Libri Carolini (De imaginibus) (page 40)
diversas gentes diversis vocibus utitur et litteris, idcirco quoniam ipsi voces quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt; intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt. Neque enim quod apud Romanos equus est, apud barbaros cervus, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Propterea non quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant, sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam, res et intellectus: quibus documentis monstratur non ideo adorationem et osculum unam rem esse, quamvis apud Graecos quamdam haec duo nomina habeant consonantiam. Plerumque
ergo duo vel plura nomina secundum synonyma unam significationem habent, plerumque etiam unum nomen: secundum homonyma duas vel plures res significat, nec tamen ideo rerum ordo confunditur aut quodammodo mutilatur, si eis ab hominibus secundum placitum diversissimis modis nomina dantur. Adjungunt interea his duabus rebus tertiam rem, ut adorare, osculari et amplecti unum omnia
sint, sed sicut illa duo ab alterutro dirimuntur, ita nimirum hoc tertium ab illis duobus dirimitur, quia videlicet quaedam, ut superius memoravimus, adorantur, nec continuo osculantur, quaedam osculantur nec continuo adorantur, pleraque amplectuntur quae nec adorantur nec osculantur. Amplectitur quislibet quodam eventu lignum aut lapidem aut quamlibet rem, cui osculum ferre superfluum est, nec tamen eam adorat. Osculatur etiam aliquem priorum ad quem reverentia cohibente vix accedere praesumit, nec tamen eum amplectitur; quanto enim haec tria inter se mutuo in sensu distare cernuntur, tanto nimirum a ratione eadem exempla quae ab illis ad ea unum esse probanda posita sunt distare noscuntur, quippe cum et illa inter se plurimam habeant
distantiam, et ista cum ratione nullam habeant consonantiam. Dicunt enim: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graecae antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionem amicitiae. O sensus confundens potius sententias quam ordinans, frangens potius verba quam proferens! O acumen omni pistillo retunsius! O machaera plumbea prius aciem retundens quam rem incidat cui incidendae adhibetur! O ensis mallei potius referens tunsionem quam
gladii sectionem, frangens potius materias quam secans! O argumentatio nil affirmare praeter suos auctores dementes esse valens, nil propositae rei firmitatis exhibens, sed solummodo latores vecordes esse pandens. Ab eo quod est fero et offero adorare, osculari et amplecti unum esse astruere nititur, et praepositionum vires ignorans, quae plerumque alias partes corrumpunt, plerumque ab aliis partibus corrumpuntur, plerumque et corrumpunt et corrumpuntur, interdum nec corrumpunt nec corrumpuntur, eisque significationes aliquando augent, aliquando minuunt, aliquando permutant, dum vana quaedam astruenda appetit, vanis ea quibusdam assertionibus approbare contendit. Quis ergo ignoret offero, affero, infero, confero, aufero, defero, refero, suffero, differo,
profero, praefero, perfero, et caetera si qua sunt his similia, quanquam ab eo verbo quod est fero veniant, adhibitis et quadam ex parte corruptis praepositionibus diversissimis effectibus inter se in sensu distare? Aut quis nesciat quod participo et adoro pene nullam sensus concordantiam habeant? firmo namque et confirmo, quanquam in sensu sint communia, ab ea tamen re, cui ab illis adhibentur, prorsus videntur
esse extranea. De quibus omnibus si singillatim a nobis disputetur ita ut in scholis grammaticorum discitur, haec solummodo res vix unius libri textu tenebitur. Sed nec illud praetereundum est quod vanissimam argumentationem suam quadam frivola et inani conclusione, quasi quodam conversibili syllogismo, conficere nisi sunt dicentes: quod enim diligit quis et adorat, et quod adorat omnino et diligit, nescientes ideo haec duo vicissim minime posse circumverti, quod inaequalia inter se sint, latiusque diligere quam adorare possit progredi. Diligit enim quis uxorem sive prolem, nec tamen adorat eam; diligit servum, ancillam, equum, canem, accipitrem et caetera hujuscemodi, nec tamen adorat ea. Sicut ergo verum est cum dicit, quod adorat quis et diligit,
non ita verum esse potest cum dicit, quod diligit quis et adorat, non enim haec circumversio rationabiliter stare potest, quoniam et unum illorum latius, ut diximus, protenditur, et nulla est in his tanta proprietas ut mutuo circumverti credantur. Sicut ergo dici potest, converso ordine, quod hinnibile est equus est, et quod equus est hinnibile est, non sic recte dici potest, quod diligit quis et adorat, et quod adorat et diligit, quoniam et in eisdem topicis, ex quibus haec argumenta procedunt in eadem argumentatione quae a consequentibus nominatur, in qua propositam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut id quod de hinnibili et equo diximus, pleraque circumverti possunt, nonnulla vero circumverti nequaquam possunt. Circumverti namque possunt
haec, ut si quis dicat: Si risibile est, consequens inevitabiliter est ut homo sit, et si homo est necessario risibile est, et caetera his similia. Circumverti autem nequaquam possunt haec, ut si quis dicat: Si dies est lucet, consequens quippe est ut si dies est luceat; si satiatus est, consequens est ut comedisse credatur; si ebrius, necessario potasse eum constat; si doctus est, consequens est ut didicisse dicatur; si adorat, consequens est ut id quod adorat diligat. Non enim dici potest, converso ordine, si lucet necessario dies est; si comedit, consequens est ut satiatus sit, cum plura luceant, nec tamen dies sit, et plerumque comestio nec dum ad satietatem perveniat; nec illud, si bibit ebrius est, si didicit
doctus est, si diligit adorat, cum interdum nec potatio ad ebrietatem, nec disciplina ad magisterium, nec dilectio ad adorationem pertingat. Ponantur ergo singula secundum dialecticorum experientiam, ut facilius appareat quantum inter se haec duo distent, vel qualiter haec circumversio stare non possit. Sunt enim quatuor propositiones inter se quodammodo affectae, quas philosophi in quadrata formula spectandas scribere consueverunt, ita videlicet ut primae duae sint, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat; caeterae duae, Quiddam quod diligit quis adorat, Quiddam quod diligit quis non adorat. Et primae duae dicantur affirmatio universalis et negatio universalis, caeterae duae affirmatio particularis
et negatio particularis; duae superiores omnino sibi contrariae sunt, caeterae vero duae inferiores subcontrariae sibi mutuo sunt, et affirmatio universalis sive particularis subalternae, et negatio universalis et particularis subalternae nihilominus dicantur. Ducantur deinde sensus indagationes quasi quaedam lineae angulares duae, una ab hac affirmatione universali, Omne quod diligit quis adorat, ad hanc negationem particularem, Quiddam quod diligit quis non adorat; altera ab hac particulari affirmatione, Quiddam quod diligit quis adorat, ad hanc universalem negationem, Nihil quod diligit quis adorat, et sint inter se contrariae vel oppositae: et his ita inter se pugnantibus cum utraeque, id est, affirmatio universalis et negatio particularis, sive affirmatio
particularis et negatio universalis, verae esse non possint, una erit falsa, altera vera, sicque vera perimet falsam, et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedet, dicente Apuleio philosopho Platonico Madaurensi, qui de hujuscemodi syllogistica industria in libro qui inscribitur, De perihermeniis Apulei, subtilissime disputavit. « Universalis, inquit, utravis particularem suam comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat; particularis autem versa vice universalem suam revicta utique infirmat, probata utique confirmat. » Sunt ergo in hac argumentatione duae superiores universales, id est, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat, falsae, quoniam, ut superius dictum est, multa diligit quis quae non adorat, et aliqua de his quae
diligit quis adorat; et sunt duae inferiores particulares, id est, Quiddam quod diligit quis adorat, et Quiddam quod diligit quis non adorat, utraeque verae, quoniam diligit quis Deum juxta illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo , et adorat eum, ex cujus sanctissima dilectione omnium virtutum nutrimenta procedunt. Diligit quis proximum et salutationis officio adorat eum, et in eo approbatur vera esse propositio, Quiddam quod diligit quis adorat; approbatur etiam et haec vera esse, Quiddam quod diligit quis non adorat, juxta exempla conjugis, prolis, equi, canis, accipitris, et caetera
quae superius prolata sunt, quae singula diliguntur, nec tamen adorantur. Universales et inferiores particulares alternatim positae opponuntur sibi. Nam si falsa est haec affirmatio universalis, Omne quod diligit quis adorat, vera est haec negatio particularis, Quiddam quod diligit quis non adorat; et si haec particularis negatio falsa est, affirmatio universalis vera est. Et rursus si haec negatio universalis, Nihil quod diligit quis adorat, falsa est, haec affirmatio particularis, Quiddam quod diligit quis adorat, vera est, et si ista vera non est, neque illa falsa est. Sunt autem duae inferiores omnino verae: duae igitur superiores penitus falsae esse credendae sunt. De conversione denique talium propositionum, de quibus et nos superius aliquantulum disputavimus, ita praefatus
philosophus dicit: « Conversibiles propositiones dicuntur, universalis abdicativa et alterutra ejus, id est, particularis dedicativa, eo quod particulae earum, subjectiva et declarativa, possunt semper inter se servare vices, permanente conditione veritatis aut falsitatis. Nam ut est haec vera propositio, Nullus prudens impius, ita si convertis partium vices, verum erit, Nullus impius prudens; item ut falsum est, Nullus homo animal, ita et si convertas falsum erit, Nullum animal homo. Pari ratione et particularis dedicativa convertitur, Quidam grammaticus homo est; et contra, Quidam homo grammaticus est: quod duae caeterae propositiones semper facere non possunt, quanquam interdum convertantur, nec tamen idcirco conversibiles dicuntur. Ergo unaquaeque propositio
per omnes significationes reperienda est, an etiam conversa congruat: nec innumerae sunt istae, sed quinque solae: aut enim proprietas declaratur alicujus, aut genus, aut differentia, aut finis aut accidens. »
Ad hanc igitur illorum dictionem frustrandam, et nostram assertionem muniendam, multa hujuscemodi argumenta adhiberi poterant, et id quod adhibitum est latius poterat disseri, sed brevitatis causa haec et his similia omittuntur. Ideo namque argumentis ex industria dialecticae artis venientibus illorum assertionem cassare Domino auxiliante paravimus, quia eos nescio qua conversione, quasi quadam syllogistica argumentatione, deliramenta sua roborare voluisse comperimus.
CAPUT XXIV. De eo quod superciliose et indocte dixerunt: Similiter et qui ab Oriente venerunt conjunximus in eadem Nicaea metropoli, et praesidentibus omnibus nobis caput fecimus Christum.
Superciliosissimum ac potius absurdissimum eorum dictum, qui se sibimet caput fecisse Christum gloriati sunt, dicentes, praesidentibus omnibus nobis caput fecimus Christum, oppido reprehenditur, quippe cum idem Dominus, qui est caput Ecclesiae, eamdem Ecclesiam ut sibi corpus esset asciverit, non ab eadem Ecclesia ut caput esset ascitus sit. Ipse enim apostolis testatur dicens, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos . Nam si secundum illorum socordiam Christus ab eis caput factus est, ab eis utique electus est; et si ab eis electus est, praefata
ejusdem Domini sententia enervatur. Non autem praefata Domini sententia enervatur: non igitur secundum eorum vanitatem Christus ab eis caput factus est. Unde cavendum est, ne forte isti ab ejus sint immunes electione, qui eum se gloriantur fecisse caput, quoniam quidem, ut conjicimus, si ab eo electi essent non suam, sed ejus gloriam quaererent, nec rerum insensatarum, sed unius Dei adorationem praedicarent. Ex fructibus enim arbor, juxta Veritatis sententiam, cognoscitur, et plerumque in rerum naturis ab effectis efficientia cognoscuntur. Cum enim quis fumum videt, ignem subesse non ambigit, aut cum vestigium alicujus animalis conspicit, idem animal transisse non nescit, et cum quis bonum opus videt, id a Deo qui omnium bonorum auctor est,
esse non dubitat, et cum pravum quis conspicit, id antiqui hostis machinamentis esse perpetratum credit. Hoc quidem dicentes non de eorum electione aliquid temere judicamus, cum plerumque bene condita male inveniantur depravata, sed id penitus affirmamus, non eos ideo electos esse ut per eos novae ecclesiasticis rebus constitutiones inolescerent, et se Christum, qui omnium in se credentium vita est, sibi fecisse caput jactarent. Esto, ab eo electi, ab eo in sacerdotium constituti sunt, cur, non eum in humilitate sequuntur? Cur non ejus potius quam suam gloriam quaerunt, qui se non suam, sed ejus qui se misit gloriam quaesisse testatus est? Cur supercilium deponere negligunt? Cur alta incompetenter appetunt? Cur Ecclesiae prosperitatem civili
quodam bello perturbant? qui si antiquorum Patrum documentis vel exemplis contenti esse vellent, nec domesticam pacem erroneis constitutionibus irrumperent, nec sociorum qui secum contra hostes pugnaturi essent in se arma detorquerent. Hoc etenim inutile dictum, quo se Christum caput sibi fecisse somniant, quanquam fidei nil deroget, reprehensione tamen non caret. Neque enim eos tam immanis insaniae credimus, ut eos id ita dixisse arbitremur, quasi ab illis idem Dominus sit factus. Quod quidem nullae fideles aures audire patiuntur: sed quia aliud significare volentes aliud significaverunt, libuit nobis et id discutere quod sunt profati, et id indiscussum minime dimittere quod voluisse putantur profari. Voluerunt namque, ni fallimur, dicere: Praesidentibus
nobis, qui membra Christi sumus, omnem operis et spei nostrae firmitatem in eo locavimus, qui est caput nostrum, eumque sequi decrevimus, vel si quid est hujuscemodi quod conjici potest, et eo quod dicere voluerunt imperitiae viribus sibi sublato, dixerunt se Christum sibi fecisse caput, et de quo Joannes evangelista dicit: Omnia per ipsum facta sunt , a se dicunt factum. In synodicae namque constitutionis symbolo de eo dicitur: Natum, non factum , et Apostolus dicit: Qui factus est ei ex semine David ; quod ita solvitur, quia in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt, in quantum autem homo, et ipse factus est, dicente Salomone: Sapientia aedificavit sibi domum , id est, sapientia Dei Patris, sine qua Pater nunquam fuit, quae non est ab eo facta, sed nata, Filius videlicet qui unius est cum Patre substantiae, aedificavit sibi in virginis utero corpus, quod templum nominavit, dicens: Solvite templum hoc, et caetera . Sed ne forte haec sententia illi sententiae refragari videatur quae dicit: Quod enim in ea natum est de Spiritu sancto est , animadvertendum est quod inseparabilia sint opera Trinitatis, et quod facit Pater, facit Filius, facit et Spiritus sanctus, et sicut sunt unius majestatis, unius substantiae, unius voluntatis, ita etiam sint unius operationis. Tota enim Trinitas operata est in incarnatione Domini, sed sola Filii persona suscepit carnem. Nam si effectu Spiritus sanctus factum est
corpus, quod et domum dici posse arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeri potest. Factum Filii factum Patris est, quia utriusque una virtus est, simili modo etiam factum Spiritus sancti factum Filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem. Sive enim Pater faciat, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Trinitas est quae operatur, et quidquid tres fecerint, Dei unius est operatio. Potest etiam et Ecclesia domus Christi accipi, quam aedificavit sibi sanguine suo, ornavitque virtutum gemmis et documentorum comptissimis ornamentis, quibus isti non contenti, dum quiddam novum prorogare ejus pulchritudini appetunt, foeditatem ei potius quam pulchritudinem ingerere noscuntur.
CAPUT XXV. Contra eos qui dicunt, quod Epiphanius octuaginta capitula digessit de haeresibus, qui tamen, si imagines adorare haeresem sciret, id quoque inter haereses computaret.
In hoc etiam magnum se munimen adoratores seu cultores imaginum invenisse rati sunt, eo quod Epiphanius quidam, qui haeresum varietates in LXXX capitulis distinxit, si imaginum adorationem haeresem sciret, earumdem imaginum adoratores inter haereticos computaret. His armis nos, qui solius Dei cultu et adoratione contenti sumus, plectere nisi sunt, his jaculis nos confodere moliti sunt, his hastis nos debellare conati sunt, his ensibus nostrae libertatis irruptores se fore crediderunt, ut quasi quodam argumento a genere per quamdam reflexionem
sumpto dicerent: Si ille, qui generaliter de cunctis haeresibus disputavit, hoc haeresem sciret, hoc quoque inter caeteras haereses suae disputationi insereret: non autem id inter haereses posuit quas digessit, non igitur pro haerese tenendum est. Quibus nos e contrario respondendum putavimus, eosque propriorum armorum instrumentis Domino annuente debellare disposuimus, eademque pila quae ab illis ad nos missa sunt, illis vibrantia detorquentes dirigere non gravabimur, dicentes: Si idem Epiphanius eos qui imaginum adorationem spernunt, haereticos sciret, in sua generali de haeresibus disputatione eos inter haereticos procul dubio computaret; non
autem inter haereticos computavit: non igitur eos haereticos credidisse credendus est. Quod autem idem Epiphanius non solum imaginum adorationem spreverit, verum etiam eas in ecclesiis haberi noluerit, his indiciis declaratur. In epistola namque quae ab illo ad Joannem episcopum missa est, et a Hieronymo de Graeco in Latinum eloquium translata, ita habetur: « Audivi quosdam murmurari contra me, quando simul pergebamus ad locum sanctum qui vocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablata, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem qui locus esset didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem, inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiae
tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam, non enim satis memini cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum, hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent; illique contra murmurantes dicerent: Si scindere voluerat, justum erat ut aliud daret velum atque mutaret. Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum velum pro eo mittere. Arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut jubeas presbytero illius loci suscipere
velum a latore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem et scrupulositatem, quae digna est Ecclesia Christi, et populis qui tibi crediti sunt. » Hanc enim sententiam de hoc negotio Epiphanii invenimus, quae utrum laudanda an vituperanda sit lectoris arbitrio conceditur. Caeterum veniatur ad beatum Augustinum, interrogetur vir sapientissimus, inquiratur doctor eximius, dicat utrum quaedam haeresis imaginum adoratione utatur. Fecit enim idem vir venerabilis librum de octuaginta novem haeresibus, inter quas duae imaginum adorationem censuerunt, Simoniani videlicet et Carpocratitae. Quod