchritudine carentes adorare percensent. Si ergo omnes et pulchras et minus pulchras, et nil pulchritudinis habentes aequaliter adorare consequens est, justitia, quae unicuique suum tribuit, de rebus auferatur necesse est. Nam cum pulchras adorant imagines, casu aliquo quo putant se aliquid sanctum adorare, falluntur; cum vero deformes adorant picturas,

consulto falluntur, quippe cum res deformes pro sanctis rebus adorant. Sive igitur casu eas, sive consulto adorent, falluntur. Falluntur vere, et merito falluntur, qui cum Deus creator omnium se solum adorari censuerit, res quasdam sensu carentes adorare nituntur; et dum putant se in adorandis imaginibus quamdam sanctis exhibere venerationem, soli divinae adorationi quamdam prorogant communionem. Quia igitur solus Deus adorandus sit, martyres vero vel quilibet sancti venerandi potius sint quam adorandi, et in hoc opere jam diximus, et egregii doctoris Hieronymi documentis approbandum est: qui dum contra Vigilantium quemdam haereticum, qui martyrum reliquias nequaquam dicebat esse venerandas, scriberet, inter caetera ait: « Quis unquam,

o insanum caput, martyres adoravit? » Si ergo secundum ejusdem sententiam martyres non adorantur, multo minus eorum imagines a fidelibus adorandae sunt. Quod vero in libro Regnorum Saul legitur Samuelem suscitatum a Pythonissa adorasse , deprehendi potest, non Samuelis anima fuisse suscitata, sed quaedam praestigiosa diabolicae fallaciae imago regi Sauli apparuisse, sive in eo quod se adorari permiserit, quod utique vir sanctus facere non permitteret, sive etiam quia pessimo regi dixit, Crastina mecum eris, cum videlicet idem immanissimae nequitiae rex non cum propheta moriens, sed cum diabolo futurus erat, qui quos in hoc saeculo ad mala opera perpetranda illicit, secum in futuro ad aeternas poenas trahit. Rex itaque immanis meriti audiens,

in quo habitu esset excitatus, intellexit hunc esse Samuelem, quid intellexerit retulit, et quia non bene intellexit, contra Scripturam alium adoravit quam Dominum; et putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet Satanas. Hoc enim nititur ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset adorari, qui praedicaverat Dominum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae dignum ardore gehennae, Cras mecum eris? His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prodidit improvidus Satanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis, quod puto Samuel non permitteret,

et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est; verum potest videri, si de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat: ad eum enim transmigravit, quem adoravit, quanquam et a beato Augustino et ab aliis doctoribus diversa de hac re opinentur, et liber Ecclesiasticus ad laudem Samuelis referat, eo quod mortuus prophetarit. Jam vero illi, qui pene omnem fidei Christianae praerogativam in imaginum adoratione sive cultu esse existimant, interrogandi

sunt, utrum ideo quilibet pauperes fidei suae patiantur jacturam, eo quod census indigentia pressi non habeant facultatem qua suscipiant picturam? Si ergo inops quilibet ideo bonorum meritorum erit expers, quia rebus, quibus imagines adipiscatur, caret, locuples ideo auctioris meriti praerogativam subiet, eo quod rebus quibus picturae emantur abundat; et si iste pro rebus, non pro meritis, aut poenas aut praemia suscipiet, et ille pro indigentia non pro operibus judicabitur, imaginum adoratio magnam in Christiana religione arcem conscendet, et justitia, quae merita cujuslibet, non res explorat, vires magna ex parte amittet. Quae omnia dum nulla rerum consequentia approbari possint, restat ut imaginum cultus nullum in Christiana religione tenere

CAPUT XXVIII. Quod frustra suam synodum universalem nominant, quam tamen constat ab universali non fuisse aggregatam Ecclesia.

Inter caetera deliramenta quae in eadem synodo vel gesta vel scripta dicuntur, hoc quoque non omnibus eorum deliramentis minus est, quod eamdem synodum universalem nuncupant, cum neque universalis fidei inconvulsam habeat puritatem, neque per universarum Ecclesiarum gesta constet auctoritatem. Sicut enim Ecclesia universalis est quae Graeco eloquio catholica dicitur, ita nimirum omne quidquid ab ejus unitate non discedit, catholicum nuncupari potest. Omnis enim doctrina Christiana vel quaelibet

constitutio sive traditio talis esse debet, ut universali conveniat Ecclesiae: quod nequaquam haeretici observaverunt, qui per diversas mundi partes aliquibus regionum partibus coarctati conventicula quaedam statuerunt, quibus et se et quamplures [ Hincm., plurimos] ab ecclesiasticae unitatis consortio segregaverunt. Cum ergo duarum et trium provinciarum praesules in unum conveniunt, si antiquorum canonum institutione muniti aliquid praedicationis aut dogmatis statuunt [instituunt], quod tamen ab antiquorum Patrum dogmatibus non discrepat, catholicum est quod faciunt, et fortasse dici potest universale, quoniam quamvis non sit ab universi orbis praesulibus actum, tamen ab universorum fide et traditione non discrepat: quod crebro factum in plerisque

mundi partibus, quibusdam necessitatibus incumbentibus, scimus. Multa enim concilia gesta sunt, quorum institutionibus sancta munitur et corroboratur Ecclesia. Si vero duarum aut trium provinciarum praesules in unum convenientes nova quaedam statuere cupientes, conventicula quaedam faciunt, quia non cum universi orbis Ecclesia sentiunt, sed ab ea quadam ex parte dissentiunt, non est catholicum quod faciunt, et ideo universale nuncupari non potest. Omne quod ecclesiasticum est, catholicum est,

et omne quod catholicum est, universale est; omne autem quod universale est, profanis vocum novitatibus caret: omne igitur quod ecclesiasticum est, profanis vocum novitatibus caret. Nam si [Et si] haec synodus vocum novitatibus careret, et antiquorum Patrum dogmatibus contenta esset, universalis dici poterat. Non autem antiquorum Patrum dogmatibus contenta est, non igitur universalis dici potest. Universitas namque ab uno cognominatur, quod uno multoties verso propagatur. Nam multitudo unitatum vertendo in unum collecta universitas efficitur. Universalem plane eamdem synodum non cunctaremur profiteri, nisi eam universalis Ecclesiae dogmatibus sentiremus refragari.

Sciat dominus apostolicus et Pater noster, et cuncta simul Romanorum Ecclesia, ut secundum quod continet epistola beatissimi Gregorii quam ad Serenum Massiliensem episcopum direxit: Permittimus imagines sanctorum quicunque eas formare voluerint, tam in ecclesia quam extra ecclesiam, propter amorem Dei et sanctorum ejus; adorare vero eas nequaquam cogimus qui noluerint; frangere vel destruere eas etiam si quis voluerit, non permittimus. Et quia sensum sanctissimi Gregorii sequi in hac epistola universalem catholicam Ecclesiam Deo placitam indubitanter libere profitemur.

Tous les livres