Moralia in Iob (page 17)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

61. Hypocritae sanctos se, non quia sunt, sed quia dicuntur, existimant. Vana spe delusi, ad confessionis remedium etiam in extremis non confugiunt. Ab homine longe saepe distat ejus cor.---Quamvis intelligi etiam aliter potest. Omnis enim qui, cum iniquus sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit, etsi iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctum audire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Cor quippe exterius fundit, et quia libenter foris falsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeat non requirit. Unde fit ut vacuae laudis fomenta etiam cum defuerint quaerat, et oblitus quod est appetat videri quod non est. Igitur qui tales sunt, dum justos se ante humana judicia simulant, dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis justitia agitur, ut quo nituntur foris alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur. Nam omnem circa se sollicitae

investigationis oculum perdunt. Vitam enim suam et discutere et perscrutari dissimulant, sed tales se quales audiunt putant, sanctosque se esse, non quia ita vivunt, sed quia ita dicuntur, existimant. Subtile autem Dei judicium, seque ipsos intueri negligunt, quia fidem sui meriti in attestatione ponunt oris alieni. Cum vero subita percussione feriuntur, iniquos se vel veraciter fateri, vel sicut sunt, deprehendere omnino non possunt, quia videlicet sanctos se humana professione crediderunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint. Spe enim vacua tales se ante supernum judicem venire confidunt, quales se hominibus innotuisse cognoscunt; seque ipsos miseri nec inter tormenta deprehendunt, et dum testimonium falsae laudis aspiciunt, remedium verae confessionis amittunt. Etiam vincti ducuntur, et non clamant, quia, humanae laudis importunitate superati, sanctos se miseri et cum in peccatis moriuntur putant. Quibus bene per prophetam dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Si enim ad cor redirent, per exterioris attestationis se verba non funderent. Nam quid vicinius nobis est corde nostro? quid vicinius nobis est ea re quae intra nos est? Et tamen cum per pravas cogitationes spargitur, a nobis cor nostrum longius evagatur. Longe ergo prophetas praevaricatorem mittit, cum eum ad cor suum redire compellit, quia quo se exterius fudit, eo ad se unde possit redire vix invenit. Quia vero simulatorum mens pro eo quod ab una aeternitatis intentione dividitur, cogitationum multiplicium inundatione vastatur, recte subjungitur:

CAPUT XXXIV

VERS. 14.---Morietur in tempestate anima eorum.

62. Tempestate subita hypocritae moriuntur.---Quasi tranquille namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere. Sed tempestate subita eorum anima moritur, quae humanae laudis pessima

tranquillitate laetabatur. Plerumque subito inopinata tempestas omne quod aer serenum blanditur immutat; et eo periculum vitari non potest, quo nec potuit praevideri. Unde simulatores, qui vitae suae custodiam negligunt, in tempestate mori referuntur. Hinc quippe eos turbo subitus internae percussionis ejicit, quos arrogantia externi favoris extollit; et dum amplectuntur in laude quod non sunt, repente inveniunt in ultione quod sunt. Bene autem per Salomonem dicitur: Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis (Prov. XXVII, 21). Laus quippe sua justos cruciat, iniquos exaltat. Sed justos dum cruciat purgat, iniquos dum laetificat reprobos monstrat. Isti enim sua laude pascuntur, quia auctoris sui gloriam non requirunt. Illi autem qui auctoris gloriam quaerunt, sua laude cruciantur, ne non sit intus quod foris dicitur, ne, si est etiam quod dicitur, ante Dei oculos ipsis favoribus vacuetur: ne humana laus robur mentis emolliat, eamque in sui delectatione prosternat; et quae adjumentum debet esse augendi operis, jam retributio sit laboris. Cum vero sua praeconia in Dei laudem tendere sentiunt, ea etiam desiderabiliter amplectuntur. Scriptum namque est: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Viam se ergo hominibus faciunt, quoties in se aliquid quo Deus cognoscatur ostendunt, quia non student in se humanam laudem figere, sed quaerunt eam per se medios ad auctoris gloriam pertransire. Arrogantes autem humanis laudibus mollia corda prostituunt, quia suis amoribus corrumpuntur. De quibus alias dicitur: Erunt homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Apte vero hic de hac eorum corruptione subjungitur:

CAPUT XXXV

IBID.---Et vita eorum inter effeminatos.

63. Effeminati sunt qui laudibus humanis corrumpuntur.---Si enim virditer viverent, laus transitoria nulla eos corruptione vitiaret. Unde electis Propheta persuadet, dicens: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25). Dicens enim Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, illico subdidit, quasi sexum cordis munire curavit. Luxuriosi quippe mens corrumpitur, si rebus transitoriis delectatur. Igitur simulatorum vita inter effeminatos moritur, quia laudis luxuria corrupta reperitur. Translatione vero alia non habetur: Vita eorum inter effeminatos, sed, Vita eorum vulneretur ab angelis. Utramque tamen etsi sermone discrepat, ratione concordat, quia effeminatorum vitam angeli vulnerant, dum nuntii veritatis eam jaculis sanctae praedicationis impugnant. Quia igitur de damnatione reproborum quid agatur audivimus, de ereptione humilium quid sequatur audiamus:

VERS. 15.---Eripiet pauperem de angustia sua.

64. Humiles, cum moriuntur, de angustia liberantur.--- Pauper de angustia sua eripitur cum unusquisque humilis de hac peregrinationis suae afflictione liberatur. Nam et assiduis hic tribulationis premitur, ut ad requirendum verae consolationis gaudium provocetur. Unde et sequitur:

IBID.--- Et revelabit in tribulatione aurem ejus.

Aurem in tribulatione revelare est auditum cordis verberum plagis aperire. Cum enim praecepta despicimus, pia districtione nobiscum agitur, ut flagella timeamus. Aurem itaque cordis tribulatio aperit, quam saepe hujus mundi prosperitas claudit. Per Salomonem namque dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 16.---Igitur salvabit te de ore angusto latissime.

65. Peccati consuetudo puteus arctissimus, ex quo sola gratia nos potest educere.---Omnis qui vitae viam deserens in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsum quasi in puteum vel foveam mergit. Si vero diutina perpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimitur ne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coarctatur. Unde David propheta sub specie peccantium exorat, dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Quem enim mali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasi tempestas aquae rapuit; sed si adhuc longa consuetudine non praevaluit, non demersit. Jam in puteum cecidit qui hoc quod divina lex prohibet perpetravit. Sed si adhuc longa consuetudo non deprimit, nequaquam os suum puteus coangustavit. Tanto erga facilius egreditur, quanto minori consuetudine coarctatur. Unde Jeremias propheta, dum Judaeam iniquitatibus longa consuetudine obrutam fuisse conspiceret, in lamentis suis sub ejus specie semetipsum deplorat, dicens: Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me (Thren. III, 53). In lacum quippe vita labitur cum labe iniquitatis inquinatur. Lapis vero superponitur cum etiam dura consuetudine mens in peccato devoratur, ut etsi velit exsurgere, jam utcumque non possit, quia moles desuper malae consuetudinis premit. Sed quia divinae potentiae subjacet, et post angustiam pravae consuetudinis ad bonae actionis amplitudinem revocatur, idcirco dicitur: Salvabit te de ore angusto latissime. Latissime quippe de ore angusto salvatur, qui et post iniquitatis jugum ad libertatem boni operis poenitendo reducitur.

66. Quanta angustia est ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle nec posse.---Quaedam

namque quasi conclusi oris angustia est ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle, nec posse; jam quidem desiderio ad superna tendere, sed adhuc actu in infimis remanere; praeire corde, nec tamen sequi opere, atque in semetipso contradictionem perpeti semetipsum. Cum vero ita tendens anima manu gratiae exaltantis adjuvatur, ab angusto ore ad latitudinem pervenit, quia, victis difficultatibus, opera bona perficit quae concupiscit. S. David propheta conclusionem angusti oris conspexerat, cum dicebat: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici (Psal. XXX, 9). Latissime autem salvatum se noverat, cum subderet, dicens: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid.). In spatioso quippe loco pedes stabiliti sunt, quando et ad congruentia bona tendimus, et nulla difficultate praepedimur. Quasi enim per latum locum quo volumus pergimus, quia nullis objectis difficultatibus angustamur.

67. In hunc puteum cecidisse Job immerito creditus.--- Sed haec Eliu recte diceret, si beato Job ejus sententia conveniret. Pro culpa enim flagellatum credidit, et idcirco eum in os angustum cecidisse judicavit. Quo enim validioribus vidit eum plagis affici, eo deterioribus credidit iniquitatibus praegravari, profecto nesciens quod flagella ejus augmentum essent meriti, non poena peccati. Cum vero eum in os angustum cecidisse fateatur, ad huc quasi latius exsequitur in quanta Job profunditate teneatur dicens:

CAPUT XXXVII

IBID.---Et non habente fundamentum subter se.

68. Quem includit puteus arctus malae consuetudinis, infernus absorbet, et desperationis abyssus.---Omne peccatum fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est. Quod tamen, utcunque sit, in boni natura

coalescit. Igitur os angustum nullum subter se dicitur habere fundamentum, quia peccati inquinatio subsistendi jus non habet proprium. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum non inconvenienter accipere, sicut auditus ab aure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditus nomine designatur. Cum ergo diceret os angustum, explere profundi voraginem volens, subdidit: Et non habente fundamentum subter se. Quem enim rapit iniquitas, infernus absorbet. Internus vero recte fundum non habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, in immenso profundo devoratur. Immensam namque ejus explere latitudinem volens propheta, ait: Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino (Isai. V, 14). Sicut ergo sine termino dilatatus dicitur qui ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus non incongrue creditur, quia eos quos in se suscipit, quasi in quadam abysso suae immensitatis absorbet. Itaque cum diceret: Salvabit te de ore angusto latissime, apte subjunxit: Et non habente fundamentum subter se. Ac si diceret: De ore angusto salvabit quod sub se fundum non habet, quia enim per peccatum tenditur ad infernum, quem a peccato salvat, de ore angusto liberat. Quem vero de ore angusto eripit, ab inferni profundo subducit.

69. Quamvis etiam aliter intelligi potest. Nam sicut qui in puteum mergitur putei profundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora dejicitur, quasi in puteo quo cecidit fundum non invenit quo figatur. Esset enim fundus putei, si fuisset mensura peccati; unde bene alias dicitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

IBID.---Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

70. Quem eripit gratia, internae satietatis delectatione replet. Requies mensae est refectio satietatis internae; quae pinguedine plena dicitur, quia in aeternae voluptatis delectatione praeparatur. Hujus mensae epulas esuriebat Propheta, cum diceret: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Hujus mensae pocula sitiebat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLII, 3)? Eliu itaque in beato Job temporalia verbera aeternorum volens retributione consolari, quod jure ei debebatur ex meritis, ex semetipso quasi gratuito promittit, dicens: Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Sequitur:

CAPUT XXXIX

VERS. 17.---Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies.

71. Flagellantur justi, ut ad majorem vigilantiam erudiantur.---Bonorum causa justitia est. Quorum causa quasi impii judicatur, quia eorum hic justitia paterno flagello fatigatur, ut ad ampliorem vigilantiam non solum praeceptione mandatorum, sed etiam verberum percussione doceantur. Sed causam judiciumque recipiunt, quia ex ea justitia qua modo vivunt tunc in culmine judiciariae potestatis enitescunt, ut tanto tunc potentius cuncta judicent, quanto nunc in eis subtilius cuncta judicantur. Haec Eliu quasi nova spondendo intulit, quae beatus Job semper credendo stabiliter tenuit. Habent profecto haec propria omnes arrogantes, ut et malum mentientes exaggerent, et si quod forsitan bonum dicunt, hoc velut incognitum proferant. Unde fit ut etiam

doctiores se docere audeant, quia videlicet se scire talia solos putant. Cum vero ad aliqua consolationis verba descendunt, statim viluisse se aestimant, et per increpationis tumidae asperitatem quasi quoddam sibi ingenium reformant, ut qui condescendisse blandientes testes visi sunt, exorta subito increpatione timeantur. Unde et mox Eliu subdidit, dicens:

CAPUT XL

VERS. 18-21.---Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas; nec multitudo locorum inclinet te. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam.

72. Superbi quidquid ab aliis recte fit, carpunt.---In plerisque Codicibus, donorum; in paucis vero, sed antiquioribus, locorum invenimus. Sed quia expositione non indiget si dicatur: Nec multitudo donorum inclinet te, hoc magis exponi placuit quod cum difficultate aliquantula videtur aperiri. Haec autem quantae elationis verba sint, ipse qui ea formavit tumor ostendit. Sed quia Eliu arrogantium et beatum Job tenere typum diximus electorum, si ea subtilius discernimus, etiam nunc intra Ecclesiam quomodo arrogantibus congruant demonstramus. Sancti viri aliena opera etiam parva mirantur, sua vero etiam magna despiciunt. At contra, arrogantes aliena etiam magna despiciunt, sua vel quae parva sunt admirantur; et plerumque de suis malis bona aestimant, de alienis autem bonis mala sentire non cessant. Nam dum propriam gloriam quaerunt, perniciose student ut quidquid virtutis ab aliis agitur iniquitatis nota laceretur, et bonae pondus actionis vertunt in maculam criminis. Saepe enim cum vident ab Ecclesia districte pravos corrigi, quasi queruntur injuste innocentes affligi, et nitorem disciplinae ejus commutant appellatione

nequitiae. Unde Eliu figuram arrogantium servans, beatum Job quasi admonens, ait: Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. Arrogantes enim irae motum deputant, quidquid a sancta Ecclesia geritur censura disciplinae. Et quia humanae laudis appetitu benigni student semper apparere, nullos censent districtione severitatis corrigendos. Unde et a bonis rectoribus, sicut superius dictum est, opprimi aestimant quos invitos cernunt a vitiis coerceri.

73. Ecclesiae in cunctis mundi partibus potentia temporalis. Hanc immerito Ecclesiae hostes ei exprobrant. Etsi quidam intra ejus sinum sint qui de ipsius gloria superbiant.---Auctore autem Domino, quia in cunctis mundi partibus sancta Ecclesia culmine religionis excrevit, hanc ipsam temporalem potentiam, qua quidem bene utitur, obtrectando in vitium elationis inflectunt. Unde Eliu subjungit, dicens: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si eidem sanctae Ecclesiae humilitatem magis in prosperis conservanti arrogantium voce dicatur: Quia ubique fidei reverentia coleris, cave ne ejusdem reverentiae fascibus extollaris. Quosdam quippe conspiciunt qui sub religionis obtentu vitio elationis intumescunt, et quod in quibusdam jure reprehendunt, hoc injuste ad crimen omnium pertrahunt: nequaquam videlicet perpendentes quod sint in ea qui et despicientes noverint perfecte temporalia regere, et amantes aeterna plenis desideriis exspectare; et dispensationem potestatis acceptae peragere, et humilitatis insitae ministerium custodire, ut nec humilitatis causa curam suscepti regiminis negligant, nec rursum occasione regiminis in eis humilitas intumescat. Etsi quidam fortasse intra ipsam sunt qui non Dei sed suae gloriae sub religionis praetextu deserviunt, studet tamen eos, aut, si valet, districte corrigere, aut, si non valet, aequanimiter tolerare; et vel corrigendo illos quasi filios amplectitur, vel tolerando quasi ab hostibus exercetur. Scit namque quod per eorum superbiam laceretur vita justorum, scit

quod in ejus crimen extenditur quidquid talium pravitate peccatur, sed notam alieni criminis sustinere tanto minus metuit quanto et caput suum talia tolerasse cognoscit. De illo quippe scriptum est: Et cum iniquis deputatus est (Marc. XV, 28). De illo rursum dicitur: Languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Eant ergo arrogantes, et aestimatione pravorum vitam mordeant innocentum. Scit electorum Ecclesia et illorum facta, et horum verba tolerare, scit pravorum mentes tolerando convertere. Qui etsi converti nequiverint, eorum tamen ignominiam aequanimiter suffert. Perpendit quippe quia ad duplex ejus praemium proficit quod ex eorum meritis foris despicitur, quorum et intus vita laceratur.

74. Qui temporaliter extollitur, cadit.---Notandum vero quod non ait: Nec multitudo locorum extollat te, sed ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Omnis enim qui temporaliter extollitur eo ipso quo extollitur inclinatur, quia cum se exterius erigit, intus cadit. Eliu itaque casum cordis in elatione intuens, ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si voce arrogantium sanctae Ecclesiae diceretur: Cave ne, si universitatis veneratione extolleris, ab interna intentione curveris. Sequitur:

CAPUT XLI

VERS. 19.---Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

75. Apostolis et Ecclesiae fortibus ad praemia vocatis, Deus eorum vice debiles ad certamina roboravit.-- -Quos alios sanctae Ecclesiae robustos accipimus, nisi eos qui ad vincenda mundi hujus desideria et coeptis sublimibus et consummatis profectibus convalescunt? Magnitudo itaque ejus in robustorum suorum vita consistit, quia tunc gloriosior redditur, cum pro defensione veritatis ad mortem usque ab electis illius

constanti virtute certatur. Arrogantes igitur viri subductis de hoc mundo apostolis, subductis ad superna martyribus, quia fortasse doctiores valentioresque praepositos abunde deesse conspiciunt, quasi solos se remansisse intra Ecclesiam suspicantur. Unde dum se praeferunt, ei velut consulentes illudunt, dicentes: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si apertis exprobrationibus dicant: Nequaquam te magnitudinem habere confidas, quia subductis prioribus, patribus jam non habes de quorum vita glorieris. Dicunt haec profecto, nescientes quia omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit. Nam cum fortes ad praemium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat; cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum vires, quas remuneret, subministrat. De quibus eidem sanctae Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). In virtutem quippe antiquorum patrum, hi qui postmodum praelati sunt subrogantur, quia et cum annosa arbusta succiduntur, in eorum robur tenera virgulta succrescunt. Sed arrogantes viri convalescere non credunt quos infirmos aliquando noverunt; et permutatos venerari despiciunt, quos despicabiles fuisse meminerunt.

76. In Ecclesia justi multo pauciores quam iniqui. Superbi pastores quae patres eorum moriendo severunt, hoec exsultando metunt.---Quia vero in ea justiores paucos, iniquos autem numerosiores aspiciunt, sicut et in tritura frugum major est multitudo palearum, etiam justorum vitam ex iniquorum aestimatione contemnunt. Vident profecto quod nonnulli rectores illius, temporali potestate subnixi, ejusdem potestatis elatione pascuntur. Vident quod religionis reverentiam, quam huic mundo patres moriendo servaverunt, hi exsultando in terrenis gaudiis metunt; et perpendunt quidem quia robusti sunt, sed non fortitudine. Nam dum temporali potestate

fulciuntur, quasi quadam debilitate roborantur. Quanto enim exterius fortes sunt, tanto a cunctis fortitudinis viribus intus inanescunt. Et idcirco ab arrogantibus ei dicitur: Depone robustos fortitudine. Ac si aperte dicatur: Illi tibi veraciter robusti inhaeserant, qui in te hoc quod docendo locuti sunt, vivendo tenuerunt; nunc vero hi qui tibi praesident visione robusti sunt, non fortitudine, quia honorabiles quidem se ostentare non desinunt, sed tanto imbecilliores et contemptibiliores sunt, quanto honoris sui gloriam despici pro veritate pertimescunt. Quod arrogantes quidem de plerisque veraciter sentiunt, sed eo in elationis vitium corruunt, quo omnes quos praeesse conspiciunt tales arbitrantur. Neque enim debet plurimorum malum tendere in aestimationem cunctorum, quia etsi iniqui sunt quos cognoscentes dijudicant, nonnulli tamen sancti sunt quos ignorant. Triturae quippe tempus est, et adhuc grana sub paleis latent. Nullus ergo ex area fructus exspectabitur, si hoc solum in ea esse creditur, quod superficie tenus videtur. Igitur quia quos cernunt, despiciunt, et in antiquorum patrum ordinibus hos quos norunt subrogari contemnunt, apte subjungitur:

CAPUT XLII

VERS. 20.---Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

77. Nox Ecclesiae est, cum doctorum et fortium loca indocti ac debiles obtinent.---Ac si aperte arrogantes dicant: Ignorantiae tuae obscuritate non agas, ut in loco fortium numerositatem subroges infirmorum. Populi quippe nomine designantur, qui quasi vulgari consuetudini dediti, in cunctis quae appetunt passim vivunt. Noctem vero protrahere est ut pro robustis populi ascendant, si per negligentiam agitur ut doctorum et fortium loca indocti ac debiles sortiantur. Populi pro robustis ascendunt quando hi qui vivere inique didicerunt pastorum loca percipiunt. Quod recte quidem dici poterat

si humiliter diceretur. Arrogantes enim, etiam cum bona admonent, superstitionis suae vitium exercent. Nam plus, sicut et superius dictum est, increpando ferire appetunt quam consolando refovere. Unde mox subjungitur:

VERS. 21.--- Ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam.

Hoc profecto arrogantes Ecclesiae miseriam vocant, quod despectam Deo ejus multitudinem suspicantur; et eo illam altiori elatione contemnunt, quo et despectam Deo funditus suspicantur.

His igitur figurata expositione transcursis, jam nunc inferenda sunt quae moraliter sentiuntur, ut figura Ecclesiae cognita, quam expressam generaliter credimus, audiamus etiam quid ex his verbis in singulis specialiter colligamus. Ait itaque:

CAPUT XLIII

CAP. XXXVI, VERS. 18.---Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas.

78. SENSUS MORALIS.---In facienda correctione, subesse debet ira, non praeesse.---Omnis per quem necesse est aliena vitia corrigi semetipsum prius debet solerter intueri, ne dum aliorum culpas ulciscitur, ipse ulciscendi furore superetur. Plerumque enim mentem sub obtentu justitiae irae immanitas vastat, et dum quasi saevit zelo rectitudinis, rabiem explet furoris, justeque se facere aestimat, quidquid ira nequiter dictat. Unde et modum saepe ulciscendi transgreditur, quia mensura justitiae non frenatur. Dignum quippe est ut cum aliena corrigimus prius nostra metiamur, ut prius mens a sua accensione deferveat, prius intra semetipsam zeli sui impetum tranquilla aequitate componat, ne si ad animadvertenda vitia abrupto furore trahimur, peccatum

corrigendo peccemus, et qui culpam dijudicando insequimur, immoderate feriendo faciamus. Non autem jam correctio delinquentis, sed magis oppressio sequitur, si in ultione ira ultra quam culpa meretur extenditur. In correptione quippe vitiorum subesse menti debet iracundia, non praeesse, ut exsecutionem justitiae non dominando praeveniat, sed famulando subsequatur, et notum judicium possessa impleat, non possidens praecurrat. Bene itaque dicitur: Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. Quia videlicet si is qui corrigere nititur ira superatur, opprimit antequam corrigat. Nam dum plus quam debet accenditur, sub justae ultionis obtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Quod plerumque idcirco evenit, quia corda rectorum minus amori sunt solius creatoris intenta. Nam dum multa in hac vita appetunt, innumeris cogitationibus disperguntur; et cum subito subditorum culpas reperiunt, digne cum Deo eas judicare nequeunt, quia corda sua in curis transitoriis sparsa ad districtionis culmen colligere repente non possunt. Commoti ergo tanto minus ad ulciscenda peccata libram aequitatis inveniunt, quanto eam tranquillitatis suae tempore non requirunt. Unde cum Eliu diceret: Non te superet ira, ut aliquem opprimas, quatenus easdem causas injustitiae et irae superantis exprimeret, illico adjunxit:

CAPUT XLIV

IBID.---Nec multitudo locorum inclinet te.

79. Ex originali peccato inquieta hominis mutabilitas oritur. Cum qualitate rerum non possit, varietate saltem quaerit satiari.---In tot quippe locis inclinamur in quot supervacuis curis extendimur. Nam sicut locus est corporis spatium corporale, ita locus est mentis unaquaeque intentio cogitationis. Quae dum huc illucque impellitur, si delectatione aliqua cogitationis suae libenter occupatur, velut in quodam loco ponitur ut

quiescat. Nam quoties victi taedio a cogitatione in cogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco ad locum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant, quot subortae cogitationes unitatem bonae intentionis dissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debuerat cogitationi semper inhaereret. Recta mens staret, si non se innumeris motibus fluxa mutabilitate prosterneret. Sed dum nunc ista pertractat, nunc ad alia dilabitur, quasi per locorum multitudinem a statu suae rectitudinis inclinatur; et dum per plura se tendit, ab una, cui adhaerere debuit, intentione se dejicit. Qui tamen mutabilitatis usus ex primae praevaricationis vitio jam quasi in naturam venit. Nam cum stare animus in semetipso nititur, a semetipso aliquo modo etiam nesciendo derivatur. Humana namque anima ab unaquaque re cui intenditur fastidio impellente removetur. Sed dum inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docet quod aliunde pendet, quae quolibet posita non requiescit. Ad illum quippe suspensa est a quo formata. Et quia ad Deum solum appetendum facta est, omne autem quod infra appetit minus est, jure ei non sufficit quod Deus non est. Hinc est quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re, ut diximus, fastidio impellente removetur. Delectationis videlicet avida, quaerit quo pauset, unum vero quem sufficienter habere poterat amisit. Unde nunc per multa ducitur, ut quia qualitate rerum non potest, saltem varietate satietur.

80. Sancti adhaerendo Deo, huic anxietati medentur.---Sancti autem viri causa se observatione custodiunt, ne ab intentione sua mutabiliter dissolvantur, et quia idem esse appetunt, ad cogitationem qua Deum diligunt se solerter astringunt. In contemplatione namque creatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentis stabilitate perfruantur. Nulla eos tunc mutabilitas dissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semper indissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nunc conantes imitantur, quod post in munere gaudentes

accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amoris astrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4). Huic Paulus unitati intentione adhaeserat, dicens: Unum autem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo (Philip. III, 13). Nam si quid in eorum corde humanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; et cum quasi pueriliter cogitatio labitur, juvenili mox coercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentem continuo colligant, et in una quantum praevalent cogitatione componant. Quia igitur status mentis cogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur: Nec multitudo locorum inclinet te.

81. Deo ita vacantibus cavenda elatio.---Sed saepe dum viri justi animus in ipsa intentionis suae arce consistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit, dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suae rectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriae praesumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvis de se humilia sentiat, scit tamen magna esse quae agit. Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minime custodit. Quae dum custodire negligit, aut in eis minus proficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostra opera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorum scientia elationis aditus panditur, et ad operantis cor culpae manus admittitur, qua vastante rapiantur. Mira autem dispensatione agitur, ut conditor noster sublevatum prosperis animum subita concuti tentatione permittat, quatenus semetipsum in infirmitate verius videat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, jam seipso melior elationis fastu descendat. Unde et bene nunc subditur:

CAPUT XLV

VERS. 19.---Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

82. Ne de nobis praesumamus, Deus tentatione nos pulsari permittit.---Robusti quippe sunt motus cordis, cum nulla nisi quae virtutis sunt sentiunt. Sed magnitudinem et robustos motus deponimus, quando pulsante vitio cogimur pensare quid sumus. Robustos motus deponimus, quando jam non de virtute attollimur, sed in culpa consentiendo obrui de ipsa qua quatimur infirmitate formidamus. Multum namque de se animus confidit quando sibi ad votum vires suppetere conspicit. Jam sibi fiduciam sanctitatis arrogat, jam se idoneum etiam ad cuncta virtutum culmina quae sola cogitatione conceperit putat. Sed cum hunc tentatio subito oborta transverberat, eas quae natae de virtutibus fuerant, elatas cogitationes funditus turbat. Quasi securam quippe urbem inopinatus hostis ingreditur, et repentino gladio superborum civium colla feriuntur. Nihil ergo tunc nisi continuus luctus agitur, dum capta urbs animi a magnatum suorum gloria caede interveniente vacuatur. Unde nunc dicitur: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si aperte diceretur: Omne quod intrinsecus de bona actione intumueras reprime, et cordis motus quos ex recto opere robustos habueras depone, quia jam in ipsa adversitatis tentatione consideras quam frustra prius de te magna elatus aestimabas. Quae videlicet magnitudo idcirco absque tribulatione deponenda dicitur, quia nimirum cum per tentationem humilitas proficit, prospera est ipsa adversitas quae mentem ab elatione custodit. Sed tamen sine magna tribulatione non agitur, cum tranquilla mens irruente tentatione quasi repentino hoste turbatur. Ipsa namque tentationis adversitas dum se menti inserit, quasdam in illa tenebras gignit, eamque obscuritate suae amaritudinis turbat, quae apud se dudum virtutum dulcedine irradiante claruerat. Unde et apte subjungitur:

CAPUT XLVI

VERS. 20.---Ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.

83. Tentatio tenebras gignit, et procellas excitat.--- Nox quippe protrahitur cum suborta de tentatione tristitia consolatione concita non finitur. Nox protrahitur quia moeror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam dum mens posita in tentatione considerat quod a virtutis suae pristina soliditate repellitur, superductis moeroribus, quasi quibusdam tenebris caecatur, atque ab omni luce gaudii ejus oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne hoc quod esse dudum coeperat funditus amittat. Unde et bene dicitur quod in hac nocte pro robustis populi ascendunt, quia videlicet in hoc moerore tentationis pro robustis motibus indignae cogitationes et multiplices in corde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione conspicit jam pene amisisse quod fuerat, fluctus in se innumeros tumultusque coacervat, modo tranquillitatem suam quia perdidit dolet; modo ne usque ad prava opera corruat pertimescit; modo in quo culmine steterat meminit; modo in quo vitiorum profundo per delectationem jaceat attendit; modo ad resumendas vires se reparat; modo se eas posse resumere quasi victus jam fractusque desperat.

84. Hac in nocte multiplices cogitationes quasi populi tumultuantes premunt.--- Cum ergo super addictam mentem tam multiplices cogitationes prodeunt, hanc quasi in nocte populi consurgentes premunt. Quos nimirum populos non per se, sed per divinae protectionis auxilium Propheta subigere se posse praesumpserat, cum dicebat: Protector meus, et in ipso sperabo, subjiciens populos sub me (Psal. CXLIII, 2). Sanctis quippe mentibus populi subiguntur, cum ab eis per districtae severitatis praesentiam cogitationes stultae dissiliunt, ut non per abrupta phantasmatum rapiant, sed rationi subditae a corde humiliter conquiescant. Quia ergo positus in

tentatione animus, qui de se in prosperis majora praesumebat, tumultus spei desperationisque tolerat, recte nunc dicitur: Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Ac si aperte diceretur: In tentatione deprehensus, citius tenebras moeroris incide, ne qui in tranquillitate de te alta senseras, in perturbatione quoque deterius cogitationum te caligine confundas. Quod recte Eliu diceret, si tamen cui diceret sciret. Nam haec beato Job tanto minus congruunt, quanto ab illo omnia altius sciuntur. Quia vero, ut saepe diximus, arrogantes, dum praesumunt docere quos non debent, usque ad contumeliosa increpationum verba dilabuntur, subditur.

CAPUT XLVII

VERS. 21.---Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam.

85. Tunc cavenda est impatientia, quae in Job immerito impingitur.---Iniquitatem post miseriam sequitur, qui post mala quae pro correptione sustinet ferventi corde impatientiae se facibus inflammat. Quod beatum Job perpetrasse Eliu credidit, qui eum inter flagella positum liberis effari vocibus audivit, videlicet nesciens, quia omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientiae, sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni judicis sententia nec cum se justificaret erravit. Sed considerandum valde est quomodo cum diceret: Ne declines ad iniquitatem, de eadem iniquitate protinus subdidit: Hanc enim coepisti sequi post miseriam.

86. Superbi in arguendo modum servare nesciunt.--- Quid est hoc quod dum ad eam declinare vetat, de ea protinus quasi ad quam declinatum jam fuerit damnat, nisi quod arrogantes viri plus videri judices quam consolatores volunt? Unde et nonnunquam ea districtis sententiis feriunt, quae nata in corde suspicantur et

priusquam certa sit culpa delinquentium, profertur invectio districta verborum; et ante per sententiam percutitur, quam prodeat quod feriatur.

87. Sanctorum discretio in corripiendo.---Quamvis et justi viri plerumque pravis et occultis cogitationibus arguendo obviant; sed cum easdem cogitationes aliqua quae praeeunt opera demonstrant, plerumque ab auditorum suorum cordibus ea vitia quae necdum prolata sunt manu correptionis eradicant, sed jam illa subsequi conspiciunt ex aliis quae praecedunt. Sicut enim corporales medici quasdam aegritudines jam venisse inveniunt, quasdam vero ne veniant medentur, ita doctores sancti aliquando inventa vulnera saluti restituunt, aliquando vero agunt in mentibus ne vulnerentur. In quibus solerter intuendum est, quia sicut certa plerumque cum asperitate redarguunt, ita incertis vitiis et cum tranquillitate contradicunt; certa ferientes increpant, incerta praemunientes devitant. Quam quia arrogantes viri discretionis regulam nesciunt, sententiarum suarum jaculis sicut nota, sic incognita; sicut certa, sic etiam incerta configunt. Unde nunc ab Eliu dicitur: Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam. Quia vero ea quae subnexa sunt longiori allegatione protrahuntur, istum libellum hoc fine constringimus, ne immoderatius extendatur.

LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS.

Duodecim ultimi versus capitis XXXVI exponuntur, cum integro capite XXXVII, ingeniose quaesitis ad astruendam, tum doctrinam, tum ethicen christianam sensibus.

CAPUT PRIMUM.

1. Ex superborum recte dictis sumendum quod prosit, respuendum quod noceat.---Quisquis de magnis dictis arrogantium sumere scientiam nititur, providere solerter debet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur, ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quod loquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitia transfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sed tamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasi doctrinae hortum ingressi, de spinis rosas attingimus. Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carpere quod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasse improvide dictorum flos legitur, incauta legentis manus morum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogans profert aliquando quod redoleat, aliquando quod pungat. Sic igitur sumendum est de ejus doctrina quod fragrat, ut tamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat. Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbis sequentibus ad sola se prophetiae arcana sustulit. Ima enim moralitatis deserit, et ad prophetiae summa conscendit.

2. Superbi spiritu prophetiae aliquando repleti.---Nec mirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritu potuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit (I Reg. X, 6). Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeli accepisse verba rationabilia et asinam noverimus (Num. XXII, 28)? Sed sicut irrationale animal rationis verba edidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalis accessit, ita saepe quilibet indignus sancta verba per prophetiae spiritum accipit, sed tamen ad promerendam sanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendo emineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc Eliu Redemptoris nostri adventum humilem non humilis conspicit, et eum prophetando praedicat, quem elatis moribus impugnat, dicens:

CAPUT II

CAP. XXXVI, VERS. 22.---Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

3. Christus simul humilis in infirmitate et excelsus in fortitudine caeteros legislatores longe antecellit.---Ac si aperte dicat: Qui humilis videbitur in infirmitate, excelsus manet in fortitudine, Paulo hoc etiam attestante, qui ait: Quia et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). De quo recte subjungitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislator Josue, legislatores etiam prophetae; legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populum scimus. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullus est, quia isti gratuito vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, et ab his quae in semetipsis experti sunt praedicando alios reducunt. Redemptor autem noster homo sine peccato est, filius sine adoptione, nec perpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo ex humanitate loquitur, ut tamen eidem mundo ante saecula ex divinitate dominetur. Hunc Mediatorem Dei et hominum quidam legislatoribus similem fuisse crediderunt. Nam requirenti: Quem dicunt homines esse filium hominis? responderunt discipuli, dicentes: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis (Matth. XVI, 13). [d 1Kb] Sed nimirum Petro quam excelsus in fortitudine esset aperuit, cum eum veraciter intuens, a legislatorum aequalitate discrevit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Unde recte de illo sponsa in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum, et non inveni (Cant. III, 1). Et paulo post: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. De quibus rursum dicit: Vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Quos iterum percunctatur, dicens: Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III, 3).

4. Qui in nocte quaeritur, sed non nisi transcensis prophetis et patriarchis invenitur.---Dilectus namque per noctes in lectulo quaeritur, quia intra secreta cordis cubilia in tribulatione spiritus desideratur. Quem tamen quaerens sponsa non invenit, quia electa quaeque anima jam quidem amoris ejus facibus flagrat, sed adhuc quaesita negatur species, ut amantis desiderium crescat; et quasi in siti aqua subtrahitur, ut ejusdem sitis aestus augeatur, et quo hanc diutius sitiens desiderat, eo quandoque cum invenerit avidius sumat. Sed hanc quaerentem vigiles inveniunt, eamque vulnerant, et ejus pallium tollunt, quia unamquamque animam redemptoris sui jam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant, et si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest, subtrahunt, ut quo exuta ab hujus mundi onere redditur, eo is qui quaeritur, ab illa citius inveniatur. Bene autem subditur: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quia visionis ejus mens avida, nisi prophetarum aestimationem, nisi patriarcharum celsitudinem, nisi cunctorum hominum mensuram transcenderet, eum qui est super homines non inveniret. Transire ergo est vigiles, etiam eos quos miratur anima in ejus comparatione postponere. Et tunc is qui quaerebatur, cernitur, si homo quidem, sed tamen extra mensuras hominum credatur. Unde bene nunc dicitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Sed is videlicet per infirmitatem carnis nostris obtutibus apparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira judicia exhibuit, quae a nobis et cogitari possint, et comprehendi non possint. Ait namque: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Et rursum: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). In quibus nimirum judiciis Judaea repellitur, gentilitas aggregatur. Quod videlicet factum mirari possumus, sed

perscrutari nullatenus valemus. Unde et bene nunc ab Eliu subditur:

CAPUT III

VERS. 23.---Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem?

5. Judicia ejus scrutam, multo minus reprehendere non debemus.---Ac si dicat: Cujus perscrutari actio non potest, quo pacto reprehendi potest? Nemo enim bene judicat quod ignorat. Tanto ergo debemus sub ejus judiciis silendo quiescere, quanto et rationem judiciorum illius nos cernimus non videre. Unde et bene subditur:

CAPUT IV

VERS. 24.---Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

6. Angeli et doctores ea, etsi laudent, minime tamen cognoscunt. In Scriptura sacra viri aliquando angeli, aliquando autem perfectae vitae homines memorantur. Nam quia aliquando vir angelus dicitur, Daniel propheta testatur, dicens: Ecce vir Gabriel (Dan. IX, 21). Rursum, quia virorum nomine perfectae vitae homines exprimuntur, in Proverbiis sapientia loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito (Prov. VIII, 4). De Domino igitur viri canunt, cum ejus nobis potentiam vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opus ejus ignoratur, quia nimirum judicia illius ipsi etiam qui hunc praedicant impenetrata venerantur. Et sciunt ergo quem praedicant, et tamen ejus opera ignorant, quia cognoscunt per gratiam eum a quo facti sunt, sed ejus judicia comprehendere nequeunt, quae ab illo etiam super ipsos fiunt. Quod enim omnipotens Deus perspicue in sua actione non cernitur, Psalmista testatur, dicens: Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Et

rursum: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Atque iterum: Abyssus sicut pallium amictus ejus (Psal, CIII, 6). Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium (Eccle. XI, 5).

7. Occultorum Dei judiciorum exemplum in parvulis sine baptismo, vel post baptismum morientibus.---Ut enim unum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat. Et saepe fidelium filius sine fide rapitur, saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam proculdubio priusquam sint perpetrata puniuntur. Et quis ista recte sentiens dixerit quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnet? Occulta itaque sunt ejus judicia; et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. Dicat ergo: Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. Ac si aperte diceret: De quo fortes quique locuti sunt, ejus opera tuae mentis oculis absconduntur, quia mensuram tuae notitiae eo ipso quo humanitate circumscriberis transeunt. Sequitur:

CAPUT V

VERS. 25.---Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.

8. Deus nonnisi procul, etiam ab electis videtur.--- Omnis homo eo ipso quo rationalis est conditus, debet ex ratione colligere eum qui se condidit Deum esse. Quem nimirum jam videre est damnationem illius ratiocinando

conspicere. Cum vero dictum sit: Omnes homines vident eum, recte subjungitur: Unusquisque intuetur procul. Procul quippe eum intueri est non jam illum per speciem cernere, sed adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare. Procul illum hic etiam electi conspiciunt, quia necdum claritatem illius per acumen intimae visionis apprehendunt. Cui etsi jam per amorem juxta sunt, adhuc tamen ab illo terrenae inhabitationis pondere disjunguntur; et quamvis ei bene vivendo inhaereant, a contemplationis ejus specie longe se esse suspirant. Quem nimirum reprobi etiam cum ad judicium venientem viderint, procul intuentur, quia non eum in divinitatis forma, sed in sola qua et comprehendi potuit humanitate conspiciunt, quia videlicet eorum oculos reducta tunc ad memoriam sua male gesta reverberant, et dum ejus humanitatem vident, cujus divinitatis claritatem non vident, miro modo ab ejus visione quem conspiciunt longe fiunt. Sed cum dicitur: Memento quod ignores opus ejus, ac deinde subjungitur: Omnes homines vident eum, quem, sicut diximus, videre est transcendentem omnia ejus essentiam ex ratione colligere, valde mirandum est quod et ipsum cernimus, et ejus opus ignoramus. Dubii quippe de ejus essentia non sumus, et tamen in ejus judiciis incerti remanemus. Patet nobis quod summum est, absconditur quod minimum. Minus quippe sunt ejus opera quam ipse; et agentem cernimus, sed in actione caligamus: quia videlicet cur quid fiat incertum est, sed quis sit qui haec incerta faciat, incertum non est. Dicat ergo: Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul, quia eum, cujus judicia minime comprehendimus, esse per rationem videmus; quem tamen adhuc procul cernimus, quia ab ejus fortitudine nubilo infirmitatis nostrae separamur. Sequitur:

CAPUT VI

VERS. 26.---Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.

9. De Deo tunc tantum aliquid intelligere incipimus, cum eum nos digne cognoscere non posse sentimus.--- Superius dixerat: Ecce Deus excelsus: nunc iterum dicit: Ecce Deus magnus. Quid est quod de Deo loquens ecce dicit, et ecce repetit, nisi quod ecce dicimus de ea re quam in praesenti monstramus? et quia Deus ubique praesens est, cum de illo ecce dicitur, etiam non videntibus adesse memoratur. Bene autem eum vincere scientiam nostram narrat, quem videri ab omnibus dixerat, quia etsi ex ratione conspicitur, magnitudo tamen illius nulla nostri sensus subtilitate penetratur. Quidquid namque de claritate ejus magnitudinis scimus, infra ipsum est; et tanto ab ejus scientia longe repellimur, quanto ejus potentiam nos comprehendisse suspicamur. Nam quamvis in altum mens nostra rapiatur, ejus tamen magnitudinis immensitate transcenditur. Cujus tunc aliquid quasi ex parte cognoscimus, quando eum nos digne cognoscere non posse sentimus. Sequitur:

CAPUT VII

Ibid.---Numerus annorum ejus inaestimabilis.

10. Deus sine spatio immensus, sine initio aut fine aeternus.---Dicere utcunque aeternitatem voluit, et ipsam aeternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enim brevitatem temporis dilatare volumus, momenta per horas, horas per dies, dies per menses, menses autem per annos extendimus. Quia ergo peramplum quiddam dicere voluit, sed quid diceret latius non invenit, in Deo annos sine aestimatione numeri multiplicavit, dicens: Numerus annorum ejus inaestimabilis, ut dum ea quae apud se sunt prolixa multiplicat, aeternitatis longitudinem se metiri non posse infirmitas humana cognoscat. Tende itaque oculum in aeternitatem, ut videas Deum, vel

quando est a principio, vel quousque; et nusquam finis superior, quia esse non incipit; nusquam finis inferior, quia esse non desinit. Intra ipsum omnia coangustantur, ipse vero circa omnia sine spatio extenditur, sine loco dilatatur. Ecce cuncta quae facta sunt, ea ipsa circumscriptione qua creata sunt, superiori et inferiori fine cinguntur. Lege enim sua, quia a non esse incipiunt, festinant non esse.

11. Quaedam aeterna futura sunt, sed non fuerunt.--- Sed quaedam mirabiliter acceperunt ut quamvis ea finis superior inchoat, finis tamen inferior non constringat; et licet esse incipiant, esse in perpetuum non desistant. Horum vero aeternitas idcirco summae est aeternitati dissimilis, quia aeterna esse coeperunt. Cum ad extrema prospicimus, horum finem, qui omnino deest, non comprehendimus; eorum tamen initia cernimus, cum mentem retro revocamus; et dum in eis infra supraque animum ducimus, non capimus omnino quousque sunt, sed videmus ex quo. Deus autem quia quasi quiddam in eo per aeternitatem longum est, quod nec initio oritur, nec fine terminatur, nec ex quo in semetipso recipit, nec quousque, dicatur ergo: Numerus annorum ejus inaestimabilis. Per hoc ergo quod annorum illius numerus dicitur, diutinum ejus esse ostenditur. Per hoc vero quod inaestimabilis memoratur, hoc ipsum esse infinitum et incomprehensibile demonstratur. Sed quia humanis mentibus innotescat agnovimus, dum omnes homines vident eum; et quia ejus magnitudinem admirantes cernimus, dum annorum ejus numerus inaestimabilis habetur, restat jam ut etiam quid agat audiamus. Sequitur:

CAPUT VIII

VERS. 27.---Qui aufert stellas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum.

12. Sancti patriarchae et prophetae stellae fuerunt pluviam generantes.---Duo in hac vita sunt genera justorum: unum videlicet bene viventium, sed nulla docentium; aliud vero recte viventium, et eadem recta docentium, sicut et in coeli facie aliae stellae prodeunt quas nullae pluviae subsequuntur, aliae prodeunt quae arentem terram magnis imbribus infundunt. Igitur quoties in sancta Ecclesia recte quidam vivunt, sed tamen praedicare eamdem rectitudinem nesciunt, stellae quidem sunt, sed in siccitate aeris natae; quia per exemplum bene vivendi lucere caeteris possunt, sed per praedicationis verbum pluere nequeunt. Cum vero in ea quidam et recte vivunt, et aliis eamdem rectitudinem verbis praedicationis influunt, quasi ad proferendas pluvias in coelo stellae producuntur, quae sic vitae suae meritis luceant, ut etiam sermone praedicationis pluant. An non in hoc coelo astrum pluviae S. Moyses exstitit, qui cum de supernis emicuit, corda peccantium quasi arentem inferius terram sanctae exhortationis pluvia ad ubertatem germinis infudit? An non Isaias astrum pluviae ostensus est, qui in eo quod lucem veritatis praevidens tenuit, siccitatem infidelium prophetando annuntians rigavit? An non Jeremias et prophetae caeteri, velut in coelo positi astra pluviae fuerunt, qui in praedicationis culmine erecti, dum pravitatem peccantium libere increpare ausi sunt, quasi verborum guttis obcaecationis humanae pulverem rigando presserunt? Quorum videlicet animas ab hac corruptibili carne susceptas, quia ex praesenti vita superna judicia auferunt, quasi a coeli facie stellae pluviae subtrahuntur, et ad occultum astra redeunt, dum peractis suis cursibus sanctorum animae in thesauris dispositionis intimae reconduntur.

13. His subductis, missi apostoli, qui imbres tanquam gurgites effuderunt.---Sed quia terra aresceret si subductis stellis pluviae superna funditus fluenta cessarent, recte dicitur: Qui aufert stellas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Nam cum prophetas

abstulit, eorum vice Dominus apostolus misit, qui in similitudinem gurgitum pluerent, postquam subductis antiquis Patribus exteriora legis praedicamenta tacuissent. Stellas ergo pluviae abscondit, et ad instar gurgitum imbres fudit, quia dum praedicatores legis ad secreta et intima retulit, per dicta sequentium uberior vis praedicationis emanavit.

14. Post apostolos, sancti Patres doctrinam sacram auxerunt.---Possunt quoque per stellas pluviae, sancti apostoli designari, de quibus Judaeae reprobatae per Jeremiam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum, et serotinus imber non fuit (Jerem. III, 3). Stellas ergo pluviae Dominus abstraxit, atque ad instar gurgitum imbres fudit, quia cum de Judaea praedicantes apostolos abstulit, doctrina novae gratiae mundum rigavit. Quod utrumque factum in Ecclesia potest non inconvenienter intelligi, quia cum solutis corporibus ad secretos supernorum sinus apostolorum animas retulit, quasi a coeli facie stellas pluviae abscondit. Sed ablatis stellis pluviae, in morem gurgitum imbres dedit, quia etiam reductis ad superna apostolis, per expositorum sequentium linguas, divinae fluenta scientiae diu abscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi sub brevitate locuti sunt, hoc exponendo isti multipliciter auxerunt. Unde et non immerito ipsa expositorum praedicatio gurgitibus comparatur: quia dum multorum praecedentium dicta colligunt, ipsi in eo quod astruunt profundius dilatantur. Nam dum testimonia testimoniis jungunt, quasi ex guttis gurgites faciunt. Quorum verbis dum quotidie gentilitas docetur, quia peccatorum mens coelestem scientiam accipit, quasi stans in terra aqua gurgites ostendit. Sed nequaquam se eisdem apostolis expositores in scientia praeferant, cum exponendo latius loquuntur. Meminisse quippe incessanter debent, per quos ejusdem scientiae inventiones acceperunt. Unde et apte subjungitur:

CAPUT IX

VERS. 28.---Qui de nubibus fluunt.

15. Nec tamen apostolis hujus doctrinae primis traditoribus praeferendi.---Hi quippe de nubibus gurgites fluunt, quia si ex sanctis apostolis vis intelligentiae non inciperet, nequaquam per doctorum ora largior manaret. In Scriptura enim sacra aliquando per nubes, mobiles quique homines, aliquando prophetae, aliquando autem apostoli designantur. Per nubes quippe mobilitas humanae mentis exprimitur, sicut Salomon ait: Qui ventum observat, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit (Eccle. XI, 4). Ventum procul dubio immundum spiritum, nubes vero subjectos ei homines appellat; quos toties huc illucque impellit et revocat, quoties tentationes ejus in eorum cordibus suggestionum flatibus alternant. Qui igitur ventum observat, non seminat, quia qui tentationes venturas metuit, cor ad bona opera non proponit. Et qui considerat nubes, non metit, quia is qui ante humanae mutabilitatis terrorem trepidat, mercedis aeternae retributione se privat. Per nubes prophetae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12); id est, occulta scientia in prophetis. Per nubes quoque apostoli designantur, sicut per Isaiam dicitur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Ipsi igitur stellae, quia vitae meritis lucent; ipsi nubes, quia arentem nostri pectoris terram coelestis intelligentiae fluentis rigant. Si enim nubes non essent, nequaquam eos intuens propheta dixisset: Qui sunt isti, qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Imbrium itaque gurgites de nubibus fluunt, quia profundae praedicationes sequentium intelligentiae originem a sanctis apostolis acceperunt. De quibus adhuc nubibus apte subjungitur:

CAPUT X

IBID.---Quae praetexunt cuncta desuper.

16. Nubes cur apostoli dicantur.---Nubes cum desuper aerem praetexunt, si in coelum oculos attollimus, non coelum, sed ipsas intuemur; nec visus noster aethereas plagas penetrat, quia ei illas ipsa sua infirmitas occultat; et cum de coelo sol rutilat, prius interfuso aere pascitur, ut post in coelo solis radios contempletur. Quia ergo carnales homines sumus, cum superna appetere nitimur, quasi in coelum oculos levamus, et velut in coelum aciem intendimus, quia, pressi usu rerum corporalium, docere spiritalia conamur. Sed quia transire intellectus noster ad divina non sinitur, nisi prius per sanctorum praecedentium exempla formetur, quasi jam coetum noster oculus suscipit, sed nubes videt, quia comprehendere ea quae Dei sunt appetit, sed vix mirari ea quae hominibus collata sunt potest. Unde et alias dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5). Qui enim orientem solem contemplari non valet, irradiatos montes aspicit, et quia sol ortus sit deprehendit. Ex aeternis ergo montibus nos Deus illuminat, quia per admiratam vitam Patrum praecedentium, radio nos suae claritatis illustrat. Ecce in studio devotionis dominicae et charitatis accendimur, sed in hac devotione atque charitate melius harum nubium contemplatione formamur. Quid enim devotius Petro (Matth. XIV. 29)? Quid charius Joanne (Joan. XIII, 23)? Ille per devotionem fluida maris dorsa calcare non timuit, iste per amorem in ipso auctoris nostri pectore requievit; et qui ad corporalis coenae refectionem venerat, spiratale pabulum de sinu Redemptoris sumpsit.

17. Cur prophetae et antiqui Patres nubes quoque dicantur. Abraham obedientiam nos docet; Isaac patientiam; Jacob laboriosam vitam; Joseph castitatem; Moyses mansuetudinem; Josue constantiam; Samuel benignitatem; David pietatem et humilitatem.---Sed quia

signari per nubes etiam prophetas diximus, necesse est ut adhuc ad medium superiorum Patrum exempla deducamus. Ecce cum praeceptis coelestibus subdi per obedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrum vestigiis juvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui ad unam vocem dominicam cognatos ac patriam deserit, et pro adipiscenda aeterna haereditate ipsum ferire non trepidat quem senex jam et pene moriturus acceperat haeredem (Genes. XII, 4)? Cum patientiae virtutem apprehendere conamur, praecedentium exempla conspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui ligna portat, de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, et non loquitur; arae superponitur et non reluctatur (Genes. XXII, 7)? Quid ergo isto viro dici patientius potest, qui quasi ad solatium ducitur, et requirit; ad feriendum ligatur, et conticescit; et oblaturus holocaustum interrogat, offerendus in holocaustum tacet? Cum accingi ad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentibus sublevamur. Quid enim Jacob laboriosius, qui apud Laban tam longo tempore propinquus jure cognationis, opera exercuit servitutis, et vice obsecutus est famuli, ut perfrueretur praemiis haeredis (Genes. XXX, 26)? Cum arcem continentiae et castitatis ascendere nitimur, exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Joseph castius, qui ad desiderium petulantis dominae, jugo luxuriae premi non potuit etiam captivus? Et quidem hominibus exstitit servus, sed contra dominantem nequitiam et in servitio liber fuit (Genes. XXXIX, 12). Cum mansuetudine repleri concupiscimus, praecedentium exemplis adjuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, qui commissi sibi populi seditionem tolerat, et tamen irascentem Dominum pro eisdem suis persecutoribus rogat, seque pro illis divino furori objicit, quia in sancto ejus pectore etiam ex persecutione charitas ignescit (Exod. XXXII, 32)? Cum contra adversa mundi formare mentis constantiam nitimur, praecedentium consideratione fulcimur. Quid enim Josue constantius, qui ad explorandam gentium qualitatem missus, nec

proceritatis magnitudinem, nec numerositatis multitudinem expavit. Unde et easdem gentes, quas explorando non timuit, etiam praeliando prostravit (Josue X, 7). Cum benignitatis culmen apprehendere conamur, praecedentium exemplis instruimur. Quid enim Samuele benignius, qui de principatu regendi populi dejectus, successorem sibi humiliter requirit, inventumque ungit in regem, unctum mox patitur persecutorem (I Reg. X; XII, 1). A quo ne moriatur, trepidat; et tamen ne ei Dominus irascatur, rogat. Ipse quippe cum mitteretur, ait: Audiet Saul, et interficiet me (I Reg. XVI, 2). Et ei per semetipsam Veritas dicit: Quousque tu luges Saulem, cum ego abjecerim eum (Ibid., 1)? Quid ergo isto viro benignius dici potest, qui et hunc non vult divinitus percuti a quo formidat occidi? Cum ad pietatis atque humilitatis celsitudinem tendimus, praecedentium exemplis levamur. Quid enim David misericordius, quid humilius dici potest, qui a rege reprobo pro victoriis contumelias recepit, qui de manu hostili Israeliticam gentem fortis eripuit, et tamen ipse ne moriatur quasi debilis fugit (I Reg. XVII, 18, 19); qui et se electum divino judicio, et persecutorem suum reprobum agnoscit, et tamen eidem persecutori suo crebrae satisfactionis humilitate se subjicit, qui persecutoris lanceam tollit, oram chlamydis detruncat, atque ad cacumen montis protinus properat, et uno eodemque tempore quia occidendi potestatem habuerit ostentat, et ne occidatur rogat?

18. More nubium extensa super nos illorum sanctorum vita legimur.---Quia ergo in cunctis quae spiritaliter appetimus exemplis praecedentibus informamur, bene de his nubibus dicitur: Quae praetexunt cuncta desuper. More enim nubium extensa super nos patrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinis infundamur. Et quasi intuentes coelum prius nubes aspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus, et post illa quae sunt coelestia experiendo penetramus. Sed quia nequaquam harum nubium, id est antiquorum

patrum, vita nobis virtusque patesceret, nisi eam nubes aliae, id est sancti apostoli lumine suae praedicationis aperirent, ad has nubes quae praedicando mundum circumeunt sermo redeat, et quid per illas Dominus in mundo egerit ostendat. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 29, 30.---Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

19. Sancti Dei tentoria sunt, in quibus apud nos habitat et ambulat. Paulo Romam petente, latens in ejus pectore quasi sub tentorio ibat Deus.---Extendit nubes Dominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens, eos in mundi latitudinem circumquaque diffundit. Bene autem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentorium quippe in itinere poni solet. Et cum praedicatores sancti in mandum mittuntur, iter Deo faciunt. Unde scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malac. III 1). Et unde rursum per Psalmistam dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Et rursum: Deus, cum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris per desertum, terra mota est (Ibid., 8). Deus enim, qui per semetipsum non localiter ubique est, per praedicatores suos in mundi partes localiter ambulat. Unde etiam per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). Iter quippe per eos agit, dum humanis cordibus eorum se eloquio infundit. Atque in hoc itinere tentoria Dei sunt haec eadem corda sanctorum, quibus quasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad mentes hominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur. Hinc est quod simul omnis synagoga tentorium vocatur, cum cessasse a praedicatione sacerdotes Dominus per Jeremiam queritur, dicens: Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas (Jerem. X, 20).

Hinc rursum de exterminatione ejus dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum (Thren. II, 6). Quia enim in unius populi cultu tunc Dominus inter homines latuit, eumdem sibi populum tentorium vocavit. Unde et recte nunc nubes istae ejus tentorium dicuntur, quia ad nos Deus per gratiam veniens, intra praedicatorum suorum mentes operitur. An Paulus ejus tentorium non erat, cum a Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum ad corda mortalium veniens, in ejus mente Dominus quiescebat (Rom. XV, 19)? Nubes quippe erat hominibus, tentorium Deo, quia quem praedicando, infundebat audientibus, hunc invisibiliter in mente retinebat. Idem rursus dum catenis vinctus Romam peteret Paulus occupaturus mundum, latens in ejus pectore quasi sub tentorio ibat Deus (Act. XXVIII, 15), quia et occultus videri non poterat, et per verba praedicationis proditus iter inchoatae gratiae sine cessatione peragebat. Nubes ejus Moyses exstitit, cum priusquam plebi Israeliticae ducatum praeberet, quadraginta annis in deserto permanens, et sublimia appetens, a conversatione populi segregatus vixit. Sed tentorium Dei factus est, cum ad revocandum populum in Aegyptum missus ibat (Exod. III, 10), portans invisibilem in corde veritatem, cum omnipotens Deus, qui patescebat in opere, latebat in corde. Et ubique praesens omnia continens, iter in suo famulo in Aegyptum veniens faciebat. Unde scriptum est: Ivit Deus in Aegyptum, ut redimeret sibi populum (Exod. XV, 13, sec. LXX). Ecce ire dicitur, per cujus incircumscriptam praesentiam cuncta continentur, quia is qui ubique ex majestate est quasi in via gressus ponit ex praedicatione.

20. Deus per sanctos fulgurat, cum edit miracula. Haec in praedicatoribus necessaria.---Sed eisdem sanctis praedicatoribus nequaquam ad persuadendum verba sufficiunt, nisi etiam miracula addantur. Unde cum dictum sit: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, recte subjungitur: Et fulgurare lumine suo desuper. Quid

enim sentire fulgura, nisi miracula debemus? de quibus per Psalmistam dicitur: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. CXLIII, 6, sec. LXX). Per has ergo nubes lumine suo desuper fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat.

21. Extremorum etiam terminorum mundi conversio. Britannia fidei subdita.---Cumque nubes istae verbis pluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt, extremos etiam mundi terminos in divinum amorem convertunt. Unde recte subditur: Cardines quoque maris operiet. Quod faciendum quidem Eliu vocibus audivimus, sed auctore Deo jam factum cernimus. Omnipotens enim Dominus coruscantibus nubibus cardines maris operuit, quia emicantibus praedicatorum miraculis, ad fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim pene cunctarum jam gentium corda penetravit; ecce in una fide Orientis limitem Occidentisque conjunxit; ecce lingua Britanniae, quae nil aliud noverat, quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, jam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrore refrenatur, ut prava agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam pervenire concupiscat. Unde hic quoque convenienter adjungitur:

CAPUT XII

VERS. 31.---Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.

22. Per eosdem praedicatores nubibus designatos, et terror infligitur, et esca datur.---Per haec nimirum verba praedicatorum, id est guttas nubium, per haec fulgura miraculorum Deus populos judicat, quia eorum corda territa ad poenitentiam vocat. Nam dum superna audiunt, dum mira opera attendunt, mox ad corda sua redeunt, et se de anteactis pravitatibus affligentes, aeterna tormenta pertimescunt. Sed per easdem nubes per quas terror infligitur, etiam esca datur, quia magna praedicatorum dispensatio est, ut sic sciant superbientium mentes affligere, ut etiam afflictas noverint consolationis eloquio nutrire, quatenus et peccantes de aeternis suppliciis terreant, et poenitentes de superni regni gaudiis pascant. Unde bene ipse dispensationis ordo servatus est, ut ordinate Eliu diceret quod per has nubes prius judicat populos, et postmodum escas praebet, quia nimirum omnipotens Deus per praedicatores suos prius nos de prava actione corripiens concutit, et postmodum per spem consolans nutrit. Si enim divina dispensatio per has nubes judicium modo non ageret, nequaquam eisdem nubibus dixisset: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Et rursum, si per eas jejuna nostra corda non pasceret, nequaquam de esurientibus populis discipulis Dominus diceret: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16). Quod sic tunc eorum manibus factum credimus, ut hoc eorum verbis quotidie fieri sine cessatione videamus. Quid enim agit Petrus, cum per epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur? Quid Paulus, quid Joannes per epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant? Dicatur ergo: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Ac si aperte diceret: Si sanctos suos in ministerium praedicationis extendit, eorumque verba miraculis

adjuvat, totius mundi limites ad fidem vocat, per quae et prius superbientes judicat, et post per verbum consolationis nutriens in spe humiles roborat.

23. Non omnibus fides datur.---Sed cum escas dare mortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sed multis, quia videlicet scriptum est: Non omnium est fides (II Thess. III, 2). Et quibusdam dicitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan, VIII, 47). Et rursum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Et rursum: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Unde in ipsa quoque sancta Ecclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent; humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sed humiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divini eloquii praedicamenta communicant, sed apud se immanes in tumore perseverant. Unde hic quoque, postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiae latitudo signata est, apte subjungitur:

CAPUT XIII

VERS. 32.--- Immanibus abscondit lucem.

24. Superbientibus veritatis cognitio denegatur.--- Immanes quippe sunt, qui se elatis cogitationibus extollunt. Quos contra per Isaiam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Quos contra etiam Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Sed his immanibus lux absconditur, quia nimirum superbientibus veritatis cognitio denegatur. Unde per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25): sapientes et prudentes videlicet superbientes vocans. Qui enim non subjunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innotuit, non acumen. Unde et

alias dicitur: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). Atque ut ostendatur haec eadem parvitas quid vocatur, adjungitur: Humiliatus sum, et liberavit me (Ibid., 6). Quia ergo sunt multi in Ecclesia, qui parvuli esse despiciunt, etiam in humilitatis loco immanes apud se esse minime desistunt. Hos plerumque videas honoribus extolli, voluptatibus perfrui, rerum multiplicitate dilatari. Hi saepe nil praecipue nisi praeesse caeteris appetunt, a multis timeri gratulantur; recte vivere negligunt, et rectae vitae famam habere concupiscunt; adulationes quaerunt, favoribus intumescunt. Et quia in rebus sibi copiose praesentibus prompti sunt, ventura gaudia non requirunt. Cumque eos multiplex actio occupat, etiam a semetipsis alienos demonstrat. Et tamen si qua fidei tentatio exsurgat, quia in ea saltem specie tenus continentur, hanc verbis, hanc laboribus defendunt, et patriam coelestem vindicant, nec tamen amant.

25. Multi pro repromissionis terra pugnant, quam minime tamen diligunt. Exemplum Gaditarum et Rubenitarum.---Quos bene apud Moysen filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse exprimunt, qui multa pecora et jumenta possidentes, dum extra Jordanem ea quae viderant campestria concupiscunt, in repromissionis terra haereditatem habere noluerunt, dicentes: Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regionis uberrimae est ad pastum animalium; et nos servi tui habemus jumenta plurima precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem (Num. XXXII, 4). Qui igitur jumenta plurima possident, Jordanem transire refugiunt, quia quos multa mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae non requirunt. Sed ipsa eos quam specie tenus tenent, fides increpat, ne otii delectatione torpescant, atque exemplo suo alios a laboris tolerantia, et studio longanimitatis frangant. Unde eis per Moysen dicitur: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes

filiorum Israel (Ibid., 7)? Sed quia erubescunt non defendere quod confitentur, pro eadem fide quam professi sunt, ad certamen properant, eamque non sibi, sed proximis vindicant. Unde et ad Moysen dicunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulisque nostris urbes munitas; nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel (Ibid., 16). Qui mox fortes pro aliis veniunt, et repromissionis terram ab hostibus liberant, et relinquunt; atque ad pascenda armenta extra Jordanem redeunt. Multi quippe quamvis fideles, curis praesentibus occupati, quasi armenta extra Jordanem pascunt, quia contra fidem baptismatis tota mente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Qui tamen ut, diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionum armis accinguntur. Hostes fidei superando trucidant, et haereditatem terrae repromissionis, id est fructum fidei non amant; sicque pro illa pugnant, ut tamen sua pignora extra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent, affectum in ejus habitatione non habent. Unde ad campestria redeunt, quia ab altis cacuminibus montium quasi a spe coelestium dilabuntur, ut extra repromissionis terram bruta animalia nutriant, quia ad pascendos variis desideriis irrationabiles animi motus elaborant, quia aeternae lucis quanta sit claritas nesciunt qui transitoriis occupationibus obcaecantur; et dum de terrenis rebus superbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt.

Unde recte nunc dicitur: Immanibus abscondit lucem. Sed tamen aliquando hos immanes superna gratia respicit, atque ipsis rerum abundantium occupationibus affligit, eorumque prosperitatibus adversas quidem, sed utiles tribulationes interserit, ut contristati ad cor redeant, atque in perituris rebus quam inaniter occupentur agnoscant. Unde hic quoque postquam subtracta lux dicitur, apte subjungitur:

CAPUT XIV

IBID.---Et praecipit ei ut rursus adveniat.

26. Veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibus absconditur, afflictis et humiliatis revelatur.--- Quia veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibus absconditur, afflictis humiliatisque revelatur. Lex quippe advenit, cum afflicta mens ipsas quas de perituris rebus tribulationum tenebras tolerat agnoscit, quia nisi aliquid ex lumine interno perciperet, nec hoc ipsum quia lumen perdiderat videret. Quod intelligi specialiter etiam de Judaeis potest, qui idcirco Redemptori nostro in carne venienti contradicere ausi sunt, quia apud semetipsos immanes exstiterunt. Sed his immanibus lux absconsa est, quia superbi lumen veritatis dum persequuntur, amiserunt. Sed quia in fine mundi ad fidem recipiendi sunt, recte subjungitur: Et praecipit ei ut rursus adveniat. Unde etiam per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Tunc quippe ad eos lux revertitur, cum ipsi ad confitendam Redemptoris nostri potentiam revertuntur.

27. Deus, ut vult, lumen aut abscondit, aut revelat.--- Si autem in manibus, nequaquam per dativum casum unum nomen, sed duas partes orationis accipimus; potest intelligi, quia in manibus lux absconditur, cum apud rectum judicem iniqui quique in suis operibus caecantur. Cui tamen praecipitur ut rursus adveniat, quia dum peccatores se suis viribus salvari non posse cognoverint, gratiae lumen accipiunt, et protectionis intimae radiis illustrantur, ut majore ardore postmodum coelestem patriam diligant, quam prius in terrena delectatione flagrabant. Sed haec cum de coelesti patria loquimur, cui inesse mira claritate praedita angelorum agmina audimus, cui rerum omnium conditor praesidet, quam visione sua reficiens replet, cui vera haereditas lux est et defectus ejusdem luminis nullus est, ad nosmetipsos mentem reducimus, et quod terrena gestemus membra cogitamus, pensamus quod, nati in tenebris atque a radiis

intimae lucis alieni, tanto nequius viximus quanto, rebus corporalibus dediti, a spiritualibus longius degebamus. Qua consideratione permotum cor ac male sibi conscium trepidat, et tantae illius quam audit patriae civem se fieri posse desperat. Unde hic quoque apte subjungitur, quo mens pavida ad fiduciam reducatur. Nam de hac luce mox subditur:

CAPUT XV

VERS. 33.---Annuntiat de ea amico suo quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

28. Hominibus pene desperantibus coelestem gloriam promittit Deus.---Amicus veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). Amicus quippe animae custos dicitur. Unde non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur, ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid., 15). De hac igitur luce aeternae patriae amico suo Deus annuntiat quod possessio ejus sit, ut nequaquam se infirmitatis suae fragilitate desperet, nequaquam hoc quod creatus, sed quod recreatus est penset, sed tanto certius sciat quia illius lucis claritatem possideat, quanto nunc vitiorum pulsantium tenebras verius calcat. Bene autem in promissione subjungitur: Et ad eam possit ascendere. Quid enim difficilius quam homini in terra edito terrena et fragilia membra gestanti, coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcana penetrare?

29. Christus pacem inter angelos et homines composuit. Aequales nos angelis fecit.---Sed eorumdem spirituum ad nos conditor venit, seque hominem etiam sub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam

dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantis vitae scandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiam pietate summa creans, ima suscipiens, ima cum summis junxit. Hinc est quod eodem Rege nato, angelorum chori in ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devicta pravae vitae discordia, hos quos dudum despexerant, cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitia disjunxerat, jam nunc in terra nata bonitas jungat. Hinc est quod ante incarnationem ejus in Testamento veteri adorasse homo angelum legitur, nec tamen adorare prohibetur (Genes. XVIII, 2); sed post Mediatoris adventum, cum se Joannes adorando angelo prostravisset, audivit: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10; XXII, 9). Quid est enim quod prius aequanimiter se concedebant adorari, post ab homine angeli recusant, nisi quod prius hominem carnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdem carnalibus corruptionibus redemptum, quo abjectiorem noverant, justius contemnebant; postmodum vero humanam naturam eo jam subjectam habere non poterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsos ductam videbant? Neque enim jam debebat in membris subjecta despici, quae in ipso membrorum capite meruit praelata venerari. Is ergo qui propter nos minor angelis exstitit aequales non angelis virtute suae minorationis fecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui, resurgendo de vita confidi, ascendendo de coelestis patriae haereditate gloriari, ut quo caput praeisse conspiciunt, illuc se subsequi et membra gratulentur. Unde bene ab eodem nostro capite dicitur: Ubicunque corpus fuerit, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Unde Petrus ait: In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis (I Pet. I, 4). Unde Paulus dicit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus

habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1).

30. Solus Christus coelum ascendit, quod solis ejus membris patet.---Sed si nos quoque, qui editi in terra sumus, coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritas dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)? Cui nimirum sententiae statim obiviat quod haec eadem Veritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Quae sibi in verbis suis non discrepat, sed ad inquirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in ejus fide nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum Dominus caput factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo igitur ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13), quia dum nos unum cum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage sese quotidie ad coelos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas, unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suo conspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendat sollicite quo caput praecessit, et quae ad vivendum praeceptis astringitur, ad sperandum exemplo roboretur; confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum se sociam sciat, atque in suo capite praelatam se etiam angelis gaudeat. Dicatur igitur recte de hac luce aeternae patriae: Annuntiat de ea amico suo quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Sed valde mira sunt ista, valde terribilia, quod homo in terra editus, atque a coelesti patria exigentibus meritis longe damnatus, non solum ad statum conditionis reducitur, sed etiam gloriosius exaltatur, ut qui paradisum perdidit

coelum recipiat; et non solum hunc debiti sui reatus non teneat, sed huic post culpam dona cumulatius excrescant, ut ille contemptor Dei, ille imitator diaboli, si ad fructum poenitentiae redeat, usque ad celsitudinem contemplandae intimae lucis ascendat. Cujus itaque cor non in hujus pietatis admiratione exsiliat? Cujus torpor non in sublevatione tantae considerationis expavescat? Unde et apte subjungitur:

CAPUT XVI

CAP. XXXVII, VERS. 1.---Super hoc expavit cor meum, et motum est de loco suo.

31. Considerata aeternae patriae luce, mens in ecstasim rapitur.---Quia pavor dum mentem percutit, hanc a semetipsa alienam reddit, nonnunquam Latini interpretes cestasim pavorem vocant, sicut per Psalmistam dicitur: Ego dixi in pavore meo, projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Ubi videlicet non pavor, sed excessus dici poterat; sed pavor illic pro excessu ponitur, quia sicut in excessu, ita in pavore alienatur animus. Unde hic quoque considerata luce aeternae patriae, recte subjungitur: Super hoc expavit cor meum. Ac si dicat: In admirationis excessu se transtulit, et quia novae spei spiritu mens afflata est, semetipsam qualis in vetusta cogitatione fuerat reliquit.

32. Cor, terrenis despectis, ad sola coelestia suspirat.---Bene autem dicitur: Et motum est de loco suo. Locus quippe humani cordis est delectatio vitae praesentis. Sed cum divina aspiratione tangitur locus nostri cordis, fit amor aeternitatis. Consideratione igitur aeternae patriae de loco suo animus movetur, quia derelictis infimis, in supernis cogitationibus ponitur. Prius enim quae essent aeterna nesciebat, in praesentium delectatione torpuerat, simulque ipse transiens amore transeuntia tenebat. Sed postquam quae essent aeterna

cognovit, postquam supernae lucis radios raptim contemplando contigit, admiratione summorum sese ab infimis suscitatus elevavit, ut nulla jam ei nisi quae aeterna sunt libeant, et, despectis transeuntibus, sola quae permanent, requirat. Bene ergo dicitur: Super hoc expavit cor meum, et motum est de loco suo, quia pigrum cor, et terrenis dudum cogitationibus deditum, cum repente per excessum se ad summa suspendit, cogitationis infimae locum mutavit. Sed quia per semetipsam in amore praesentis saeculi prostrata mens dormitat, et nisi divinae gratiae aspiratione pulsetur, in suis delectationibus frigida insensibilisque torpescit, necesse est ut quomodo interna cogitatione tangatur, vel qualiter ad spiritalia sensificetur, adjungat. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 2.---Audiet auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

33. Deus prius timore judicii nos castigat, postea coelestis dulcedinis consolatione reficit.---Mos sacri eloquii est ut cum audire aliquid per auditum insinuat, audiri eumdem auditum dicat, sicut Habacuc ait: Domine, audivi auditum tuum, et timui (Habac. III, 1). Unde hic quoque dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus. Notandum vero est quod vox Dei non in gaudio, sed in terrore audiri perhibetur, quia nimirum peccator quisque dum sola quae terrena sunt cogitat, dum cor oppressum infimis cogitationibus gestat, si repente divinae gratiae aspiratione tangitur, hoc ante omnia intelligit, quod cuncta quae agit districta aeterni judicis animadversione puniantur. Auditio igitur vocis Dei prius in terrore fit, ut postea vertatur in dulcedinem, quia ante nos districti judicii timore castigat, ut jam castigatos supernae dulcedinis consolatione reficiat. Nam cum nos violenta rerum temporalium delectatio possidet, et mentis nostrae oculos in somno torporis premit, si manu subita superni

respectus excitamur, diu clausos mox eosdem ad veritatis lucem oculos mentis aperimus, quae egimus mala meminimus, quam districtus judex contra haec veniat videmus: versatur mente quantus ille sit tanti judicis adventus, quae tunc illa sit hominum angelorumque frequentia, quanta vi contra reprobos et ardentia pugnent elementa, quam terribiliter aeterna prodeat de districti judicis ore sententia, qua reprobis dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Eorumdem poena reproborum ante oculos volvitur, et quae sint gehennae tenebrae, cum gravi amaritudinis obscuritate pensatur. Quia ergo superbum cor prius terrore concutitur, ut concussum in amore solidetur, recte nunc dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus. Ubi et bene subjungitur: Et sonum de ore illius procedentem

34. Utrumque praestat spiritus sanctus de ore Domini procedens.---Sonus de ore Dei est vis timoris de superna irruens aspiratione, quia cum nos de venturis Dominus aspirando replet, procul dubio de male gestis praeteritis terret. Potest autem per os Dei, unigenitus designari Filius, qui sicut brachium ejus dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur, de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? de quo Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); ita etiam os dicitur. Hinc est enim quod propheta ait: Os enim Domini locutum est haec (Isai. LVIII, 14). Per quem nobis omnia loquitur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum, sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus, ut cum Graecam, vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Graeca verba monstramus. Os ergo Domini non immerito ipsum accipimus. Unde et ei sponsa in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Ac si dicat: Tangat me dulcedine praesentiae unigeniti Filii redemptoris mei. Per sonum vero oris potest ejusdem Domini sanctus Spiritus designari. Unde et alias in ejusdem Spiritus significatione scriptum est: Factus est

repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). Sonus igitur de ore Domini procedit, cum consubstantialis ei Spiritus ad nos per Filium veniens, surditatem nostrae insensibilitatis rumpit, sicut de eodem sono incircumscripto atque incorporeo os Domini loquitur, dicens: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Potest ergo et per terrorem vocis vis formidinis, et per sonum oris dulcedo consolationis intelligi, quia quos Spiritus sanctus replet, prius eos de terrena actione terrificat, et postmodum spe coelestium consolatur, ut tanto post confidendo de praemiis gaudeant quanto prius sola supplicia conspiciendo metuebant. Hinc est quod de unigeniti Spiritu quasi de hoc oris sono Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Ecce conversorum terror vertitur in potestatem, quia dum mala sua poenitendo puniunt, usque ad exercendum judicium ascendunt; ut hoc in Deo posse accipiant, quod prius de Deo ipsi metuebant. Judices quippe fiunt qui supernum judicium perfecte timuerunt, et aliena jam peccata incipiunt dimittere qui prius formidaverant ne retinerentur sua. Sed quia hoc ipsum judicium quod spiritaliter agitur modo a carnalibus non videtur, sunt nonnulli qui Deum res humanas curare non aestimant, et eas ferri fortuitis motibus putant. Contra quos recte subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 3.---Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.

35. Dei erga summa et infima providentia.---Ac si aperte diceretur: Qui summa regit, etiam extrema non

deserit, quia sic impenditur maximis, ut tamen haec eadem cura regiminis non praepediatur a parvis. Qui enim ubique praesens, et ubique aequalis est, etiam in dissimilibus sibi ipsi dissimilis non est. Aeque ergo omnia respicit, aeque cuncta disponit, qui in omnibus locis praesens, nec localiter tenetur, nec varia curando variatur. Si autem coelos sanctos praedicatores accipimus, Propheta attestante qui ait: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1), postquam per sonum oris adventus Spiritus sancti designatur, recte subjungitur: Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.

36. Miracula cur in Ecclesiae exordiis concessa.--- Sunt namque nonnulli qui cum mira apostolorum opera audiunt, quod accepto Spiritu sancto mortuos verbo suscitarent, ab obsessis daemonia pellerent, umbra infirmitates amoverent (Act. V, 12, seq.), ventura quaeque prophetando praedicerent, et unigenitum Verbum Dei, omnium gentium loquentes lingua, praedicarent (Act. II, 4), quia has virtutes nunc in Ecclesia non vident, subtractam jam ab Ecclesia supernam gratiam suspicantur, nescientes pensare quod scriptum est: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10). Tunc quippe sancta Ecclesia miraculorum adjutoriis indiguit, cum eam tribulatio persecutionis pressit. Nam postquam superbiam infidelitatis edomuit, non jam virtutum signa, sed sola merita operum requirit, quamvis et illa per multos cum opportunitas exigit ostendat. Scriptum quippe est: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Ubi ergo omnes fideles sunt, quae causa exigit ut signa monstrentur? Unde citius fortasse satisfacimus, si quid de ipsa apostolica dispensatione memoremus.

37. Signa non fidelibus, sed infidelibus data.---Paulus namque egregius praedicator Melitem veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii

dysenteria febribusque vexatum, orando salvavit (Act. XXVIII, 8), et tamen aegrotanti Timotheo praecepit, dicens: Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Quid est, Paule, quod aegrum infidelem orando ad salutem revocas, et tantum adjutorem Evangelii more medici per alimenta curas, nisi quod idcirco fiunt exteriora miracula ut mentes hominum ad interiora perducatur, quatenus per hoc quod mirum visibiliter ostenditur ea quae admirabiliora sunt invisibilia credantur? Signo quippe virtutis pater Publii sanandus fuerat, ut mente revivisceret, dum miraculo ad salutem rediret; Timotheo autem adhibendum foris miraculum non erat, quia jam totus intus vivebat. Quid est ergo mirum si, propagata fide, crebro miracula non fiunt, quando haec ipsi quoque apostoli in quibusdam jam fidelibus non fecerunt? Elevatis ergo coelis, Dominus inferiora considerat, quia et ablatis summis praedicatoribus, incessanter etiam infima nostrae infirmitatis curat. Et quasi subter coelos lumen illius, terminos respicit, quia post sublimem vitam praecedentium etiam peccatorum mores actusque gratiae suae illustratione comprehendit. Qui etsi virtutum signa nunc per vitam fidelium crebro non exerit, ab eisdem tamen fidelibus per virtutem operum nunquam recedit. Potest etiam lumen illius super terminos terrae ita intelligi, quod praedicatio supernae gratiae dum gentes ad fidem colligit, intra semetipsam mundi limites clausit.

38. Divinae gratiae miraculum in conversione peccatorum in extremis positorum.---Vel certe termini terrae. sunt fines hominum peccatorum. Et saepe contingit ut plerique Deum deserant, et vitae suae tempora in desideriis carnalibus expendant; sed tamen superna gratia respecti in extremis suis ad Deum redeunt, quae sint judicia aeterna cognoscunt, cunctaque quae se perverse egisse meminerint, fletibus puniunt, atque haec vere se insequi rectis operibus ostendunt. Quibus

subsequente justitia, profecto totum dimittitur quod ante deliquerunt. Hinc enim per prophetiae spiritum Anna dicit: Dominus judicabit fines terrae (I Reg. II, 10), quia nimirum anteactam vitam Deus non judicat, quando posteriora peccatorum respectu supernae pietatis illustrat. Hinc Moyses ait: Primogenita asini mutabis ove (Exod. XIII, 13). Per asinum quippe immunditia, per ovem vero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia in innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quae Dei sacrificio imponat. Quia ergo post prava opera peccator convertitur, et ab actionum suarum tenebris juxta finem aliquando revocatur, recte nunc dicitur: Et lumen illius super terminos terrae. Sed gravi luctu afficit eadem gratia, quae post facinora mentem replet. Nam male gesta ad memoriam reducit, sibique hominem quam sit juste damnandus ostendit. Unde fit ut peccatum omne quod se egisse reminiscitur, quotidianis fletibus insequatur; et quo magis valet jam quod justum est cernere, eo ardentius appetit injustum sese gemitibus punire. Unde apte subjungitur:

CAPUT XIX

VERS. 4.---Post eum rugiet sonitus.

39. Afflante et lucente gratia, poenitentiae gemitus et rugitus audiuntur.---Quem enim Dominus illustrando repleverit, ejus vitam proculdubio in lamentum vertit; atque illuminatae menti quo magis aeterna supplicia insinuat, eo hanc durius de transacta nequitia gemitibus fatigat; et dolet homo quod fuit, quia bonum jam incipit videre quod non fuit; odit qualem se fuisse meminit, amat qualem se esse debuisse cognoscit, et solam jam poenitentiae amaritudinem diligit, quia caute considerat in quantis voluptatibus sua delectatione peccavit. Bene ergo dicitur: Post eum rugiet sonitus, quia cum mentem

Deus ingreditur, constat proculdubio quod mox poenitentiae gemitus sequatur, ut ei jam salubriter flere libeat, quae prius de iniquitatibus flenda jucunditate gaudebat. Sed quo uberius culpa fletur, eo altius cognitio veritatis attingitur, quia ad videndum internum lumen polluta dudum conscientia lacrymis baptizata renovatur. Unde post poenitentiae rugitum apte subjungitur:

CAPUT XX

IBID.---Tonabit voce magnitudinis suae.

40. Vox Dei torpentem peccatorem excitans, tonitrui similis.---Voce enim magnitudinis suae Deus tonat, cum se nobis bene jam per lamenta praeparatis quam sit magnus in supernis insinuat. Quasi enim de coelo tonitrus procedit cum nos incuria negligentiaque torpentes respectus gratiae pavore subito percutit, atque in terra positi sonum de superioribus audimus, quia terrena cogitantes superni terroris sententiam repente pertimescimus, et mens bene jam de summis sollicita trepidat, quae prius in infimis male secura torpebat. Sed istius visitationis occultae quibus modis se nobis insinuet terror ignoratur; neque ipsius mentis acie comprehenditur, cujus ad melius intentio commutatur. Unde apte subjungitur:

CAPUT XXI

IBID.---Et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

41. Quibus modis haec vox se in aures cordis insinuet ignoratur.---Vox Domini auditur cum gratiae ejus aspiratio mente concipitur, cum insensibilitas occultae surditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatum virtutis intimae clamore penetratur. Sed istam vocem supervenientis Spiritus, quae se in aures cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit investigat.

Pensare enim non valet invisibilis virtus quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibus recedat. Unde et bene per Joannem dicitur: Spiritus ubi vult spirat; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, et quo vadat (Joan. III, 8). Vocem enim spiritus audire, est vi compunctionis intimae in amorem invisibilis conditoris assurgere. Sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur per ora praedicantium quibus se ad nos occasionibus fundat. Et nemo scit quo vadat, quia cum unam praedicationem multi audiunt, intelligi proculdubio non potest quem deserens abjiciat, aut cujus ingrediens in corde requiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hanc uno modo intuentium corda penetrantur, quia qui invisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibus causarum semina incomprehensibiliter plantat. Hinc est quod resuscitato Lazaro quidam crediderunt, sed tamen Judaeorum plurimi ad persecutionis zelum ex hac ipsa resuscitatione commoti sunt (Joan. XI, 45). Unum ergo idemque que miraculum quod aliis lumen fidei praebuit, alios per invidiae tenebras a lumine mentis excaecavit. Hinc est quod uterque latro et eamdem et suae morti similem mortem Redemptoris vidit (Luc. XXIII, 39); sed eum superbiendo alter contumeliis lacessere non timuit, quem timendo alter honoravit; atque in una re una utriusque cogitatio non fuit, quia hanc internus arbiter invisibiliter modificando distinxit. Sed hi occultae aspirationis modi, quia comprehendi nostra cogitatione nequeunt, nimirum divinae vocis vestigia nesciuntur. Bene ergo dicitur: Et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. Unde et adhuc subjungitur:

CAPUT XXII

VERS. 5.---Tonabit Deus voce sua mirabiliter.

42. Mirabiliter sonat Deus, quia silenter et occulta vi coelesti simul cibo reficit.---Voce sua Deus mirabiliter tonat, quia occulta vi corda nostra incomprehensibiliter

penetrat. Quae dum latentibus motibus premit in timore, et format in amore, quanto ardore sequendus sit aliquo modo silenter clamat, et fit cujusdam impulsionis nimietas in mente, cum nihil sonet in voce. Quae tanto apud nos valentius perstrepit, quanto et ab omni exteriori strepitu aurem nostri surdescere cordis facit. Unde et anima ad semetipsam mox hoc intimo clamore collecta miratur quod audit, quia vim compunctionis incognitae percipit. Cujus ipsa admiratio bene apud Moysen manna desuper veniente signatur (Exod. XVI, 15). Dulcis enim cibus qui de supernis accipitur manhu vocatur. Manhu enim dicitur Quid est hoc? Et quid est hoc dicimus, quando hoc quod cernimus nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem internae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat, Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit insolite miratur. Et quia cum hac voce torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae protinus usus mutatur, ut anima superno spiritu afflata, et in summis appetat quae contempserat, et contemnat in infimis quae appetebat, recte subjungitur:

CAPUT XXIII

IBID.---Qui facit magna et inscrutabilia.

43. Mira et stupenda in peccatoris conversione Deus operatur.---Ut enim homo terrenis usibus deditus, iniquis desideriis pressus, subito ad nova efferveat, atque ad consueta frigescat, exterioribus curis renuntiet, in internis contemplationibus anhelet, quis hanc virtutem supernae vocis considerare sufficiat? quis considerando comprehendat? Magna sunt quae per vocem suam Dominus facit, sed minus magna essent si perscrutari potuissent. Facit ergo magna et inscrutabilia, quia ostendit foris perfectionem operis, sed latet intus ipsa qualitas operationis. Voce sua foris etiam per apostolos

insonat, sed corda audientium per seipsum interius illustrat, Paulo attestante qui ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6). Quamvis ergo nostris mentibus supernae vocis auditum non ipsi praebeant, missi tamen sunt, ut verbis nobis exterioribus condescendant. Unde apte subjungitur.

CAPUT XXIV

VERS. 6.---Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.

44. Sancti praedicatores quorum conversatio in coelis est, infirmis tamen fratribus condescendunt.---Quia Psalmista ait: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 8), quid hoc loco nivem, nisi per lucem justitiae candida accipimus corda sanctorum? Aquae autem ductae in superioribus constipantur, ut nives fiant. Sed cum hae ipsae nives ad terram veniunt, in aquarum iterum liquorum vertuntur. Aquae igitur sunt praedicatorum mentes: quae dum ad contemplanda superna se erigunt, altiori intellectu solidantur. Cumque in summa consideratione rapiuntur, virtutem confirmationis accipiunt. Sed quia adhuc in terris fraterna dilectione retinentur, semetipsas ab alto intellectu modificant, et infirmis humiliter praedicantes more nivium corda arentia liquatae rigant. Nives ergo ad terram de coelestibus veniunt, cum sublimia corda sanctorum quae jam solida contemplatione pascuntur pro fraterna charitate ad humilia praedicationis verba descendunt. Sicut enim nix terram cum jacet operit, cum vero liquatur rigat, ita sanctorum virtus et per firmitatem suam apud Deum vitam peccatorum protegit, et per condescensionem suam quasi liquefacta arentem terram ut fructus proferat infundit. Et quia aqua prius ab infimis trahitur, ut post a superioribus sparsa reddatur, sancti

quique etiam cum in virtutum arce consistunt, unde elevati sunt considerant, ne alienae infirmitatis abjecta contemnant. Quasi ergo aquae ad terras de quibus sublevatae sunt redeunt, dum condescendentes justi peccatoribus reminisci non desinunt quod fuerunt. Certe aqua in terris adhuc Paulus fuerat, cum legem carnaliter sapiebat; sed ductus ad coelestia, in nivem versus est; quia quod prius infirmum sapuit ad soliditatem verae intelligentiae commutavit; et tamen condescendens fratribus quasi nix ima repetiit, quia et post virtutum culmina quam fuerit indignus agnoscit, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor (I Tim. I, 13), etc. Ecce quam clementer suae imbecillitatis reminiscitur, ut aliorum aequanimiter infirma patiatur. Quasi enim ad terram de qua sumpta fuerat post coelum aqua rediit, dum post tanta suae contemplationis arcana peccatorem se Paulus meminit, ut prodesse humiliter peccatoribus possit. Videamus itaque aqua haec in nivis soliditatem vertenda qualiter trahatur ad summa. Ait: Sive mente excedimus, Deo (II Cor. V, 13). Videamus qualiter ad ima nix redeat, ut dum liquatur infundat. Ait: Sive sobrii sumus, vobis (Ibid.). Videamus qua manu ducitur, ut et jacens elevari valeat, et sublevata revocari. Ait: Charitas enim Christi urget nos (Ibid., 14). Quia igitur charitas Christi, quae sanctorum mentes ad superna sublevat, eas pio moderamine pro fraterna dilectione etiam ad humilitatem condescensionis format, recte dicitur: Qui praecipit nivi ut descendat in terram. Ubi et apte subjungitur: Et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae.

45. Hiems est vita praesens, in qua sanctorum praedicatorum abundant pluviae.---Hiems quippe est vita praesens, in qua nos etsi jam spes ad superna erigit, adhuc tamen mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit, quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Habet autem haec hiems pluvias, rectorum procul dubio praedicationes. De quibus

videlicet pluviis per S. Moysen dicitur: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Hae nimirum pluviae hiemi congruunt, aestate cessabunt, quia cum nunc carnalium oculis vita coelestis absconditur, necesse est ut sanctorum nobis praedicationibus irroretur. Cum vero aeterni judicii aestus incanduerit, nullus verba praedicantium necessaria tunc habebit, quia, veniente judice, ad cor suum quisque reducitur, ut sancta jam cum agere non valet sentiat, et rectum quod sequi debuit ex tortitudinis suae poena cognoscat. Unde bene per prophetam dicitur: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis (Jerem. XII, 3). In die enim occisionis sanctificantur reprobi, quia tunc sancta quae debuerunt agere sentiunt, cum digna pravitatis suae supplicia jam declinare non possunt. Quia autem praedicationes sanctae cum vita praesenti, id est pluviae cum hieme cessabunt, recte exeunti animae, atque ad aeternae felicitatis aestiva properanti, sponsi voce suadentis dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit (Cant. II, 10). Transeunte quippe hieme, imber recedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo carnis corruptibilis torpor astrinxerat, omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorum vocibus nunc obscurius audimus. Praecipit igitur Dominus nivi, et hiemis pluviis, ut in terram descendant, dum aspiratione sancti spiritus pro corrigendis peccatoribus corda sanctorum ad ministerium praedicationis humiliat. Ubi recte additur: Et imbri fortitudinis suae.

46.---Imber fortitudinis, praedicatio divinitatis; imber infirmitatis, praedicatio humanitatis Christi.---Imber quippe fortitudinis Dei est praedicatio divinitatis. Nam imber infirmitatis est praedicatio ejus incarnationis, de qua per Paulum dicitur: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Et rursum: Si crucifixus est ex

infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Sic autem sancti viri humanitatis ejus infirma praedicant, ut auditorum suorum cordibus etiam divinitatis fortia infundant. Audiamus per tonitruum nubis, imbrem fortitudinis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Audiamus etiam imbrem infirmitatis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Audiamus imbrem fortitudinis: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat (Ibid., 3). Audiamus etiam imbrem infirmitatis: In propria venit, et sui eum non receperunt (Ibid., 11). Imbri ergo fortitudinis suae praecipit ut in terram descendat, quia sanctorum suorum vocibus sic nobis humanitatis suae infirma praedicat, ut nobis etiam mira et fortia suae divinitatis innotescat. Sed cum virtutem nostri conditoris audimus, statim ad corda nostra formidine compellente reducimur, et tantum super nos judicem perpendentes, quae digne, quaeve egimus indigne, pensamus. Unde et bene subjungitur:

CAPUT XXV

VERS. 7.---Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

47. Cognoscendo Deum nosmet agnoscimus, et severius judicamus.---Mala enim quae agunt homines, pensare contemnunt. Sed cum virtutem supernae districtionis audiunt, pravorum operum hoc quod se deprimit pondus agnoscunt. Praedicationis quippe verbis pulsati evigilant, ut pensent ad quae supplicia sese antiquae actionis meritum trahat. Dum ergo imber fortitudinis in terram descendit, in manu uniuscujusque signatur, ut sua opera sciat, quia dum virtus incomprehensibilis majestatis agnoscitur, ab unoquoque subtilius sua vita pensatur

48. Naturali lumine, tanquam lege mentis, pravum et rectum innotescunt.---Quod tamen intelligi et aliter potest. Creator namque omnipotens a cunctis insensibilibus irrationabilibusque distinctum rationabilem creaturam hominem condidit, quatenus quod egerit ignorare non possit. Naturae enim lege scire compellitur, seu pravum sive rectum sit quod operatur. Nam ad judicium pro actione cur venit, si potuit nescire quod egit? Et ipsi ergo qui praeceptis dominicis erudiri contemnunt, utrum bona an mala sint quae faciunt sciunt. Nam si bona se facere nesciunt, cur de aliquibus factis in ostentatione gloriantur? Rursum si mala se agere ignorant, cur in eisdem factis alienos oculos declinant? Ipsi enim sibi testes sunt, quia sciunt malum esse quod agunt, quod videri ab aliis verentur. Si enim veraciter malum esse non crederent, nequaquam hoc ab aliis videri formidarent. Unde et bene per quemdam sapientem dicitur: Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi (Sap. XVII, 10). Quia dum de facto suo conscientiam pulsans timor redarguit, ipsa sibi testimonium perhibet damnabile esse quod agit. Quo contra per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum (I Joan. III, 21). Fugiant ergo iniqui humanos oculos, semetipsos certe fugere non possunt. Quia enim malum quod faciunt noverunt, habent testem conscientiam, habent judicem rationem suam. In peccato igitur quod committunt prius contra se judicium suae rationis inveniunt, et post ad districtionem aeterni examinis perducuntur. Et hoc est fortasse quod per Psalmistam dicitur: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8). Quia dum miro ordine dispositionis occultae malum non permittitur nesciri quod agitur, et suo se jam judicio peccator in conscientia condemnat, et post condemnationem propriam ad aeterni judicis sententiam properat. Abyssum ergo abyssum invocare est de judicio ad judicium pervenire. Eant ergo praedicatores sancti, redarguant facta peccantium, auditores autem pravi contemnant verba justorum, defendant quantum voluerint

pravitates suas, atque impudenter gestas impudentius defendendo multiplicent: certe ipsi sibi in conscientia testes sunt quia excusabiles non sunt. Eo enim ipso quo rationabilem creaturam Deus hominem condidit, in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

Sed quia Eliu de pravitate singulorum sententiam protulit, illico ad ipsum pravitatis auctorem, per quem unumquodque malum oboritur, mentis oculos deflectit, ut quia uno hoc versu pravi capitis membra perstrinxerat, etiam hoc ipsum membrorum caput sub brevitate describat. Vel certe quia superius, nubium Dei virtutes intulerat, agit nunc ut contra bonorum vitam etiam adversarii impugnationes innotescat. Nam sequitur:

CAPUT XXVI

VERS. 8.---Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur.

49. Diaboli antrum Antichristus, et reprobi omnes.--- Quis alius nomine bestiae, nisi antiquus hostis accipitur, qui deceptionem primi hominis saevus impetiit, et integritatem vitae illius male suadendo laniavit? Contra quem prophetae vocibus de sancta electorum Ecclesia in antiquum statum restauranda promittitur: Et mala bestia non transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Sed haec bestia cum post Redemptoris adventum, post praedicatorum voces, quasi post tonitruum nubium in fine mundi illum damnatum hominem qui Antichristus vocatur invaserit, quid aliud quam latibulum suum ingreditur, ut in antro proprio demoretur? Vas quippe illud diaboli antrum ac latibulum bestiae est, ut insidians hominibus viam hujus vitae carpentibus, in illo et per signa lateat, et per malitiam occidat. Qui tamen omnium reproborum corda etiam nunc priusquam apertus appareat possidet, eaque per occultam malitiam quasi proprium antrum tenet, atque ad omne quod nocere bonis appetit in eorum se

obscuris mentibus abscondit. An Judaeorum persequentium corda antrum hujus bestiae non fuerunt, in quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit clamantium: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6)? Et quia ad lacerationem mentis pertingere tentando non potuit in Redemptore nostro (Matth. IV, 3), ad mortem carnis anhelavit. Haec nimirum bestia multa electorum corda tenuit, sed hanc ab illis moriens Agnus excussit. Unde et in Evangelio dicit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Qui miro rectoque judicio dum confessiones humilium illuminans suscepit, superborum oculos deserens clausit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum; catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII, 20, 21). Tenebras quippe Dominus ponit, cum peccatis judicia rependens, lumen suae intelligentiae subtrahit. Et nox efficitur, quia pravorum mens ignorantiae suae erroribus caecatur. In qua omnes bestiae silvae pertranseunt, dum maligni spiritus sub opacitate fraudis latentes in reproborum corda pravitates suas explendo percurrunt. In qua et catuli leonum rugiunt, quia nequissimarum sed tamen eminentium potestatum ministri spiritus importunis tentationibus insurgunt. Qui tamen a Deo escam expetunt, quia nimirum capere animas nequeunt, nisi justo judicio praevalere divinitus permittantur. Ubi et apte subjungitur: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocaverunt (Psal. CIII, 20). Quia veritatis lumine per carnem apparente, a fidelium mentibus excussi, quasi ad cubilia sua reversi sunt, dum sola infidelium corda tenuerunt. Quod igitur illic leonum cubile, hic antrum bestiae dicitur.

50. Bonorum mentes diabolus aliquando ingreditur, sed in eis non moratur.---Notandum vero magnopere aestimo quod bestia haec non solum antrum suum ingredi, sed in eo etiam morari perhibetur. Aliquando namque etiam bonorum mentes ingreditur, illicita

suggerit, tentationibus fatigat, rectitudinem spiritus ad delectationem carnis deflectere conatur, delectationem quoque ad consensum perducere nititur, sed tamen resistente superno adjutorio praevalere prohibetur. Intrare ergo in mentes bonorum potest, sed in eis morari non potest, quia cor justi hujus bestiae antrum non est. Quos enim quasi proprium antrum possidet, eorum mentes procul dubio immorans tenet, quia et prius in eis cogitationes usque ad iniqua desideria et post iniqua desideria usque ad nequissima opera perducit. Neque enim student reprobi suggestiones ejus recta judicii manu repellere, cujus voluntatibus appetunt subdita delectatione servire. Cumque in eorum cordibus pravum quid oritur, mox per studium delectationis enutritur; et cum sibi minime resistitur, protinus ex consensu roboratur, statimque consensus ad opus perducitur, opus vero etiam consuetudine gravatur. Recte ergo in antro suo morari haec bestia dicitur, quae tandiu cogitationes reproborum tenet, quousque eorum vitam etiam aculeo pravi operis perforet. Unde bene ad Judaeam Dominus per prophetam dicit: Quousque morabuntur in te cogitationes noxiae (Jerem. IV, 14)? Neque enim reprehendit cur veniant, sed cur morentur. Et in bona enim corda cogitationes illicitae veniunt, sed tamen morari prohibentur, quia recti quique ne captivandam domum conscientiae praebeant, ab ipso cordis limine hostem fugant. Qui et si quando repentinis suggestionibus usque ad primum vestibulum subripuerit, ad consensus tamen januam non pertingit. Huic nimirum bestiae, impulsu subitae formidinis victus, januam cordis Petrus negando aperuit, sed citius cognoscendo restitit, flendo clausit (Matth. XXVI, 70). Quia vero antiquus hostis persecutorum corda non solum intrando tenuit, sed etiam tenendo possedit, dicatur recte: Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Quantum namque in Judaeorum mentibus demorata sit discimus, cum illorum consilia attestatione evangelicae narrationis audimus. In illa namque describitur, cum Redemptorem

nostrum vivificare mortuos cernerent, in mortem ejus quanta anxietate crudelitatis insanirent, quot explere contra illum prava desideria ardenter vellent, sed tamen populum timerent (Joan. XI, 24, 49); quot occasiones occidendi quaererent, et invenire non possent (Matth. XXVI, 3, 4); quot ad votum suae saevitiae alienigenarum manibus usi sunt, quia eum quem legaliter interimere ipsi non poterant feriendum gentibus tradiderunt, ut ex sola potestate Romanus praeses ageret quod ex sola malitia ut agi debuisset ipsi anhelarent (Joan. XVIII, 28). Unde et apte subjungitur.

CAPUT XXVII

VERS. 9.---Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

51. Christus a Judaeis et gentilibus persecutionem passus.---Scriptura sacra cum contra Arcturum interiora memorat, diversam Aquilonis partibus Austri plagam designat. Unde in hoc eodem libro scribitur: Qui facit Arcturum, et Orionas, et interiora Austri (Job. IX, 9). Quia igitur interiora Austri sol ferventior tenet, in Arcturo vero cursum omnimodo non habet, interiorum nomine plebs Judaica, Arcturi autem vocabulo hoc in loco populus gentilis exprimitur. Hi enim qui unum atque invisibilem Deum noverant, ejusdemque legi saltem carnaliter serviebant, quasi sub meridiano sole ferventes in fidei calore tenebantur. Gentiles autem quia nullam scientiam supernae cognitionis attigerant, velut sine sole frigidi sub Aquilone remanebant. Quia vero tempestas impellit, frigus autem torpore opprimit, recte nunc dicitur: Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Ac si aperte diceretur: A Judaeis surgit malitia persequens, et a gentilibus potestas premens. Neque enim miracula fieri legis praecepta vetuerant, et tamen Judaei pro eisdem miraculis interimere humani generis Redemptorem quaerebant (Joan. XI, 48). Unde explere

hoc quod coeperant non valentes, ad Pilati praetorium concurrerunt, ut ipse hunc perimeret quem injuste perimentem lex nulla cohiberet (Joan. XVIII, 28). Ab interioribus ergo tempestas atque ab Arcturo frigus prodiit, dum quod Judaea ex invidia petiit, hoc gentilis judex ex Romana auctoritate perpetravit. Unde bene contra hanc eamdem invidiam adhuc subditur:

CAPUT XXVIII

VERS. 10.---Flante Deo concrescit gelu.

52. Judaeorum corda invidiae gelu obduruerant.--- Quia quo fidelium cordibus Spiritus sanctus aspiravit, quo majora virtutum miracula contulit, eo in infidelium mentibus gravioribus invidiae torpor excrevit, atque inde contra Deum plebs infidelis obduruit, unde humilis populus anteactam duritiam, qua se astrinxerat emollivit. Deo enim flante in gelu versi fuerant, qui visis miraculis invidentes dicebant: Ecce totus mundus post eum abiit (Joan. XII, 19). Conspiciebant signa, cernebant per ministros ejus miracula, totum jam mundum secuturum fidei praedicamenta praevidebant; et tamen quo sanctus Spiritus mundum repleverat (Sap. I, 7), eo illorum mentes arctius invidiae malitia ligabat. Aqua ergo in gelu versa fuerat dum, eunte post Deum mundo, Judaea in invidia pigra remanebat. Sed quia supernae potestati suppetiit etiam tantae crudelitatis duritiam solvere atque ad amandum se corda infidelium liquare, post hoc gelu mox bene subditur:

CAPUT XXIX

IBID.---Et rursum latissimae funduntur aquae.

53. Quorumdam postea emollita, et in pluviam liquata.---Post gelu quippe Dominus latissimas aquas fudit, quia postquam Judaeorum saevitiam usque ad

mortem pertulit, eorum corda protinus ab infidelitatis duritia amoris sui aspiratione liquefecit; ut tanto post desiderabilius ad obediendum currerent, quanto praeceptis illius prius obstinatius restitissent. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: Sicut glacies in sereno, sic resolventur peccata tua (Eccli. III, 17). Ab hoc frigidi torporis gelu solvi Propheta desideraverat, cum dicebat: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro (Psal. CXXV, 4). De his aquis, id est ad Deum concurrentibus populis, rursum dicitur: Mittet verbum suum, et liquefaciet ea, flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII, 18). Aquae de gelu currunt, quia plerique ex duris persecutoribus magni praedicatores fiunt. Gelu igitur in aqua liquatur, cum torpor interni frigoris ad irrigationem vertitur praedicationis. An Paulus gelu non erat, qui acceptis epistolis Damascum pergens (Act. IX, 2), in corde fidelium quasi in terra jactata verbi Dei semina, ne ad perfectionem operum surgerent, restringere quaerebat? Sed gelu hoc in aquam rediit, quia quos persequendo prius premere studuit, hos postmodum fluentis sanctae exhortationis infudit; ut tanto uberior electorum messis exsurgeret, quanto hanc imber Dei etiam ab ore persecutoris irrigaret. Unde et bene subditur

CAPUT XXX

VERS. 11.---Frumentum desiderat nubes.

54. Electi frumentum sunt, cui Verbi divini imber necessarius.---Quid enim electi quique sunt, nisi frumenta Dei coelestibus horreis recondenda? Quae nunc in tritura areae paleas tolerant, quia in hac purgatione sanctae Ecclesiae mores contrarios reproborum portant, quousque haec internus agricola ventilabro judicii dirimat, et in superna habitacula electos suos, quasi munda jam grana suscipiens, aeternis paleas ignibus tradat. Unde bene per Joannem dicitur: Cujus ventilabrum

in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Sed hoc frumentum quousque ad perfectionem fructuum veniat, nubium pluvias exspectat ut crescat, quia bonorum mens praedicantium verbis infunditur, ne ab humore charitatis desideriorum carnalium sole siccetur. Hoc frumentum supernus agricola in mundo surgere ac nubes desiderare conspexerat, cum dicebat: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate autem Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 37). Qui igitur hic frumentum, illic messis, qui vero hic nubes, illic operarii vocantur, quia praedicatores sancti et nubes sunt, et operarii; nubes videlicet per doctrinam, operarii per vitam; nubes quia verbis influunt, operarii quia non desinunt agere quod loquuntur. Unde et subditur;

CAPUT XXXI

IBID., 6.---Et nubes spargunt lumen suum.

55. Nubes sunt sancti praedicatores.--- Nubes enim lumen spargere est praedicatores sanctos exempla vitae et loquendo et agendo dilatare. Sed quamvis annuntiationis intimae lumen spargant, non tamen ad convertenda omnium quae appetunt corda perveniunt. Nam sequitur:

CAPUT XXXII

VERS. 12.---Quae lustrant cuncta per circuitum, quocunque eas voluntas gubernantis duxerit.

56. Universa lustrant, Deo eorum cursus gubernante.- --Saepe enim praedicatores sancti exhortari quosdam volunt, sed nequeunt. Saepe quosdam declinare appetunt, sed tamen internae instigationis impulsu

exhortari eos instantissime compelluntur. Videamus nubem Dei quomodo gubernantis manu, et ad ea quae non appetit, ducitur, atque ab impulsu suo iterum gubernantis manu retinetur. Certe Paulus cum vestimenta sua excutiens a Corinthiis discedere vellet, audivit: Noli timere, sed loquere, et ne taceas, propter quod ego tecum sum, et nemo opponetur tibi ut noceat te, quoniam multus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9). Rursum cum ad Thessalonicenses voluisset ire, retentus est, dicens: Volui venire ad vos ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit me Satanas (I Thess. II, 18). Neque enim per semetipsum Satan praepedire tanti apostoli vias potuit, sed occultae dispensationis usibus, dum adversatur, nesciens deservivit; ut nimirum Paulus dum ad alios vellet accedere, nec valeret, eis a quibus recedere non poterat aptius prodesset. Nubes igitur Dei cuncta per circuitum lustrant, quia praedicationis luce mundi fines illuminant. Sed quia divinis nutibus subditae nequeunt explere quod volunt, ire non possunt, nisi quo eas voluntas gubernantis duxerit. Unde et adhuc subjungitur:

CAPUT XXXIII

IBID.---Ad omne quod praeceperit eis super faciem orbis terrae.

57. Et internos motus moderante.---Saepe enim cum gubernantis voluntate perducuntur; aliter agere appetunt, sed aliter disponuntur. Nam plerumque quosdam auditores suos student blande corrigere, et tamen eorum sermo in asperitatem ducitur. Plerumque quosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorum vigor per mansuetudinis spiritum refrenatur. Sicut ergo non possunt ire quo volunt, ita etiam nequeunt agere sicut volunt. Quia enim eos internus arbiter tenet cum mittit, ita illos etiam modificans suscipit cum perducit, ut aliquando in cogitatione alia disponant, sed alia in opere peragant;

aliquando aliter inchoent, sed aliter consumment. Quia igitur juxta hoc quod sibi praecipitur serviunt, dicatur recte: Quocunque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae. Eo enim apertiorem viam praedicationis inveniunt, quo ad hanc non suis, sed praeceptoris sui nutibus ducuntur. Unde adhuc subditur:

CAPUT XXXIV

VERS. 13.---Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocunque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.

58. Non Judaeis tantum, sed etiam gentilibus concessa Evangelii praedicatio.---Una tribus profecto Juda intelligitur, quae in Scriptura sacra clara ac multiplex prae caeteris memoratur. Quae in hoc quod ex se Redemptoris nostri carnem protulit, speciale prae omnibus munus accepit. Terra autem Dei simul omnis Judaea nominatur, quia quae tunc ei fidei suae fructum protulit, cum totus sub idolorum cultu delapsis gentibus mundus erravit. Locus autem misericordiae Dei est ipsa gentilitas, cujus culpas districtus judex si juste animadverteret, ad reconciliationem gratiae nunquam veniret. Quae cum nulla apud Deum merita habuit, reconciliationis tamen gratiam ex sola misericordia accepit. Unde bene per Paulum dicitur: Gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. XV, 9). Unde rursus scriptum est: Qui quondam non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti (I Pet. II, 10). Nubes ergo suas Deus ducit, sive in una tribu, sive in terra sua, seu in quocunque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri, quia praedicatores Veteris Novique Testamenti aliquando soli tribui Judae contulit, et Israel pene totum ex prava regum gubernatione reprobavit. Aliquando et in terra sua has pluere nubes facit, quia eumdem Israeliticum populum ad antiquam gratiam post correptionem captivitatemque revocavit.

Aliquando de loco suae misericordiae eas clarescere voluit, quia per praedicatores sanctos etiam gentibus virtutum miracula ostendit, ut sola misericordia a jugo erroris absolveret, quos ingenitae perfidiae ira deprimebat. Sed ecce Eliu, quia futura per propheticum spiritum sensit, quia multa sublimiter protulit, vir arrogans elationis suae pondere lassatus non valet portare quae dicit. Nam per jactantiam protinus adjungit:

CAPUT XXXV

VERS. 14.---Ausculta haec, Job; sta, et considera miracula Dei.

59. Quid sit Dei miracula stando, quid jacendo considerare.---Quasi in comparatione sui jacentem vidit, quem ad verba tantae praedicationis ut staret admonuit. Quamvis et per hoc quod dicit Ausculta, gravem beato Job contumeliam irrogat, quia, sicut jam de illo et superius diximus (Lib. XII, n. 38, et saepe deinceps), arrogantia minoris est auditum sibi velle extorquere majoris. Sed licet Eliu bona quae dicit nesciat pensare cui dicat, nos qui erudiri ab omnibus quaerimus, indagare verba doctrinae illius subtiliter debemus. Nam magna fortassis virtutis arte dicitur: Sta, et considera miracula Dei. Sunt nonnulli quippe qui Dei miracula jacentes considerant, quia operationis ejus potentiam non sequentes admirantur. Stare quippe est recte agere. Unde et per Paulum dicitur: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Et saepe quidem superna judicia mirantur, praedicamenta coelestis patriae cum audiunt diligunt, mira opera internae dispositionis obstupescunt, sed tamen amando et vivendo ad haec eadem opera assurgere negligunt. Jacentes ergo Dei miracula considerant, qui ejus potentiam sciendo pensant, sed vivendo non amant. Per contemplationem quidem in consideratione oculos tendunt, sed tamen per intentionem sese a terra non erigunt. Unde bene in

Balaam exprobrationem dicitur: Qui cadens apertos habet oculos (Num. XXII, 16). Multa namque de adventu Redemptoris dixerat, et quae in novissimis temporibus erant ventura praevidebat, sed tamen ei vivendo assurgere noluit, quem praevidendo praedicavit. Jacens ergo apertos oculos habuit, cum ejus mentem et prophetia ad coelestia tenderet, et avaritia in terra retineret. Jacens apertos oculos habuit, quia eum videre de superioribus potuit, quem prostratus in infimis non amavit. Eliu itaque, qui beatum Job nequaquam credidit vivendo tenuisse quod dixit, quasi admonens dicit: Sta, et considera miracula Dei. Quem adhuc de venturis discutit, et quasi de ignorantia humilians adjungit:

CAPUT XXXVI

IBID. 15.---Nunquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?

60. Deo afflati praedicatores irrigant et lucent.---Si nubes sancti praedicatores sunt, pluviae nubium sunt verba praedicationum. Sed nubes cum per aera transvolant, nisi pluviae deorsum veniant, nescitur quantam aquarum immensitatem portant. Nisi coruscus sol inter pluvias erumpat, intelligi non valet quid in eis etiam claritatis lateat, quia nimirum praedicatores sancti si taceant, et nequaquam loquentes ostendant, quanta sit coelestis spei claritas, quam in cordibus gestant, aut reliquis hominibus similes, aut longe his despectiores videntur. Cum autem aperire per praedicationem coeperint quae sit supernae patriae remuneratio quam intrinsecus tenent; cum persecutione pressi in qua virtutis arce profecerint innotescunt, cum visione despecti loquendo insinuant unde timeantur, ipsae quae de nubibus influunt pluviae lucem nobis earumdem nubium ostendunt. Per verba enim praedicatorum cognoscimus ut in eis claritatem vitae quam appetunt cum magna humilitate veneremur. Hanc nimirum lucem Paulus

discipulis ostendebat, cum diceret: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credimus (Ephes. I, 18). Hanc lucem Corinthii per scriptorum verba quasi per pluviae guttas agnoverant, cum dicebant: Epistolae graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). Sed plerumque praedicatores sancti ostendere semetipsos ut prosint cupiunt, nec tamen possunt; plerumque latere ut quieti sint appetunt, nec tamen permittuntur. Nemo igitur scit quando lucem nubium pluviae ostendant, quia nemo comprehendit quando Deus virtutem praedicationis praebeat, ut praedicantium gloria clarescat. Dicit ergo: Nunquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium ejus? Ac si aperte dicat: Nunquid si venturos in mundo praedicatores jam conspicis, quando eos ad praedicandum Dominus repletione sancti Spiritus impellat, quibusve modis eorum vitae claritatem mundo innotescat apprehendis? Unde adhuc apte subjungitur.

CAPUT XXXVII

VERS. 16.---Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?

61. Arcta bene vivendi doctrina, non est ampla via, sed semita.---Habent istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae praedicationis vias. Angusta quippe porta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Eos ergo per semitas astringunt, qui ab intentionis eorum tramite per lata mundi desideria evagando non exeunt. Arcta enim bene vivendi censura non est ampla via, sed semita, in qua praedicator quisque studiose constringitur, quia sub praeceptorum custodia sollicite coangustatur. An non quasi quaedam angustia est itineris, in hoc quidem mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nihil

habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere? Quae videlicet omnia semitae sunt, sed magnae, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendi custodia angustae sunt, tanto amplius in aeterna retributione dilatantur. Unde et bene subditur: Et perfectas scientias.

62. Perfecta scientia est, scire se nihil esse.--- Perfecta quippe scientia est, et cuncta haec sollicite agere, et se de suis meritis scire nihil esse. Unde et ipsae nubes de hac perfecta scientia docentur, cum eis voce Veritatis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Perfecta scientia est scire omnia, et tamen juxta quemdam modum scientem se esse nescire, quia etsi jam Dei praecepta novimus, etsi jam virtutem verborum illius sollicita intentione pensamus, etsi jam quae intellexisse nos credimus agimus, adhuc tamen acta eadem qua districtione examinis sint discutienda nescimus, necdum Dei faciem cernimus, necdum occulta ejus consilia videmus. Quanta ergo est nostra scientia, quae quousque mortalitatis pondere premitur, ipso suae incertitudinis nubilo caecatur? De qua bene per Paulum dicitur: Qui se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). In hoc itaque mundo dum vivimus, tum perfecte quae scienda sunt scimus, cum proficientes per intelligentiam, nihil nos perfecte scire cognoscimus. Dicit igitur: Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? Ac si aperte dicat: Nunquid jam summa acta praedicantium conspicis, qui postquam per scientiam ad alta se elevant, deorsum se humiliter per cognitionem suae ignorantiae inclinant? Quod quia solius sancti Spiritus dono agitur, ut humanum cor non solum de scientia, sed etiam de ipsa sua

ignorantia perfecte doceatur, et calore amoris ad superna ferveat, dum minora esse quae cognovit in infimis pensat, recte subjungitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 17.---Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?

63. Qui Ecclesiae inhaerent, afflatu sancti Spiritus incalescunt.---Saepe beatum Job figuram sanctae Ecclesiae tenere jam diximus. Vestimenta vero Ecclesiae sunt omnes qui ei fidei adunatione junguntur. De quibus eidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18). Per Austrum vero, qui nimirum calidus ventus est, non immerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque dum tangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde bene in Canticis canticorum dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 16). Aquilo enim jubetur ut surgat, ut nimirum is qui mortalium corda restringit adversarius spiritus fugiat. Auster enim venit et hortum perflat, ut ejus aromata diffluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum mens hominum repletur, ex ea mox opinio virtutum aspergitur, ut jure jam sanctorum lingua quasi hortus Austro perflatus dicat: Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II, 15). Vestimenta ergo sanctae Ecclesiae calida sunt, dum terra Austro perflatur, quia hi qui ei per fidem inhaerent, ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorum mens sancti Spiritus afflatu perfunditur. Quod quidem et de eodem beato Job nihil obstat intelligi, quia sic haec generaliter in sancta Ecclesia dicimus, ut tamen per membra ejus singula specialiter teneamus.

64. Ex doctorum et auditorum concordia mutua in eis fervet charitas.---Unusquisque enim qui recte vivit, atque hoc et alios docere consuevit, quasi tot vestimenta habet,

quot auditores ei concorditer inhaerent. Natura namque vestimentorum est ut per semetipsa calere non possint, sed adjuncta viventi corpori, dum exhalantes membrorum poros contegunt, emanantem ab intimis calorem premunt, quo nimirum calore haec eadem vestimenta calefiunt, sed calefacta calorem quem acceperint retinendo ad corpus reddunt. Quid ergo per vestimenta viventi corpori adhaerentia nisi discipulorum vita magistris bene viventibus conjuncta signatur? Quae quasi per poros calorem accipit, quia ad amorem Dei et exemplo actionis et impulsu exhortationis ignescit. Quae velut frigus proprium expellit, dum a pristina iniquitate discedit; calorem quem accepit retinet, quia in eo quem praedicando sumpserit fervore convalescit. Doctores autem sancti dum auditores suos in amorem Dei proficere sentiunt, ipsi amplius in doctrinae virtute fervescunt; et quia eos ad summa inardescere et fervescere conspiciunt, ad praedicanda bona coelestis patriae validius succenduntur. Qui et si quando pro eo quod adhuc vitam corruptibilem humanae infirmitatis agunt de qualibet culpa saltem tenuiter in opere, in locutione, in cogitatione tentantur, discipulorum suorum profectum conspiciunt, et ipsi vel in minimis esse reprehensibiles erubescunt, ne qua forte exempla tortitudinis praebeant eis quos praedicationis voce ad regulam intimae rectitudinis vocant. Dum ergo verbo doctorum accenduntur auditores, quasi ex viventi corpore vestimenta calefiunt. Sed dum ex profectu auditorum etiam vita docentium proficit, quasi ex calefactis vestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam ad summa proficere auditores vident, quia nisi Spiritus sanctus eorum corda repleat, ad aures corporum vox docentium incassum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc imprimere interius non possunt: Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Dicatur ergo: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata

fuerit terra Austro? Quia nimirum tunc auditores qui jam bene viventibus doctoribus inhaerent calorem superni amoris accipiunt, cum per afflatum sancti Spiritus excitantur, ac si aperte beato Job diceret: Incassum tibi tribuis si quos per te profecisse in virtutibus contemplaris, quia hi quos per te incaluisse aestimas, nisi eos Spiritus sancti fervor attingeret, frigidi in sua insensibilitate remanerent. Postquam vero haec fortiter dixit, per arrogantiam leviter motus, irrisionis illico verba subjungit, dicens:

CAPUT XXXIX

VERS. 18.---Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.

65. Per coelos quasi aere fusos, sancti angeli, et electorum mentes signantur.---Possunt per coelos hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Unde et in oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Ut nimirum voluntas Dei, sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur. De quibus bene dicitur: Qui solidissimi quasi aere fusi sunt (Matth. VI, 10). Naturae namque aeris est, rubigine difficile consumi. Et virtutes angelicae quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpae mordeantur, ut in contemplatione conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae aeterna stabilitate subsistant. Quod bene apud Moysen ipsa de mundi origine historiae verba testantur (Genes. I, 6), cum et prius factum coelum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur, quia videlicet natura angelica et prius subtilius est in superioribus condita, et post ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmata. Possunt etiam per coelos, ut saepe diximus, electorum mentes exprimi, a cunctis terrenis

contagiis intimo amore suspensae. Qui quamvis corpore degant in infimis, quia tamen corde jam inhaerent summis, veraciter dicunt: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Qui solidissimi ut aere fusi sunt, quia ab integritate coeptae fortitudinis nulla mutabilitatis rubigine consumuntur. Quibus et fortiter contra adversa durantibus, auctoris voce dicitur: Vos estis amici mei, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Sed quamvis doctus et arrogans cum irridere sanctum virum nititur, irrisioni suae fortia dicta permisceat, a dictis tamen fortibus semper ad supervacua verba relabitur. Nam iterum deridendo subjungit:

VERS. 19.---Ostende nobis quid dicamus illi, nos quippe involvimur tenebris.

66. Ac si dicat: Tu, qui jam magna intelligentiae luce perfrueris, docere nos qui ignorantiae tenebris involvimur debes. Qui mox ab irrisione resiliens, despiciendo subjungit:

VERS. 20.---Quis narrabit ei quoe loquor?

Ac si aperte dicat: Quae ego ei de suis laudibus acute sentiens non audita loquor, quis haec narrare vel postquam audierit potest? Sed quia cum doctrina et arrogantia in unius mentis habitatione confligit, a loquentis ore non solum sonat vivendi levitas, sed etiam gravitas sentiendi, postquam Eliu per arrogantiam leviter intumuit, dicens: Quis narrabit ei quae loquor? mox per doctrinam subdidit:

CAPUT XL

IBID.---Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

67. Hominem de Deo loqui, est caecum de lumine disserere.---Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus

trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quae videri in superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cum de Deo tacet, per rationem in qua est conditus esse aliquid videtur. At si loqui de Deo coeperit, illico quam sit nihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quia fari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustia deglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptus spiritus de incircumscripto, creatura de creatore, temporalis de aeterno, mutabilis de immutabili, mortalis de vivificante; et cum in tenebris positus internum lumen sicut est nesciat, homo, de aeternitate disserere cupiens, caecus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo, devorabitur, quia si effari homo aeternitatem sicut est appetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitus sentit. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepta monstravit. Quae quia necdum revelata fuerat, de eisdem hominibus recte subjungitur:

CAPUT XLI

VERS. 21.---At nunc non vident lucem.

68. Per Christum lux hominibus affulsit.---De qua nimirum luce etiam per Prophetam dicitur: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Matth. IV, 16; Isai. IX, 2). Sed haec eadem lux qualiter ab hominibus videatur, insinuat, cum protinus subdit:

IBID.---Subito aer cogetur in nubes.

Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nulla firmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores sunt quanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentes saecularium designantur, quae, innumeris hujus vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluidae disperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae

mentes per superni respectus gratiam virtutis soliditate roborantur, ut intra sinum cordis recta sentiendo se colligant, et in vanis cogitationibus non liquescant.

69. Petrus et caeteri apostoli per gratiam in nubes solidati.---Aer Petrus fuerat, cum per terrena desideria sparsus, eum quasi aura transiens pro vita carnis cura piscationis agitabat (Matth. IV, 18). Aer etiam apostoli omnes exstiterant, qui jam per legem alta didicerant, sed necdum per fidem firma sapiebant (Ibid.). Subito autem aer in nubes coactus est, quia per respectum supernae gratiae fluxa corda piscantium in soliditatem versa sunt praedicatorum, ut eorum infirmae cogitationes fortia sentiendo densescerent, ac more nubium aquas scientiae caperent, et subter jacentem terram verbis praedicationis irrigarent, quo peracto ministerio, ad coeli secreta recurrerent, atque ad aeternam requiem finito labore pervenirent. Unde et bene mox subditur:

CAPUT XLII

IBID.---Et ventus transiens fugabit eas.

70. Irrigato praedicatione Evangelii mundo, nubes illae a nostris oculis fugatae.---Ventus quippe transiens est vita praesens. Ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Ventus transiens nubes fugat, quia vitae temporalis excursus a carne apostolos subtrahit, et eos a terrae superficie in secreta requie quasi in coelorum cardine abscondit. Sed quia usque ad mortem praedicare non desinunt, et praesentis vitae spatium more nubium cum verborum pluvia excurrunt, quid eorum laboribus in sancta Ecclesia agatur adjungit, cum protinus subdit:

CAPUT XLIII

VERS. 22.---Ab Aquilone aurum veniet.

71. A gentilibus Christiana religio potissimum propagata.---Quid per Aquilonem, nisi peccati frigore constricta gentilitas designatur? quam ille sub jugo suae tyrannidis tenuit qui superbiens dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Quid vero auri nomine, nisi animae fideles exprimuntur? De quibus per Jeremiam dicitur: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Aurum quippe obscuratum doluit, quia in quibusdam claritatem innocentiae versam in culpae nigredinem vidit. Ab Aquilone ergo aurum venire dicitur, quia per respectum gratiae Redemptoris a gentilitate dudum perfidiae torpore frigida intra sanctam Ecclesiam pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Ab Aquilone etenim aurum venit cum ab ipsis idolorum cultoribus vera in Domino fides clarescit. Sed conversis ad fidem gentibus, Judaea contradicit, et ad praemiorum retributionem coelestium dedignatur suscipere eos qui dudum fuerant cultores idolorum. Unde post conversionem gentium Petro dicitur: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et comedisti cum eis (Act. XI, 3)? Quo contra recte per Isaiam Dominus dicit: Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isai. XLIII, 6). Sicut enim per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Judaea signatur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia, Redemptore in carne apparente, fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo da dicitur cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem jubetur ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur ne vitam gentium repellendo condemnent. Unde hic quoque quia dictum est: Ad Aquilone aurum veniet, apte subjungitur:

IBID.---Et a Deo formidolosa laudatio.

72. De gentium conversione apostoli et alii ex circumcisione fideles Deum laudaverunt.---Sic enim formidolosa laudatio a Deo venire dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt id est a fidelibus venire diceretur. Auro igitur ab Aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia dum claritatem suae fidei gentilitas obtulit, multitudo Hebraeorum fidelium divina judicia pertimescendo laudavit. Sed quomodo ab Aquilone veniat aurum, quomodo ab his qui sub Deo sunt formidolosa laudatio erumpat, ipsa nobis historia sacri eloquii ostendit. Scriptum quippe est: Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus et timens Deum, cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens eum, timore correptus dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. X, 1 seq.). Aurum ergo ab Aquilone venit, dum in conspectu Dei ex gentibus cum eleemosynis oratio ascendit. Quod cum Petrus fratribus retulisset (Ibid., 12), quomodo vel Cornelius angelum, vel ipse de coelo submitti ad se linteum cum bestiis reptilibus ac volatilibus vidisset, vel quomodo Spiritus sanctus etiam ante baptisma gentilium corda perfuderit, qui nunquam in Judaeorum mentibus nisi post aquam baptismatis venit, protinus scriptum est: His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI, 18). Multitudo ergo fidelium formidolosam Deo laudem obtulit, quae, salvatis gentibus, a suo se murmure, dona coelestis gratiae admirando, compressit. Unde ipse quoque Petrus miratur, dicens: In veritate comperi quod non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34).

73. Et de Judaeorum reprobatione timuerunt.---Sed cum gentes fidem suscipiunt, cur ab eis qui jam fideles sunt formidolosa venire laudatio dicitur, cum laeta venire

potius quam formidolosa debuisset? Sed idcirco conversis gentibus, ab Hebraeis jam fidelibus formidolosa laudatio prodiit, quia nimirum juste Judaea repulsa est, dum pie est gentilitas vocata; et damna suae repulsionis timuit, dum lucra alienae vocationis vidit. Unde nos quoque quotidie, dum iniquos quosque ad inopinatam vitae celsitudinem provehi repente conspicimus, sub occultis Dei judiciis timendo gaudemus, ne per occulta judicia quosdam Deus qui digni putantur deserat, qui per haec ad se eos qui indigni aestimantur vocat. Sequitur:

CAPUT XLV

VERS. 23.---Digne eum invenire non possumus.

74. De Deo qui magnus est fortitudine, judicio et justitia, digne sentire non possumus.---Et si invenire jam eum possimus, non tamen digne, quia quidquid in illo sentimus ex fide est, et non ex specie. Hoc tamen quod jam se invenisse considerat adjungit, dicens:

IBID.---Magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest.

Magnus quippe est fortitudine, quia fortem adversarium superat, et de domo illius vasa contumeliae auferens in misericordiae vasa permutat. Magnus judicio, quia etsi hic electos suos per adversa deprimit, eos quandoque in gloria aeternae prosperitatis extollit. Magnus justitia, quia etsi hic diu tolerat, quandoque tamen reprobos sine termino damnat. Bene autem subditur: Et enarrari non potest. Qui enim sentiri digne non valet, quanto minus dici? Sed melius hunc utcunque dicimus, si sub considerationis ejus formidine admirando taceamus. Sequitur:

CAPUT XLVI

VERS. 24.---Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

75. Qui recte praedicant, sed non vivunt, damnationis suae praecones fiunt.---Hoc loco Eliu viros eos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat. Et notandum quod non ait: Et non audebunt contemplari sapientes; sed, Qui sibi videntur esse sapientes. Quibus videlicet verbis peritos quidem, sed arrogantes insinuat. Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suae fine se tetigit. Viri namque arrogantes et docti cum recte non vivunt, sed tamen recta dicere doctrinae impulsionibus compelluntur, ipsi damnationis suae aliquomodo praecones fiunt, quia dum ea quae agere respuunt praedicantes insinuant, suis se vocibus damnatos clamant. Contra quos bene per Psalmistam dicitur: Conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII, 57). Arcus quippe perversus ipsum a quo intenditur percutit. In dictis autem suis arrogantium linguae arcui perverso sunt similes, quia dum contra elationem verba faciunt in suis auctoribus sagittas figunt. Unde summa cura providendum est ne accepta sapientia, cum ignorantiae tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et jam sapientia esse nequeat. Quae etsi virtute locutionis fulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.

76. Alia bona summa, alia media.---Alia namque sunt bona summa, alia bona media. Bona enim summa sunt, fides, spes, charitas. Quae cum veraciter habentur, in malum inflecti non possunt. Bona autem sunt media, prophetia, doctrina, curationum virtus, et caetera (I Cor. XII, 10), quae ita inter utrumque sunt posita, ut aliquando per haec sola aeterna patria, aliquando vero gloria terrena requiratur. Medias ergo has virtutes dicimus, quas ad quodcunque mens appetit inclinamus. Quibus perceptis ita uti animus sicut terrenis divitiis potest. Per terrenas namque divitias alii in gloriae ostentatione superbiunt, alii erga proximorum indigentiam ministeria

pietatis operantur. Cum per doctrinam igitur atque prophetiam laus exterior quaeritur, quasi per corporales divitias terrenae gloriae culmen ambitur. Cum vero doctrina atque prophetia lucrandis animabus impenditur, quasi acceptae divitiae egenis fratribus largiuntur. Quia ergo saepe per ipsa dona, quae se percipere exsultat, a manu dantis incautus animus elongat, vigilanti provisione curandum est ut et prius subigantur vitia, et post sub circumspectione dona teneantur. Nam si in eis mens incaute se deserit, non per haec adjuta subvehitur, sed quasi pro anteactis laboribus remunerata reprobatur. Unde fit etiam ut accepta virtus dum in usu transitoriae laudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quia enim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, id est in humilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur arescit, quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.

77. Mira S. Davidis in summis humilitas. Pugnando hostes; humilitatem sectando semetipsum vicit.---Sed quia per hoc quod ab Eliu dicitur, Non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes, occulta cordis elatio reprobatur, intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat (I Reg. XVII, 36; XVIII, 25). Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita, extinctis Allophylis, numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (II Reg. III, 18)? Et tamen cum arcam Dei in Jerusalem revocat (Ibid., VI, 14), quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese sub Domino et exaequando minimis, et

abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris ante ejus arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Deo egit vilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris (Ibid., 20), protinus audivit: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum. Ac paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me coram Domino ingenuum per humilitatem quaero.

78. Alii humiliter de se sentiendo, despici metuunt; alii despici cupiendo de sua humilitate superbiunt.---Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi nil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus despecti apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt dejectos se exhibendo contemnunt: sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim, de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam (Ibid., 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit:

Eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me et interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis?

79. Dei sapientiam contemplari nequeunt qui sibi sapientes videntur. Sectanda laudabilis fatuitas.---Bene ergo per Eliu dicitur: Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Contemplari enim Dei sapientiam non possunt qui sibi sapientes videntur, quia tanto ab ejus luce longe sunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt, quia in eorum mentibus dum tumor elationis crescit, aciem contemplationis claudit; et unde se lucere prae caeteris aestimant, inde se lumine veritatis privant. Si igitur veraciter sapientes esse atque ipsam sapientiam contemplari appetimus, stultos nos humiliter cognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamus laudabilem fatuitatem. Hinc quippe scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Hinc rursum dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., III, 18). Hinc evangelicae historiae verba testantur quia Zachaeus cum videre prae turba nihil posset, sycomori arborem ascendit, ut transeuntem Dominum cerneret. Sycomorus quippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit (Luc. XIX, 4 seq.), quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namque nostram ad videndum Dominum turba praepedit, quia infirmitatem humanae mentis, ne lucem veritatis intendat, curarum saecularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam quae divinitus praecipitur stultitiam mente tenemus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa

rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriis injuriam reddere, imo et adjunctis aliis patientiam praebere? Quasi enim sycomorum nos ascendere Dominus praecipit, cum dicit: Qui aufert quae tua sunt ne repetas (Luc. VI, 30). Et rursum: Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Per sycomorum Dominus transiens cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam etsi necdum ut est solide, jam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia quasi in transitu videtur. Quam juxta Eliu verba videre nequeunt, qui sibi sapientes esse videntur, quia ad conspiciendum Dominum in elata cogitationum suarum turba deprehensi, adhuc sycomori arborem non invenerunt.

>>sequitur Pars 9>>

>>Pars 9>>

Pars sexta, et ultima, OCTO LIBROS COMPLECTENS

LIBER VIGESIMUS OCTAVUS.

Explicantur undecim priores versus capitis XXXVIII, multiplici sensu, praesertim morali.

PRAEFATIO.

Nihil gravius nocet animae quam conscia virtus, nisi correptionibus exerceatur. Job maximus, quia solo Deo minor.---Post damna rerum, post funera pignorum, post vulnera corporis, post verba male suadentis uxoris, post contumeliosa dicta consolantium, post suscepta fortiter jacula tot dolorum, de tanta virtute constantiae laudandus a judice beatus Job fuerat, si jam de praesenti saeculo esset evocandus. At postquam hic adhuc duplicia recepturus est, postquam saluti pristinae restituitur, ut rebus redditis diutius utatur, ne per elationis gladium ipsa illum sua victoria sternat, debet omnipotens Deus increpare per districtam justitiam quem servat ad vitam. Quid enim pejus plerumque animam quam conscia virtus interficit? Quae illam dum consideratione sua inflat, a plenitudine veritatis evacuat; et dum se ad percipienda praemia sufficere suggerit, eam a meliorationis intentione distendit. Justus igitur Job ante flagella exstitit, sed justior post flagella permansit; et laudatus antea Dei voce, postmodum crevit ex verbere. Profecto velut tuba ductilis ex percussione producta in laudem Dei tanto altius elevatus est, quanto majori castigatione percussus. Sed humiliandus erat iste qui, prostratus ulceribus, sic virtutibus stabat. Humiliandus erat, ne tam robustissimum pectus elationis tela confoderent, quod constabat certe quia et illata vulnera non vicissent.

Requirendus nimirum fuit homo cujus debuisset comparatione superari. Sed quid est quod de eo voce Domini dicitur: Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis vir super terram (Job. I, 8; II, 3)? Cujus ergo comparatione poterat vinci, de quo Deo attestante dicitur quia nullius hominis comparatione possit aequari? Quid itaque agendum est, nisi ut ex persona sua ipse Dominus suas illi virtutes narret, et dicat ei: Nunquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Et iterum: Nunquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Vel certe: Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum (Job. XXXVIII, 32, 17, 12)? Quis vero ista, nisi Dominus potest? Et tamen interrogatur homo, ut cognoscat quia ista non potest, quatenus vir qui tam immensis virtutibus crevit, et nullius hominis exemplo vincitur, ne extolli debeat, Dei comparatione superetur. Sed o quam potenter erigitur qui tam sublimiter humiliatur! O quanta est hominis victoria, ex Dei comparatione perdidisse! O quanto hominibus major est qui testimoniis convincitur Deo minor! Multum quippe potens est qui tali interrogatione ostenditur quia potens non est. Sed quia ad obscura nimis disserenda ducimur, ad ejusdem textus jam verba veniamus:

CAPUT PRIMUM

CAP. XXXVIII

VERS. 1.---Respondens autem Dominus Job de turbine dixit.

1. Quot quibusve modis ad homines loquatur Deus.--- Notandum video quia si sano atque incolumi locutio facta diceretur, nequaquam de turbine Dominus locutus fuisse scriberetur. Sed quia flagellato loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis

loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit, aliter cum per districtionem ne extollantur premit. Per blandam enim locutionem Domini amanda dulcedo ejus ostenditur; per terribilem vero potestas ejus metuenda monstratur. In illa persuadetur animae ut proficiat, in ista reprimitur quae proficit. In illa discit quod appetat, in ista quod metuat. Per illam dicit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio, et habitabo in medio tui (Zach. II, 10); per istam dicitur: Dominus in tempestate veniet, et in turbine viae ejus (Isai. LXVI, 15). Blandus quippe est qui ut in medio inhabitet venit. Cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda perturbat; atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit.

2. Aut per angelos loquitur Deus, aut per semetipsum.---Sciendum praeterea est quia duobus modis locutio divina distinguitur. Aut per semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formantur. Sed cum per semetipsum loquitur, sola nobis vi internae inspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur, quia virtus ejus intima quadam sublevatione cognoscitur. Ad quam mens plena suspenditur, vacua gravatur. Pondus enim quoddam est quod omnem animam quam replet levet. Incorporeum lumen est quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. Quod enim de adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II, 2); per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris

linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Et cum reginae Candacis eunuchus currui praesidens iter caperet, atque Isaiam non intelligens in manibus haberet, in corde nimirum spiritus Philippo dixerat: Adjunge te ad currum (Act. VIII, 29). Et cum ad evocandum Petrum timentes Deum milites Cornelius direxisset, in mente procul dubio a spiritu Petrus audivit: Ecce tres viri quaerunt te, surge itaque, descende et vade cum eis (Act. X, 19). Spiritum enim Dei quasi quaedam nobis verba dicere est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor hominis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere. Nam quia auditus ea quae ad se fiunt non simul omnia dicta comprehendit, quippe qui et causas per verba, et particulatim verba per syllabas percipit; visus autem noster in eo quod se dirigit, totum subito et simul apprehendit; Dei locutio ad nos intrinsecus facta videtur, potius quam audiatur, quia dum semetipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat. Unde et Baruch, Neriae filius, cum requisitus exponeret quemadmodum verba Jeremiae prophetantis audisset, ait: Ex ore suo loquebatur quasi legens, et ego scribebam (Jerem. XXXVI, 18). Qui enim legens loquitur, alio intendit, sed alio verbum facit, quia quod videt dicit. Prophetae ergo Dei, quia ejus verba vident potius in corde quam audiunt, quasi legentes loquuntur.

3. Quomodo per angelos loqui soleat. Aliquando verbis utendo; aliquando rebus; aliquando simul verbis et rebus; aliquando imaginibus cordis aut corporis oculis ostensis.---Cum vero per angelum voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et

ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, aliquando coelestibus substantiis, aliquando terrenis; aliquando simul terrerenis et coelestibus. Nonnunquam vero etiam per angelum humanis cordibus ita loquitur Deus, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur

Tous les livres