Libri Carolini (De imaginibus) (page 4)
ob adorandarum imaginum superfluam protulerint constitutionem, sequentium duorum librorum series Domino annuente discutiet, praemittentes in sequenti capitulo qualiter sancta Romana Ecclesia inter caeteras Ecclesias maxime venerationi habita, pro causis fidei sit consulenda.
CAPUT VI. Quod sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia caeteris Ecclesiis praelata, pro causis fidei cum quaestio surgit omnino sit consulenda.
Antequam discutiendorum testimoniorum quae absurde Orientales in sua synodo taxaverunt, silvam
ingrediamur, dignum duximus ut qualiter sancta Romana Ecclesia caeteris Ecclesiis a Domino praelata et a fidelibus consulenda sit, prosequamur: praesertim cum non ab aliis Scripturis nisi ab his quas illa inter canonicas recipit, testimonia sint sumenda, nec aliorum doctorum nisi eorum qui a Gelasio vel caeteris illius sanctae sedis pontificibus suscepti sunt, dogmata sint amplectenda: nec aliter atque aliter pro cujuslibet arbitrio, sed sane sobrieque quae ab illis dicta sunt, sint intelligenda. Ait enim beatus Augustinus cum institueret, quae scripturae essent recipiendae vel qualiter intelligendae: « Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator qui primo totas legerit notasque habuerit Scripturas, et si nondum intellectu, jam tamen lectione, duntaxat
eas quae appellantur canonicae. Nam caeteras securius leget, fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatis eludentes praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum catholicarum quamplurimum auctoritatem sequatur: inter quas sane illae sint quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt. » Nam cum hic cunctis per orbem constitutis sedibus apostolicas generaliter praeferat sedes, multo magis illa omnibus praeferenda est quae etiam caeteris apostolicis sedibus praelata est. Sicut igitur caeteris discipulis apostoli, et apostolis omnibus Petrus eminet, ita nimirum caeteris sedibus apostolicae, et apostolicis Romana eminere dignoscitur. Haec enim nullis synodicis
constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed ipsius Domini auctoritate primatum tenet, dicentis, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis
. Cui non incongrue beati Pauli doctoris gentium est attributa societas, ut illius sanctae Ecclesiae omnino firmaretur auctoritas: quatenus altero ad piscandas animas electo ex piscatore, altero ad muniendam Ecclesiam ex persecutore: ut in altero Dei Filii vera confessio, in altero appareret divini verbi sacra praedicatio; cum alteri concesserit
idem Dei Filius claves regni coelorum, alteri clavem aperiendorum legalium verborum: utrique tamen virtutem signorum, quo alter ad eum cruce, alter gladio pergens, fidelibus arrhabonem corporalis sarcinae relinquentes, et exempli fulgore, et verbi decore, et sancto cruore supradictam Ecclesiam Romanam ei dicarent, quam supra solidissimam petram fundatam nec descendens pluvia, nec venientia flumina, nec flantes venti ruere compellerent. Haec ergo sanctae fidei spiritalibus munita armis, et a fonte lucis et origine bonitatis, salutaribus satiata fluentis, et horrendis atrocibusque haeresum obsistit
monstris, et melliflua praedicationis pocula catholicis per orbem ministrat Ecclesiis. Nam beatissimus Hieronymus, vir divinis legibus et multarum linguarum peritia eruditus, dum Bethlehemiticis moraretur in arvis, et a beato papa Damaso Romae posito de difficilibus consuleretur quaestionibus, eum pro causis fidei versa vice consuluisse dignoscitur, et sive tacendarum sive dicendarum hypostaseon, vel quibus in Orientalibus partibus communicare debeat humillimis apicibus ut apices accipiat deprecatur. Mira res et magnis praedicanda praeconiis. Interrogat a quo interrogatur, consulit a quo consulitur, qui magistrum se in interpretandis divinis Scripturis sentit, in causis fidei venerandi pontificis se discipulum minime erubescit: et cui sacrae legis quaestionum nexus
enodat, utrum hypostasis dicere debeat, quibusve in Oriente communicare, efflagitat. Unde datur intelligi sanctos et eruditos viros per diversas mundi partes praedicationis et scientiae lampade coruscantes, non solum a sancta Romana Ecclesia non recessisse, sed etiam tempore necessitatis ob fidei corroborationem ab ea adjutorium implorasse. Quod regulariter, ut praefati sumus et exemplis docuimus, omnes catholicae debent observare Ecclesiae, ut ab ea post Christum ad muniendam fidem adjutorium petant: quae non habens maculam, nec rugam, et portentuosa haeresum capita calcat, et fidelium mentes in fide corroborat. A cujus sancta et veneranda communione multis recedentibus nostrae tamen partis nunquam recessit Ecclesia, sed ea apostolica eruditione instruente,
et eo a quo est omne donum optimum et omne datum perfectum tribuente, semper suscepit reverenda charismata. Quae dum a primis fidei temporibus cum ea perstaret in sacrae religionis unione, et ab ea paulo distaret, quod tamen contra fidem non est, in officiorum celebratione, venerandae memoriae genitoris nostri illustrissimi atque excellentissimi viri Pipini regis cura, et industria sive adventum in Gallias reverentissimi et sanctissimi viri Stephani Romanae urbis antistitis, est ei etiam in psallendi ordine copulata, ut non esset dispar ordo psallendi quibus erat compar ardor credendi; et quae unitae erant unius sanctae legis sacra lectione, essent etiam unitae unius modulationis [ Al. modulaminis]
veneranda traditione, nec sejungeret officiorum varia celebratio quas conjunxerat unicae fidei pia devotio. Quod quidem et nos, collato nobis a Deo Italiae regno fecimus, sanctae Romanae Ecclesiae fastigium sublimare cupientes, et reverentissimi papae Adriani salutaribus exhortationibus parere nitentes: scilicet ut plures illius partis Ecclesiae, quae quondam apostolicae sedis traditionem in psallendo suscipere recusabant, nunc eam cum omni diligentia amplectantur, et cui adhaeserant fidei munere, adhaereant quoque psallendi ordine: quod non solum omnium Galliarum provinciae, et Germania, sive Italia, sed etiam Saxones et quaedam Aquilonaris plagae gentes per nos, Deo annuente, ad verae fidei rudimenta conversae, facere noscuntur, et ita beati Petri sedem in omnibus
sequi curant, sicut illo pervenire quo ille clavicularius exstat, desiderant. Ad quam beatitudinem nos pervenire, et in sanctae Ecclesiae consortio et unione ille nos faciat perseverare, qui Ecclesiam suam in Petro dignatus est fundare: et ipso interveniente cujus cathedrae sumus sequaces, regni coelorum, cujus ille claviger factus est, mereamur effici compotes.
CAPUT VII. Quod non ad adorandas imagines pertineat quod scriptum est, Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam .
In hoc testimonio inconsequenter, et ultra quam inconsequenter, ab illis in sua synodo ob adorandarum imaginum astruendum errorem posito, non nostro
ingenio plurimum est sudandum, cum tot indiciis ab eorum sit assertione alienum; quoniam ubi nulla est verisimilitudo, non magna in discernendo oritur disputatio. Quia ergo a nullo in quo sanae mentis viget acumen, illi rei creditur pertinere cui illi hoc nituntur accommodare, sed spiritale dictum spiritali disserendum est indagatione, restat ut quid de eo sanctorum Patrum protulerit stylus, sententiali brevitate notemus: quatenus quod ab illis est negligenter usurpatum, et a viris venerabilibus et Spiritu sancto repletis spiritualiter prolatum, lectoris industria sit diligenter acceptum. Ait enim beatus Ambrosius: « In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno: audio loquentem, agnosco facientem, sed et Patris et Filii unam imaginem,
unam similitudinem lego: similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Non enim homo ad imaginem Dei nisi per imaginem Dei esse potest. Imago ergo Dei ex interioris hominis nobilitate est consideranda: primo quidem, ut sicuti Deus unus, semper, ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus confirmat, quod in eo vivimus, movemur et sumus: sic anima in suo corpore ubique tota viget vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major, et in minoribus minor, sed in minimis tota, et in maximis tota: et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima habet in se: quae quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo
in eo, quia sicut Deus est, vivit et sapit, ita et anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia Trinitas in ea, qua ad imaginem sui Conditoris perfectae quidem et summae Trinitatis quae est in Patre, Filio et Spiritu sancto condita: et licet unius sit illa naturae, tres tamen in se dignitates habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam, quod idem licet aliis verbis in Evangelio designatur dum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua , id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria. Jam sicut ex Patre generatur Filius, ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus, ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente
quolibet intelligi potest. Nec enim anima perfecta esse potest sine his tribus, nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat: et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus est, non tamen tres di sunt, sed unus Deus tres habens personas, ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen animae tres in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates. Atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo. Similitudo vero in moribus cernenda est: ut sicut Deus creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonitas, et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors, et caetera virtutum sanctorum insignia
quae de eo leguntur, ita homo creatus est ut charitatem haberet, ut bonus esset, et justus, et patiens atque mitis, mundus et misericors foret: quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius est Deo, et majorem sui Conditoris gerit similitudinem. » Beatus quoque Augustinus ita hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum esse disseruit; « Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret, et tantum eos discernat, et ab Apostolo dictum est: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: quaeri potest utrum unus horum factus ad imaginem et similitudinem Dei? Nam illud quaerere stultum est, si unus quis eorum dubitat, eum potius qui renovatur
quam eum qui corrumpitur dicere: utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur; sed cum Adam sicut a Deo factus est bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest hoc ipsum ei fuisse cadere, imaginem Dei et similitudinem amittere: ac per hoc ipse renovatur, et ipse etiam interior. Quomodo ergo est ipse et exterior ac secundum corpus, ut interior sit secundum animam; et interior sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est justitiae, quos idem duos homines sic appellat, ut unum veterem quem debemus exuere, alterum novum et eum induendum
commemoret: quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem coelestis hominis, quia secundum justitiam secundi hominis geritur, qui est Christus: exterior autem homo qui nunc corrumpitur futura resurrectione renovatur, cum istam mortem persolverit quam naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum data est. Quomodo autem non sit incongruum quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit, quod dictum est, Et fecit Deus omnia valde bona . Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus; multis enim modis dici res possunt similes Deo, aliae secundum virtutem et sapientiam factae,
quia in ipso est virtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et prime vivit, aliae in quantum sunt, quia ille summe ac primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue sunt, ad similitudinem ejus, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus a quo bona sunt. Omnia vero quia vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudini: quod enim vivit, etiam est, non autem quidquid est etiam vivit. Jam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae, et vivit, et est; quod autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem
hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil sit Deo conjunctius; et sapit enim et vivit et est: qua creatura nihil est melius. Quod si exterior homo vita illa accipitur qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes (nam et ista molestiis sensibilibus quae persecutionibus ingeruntur corrumpi potest), non immerito et ipse homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius, quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alvum prostratum est, cum sit
visibile et in tuendum coelum erectum, quod est principium visibilium, quanquam non sua, sed animae praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum est, sed etiam quia tale est ut ad contemplandum coelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei quam caetera corpora animalium facta jure videri potest: tamen quia homo sine vita non recte appellatur, non corpus solus homo exterior, neque sola vita quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligatur. Neque inscite distinguitur quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei sicut hominem factum
accipimus. Sunt etiam qui non frustra intelligant duo dicta esse ad imaginem et similitudinem: cum si una res esset, et unum nomen sufficere potuisse asserunt, sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, quae etiam spiritus dicitur, non ille Spiritus sanctus qui est ejusdem substantiae cujus Pater et Filius, sed spiritus hominis; nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis: et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei . Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, animam et corpus; et iste enim factus est a Deo sicut et caetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda hominum novit, et qui
finxit spiritum omnibus ipse scit omnia. Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intelligentia veritatis: haeret enim veritati nulla interposita creatura, caetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum putetur illa re sane salubriter custodita, ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto, nec dignitati animae convenit, quanto minus majestati Dei? » Ecce quam subtiliter quamque salubriter sancti viri hominem ad imaginem et similitunem
Dei factum esse, imaginem videlicet in anima, in qua est intellectus, voluntas et memoria; similitudinem in moribus, id est, in charitate, justitia, bonitate et sanctitate, quae omnia incorporea sunt, intelligentes disseruere: a quorum sensu et doctrina quantum distent qui hoc testimonium imaginibus artificum manu formatis accommodant, non nostro est disserendum eloquio, sed lectoris reservandum judicio, ut quantae in hac parte sint vecordiae non noster eum stylus, sed suus permoneat sensus. Quisquis igitur ita hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, sicut ad imaginem hominis imaginem ab artifice formatam esse credit, aliquid in Deo corporeum, quod credere nefas est, credere se ostendit. Nam si id quod homo ad imaginem et similitudinem
Dei factus est, manufactis imaginibus convenit, secundum corpoream speciem homo ad imaginem Dei factus est; et si homo secundum corpoream speciem ad imaginem Dei factus est, corporeus est Deus: incorporeus autem Deus est: non igitur id quod homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, manufactis imaginibus convenit.
CAPUT VIII. Quae sit differentia imaginis et similitudinis sive aequalitatis.