Moralia in Iob (page 16)
4. Vita hominis post peccatum, transitus est: secus ante peccatum.---Et bene de morientibus populis non ait: Transibunt, sed pertransibunt, quia etiam vivendo temporaliter quotidie ad finem tendimus, et praesentem vitam quasi quamdam viam subigendo transimus. Hoc ipsum enim morituros vivere quasi ad mortem ire est. Et quot dies vitae peragimus, quasi in itinere ad locum propositum tot passibus propinquamus. Ipsa quippe augmenta detrimenta sunt temporum, quia vitae nostrae spatia quanta esse coeperint, incipiunt jam tanta non esse. Primus vero homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, ne cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Stabat tanto robustius quanto semper stanti arctius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso creatore coepit ire cum tempore. Statu videlicet immortalitatis amisso, cursus eum mortalitatis absorbuit (Genes. III, 4). Et dum juventute ad senium, senio traheretur ad mortem, transeundo didicit stando quid fuit. Cujus nos quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso quotidiano momento quo vivimus incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat. Quia ergo ad summam moriendi quotidie tendimus per incrementa vivendi, bene de morientibus nequaquam transibunt dicitur, sed pertransibunt, quia
transeunt etiam dum vivunt, sed pertranseunt dum moriuntur: Sequitur.
CAPUT IV
Ibid.---Et auferent violentum absque manu.
5. Iniquos non praevisa Dei manus ad supplicium rapit.---Subaudis divina judicia. Absque manu vero auferent eum qui manu violentus fuit. Absque manu auferent, quia videlicet subito exitu urgente invisibiliter rapitur, qui visibiliter rapiebat. Vidit ipse quos rapuit, sed quis illum in morte rapiat non videt. Absque manu ergo violentus aufertur, quia et raptorem suum non intuetur, et tamen ducitur. Quem tanto sequitur districtior sententia, quanto peccanti ei magna est patientia prorogata, quia divina severitas eo iniquum acrius punit, quo diutius pertulit. Saepe vero evenit, ut dum peccatores superna clementia exspectat, in majorem cordis caecitatem prosiliant. Unde scriptum est: An ignoras, quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Et ecce dum violentus quisque quos valuerit rapit, dum invalidos opprimit, et dum diu omne quod nequiter concupiscit exercet, quia non subito percutitur, sed ejus in finem poena differtur, nequissima ejus actio a Deo videri non creditur. Unde apte postquam ejus narravit interitum, illico de Domino adjungit, dicens:
CAPUT V.
VERS. 21.---Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
6. Stulte et impie peccator ex Dei patientia cogitat, sua flagitia aut non videri a Deo, aut approbari. Oculos aperiet poena, quos culpa clausit.---Tunc enim
nequaquam considerare credebatur, quando violentus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat. Aestimabatur Deus injusti acta non cernere, quia differebat juste damnare; et magna ejus patientia quasi quaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipse toties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quoties inulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: Ne dicas, peccavi, et quid accidit mihi triste (Eccli. V, 4)? Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam non pertulit poenam; et quo pie exspectatus est, eo est ad peccandum nequiter instigatus; et patientiae supernae longanimitatem despiciens, unde corrigere culpam suam debuit, inde cumulavit, sicut per eumdem Job dicitur: Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia (Job XXIV, 23). Saepe etiam, quia poenam quam meretur repente non suscipit, hoc ipsum Deo non aestimat displicere quod facit. Eat itaque nunc, et ad quaslibet blasphemias praesumendo prorumpat; voluptatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat, innocentium oppressione satietur, et quia necdum percutitur, vias suas a Domino aut non videri aestimet, aut quod pejus est, approbari! Veniet profecto, veniet aeterna et repentina percussio; et tunc cognoscet a Deo cuncta conspici, quando se improviso exitu viderit pro cunctorum retributione damnari. Tunc in poena sua oculos aperiet, quos diu tenuit clausos in culpa. Tunc considerasse omnia verum judicem sentiet, quando malorum suorum meritum jam evadere sentiendo non possit. Iniquus ergo qui diu exspectatus est, idcirco est repente sublatus, quia oculi Domini super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. Ac si diceret: Quia ea quae diu patienter conspicit, quandoque inulta non deserit. Nam ecce subito violentum rapuit, et mala ejus quae exspectando pertulit animadvertendo resecavit. Nemo igitur dicat humana facta Deum non cernere, cum iniquum quempiam iniquitates suas libere prospicit cumulare. Subito enim tollitur, qui diu toleratur.
7. Gressus hominis quos Deus considerat, qui sint.--- Gressus vero hominum vocat, vel singulas operationes quibus innitimur, vel alternantes motus intimae cogitationis quibus quasi passibus, vel longe a Domino recedimus, vel pie Domino propinquamus. Ad Deum enim quasi tot gressibus mens accedit, quot bonis motibus proficit. Et rursum tot gressibus longe fit, quot malis cogitationibus deterescit. Unde plerumque contingit ut necdum procedat in opere motus mentis, et tamen perfecta jam culpa sit ex ipso reatu cogitationis, sicut scriptum est: Manus in manu non erit innocens malus (Prov. XI, 21). Manus enim manui jungi solet, quando quiescit in otio, et nullus eam usus laboris exercet. Manus ergo in manu non erit innocens malus. Ac si diceret: Et cum manus cessat ab iniquo opere, malus tamen non est innocens per cogitationem. Quia ergo novimus quod districte omnia non solum facta, sed saltem cogitata pensentur, quid faciemus de incessu mali operis, si sic subtiliter Deus judicat gressus cordis? Ecce occulta mentis nostrae itinera nullus hominum videt, et tamen ante Dei oculos tot gressus ponimus quot affectus movemus. Toties ante illum labimur quoties a recto itinere infirme cogitationis pede claudicamus. Nisi enim in conspectu ejus iste assiduus nostrarum mentium lapsus incresceret, per prophetam scilicet non clamaret: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isai. I, 16). Haec nimirum dicens, vim coopertae nostrae malitiae quasi ferre se non posse testatur. Quae cooperta illi esse non potest, quia videlicet importune ejus conspectui ingeritur quidquid a nobis illicitum occulte cogitatur. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Unde hic quoque apte subjungitur:
CAPUT VI
VERS. 22.---Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
8. Nemo judicio Dei qui nihil aut obliviscitur aut ignorat, absconditur.---Quid per tenebras, nisi ignorantiam, et quid per umbram mortis, nisi oblivionem studuit designare? De quorumdam quippe ignorantia dicitur: Tenebris obscuratum habentes intellectum (Ephes. IV, 18). Et rursum de oblivione quae in morte contingit scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Quia ergo per mortem funditus oblivioni traditur quidquid vivendo cogitatur, quasi quaedam umbra mortis oblivio est. Sicut enim agit mors interveniens non esse quod fuit in vita, ita interveniens agit oblivio non esse quod fuit in memoria. Recte itaque umbra ejus dicitur, quia velut de ipsa exprimitur, dum vim illius sopiendo sensus imitatur. Deus autem quia mala hominum nec cogitata ignorat, nec perpetrata obliviscitur, nisi ab ejus oculis poenitendo deleantur, congrue dictum est: Non sunt tenebrae et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Ac si diceret: Idcirco ejus judicio nullus absconditur, quia nullatenus potest aut non videre quod facimus, aut oblivisci quod videt.
9. Omnis mutabilitatis Deus est expers. Non homo, non angeli.---Quamvis intelligi tenebrae vel umbra mortis, etiam aliter possunt. Omnis namque immutatio velut quaedam mortis imitatio est. Id enim quod mutat quasi ab eo quod erat interficit, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen igitur verum, creator videlicet noster, quia nulla mutabilis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed ejus esse sine mutabilitate fulgere est, tenebrae vel umbra mortis dicitur ei non inesse. Unde alias scriptum est: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Et unde rursus Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab Apostolo solus Deus
immortalitatem habere perhibetur, nisi quia solus Deus vere non moritur, qui solus nunquam mutatur?
10. Humana quippe anima in lapsum non caderet, si mutabilis non fuisset; quae a paradisi quoque gaudiis expulsa, si mutabilis non esset, ad vitam nunquam rediret. In hoc ipso vero quod ad vitam redire nititur, defectus suos cogitur alternante semper mutabilitate tolerare. Quia ergo ex nihilo est condita ex se nihilominus infra se tendit, nisi ad boni desiderii statum artificis sui manu teneatur. Ex eo itaque quod creatura est, deorsum ire habet. Virtute namque propria in praeceps posse se ire considerat, sed ad creatorem suum amoris manu se retinet, ne cadat, quousque ad immutabilitatem transeat, et eo vere immortaliter, quo immutabiliter vivat.
11. Ipsi quoque angelici spiritus mutabiles ex natura sunt conditi, quatenus aut sua sponte caderent aut ex arbitrio starent. Sed quia humiliter elegerunt ei inhaerere, a quo creati sunt, hanc ipsam in se mutabilitatem suam standi jam immutabilitate vicerunt: ut hoc ipsum merito transcenderent, quod naturae suae ordine mutabilitati subesse potuissent. Quia ergo solius divinae naturae est umbras ignorantiae mutabilitatisque non perpeti, dicatur recte, Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Lux enim aeterna, quae Deus est, quanto incommutabiliter fulget, tanto penetrabiliter videt; et neque occulta nescit, quia cuncta penetrat, neque penetrata obliviscitur, quia incommutabilis durat. Proinde quoties indignum aliquid corde concipimus, toties in luce peccamus, quia ipsa nobis et non sibi praesentibus praesto est, et perverse gradientes in ipsam impingimus, a qua per meritum longe sumus. Cum vero nos videri non credimus, in sole clausos oculos tenemus. Illum videlicet nobis abscondimus, non nos illi. Nunc ergo dum possumus, a conspectu aeterni judicis et male cogitata, et pejus perpetrata deleamus; revocemus ante oculos cordis
quidquid perverse egimus per nequitiam praesumptionis. Nihil sibi nostra blandiatur infirmitas, atque in his quae recolit, semetipsam delicate non palpet, sed quanto sibi mali sit conscia, tanto in se benignius sit severa, proponat contra se futurum judicium, et quaeque in se sentit districte ferienda per sententiam judicis, haec in se pie feriat per poenitentiam conversionis. Unde apte postquam violenti hujus poena descripta est, sequitur:
CAPUT VII
VERS. 23.---Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in judicium.
12. Dei judicium praevenire debemus nosmetipsos judicando.---Versus iste tanto majore disputatione indiget, quanto hoc quod dicit, si negligitur, acrius dolet. Hic nimirum non illud judicium designatur, quod per aeternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per conversationem diluit. Ad illud quippe venire non desiderat, quisquis se per illud damnari formidat. Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium, profecto ostenditur esse quoddam judicium quod quandoque etiam a damnatis ac reprobis desideretur. Et quod est illud, nisi hoc, de quo Paulus apostolus dicit: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31)? et de quo per prophetam dicitur: Non est judicium in gressibus eorum (Isai. LIX, 8); et de quo David ait: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); videlicet qui jam Deum honorat ex fide, sollicite judicet quid ei debeat in operatione. Unde rursum scriptum est: Judicare coram Domino, et exspecta eum (Job. XXXV, 14). Coram Domino scilicet judicatur, qui corde Dominum conspicit, et actus suos sub ejus praesentia, sollicita inquisitione discernit. Quem tanto quis securius exspectat, quanto quotidie vitam suam suspectus examinat. Qui enim ad extremum ejus judicium venit, non jam coram illo, sed ab
illo judicatur. De hoc quoque mentis judicio obliviscenti animae per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut judicemur simul; narra si quid habes, ut justificeris (Isai. XLIII, 26).
13. Judicii hujus ordo. Accusat conscientia, ratio judicat, timor ligat, dolor cruciat.---Debet enim uniuscujusque mens et causas suas apud Dominum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere; debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis illius perverse vivendo responderit. Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: Cogitationes justorum, judicia (Prov. XII, 5). Accedunt enim ad secretarium judicis intra sinum cordis: considerant quam districte quandoque feriat qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae se egisse meminerunt, et puniunt flendo quod perpetrasse se intelligunt; timent subtilia Dei judicia, etiam de his quae in semetipsis intelligere fortasse non possunt. Vident enim videri divinitus quod ipsi in se per humanitatem non vident; conspiciunt districtum judicem, qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorum etiam patrum residere conventum cum eo pariter contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta se contempsisse reprehendunt, atque in hoc secreto interioris judicii, ipsa mentis suae exsecutione constricti, poenitendo feriunt quod superbiendo commiserunt. Ibi namque adversum se quidque se impugnat, enumerant: ibi ante oculos suos omne quod defleant, coacervant; ibi quidquid per iram districti judicis decerni possit, intuentur; ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent; nec deest in hoc judicio mente cencepto omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientia accusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod judicium eo certius punit, quo interius saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enim cum causam hujus examinis contra se aggredi coeperit, ipse est actor qui exhibet, ipse reus qui exhibetur; odit se
qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsum insequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversus semetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacem cum Deo. Hanc cordis rixam Dominus requirebat, cum per prophetam diceret: Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci (Jerem. VIII, 6)? Ista cordis humani rixa placatus est, cum prophetae suo de Achab rege semetipsum reprehendente loqueretur, dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Reg. XXI, 29).
14. Hoc judicium quod mali declinant, justi semper exercent, quam utiliter subeamus. Sic a peccati vetustate renovamur.---Quia ergo nunc in potestate est internum mentis nostrae contra nos subire judicium, recognoscendo accusemus nosmetipsos, et quales fuimus poenitendo torqueamus; non cessemus dum licet judicare quod fecimus, audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Reproborum namque esse proprium solet, semper prava agere, et nunquam quae egerint retractare. Omne enim quod faciunt caeca mente pertranseunt, factumque suum nisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contra electorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere, et omne quod turbidum profluit ab intimis exsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescunt membra, proficit corpus, mutatur species, nigredo capillorum albescit in canis (haec quippe omnia nobis nescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra per momenta vivendi ipso curarum usu a semetipsa permutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia ad interiora nostra residentes, provectus nostros quotidie defectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis sopitur, quia sui negligens, propositum robur
insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis dum nescit senescit. Unde et per prophetam sub Ephraim specie dicitur: Comederunt alieni robur ejus, et nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Oseae II, 9). Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendo se discutit, ab ipsa hac vetustate sua lota lacrymis et moerore incensa renovatur, et quae jam pene inveterata frixerat, per subministrata interni amoris studia novum calet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitae veterascentes discipulos admonet, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23).
15. Ut hoc agamus, nos admonent exempla SS. Patrum et divina praecepta.---Sed ad haec agenda valde exempla patrum et sacri eloquii praecepta nos adjuvant. Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis jussionibus aurem praebemus, alia nos contemplata, alia audita succendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dum imitatione provocatur. Unde bene ad S. Moysen dicitur: Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens mane lingua per singulos dies (Levit. VI, 12). Altare quippe Dei est cor nostrum, in quo jubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter ascendere. Cui per singulos dies sacerdos ligna subjiciat, ne exstinguatur. Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summi sacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Pet. II, 9). Et sicut Joannes apostolus dicit: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes (Apoc. II, 6). Sarcerdos ergo in altari ignem nutriens, quotidie ligna subjiciat, id est fidelis quisque, ne in eo charitatis flamma deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Nam quasi quaedam fomenta igni dare est in excitatione charitatis vel exempla patrum vel praecepta dominica ministrare. Quia etenim interna novitas nostra ipsa quotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste
adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum se nostrae vetustatis extenuat, per patrum testimonia et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane ligna per dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt, nisi cum nox caecitatis exstinguitur. Vel certe quia mane prima pars diei est, postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc primo loco quisque fidelium cogitet, ut quod in se jamjamque quasi deficit, quibus valet nisibus studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altari Domini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis patrum et dominicis testimoniis reparetur.
16. Ita charitatis igne succensi, holocaustum Deo sumus. Bene autem illic subjungitur: Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Levit. VI, 12). Nam quisquis in se ignem hunc charitatis accendit, semetipsum utique holocaustum desuper imponit, quia omne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium naecat, in ara se sui cordis imposuit, et igne charitatis incendit. De qua hostia pacificorum adipes redolent, quia interna novae charitatis impinguatio pacem inter nos et Deum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari (Ibid., 13). Nunquam profecto de altari ignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippe contemplatione agitur, ut omnipotens Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur.
17. Divinis praeceptis et sanctorum exemplis adjuti, libertatem consequimur.---Quod autem divinis admonitionibus et praecedentium exemplis adjuti de hujus vitae profundo liberamur, bene etiam propheta Jeremia in puteum misso signatum est, qui ut levetur ex
puteo, funes ad eum et panni veteres deponuntur (Jerem. XXXVIII, 11). Quid enim funibus nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos, et convinciunt, et eripiunt, quasi ligant et trahunt, coarctant et levant. Sed ne ligatus his funibus dum trahitur incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur, quia ne divina praecepta nos terreant, antiquorum patrum nos exempla confortant, et ex eorum comparatione facere nos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus, ligemur funibus, id est praeceptis dominicis astringamur. Intersint etiam panni veteres, cum quibus melius teneantur funes; id est, praecedentium confortemur exemplis, ne infirmos nos ac timidos praecepta subtilia vulnerent dum levant. Quasi quosdam pannos veteres Paulus apostolus subjungebat, cum levandis discipulis suis praeceptis spiritalibus exempla veterum commodaret, dicens: Justi ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Hebr. XI, 36). Et paulo post: Habentes itaque tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen (Hebr. XII, 1). Et iterum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Hebr. XIII, 7). Superius videlicet, dum spiritalia praecepta loqueretur, quasi funes miserat, postmodum vero memorans exempla majorum, quasi veteres pannos adhibebat.
18. A rebus exterioribus ad cor redeundum.---Excitati ergo tot vocibus praeceptorum, adjuti tot comparationibus exemplorum, ad corda nostra redeamus, discutiamus omne quod agimus, et quidquid in nobis divinae rectitudinis regulam offendit, accusemus, ut apud districtum judicem ipsa nos accusatio excuset. In hoc enim mentis nostrae judicio tanto citius absolvimur,
quanto nos districtius reos tenemus. Nec ad haec agenda praetermittenda sunt tempora, quibus vacat, quia ad haec agenda post hujus vitae tempora non vacat. Vacue quippe non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in judicium. Idcirco namque memoramur quod tunc non possumus, ne nunc quod possumus negligamus. Sed ecce negotia occupant quae nobis incessanter apposita a considerandis nobismetipsis mentis nostrae oculum declinant. In istis namque visibilibus quae intuetur cor nostrum extra se spargitur, et quid de se intrinsecus agatur obliviscitur dum extrinsecus occupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suis quasi quibusdam clavis illud pungit ut evigilet, ut homo occulta super se judicia quae pressus torpore dissimulat, terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superius diximus, ipso usu vitae veteris mens male assueta deprimitur, et in haec quae spectat exterius quasi dormiens sopitur: quae postquam semel se ad appetenda visibilia foras fudit, a contemplandis invisibilibus intus evanuit. Unde nunc necesse est ut quae per visibilia spargitur de invisibilibus judiciis feriatur; et quia in iis se exterioribus male delectata prostravit, saltem percussa requirat quod deseruit. Ecce autem Scriptura sacra terrore quodam torpentia corda transfigit, ne in his inhaereant quae exterius defluunt, sed quae interius aeterna perdiderunt. Indicat quid sententia occulta decernitur, ne immoderate a nobis haec publica cogitentur. Dicit quid super nos agatur de nobis, ut ab hoc publico temporalitatis colligamus oculum cordis ad secretum internae dispositionis. Nam postquam multa narrata sunt de poena malorum, subito infertur occultum judicium, quod pie super nos justeque disponitur, quomodo alii perdunt quod tenere videbantur, et alii accipiunt quod alii ex meritis perdunt. Ait enim:
CAPUT VIII
VERS. 24. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
19. Alii perdunt quod tenere videbantur, alii prius perditum recipiunt. In exteriora respui reprobationis signum; sicut praedestinationis, ad interiora trahi.---Hoc quotidie agitur. Sed quia adhuc finis partium utrarumque non cernitur, minus timetur. Nunquam enim culpam suam reprobi nisi in poena cognoscunt. Et quia poena differtur, culpa despicitur. Labuntur vero a statu justitiae, et locum vitae, illis cadentibus, alii sortiuntur. Sed eo lapsum suum negligunt, quo interitum qui se in aeternum maneat non attendunt. Si enim ad illud quod illic passuri sunt oculos suos mitterent, hoc quod hic faciunt timerent. Cunctis autem liquet quod in illa extrema requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed hoc nunc secreto judicio quotidie agitur, quod tunc publico demonstratur. Nam juste ac misericorditer singulorum corda vel examinans, vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quae sunt intrinsecus trahit; hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare; horum mentem ad superna erigit, illorum superbiam in infimis desideriis mergit. Aliena autem corda humanis oculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, quia penetrari nequeunt quae ab unoquoque cogitantur. Nam saepe corde perverso necdum processit usque ad effectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc fortasse per habitum intus astringitur, qui jam mente foris vagatur. Sed talis quilibet iste tunc ante oculos interni judicis cecidit, cum ab appetendis interioribus per desiderium exivit. Nonnunquam vero alii post malae operationis usum ad spem coelestem subito amore reviviscunt; et qui in perversa actione se sparserant, ad sinum internae retractationis semetipsos increpando recolligunt. Hos adhuc respicientes homines quales dudum in opere noverant, tales putant. At contra illi per districtae
considerationis examen vitam suam qualem fuisse recolunt insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid jam coeperint esse nescitur. In hoc ergo utroque genere hominum saepe contingit ut et ii qui videntur stare humano judicio jam in conspectu aeterni judicis jaceant; et qui adhuc coram hominibus jacent, jam in conspectu aeterni judicis stent. Quis enim hominum aestimare potuisset Judam vivendi sortem etiam post ministerium apostolatus amittere (Luc. XXIII, 40)? Et quis e contra latronem crederet causam vitae etiam in ipso articulo mortis invenire? Occultus autem judex praesidens, et utrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterum juste confregit. Illum districte exterius repulit, hunc introrsus misericorditer traxit. Unde bene etiam per prophetam casuros alios passionis suae tempore atque alios resurrecturos annuntians, ait: Potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10). Potus quippe ab exterioribus interius trahitur, fletus autem ab interioribus exterius emanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare est alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus in exteriora reprobare. Conteret ergo multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
20. Reprobatio prius intus agitur, et postea extrinsecus ostenditur. Electorum numerus certus et definitus.---Sicut autem superius diximus, haec contritio prius intus agitur, ut post extrinsecus ostendatur. Hac contritione nonnunquam adhuc quorumdam exteriora quasi sana sunt, sed jam interiora putruerunt. Scriptum namque est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Ibi ergo feriuntur, ubi superbiunt. Unde scriptum est: Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me (Ezech. VI, 9). Interius enim fornicari est exterius vetitis delectari. Magna autem contritio cordis est haec eadem elatio superbientis. Eo quippe ipso ab integritate salutis corruit, quo jactantia cujuslibet virtutis intumescit. Superbientes enim Deum despiciunt, et relicta creatoris sui gloria, propriam quaerunt. Quibus jam hoc ipsum cecidisse est,
amissa superioris sui potentia, in se venisse. Conteruntur etiam, quia, relictis coelestibus, terram quaerunt. Quae autem major poterit esse contritio quam deserto creatore creaturam quaerere; desertis supernis gaudiis, infimis rebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: Humiliat autem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6). Amissis enim coelestibus, terrenum est omne quod sitiunt; et dum plus videri conantur, minus est quod appetunt. De quibus recte per Jeremiam dictum est: Recedentes a te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). At contra de electis dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Ista ergo contritio prius serpit in mente, ut postmodum procedat in opere; prius fundamenta cogitationis concutit, ut postmodum fabricam operationis allidat. Unde summa est cura satagendum ut illic vitetur ubi oritur. Scriptum namque est: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Et rursum scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 18). Intus ergo vigilandum est ne mens dum extollitur cadat. Intus servemus omne quod foris agimus. Si enim semel medullam cordis elationis putredo consumpserit, citius corruit cortex vacua externae visionis. Notandum vero est quia dum aliis cadentibus ad standum alii solidari perhibentur, electorum numerus certus et definitus ostenditur. Unde etiam Philadelphiae Ecclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11).
21. Doctrina Ecclesiae de praedestinatione et reprobatione spem nutrit humilium, et elationem superborum premit. Innumerabiles sunt reprobi.---Hac ergo sententia, qua narratur aliorum erigi, aliorum autem vita confringi, et spes nutritur humilium, et elatio premitur superborum, dum et illi bona possunt amittere de quibus superbiunt, et isti ea percipere quae quia non habebant contemnuntur. Formidemus igitur in his quae accepimus, nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quid enim sumus hodie novimus, quid autem post paululum
possimus esse nescimus. Hi vero quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobis stantibus irridetur; quamvis stare jam non novit, qui non stantem novit irridere. Hunc autem supernorum judiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus incutiens, ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Quod autem dicens: Conterit multos, illico adjunxit, Innumerabiles, vel multitudinem exprimere studuit reproborum, quae humanae rationis numerum transit; vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum currunt. Unde Propheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specie tenus credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Ac si diceret: multis Ecclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specie tenus veniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quia electorum summam sua videlicet multiplicitate transcendunt. Unde et per Jeremiam prophetam dicitur: Aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam anguli, et exibit ultra normam mensurae (Jerem. XXXI, 38). Civitatem quippe esse Domini sanctam Ecclesiam nullus ignorat. Ananehel vero Dei gratia interpretatur. In angulo autem duplex paries jungitur. Civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portam anguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum, Judaici videlicet atque gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur: Et exibit ultra normam mensurae, quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes, intra mensurae coelestis numerum non sunt. Unde per Isaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteram enim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes
haereditabit (Isai. LIV, 3). In tanta quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum jacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Sed quia hoc quod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est, non de iniquitate punientis: Non enim iniquus Deus, qui infert iram, apte subjungitur (Rom. III, 5).
CAPUT IX
VERS. 25.---Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
22. Deus peccatorem aliquando punit excaecatione.-- -Sciendum summopere est quod iniquus quisque duobus modis in nocte conteritur, vel cum exterioris poenae tribulatione percutitur, vel cum occulta sententia interius caecatur. In nocte corruit, cum per extremum judicium vivendi lumen in perpetuum amittit. Unde scriptum est: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Tunc enim coactus in tenebras exteriores mittitur, quia nunc in interioribus excaecatur voluntarie. Rursum in nocte iniquus conteritur, cum pecatorum praecedentium confusione damnatus, veritatis lumen non invenit, et quid deinceps agere debeat non agnoscit. Omne quippe peccatum, quod tamen citius poenitendo non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati. Peccatum namque quod poenitentia non diluit ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpa subsequens oritur, ex quo caecata mens ducitur ut pejus ex alio ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non jam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poena peccati, quia justo judicio omnipotens Deus cor peccantis
obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Non ergo immerito poena peccati dicitur, quod justa desuper irrogata caecitate, ex praecedentis peccati ultione perpetratur. Quod videlicet agitur dispositione superius ordinata, sed inferius iniquitate confusa, ut et praecedens culpa sit causa subsequentis, et rursum culpa subsequens sit poena praecedentis. Quod bene in infidelibus et lubricis Paulus quasi quoddam semen erroris aspexerat, cum dicebat: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Sed quod ex hujus erroris semine pullulavit, illico adjungit, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Ibid., 24). Quia enim cognoscentes Deum peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam ne intelligant quod committunt. Et qui intelligentiam suam sequi nolunt in peccato et causa peccati, et ipsum lumen intelligentiae perdunt in peccato et poena peccati. Prioris ergo peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps juste in aliis etiam nesciens cadat.
23. Culpae culpis puniuntur, ut ex vitiorum incremento supplicia augeantur.---Hoc quippe agitur, ut culpae culpis feriantur, quatenus supplicia fiant peccantium ipsa incrementa vitiorum. Nam quia omnipotens Deus ad poenitentiam tempus indulget, quod tamen humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet, nimirum justo Dei judicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc enim rursum de quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. II, 16). Hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, ut non
intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Hinc rursum de Domino ab eodem Psalmista dicitur: Immissiones per angelos malos viam fecit semitae irae suae (Psal. LXXVII, 49). Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum juste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli, quod cum digne in culpa trahitur, reatus ejus in poena cumulatur. Unde et irae suae Dominus viam de semita fecisse perhibetur. Latior enim est via quam semita. Ex semita vero irae suae viam facere est irae causas districte judicando dilatare, ut qui illuminati agere recte noluerunt, juste caecati adhuc faciant, unde amplius puniri mereantur. Hinc per Moysen dicitur: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum (Genes. XV, 16). Hinc per eumdem Moysen Dominus dicit: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha (Deut. XXXII, 32). Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Nonne haec omnia congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis (Ibid., 33, 34). Quam multa eorum mala narravit, et tamen illico adjungit: In tempore quo lapsus fuerit pes eorum (Ibid., 35). Ecce atrocissima illorum facinora describuntur, et tamen ad ultionis diem adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpae cumulentur. Habent jam quidem unde feriri mereantur; sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes possit atrocior poena cruciare. Jam meretur supplicium peccatum et causa peccati; sed exspectatur adhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum, et poena peccati.
24. Idem peccatum aliquando poena est et causa peccati. Deus excaecat a caecitate non liberando.--- Plerumque vero unum atque idem peccatum, et peccatum est ut et poena et causa peccati. Quod melius ostendemus si res ipsas ad medium deducamus. Effrenata enim ventris ingluvies in fervorem luxuriae plenitudinem carnis instigat. Perpetrata autem luxuria saepe aut
perjurio, aut homicidio tegitur, ne humanarum legum ultione puniatur. Ponamus ergo ante oculos quod quidam voracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatus adulterii facinus admisit; deprehensus autem in adulterio, latenter virum adulterae, ne ad judicium traheretur, occidit. Hoc itaque adulterium, inter voracitatem et homicidium positum, de illa videlicet nascens, hoc generans, peccatum est et poena et causa peccati. Peccatum profecto est per semetipsum; poena vero peccati est, quia culpam voracitatis auxit; causa autem peccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit. Unum ergo idemque peccatum est et poena praecedentis, et causa culpae subsequentis, quia et transacta dum exaggerat damnat, et adhuc sequentia quae damnari debeant seminat. Igitur quia peccatis praecedentibus caecatur oculus cordis, ipsa caecitas quae peccantis animum ex anteactae culpae damnatione confundit merito nox vocatur, quia per hanc ab oculis delinquentis lumen veritatis absconditur. Bene itaque dicitur: Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur, quia, ut saepe dictum est, praecedentia nimirum mala faciunt, ut ad peccandum iterum tenebris subsequentibus involvantur, ut eo jam lumen justitiae videre non possint, quo illud et quando poterant videre noluerunt. Inducere autem noctem Dominus dicitur, non quod ipse tenebras inferat, sed quod obscura corda peccantium misericorditer non illustret, ut hoc ipsum in nocte caecasse sit a caecitatis tenebris liberare noluisse. Sequitur:
CAPUT X
VERS. 26.---Quasi impios percussit eos in loco videntium.
25. In Ecclesiae sinu inique viventes, divina ultio quasi impios percutit. Quasi quid significat in Scripturis. Ecclesia locus est videntium.---In Scriptura sacra quasi
aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poni consuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicut Apostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10). Pro veritate vero ponitur, sicut Joannes ait: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Hoc autem loco nihil differt utrum pro similitudine an pro veritate sit positum, quia quolibet dicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur. Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat. Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8). Impius vero proprie dicitur qui a religionis pietate separatur. De talibus enim propheta ait: Non resurgent impii in judicio (Psal. I, 5). Locus autem videntium sancta Ecclesia vocatur. In ipsa enim recte consistitur, ut lumen verum, quod Deus est, videatur. Unde ad Moysen dicitur: Est locus penes me, et stabis supra petram cum transeat mea majestas (Exod. XXXIII, 21). Et post paululum: Auferam manum meam et videbis posteriora mea (Ibid., 23). Per locum quippe Ecclesia, per petram Dominus, per S. Moysen vero multitudo plebis Israeliticae figuratur, quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergo in petra stetit, terga Domini transeuntis aspiciens, quia videlicet post passionem ascensionemque dominicam, intra sanctam Ecclesiam deducta, fidem Christi percipere meruit; et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. Dicatur ergo de his, quos intra sanctam Ecclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes, dicatur de his quorum vitam Paulus apostolus notat, Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16): Quasi impios percussit eos in loco videntium. Ibi quippe stabant, ubi Deum videre videbantur. Ibi tenebras dilexerunt, ubi lumen veritatis aspicitur. Et quamvis apertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eos clausos in opere. Unde bene et de Judaea dicitur:
Speculatores ejus caeci (Isai. LVI, 10), quia videlicet non videbant opere quod professione cernebant. Unde etiam de Balaam scriptum est: Qui cadens apertos habet oculos (Num. XXIV, 16). Cadens quippe in opere apertos tenuit oculos in contemplatione. Ita ergo hi etiam oculos aperientes in fide, et non videntes in opere, intra Ecclesiam positi pia specie, extra Ecclesiam inventi sunt impia conversatione. De quibus alias bene scriptum est: Vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum (Eccle. VIII, 10).
26. Multos falsos Christianos Ecclesiae pax abscondit. Quidam ex professione Christianae religionis gloriam quaerunt.---Multos enim peste propriae pravitatis obsessos sub Christiano nomine ipsa tranquillitas ecclesiasticae pacis abscondit. Quos tamen si levis persecutionis aura pulsaverit, mox extra aream velut paleas tollit. Quidam vero idcirco Christianitatis vocatione signantur, quia Christi nomine sublimiter exaltato, pene omnes jam videri fideles aspiciunt; et pro eo quod hoc vocari alios cernunt, ipsi non videri fideles erubescunt, sed esse negligunt quod dici gloriantur. Rem enim virtutis intimae ad decorem sumunt visionis externae; et qui ante supernum judicem nudi conscientiae infidelitate consistunt, ante humanos oculos professione sancta verbo tenus palliantur.
27. Fideles qui nequiter vivunt saepe divino judicio fidei jacturam faciunt. Multi in domo fidei, sine fide moriuntur. Iis vero fidelium societas in supplicii cumulum cedit.---Nonnulli autem fidem medullitus tenent, sed vivere fideliter nullatenus curant. Insequuntur enim moribus quod credulitate venerantur. Quibus divino judicio saepe contingit ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt. Incessanter namque se pravis actionibus polluunt, et super hoc vindictam justi judicii retribui posse diffidunt; et saepe
cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullo usque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui imminere districtum judicium non credunt, qui inulte se peccare suspicantur, quod pacto vel esse vel dici fideles possunt? Fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibus digna supplicia reddi posse non credere. Quia ergo digna fidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt, quam tenere videbantur. Super quos bene per Prophetam sub Jerusalem specie inimicorum destruentium verba memorantur, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7). Paulus quippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Inimici ergo destruentes usque ad fundamentum Jerusalem exinaniunt, quando perversi spiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio boni operis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicut enim supra fundamentum fabrica, sic super fidem opera construuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse est everso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse. Hinc etiam ad Judaeam per Jeremiam dicitur: Filii quoque Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem (Jerem. II, 16). Usque ad verticem quippe constuprari est post malae operationis usum etiam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscujusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, jam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit, quando activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta haec humanis oculis absconsa sunt, sed divinis obtutibus patent, et multi in hac domo fidei sine fide moriuntur, dicatur recte: Quasi impios percussit eos in loco videntium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt; sed quia divina judicia latere non possunt quasi impii
feriuntur. Quibus hoc magis ad supplicii cumulum crescit, quod unusquisque eorum in Ecclesia fidelibus admistus veritatem fidei sciendo contemnit; atque eo gravior ultio sequitur, quo per exempla rectorum etiam bene vivendi eos scientia comitatur. Quot enim eis modo recti ac fideles fratres ostenduntur, tot in venturo judicio testibus impugnantur. Sciunt ergo quod sequi negligunt. Unde et apte subjungitur:
CAPUT XI
VERS. 27.--- Qui quasi de industria recesserunt ab eo.
28. Peccatum aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio, quod gravius, perpetratur. Aliud bonum non facere, aliud nec amare, aliud odisse.---Sciendum quippe est quod peccatum tribus modis committitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate aut studio perpetratur. Et gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur. Ignorantia Paulus peccaverat, cum dicebat: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Petrus vero infirmitate peccavit, quando in eo omne robur fidei quod Domino perhibuit una vox puellae concussit, et Deum quem corde tenuit voce denegavit (Luc. XXII, 57). Sed quia infirmitatis culpa vel ignorantiae eo facilius tergitur, quo non studio perpetratur, Paulus quae ignoravit sciendo correxit, et Petrus motam et quasi arescentem jam radicem fidei lacrymis rigando solidavit. Ex industria vero peccaverant ii de quibus ipse magister dicebat: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Et paulo post: Et viderunt, et oderunt me et Patrem meum (Ibid., 24). Aliud est enim bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem; sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim peccatum
praecipitatione, committitur, quod tamen consilio et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex studio vero peccare est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere, quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implere bona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltem in aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent, facta ab aliis non odissent; sed quia bona eadem audiendo cognoscunt, vivendo despiciunt, animadvertendo persequuntur, recte dicitur: Qui ex industria recesserunt ab eo. Unde et apte subjungitur:
CAPUT XII
IBID.---Et omnes vias ejus intelligere noluerunt.
29. Quam graviter delinquant, qui sua ignorantia impunitatem peccandi quaerunt. Aliud est nescisse, aliud scire noluisse.---Non enim ait: Infirmitate non intelligunt, sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47); impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, atque ideo non discernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponitur quod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid
non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam, in summis excelsisque verticibus super viam in mediis stans semitis (Prov. VIII, 1)? Transire fortasse per viam vitae temporalis cum ejus ignorantia poteramus, si haec eadem sapientia in semitae angulis constitisset.
30. Viae divinae sapientiae per Incarnationem omnibus patent. Vias Dei intelligere, quid sit. Lumen intelligentiae humilitas aperit, superbia claudit.--- Investiganda fuerat, si occultari voluisset. Sed postquam incarnationis suae mysteria publice ostendit, postquam humilitatis exempla superbientibus praebuit, semetipsam nobis quasi transeuntibus in mediis semitis fixit, ut videlicet in eam, quam quaerere nolumus, impingamus; et quam transeuntes videre negligimus, tangamus offendentes. Dicatur itaque: Et omnes vias ejus intelligere noluerunt. Via quippe est incarnatae sapientiae omnis actio quam temporaliter gessit. Viae ejus sunt vivendi ordines, quos ad se venientibus stravit. Tot itaque ad se venientibus vias praebuit, quot bene vivendi exempla monstravit. Humilitatis ejus vias Propheta aspexerat, cum suspirabat, dicens: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Hinc rursum de unoquoque justo dicitur qui curat ut per dominica exempla gradiatur: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus cupit nimis (Psal. XXXVI, 23). Quia ergo superbi quique humiliatis dominicae facta contemnunt, recte dicitur: Vias ejus intelligere noluerunt. Viae enim istae visione despectae sunt, sed intellectu reverendae. Aliud quippe est in eis quod cernitur, aliud quod exspectatur. Quid enim in hac vita aliud quam dejectionem, sputa, ludibria, mortemque intuentium oculis ostendit? Sed per haec infima transitur ad summa, per haec dedecora quae praecedunt aeterna nobis et gloriosa pollicentur. Viderunt ergo superbi vias Dei, sed intelligere noluerunt, quia dum abjecta quae in se illae ostendunt despiciunt, perdiderunt isti sublimia quae promittunt. Vias itaque Dei intelligere est et humiliter
tolerare transitoria, et perseveranter exspectare mansura, ut exemplo Domini coaeterna quaeratur gloria opprobriis temporalibus comparata, et non quod hic quisque tolerat, sed in id quod exspectat intendat. Ad haec ergo superbi clausos oculos tenuerunt, quia dum in gloria praesentis vitae superbiunt, humilitatis Dominicae celsitudinem non viderunt. Lumen enim intelligentiae humilitas aperit, superbia abscondit. Nam secretum quoddam pietatis est, et tanto minus ad illud animus pervenit, quanto magis intumescit, quia eo ipso foras repellitur, quo insanius afflatur. Sequitur:
CAPUT XIII
VERS. 28.---Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
31. Clamor pauperum ad Deum quando perveniat. Fictus est pastor qui praedicatione neglecta, curis saecularibus occupatur. Confessionis necessitas.---Cum enim isti superbiunt, clamant ad Deum hi qui ab ipsis superbientibus opprimuntur. Vel certe idcirco dicitur quod ad Deum fecerunt clamorem pauperum pervenire, quia istis cadentibus, in eorum locum pauperes, id est spiritu humiles subrogantur. Et quia hoc eorum casu factum est, ipsi fecisse referuntur, eo videlicet locutionis genere, quo pugnare castra dicimus, quia pugnatur ex illis. Vel certe quia cuncta quae superius dicta sunt referri etiam ad rectores Ecclesiasticos possunt, qui relicto praedicationis studio, sub occasione regiminis, terrenis negotiis involvuntur, apte subjungitur: Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum; quia nimirum dum ipsi curis saecularibus occupati praedicationis officium deserunt, gregem subditum in querelarum prorumpere clamorem compellunt, ut quasi jure unusquisque subjectus de vita ficti pastoris immurmuret, cur teneat magistri locum, qui non exercet officium. Quamvis fortasse melius per tumorem potentium
superbia Judaeorum, et per clamorem pauperum desideria gentium figurantur, sicut, attestante Veritate, per epulantem splendide divitem Judaicus populus designatur; copiam scilicet legis non ad necessitatem salutis, sed ad pompam elationis assumens, atque in praeceptorum verbis non semetipsum ordinate reficiens, sed jactanter ostendens; et per vulneratum Lazarum, qui interpretatur adjutus, forma populi gentilis exprimitur, quem divinum adjutorium tanto magis erigit, quanto minus de suarum virium facultate confidit. Qui pauper et plenus vulneribus esse describitur, quia gentilitas corde humilis peccatorum suorum aperuit confessiones. Nam sicut in vulnere ab internis trahitur virus in cute, ita in confessione peccati, dum in publicum secreta panduntur, quasi mali humores a visceribus intimis foras prorumpunt. Illis ergo peccantibus, pauperum clamor auditur, quia dum Judaei contra Deum superbiunt, ad Deum vota gentilium pervenerunt. Unde et mox haec ipsa immensa ac profunda judicia perhorrescens, non ea curat ratione discutere, sed admiratione venerari, atque ait:
CAPUT XIV
VERS. 29.---Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum?
32. Cur unus vocetur et trahatur, alter repellatur, nemo discutiat.---Nemo ergo discutiat cur, stante Judaico populo, dudum in infidelitate gentilitas jacuit; et cur, ad finem gentilitate surgente, judaicum populum infidelitatis culpa prostravit. Nemo discutiat cur alius trahatur ex dono, alius repellatur ex merito. Si enim gentilitatem miraris assumptam, Ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? Si Judaeam obstupescis perditam, ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Itaque consilium summae et occultae virtutis satisfactio fit apertae rationis. Unde et in
Evangelio Dominus, cum de hujus rei causa loqueretur, ait: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, pater (Matth. XI, 25). Atque mox tanquam rationem quamdam absconsionis ac revelationis adjungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibus nimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, hoc videlicet ostendens, quia injustum esse non potest quod placuit justo. Unde et in vinea laborantibus mercedem reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi; an non licet mihi quod volo facere (Matth. XX, 13)? In cunctis ergo quae exterius disponuntur, aperta causa rationis est occultae justitia voluntatis. Dicatur itaque: Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Et quia sic minima sicut maxima, sic singula Deus judicat sicut cuncta, apte subjungitur:
CAPUT XV
IBID.---Et super gentem, et super omnes homines.
33. Deus minimis providet ut maximis; et singulis ut universis.---Ac si aperte admoneamur intendere, quia hoc judicium, quod super unam gentem describitur, etiam super omnes homines invisibili examinatione celebratur, ut alius eligatur, alius repellatur occulte, sed nullus injuste. Hoc ergo quod in maximis fieri cernimus, etiam in nobis singulis caute timeamus. Sic enim intenduntur divina judicia super unam animam, sicut super unam urbem; sic super unam urbem, sicut super unam gentem;
sic super unam gentem, sicut super universam generis humani multitudinem; quia et sic intendit Dominus singulis, ac si vacet a cunctis; et sic simul intendit omnibus, ac si vacet a singulis. Qui enim omnia administrando implet, regit implendo; nec universis deest, cum disponit unum; nec uni deest, cum disponit universos, cuncta scilicet naturae suae potentia quietus operatur. Quid ergo mirum quia non angustatur intentus, qui operatur quietus? Dicatur itaque quia hoc subtile judicium exercet et super gentem, et super omnes homines. Quia igitur de specie transivit ad genus, nunc de genere se convertit ad speciem, et quid Judaea proprie mereatur, ostendit dicens:
CAPUT XVI
VERS. 30.---Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
34. Qui malis praelatis subjacent, id suae culpae tribuant. Propter peccata populorum regnaturus est Antichristus.---Verum namque regem super se Judaea regnare noluit, et idcirco exigentibus meritis hypocritam accepit, sicut ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Et sicut Paulus ait: Pro eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio (II Thess. II, 10). In eo ergo quod dicitur: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, potest ipsum omnium hypocritarum caput Antichristus designari. Seductor quippe ille tunc sanctitatem simulat, ut ad iniquitatem trahat. Sed propter peccata populi regnare permittitur, quia nimirum tunc ipsi sub illius regimine praeordinantur, qui ejus dominio digni ante saecula praesciuntur, qui peccatis subsequentibus exigunt, ut sub illo judiciis praecurrentibus disponantur. Quod ergo tunc Antichristus
super impios regnat, non est ex injustitia judicantis, sed ex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illius non viderunt, et tamen ejus principatui peccatorum suorum conditione deserviunt, quia et quem dominantem sibi minime conspiciunt, eum proculdubio perverse vivendo venerantur. An non ejus membra sunt, qui per affectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod non sunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumit, qui cum sit damnatus homo, et nequam spiritus, Deum se esse mentitur. Sed proculdubio ex ejus nunc corpore prodeunt, qui iniquitates suas sub tegmine sacri honoris abscondunt, ut professione videri appetant, quod esse operibus recusant. Quia enim scriptum est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, quanto nunc liberius peragunt perversa quae volunt, tanto ejus servitio obnixius obligantur (Joan. VIII, 34). Sed nullus, qui talem rectorem patitur, cum quem patitur accuset, quia nimirum sui fuit meriti perversi rectoris subjacere ditioni. Culpam ergo proprii magis, accuset operis quam injustitiam gubernantis. Scriptum namque est: Dabo tibi reges in furore meo (Osee XIII, 11). Quid ergo illos nobis praeesse despicimus, quorum super nos regimina ex Domini furore suscipimus? Si igitur irascente Deo secundum nostra merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus, quid ex nostra aestimatione pensemus. Quamvis plerumque et electi subjaceant reprobis. Unde et diu David Saulem pertulit (I Reg. XVIII, 11); sed subsequente culpa adulterii proditur, quia dignus tunc fuit qui tanta praepositi asperitate premeretur.
35. Ob delicta gregis aliquando bonus pastor pervertitur.---Sic ergo secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium, ut saepe qui videntur boni, accepto mox regimine permutentur; sicut Scriptura sacra de eodem Saule intulit, quia cor cum dignitate mutavit. Unde scriptum est: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17). Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta
regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit (II Reg. XXIV, 9). Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse scilicet sua voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex plebium merito mutetur vita pastorum.
36. Subditi praelatos etiam malos tolerent, si salva fide possint. Humilitas recti magistra.---Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 21); nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae, subditorum mens ad custodiam humilitatis
edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur, et rursum qui subjecti sunt rectorum suorum actiones judicant, et si ipsos regimen habere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subjectus est hoc cum praelatus fuerit faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant.
37. Pastores mali honorandi, non imitandi.---Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat. Quod bene in Noe debriato exprimitur, cujus nudata verecundiora boni filii aversi veniendo texerunt (Genes. IX, 21). Aversari quippe dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verecunda patris superjecto dorsis pallio aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent?
Operimentum aversi deferunt, quia judicantes factum, et venerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt.
38. Pastores temporalibus vacantes contemnere, est Deum accusare. Potestas regiminis ministrari non potest sine studio curae temporalis.---Sunt vero nonnulli qui si parum quid de spiritali conversatione inchoant, cum rectores suos temporalia agere et terrena considerant, mox ordinem supernae dispositionis accusant, quod nequaquam bene ad regendum praelati sint, per quos conversationis infimae exempla monstrantur. Sed hi nimirum dum temperare se a rectorum suorum reprehensione negligunt, culpae suae exigentibus meritis, usque ad reprehensionem conditoris excedunt: cujus profecto dispensatio inde ab humilibus rectior agnoscitur, unde ab elatis non recta judicatur. Quia enim potestas regiminis ministrari non potest sine studio curae temporalis, aliquando omnipotens Deus mira dispensatione pietatis, ut tenerae spiritalium mentes a terrena cura disjunctae sint, onus regiminis duris ac laboriosis cordibus injungit, ut tanto illae ab hoc mundo securius lateant, quanto haec in terrenis sollicitudinibus libenter elaborant. In exhibitione quippe suscepti oneris pro ipsis quoque utilitatibus subditorum durae viae sunt mundanae servitutis.
39. Quantum debeamus iis qui a temporalium cura, ipsis vacando, nos liberant.---Et saepe, ut dictum est, misericors Deus quo suos tenere diligit, eo illos sollicite ab externis actionibus abscondit. Nam et plerumque paterfamilias ad eum laborem servos dirigit, a quo subtiles filios suspendit; et inde filii sine vexatione decori sunt, unde servi in pulvere foedantur. Quod quam recte in Ecclesia divinitus agitur, ipsa tabernaculi constructione signatur. Ad Moysen quippe divina voce praecipitur ut ad tegenda interius sancta sanctorum ex bysso, cocco atque hyacintho vela texantur, jussumque est ut ad protegendum tabernaculum, vela cilicina et pelles
extenderet, quae nimirum vel pluvias, vel ventos, vel pulverem tolerarent (Exod. XXVI, 1). Quid ergo per pelles et cilicia, quibus tabernaculum tegitur, nisi grossas hominum mentes accipimus, quae aliquando in Ecclesia occulto Dei judicio, quamvis durae sint, praeferuntur? Quae quia servire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de hujus mundi contrarietatibus portent. Quid vero per hyacinthum, coccum, byssumque signatur, nisi sanctorum vita tenera, sed clara? Quae dum caute in tabernaculo sub ciliciis et pellibus absconditur, sua ei integra pulchritudo servatur. Ut enim in interioribus tabernaculi byssus fulgeat, coccus coruscet, hyacinthus caeruleo colore resplendeat, desuper pelles et cilicia imbres, ventos et pulverem portant. Qui igitur magnis virtutibus in sanctae Ecclesiae sinu proficiunt, praepositorum suorum vitam despicere non debent, cum vacare eos rebus exterioribus vident, quia hoc quod ipsi securi intima penetrant, ex illorum adjumento est qui contra procellas hujus saeculi exterius laborant. Quam enim candoris sui gratiam retineret, si byssum pluvia tangeret? Aut quid fulgoris atque claritatis coccus vel hyacinthus ostenderet, si haec susceptus pulvis foedaret? Sit ergo desuper textura cilicii fortis ad pulverem, sit inferius color hyacinthinus aptus ad decorem. Ornent Ecclesiam qui solis rebus spiritalibus vacant, tegant Ecclesiam, quos et labor rerum corporalium non gravat. Nequaquam ergo contra rectorem suum exteriora agentem murmuret is qui intra Ecclesiam sanctam jam spiritaliter fulget. Si enim tu secure interius ut coccus rutilas, cilicium quo protegeris cur accusas?
40. Prava praelatorum exempla Deus ordinat in poenam superborum subditorum. Dum maledicere videntur prophetae, praedicunt.---Sed a quibusdam quaeritur quia dum saltem pro utilitate subditorum rectores nimium temporalibus curis inserviunt, plerique in Ecclesia eorum exemplo deterescunt. Quod verum valde
esse quis abneget, cum curari a pastoribus terrena quam coelestia sollicitius videt? Sed neque haec injusta sunt, si, ut superius diximus, res praesidentium juxta subditorum merita disponuntur. Occulte namque et sponte perpetratae culpae exigunt ut prava et a pastoribus exempla praebeantur, quatenus justo judicio is qui de via Dei superbus exorbitat, in via qua graditur etiam per ducatum pastoris offendat. Unde per prophetam quoque praenuntiantis studio dicitur, non maledicentis voto: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Ac si dicat: Qui humanae vitae actionibus quasi praevidendis itineribus praesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntur subditi, iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnem statum rectitudinis amittant. Quod factum procul dubio in Judaea novimus, cum in ipso nostri Redemptoris adventu pharisaeorum turba atque sacerdotum a vero lumine mentis oculos clausit, et per praepositorum exempla gradiens in infidelitatis tenebris populus erravit.
41. Quo sensu Deus faciat regnare hypocritam.---Sed quaeri rationabiliter potest quomodo hoc in loco dicitur quod regnare hypocritam Dominus facit, cum de hac re specialiter per prophetam conqueritur, dicens: Ipse regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Osae. VIII, 4). Quis enim recte sentiens dicat quia facit Dominus quod minime cognoscit? Sed quia scire Dei approbare est, nescire reprobare; unde quibusdam quos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 25); et aliquando facere Dei est id quod fieri prohibet, irascendo permittere; unde et regis Aegypti cor se obdurare asseruit (Exod. IV, 21), quia videlicet obdurari permisit; miro modo hypocritas Dominus et regnare facit et nescit: facit sinendo, nescit reprobando. Unde necesse est ut ad omne quod in hac vita concupiscitur prius voluntas interna requiratur. Quam cum humani cordis auris percipere appetit, sciat quia haec non verbis, sed rebus sonat.
Locus ergo regiminis cum regendus offertur, in se prius necesse est ut quisque discutiat, si loco vita congruit, si ab honore actio non dissentit, ne justus omnium rector eo post in tribulatione preces non audiat, quod ipsa quoque ejus, de quo tribulatio oritur, exordia honoris ignorat.
LIBER VIGESIMUS SEXTUS.
Exponit sanctus Doctor septem ultimos versus cap. XXXIV, et caput XXXV ex integro, cum uno et viginti prioribus versibus cap. XXXVI. Ubi latissime in sensus tum allegoricos tum morales excurrit.
CAPUT PRIMUM.
1. Fictae ac verae humilitatis indicia.---In locutionibus suis hoc arrogantes viri habere inter alia proprium solent, quod ab auditoribus suis ne quid fortasse inordinatum dixerint tunc requirunt, cum se laudabiliter aliquid dixisse cognoscunt. Haec videlicet faciunt, non quod de dictis suis ambigant, sed quod ab audientium judicio favores quaerant. Nam inveniri facile poterit quo animo percunctantur, si quisquam cum eorum bona laudat, etiam mala reprehendat. Certum quippe est quia sicut inflantur laudibus, ita correptionibus inflammantur; et cum a quolibet se vel juste reprehendi conspiciunt, mox in malis suis fomitem defensionis exquirunt. Quomodo ergo de bonis suis humiliter ambigunt, qui mala sua defendere etiam perverse moliuntur? Ille est enim vere humilis in bonis, qui non est defensor in malis. Nam qui de malis suis arguitur, et contra verba arguentis accenditur, quando de bonis suis quasi humiliter titubat, per humilitatis vocem ornari appetit, non doceri. Eliu itaque vitam arrogantium signans, postquam multa interna et sublimia intulit, ecce in verbis formam humilitatis assumit, et aequitate proposita, sub quadam discipulatus imagine beatum Job alloquitur dicens:
CAPUT II.
CAP. XXXIV, VERS. 31, 32.--- Quia ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
3. Humilitatis larva cito abjicitur.---Sicut saepe contingit ut bona loquantur et mali, multa Eliu fortia paulo superius se dixisse meminerat, et securus idcirco ne fortasse erraverit requirebat. Neque enim requireret, si se errasse credidisset. Est namque, ut dixi, propria arrogantium fraus ut tunc de errore requirere studeant, quando se noverint non errasse. Qui rursum requirere vel argui de errore despiciunt, si quando se errasse veraciter praecognoscunt. Non enim esse, sed videri humiles appetunt; et tunc requirendo speciem humilitatis assumunt, quando de ipsa magis requisitione laudantur. Sed quia omnino difficile est ut elatio quae regnat in corde non erumpat in voce; auditores arrogantium si eorum paulisper taciti exspectant atque considerant, citius corda illorum subsequentia verba manifestant. Diu quippe morari non possunt in ipsa humilitatis imagine, quam specie tenus sumunt. Superbis enim mentibus humilitas alta est, et cum ejus formam conscendere ambiunt, lassatis animi gressibus quasi a clivosis atque asperis itineribus dilabuntur. Alienum est scilicet quod videri appetunt, et idcirco ejus imagini diu inhaerere nequaquam possunt. Grave pondus aestimant, cum eam saltem specie tenus portant, et quousque hanc abjiciant, vim quamdam in corde patiuntur, quia videlicet elationis usui male dominanti deserviunt, atque ejus imperio semetipsos quales sint prodere compelluntur, ne diu possint videri quod non sunt. Unde Eliu quoque postquam de errore doceri se petiit, postquam iniquitatem non se ultra locuturum promisit, subito ab humilitatis specie ad verba tumidae causationis exsilivit. Nam subdidit, dicens:
CAPUT III
VERS. 33.---Nunquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi?
3. Sancti humanum judicium non metuunt, sed divinum, ad quod etiam provocare simulant mali.---Ac si diceret: Ego coram Domino rationes positurus sum cur modo iniquitas mea a te reprehenditur, quae constat quod in judicio a te non requiratur. Recti viri cum injuste ab hominibus impetuntur, ad supernum judicium recurrunt. Unde et ab eodem beato Job dicitur: Ecce in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job. XVI, 19). Et quia ei placere summopere cupiunt, ejus solius testimonium requirunt. Perversi quoque, quia justorum vitam deserunt, sed nonnunquam eloquia sequuntur, cum de suis male gestis increpantur, hoc assumunt in argumentum defensionis, quod justi proferunt in testimonium puritatis. Unde eis et consuetudo jam facta est, ut si quis eos de factis suis arguat, Dei magis judicium quam hominum quaerant. A Deo enim et cum se damnandos noverint, judicari non metuunt, et judicari ab hominibus erubescunt. Proponunt ergo majus quod non metuunt, ut hoc minus declinare valeant quod erubescunt. Scriptum quippe est: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Quia ergo tunc damnatio uniuscujusque manifesta est, exinde modo iniqui colligunt, ut etiam perversa uniuscujusque actio sit secura; ne modo eam quilibet justus arguendo discutiat, a qua constat quod in judicio alienus existat. At contra piorum conscientiae grande sibi conferri praemium credunt, cum de quibusdam modo suis actionibus illicitis arguuntur. Proponunt etenim ante oculos cordis quia districtum Dei judicium tanto verius tunc super eos mitigabitur, quanto nunc acrius arguente homine praevenitur; et temporalem iram super se lucrum computant, per quam se aeternam posse evadere non ignorant. Eliu ergo typum cunctorum arrogantium tenens,
et magis eligens aeterna invectione percuti, quam temporaliter increpari, dicat: Nunquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? Quia vero esse culpabiliores solent hi qui loqui in contentione inchoant, quam qui respondent, subdidit, dicens:
CAPUT IV
IBID.---Tu enim coepisti loqui, et non ego.
4. Frustra se innocentes putant, qui pulsati dura respondent.---Eo se innocentem credidit, quo pulsatus erupit; nimirum nesciens quia innocentia non tempore defenditur, sed ratione. Quid enim ejus defensionibus adminiculatur, quod etsi tacenti nulla intulit, recte tamen inchoanti prava respondit? Postquam vero in verbis elationis ostenditur, ecce iterum sub requisitionis velamine palliatur, atque infert, dicens:
IBID.---Quod si quid melius nosti, loquere.
Quamvis dum non ait: Quia melius nosti, sed, Si quid melius nosti, loquere, nimis hoc ipsum superbisse est, de melioris scientia dubitasse. Hoc tamen, quod beato Job locum loquendi tribuit, humilitatem se exhibuisse indicavit. Sed, sicut supra dictum est, quia in actione arrogantium omne quod superducto sermone tegitur, prorumpente rursum intentione elationis aperitur, citius Eliu innotuit qua mente beatum Job loqui postulavit. Nam sequitur:
CAPUT V
VERS. 34, 35.---Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
5. Mentiri non licet humilitatis gratia.---Ecce dum quasi humiliter beato Job loqui tribuit, quid intrinsecus gestaret ostendit, dicens: Viri intelligentes loquantur mihi; dedignatus videlicet si beatus Job loqui praesumeret, qui quasi ejus intelligere verba non posset. Et quia non solum ad loquendum, sed etiam ad audiendum, beatum Job indignum fuisse judicavit, illico adjunxit: Vir sapiens audiat me. Ac si diceret: Huic loqui injuste conceditur, qui etiam audire verba sapientium non meretur. Atque mox aperte, quam despecta de illo sentiat, manifestat, dicens: Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Sine disciplina locutum beatum Job credidit, quia justum se in suis operibus fuisse memoravit. Verum fortasse Eliu diceret, si ea quae beatus Job de seipso narraverat, non de illo haec eadem ipse disciplinae auctor existimasset. Innocenter enim Job se asseruit flagellatum, quem Deus etiam perhibuit frustra percussum (Job. II, 3). Quid ergo vox percussi superbum sonuit, quae a sententia ferientis nullatenus discrepavit? Incaute sunt humiles, qui se mendacio illaqueant, dum arrogantiam vitant; imo mentiendo superbiunt, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim, necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto et veritati sociatur. An Paulus humilis non fuit, quando aemulatione veritatis contra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gesta narravit (I Tim. II, 7; Act. XX, 18, 19) Qui nimirum veritati inimicus existeret, si abscondendo virtutes proprias, praedicatores errorum praevalere permisisset.
Sed quia arrogantes viri in eo quod bonorum dicta superbe examinant, verborum magis superficiem quam rerum ordinem pensant, Eliu beati Job sententias disciplinam credidit non sonasse. Quia vero saepe asperitas superborum usque ad duritiam maledictionis extenditur, illico contra beatum Job, quasi ad Deum faciens verba, subjungit:
CAPUT VI
VERS. 36.---Pater mi, probetur Job usque ad finem.
6. Superbi afflictis compati nesciunt. In correptione sic tumentia premenda sunt, ut cruenta foveantur.---Ecce hoc quod de arrogantiae tumore conceperat in verbis etiam maledictionis exaltat. Sed fortasse benevolae vim probationis optaret, si stetisse eum in probatione judicasset. Ut ergo aperte malitia ejus crudelitatis appareat, probari eum adhuc per flagella deprecatur, quem inter flagella lapsum fuisse jam queritur. Praemisit quod sensit, ut apertius cognosci debeat quod optavit. Adhuc feriri postulat quem jam peccasse sub manu ferientis accusat. Propria haec arrogantium vota sunt, ut vitam dolentium examinari acrius deprecentur, quia quanto sibimetipsis justiores sunt, tanto alienis doloribus duriores existunt. Nesciunt enim in se passionem alienae infirmitatis trahere, et sicut suae, ita etiam proximi imbecillitati misereri. Quia enim de se alta sentiunt, idcirco humilibus nullatenus condescendunt. Eliu beatum Job pro culpa percussum credit, atque ideo exhibenda ei pietatis viscera nec inter tot dolores aestimavit. Viri autem veraciter sancti cum flagellari quempiam etiam pro culpa cognoscunt, etsi quaedam ejus inordinata corripiunt, ad quaedam tamen dolentia compatiuntur; et sic sciunt tumentia premere, ut sciant etiam cruenta refovere, quatenus in eis cum dura emolliuntur, infirma roborentur. At contra arrogantes viri quia charitatis viscera non habent, non solum non compatiuntur etiam justis dolentibus, sed eos insuper sub specie justae increpationis affligunt; et vel si qua in eis sunt parva mala exaggerant, vel ea quae vere bona sunt male apud se interpretando commutant.
7. Sancti doctores delinquentium vitia exaggerare solent. Quid sit cordis parietem fodere.---Quamvis etiam casti doctores saepe exaggerare soleant delinquentium
vitia, et ex quibusdam signis publicis occulta rimari, ut possint ex minimis majora cognoscere. Unde ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8). Ubi mox subdidit: Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum, et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete (Ibid., IX, 10). Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi asperis correptionibus duritiam cordis aperire? Quem cum perfodisset, apparuit ostium, quia cum cordis duritia asperis correptionibus aperitur, quasi quaedam janua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic sequitur: Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illici e cogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio. In reptilibus, cogitationes omnino terrenae signantur; in animalibus vero, jam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent; animalia autem ventre a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationes volvuntur in mente quae a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; et per semetipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete. Scriptum quippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss.
III, 5). Recte ergo post animalia idola describuntur, quia etsi honesta actione quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur: Depicta erant, quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, in corde quasi depingitur quidquid fictis imaginibus cogitatur.
8. Rectoris animarum in scrutandis cordis piaculis pia severitas. Qui a correptione cessat, damnari metuat.--- Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum occulta abominatio demonstratur, quia nimirum uniuscujusque peccati prius signa forinsecus, deinde janua apertae iniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur. Idcirco ergo solent etiam sancti doctores graviter minuta discutere, ut ab extremis exterioribus ad occulta possint majora pervenire. Verba asperae increpationis movent, ut spinas mortiferae cogitationis eradicent; et haec cum agunt, charitatis amore saeviunt, non inflatione elationis intumescunt. Mori enim pro ipsis parati sunt, quos quasi usque ad mortem saevientes affligunt. Servant in cogitatione quod diligunt, sumunt in specie quod persequuntur. Bona praedicantes insinuant, mala autem caventes praenuntiant, non ut Eliu desiderantes exorant. Erga commissos sibi ita nonnunquam in correptione fervent, ac si de tranquillitate nihil habeant; sed ita in dilectione tranquilli sunt, ac si nullus eos fervor accendat. Valde enim metuunt ne si a pravorum correptione cessaverint, ipsi pro eorum damnatione puniantur; et cum ad verba invectionis inflammantur, inviti quidem ad haec veniunt, sed tamen haec defensionem sibi apud districtum judicem praeparant.
9. Corripiendorum et erudiendorum ad poenitentiam et pietatem delinquentium ordo.---Unde et eidem rursus Ezechieli dicitur: Fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et
ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem (Ezech. IV, 1, seq.). Cujus enim Ezechiel nisi magistrorum speciem tenet? cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. Doctores quippe sancti sibi laterem sumunt, quando terrenum cor auditorum ut doceant apprehendunt. Quem laterem coram se ponunt, quia tota illud sollicitudinis intentione custodiunt. In quo et civitatem Jerusalem jubentur describere, quia praedicando terrenis cordibus curant summopere quanta sit supernae pacis visio demonstrare. Cui bene etiam dicitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Sancti enim praedicatores obsidionem circa laterem in quo Jerusalem civitas descripta est ordinant, quando terrenae menti, sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Cum enim unumquodque peccatum quomodo menti insidietur ostenditur, quasi obsidio circa Jerusalem civitatem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum insinuant quomodo mentem insidiantia vitia expugnent, sed etiam quomodo custoditae virtutes roborent, recte subjungitur: Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae virtutes quibus vitiis obvient, insinuare non cessat. Et quia virtutibus crescentibus plerumque bella tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem; et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis tentationis indicat. Et contra Jerusalem castra erigit, quando rectae intentioni audientium hostis callidi circumventiones quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Atque in gyro arietes ponit, quando tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et virtutum murum perforantes innotescit.
10. Quis et quantus zelus ad id necessarius.---Ubi bene additur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem (Ezech. IV, 3). Per sartaginem namque frixura, per ferrum vero fortitudo ostenditur. Quid autem ita magistri atque doctoris mentem quam zelus Domini frigit et excruciat? Unde et Paulus hujus sartaginis incendebatur frixura, cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Et quia quisquis zelo Dei contra peccantes accenditur, forti in perpetuum custodia munitur, ne ex neglecta praedicationis et regiminis cura damnetur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem (Ezech. IV, 3). Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et civitatem ponitur, quia cum nunc fortem zelum doctores exhibent, eumdem zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent, ne tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione dissoluti. Hanc sartaginem propheta idem, ut inter se et auditores suos murum sumeret, audiebat, cum ei divina vox praemitteret, dicens: Si tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti (Ezech. III, 19). Hanc sartaginem inter se et discipulos murum Paulus posuerat, cum dicebat: Mundus sum a sanguine omnium vestrum; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26). Nunc ergo doctores necesse est ut appetant zeli ardoribus frigi, ne cogantur post de torpore negligentiae igne gehennae cruciari.
11. Qua discretione exercendus. Ex occulto odio non prodeat.---Sed aliud est quod injustis et subditis, aliud quod justis et non subditis debemus. Ad illorum nos correptionem atque custodiam reddendarum rationum debet timor accendere; ad istorum vero venerationem ipsa considerata aequitas inclinare. Sed arrogantes viri, quia hujus formam discretionis ignorant, hoc justis et non
subditis exhibent, quod a bonis praedicatoribus fieri et injustis et subditis vident. Qui cum ad fervorem invectionis injuste prosiliunt, etiam per verba maledictionis excedunt. Quia enim nequaquam proximos sicut se diligunt, proximis optare non desinunt quod ipsi sibimet evenire pertimescunt. Unde Eliu occultum odium in manifestatione maledictionis exsudans, ait: Pater mi, probetur Job usque ad finem, ne desinas ab homine iniquitatis. Hominem iniquitatis vocat, quem Deus justum prae omnibus superna attestatione denuntiat. Et quia multa adhuc sub hac indiscretione subjuncta sunt, breviter ea aestimo transcurrenda. Dicta enim quae gravitate carent, intenta expositione non indigent. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 37.---Qui addidit super peccata sua blasphemiam.
12. Eliu eos adumbrat, qui cum pro veritate loqui videantur, a veritate sunt alieni.---Accusat eum et pro peccatis flagella meruisse, et post flagella peccasse. Longe vero aliter Dominus judicat, qui et frustra flagellatum insinuat, et bona duplicia post flagella retribuit (Job. II, 3). Poena enim debetur culpae, non praemium. Beatus ergo Job sine culpa locutus ostenditur, quem post locutionem praemia subsequuntur (Job. XLII, 10). Eliu itaque, quia pro Domini defensionibus loquens, de beato Job aliud quam Dominus sentit, quasi dum pro veritate verba multiplicat, a veritate discordat. Sequitur:
CAPUT VIII
IBID.---Inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
13. Non solum inepta dicere student, sed multa.---Ac si diceret: Ex nostra assertione cognoscat quia nequaquam divinae examinationi sufficiat. Et quia arrogantes viri non solum student inepta dicere, sed etiam multa; versus qui sequitur, bene de illo frequenter infertur.
CAPUT IX
CAP. XXXV, VERS. 1.---Igitur Eliu haec rursum locutus est.
14. Superborum immensa loquacitas.---Omnis qui multa loquitur, in locutione sua semper incipere studet, quatenus inchoatione ipsa suspensos auditores faciat, ut eo attentius taceant, quo quasi novum audire aliquid exspectant. Eliu vero alia finiens, alia incessanter exorditur, ut immensa loquacitas per subjuncta semper initia continuetur. Sequitur:
CAPUT X
VERS. 2.---Nunquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
15. Innocentes quam injuste soleant accusare.---Quia beatus Job justiorem se Deo non dixerit, omnis qui textum historiae legit, agnoscit, sed ait: Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum (Job. XXIII, 7). Vitam suam videlicet pensans, et causas percussionis ignorans, ut saepe jam dictum est, pro diluendis peccatis se credidit et non pro augendis meritis flagellari; et idcirco judicium suum ad victoriam pervenire confisus est, quia culpam in se, pro qua debuisset percuti, non invenit. Quod quidem de illo et Dominus ad diabolum dixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job. II, 3). Quid ergo haec loquendo peccavit, qui verbis istis divinae de se et occultae sententiae etiam
nesciendo consensit? Aut quid obest si a rectitudine veritatis humano judicio verba nostra superficie tenus discrepant, quando in cordis cardine ei compaginata concordant? Humanae aures verba nostra talia judicant qualia foris sonant; divina vero judicia talia ea audiunt qualia ex intimis proferuntur. Apud homines cor ex verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde. Beatus ergo Job dum hoc ait exterius quod interius Dominus dixit, omne quod locutus est tanto juste exterius intulit, quanto pie ab interna sententia non recessit. Quamvis prophetico spiritu repletus, in eo quod ait: Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum (Job. XXIII, 7), intueri Redemptoris nostri praesentiam potuit. Ipse enim qui est virtus Patris et sapientia, etiam ejus aequitas non inconvenienter accipitur. Unde scriptum est: Qui factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30). Quam scilicet aequitatem, quia Deus iniquis fugentibus incarnatam ostendendo contra posuit, eos protinus ab iniquitate revocavit, et humanum genus in eo judicio antiquum adversarium vicit, quo aequitatem Dei adversantem suis itineribus invenit. Sequitur:
CAPUT XI
VERS. 3.---Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit si ego peccavero?
16. Aut falsa loquuntur, aut si vera, at non convenientia.---Si tota libri series attenditur, nihil horum beatus Job dixisse monstratur. Sed arrogantes viri, sicut et superius diximus, habere hoc proprium solent, ut dum in nimia invectione prodeunt, etiam invehendo mentiantur; et cum non possunt juste reprehendere quae sunt, reprehendant mentiendo quae non sunt. Sequitur:
VERS. 4.---Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
Dictis superioribus quasi beati Job culpabilia verba narravit, atque ex eis sibi materiam loquendi proposuit; sed verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallaciter finxit. Et fortes quidem sunt sententiae quae sequuntur, sed beati Job personae non congruunt; tantoque eum increpationis hujus tela non feriunt, quanto contra eum injuste mittuntur. Sequitur:
CAPUT XII
VERS. 5-7.---Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis; et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si juste egeris quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
17. Vestigia Dei sunt creaturae.---Quamvis beato Job scienti majora nequaquam dici ista debuerint, vera tamen sunt quae dicuntur, quod videlicet Deo nec peccata nostra noceant, nec bene gesta concurrant. Unde subsecutus, adjunxit:
VERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Sed inter haec illud est solerter intuendum, quod ait: Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Haec enim dicens, nimirum colligit ut considerare debeat quanto minus Deo actione sua aut prosit aut noceat, qui altitudini coeli atque aetheris prodesse vel nocere non possit. Quamvis in coelo vel aethere possimus supernas potestates accipere, divinis semper obtutibus inhaerentes, ut cum angelicos spiritus longe adhuc a nobis distare conspicimus, ipsi creatori atque dominatori spirituum quam longe distamus inferius agnoscamus, corpoream tamen coeli aetherisque materiam hoc loco sentire nil obstat. Nam si vigilanter
exteriora conspicimus, per ipsa eadem ad interiora revocamur. Vestigia quippe creatoris nostri sunt mira opera visibilis creaturae. Ipsum namque adhuc videre non possumus; sed jam ad ejus visionem tendimus, si eum in his quae fecit miramur. Ejus ergo vestigia creaturam dicimus, quia per haec quae ab ipso sunt sequendo imus ad ipsum. Unde Paulus ait: Invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 20). Unde et in libro Sapientiae scriptum est: Per magnitudinem enim creaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri (Sap. XIII, 5). Menti enim nostrae peccato suo exterius sparsae necdum Deus sicut est interius innotescit; sed dum facturae suae decus foris proponit, quasi quibusdam nobis nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit, et miro modo ipsis formis exterioribus nos ad interiora perducit; innuit immensa admiratione quod est, mira haec exterius ostendendo quae non est. Hinc enim de sapientia scriptum est: In viis ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis (Sap. VI, 17).
18. Viae sunt ad Creatorem. Per visibilia a Deo recessimus; per eadem ad Deum reverti debemus.---Viae quippe ad Creatorem sunt opera considerata creaturae. Quae dum facta cernimus, potentiam factoris miramur. In istis viis a sapientia omni nobis providentia occurritur, quia factoris nobis virtus inquirenda proponitur in omne quod mirabiliter factum videtur; et quocumque se verterit anima, si vigilanter intendit, in iisdem ipsis Deum invenit, per quae reliquit; ejusque potentiam ex eorum rursus consideratione cognoscit, quorum amore deseruit; et per quae perversa cecidit, per haec conversa revocatur. Ubi enim lapsi sumus, ibi incumbimus ut surgamus; et quasi ibi surgendo manum considerationis figimus, ubi pede amoris lubrici corruentes negligendo jacebamus. Quia enim ab invisibilibus per visibilia cecidimus, dignum est ut ad invisibilia ipsis rursum visibilibus innitamur, ut quo casu anima venit ad infima, eo gradu revertatur ad
summa; atque eisdem quibus corruit passibus surgat, dum, sicut dictum est, illa nos ad Deum bene considerata revocant, quae nos ab eo male electa diviserunt. Eliu itaque, ut vim considerationis admoveret, atque ex corporeis rebus ostenderet quanto sit homine excelsior Deus, bene intulit: Suscipe coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Ipsis enim rebus creatis atque corporeis agnoscimus quantum a creatoris nostri sublimitate distamus, quia per omne quod cernimus esse humiles admonemur, ut quasi quaedam sit lectio menti nostrae species considerata creaturae. Dicat ergo: Suscipe coelum; et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Ac si diceret: Ex ipsis creaturis intellige quas altiores te esse corporaliter vides, quantum a divinae potentiae sublimitate disjungeris; atque ex hac tua consideratione collige quia Deum nec bene vivendo adjuves, nec rursus malis actionibus graves.
19. Angelis inferiores sumus, quanto magis Deo!---Si vero, sicut superius diximus, in coelo vel aethere supernas potestates accipimus, verbis istis Eliu considerare nos admonet, ut quia ipsi angelici spiritus creatoris nostri potentiam plene contemplari non possunt, de quibus tamen certum est quia nobis eo ipso altiores sunt quo lapsi in infimis non sunt, videlicet colligamus quanto Deo inferiores existimus, qui etiam creaturis sublimibus sed longe illo inferioribus subjacemus. Ac si diceret: Vide quantum a divina celsitudine separaris, a cujus potentia etiam potestates illae humilitate contremiscunt quae te immensa sublimitate transcendunt, et quanto ipse summo inferior es, qui inferiorem te esse etiam inferioribus deprehendis. Ostendendo vero summa, reducit ad aequalia, atque ait:
CAPUT XIII
VERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impielas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.
20. Homo homini nocere aut prodesse potest, non angelis.---Humana impietas ei nocet, quem pervertendo inquinat. Et rursus eum adjuvat nostra justitia quem a pravis actionibus immutat. Nocere enim vel juvare nesciunt ea quae vel a bono corrumpere vel a malo permutare non possunt. Supernae igitur potestates eo laedi vel juvari nequeunt, quo esse jam incommutabiles acceperunt. Sed considerare haec nequeunt, qui terrenis desideriis implicantur. Sparsis enim foris mentibus ad semetipsas redire difficile est, quia prava itinera semel captas tanto delectabiliter tenent, quanto in eis omne quod libuerit licet. Nullus quippe disciplinae murus obviat qui constringat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat, sed clausis oculis cordis eo anima praecipitatur in infimis, quo obscuratur a summis; et tanto securius mala temporalia perpetrat, quanto durius bona aeterna desperat.
21. Mali bonos premendo purgant.---Sed ista reproborum nequitia triturae more electorum vitam quasi grana a paleis separans, premit ut purget. Mali enim bonos magis ab hujus mundi desideriis expediunt, dum affligunt; quia dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos ad superna compellunt. Quod bene de Israelitico populo vocante Moyse et Pharaone rege saeviente signatum est (Exod. III, 7). Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus, ut Israelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi impelleret dum saeviret; et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa moveretur. Hoc quotidie agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis,
saevire in electos reprobi permittuntur, ut si ad repromissionis terram vocati exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur, atque haec Aegyptus, videlicet vita praesens, quae nos oppressit blandiens, adjuvet premens; et quae dum fovit, servitutis jugo contrivit, libertatis viam dum cruciat ostendat. Haec utique causa est quod ab injustis justi sinuntur affligi, ut scilicet dum futura audiunt bona quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat. Unde Eliu eosdem labores electorum sub oppressionibus reproborum exsequens, ait:
CAPUT XIV
VERS. 9.---Propter multitudinem culumniatorum clamabunt et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
22. Pejores sunt qui pravis exemplis, virtutibus nos spoliant, quam qui exterioribus bonis.---Calamniatores recte dicere possumus omnes iniquos, non solum qui exteriora bona rapiunt, sed etiam qui malis suis moribus, et vitae reprobae exemplo interna nostra dissipare contendunt. Illi namque ea quae nobis extra sunt invadere ambiunt, isti vero nos praedari interius quaerunt. Illi amore rerum, isti non cessant odio saevire virtutum. Illi invident quod habemus, isti quod vivimus. Illi student rapere bona exteriora, quia placent; isti satagunt interiora bona dissipare, quia displicent. Quanto igitur morum vita a rerum distat substantia, tanto gravior calumniator est qui male videndo vim nostris infert moribus, quam qui violenter opprimendo damna ingerit rebus. Nihil iste de nostra sustentatione subtraxit, sed exempla nobis perditionis apposuit. Eo ergo graviorem calumniam intulit, quo quietum cor in tentatione commovit. Qui etsi nequaquam nobis actionis suae opera persuasit, pugnam tamen tentationis ingessit. Gravem igitur de vita ejus calumniam sustinemus, quia nimirum
intus patimur quod cum labore vincamus. Et quia in hoc mundo abundat malorum vita quae cruciet, recte dicitur: Propter multitudinem calumniatorum clamabunt.
23. Alii vitia suadens, alii jubent et tyrannica vi ad ea cogunt.---Quia vero ea quae verbis suadere non valent extorquere nonnunquam etiam effrenatis viribus student, apte subjungitur: Et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Quisquis enim male vivere suo nos exemplo compellit, adhuc in nobis voce calumniatoris utitur; quisquis vero peccatum suadens etiam terrere nos appetit, jam contra nos brachio tyrannidis saevit. Aliud est enim vitia suadere vivendo, aliud jubere terrendo. Dum ergo exempla malae actionis aspicimus, quasi adhuc strepitum calumniatoris audimus; dum vero vi peccare cogimur, jam tyrannum in corde sustinemus.
24. Eorum tamen conatibus resistunt electorum mentes. Ad Deum eundum est, non solum per mollia, sed etiam per aspera.---Sed robustorum mentes in Deo immobiliter fixae tanto ista despiciunt, quanto cernunt quod contra praecepta conditoris excrescunt. Aeternitatis quippe praemia praestolantes vires ex adversitatibus sumunt, quia crescente pugna gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum praemuntur, adversitate proficiunt, sicut ignis flatu premitur ut crescat; et unde quasi extingui cernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Dominum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Hinc namque propheta ait: Qui perfecit pedes meos quasi cervi (Psal. XVII, 34). Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspicit aspera, quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo in superiora elevatur. Ita etiam electorum mentes quaeque sibi in hoc mundo obsistere atque obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum,
despectis terrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt. Hinc rursum dicit: Et in Deo meo transgrediar murum (Ibid., 30). Murus quippe est omne quod itineri nostro objicitur, ne ad eum qui diligitur, transeatur. Sed murum transgredimur, cum prae amore supernae patriae, quaeque in hoc mundo fuerint objecta calcamus. Hinc per eumdem Prophetam certanti animae Dominus dicit: Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX, 8). Absconditum quippe tempestatis est, cum in corde contrito cogitationum tentantium fluctus intumescunt, cum contra amoris sancti studia curarum saecularium se tumultus illidunt. In abscondito ergo tempestatis auditur, quia clamor deprecantis est haec ipsa tribulationis fluctuatio. Quia vero omnino non desunt qui bona quaerentibus suadere perversa moliantur, aquae contradictionis sunt populi resistentes. Et quia tunc probatur desiderium cum aliqua ei adversitate resistitur, recte dicitur: Probavi te ad aquas contradictionis. His itaque virtutum nisibus robusti ex adversitate proficiunt, sed infirmi saepe in desideriis suis, si qua eis fuerint, ex adverso objecta, languescunt, et cum valida tribulatione pulsantur, pusillanimitate deficiunt. Unde Eliu beato Job probra pusillanimitatis impingens, praemissis malorum oppressionibus, infirmorum mox pusillanimitates exsequitur, dicens:
CAPUT XV
VERS. 10.---Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me?
25. Qui tentatione frangitur, Dei providentiam serio non cogitat.---Mos sacrae Scripturae est ut a singulari numero ad pluralem subito transeat, atque a plurali saepe se ad singularem vertat. Unde Eliu cum diceret: Clamabunt, et ejulabunt, nequaquam subdidit: Non dixerunt, ubi est Deus: Non dixit ubi est Deus. A plurali quippe numero in singularem veniens, ad personam
subito infirmi uniuscujusque transivit, fortasse quia a singulis melius recognoscitur quidquid dici de eis singulariter auditur, ut ad cor suum quisque redeat, et in semetipso hoc quod de unoquoque dicitur reprehendat. Singularem igitur numerum tenuit, dicens: Non dixit, Ubi est Deus qui fecit me. Quisquis enim adversitatum tribulatione frangitur a quo factus est minime contemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit; et qui benigne hominem condidit, nequaquam injuste cruciari permittit; nec sinit neglecte perire quod est, qui hoc etiam quod non fuit creavit ut esset. Cum ergo causam tribulationis nostrae requirimus, et fortasse tardius invenimus, est ista consideratio, quod nihil injuste patiamur, quia si Deo auctore sumus qui non fuimus, Deo regente non affligimur injuste qui sumus. Sequitur:
CAPUT XVI IBID.---Cui dedit carmina in nocte
26. Ne vincamur, Deus tribulationes consolatione condit.---Carmen in nocte est laetitia in tribulatione, quia etsi pressuris temporalitatis affligimur, spe jam tamen de aeternitate gaudemus. Carmina Paulus in nocte praedicabat, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Carmen in nocte David sumpserat, qui dicebat: Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Psal. XXXI, 7). Ecce noctem pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. Quia enim ad aeterna gaudia redire non possumus, nisi per temporalia detrimenta, tota sacrae Scripturae intentio est ut spes manentis laetitiae nos inter haec transitoria adversa corroboret. Unde et Ezechiel propheta librum se accepisse testatur, in quo scriptae erant lamentationes, carmen et vae (Ezech. II, 9).
Quid enim libro hoc, nisi divina eloquia figurantur? Quae quia nobis lacrymas luctusque praecipiunt, lamentationes in eo scriptae referuntur. Carmen quoque et vae continent, quia sic de spe gaudium praedicant, ut in praesenti tamen pressuras atque angustias incident. Carmen et vae continent, quia etsi illic dulcia appetimus, prius necesse est ut hic amara toleremus. Carmen et vae discipulis praedicabat Dominus, cum dicebat: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Ac si aperte diceret: Sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius quod saeviendo graviter premat. Quia ergo infirmus quisque cum premitur, a spe gaudii nimia pusillanimitate lassatur, et dum foris adversa tolerat, intus obliviscitur quo gaudebat, bene dicitur: Non dixit, Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte? Si enim ista diceret, vim quam patitur temperaret; et per hoc quod mansurum intus quaereret, id quod foris transitorium sustinet esse intolerabile non aestimaret. Sequitur:
CAPUT XVII
VERS. 11.---Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos.
27. Deus nos docet carnis voluptates, et spiritus elationem cavere.---Jumenta terrae sunt, qui usu vitae carnalis ima appetunt; volucres vero coeli sunt, qui superbae curiositatis studio sublimia perscrutantur. Illi vivendo se deponunt infra quam sunt, isti inquirendo se elevant ultra quam possunt. Illos in infimis voluptas dejicit carnis, istos quasi in superioribus erigit libido curiositatis. Illis per sacra eloquia dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); istorum superbus labor increpatur, dum dicitur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Illis dicitur: Mortificate membra vestra, quae sunt super
terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam (Coloss. III, 5); istis dicitur: Nemo vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8). Docet igitur nos Deus super jumenta terrae et volucres coeli, quia dum hoc quod sumus agnoscimus, nec carnis nos infirmitas dejicit, nec superbiae spiritus elevat; nec defluendo imis subjicimur, nec superbiendo de sublimibus inflamur. Qui enim carne labitur, jumentorum appetitu prosternitur; qui vero extollitur mente, more volucrum quasi levitatis penna sublevatur.
28. Superbia luxuriae seminarium. Caro mergit quos superba scientia sublevat. Juste mens amittit carnis dominium si Deo servire deneget.---Sed si vigilanter intenditur, ut et mentis humilitas, et carnis castimonia teneatur, cito cognoscimus, quia alterum custoditur ex altero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro in infimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sed postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Homo quippe cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quasi scientiae enim illos in altum penna sublevaverat, de quibus Paulus hoc quod et superius protulimus dicebat: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Quomodo autem in jumentorum, aut plusquam jumentorum voluptatem deciderint, subdidit dicens: Tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam (Ibid., 24). Ecce caro mersit quos superba scientia sublevavit, et a volatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt jumentorum; atquae inde sub se prostrati sunt, unde super se ire videbantur. Curandum itaque est, et omni custodia mens
a superbiae tumore servanda. Non enim ante oculos Dei vacuae transvolant cogitationes nostrae; et nulla momenta temporis per animum transeunt sine statu retributionis. Intus ergo videt Deus quod mentem elevat, et idcirco permittit foris invalescere quod deponat. Intus prius extollitur, quod foris postmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam videlicet culpam sequitur aperta percussio, ut malis exterioribus interiora puniantur et cor publice corruat, quod latenter tumebat. Hinc quippe per Osee contra Israelitas dicitur: Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt (Ose. V, 4). Qui ut ostenderet quod causa libidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdidit dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus (Ibid., 5). Ac si diceret: Culpa quae per elationem mentis in occulto latuit per carnis luxuriam in aperto respondit. Proinde per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritum non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen sub Domino recognoscit jura legitimae servitutis. Nam si auctorem suum superbiendo contemnit, jure et a subjecta carne praelium suscipit. Unde et ille primus inobediens mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit (Genes. III, 7). Quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, mox contumeliam carnis invenit. Et quia auctori suo esse subditus noluit, jus carnis subditae quam regebat amisit, ut in seipso videlicet inobedientiae suae confusio redundaret, et superatus disceret, quid elatus amisisset.
29. Si cordis humilitatem negligamus, Deus carnis integritatem despicit.---Nullus ergo postquam superna appetere coeperit, si carnis voluptate prosternitur, tunc se victum judicet, cum aperte superatur. Si enim plerumque virus libidinis de radice nascitur elationis, tunc caro vicit, cum spiritus latenter intumuit: jam tunc anima per originem culpae in petulantiam jumentorum cecidit, cum efferendo se, more volucrum, ultra quam debuit
evolavit. Hinc est enim quod longa continentia repente solvitur, hinc quod plerumque et usque ad senium virginitas servata vitiatur. Quia enim negligitur humilitas cordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis; et quandoque per apertum malum reprobos annuntiat, quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Nam qui diu servatum bonum subito perdidit, apud semetipsum intus aliud malum tenuit, ex quo aliud subito erupit per quod ab omnipotente Deo etiam tunc alienus exstitit, quando se ei per munditiam corporis inhaerere monstravit. Quia igitur mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis, reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiam mergitur jumentorum. Sancti autem viri ne appetitu bestiali ad luxuriae voraginem devolvantur, sollicite cogitationes mentis a superbiae volatu custodiunt; ac ne in infima desipiendo corruant, omne quod sublimiter sapiunt, humiliter premunt. Recte itaque dicitur: Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Subaudis, hoc quoque non dixit.
30. In adversis deficimus, quia prosperis uti moderate nescimus.---Hoc itaque quod jumentis ac volucribus antecellit, eum non dicit in tribulatione memorari; ac si diceret: Infirmus quisque idcirco nequaquam se in perturbatione corroborat, quia et in tranquillitate non temperat; et ideo nescit adversa tolerare, quia constitutus in prosperis cogitatione se non novit a volatu volucrum premere, nec carnales motus a jumentorum ingluvie sublevare. Sed hoc beato Job tanto inconvenienter dicitur, quanto vita ejus inter alta et infima mirabiliter temperatur. Quod quidem intelligi et aliter potest: Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Nam sicut jumentorum vocabulo signatur vita hominum carnis adhuc motibus subditorum, ita appellatione volucrum figuratur elatio spirituum superborum, ut per jumenta quidem terreni homines, per volucres vero daemonia designentur. Unde cum semina Dominus juxta viam diceret cecidisse,
subjungit: Venerunt volucres coeli, et comederunt ea (Matth. XIII, 4), nimirum per volucres signans aereas potestates.
31. Sancti dum Deo se subdunt, cuncta transitoria superant et despiciunt.---Sancti autem viri, quia nec infima hominum exempla appetunt, nec rursum daemoniaca subtilitate falluntur, et super jumenta terrae, et super coeli volucres virtute eruditionis excrescunt. Super jumenta enim terrae edocti sunt, quia quidquid in imis potest ambiri despiciunt. Super volucres quoque coeli eruditi sunt, quia omnes immundorum spirituum insidias comprehendunt. Super jumenta terrae edocti sunt, quia nihil in hac vita quod praeterit quaerunt. Super volucres coeli eruditi sunt, quia potestates aereas, quas adhuc per carnis infirmitatem tolerant, jam vitae meritis calcant. Paulus jam super jumenta terrae edoctus fuerat, dicens: Multi enim ambulant. Et paulo post: Quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 18, 19). Et rursum super volucres coeli eruditum se noverat, cum dicebat: Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Sub se jumenta cernebat, quia videlicet in terra adhuc positus calcabat mores hominum qui in infimis conversantur. Et rursum volatum volucrum meritorum dignitate transcenderat, quia subiturus coelestia judicaturum se angelos non ignorabat. In illis immundorum infima, in istis superborum summa calcabat. Mentes quippe sanctorum transitoria cuncta despiciunt, et sub se labi quidquid superbit, quidquid praeterit, contemplantur; et quasi in quodam rerum vertice constitutae, tanto sibi omnia subesse conspiciunt, quanto semetipsas verius auctori omnium subdunt; atque inde cuncta transcendunt, unde creatori cunctorum vera se humilitate substernunt. Dicat ergo: Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Ac si diceret: Infirmus pusillanimitate victus ista non dixit, et idcirco eum adversitas tentationis
perculit, quia tranquillitatis tempore haec cuncta transeuntia nulla perfectione superavit. Hujus enim vitae adversa non perhorresceret, si perfectionis merito etiam secunda calcasset. Sequitur:
CAPUT XVIII
VERS. 12.---Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
32. Justi permittuntur opprimi ut purgentur, et ut oppressorum nequitia consummetur.---Ibi videlicet in tribulatione, ut e contra de gaudio scriptum est: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Psal. CI, 29). Sed videtur incertum utrum dicat: Propter superbiam malorum non exaudiet; an, propter superbiam malorum clamabunt. Intelligi autem melius potest, si non exaudiri potius propter malorum superbiam, quam clamare referantur. Nam quod propter malorum superbiam clamant, jam supra dictum est, eo versu quo dicitur: Propter multitudinem violentorum clamabunt. Aliquid ergo nobis hoc versu innuitur quod paulo subtilius attendatur, quia saepe oppressi quidam dum clamaverint, ex se quidem merentur audiri, sed tamen eorum desideria propter opprimentium superbiam differuntur. Justus quippe Deus et suos permittit temporaliter opprimi, et violentorum malitiam nequiter augeri, ut dum horum vita in purgatione teritur, illorum nequitia consummetur. Plerumque vero accidit, ut justi in tribulatione deprehensi, supernum solatium etiam temporaliter percipiant, quod tamen non temporaliter implorant. Salvari enim non propter se, sed propter adversariorum salutem concupiscunt, ut dum illos omnipotens Deus ab immensis periculis facto quodam miraculo liberat, virtutem suam ipsis etiam persecutoribus innotescat; atque inde adversarios ad aeternitatem redimat, unde suos temporaliter salvat, sicut Propheta quoque vocem martyrum suscipiens, ait: Propter inimicos meos eripe me
(Psal. LXVIII, 19). Ac si diceret: Propter me quidem eripi de temporali tribulatione non appeto, sed tamen eripi propter adversarios meos concupisco, ut dum mea vita salvari mirabiliter cernitur, ipso miraculorum visu inimicorum duritia convertatur. Sicut ergo saepe Dominus suorum vitam temporaliter pro inimicorum conversione eripit, ita saepe suorum voces propter damnationem persequentium non exaudit, ut videlicet inde reatum suum cumulent, unde praevaluisse se nequiter gaudent. Nam qui invisibilia despiciunt, moveri nonnunquam visibilibus miraculis possunt. Sed idcirco cum justis plerumque nil mirum visibiliter agitur, quia eorum adversarii illuminari invisibiliter non merentur. Dicatur ergo: Ibi clamabant, et non exaudiet propter superbiam malorum. Ac si diceret: Reatus opprimentium audire voces prohibet oppressorum. Nec eripiuntur visibiliter justi, quia salvari invisibiliter non merentur injusti. Unde rursum per Prophetam dicitur: Cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII, 11). Quos enim visibiliter mori conspiciunt, invisibiliter vivere posse non credunt; atque eo reatum infidelitatis suae cumulant, quo visa morte fidelium de aeternitate desperant. Igitur violenti quique inde deterius deficiunt, unde contra vitam innocentium exterius convalescunt; tantoque illos intima veritas a se foras ejicit, quanto eos contra suos temporaliter quod volunt posse permittit.
33. Malorum poena gravior, est prosperitas. Manifestum est reprobationis indicium.---Quisquis itaque bonorum vitam persequitur, tunc pejore ultione damnatur, cum nulla ei adversitate resistitur; et tunc fortioris irae periculis subjacet, cum prospere peragit quod nequiter concupiscit, quia videlicet vindicta superni judicii ad futura eum supplicia reservando deseruit, cui hic in malo obviare contempsit. Hinc enim per Prophetam Dominus dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX, 13). Hinc rursum dicitur: Non est virga Dei super illos (Job. XXI, 9). Hinc
etiam de ipso eorum capite scriptum est: Faciet et prosperabitur (Dan. VIII, 12). Hinc rursus de eodem dicitur: Et dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). In manu quippe Antichristi dolus dirigitur, quia in hoc quod contra bonos proposuerit implere temporaliter nulla adversitate praepeditur. Hinc rursus per Salomonem dicitur: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Manifestum ergo perditionis indicium est, quando affectatis iniquitatibus subsequens favet effectus, et nulla contrarietas impedit quod mens perversa conceperit. Nam saepe pravorum hominum dum tardantur vota, mutantur; et dum difficultatem perfectionis sentiunt, reatum malae actionis agnoscunt; et quibus prius invitis contradicitur, volentes postmodum hoc quod conceperant, adversantur. Quia igitur malos cum deserit Dominus praevalere permittit, et unde superborum nequitia perficitur, inde humilium longanimitas consummatur, dicatur recte: Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. Sequitur:
CAPUT XIX
VERS. 13.---Neque enim frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
34. Desideria sanctorum eo cumulatius exaudiuntur, quo tardius.---Notandum quod duo sunt dicta, quia et clamantem non frustra audit, et tamen quod patitur respicit, et exaudire voces dissimulat, et quod unusquisque tolerat non ignorat. Nemo ergo qui tardius auditur credat quod a superna cura negligatur. Saepe enim nostra desideria, quia celeriter non fiunt, exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, et ipsa melius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eo perficitur quo differtur; et cum superficietenus petitio negligitur, vota nostra altius in cogitationum radice complentur: sicut et semina messium gelu pressa solidantur; et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad
frugem multipliciora consurgunt. Desideria itaque nostra dilatione extenduntur, ut proficiant; proficiunt, ut ad hoc quod perceptura sunt convalescant; exercitantur in certamine, ut majoribus cumulentur praemiis in retributione, labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae. Suos ergo Dominus cum velociter non exaudit, quo repellere creditur trahit. Internus quippe est medicus, et peccatorum in nobis contagia quae inesse medullitus reprobat secat, abscindit virus putredinis ferro tribulationis; et quo voces aegri audire dissimulat, eo aegritudinis finem procurat. Hinc enim Propheta ait: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 3). Ac si diceret: Nequaquam mihi ad insipientiam proficit quod die ac nocte clamantem me continue non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deseris, inde ad aeternam sapientiam plus erudis. Hinc etiam dicit: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10). Tribulationem quippe dicturus, opportunitates praemisit, quia saepe et tribulatione conterimur, et tamen opportunum nondum est ut ad desiderium ereptionis adjuvemur. Dicatur ergo: Neque enim frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur. Sed quia plerumque nonnulli et ipsa adjutorii tarditate franguntur, apte subjungit:
CAPUT. XX
VERS. 14.---Etiam cum dixeris: Non considerat, judicare coram illo, et exspecta eum.
35. Desperationis procella ingruente, ad memoriam revocanda sunt Dei beneficia.---Fortasse enim dum clamor noster quasi negligitur, spes quae cordi inerat infirmatur; et superna adjutoria defutura credimus, quia tardius impetramus; ac pene inconsiderata Deo esse ingemiscimus, quae inulta toleramus. Sed cum ista nos desperationis procella conturbat, concussa mens citius in
portum spei se collocat, si causas suas cum Domino subtiliter pensat, si bona ejus ad memoriam revocat, si mala quae bonis ejus reddidit apud semetipsam callide non excusat, si perpendit quid ab eo juste meruit et quid clementer accepit, si vitam suam vivaciter discutit, si ante Dei oculos omne quod agit examinans semetipsam sibimet non abscondit, si factam se quae non erat meminit, si illuminatam se atque sublevatam quae in tenebris jacebat agnoscit. Haec ergo in semetipsa cuncta recolligens, dum bona accepta considerat, adversa quae tolerat non accusat; nec desperatione frangitur, quae tantorum munerum consolatione roboratur, quia spem de futuris recipit, dum transacta beneficia recognoscit. Dicat itaque: Etiam cum dixeris: Non considerat, judicare coram illo, et exspecta eum. Ac si diceret: Cum idcirco Deus considerare non creditur, quia tarde miseretur, intima cogitationis ingredere, atque illic coram ejus oculis causae tuae judicium suscipe; et quae ipse vivendo contulisti, vel quae misericorditer percepisti, discerne; et tunc ad spei fiduciam redis, dum bona tantae benignitatis erubescis, quatenus inter adversa fidenter exspectes quem et post delicta propitium recolis. Speranda etenim fuerant superna adjutoria, etiam si nulla beneficia praecessissent. Sciendumque quia Deus hominem quem benigne condidit inique non spernit.
36. Qui praeterita munera considerat, futura non desperet.---Pensandum est igitur quanti est periculi transacta munera cernere, et futura desperare; quanti est periculi si in hac procella tribulationum desperationis naufragio frangimur, qui ad portum spei velut immensis funibus praeteritis donis ligamur. Dicatur itaque recte: Judicare coram illo, et exspecta eum. Nam qui semetipsum coram Deo non judicat, eum dum affligitur non exspectat. Cujus enim bona praecessisse dissimulat, adjutoria subsequi posse desperat; et cum praeteritorum obliviscitur, etiam subsequentium largitate fraudatur. Sed ecce dum nos affligimur, dum consolationis gratiam
longanimiter sustinemus, mali ad pejora prorumpunt, atque eo iniquitatis exaggeratione proficiunt, quo sine verbere relinquuntur. Et tamen omnipotens peccantes misericorditer exspectat, tempus ad poenitentiam tribuit, quod non conversis ad gravioris reatus testimonium vertit; patienter iram retinet, quam quandoque irretractabiliter effundit. Unde apte subjungitur:
CAPUT XXI
VERS. 15.---Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur valde scelus.
37. Deus hic diu tolerat quos in aeternum est damnaturus.---Diu quippe Deus tolerat quem in perpetuum damnat; et furorem nunc inferre dissimulat, quia effundendum sine fine in posterum servat. Electorum namque est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternae haereditatis erudiri. Nostrum est hic flagella percipere, quibus servatur de aeternitate gaudere. Hinc enim scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr., XII, 6). Hinc ad Joannem dicitur: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc Petrus ait: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei (I Petr. IV, 17). Ubi mox admirando subjungit: Si autem primum a nobis, qui finis eorum qui non credunt Dei Evangelio (Ibid., 17)? Peccata quippe nequaquam divina severitas inulta remanere permittit, sed ira judicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum damnatione conquiescat. Eant ergo nunc reprobi, et voluptatum suarum desideria inulta iniquitate consumment; atque eo temporalia flagella non sentiant, quo aeterna eos supplicia exspectant. Bene autem inulta eorum nequitia Cham peccante signata est, cui a patre dicitur: Maledictus Chanaan puer, servus erit fratribus suis (Gen. IX, 25). Chanaan videlicet Cham filius. Et quid est quod Cham peccante Chanaan ejus filius sententiam ultionis accipit? Quid est quod non in se, sed in posteritate percutitur, nisi quod reproborum nequitiae hic
quidem inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur? Dicatur ergo: Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur valde scelus.
38. Eos tamen aliquando hac in vita ferire inchoat.--- Notandum vero est quod subintulit, Valde, quia etsi quaedam longanimiter tolerat, quaedam tamen etiam in hac vita flagellat et hic nonnunquam ferire inchoat, quod aeterna damnatione consummat. Ergo et nonnulla percutit, et nonnulla inulta derelinquit, quia si nulla resecaret, quis Deum res humanas curare crederet? Et rursus, si hic cuncta percuteret, extremum judicium unde restaret? Quaedam igitur feriuntur, ut rectoris nostri super nos sollicitudinem formidemus; quaedam vero inulta servantur, ut adhuc judicium restare sentiamus. Bene ergo dicitur: Nec ulciscitur valde scelus, quia dum exiguum quiddam de iniquitate percutitur, inconversis mentibus aeterni jam judicii sententia propinatur.
39. Aliud est rectum dicere, aliud recte.---Totum itaque hoc ab Eliu rectum dicitur, si recte diceretur. Scit enim quid loqui debeat, sed cui loquatur ignorat. Vera sunt namque quae dixit, sed a beati Job increpationibus aliena, quia tanto hac correptione non eguit, quanto nec aliqua pusillanimitate peccavit. Sed quia justis viris solet occasio esse virtutum elatio superborum, occulto judicio cum beato Job agitur, ut post flagella poenarum etiam per verba arrogantium crescat. Ecce enim tanto magis a superbiae ministro despicitur quanto a magistra veritate intrinsecus idem refovetur. Nam Eliu postquam tot fortia se dixisse cognovit, quid elationis gestaret aperuit, atque beatum Job alta de se sentiendo despexit, dicens:
CAPUT XXII
VERS. 16.---Ergo Job frustra aperit eos suum, et absque scientia verba multiplicat.
40. Superborum vitia sunt loquacitas, et audiendi impatientia.---Haec nimirum inferens, beatum Job et nil scisse asserit, et multa dixisse; et cum ipse quae sentit loquaciter inferat, hunc de vitio loquacitatis accusat. Sed hoc quoque esse proprium arrogantium vitium solet, ut et pauca credant quae ipsi multa dixerint, et multa credant quae ipsis pauca dicuntur. Quia enim sua dicere semper volunt, aliena audire non possunt; vim se pati existimant, si ea quae immoderate sentiunt immoderatius non effundant. Et quamvis beatus Job ad ejus verba tacuerit, Eliu tamen de locutione illius, qua amicis responderat, causam invectionis invenit, ut sibi exhibere latius ejus silentium posset, atque ut ipse multa respondeat, illum verba multiplicasse confirmat. Nam et mox initia prolixae locutionis exorditur; et quasi adhuc nil dixerit, inchoare conatur. Unde subditur:
CAPUT XXIII
CAP. XXXVI, VERS. 1, 2.---Addens quoque Eliu, etiam haec locutus est: Sustine me paululum, et indicabo tibi.
41. Ex multiloquio suam doctrinam metiuntur. Dum sese ostentant, pro Deo loqui fingunt.---Multa jam dixerat, et sustineri adhuc paululum sperat, quia videlicet arrogantes grave se damnum perpeti judicant, si scientiam suam loquendi brevitate constringant. Tanto enim semetipsos credunt doctiores ostendere, quanto se potuerint multiplicitate loquacitatis aperire. Sed quia saepe sibi sentiunt silentii reverentiam non deferri, Domini nonnunquam potentiam de quo quasi loquuntur insinuant, ac sub praetextu illius sibi silentium exigunt, quod minime merentur; et dum specietenus Deum proferunt, auditum sibi ex reverentia ejus exigentes, se student magis ostendere quam illius facta praedicare. Unde et Eliu subjungit, dicens:
IBID.---Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Quia vero nonnunquam doctores sancti crebro repetunt si qua obscurius dicunt, ut quae occulta praedicant auditorum cordibus voce haec iterationis infundant, plerumque hoc appetunt etiam arrogantes imitari, et insolenter ea quae dixerint replicant, non quo auditorum cordibus insinuare res appetant, sed quo eorum judicio videri eloquentes volunt. Unde Eliu subjungens ait:
VERS. 3.---Repetam scientiam meam a principio. Sed quia nominata scientia, tumor cordis in voce claruerat; arrogans aperte cognoscitur, si non citius aliquo velamine pallietur. Unde mox in occultatione suae arrogantiae Domini justitiam subinferens, ait:
IBID.---Et operatorem meum probabo justum.
Ut dum quasi pro Dei justitia loquitur, apud humana judicia quidquid arroganter effluit excusetur. Sequitur:
CAPUT XXIV
VERS. 4.---Vere enim absque mendacio sermones mei.
42. Testimonium a Deo non habentes, ab hominibus quaerunt.---Cum ab infirmis auditoribus se intelligi non posse conspiciunt, solent plerumque etiam justi laudare bona quae dicunt, non quo ipsi suis laudibus inhient, sed quo auditores suos ad audiendi sollicitudinem accendant, ut dum eorum voce proferuntur, ab illorum cordibus ardentiori affectu rapiantur. Unde Paulus cum mira Corinthiis et multa dixisset: adjunxit Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor, VI, 11). Sed arrogantes dum cor bonorum nesciunt, et solas aliquando voces imitantur, efferunt laudando quae dicunt, non quod eis torpor audientium displicet, sed quod sibi inhianter placent. Justorum vocem imitantes
simulant, sed vim vocis ignorant. Vident quod justi proferunt, sed nesciunt quod requirunt. Cum enim sancti doctores laudem praedicationis exaltant, quasi manu vocis ab imis cogitationibus corda audientium levant, ut excussa velociter dictis sequentibus velut in itinere occurrant et tanto ea intelligentiae amplexu constringant, quanto illa et quasi priusquam cernerent in voce laudantis amaverant. Sed haec, ut dixi, arrogantes nesciunt. Quia enim foris est quod appetunt, quid sit intus desiderabile sentire non possunt. De electorum quippe Ecclesia scriptum est: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV, 14). Et sapientes virgines in vasis oleum portare referuntur (Matth. XXV, 4). Unde et sanctorum voce dicitur: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Arrogantes autem, quia coram Deo conscientiae suae testimonium non habent, quaerunt coram hominibus testimonium vocis alienae; quam cum tarde reperiunt, ipsi etiam in impudentiam sui favoris erumpunt. Si enim non inveniunt voces hominum, quas inhianter exspectant, ipsi scientiam suam laudantes praedicant. Unde et Eliu subdit dicens:
CAPUT XXV
IBID.---Et perfecta scientia probabitur tibi.
43. Cordis elatio licet occulta, inexcusabilis; quanto magis quae verbis foras erumpit.---Nimirum sensit se magna dicturum, sed tumenti corde hoc quod de semetipso sublimiter aestimavit tacere non potuit: et idcirco quod rectum sensit laudando praecucurrit: quia jam quidem divino judicio reus esset, si magna de se saltem silendo sensisset. Ante subtile enim veritatis examen securi omnino non sumus, etiam si humano judicio quod in nobis reprehendi debeat non habemus. Nam plerumque negligentius cogitantes elatione pulsamur, quam tamen tacentes premimus. Sed nisi retractatione concita tumor occultus in ipso cubili cordis,
in quo oritur, suffocetur, coram districto judice omne meritum nostrae actionis exstinguitur. Hinc ergo pensandum est illa cordis elatio quanta animadversione damnabitur, quae usque ad audaciam vocis nutritur, si neque haec est excusabilis quae in corde latenter oboritur. Considerandum quoque qualis intrinsecus regnat, quae eo usque servata est, ut etiam foras erumpere non erubescat. Eliu ergo quia magna sensit, semetipsum humiliter temperare nescivit, scientiae celsitudinem tenuit, humilitatis gratiam recusavit; et dum sequitur bonum quo bene dicere appetiit, bonum quo bene vivere potuisset amisit. Scientia quippe instat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Sed jam nunc rectum dicat, quod tamen recte dicere ignorat. Nam postquam inflatas animi cogitationes per verba elationis exhalavit, fortem sententiam subdidit, dicens:
CAPUT XXVI
VERS. 5.---Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens.
44. Potentia temporalis, etsi bona, elationis tentationi est obnoxia. Qui se videt plus caeteris posse, plus sapere facile credit. Hic Satanae similis.---In usu vitae mortalis quaedam ex semetipsis sunt noxia, quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atque flagitia. Quaedam vero nonnunquam nobis ex his quae circa ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, vel copula conjugalis. Bonum namque est conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt. Unde Paulus ait: Qui autem cum uxore est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33). Unde et quibusdam meliora persuadens, eos a conjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum
obsecrandi (Ibid., 35). Dum ergo tenetur quod non nocet, ex rebus juxta positis committitur plerumque quod nocet; sicut saepe rectum mundumque iter pergimus, et tamen ortis juxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In via quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur. Magna est etiam potentia temporalis, quae habet apud Deum meritum suum de bona administratione regiminis; nonnunquam tamen eo ipso quo praeeminet caeteris, elatione cogitationis intumescit; et dum ad usum cuncta subjacent, dum ad votum velociter jussa complentur, dum omnes subditi si qua bene gesta sunt laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod objurgare debuerunt, seductus ab his quae infra subduntur, super se animus tollitur; et dum foris immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur; atque oblitus sui, in voces se spargit alienas; talemque se credit, qualem foris audit, non qualem intus discernere debuit; subjectos despicit, eosque aequales sibi naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit, transcendisse se etiam vitae meritis credit; cunctis se aestimat amplius sapere, quibus se videt amplius posse. In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum; et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad ejus similitudinem ducitur de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae (Job. XLI, 25). Et de cujus corpore dicitur: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae (Prov. XXX, 13). Ad ejus similitudinem ducitur, qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ascendam super altitudinem nubium; similis ero altissimo (Isai. XIV, 14). Miro ergo judicio intus foveam dejectionis invenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul ab humilitatis merito in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit. Per humilitatem
quippe praelatus est per superbiam reprobatus, Domino attestante qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)? Parvulum se ante potestatem viderat, sed, fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparatione se praeferens, magnum se apud se esse judicabat. Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus, apud Dominum parvulus fuit. Magnos nos Dominus apud nos esse prohibet per prophetam dicens: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Ne magni apud nos esse debeamus, Paulus admonens, ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 15). Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur.
45. Legitima potestas ea est, quae super culpas, non super homines erigitur. S. Petri exemplum, et S. Pauli.--- Sed aliud est quaelibet bona non esse, aliud bona bene habere nescire. Bona namque est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita. Igitur bene hanc exercet, qui et retinere illam noverit, et impugnare. Bene hanc exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana enim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se etiam ei potestas adjungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui malum agit (Rom. XIII, 4). Cum ergo potentiae temporalis ministerium suscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat quisque et sumere ex ea quod adjuvat, et expugnare quod tentat; et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis praeferre. Quam discretionem plenius cognoscimus, si etiam potestatis ecclesiasticae exempla cernamus. Petrus namque, auctore Deo,
Ecclesiae principatum tenens a bene agente Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta super caeteros potentia excrevisset ostendit (Act. V, 5, seq.). Verbo enim eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis jus aperuit potestatis, Paulus bene argentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). Atque illico adjunxit: Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7), et, Nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 5)?
46. Praelati dum culpas puniunt jure potestatis, aequales se iis qui corriguntur agnoscant per humilitatis custodiam. Ipsis etiam se postponant, quare.---Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur. Cunctos quippe natura aequales genuit; ut autem alii ad regendum aliis committantur, non eos natura, sed culpa postponit. Vitiis ergo se debent rectores erigere, quorum et causa praeferuntur; et cum delinquentes corrigunt, sollicite attendant, ut per disciplinam culpas quidem jure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur agnoscant. Quamvis plerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimus tacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per
nos vitia disciplinae vigore feriuntur; in his vero quae ipsi committimus ne verbi quidem ab aliquo invectione laceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus quanto apud homines inulte peccamus. Disciplina autem nostra subditos tanto divino judicio liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. Servanda itaque est in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque inter haec solerter intuendum, ne dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo non possit. Teneamus ergo exterius quod pro aliorum utilitate suscipimus, teneamus interius quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent, ut et de auctoritate nostra quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus assidue quod sumus aequaliter cum caeteris conditi, non quod temporaliter caeteris praelati. Potestas enim quanto exterius eminet, tanto premi interius debet, ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit.
47. Potestatis humiliter administratae exemplum in S. David.---Bene David regni potentiam regere noverat, qui elationem ejusdem potentiae semetipsum premendo vincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum (Psal. CXXX 1). Quippe in ejus humilitatis augmentum subjunxit: Neque elati sunt oculi mei. Atque addidit: Neque ambulavi in magnis. Et adhuc subtilissima semetipsum inquisitione discutiens, ait: Neque in mirabilibus super me. Omnesque etiam cogitationes suas a fundo cordis exhauriens, subjungit, dicens: Si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam. Ecce
humilitatis hostiam ab intimo cordis oblatam crebro replicat, et iterum atque iterum confitendo offerre non cessat; eamque multipliciter loquens judicis sui oculis ostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium Deo placere cognoverat, quod in conspectu ejus tanta iteratione vocis immolabat, nisi quod vicina esse superbia potentibus solet, et pene semper rebus affluentibus elatio sociatur, quia et saepe humoris abundantia duritiam dat tumoris?
48. Rara humilitatis et potestatis societas.---Mirum vero valde est cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum. Unde pensandum est quia potentes quique cum humiliter sapiunt, culmen extraneae et quasi longe positae virtutis attingunt, et recte hac virtute Dominum quantocius placant, quia illud ei sacrificium humiliter offerunt, quod potentes invenire vix possunt. Subtilissima namque ars vivendi est culmen tenere, gloriam premere; esse quidem in potentia, sed potentem se esse nescire; ad largienda bona potentem se cognoscere, ad rependenda noxia omne quod potenter valet ignorare. Recte itaque de talibus dicitur: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiae alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus elatus administrat, qui praelatus caeteris prodesse appetit, non praeesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt quae Deo largiente possidemus. Quia enim nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur, apte subjungitur:
CAPUT XXVII
VERS. 6.---Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
49. Deus potestatis superbiam non celsitudinem damnat.---Scriptura sacra plerumque pauperes, humiles vocare consuevit. Unde in Evangelio cum adjectione spiritus nominantur, dum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt, qui elati in suis conscientiis non sunt. Eos vero impios vocat, qui aut a fidei pietate disjuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt pravis sibi moribus contradicunt. Quia ergo omnipotens Deus malitiae superbiam, non potentiae celsitudinem damnat, postquam dictum est: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens, recte subjungitur: Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. Id est, elatos destruit, humiles vero per judicium liberos reddit. Vel certe judicium pauperibus tribuit, quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos judices veniunt.
50. Reproborum alii judicantur, alii non judicantur.--- Duae quippe sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt. Alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt quibus Dominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; aeger et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 42, 43). Quibus praemittitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Alii vero in extremo judicio non judicantur et pereunt, de quibus Propheta ait: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). Et de quibus Dominus dicit: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc
causa discutitur, quia ad conspectum districti judicis jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguunt ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt, quia, praejudicati infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem judicis verba audiunt, quia ejus fidei saltem verba tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt; istis in perditione sua de lege nihil dicitur quia nihil legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter exterius hostem rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit; contra hostem vero bella movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit, de malo vero ejus quid lex habeat non requirit. Neque enim lege necesse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo judicio et legalis illum invectio percutit qui ab eo quod professione tenuit, actione declinavit; et iste sine judicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur.
51. Electorum quoque alii judicium subeunt, alii non, sed judices sedent.---Ex electorum vero parte alii judicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt, qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis judicis eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus judex veniens in dextera consistentibus dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 35). Quibus praemittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a
constitutione mundi (Ibid., 34). Alii autem non judicantur et regnant qui etiam praecepta legis perfectione virtutum transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Quibus dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et de quibus propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). Et de quibus Salomon, cum de sanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hi itaque in extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta devotione exsecuti sunt quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per sacram Scripturam omnibus generaliter praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt, qui suadente perfidia lege teneri contemnunt, ita non judicantur et regnant, qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit (I Thess. II, 7). Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii
sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit? Dicatur igitur recte: Judicium pauperibus tribuit, quia quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescunt. Unde et sequitur:
CAPUT XXVIII
VERS. 7.---Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.
52. Deus justos tunc magis respicit, cum injuste affliguntur.---Abstulisse enim a justis oculos suos fortasse Dominus creditur, quia injustorum crudelitatibus hic sine vindicta lacerantur; sed famulos suos tunc magis respicit, cum injuste eos nequitia persequentis affligit. Videns enim quid hic humiliter tolerent, nimirum jam praevidet quid illic eis misericorditer recompenset. Non ergo aufert a justo oculos suos. Ecce iste humiliter ingemiscit, ille superbit et nequiter floret. Iste cor conterit, ille se de gloria iniquitatis extollit. Horum ergo quis divinis obtutibus longe est, qui injustitiam pertulit, an qui eam patientibus irrogavit; qui supernam gratiam inter maeroris tenebras tenuit, an qui inter exteriora gaudia lumen justitiae intus amisit?
53. Cur sancti, reges in S. Scriptura vocantur. Sanctos in throno cum Christo sedere est ex ejus potestate judicare.---Bene autem sancti viri Scripturae sacrae testimonio reges vocantur, quia, praelati cunctis motibus carnis, modo luxuriae appetitum frenant, modo aestum avaritiae temperant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris exstingnunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminis ad potestatem transeunt retributionis, dicatur recte:
Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enim regendo, ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionis aeternae solio in perpetuum collocantur; et eo illic accipiunt alios digne judicare, quo hic nesciunt sibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur: Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15). Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Justitia ergo in judicium vertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodiceae Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 21). Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit, eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit. Unde et Mariae necdum credenti se Patri similem, dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Nobis enim in throno filii sedere, est ex ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute percipimus, velut in throno ejus residemus. Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronos venturos testatur esse discipulos (Matth. XIX, 28), hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim universale judicium, per thronum vero Fili singulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hoc ergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur, quia videlicet universale judicium ex Mediatoris nostri interventione percipitur. Dicatur ergo: Reges in solio collocat in perpetuum.
54. Sanctorum sessio est aeterna. Prius humiliati, erigentur.---Apte autem in perpetuum subdens aperte quid dicat insinuat. Si enim de terreni regni solio diceret, nullatenus in perpetuum subdidisset, quia qui illud arripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sed temporaliter collocantur. Bene autem subdidit: Et illic
eriguntur. Ac si intentioni audientis innueret, dicens: Quia hic humiliati sunt, illic eriguntur. Sanctis namque viris iste locus humilitatis est, ut ille sit celsitudinis. Unde alias scriptum est: Humiliasti eos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 20). Locus quippe afflictionis est vita praesens: Qui ergo ad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsos temporaliter in afflictionis loco despiciunt, ut tunc in loco gaudii veraciter sublimentur. Sequitur:
CAPUT XXIX
VERS. 8, 9. Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint
55. Catenis ligari se putant sancti, quandiu hic vivunt.---Catenae obligationis sunt ipsa adhuc retentio peregrinationis. Ligatum se his catenis Paulus aspexerat, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Paupertatis funibus vinctum se esse cernebat, quando veras divitias intuens, eas etiam discipulis exorabat, dicens: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I, 18).
Bene autem post ista subditur: Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint. Cum enim supernam gloriam magis amando cognoscimus, tunc mala quae egimus graviora fuisse sentimus. Unde et Paulus post perceptam gratiam supernorum ea quae in se studia virtutum crediderat fuisse jam scelera cognoscebat, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Vel certe: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (Philip. III, 7). Unde et apte subditur:
CAPUT XXX
VERS. 10.--- Revelabit quoque aurum eorum, ut corripiat; et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
56. Amore coelestis gloriae graviora fiunt peccata prius perpetrata.---Aurem ab iniquitate revelare est intellectum cognitionis aperire. Revelata vero aure unusquisque corripitur, quando intrinsecus aeternorum bonorum desiderium percipit, et quae mala extrinsecus perpetravit agnoscit
Potest vero in catenis et funibus paupertatis poena etiam temporalis afflictionis intelligi, quia saepe qui jubentis verba non audiunt, ferientis verberibus admonentur, ut ad bona desideria saltem poenae trahant, quos praemia non invitant. Unde per Prophetam dicitur: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Si vero etiam flagella despiciunt, constat nimirum quod tanto illic gravioris vindictae supplicia sentiant, quanto hic majoris providentiae gratiam calcant. Unde et sequitur:
CAPUT XXXI
VERS. 11, 12.---Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia.
57. Quam severe puniendi, qui a perditis moribus nec flagellis coercentur.---Per bonum recta actio, per gloriam vero superna retributio designatur. Qui ergo obedire praeceptis coelestibus student, dies suos in bono complent, annos in gloria, quia et cursum praesentis temporis in recto opere, et consummationem suam perficiunt felici retributione. Si vero non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia, quia et
vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitate concludit. Sunt enim nonnulli quos a perditis moribus nec tormenta compescunt. De quibus per prophetam dicitur: Percussisti eos nec doluerunt; flagellasti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). Et de quibus sub Babylonis specie dicitur: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). De quibus rursum dicitur: Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jerem. XV, 7). Hi nonnunquam deteriores existunt ex verbere, quia pulsati doloribus, aut contumaci pertinacia duriores existunt, aut, quod pejus est, in blasphemiae etiam exasperationem prosiliunt. Bene ergo dicitur quod per gladium transeunt, et stultitia consumuntur, quia peccata quae flagellis emendare debuerant, flagellis exaggerant. Et hic jam poenas percussionis sentiunt, et illic justae retributionis supplicia non evadunt. Fatuitas quippe stultitiae est quod illos sic imquitas obligat, ut a culpa eos nec poena compescat. Sequitur:
CAPUT XXXII
VERS. 13.---Simulatores et callidi provocant iram Dei.
58. Simulatoris callidi imago.---Cum simulatores diceret, apte subjungit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt enim nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsanti succumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest; simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis enim talis est, ad custodienda duo videlicet continua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est; et vera mala premere, et falsa bona monstrare; nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque, ut majorem gloriam teneat, saepe se simulare gloriam
declinare. Quia enim ante oculos hominum sequendo eam apprehendere non potest, studet plerumque gloriam tenere fugiendo. Haec itaque simplicibus minime congruunt, quia si congruunt, jam simplices non sunt.
59. Iram Dei non solum meretur, sed provocat.---Bene autem cum diceret: Simulatores et callidi, non subdidit, merentur, sed provocant iram Dei. Iram quippe Dei mereri, est etiam nesciendo peccare. Provocare vero est mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, nec velle. Hi enim perpetratione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione justitiae superficie tenus dealbantur. Quibus voce Dominica dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; ita et vos quidem foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Matth. XXIII, 27). Foris ergo ostendendo servant quae vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant quae foris aliud superducentes occultant. Ante districtum itaque judicem excusationem jam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non ignorant. Dicatur igitur recte: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Quid vero eos ad extremum sequatur, adjungit, dicens:
CAPUT XXXIII
Ibid.---Neque clamabunt cum vincti fuerint.
60. Etiam percussus peccata confiteri erubescit.--- Omnis iniquus qui cum iniquus sit, sanctus videri non appetit, in flagelli percussione deprehensus, fateri quod iniquus sit non erubescit. Qui vero iniqua agens, humana de se judicia sub specie sanctitatis intercipit, etiam cum
flagello percutitur, iniquum se prodere refugit, quia sanctus videri consuevit. Si quando autem graviter coarctatur, iniquum se vix superficie tenus confitetur, quia interna sua detegere veraci confessione confunditur. Quasi liberi vero sumus, cum nulla correptione castigamur; vincimur autem, cum flagello percussionis astringimur. Vincti igitur tanto clamamus altius, quanto in percussione positi peccata nostra veracius confitemur. Apud aures quippe Dei vox valida devota confessio est. Quia ergo simulatores quosque, etiam cum percussionis flagella corripiunt, ad confessionem simplicem non perducunt (cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione ferebantur), quamvis eos ad extremum jam flagella feriant, quamvis duci se ad aeterna supplicia non ignorent, tales tamen cupiunt apud humana judicia remanere, quales se studuerant semper ostendere. Deprehensi ergo etiam flagello percussionis extremae, quia confessionem puram vel afflicti exerere negligunt, quasi vincti clamare contemnunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint.