Libri Carolini (De imaginibus) (page 5)
Quoniam, opitulante Deo, secundum sanam sobriamque doctrinam sanctorum Patrum sententiis imbuti, qualiter intelligendum sit quod Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam creaverit , exsecuti sumus, nunc operae pretium est ut quae sit differentia imaginis et similitudinis, seu etiam aequalitatis, breviter exsequamur: quatenus et illi qui ob adorandas imagines per patentes inanium assertionum campos effrenes feruntur, horum trium, quae illi omnia pene unum putant, differentiam cognoscentes, in quanto sint errore perpendant, et studiosi quique hoc legentes ad quasdam intelligentiae utilitates accedant. Haec ergo tria distinguenda sunt, quia omne quod imago est, similitudo est, non tamen omne quod similitudo, imago est, et cum imago nunquam similitudine careat, similitudo vero multoties imagine careat, plerumque et similitudo et imago aequalitate carere noscuntur, quae etiam aequalitas nonnunquam
et imagini et similitudini copulari potest, quae tria quanquam unius sint categoriae quae relatio dicitur, habent tamen inter se quasdam proprietates quibus aliae carent. Nam imagini proprium est ut semper ab altero expressa sit, similitudini vero et aequalitati proprium est ut in sua substantia permanentes, non ab altero expressae, sed aliis rebus assimilatae vel coaequatae hoc nomine censeantur, et imago magis vel minus non sibi admittat, similitudo vero et aequalitas admittant. Sicut enim dicitur magis similis vel minus similis, magis aequalis vel minus aequalis, non sic dici potest magis imago vel minus imago. Nam et in conversione earum quae Graece antistrophe dicitur, subtilis quaedam repugnantia est: quae omnia persequi longum est, verumtamen
ut horum trium nominum differentia lucidius pateat, beati Augustini verba ad medium deducenda sunt. Ait enim: « Ubi imago; non continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago, ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas, ut in speculo est imago, quia de illo expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo et similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus quia inest aequalitas, inest similitudo. Quaecunque enim adsunt uni, adsunt et alteri, imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est: ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas.
Omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est: sed ovum perdicis quamvis, in quantum est ovum, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia non de illo expressum est: nec aequale, quia brevius est, est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur, non continuo, utique intelligitur quia esse aliquando potest: potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago, et aequalitas, et similitudo, si intervallum temporis defuisset. Nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit, ex quo intelligitur et aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem,
quod in superiore exemplo manifestum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus: potest similitudo et imago, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus: potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt parentes. » His igitur hujus differentiae regulis breviter prolatis, ad ea quae incoepta sunt ordine competenti transeamus, et divinae legis testimonia ab illis non recte usurpata, a nobis venerabilium Patrum documentis recte sint promulgata: quatenus et illorum volatus, his alis fractis quas sibi arroganter accommodaverunt, fatescat, et studiosorum lectorum,
CAPUT IX. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est, Abraham adoravit populum terrae, filios Heth , sive quod Moyses Jetro legitur adorasse: quibus exemplis hi qui propter adorandas imagines synodos faciunt, suum errorem fulcire affectant: et quia nec Jacob Pharaonem, nec Daniel Nabuchodonosor regem, ut illi dicunt, uspiam legantur adorasse.
Illi qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc peculiariter atque familiariter exemplo utuntur quod Abraham filios Heth, et Moyses Jetro sacerdotem Madian adorasse leguntur. Quorum quidem adoratio tantum distat a pictae imaginis adoratione, quantum pictus ipse homo a veri hominis ratione. Quantum
enim verus homo a picto, rationalis ab irrationali, sensibilis ab insensibili, animatus ab inanimato in sui definitione secernitur, tantum procul dubio et hujus adoratio ab illius adoratione discernitur. Aliud namque est hominem salutationis officio et humanitatis obsequio adorando salutare, aliud picturam diversorum colorum fucis compaginatam, sine gressu, sine voce vel caeteris sensibus nescio quo cultu adorare. Fraternitatem autem diligendam, et dilectionem erga proximos exhibendam, et humilitatis gradum amplectendum, per quae nos mutuo salutantes adoramus, pene omnium sanctarum Scripturarum perdocemur exemplis: imagines vero adorare, vel salutare, vel quasdam insensatas naenias colere inhibemur potius quam instituimur, pene in cunctis divinae
Scripturae locis. Nam, ut caeteros taceam, sacratissimus pastor, super quem solidissimam petram Ecclesia sancta fundata est, non ait imagines, sed fraternitatem diligite
; nec subditi estote picturis, sed omni humanae creaturae , et Dominum Christum sanctificare non imaginibus, sed in cordibus nostris instituit. Dementissimum sane et ab omni ratione seclusum est, hoc ad astruendam imaginum adorationem in exemplum trahere quod Abraham populum terrae, et Moyses Jetro sacerdotem Madian leguntur adorasse: cum videlicet plerumque sancti viri per humilitatem qua Deo placuerunt homines salutationis gratia adoraverint, plerumque ne ab aliis adorarentur humiliter refugerint,
plerumque rigore suae sanctitatis erecti superbos quosque adorare contempserint. Imagines vero nusquam nec tenuiter quidem adorare conati sunt. Nam in eo quod Abraham sive Moyses homines humiles suis utilitatibus necessarios, adorasse leguntur, et Mardocheus Aman hominem arrogantem, et in populi Dei interitum inhiantem, adorare contempsisse reperitur, hoc evidenter ostenditur quod sancti viri erga humiles, sive ut eos ad meliora hortentur, sive ut ejusdem summae virtutis munera non amittant, per eamdem humilitatem sunt socii: contra pravorum vero nequitias, sive ut malorum societates declinent, sive ut eos resipiscere compellant, fortiter sint erecti. In eo igitur quod Joannes in Apocalysi ab angelo cohibetur ne se adoret, dicente eodem
angelo: Vide ne feceris: conservus tuus sum ; et pastor Ecclesiae Petrus blande centurionis adorationem vitaverit, dicens, Surge, frater, et ego homo sum sicut et tu ; et vas electionis Paulus cum Barnaba Lycaonum adorationem valida reluctatione spreverit, procul dubio omni creaturae adoratio quae solum Deum decet, qui solus adorandus, solus colendus est, impendenda esse vetatur, salva tantummodo salutationis causa per quam humilitas demonstratur. Dicat igitur nobis, dicat sanctissimus Augustinus quid de hac adoratione Abrahae vel Moysi senserit; ait enim: « Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses cum quo Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigenae soceri sui consilium, quanquam et ipse Jetro,
cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Job cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, imo credibilius nabetur (ambigue quippe posita sunt verba) vel utrum sacrificaverit Deo vero in populo ejus quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses. Quanquam de adoratione etiamsi expresse positum esset, honor videretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus: sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Heth. » Sed nec illud silentio praetereundum est quod dicunt Jacob Pharaonem adorasse, sive Daniel Nabuchodonosor regem, quod quidem nec in Hebraeo habetur, nec in nostris Latinis codicibus,
qui a beato Hieronymo ex Hebraica veritate translati sunt, uspiam reperitur. Non enim amplius quam semel Jacob in conspectu Pharaonis fuisse legitur: quod quidem hoc modo Scriptura narrat: Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo; qui benedicens illi, et interrogatus ab eo, quot sunt dies annorum vitae tuae? respondit Jacob: Dies peregrinationis et vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt: et benedicto rege egressus est foras. In quibus verbis non eum adorasse, sed benedixisse monstratur. Quod quidem et si fecisset, non ideo faceret ut inde adorandarum imaginum exemplum sumeretur,
sed ut humilitas sancti patriarchae Deum timentis, regem honorificantis monstraretur. Quae dum ita se habeant, reor quod illi arbitrentur divinam Scripturam illo familiarissimo illorum loquendi genere, quod quidam acyrologiam nuncupant, uti, ut benedicere posuerit pro adorare, qui loquendi modus tanto eis peculiaris est, ut et habere, et salutare, et osculari, et venerari, pro adorare et ipsi ponant, et ab aliis positum accipiant, et ut ita dixerim pene omnia eis hujuscemodi verba in adorare conversa sint. Sancta vero Scriptura sicut caeteros errores, ita etiam hunc loquendi modum abnuit, sed puris, propriis, fixis sive prudentibus semper verbis sive sententiis utitur, Propheta attestante, qui ait: Lex Domini irreprehensibilis; quae si benedicere posuit pro
adorare, impropriis dictionibus utitur. Si impropriis dictionibus utitur, reprehensibilis est: est autem irreprehensibilis, non igitur benedicere posuit pro adorare. Dic ergo tu, dic sancte Daniel, dic vir desideriorum, dic scrutator arcanorum, dic indagator Scripturarum, dic propheta qui Redemptorem mundi in eo apertius caeteris dixisse probaris, quia non solum scribis eum esse venturum, quod est tibi commune cum caeteris, sed quo tempore venturus sit doces, et reges per ordinem digeris, et annos enumeras ac manifestissima signa praenuntias: dic utrum Nabuchodonosor, ut illi garriunt, adoraveris? Non in meo volumine hoc, inquam, fecisse me legis: quod quidem et si fecissem, nulla ex parte inde illorum assertio fulciretur: ego proposui in corde meo ne polluerer
de mensa ejus, neque de vino potus ejus, et illi me dicunt eum adorasse. Cadentem ergo in faciem suam, et me adorantem, et hostias et incensum sacrificare mihi praecipientem, et Deum deorum et Dominum regum et revelatorem mysteriorum, qui potest aperire sacramenta confitentem, et eum in me potius ob signorum magnitudinem, cujus ego habitaculum sum, quam me adorantem blandis alloquiis affatus sum et ab eo ut misericordiam semper exerceret in genere Israel, sive ut concaptivos meos, Ananiam, Azariam et Misaelem constitueret super opera provinciae Babylonis postulavi, non adulatorie adoravi. Quem quidem et si adorassem, non rem quamdam insensatam adorarem, sed per humilitatis officium sublimiori potestati subditus manens, sciens non esse
potestatem nisi a Deo, rationalem hominem salutando adorarem. Nam cum tam felicem quondam habuerim conversationem, ut quaesitis occasionibus ex latere regis quibus accusari possem ab invidis, et non in alio nisi in legitimis Dei mei accusatus fuerim, et in lacum leonum projectus, et nunc accuser adorasse quem non adoraverim, et a falsis testibus dicar egisse quod non egi, restat ut cum David clamem, Insurrexerunt in me testes falsi, et mentita est iniquitas sibi
. Cum ergo ob imaginum amorem et Jacob patriarcham et Danielem prophetam criminentur, et Scripturarum divinarum sensus ad peregrinas intelligentias convertere nitantur et suos praedecessores sive parentes contra legis imperium aspernentur, superest ut his tantum contenti
sint, et earum patrocinio, si errorem suum corrigere nolunt, sicut et ipsi credunt, muniantur. Atque illi glorientur in imaginibus, nos autem gloriemur in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus est nosque mundo.
CAPUT X. De eo quod Joannes presbyter et legatus Orientalium incaute imaginum adorationem stabilire nitens, dixisse legitur, Erexit Jacob titulum Deo, quatenus et benedixit eum .
Non mediocris socordiae est hoc etiam ad imaginum adorationem astruendam exemplum proferre quod Jacob lapidem erexit in titulum, sicut Joannes presbyter et legatus Orientalium protulisse in eadem
synodo quae pro adorandis imaginibus agitata est, legitur: quoniam ille lapis non alicujus praeteritae rei imago vel similitudo fuisse creditur. Qui si ob alicujus praeteritae rei memoriam ab ejusdem rei similitudine expressus, et a sancto patriarcha ad adorandum fuisset erectus, quoddam fortassis posset illis ferre adminiculum, qui tanti erroris subire non formidavere periculum. Sed dum aliud sit quaedam per patriarcham fieri ad praefigurationem futurorum, aliud a pictore pingi quaedam ob memoriam praeteritorum gestorum; aliud sit Spiritu sancto esse repletum, aliud pictoria arte imbutum; aliud iste gerat coelesti munere fretus, aliud ille operandi usu expertus; aliud sit Jacob in titulum erigere lapidem, aliud quemdam pictorem in pariete statuere
imaginem; aliud secundum typicam figuram desuper oleum fundere, aliud secundum vaniloquam assertionem adorare jubere; inutile et ultra quam inutile est hoc ad astruendam aliquam rem in exemplum proponere quod ab illa re omnium argumentationum diverticulis videtur distare. Nunquidnam Jacob illum lapidem ut adoretur erexit, aut alicujus rei in eo imaginem depinxit? Nam dum imagines pene nullum officium aliud nisi mentibus per sui intuitum memoriam inferendi habeant, lapis qui a patriarcha erectus est tria insignia et summo honore digna creditur officia habuisse. Primum, quod cervicem Israeliticam fulcierit, et pulvillis carenti patriarchae pulvilli vicem praestiterit, et ejus capite fuerit oneratus, qui non solum scalam a terra usque
ad coelum pertingentem, et angelos per eam ascendentes et descendentes, sed etiam ipsum Dominum bona sibi pollicentem cernebat. Secundum, quod in insigne et titulum quo sanctus patriarcha illius sancti loci reminisceretur, erectus est, quo rediens prolis et conjugum affectu exhilaratus et magna rerum opulentia ditatus, sua Domino vota qui haec sibi cuncta concesserat redderet. Tertium, quod typum gerebat nostri Mediatoris, qui factus est in caput anguli, et est mirabilis oculis nostris; qui unctus est a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis; quem et Daniel lapidem abscisum dicit de monte sine manibus praecidentium, absque coitu et humano videlicet semine ex utero virginali genitum. Quem et David petram nuncupat dicens, Dominus petra mea et robur meum
et Salvator meus . De quo etiam in Isaia propheta scribitur: Ecce pono in fundamentis Sion lapidem summum, angularem, probatum, electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur . Qui idcirco angularis dicitur, eo quod duos parietes ex adverso venientes, ex circumcisione videlicet et praeputio, vel etiam duo Testamenta in se summo, probato, electo et pretioso lapide conjungit, et in uno sanctae Ecclesiae coetu, cujus ille caput est, connectit. De quo et per prophetam Zachariam paterna voce dicitur. Ecce ego adducam filium meum Orientem: quia lapis quem dedi coram Jesu septem in eo oculi sunt . In quibus septem oculis septiformis gratiae Spiritus, qui a
Patre Filioque procedit, evidenter ostenditur: et per Isaiam prophetam: Spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini nominatur . De quo etiam angulari lapide petra Ecclesiae ait: Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem: si tamen gustastis quam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum ; et post pauca: Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo nec credunt in quo et positi sunt .
Quo documento monstratur illum et honorem fortitudinis credentibus, et scandalum duritiae incredulis esse. Quod etiam per justum Simeonem hoc sensu praedictum est. Ait enim: Positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel : in ruinam scilicet incredulorum, in resurrectionem vero credentium; qui etiam ignis nuncupatur, sive quod in se credentes aeterni luminis fulgore perlustrat, sive quod incredulos aeterni ignis ardore torrebit. De unctione vero hujus lapidis et paulo superius David oraculis prolatum est, et nunc praefati pastoris Ecclesiae testimonio proferendum est, qui ait: Jesum Nazarenum quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute . Quia ergo Spiritus sanctus plerumque in divinis Scripturis olei nomine innuitur,
Joannes apostolus testis est qui dicit, Sicut unctio ejus docet nos de omnibus . Cujus si inenarrabilis nectaris unctione delibuti sunt ob imaginum adorationem stabiliendam, synodos agitare et Scripturas sanctas ad extraneos sensus usurpare nequaquam debent.
CAPUT XI. De eo quod praefatus Joannes dixit, In hominis forma luctatus est cum ipso, et vocavit eum Israel, quod est interpretatum: Mens videns Deum.