Moralia in Iob (page 19)
semina ostendit. Sed dum perficere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. An ista glacies eorum corda non presserat, quibus dicebat, Ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Gal. V, 17)? Ac si aperte diceret: Occulta cordis vestri semina jam prodire in frugem quaerunt, sed superni moderaminis gelu premuntur, ut tanto post fecundius exeant, quanto divini judicii prementia pondera patientius portant.
64. Inde graves emergunt tentationes, quae bene vivendi consuetudine superantur.---Et quia plerumque humana corda quoniam erumpere ad virtutes quas appetunt non valent, eo ipso quo ab intentionis suae perfectione resiliunt, tentationum stimulis fatigantur, sed tamen easdem tentationes cogitationum comprimunt, seque per exercitationis usum in quodam vivendi rigore componunt, bene subditur: In similitudinem lapidis aquae durantur. Quia etsi fluxae cogitationes interius lacessunt, nequaquam tamen usque ad consensum pravi operis trahunt. Sed mens sub inolita bene vivendi consuetudine quasi sub quadam duritia exterius abscondit quidquid intus ex tentationis pulsatione mollescit. Unde et bene subjungitur: Et superficies abyssi constringitur. Quia prava cogitatio et si usque ad suggestionem venit, usque ad consensum non prosilit, quia fluctuantes motus animi superductus rigor sanctae deliberationis premit.
65. Adversitas valentiores efficit sanctos.---Potest etiam in gelu vel glacie praesentis vitae adversitas designari, quae dum asperitate sua sanctos comprimit, valentiores reddit. Dum enim nos omnipotens Deus molestiis exerceri permittit, atque ad melioris vitae statum interveniente tristitia provehit, miro consilio super futuram frugem gelu et glaciem gignit, ut electus quisque in hac vita, tanquam in hieme, adversa ventorum et frigorum toleret, et velut in aestiva serenitate postmodum fructus quos hic conceperit demostret. Unde et sponsi
voce unicuique animae post hujus mundi turbines ad illa aeternitatis amoena properanti dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit (Cant. II, 10). Et quia si sola nobis adsunt prospera solvimur, ad virtutes vero melius per adversa solidamur, recte subjungitur: [Vet. XXVII.] In similitudinem lapidis aquae durantur. Mentes enim quae per prospera molliter fluxerant constrictae adversitatibus durescunt; et ad similitudinem lapidis aqua perducitur, quando infirmus quisque per acceptam desuper tolerantiam passiones sui Redemptionis imitatur. In similitudinem quippe lapidis aqua duruerat, cum ille prius impatiens persecutor postmodum Paulus dicebat: Impleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss. I, 24).
66. Et ad interna dona custodienda magis sollicitos.--- Et quia cum deprimuntur adversis, solertius in terna dona custodiunt, recte additur: Et superficies abyssi constringitur. Solet enim laetitia arcana mentis aperire, atque aperiendo amittere; adversa vero cum nos exterius deprimunt, interius cautiores reddunt. Post gelu itaque vel glaciem superficies abyssi constringitur, quia mens nostra, ad conservanda profunda dona quae acceperit, adversitatibus munitur. Abyssi enim suae superficiem Isaias constrinxerat, cum dicebat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16). Abyssi suae superficiem Paulus constrinxerat, qui tot periculis ac adversitatibus insudans, sub praetextu cujusdam de semetipso loquitur, dicens: Audivi arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Et rursum: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (Ibid., 6). Qui igitur foris adversa tolerans, ne fortasse in laudibus deflueret, arcana sua aperire metuebat, quid aliud quam secretorum suorum abyssum per constrictam superficiem presserat? Sequitur:
CAPUT XXXI
VERS. 31.---Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
67. Quid Pleiades et Arcturus. Dei omnipotentiam pensates, infirmitatis nostrae admonemur.---Pleiades stellae ἀπὸ τtοῦ πλέιου, id est a pluralitate vocatae sunt. Ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen conjungi nequaquam possint, quatenus vicinitate quidem conjunctae sint, sed tactu disjunctae. Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra se currens volvitur, sed in loco situs, in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid ergo est quod homo ex terra factus, atque in terra positus (Genes. II, 7), de coelesti administratione discutitur, quia Pleiades conjungere non valet, quas vicinas sibimetipsis conditas et pene conjunctas videt, quia Arcturi gyrum dissipare non potest, quem tamen cernere ipsa sua vertigine pene dissipatum potest? An ut in istis ministeriis auctoris potentiam pensans, infirmitatis suae meminerit, et eum quem adhuc in majestate sua videre non poterat quam sit inaestimabilis in ipsa ministeriorum coelestium gubernatione perpendat?
SENSUS MYSTICUS.---Pleiadum nomine sancti designantur.---68. Sed cur ista loquimur, qui stimulo rationis urgemur, ut haec verba mysticis sensibus gravida cognoscamus? Quid enim micantes Pleiades, quae et septem sunt, aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras septiformis Spiritus gratiae nos lumine illustrant, qui ab ipsa mundi origine usque ad ejus terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, et juxta aliquid sibi conjuncti sunt, et juxta aliquid disjuncti? Stellae enim Pleiades, sicut supra dictum est, vicinitate sibi conjunctae sunt, et tactu disjunctae. Simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae viritim radios fundunt. Ita omnes sancti aliis atque aliis ad
praedicandum temporibus apparentes, et disjuncti sunt per visionem suae imaginis, et conjuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant; sed non semetipsos tangunt, quia in divisis temporibus partiuntur.
69. Omnes, etiam qui Christum praecesserunt, eum praedicant, et Trinitatis mysterium.---Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Joannes apparuerunt! Divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione. Nam Abel Redemptoris nostri passionem significans, agnum in sacrificio obtulit (Genes. IV, 4), de cujus passione Isaias ait: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Isai, LIII, 7). De quo Joannes quoque ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Ecce divisis quidem temporibus missi, et tamen concorditer de Redemptoris nostri innocentia sentientes, eumdem agnum Joannes ostendendo, Isaias praevidendo, Abel offerendo locutus est; et quem Joannes in ostensione, quem Isaias in locutione, hunc Abel significando in manibus tenuit.
70. Quia igitur quomodo Pleiades stellae de humanitate Redemptoris sibi concinant diximus, nunc quomodo in ostendenda unitate Trinitatis concorditer luceant demonstremus. Diversis quippe temporibus huic mundo David, Isaias et Paulus apparuit; sed tamen nullus eorum alteri diversum sensit, quia etsi semetipsos non noverant facie, unum tamen didicerant ex divina cognitione. S. David quippe ut auctorem omnium Deum in Trinitate ostenderet, dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8). Ac ne tertio Deum nominans tres Deos dixisse putaretur, illico unitatem ejusdem Trinitatis insinuans addidit: Et metuant eum omnes fines terrae (Ibid.). Qui enim nos eos, sed eum subdidit, unum tria quae dixerat intimavit. Isaias quoque cum laudem de unitate Trinitatis aperiret, Seraphim voces exprimens, ait: Sanctus, sanctus, sanctus (Isai. VI, 3); ac ne tertio sanctum nominans unitatem divinae substantiae
scindere videretur, adjunxit: Dominus Deus sabaoth. Quia ergo non domini dii, sed Dominus Deus addidit, unum existere quod tertio sanctum vocaverat indicavit. Paulus quoque ut operationem sanctae Trinitatis ostenderet, ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Atque ut unitatem ejusdem Trinitatis intimaret, protinus addidit: Ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Ibid.). Qui igitur non ipsis, sed ipsi subdidit, unum naturaliter, tria secundum personas innotuit, quod superius tertio idipsum dixit. Quasi ergo et uno in loco Pleiades sitae sunt, quia de Deo concorditer sentiunt, et tamen semetipsas non tangunt, quia sicut dictum est per hujus mundi tempora diversa partiuntur.
71. Sancti omnes fidei ac virtutum unanimitate conjunguntur.---Quod bene ac breviter Ezechiel propheta describit, qui cum diversi generis animalia videre se diceret, adjunxit: Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum (Ezech. I, 9). Pennae quippe animalium alterius ad alterum junctae sunt, quia etsi dissimilia sunt quae agunt, uno tamen eodemque sensu sibi sanctorum voces virtutesque sociantur. Et quamvis alius rationabiliter cuncta agendo sit homo, alius in passionibus fortis adversa mundi non timendo sit leo, alius per abstinentiam semetipsum vivam hostiam offerendo sit vitulus, alius se in alta rapiendo contemplationis volatu sit aquila, pennis se tamen dum volant tangunt, quia et confessione vocum, et virtutum sibi unanimitate junguntur. Quod quia solius divinae virtutis est, et disjunctis temporibus missos in fidei praedicatione conjungere, et dissimilibus virtutibus praeditos fulgore intentionis unire, recte dicitur, Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si dicat ut ego, qui unus omnia impleo, atque in unitatis sensu electorum mentes implendo conjungo.
72. Arcturus totam Ecclesiam significat. Docet fidei simul ac bonorum operum necessitatem.---In Arcturo
autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur: gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat. Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur, quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur; eaque stante nox praeterit, quia illa in sua incolumitate perdurante, mortalitatis hujus vita percurrit. Est in Arcturo quod consideratius possimus intueri. In septem quippe stellis volvitur, et modo quidem tres ad summa elevat, atque ad ima quatuor inclinat, modo quatuor superius erigit, et tres inferius premit. Sancta quoque Ecclesia cum modo infidelibus Trinitatis notitiam, modo autem fidelibus virtutes quatuor, id est prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam praedicat, quasi rotatu praedicationis status sui speciem quodammodo immutat. Nam cum quibusdam de operibus suis gloriantibus confidentiam proprii laboris evacuat, et fidem Trinitatis exaltat, quid aliud facit nisi tres stellas Arcturus elevat, quatuor inclinat? Et dum quosdam bona opera non habentes de sola fide praesumere prohibet, sed operari enixius quae praecepta sunt jubet, quid aliud Arcturus facit, nisi quatuor stellas erigit, tres deponit? Videamus quomodo tres elevet, quatuor deponat. Ecce per Paulum contra fidem de opere superbientibus dicitur: Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV, 2). Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Genes. XV, 6). Videamus quomodo quatuor elevet, tres deponat. Ecce per Jacobum de fide contra opera superbientibus dicitur: Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Arcturus itaque volvitur, quia sancta Ecclesia juxta auditorum suorum mentes in diverso latere praedicationis arte versatur. Arcturus volvitur, quia haec in noctis hujus
tribulationibus rotatur. Sed hunc Arcturi gyrum quandoque Dominus dissipat, quia labores Ecclesiae ad requiem permutat. Tunc et Pleiades plenius jungit, cum gyrum Arcturi destruit, quia tunc nimirum sancti omnes etiam visionis sibi specie copulantur, quando in fine mundi sancta Ecclesia ab his quos nunc sustinet laboribus solvitur. Dicat ergo: Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Subaudis ut ego, qui tunc sanctorum vitam etiam per speciem unio, cum gyrum universalis Ecclesiae corporaliter solvo. Et quis hominum solius divinae hoc esse virtutis ignorat? Sed ut cognoscat homo quid ipse sit, memoretur assidue quid solus Dominus possit.
73. Rursum per Arcturum lex vetus, per Pleiades Novi Testamenti gratia signatur.---Habemus adhuc quod de stellis Pleiadibus atque Arcturo aliud sentiamus. Pleiades quippe ab Oriente, Arcturus vero ex parte Aquilonis surgit. Quocumque autem se per gyrum suum Arcturus verterit, Pleiades ostendit; et cum lux diei jam vicina efficitur, stellarum ejus ordo distenditur. Potest igitur per Arcturum, qui a plaga frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt Testamenti Novi gratia designari. Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Nam dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte mulctari, plaga torpens, et velut a sole charitatis aliena, praeceptorum suorum semina plus premebat ex frigore quam ex calore nutriebat. Cujus oppressionis pondus Petrus horruerat, cum dicebat: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Act. XV, 10)? Nec mirum quod per Arcturi septem stellas Testamentum Vetus exprimitur, quia et veneratione legis dies septimus exstitit venerabilis, et per hebdomadam integram constituti sacrificii vota tendebantur. Pleiades vero quae ipsae quoque, sicut superius diximus, septem sunt, Testamenti Novi gratiam
tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, quod per illam fideles suos Spiritus sanctus septiformis muneris lumine illustrat. Quaqua igitur se Arcturus vertit, Pleiades ostendit, quia per omne quod Testamentum Vetus loquitur Testamenti Novi opera nuntiantur. Sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae. Et quasi inclinat se Arcturus et demonstrat, quia ad dum spiritalem intellectum flectitur, significata per illud lux gratiae septiformis aperitur. Et propinquante diei luce, stellarum ejus ordo distenditur, quia postquam per semetipsam nobis Veritas innotuit, ab obsequiis carnalibus litterae praecepta laxavit.
74. Christus solus omnes sancti Spiritus operationes in se manentes habuit.---Redemptor autem noster in carne veniens Pleiades junxit, quia operationes septiformis Spiritus simul in se et cunctas et manentes habuit. De quo per Isaiam dicitur: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 1). De quo Zacharias ait: Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9). Atque iterum: Et in candelabro aureo lucernae septem (Ibid., IV, 2). Nullus vero hominum operationes sancti Spiritus simul omnes habuit, nisi solus Mediator Dei et hominum, cujus est idem Spiritus, qui de Patre ante saecula procedit. Bene ergo dicitur: Super lapidem unum septem oculi sunt. Huic enim lapidi septem oculos habere est simul omnem virtutem Spiritus septiformis gratiae in operatione retinere. Alius namque prophetiam, alius scientiam, alius virtutes, alius genera linguarum, alius interpretationes sermonum juxta distributionem sancti Spiritus accipit (I Cor. XII, 8); ad habenda vero cuncta ejusdem Spiritus munera nemo pertingit. At vero conditor noster infirma nostra suscipiens, quia per divinitatis suae potentiam simul se habere omnes sancti Spiritus virtutes edocuit, micantes
procul dubio Pleiades junxit. Dum vero Pleiades jungit, Arcturi gyrum dissipat, quia dum semetipsum factum hominem habere cunctas sancti Spiritus operationes innotuit, in Testamento Veteri litterae laborem solvit, ut fidelis quisque jam cum libertate spiritus illud intelligat cui prius in formidine inter tot discrimina serviebat. Audiat itaque beatus Job: Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si aperte diceretur: Habere quidem lumina quarumdam virtutum potes, sed nunquid exercere simul omnes operationes sancti Spiritus sufficis? Me ergo conjungentem Pleiades in cunctis virtutibus contemplare, et tu de paucis ab elatione compescere. Audi quod dicitur: Aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Ac si ei aperte diceretur: Et si ipse jam quae recta sunt sentis, nunquid virtute tua etiam in alienis cordibus laborem grossioris intelligentiae destruis? Me itaque considera, qui carnalium stulta corrigo, dum me per carnis stultitiam manifesto, ut tanto magis haec quae putas virtutum tuarum fortia humilies, quanto nec vestigia meae infirmitatis apprehendis. Quia vero in ipso dominicae incarnationis mysterio aliis lux veritatis ostenditur, aliorum vero per scandalum corda tenebrantur, recte subjungitur:
CAPUT XXXII
VERS. 32.---Nunquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis?
75. Christus verus lucifer, maxime in resurrectione; vesper autem Antichristus. Huic juste subduntur homines terrae dediti.---Pater quippe in tempore suo luciferum produxit, quia, sicut scriptum est: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Gal. IV, 4). Qui natus ex Virgine, velut lucifer inter tenebras nostrae noctis apparuit, quia fugata obscuritate peccati, aeternum nobis mane nuntiavit. Luciferum vero
se innotuit, quia diluculo ex morte surrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae terram caliginem pressit. Cui bene per Joannem dicitur: Stella splendida et matutina (Apoc. XXII, 16). Vivus quippe apparens post mortem, matutina nobis stellas factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Judaeorum cordibus dominari Antichristum eorum merito exigente permittit. Qui idcirco a Domino huic vesperi juste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspicienda luciferi nostri claritate excaecati sunt; et dum praeesse sibi vesperum expetunt, subsequentis damnationis aeterna nocte merguntur. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; alius veniet in nomine suo, et ipsum recipietis (Joan. V, 43). Hinc Paulus ait: Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10). Nequaquam ergo super eos vesper consurgeret, si coeli filii esse voluissent. Sed dum visibilia appetunt, amisso cordis lumine, sub noctis duce tenebrescunt.
76. Sermo Dei qui electis lucifer est, reprobis fit vesper.---Quod tamen si moraliter discutimus, quomodo quotidie agatur invenimus, quia nimirum et electis lucifer oritur, et reprobis Deo permittente vesper dominatur. Unus enim atque idem sermo Dei est in ore praedicantis. Quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, claritatem sibi luciferi in vesperi tenebras vertunt. Dum isti humiliter vocem sanctae praedicationis accipiunt, quasi ad stellae lucem oculos cordis aperiunt; dum vero illi benedicenti invident, et non salutis causam, sed elationis gloriam quaerunt, prorumpente iniquitatis suae vespere in somnum mortis oculos claudunt. Per occultum
ergo judicium is qui electis est lucifer reprobis auditoribus fit vesper, quia exhortatione sancta qua boni ad vitam redeunt pravi deterius in culpa moriuntur. Unde bene per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II, 15). Verbum itaque suum auditoribus esse luciferum simul et vesperum vidit, per quod et alios ab iniquitate suscitari, et e contra alios sopiri in iniquitate conspexit. Quod quia occultis Dei judiciis agitur, quae in hac vita ab hominibus comprehendi non possunt, recto illic subdidit: Et ad haec quis tam idoneus (Ibid., 16)? Ac si diceret: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quia fiunt, sed idonei non sumus ad haec investiganda cur fiant. Unde hic quoque Dominus, quia aliis produci luciferum, aliis vero consurgere vesperum dixerat, ne perscrutari homo occulta Dei judicia audeat, illico subjungit:
CAPUT XXXIII
VERS. 33.---Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra.
77. Judiciorum et praedestinationis Dei causas nemo scit; nemo scrutetur.---Ordinem coeli nosse est supernarum dispositionum occultas praedestinationes videre. Rationem vero ejus in terra ponere, est ante humana corda talium secretorum causas aperire. Rationem videlicet coeli in terra ponere est supernorum judiciorum mysteria vel considerando discutere, vel loquendo manifestare. Quod utique facere in hac vita positus nullus potest. Ut enim a parvis ad majora veniamus, quis intelligat quae esse ratio secretorum potest, quod saepe vir justus a judicio non solum non vindicatus, sed etiam punitus redeat, et iniquus ejus adversarius non solum non punitus, sed etiam victor abscedat? Quis intelligat cur vivit alius insidians mortibus proximorum, et moritur alius qui profuturus esset vitae
multorum? Alius culmen potestatis assequitur, qui non nisi laedere studet; alius tantummodo laesos defendere concupiscit, et tamen ipse oppressus jacet. Alius vacare appetit, et innumeris negotiis implicatur; alius negotiis implicari desiderat, et coactus vacat. Alius male inchoans usque ad vitae suae terminum ad pejora protrahitur; alius bene incipiens per longitudinem temporum proficit ad augmenta meritorum. At contra, alius male vivens diu reservatur ut se corrigat, alius vero bene quidem videtur vivere, sed in hac vita eo usque durat quoad in perversa prorumpat. Alius in errore infidelitatis natus in errore deficit, alius in catholicae fidei rectitudine genitus in catholicae fidei rectitudine consummatur. E contra vero alius catholicae matris ventre editus juxta vitae terminum erroris voragine devoratur, alius autem vitam suam in catholica pietate consummat, qui ortus in perfidia cum lacte matris hauserat virus erroris. Alius celsitudinem bene vivendi appetere et vult, et valet; alius nec vult, nec valet. Alius vult, et non valet; alius valet, et non vult. Quis ergo ista judiciorum coelestium secreta discutiat? Quis intelligat secretam lancem aequitatis occultae? Ad cognoscendos quippe istos judiciorum secretorum sinus nullus ascendit. Dicatur ergo homini, ut se nescire cognoscat; nescientem vero se cognoscat ut timeat; timeat ut humilietur, humilietur ne praesumat in se; non praesumat in se, ut conditoris sui auxilium requirat; et qui in se fidens mortuus est, auctoris sui adjutorium appetens vivat. Audiat itaque vir justus jam quidem se sciens, sed adhuc quae supra se sunt nesciens: Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationes ejus in terra? id est, nunquid occultos ordines judiciorum coelestium comprehendis, aut aperire humanis auribus sufficis? Beatus igitur Job de judiciorum incomprehensibilium investigatione requiritur, ac si ei aperte diceretur: Cuncta quae pateris tanto tolerare patientius debes, quanto secretorum coelestium ignarus cur haec pateris nescis.
LIBER TRIGESIMUS.
Expositionem octo versuum ultimorum capitis XXXVIII, et totidem capitis XXXIX, complectitur. Ubi de Evangelii praedicatione praesertim plurima pie ac erudite sanctus Doctor edisserit.
1. Cur Job a Deo de tot tantisque interrogatus.--- Beatus Job talia utrumne fecerit, Domino interrogante, requiritur, qualia utique facere non potest homo, ut dum se ista facere non posse deprehendit, ad eum refugiat quem solum talia quia facere possit intelligit, atque ante oculos judicis sui magis potens appareat, si sua verius infirma cognoscat. Quod ergo mire a Domino fieri non ignoratur, de eo divina Job voce requiritur; diciturque ei:
CAPUT PRIMUM
CAP. XXXVIII, VERS. 34.---Nunquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
2. In nebula verbum Dei spargitur, dum infidelibus annuntiatur.---Vocem quippe suam in nebula Dominus elevat, quando per praedicatorum suorum linguas ad caliginosa corda infidelium exhortationem format; eumque aquarum impetus operit, dum bene agentia membra ejus turba resistentium populorum premit. Hinc est enim quod scriptum est: Factum est verbum Domini ad Jeremiam dicens: Sta in atrio domus Domini, loquens ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones quos ego mandavi tibi (Jerem. XXVI, 2). Et paulo post: Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complevisset Jeremias loquens, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus, dicens: Morte moriatur, quare prophetavit in nomine Domini (Ibid., 7)? Ecce in nebula Dominus vocem levavit, quia obscuras mentes superbientium directo propheta corripuit. Ecce aquarum impetus eum protinus operuit, quia ab insurgentibus populis, et causa
suae correptionis instigatis, ipse in Jeremia cuncta pertulit, qui correptionis verba mandavit. Per semetipsum quoque Dominus in nebula vocem levavit, quando praesentem se etiam assumpto corpore exhibens, multa suis persecutoribus sed figuris aenigmatum velata praedicavit. In nebula vocem levavit, quia veritatem suam non secuturis infidelibus quasi per caliginem sonuit. Unde et bene in libris Regum scriptum est: Nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam (III Reg. VIII, 10, 11). Exigentibus enim meritis, dum superbi Judaeorum pontifices divina mysteria per parabolas audiunt, sacerdotes in domo Domini quasi propter nebulam ministrare nequiverunt. Qui et in Testamento Veteri dum sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et nunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Quid apertius dicere quam: Antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII, 58)? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo repleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
3. Verbi divini praedicatores impetus aquarum operit, cum in eos infideles saeviunt.---Ad hanc namque elevationem vocis eum protinus aquarum impetus operuit, quia contra illum mox saeviens populorum turba surrexit. Scriptum quippe est: Propterea ergo quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). De hoc aquarum impetu per Prophetam clamat: Circumdederunt sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psal. LXXXVII, 18). Et rursum: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII, 2). Quas profecto aquas in semetipso ante mortem, in suis autem et post
ascensionem pertulit. Hinc est enim quod et de superioribus clamat: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ecce jam coelum conscenderat, et tamen adhuc eum Saulus aquarum infidelium impetu persequens, et tumidior caeteris unda tangebat. Ipse quippe est qui per bonos recta loquitur, ipse qui in bonorum passione laceratur. Ut ergo mirifica Dominus charitatis unitate, monstraret se esse qui indignis auditoribus per sanctorum suorum ora praedicat, ait: Nunquid elevabis in nebula vocem tuam? Ut vero ostenderet se esse qui in sanctis suis omnia adversa pateretur, subdidit: Et impetus aquarum operiet te? subaudis ut me, quem iniqui omnes neque per praedicantes sanctos loquentem intelligunt, neque per morientes patientem vident. Narrat ergo Dominus quod ab hominibus patitur, ut dolor afflicti hominis mitigetur, ac si illi aperte dicat: Mea subtiliter pensa, et tua aequanimiter tempera. Multo enim minus est te vulnera quam me humana tolerare.
4. Ad arcanas inspirationes Dei etiam justorum corda caligant.---Adhuc tamen verba haec subtilius perscrutari possumus, si inter dona coelestia nostra sollicite corda pensamus. Jam quidem fideles sumus, jam quae audimus superna credimus, jam quae credimus amamus. Sed dum quibusdam supervacuis curis premimur, obducta confusione caligamus; et cum nobis etiam talibus mira quaedam Dominus de se sentienda insinuat, quasi in nebula vocem levat. Dum caliginosis nostris mentibus semetipsum loquitur, velut in nebula is qui non cernitur auditur. Summa sunt namque quae de illo cognoscimus, sed tamen adhuc eum in secreta inspiratione qua instruimur non videmus. Qui igitur cordibus nostris praebet quidem locutionem, sed occultat speciem, velut in nebula format vocem. Sed ecce jam verba Dei intrinsecus semetipsum loquentis audimus, jamque amori ejus qua continuatione, quo studio inhaerere debeamus agnoscimus, et tamen ab internae considerationis
culmine ad consueta nostra ex ipsa mortalitatis hujus mutabilitate relabimur, et imminentium peccatorum male sedula importunitate tentamur. Cum ergo caecis nostris mentibus subtilia de semetipso insinuat, in nebula vocem levat.
5. Tentationibus intellectum de Deo obruentibus, ipse Deus quasi aquis operitur. Deus nos, ne quidem dum respuitur, non relinquit.---Cum vero tentatione vitiorum ipse de Deo noster intellectus opprimitur, quasi aquarum impetu in voce sua Deus operitur. Tot enim super illum aquas mittimus, quot post inspirationem ejus gratiae, cogitationes illicitas in corde versamus. Nec tamen nos vel oppressos deserit, nam illico ad mentem redit, tentationum nebulas discutit, imbrem compunctionis infundit, et subtilis intelligentiae solem reducit; atque sic ostendit quantum nos diligit, qui nos nec cum respuitur relinquit, ut saltem sic erudita humana conscientia ad se tentationes erubescat admittere, quam Redemptor suus et vagantem non cessat amare. Hoc in nobis per semetipsum tolerat, hoc ab infidelibus per suos quotidie praedicatores portat. Ejus enim donum suborta in nobis tentatione repellitur, et tamen ab infundendo intrinsecus munere nequaquam nostra infirmitate revocatur. Ejus publice verba respuuntur, et tamen ab eroganda gratiae largitate nulla infidelium iniquitate compescitur. Nam cum pravi homines praedicamenta despiciunt, adjungit etiam miracula quae venerentur. Unde post editam vocem, post inundantium aquarum impetum, apte subjungitur:
CAPUT II
VERS. 35.---Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus?
6. A Deo exeunt sancti praedicatores et ad eum revertuntur, miracula quibus coruscant, illi soli tribuendo.-
--Fulgura quippe ex nubibus exeunt, sicut mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Qui, ut saepe diximus, idcirco nubes vocari solent, quia et coruscant miraculis, et verbis pluunt. Et quia humana corda, postquam per praedicationem mota non fuerint, istis miraculorum fulgoribus conturbantur, Propheta attestante didicimus, qui ait: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. XVII, 15). Ac si diceret: Dum verba praedicationis tuae non audiunt, per praedicantium miracula conturbantur. Unde alias scriptum est: In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulgoris armorum tuorum (Habac. III, 11). Jacula Dei in lumine ire est verba ejus aperta veritate resonare. Sed quia saepe homines verba vitae etiam intellecta despiciunt, adjunguntur etiam miracula. Unde illic subdidit: In splendore fulgoris armorum tuorum. Fulgor quippe armorum est claritas miraculorum. Armis namque nos tuemur, jaculis adversa destruimus. Arma ergo cum jaculis sunt miracula cum praedicamentis. Sancti enim praedicatores verbis suis quasi quibusdam jaculis adversarios feriunt; armis vero, id est miraculis, semetipsos tuentur, ut et quantum sint audiendi sonent per impetum jaculorum, et quantum sint reverendi clarescant per arma miraculorum. Dicitur ergo ad beatum Job: Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? subaudis ut mihi. Vadunt enim fulgura cum praedicatores miraculis coruscant et superna reverentia auditorum corda transfigunt. Revertentia vero dicunt, Adsumus, cum non sibi, sed Dei viribus tribuunt quidquid se fortiter egisse cognoscunt. Quid est ergo Deo dicere, Adsumus? Quoddam namque in hoc verbo obsequium declaratur. Revertentes itaque praedicatores sanctos dicere est, adsumus, illi laudem tribuere gratiae a quo se accepisse sentiunt victoriam pugnae, ne sibi tribuant quod operantur. Et ire quidem fulgura operando possunt, sed reverti superbiendo non possunt.
7. Id praestitit Petrus.---Videamus itaque fulgur vadens; claudo cuidam ait Petrus: Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa ejus manu dextera allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae, et exiliens stetit, et ambulabat (Act. III, 6). Sed cum de hoc facto Judaeorum fuisset turba commota, videamus nunc fulgur rediens, quod ait: Viri Israelitae, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum (Ibid., 12). Et paulo post: Cujus nos testes sumus, et in fide nominis ejus hunc, quem vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus, et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Ivit ergo fulgur cum Petrus miraculum fecit, rediit cum non sibi tribuit, sed auctori quod fecit. Vadunt fulgura cum praedicatores sancti mira opera ostendunt, sed revertendo dicunt adsumus, cum in eo quod faciunt ad potentiam auctoris recurrunt.
8. Praedicatores ad publicum operationis missi, ad secretum contemplationis redire curent.---Quod tamen intelligi et aliter potest. Fulgura etenim, sicut superius dictum est, sancti viri mittuntur et eunt cum a secreto contemplationis ad publicum operationis exeunt. Mittuntur et vadunt cum ex abscondito speculationis intimae in activae vitae latitudinem diffunduntur. Sed revertentes dicunt Deo, adsumus, quia post opera exteriora quae peragunt semper ad sinum contemplationis recurrunt, ut illic ardoris sui flammam reficiant, et quasi ex tactu supernae claritatis ignescant. Citius enim inter ipsa licet bona exteriora opera frigescerent, nisi intentione sollicita ad contemplationis ignem incessanter redirent. Unde bene per Salomonem dicitur: Ad locum, de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7). Ipsi quippe illic flumina qui hic
fulgura sunt vocati. Quia enim corda audientium rigant, flumina; quia vero accendunt, fulgura memorantur. De quibus alias scriptum est: Elevaverunt flumina, Domine; elevaverunt flumina voces suas (Psal. XCII, 3). Et rursum: Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae (Psal. XCVI, 4). Ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, quia sancti viri etsi a conspectu creatoris sui, cujus claritatem mente conspicere conantur, foras propter nos ad activae vitae ministerium veniunt, incessanter tamen ad sanctum contemplationis studium recurrunt, et si in praedicatione sua exterius nostris auribus per corporalia verba se fundunt, mente tamen tacita ad considerandum semper ipsum fontem luminis revertuntur. De quibus et bene dicitur: Ut iterum fluant. Nisi enim ad contemplandum Deum sollicita semper mente recurrerent, nimirum interna siccitas etiam exteriora praedicationis eorum verba siccaret. Sed dum videre Deum indesinenter sitiunt, quasi decursura foras flumina intus semper oriuntur, quatenus illic amando sumant unde ad nos praedicando defluant. Dicatur igitur recte: Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? Subaudis ut ego, qui praedicatores meos cum voluero post contemplationis gratiam ad activae vitae ministerium compono; quos tamen semper a bonis exterioribus ad internum culmen contemplationis revoco, ut modo jussi ad exercenda opera exeant, modo revocati ad speculationis studium apud me familiarius vivant. Revertentes itaque dicunt Adsumus, quia quamvis per exteriora acta parum quid contemplationi deesse videantur, per ardorem tamen desiderii, quem in mente sua continue accendunt, obsequentes Deo suam praesentiam ostendunt. Adsumus namque dicere est praesentes se amando monstrare. Sequitur:
CAPUT III
VERS. 36.---Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
9. Praedicatoribus per gallum diem cantu praenuntiantem figuratis, data a Deo intelligentia. Galli hujus cur lumbi succincti.---Qui hoc loco alii galli nomine designantur, nisi modo alio repetiti iidem praedicatores sancti, qui inter tenebras vitae praesentis student venturam lucem praedicando, quasi cantando, nuntiare? Dicunt enim: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Qui vocibus suis somnum nostri torporis excutiunt, clamantes: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Et rursum: Evigilate, justi, nolite peccare (I Cor. XV, 34). De hoc gallo rursum scriptum est: Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod feliciter incedit: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; gallus succinctus lumbos, et aries, nec est rex qui resistat ei (Prov. XXX, 29). Ipse quippe hoc loco leo ponitur de quo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Qui ad nullius pavet occursum. Dicit enim: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Gallus succinctus lumbos, id est praedicatores sancti inter hujus noctis tenebras verum mane nuntiantes. Qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis luxuriae fluxia restringunt. In lumbis quippe luxuria est. Unde et eisdem a Domino dicitur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Et aries, nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? De quibus scriptum est: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1); qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt. Quibus spiritaliter recteque viventibus nullus rex sufficit omnino resistere, quia quilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. Sciunt enim ad eum quem desiderant, et anxie currere, et moriendo pervenire. Ponitur ergo primus leo, secundus gallus, tertius aries. Apparuit enim Christus, deinde sancti praedicatores apostoli, et tunc demum spiritales patres
Ecclesiarum praepositi, videlicet duces gregum, quia doctores sequentium populorum.
10. Antichristus elevatus in sublime, stultus apparebit. In hac vita non omne quod bene, feliciter, nec omne quod feliciter, bene.---Sed haec adhuc melius affirmamus, si ejusdem loci etiam reliqua exponendo subjiciamus. Nam quia post haec et Antichristus apparebit, hoc illic quartum subdidit, dicens: Et qui stultus apparuit, postquam elevatus est in sublime. Si enim intellexisset, ori imposuisset manum (Prov. XXX, 32). Ipse quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elevatione sua per adventum veri judicis deficiet. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum; id est, si supplicium suum cum superbire exorsus est praevidisset, bene aliquando conditus in tantae jactationem superbiae non fuisset elatus. De quo nequaquam moveat quod superius dictum est: Quartum quod incedit feliciter (Ibid., 29). Tria quippe incedere bene dixit, et quartum feliciter. Non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. Nam leo, gallus, et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionem bella patiuntur. Quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus gradietur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperabitur, sicut de eo sub Antiochi specie per Danielem dictum est: Robur datum est ei contra juge sacrificium, propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur (Dan. VIII, 12). Quod Salomon ait: Incedit feliciter, hoc Daniel dicit prosperabitur. Juxta hoc itaque testimonium quod per Salomonem dicitur: Gallus succinctus lumbos (Prov. XXX, 31), apte etiam hoc loco gallum sanctos praedicatores accipimus. Ad se ergo cuncta referens Dominus dicit: Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? Ac si diceret: In cor hominis humana sapientis supernae sapientiae gratiam quis infudit? vel ipsis sanctis
praedicatoribus quis, nisi ego, intelligentiam dedit, ut sciant quando vel quibus debeant venturum mane nuntiare? Idcirco enim quando et quid agant sentiunt, quia hoc intrinsecus me revelante cognoscunt. Notandum vero est quod sapientia divinitus inspirata in visceribus hominis quia nimirum quantum ad electorum numerum spectat, non in solis vocibus, sed etiam in sensibus datur, ut juxta quod loquitur lingua vivat conscientia, et lux ejus tanto clarius resplendeat in superficie quanto verius inardescit in corde.
11. Quantum animarum rectores discretione indigeant.---Magni autem laboris est hoc quod additur: Vel quis dedit gallo intelligentiam, subtiliori adhuc expositione discutere. Intelligentia quippe doctorum tanto esse subtilior debet, quanto se ad penetranda invisibilia exercet, quanto nil materiale discutit, quanto et per vocem corporis loquens, omne quod est corporis transit. Quae profecto nullatenus summis congrueret, nisi cantanti eam gallo, id est praedicanti doctori, ipse summorum conditor ministraret. Intelligentiam quoque gallus accepit, ut prius nocturni temporis horas discutiat, et tunc demum vocem excitationis emittat, quia videlicet sanctus quisque praedicator in auditoribus suis prius qualitatem vitae considerat, et tunc demum ad erudiendum congruam vocem praedicationis format. Quasi enim horas noctis discernere est peccatorum merita dijudicare, quasi horas noctis discernere est actionum tenebras apta increpationis voce corripere. Gallo itaque intelligentia desuper tribuitur, quia doctori veritatis, virtus discretionis, ut noverit, quibus, quid, quando, vel quomodo inferat, divinitus ministratur.
12. Exhortatio quae quibusdam prodest aliis nocet.--- Non enim una eademque cunctis exhortatio convenit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe enim aliis officiunt quae aliis prosunt. Nam et plerumque herbae quae haec animalia reficiunt, alia occidunt; et
lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi quasi quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non sibimetipsis dissimile canticum faciant, dissimiliter pulsat. Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, sed non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet.
13. Pro singulorum qualitate, varia monita dentur.--- Aliter namque viri, aliter admonendae sunt feminae; aliter juvenes, aliter senes; aliter inopes, aliter locupletes; aliter laeti, aliter tristes; aliter subditi, aliter praelati; aliter servi, aliter domini aliter hujus mundi sapientes, aliter hebetes; aliter impudentes, aliter verecundi; aliter protervi, aliter pusillanimes; aliter impatientes, aliter patientes; aliter benevoli, aliter invidi; aliter simplices, aliter impuri; aliter incolumes, aliter aegri; aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut nec per flagella corrigantur; aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes; aliter timidi, aliter audaces; aliter pigri, aliter praecipites; aliter mansueti, aliter iracundi; aliter humiles, aliter elati; aliter pertinaces, aliter inconstantes; aliter gulae dediti, aliter abstinentes; aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt; aliter qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur, aliter qui et ea quae habent sua tribuunt, et aliena rapere non desistunt; aliter discordes, aliter pacati; aliter seminantes jurgia, aliter pacifici; aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non recte
intelligunt, aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur; aliter qui, cum praedicare digna valeant, prae nimia humilitate formidant, aliter quos a praedicatione imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit; aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, aliter qui quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur; aliter conjugiis obligati, aliter a conjugii nexibus liberi; aliter commistionem carnis experti, aliter ignorantes; aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum; aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt; aliter qui illicita quae faciunt etiam laudant, aliter qui accusant prava nec tamen devitant; aliter qui repentina concupiscentia superantur, aliter qui in culpa ex consilio ligantur; aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt, atque aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur; aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant; aliter qui mala occulte agunt, et bona publice, aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Et quidem de singulis quis sit admonitionis ordo subtiliter insinuare debuimus, sed formidata locutionis prolixitate praepedimur. Auctore autem Deo in alio opere id explere appetit animus, si tamen laboriosae hujus vitae adhuc aliquantulum tempus restaverit.
14. Iniqui altis et magnis vocibus increpandi, lenibus et blandis admonendi qui ab iniquitate recesserunt.--- Habemus vero aliud quod de galli hujus intelligentia considerare debeamus, quia profundioribus horis noctis valentiores ac productiores edere cantus solet, cum vero matutinum jam tempus appropinquat, leniores et minutiores omnimodo voces format. In quibus galli hujus intelligentia quid nobis innuat considerata praedicatorum discretio demonstrat. Qui cum iniquis adhuc mentibus praedicant, altis et magnis vocibus aeterni judicii terrores
intimant, quia videlicet quasi in profundae noctis tenebris clamant. Cum vero jam auditorum suorum cordibus veritatis lucem adesse cognoscunt, clamoris sui magnitudinem in lenitatem dulcedinis vertunt, et non tam illa quae sunt de poenis terribilia quam ea quae sunt blanda de praemiis proferunt. Qui etiam minutis tunc vocibus cantant, quia appropinquante mane subtilia quaeque de mysteriis praedicant, ut sequaces sui eo minutiora quaeque de coelestibus audiant, quo luci veritatis appropinquant, et quos dormientes longus galli clamor excitaverat, succisior vigilantes delectet; quatenus correcto cuilibet de regno cognoscere subtiliter dulcia libeat, qui prius adversa de judicio formidabat. Quod bene per Moysen exprimitur, cum ad producendum exercitum tubae clangere concisius jubentur. Scriptum namque est: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles (Num. X, 2). Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra (Ibid, 5). Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus vocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba lucis nitore pateant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant tribulationum praesentium tunsionibus crescant. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra (Num. X, 5), quia nimirum praedicationis sermo cum subtilius ac minutius agitur, auditorum corda contra tentationum certamina ardentius excitantur.
15. Qui alios ex officio adhortantur, prius se in bonis operibus exerceant.---Est adhuc aliud in gallo solerter intuendum, quia cum jam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens, vigilantiorem reddit. Quod patenter cernimus, si sanctorum praedicatorum vitam vigilanter videamus. Ipsi quippe cum verba praedicationis movent, prius se in sanctis actionibus exercent, ne in semetipsis torpentes opere, alios excitent voce; sed ante
se per sublimia facta excutiunt, et tunc ad bene agendum alios sollicitos reddunt. Prius cogitationum alis semetipsos feriunt, quia quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione deprehendunt, districta animadversione corrigunt. Prius sua punire fletibus curant, et tunc quae aliorum sunt punienda denuntiant. Prius ergo alis insonant quam cantus emittant, quia antequam verba exhortationis proferant omne quod locuturi sunt operibus clamant; et cum perfecte in semetipsis vigilant, tunc dormientes alios ad vigilias vocant.
16. Ut recte suo munere defungantur praedicatores et doctores, habent a Deo.---Sed unde tanta haec doctori intelligentia, ut et sibi perfecte vigilet, et dormientes ad vigilias sub quibusdam clamoris provectibus vocet, ut et peccatorum tenebras prius caute discutiat, et discrete postmodum lucem praedicationis ostendat, ut singulis juxta modum et tempora congruat, et simul omnibus quae illos sequantur ostendat? Unde ad tanta et tam subtiliter tenditur, nisi intrinsecus ab eo a quo est conditus doceatur? Quia ergo laus tantae intelligentiae non praedicatoris virtus est, sed auctoris, recte per eumdem auctorem dicitur: Vel quis dedit gallo intelligentiam? Ac si diceret: Nisi ego, qui doctorum mentes quas mire ex nihilo condidi ad intelligenda quae occulta sunt mirabilius instruxi. Unde bene ut in dictis praedicantium non solum inspiratorem se intelligentiae, sed etiam auctorem locutionis ostendat, adjungit:
VERS. 37.---Quis enarrabit coelorum rationem?
Quorum tamen verba quia cum sese nobis per speciem ostenderit subtrahit, protinus subdidit:
CAPUT IV
IBID.---Et concentum coeli quis dormire faciet?
17. Deo in majestate sua revelato, praedicatio cessabit. Spiritus sanctus Patris et Filii est, utrique coaeternus.---In hac enim vita infirmitati nostrae Dominus non aperta specie majestatis suae, sed praedicatorum suorum voce locutus est, ut corda adhuc carnalia carnalis lingua pulsaret, et tanto facilius insueta perciperent, quanto ea per sonitum consuetae vocis audirent. At postquam per mortem in pulverem caro resolvitur, et per resurrectionem pulvis animatur, tunc de Deo audire verba non quaerimus, quia unum ipsum quod implet omnia jam per speciem Dei verbum videmus. Quod nobis tanto altius sonat quanto et mentes nostras vi intimae illustrationis penetrat. Sublatis namque fortis et occidentibus verbis, quasi quidam sonus aeternae praedicationis fit ipsa imago internae visionis. Unde et recte nunc ad beatum Job Dominus dicit: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quid enim coelorum ratio accipitur, nisi vis superna secretorum? Quid per coeli concentum nisi concors praedicantium sermo signatur? Conditor igitur noster cum coelorum rationem narrare coeperit, dormire coeli concentum facit, quia cum jam nobis per speciem ostenditur, nimirum praedicantium verba subtrahuntur. Hinc enim per Jeremiam Dominus dicit: Non docebit ultra vir proximum suum, et fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34). Hinc Paulus ait: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. XIII, 8). Vel certe coelorum ratio est ipsa vivificatrix virtus, quae spiritus format angelorum. Deus enim sicut est causa causarum, sicut vita viventium, ita etiam ratio rationabilium creaturarum. Tunc ergo coelorum rationem Dominus narrat, cum semetipsum nobis quomodo electis spiritibus praesit insinuat. Tunc coelorum rationem narrat, cum, detersa mentis nostrae caligine, clara se visione manifestat. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Venit hora cum jam non in proverbiis
loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Palam quippe de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipsi gignenti non impar oriatur. et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat ostendit. Aperte namque tunc videbimus quomodo hoc quod oriendo est ei de quo oritur subsequens non est, quomodo is qui per processionem producitur a proferentibus non praeitur. Aperte tunc videbimus quomodo et unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum. Lingua ergo tunc narrantis Dei est visa claritas sublevantis. Et concentus coeli tunc dormiet, quia apparente in judicio retributore operum, exhortationum jam verba cessabunt. Unde et aperte ipsum resurrectionis tempus adjungitur, cum illico profertur:
CAPUT V
VERS. 38.---Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur.
18. Resurrectionis tempus a Job praevisum et praenuntiatum.---More enim suo quae adhuc futura sunt quasi jam praeterita divinus sermo describit, hoc in se videlicet servans quod per eum dicitur: Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Pulvis itaque tunc in terram fundatur, quia in solida membra reducitur. Et glebae compinguntur, quia nimirum firma corpora ex pulvere collecta consurgunt. Sed postquam verba haec dominica quomodo de futuro intelligenda sint diximus, nunc etiam quid de praesenti insinuent indicemus.
19. Reprobis absconduntur coelestia, revelantur electis.---Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Coelorum rationem Dominus narrat, dum nunc insinuando superna secreta electorum suorum mentes illuminat. Concentum vero coeli dormire facit, dum concordes angelorum hymnos atque illa
coelestium virtutum gaudia reproborum cordibus justo judicio abscondit. Qui concentus coeli, quamvis in se intrinsecus vigilet, in ipsa tamen reproborum ignorantia extrinsecus dormit. Enarratur ergo secreti coelestis ratio, et tamen concentus coeli dormire permittitur, quia et aliis per inspirationem supernae retributionis scientia panditur, et aliis quae sit internae laudis suavitas occultatur.
20. Visibilia reprobos hic morantur, sanctos autem ad meliora compellunt.---Narratur coelorum ratio, quia electorum mentibus quae sit supernorum retributio indesinenter aperitur, ut nimirum sine cessatione proficiant, et transcurrentes visibilia sese ad invisibilia extendant. Omne enim visibile quod in hac vita reprobos figit, hoc electos ad alia impellit, quia dum bona quae facta sunt respiciunt, in eum a quo facta sunt inardescunt; tantoque eum praestantius amant, quanto illum hoc quod ipse bonum condidit praeire considerant. Loquitur quippe hoc eis intrinsecus silenter sonans invisibilis lingua compunctionis. Quam tanto plenius intus audiunt, quanto ab exteriorum desideriorum strepitu perfectius avertuntur. His itaque concentus coeli non dormit, quia eorum mens quae sit laudis supernae suavitas, apposita amoris aure, cognoscit. Intus enim quod appetunt audiunt, et de coelestium bonorum praemiis ipso desiderio Divinitatis instruuntur. Unde et praesentem vitam non solum adversantem, sed etiam faventem graviter tolerant, quia eis onerosum est omne quod cernitur, dum ab eo quod intus audiunt differuntur. Omne quod sibi praesto est grave aestimant, quia illud non est ad quod anhelant; indesinenter autem eorum mens ipsis temporalitatis laboribus fessa in illud coeleste gaudium resumenda suspenditur, dum, in aure cordis intro erumpente concentu coeli, societatem sibi quotidie supernorum civium praestolantur. Iste concentus supernae laudis in illius aure eruperat, qui dicebat: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad
domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonus civitatis epulantis (Psal. XLI, 5). Qui igitur intus vocem exsultationis et confessionis ac sonum civitatis epulantis audierat, quid illum aliud nisi coeli concentus excitabat?
21. Concentus coelorum a pravis non auditur.---Qui tamen concentus reprobis dormit, quia eorum cordibus nequaquam per vocem compunctionis innotescit. Non enim considerare illam desiderabilem supernorum civium frequentiam student, nullo ardoris radio illa solemnitatis internae festa conspiciunt, nulla in intimis contemplationis penna sublevantur. Solis namque visibilibus serviunt, et idcirco nihil supernae suavitatis intrinsecus audiunt, quia eos, sicut superius diximus, in aure cordis curarum saecularium surdi tumultus premunt. Quia igitur occulti dispensatione judicii quod aliis aperitur aliis clauditur, quod aliis detegitur aliis occultatur, dicatur recte: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quod tamen tunc nobis latius innotuit, cum Redemptor noster per dispensationis mysterium apparens, et indignis misericordiam praebuit, et eos a se qui digni videbantur exclusit. Unde hic quoque apte subjungitur:
CAPUT VI
VERS. 38.---Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur.
22. Peccatores pulveri similes, quolibet tentationis flatu rapiuntur. Spiritus sancti gratia solidantur, et charitate compinguntur.---Quis in pulvere nisi peccatores accipimus, qui nullo rationis pondere solidati cujuslibet tentationis flatu rapiuntur? De quibus scriptum est: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 5). Pulvis ergo in terram fundatus est, cum peccatores vocati in Ecclesia traditae fidei sunt ratione solidati, ut qui prius inconstantia mobiles
tentationis aura levabantur, immobiles postmodum contra tentamenta consisterent, et Deo perseveranter inhaerentes, fixum bene vivendi pondus tenerent. Glebae vero ex humore coagulantur et pulvere. In hac itaque terra glebae compactae sunt, quia vocati peccatores et per Spiritus sancti gratiam infusi In collectione sunt charitatis uniti. Istae glebae in terra compactae sunt, quando populi qui prius quasi in dispersione pulveris diversa sentiebant, postmodum, sancti Spiritus gratia accepta, in illa pacatissima unanimitatis concordia convenerunt, ut cum essent tria millia, vel rursum quinque millia, Scriptura testante, diceretur quia erat in eis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Has glebas ex uno quidem pulvere, sed quasi diversa mole distinctas quotidie Dominus in terra compingit, quia, servata unitate sacramenti, juxta varietatem morum atque linguarum fideles in Ecclesia populos colligit. Has glebas jam tunc Dominus designavit, quando ad esum panis et piscium quinquagenos discumbere vel centenos jussit (Matth. XIV, 19, 20).
23. In Ecclesia diversi sunt ordines.---Quas tamen glebas si in Ecclesia ex diversitate meritorum attendimus, fortasse adhuc distinguere subtilius valemus. Nam dum alius est ordo praedicantium, alius auditorum; alius regentium, atque alius subditorum; alius conjugum, alius continentium, alius poenitentium, alius virginum; quasi ex una terra est diversa glebarum forma distincta, dum in una fide, in una charitate disparia demonstrantur bene operantium merita. Has glebas populus ille significavit, qui ad constructionem tabernaculi sub uno studio diversa donaria obtulit, de quo scriptum est: Quidquid in cultum tabernaculi et ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum (Exod. XXXV, 22), etc.
24. Singuli, ad Ecclesiae cultum implendum, dona offerunt.---In ornamento ergo tabernaculi viri dona cum mulieribus offerunt, quia in explendo cultu sanctae Ecclesiae, et fortium facta sublimia, et infirmorum opera extrema numerantur. Quid autem per armillas quae lacertos astringunt nisi praepositorum valide laborantium opera demonstrantur? Et quid per inaures nisi subditorum obedientia exprimitur? Quid per annulos nisi signaculum secretorum? Plerumque enim magistri signant quod ab auditoribus capi non posse considerant. Et quid per dextralia nisi primae operationis ornamenta memorantur? Quid per vas aureum in donaria Domini separatum nisi divinitatis intelligentia accipitur, quae tanto ab inferiorum amore disjungitur, quanto ad sola quae aeterna sunt amanda sublevantur? Quid per hyacinthum nisi spes coelestium? Quid per purpuram nisi cruor ac tolerantia passionum amore regni perpetui exhibita? Et quid per bis tinctum coccum nisi charitas demonstratur, quae pro perfectione bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur? Quid per byssum nisi immaculata carnis incorruptio? Et quid per pilos caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, nisi dura poenitentium afflictio designatur? Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam obedientiam rectamque operationem exhibent, alii per separatum vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent; alii per hyacinthum, purpuram et coccum, audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt, alii per byssum incorruptionem carnis offerunt; alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter commiserunt; quasi ex una terra innumerae glebae proferuntur, quia ex uno et pari obsequio facta fidelium disparia procedunt. Quae nimirum glebae nequaquam concretae ex pulvere surgerent, nisi aquam prius pulvis acciperet, et concepto se humore solidaret, quia nisi peccatores quosque sancti Spiritus gratia infunderet, constrictos eos ad fidei opera
charitatis unitas non teneret. Quando igitur Dominus enarrabit coelorum rationem, vel concentum coeli dormire faciet, aperiat. Ait enim: Quando fundabatur pulvis in terram, et glebae compingebantur. Ac si diceret: Tunc primum vocatione et discretione manifesta, secreta spiritalia et non sine misericordia aliis aperui, et non sine justitia aliis clausi, cum alios respuerem, et alios intra Ecclesiam concordia charitatis adunarem. Quae sancta Ecclesia quia a perfidia Judaeorum repulsa, ad rapiendas gentes se contulit, atque in suo corpore convertendas, quod quidem non suis, sed Domini viribus fecit, apte subjungitur:
CAPUT VII
VERS. 39.---Nunquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis?
25. Ecclesia leaena est, cujus catuli fuerunt apostoli.- --Ista nimirum illa leaena est de qua Job dicebat, cum superbientem Judaeam cerneret praedicante Ecclesia praetermissam: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena (Job. XXVIII, 8). Huic ergo leaenae Dominus praedam capit, ut animam catulorum ejus impleat, quia ad augmentum hujus Ecclesiae innumeros de gentilitate diripuit, et per animarum lucrum esurientia apostolorum vota satiavit. Ipsi quippe catuli pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate vocati sunt, quia, passo Domino, clausis foribus residebant, sicut de illis scriptum est: Cum esset sero die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum (Joan. XX, 19). Unde hic quoque de eisdem catulis apte subjungitur:
CAPUT VIII
VERS. XL.---Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur.
26. In antris prius cubarunt, unde in mundum praedas acturi exsilierunt.---Cum enim nequaquam sancti apostoli contra membra diaboli in voce liberae praedicationis exsurgerent, et necdum post passionem Domini sancti Spiritus effusione solidati Redemptorem suum firma auctoritate praedicarent, adhuc contra adversarios suos quasi in antris insidiabantur. Clausis quippe foribus quasi in quibusdam abditis specubus suis catuli rapturi mundum cubabant, ut animarum praedam postmodum praesumentes diriperent, de quibus tunc certum est quod mundi impetum etiam sibimetipsis latendo formidarent. Illis foribus clausis isti catuli mortem mortis nostrae insidiati quaesierunt, ut culpam nostram interficerent, omnemque in nobis peccati vitam necarent. Horum primo illi esurienti catulo, sed jam valenti, ostensa per linteum gentilitate, quasi monstrata praeda, dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13). His catulis velut adhuc infirmis ut cubare in antris debeant jubetur, cum eis dominica voce dicitur: Sedete hic in civitate quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). An non recte leaenae catuli vocantur, qui in Ecclesia editi adversantem mundum ore rapuerunt?
27. Illos imitantur perfecti doctores. Ille scit recte dicere, qui novit ordinate tacere.---Et haec quidem facta a sanctis apostolis novimus, haec nunc etiam fieri a perfectis doctoribus videmus. Ipsi enim etsi subsequentium populorum patres sunt, tamen sunt praecedentium filii; unde et non immerito catuli dicuntur. Vel certe quia etsi quorumdam fidelium magistri sunt, universalis tamen Ecclesiae discipulos se esse gloriantur. Leaenae itaque praedam Dominus capit, quia virtute suae inspirationis ab errore vitam delinquentium diripit; et animas catulorum illius replet, quia conversione multorum piis doctorum desideriis satisfacit. De quibus catulis bene
subjungitur: Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur. Neque enim cuncta tempora doctrinae sunt congrua. Nam plerumque dictorum virtus perditur, si intempestive proferantur. Saepe vero et quod lenius dicitur conventu temporis congruentis animatur. Ille ergo scit recte dicere, qui et ordinate novit tacere. Quid enim prodest eo tempore irascentem corripere, quo alienata mente non solum non aliena verba percipere, sed semetipsum vix valet tolerare? Furentem quippe qui per invectionem corripit, quasi ei qui non sentiat, plagas ebrio imponit. Doctrina itaque ut pervenire ad cor audientis valeat, quae sibi congrua sint temporum momenta perpendat. Bene ergo de his catulis dicitur: Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur. Doctores enim sancti quando et arguenda conspiciunt et tamen se per silentium in cogitationibus retinent, quasi in specubus latent, et velut in antris se contegunt quia in suis cordibus occultantur. Sed cum opportunum tempus invenerint, repente prosiliunt, nulla quae dicenda sunt reticent, et cervicem superbientium morsu asperae increpationis tenent. Sive itaque per apostolos, sive per doctores, quos in apostolorum locum subrogavit, huic leaenae Dominus quotidie praedam capit, et per eos quos cepit alios etiam capere non desistit. Ad hoc quippe justi hujus mundi peccatores rapiunt, ut per conversos eos etiam alii ex mundo rapiantur. Unde et ipsa geminitas, quae pio apostolorum ore rapta est, tanta nunc fame alios esurit quanta se ab apostolis concupitam fuisse cognoscit. Proinde et apte subjungitur:
CAPUT IX
VERS. 41.---Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos?
28. Gentilitas conversa corvus est, cujus pulli sunt sancti praedicatores.---Quid enim corvi pullorumque ejus
nomine nisi peccatis nigra gentilitas designatur? De qua per Prophetam dicitur: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9). Jumenta quippe escam accipiunt, dum sacrae Scripturae pabulo mentes dudum brutae satiantur. Pullis vero cervorum, filiis scilicet gentium esca datur, cum eorum desiderium nostra conversatione reficitur. Iste corvus esca fuit dum ipsum sancta Ecclesia quaereret. Sed nunc escam accipit, quia ipse ad conversionem alios exquirit.
29. Hi sua virtute nihil se posse sciunt.---Cujus videlicet pulli, id est praedicatores ex eo editi, non in se praesumunt, sed in viribus Redemptoris sui. Unde bene dicitur: Quando pulli ejus clamant ad Deum. Nihil enim sua virtute posse se sciunt. Et quamvis animarum lucra piis votis esuriant, ab illo tamen qui cuncta intrinsecus operatur haec fieri exoptant. Vera enim fide comprehendunt, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
30. Zelo lucrandarum animarum aestuant.---Quod vero dictum est: vagantes eo quod non habeant cibos, in hac vagatione nihil aliud quam aestuantium praedicatorum vota signantur. Qui dum in Ecclesiae sinum recipere populos ambiunt, magno ardore succensi, nunc ad hos, nunc ad illos colligendos desiderium mittunt. Quasi quaedam quippe vagatio est ipsa cogitationis aestuatio; et velut ad loca varia mutatis nutibus transeunt, dum pro adunandis animabus in modos innumeros ac in partes diversas esurienti mente discurrunt.
31. Pauli pro omnibus pene ecclesiis sollicitudo. Charitas, quae divisa unit, cor Pauli per multa dividebat.-- -Hanc vagationem pulli corvorum, id est filii gentilium, ab ipso gentium magistro didicerunt. Ipse quippe quam valida charitate flagrat, tam nimia ex locis ad loca se
vagatione permutat; transire ad alia ex aliis appetit, quia ipsa eum quae implet charitas impellit. Longe namque a Romanis positus scribit: Memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos; desidero enim videre vos (Rom. I, 9, 10). Retentus Ephesi Corinthiis scribit: Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos (II Cor. XII, 14). Rursum Ephesi commorans, Galatis loquitur, dicens: Vellem modo esse apud vos, et mutare vocem meam (Gal. IV, 20). Romae quoque custodia carceris clausus, quia ire ad Philippenses per semetipsum non permittitur, transmittere se discipulum pollicetur, dicens: Spero in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt (Philip. II, 10). Constrictus etiam vinculis atque Ephesi retentus, Colossensibus scribit: Nam si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum (Coloss. II, 5). Ecce quomodo sancto desiderio quasi vagatur: hic corpore tenetur, illuc spiritu ducitur; et paterni amoris affectum istis praesentibus exhibet, illis absentibus ostendit; coram positis impendit opera, audientibus exprimit vota, efficaciter praesens eis cum quibus erat, nec tamen illis absens cum quibus non erat. Cujus vagationem melius cognoscimus, si ejus adhuc ad Corinthios verba pensamus. Ait enim: Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo; apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo (I Cor. XVI, 5). Perpendamus, quaeso, quae sit ista vagatio. Ecce alio interim manet, alio se iturum perhibet, atque alio deflexurum promittit. Quid est quod tam anxie per tot loca partitur, nisi quod circa omnes una charitate constringitur? Charitas enim quae divisa unire consuevit, unum cor Pauli per multa dividi compellit. Quod tamen tanto arctius in Deo colligit, quanto latius per sancta desideria spargit. Praedicando igitur Paulus vult simul omnia dicere, amando vult simul omnes videre, quia et in carne permanendo vult omnibus vivere, et de carne transeundo per sacrificium fidei vult omnibus
prodesse. Vagentur itaque pulli corvorum, id est magistrum suum imitentur filii gentium, torporem mentis excutiant, et cum animarum lucrum, id est cibum suum minime reperiunt, non quiescant; ad profectum se ex provectibus extendant, et, aestuantes in utilitate multorum, refectionem suam quasi vagantes esuriant. Quia vero per praedicationum opera discurrendo, refectione fidei gentilitatem satiare non cessant, dicatur recte: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos.
32. Corvi quoque nomine plebs Judaica significatur. Visa gentilium conversione, olim resipiscet ac de sua stultitia erubescet.---Potest etiam corvi nomine nigra per infidelitatis meritum plebs Judaica designari. Nam pulli ejus ad Deum clamare referuntur, ut eidem corvo a Domino esca praeparetur, quia nimirum sancti apostoli, plebis Israeliticae carne generati, dum pro gente sua preces ad Dominum funderent, quasi pulli corvorum, eum de quo carnaliter editi sunt spiritali intelligentia parentem populum paverunt. Igitur dum pulli ejus clamant, corvo esca praeparatur, quia dum apostoli exorant, plebs dudum perfida ad cognitionem fidei ducitur, et ex praedicatione filiorum quasi ex pullorum voce satiatur. Illud tamen in hoc versu debemus solerter intueri, quod huic corvo esca dicitur primum pullis clamantibus et postmodum vagantibus praeparari. Clamantibus namque pullis corvo esca praeparata est, cum praedicantibus apostolis verbum Dei Judaea audiens, modo in tribus millibus, modo in quinque millibus spirituali est intelligentia satiata. Sed cum per reproborum multitudinem crudelitatem suam contra praedicantes exerceret, et quasi pullorum vitam necaret, iidem pulli in universa mundi spatia dispersi sunt. Unde et eisdem carnalibus patribus spiritali praedicationi resistentibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos
judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46); scientes profecto quod postquam gentilitas crederet, etiam Judaea ad fidem veniret. Unde et scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Quia igitur summopere sancti apostoli et studuerunt prius audientibus praedicare, et postmodum resistentibus exempla conversae gentilitatis ostendere, quasi esurientes pulli huic corvo escam suam prius clamando et postmodum vagando quaesierunt. Unde enim vagantur pulli, inde escam corvus invenit, quia dum per laborem praedicantium conversam ad Deum gentilitatem Judaicus populus respicit, ad extremum quandoque stultitiam suae infidelitatis erubescit; et tunc Scripturae sacrae sententias intelligit, cum prius quam sibi eas gentibus innotuisse cognoscit, atque, expleta vagatione pullorum, ad percipienda sacra eloquia os cordis aperit; quia peractis in mundum cursibus apostolorum, sero ea spiritaliter percipit: quibus diu se perfidia astringente jejunavit. Quae quia omnia solius divinae potentiae virtus operatur, recte dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos? Subaudis nisi ego, qui infidelem populum filiis suis et exorantibus tolero, et praedicantibus pasco, atque ad alia vagantibus convertendum quandoque in fine sustineo.
33. Periti magistri, discipulis non satis humiliter de se sentientibus, sublimioris doctrinae cibum subtrahunt.---Est adhuc aliud quod de corvo moraliter possit intelligi. Editis namque pullis, ut fertur, escam plene praebere dissimulat, priusquam plumescendo nigrescant, eosque inedia affici patitur, quoadusque in illis per pennarum nigredinem sua similitudo videatur. Qui huc illucque vagantur in nido, et ciborum expetunt aperto ore subsidium. At cum nigrescere coeperint, tanto eis praebenda alimenta ardentius requirit, quanto illos alere diutius distulit. Corvus profecto est doctus quisque
praedicator, qui magna voce clamat, dum peccatorum suorum memoriam atque cognitionem infirmitatis propriae quasi quamdam coloris nigredinem portat. Cui quidam nascuntur in fide discipuli, sed fortasse adhuc considerare infirmitatem propriam nesciunt, fortasse a peccatis praeteritis memoriam avertunt, et per hoc eam quam assumi oportet contra hujus mundi gloriam humilitatis nigredinem non ostendunt. Hi velut ad accipiendas escas os aperiunt, cum doceri de secretis sublimibus quaerunt. Sed eis doctor suus alimenta praedicamentorum sublimium tanto minus tribuit, quanto illos peccata praeterita minus digne deflere cognoscit. Exspectat quippe atque admonet ut a nitore vitae praesentis prius per poenitentiae lamenta nigrescant, et tunc demum congrua praedicationis subtilissimae nutrimenta percipiant. Corvus in pullis ora inhiantia respicit, sed ante in eis pennarum nigredine indui corpora quaerit. Sic et discretus doctor interna mysteria eorum sensibus non ministrat, quos adhuc ab hoc saeculo nequaquam se abjecisse considerat. Quanto igitur discipuli exterius per cultum vitae praesentis minus quasi nigri sunt, tanto per cibum verbi interius minus replentur; et quo se a corporali gloria non evacuant, eo a spiritali refectione jejunant.
34. Secus si in confessione peccatorum humilientur. -- -Si vero in confessione vitae praeteritae lamenti sui gemitus velut nigrescentes plumas proferant, illico in contemplatione doctor ad escam de sublimibus deferendam, quasi pullorum refectionem cogitans corvus, volat, eisque hiantibus in ore cibum revocat, dum ex ea intelligentia quam coeperit esurientibus discipulis alimenta vitae loquendo subministrat. Quos tanto ardentius de supernis reficit, quanto verius a mundi nitore nigrescere poenitentiae lamentatione cognoscit.
35. Quo major est humilitas, major etiam spes provectus.---Pulli autem dum nigro se pennarum colore
vestiunt, de se etiam volatum promittunt, quia quo magis discipuli abjecta de se sentiunt, quo magis sese despicientes affligunt, eo amplius spem provectus sui in altiora pollicentur. Unde et curat doctor festinantius alere quos jam per quaedam indicia providet posse et aliis prodesse. Hinc enim Timotheum Paulus admonet, velut plumescentes pullos sollicitius nutrire, dum dicit: Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere (II Tim. II, 2). Quae doctrinae discretio dum caute a praedicatore custoditur, ei divinitus largior copia praedicationis datur. Dum enim per charitatem compati afflictis discipulis novit, dum per discretionem congruum doctrinae tempus intelligit, ipse non solum pro se, sed etiam pro eis, quibus laboris sui studia impendit, majora intelligentiae suae munera percipit. Unde hic quoque apte dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos? Cum enim pulli ut satientur clamant, corvo esca praeparatur, quia dum verbum Dei boni auditores esuriunt, pro reficiendis eis majora doctoribus intelligentiae dona tribuuntur. Sequitur:
CAPUT X
CAP. XXXIX, VERS. 1.---Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?
36. Cur magistri spirituales in ibicibus et cervis signati. Ibicum descriptio. Qui cervi flumina transmittant. Quae agimus apud Deum eo magis crescunt quo apud nos per humilitatem decrescunt.---Meridiana pars ibices aves vocat, quae Nili fluentis inhabitant. Orientalis vero Occidentalisque plaga parva quadrupedia ibices nominat quibus et moris est in petris parere, quia neque sciunt nisi in petris habitare. Quae si quando etiam de altis saxorum cacuminibus ruunt, in suis se cornibus illaesa suscipiunt. Caput quippe ruentes feriunt, cujus dum prima cornua
opponunt fit omne corpus a jactura casus alienum. Cervarum vero moris est inventos serpentes exstinguere, eorumque membra morsibus dilaniare. Fertur autem quia si quando flumina transeunt, capitum suorum onera dorsis praecedentium superponunt, sibique invicem succedentes laborem ponderis omnino non sentiunt. Quid est ergo quod beatus Job de partu ibicum cervarumque discutitur, nisi quia in cervis vel ibicibus magistrorum spiritalium persona signatur? Ipsi quippe velut ibices in petris pariunt, quia in doctrina patrum, qui petrae pro soliditate vocati sunt, ad conversionem animas gignunt. Ipsi velut ibices nullius casus damna sentiunt, dum in suis cornibus excipiuntur, quia quidquid eis ruinae temporalis accesserit, in testamentis sacrae Scripturae se suscipiunt, et quasi cornuum exceptione salvantur. De his enim testamentis dictum est: Cornua sunt in manibus ejus (Habac. III, 4). Ad Scripturarum ergo consolationem refugiunt, dum aliqua temporalis casus jactura feriuntur. An non more ibicum, hujus mundi adversitatibus cadens, quasi in suis se cornibus excipiebat Paulus, cum diceret: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4)? Ipsi etiam cervae vocati sunt, sicut per Jeremiam de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur: Cerva in agro peperit, et reliquit (Jerem. 14, 5). Ipsi, more cervarum, interemptis vitiis, quasi exstinctis serpentibus vivunt, et de ipsa exstinctione vitiorum, ad fontem vitae acrius inardescunt. Unde Psalmista ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 1). Ipsi etiam dum labentia hujus temporalitatis momenta quasi quaedam flumina transeunt, compatientes charitate, onera sua sibi invicem superponunt, quia cauta observatione custodiunt id quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Quia vero post adventum Domini spiritales magistri per mundum sparsi sunt, qui auditorum animas in conversione parere praedicando potuissent, et quia hoc
idem tempus incarnationis Domini ante prophetarum voces cognitum non fuit, quamvis futura ipsa incarnatio praecognita omnibus electis fuit, bene beatus Job de tempore partus ibicum cervarumque discutitur, eique dicitur: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Ac si dicatur ei: Idcirco te egisse aliquid sublimiter credis, quia illud tempus necdum praevides quo spiritales magistri in mundum missi per doctrinam antiquorum patrum filios generant, suisque laboribus animarum mihi lucra comportant. Nam si illorum fructum quasi ibicum cervarumque partus aspiceres, valde humiliter de tua virtute sentires. Magna quippe quae agimus quasi minima ducimus, cum haec per fortiora exempla pensamus. Sed tunc apud Deum crescunt per meritum, cum apud nosmetipsos per humilitatem decrescunt.
37. Per cervas, doctores; per ibices, auditores possunt intelligi. Exempla sanctorum inspicienda. Regis S. David humilitas et patientia. Contumeliosa verba non convicia, sed adjutoria credidit. Iis gratia magis quam ira debetur.---Possunt vero cervarum significatione doctores, appellatione autem ibicum, qui animalia sunt minima, auditores intelligi. In petris vero ibices pariunt, quia ad exercenda sancta opera per exempla patrum praecedentium fecundantur, ut cum fortasse praecepta sublimia audiunt, et, infirmitatis propriae conscii, ea se implere posse diffidunt, majorum vitam conspiciant, atque in eorum considerata fortitudine bonorum operum fetus ponant. Ut enim pauca de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in paucis intelligat, iste, verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, S. David factum ad memoriam reducat, quem cum tot Semei conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit ei ut malediceret David; et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit (II Reg. XVI, 10)? Et paulo post: Dimittite eum ut
maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (Ibid., 12). Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit; et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod mereremur; sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur.
38. Qua arte Joseph luxuriam vicerit. Illatam gratiam exteriorum Dei munerum, in arma virtutum convertamus. Contra Deum ex ejus beneficiis pugnare nos pudeat.--- Ecce alius dum mundi hujus successibus proficit, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit; sed Joseph factum ad memoriam revocat, et in arce se castitatis servat. Qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi praeter te, quae uxor ejus es; quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in dominum meum (Genes. XXXIX, 8)? Quibus verbis ostenditur quia bona quae assecutus fuerat repente memoriae intulit, et malum quod se pulsabat evicit; et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit. Cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda, ut eo erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminimus gratuito bona percepisse, et illatam gratiam exteriorum munerum vertamus in arma virtutum, ut sint ante oculos quae percepimus, et quae nos alliciunt
subigamus. Quia enim voluptas ipsa ex prosperitate nascitur, ejusdem prosperitatis est consideratione ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur. Considerandum quippe est ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat vorago nequitiae. Iram namque contra nos superni judicis inexstinguibiliter accendimus, si contra benignitatem illius etiam ex ipsa sua largitate pugnamus.
39. Ad contemplationem anhelanti Daniel imitandus. Sapor carnalium reprimendus. Exteriorum evagationem cohibenti, secessus interior aperitur.---Alius internae scientiae dulcedinem quaerens, nec tamen secreta ejus contingere praevalens, Danielis vitam ad imitandum conspicit, et desideratum scientiae culmen apprehendit. Ille quippe qui postmodum voce angelica pro cognitionis internae concupiscentia vir desiriorum dicitur (Dan. X, 11), prius in aula regia carnis in se desideria edomuisse memoratur, ut nil ex delectabilibus cibis attingeret, sed lautis ac mollioribus duriora atque asperiora cibaria praeferret (Dan. I, 12), ut dum sibi exterioris cibi blandimenta subtraheret, ad interni pabuli delectamenta perveniret; et tanto avidius gustum sapientiae intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foris robustius repressisset. Si enim a carne hoc quod libet abscindimus, mox in spiritu quod delectet invenimus. Intentioni quippe animae, si exterior evagatio clauditur, interior secessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per profectum potest, quia et in altum crescere arbor cogitur, quae per ramos diffundi prohibetur; et cum rivos fontis obstruimus, fluenta surgere ad superiora provocamus. Igitur dum studiosi quique sanctorum vitam imitando conspiciunt, in petris ibices fetus ponunt. Hinc est quod auditores suos quasi ibices in petris parere Paulus admonebat, cum enumeratis majorum virtutibus diceret: Habentes tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum,
per patientiam curramus ad propositum nobis certamen (Hebr. XII, 1). Et rursum: Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Hebr. XIII, 7).
40. Cum divina praecepta concipimus, non statim parturimus.---Sed cum divina praecepta corde concipimus, non statim quasi jam solide cogitata parturimus. Unde et beatus Job non de partu ibicum, sed de tempore partus inquiritur. Quod videlicet tempus si in nobismetipsis vix comprehendimus, multo magis in aliena mente nescimus. Prius enim superni timoris semina utero cordis suscepta per meditationem studii coagulantur ut maneant, postmodum, stricta intentione cogitationis affixa, dum ad discretionis rationem tendunt, quasi in membrorum distinctionem formantur; dehinc, usu perseverantiae confirmata velut in soliditatem ossium veniunt; ad extremum vero, perfecta auctoritate roborata, quasi in partum procedunt; quae incrementa divinorum seminum nullus in aliena mente considerat, nisi ipse qui creat. Nam etsi quemlibet jam vim supernae concupiscentiae concepisse quarumdam rerum attestatione cognoscimus, quando in partu erumpat ignoramus.
41. Quidam fetus abortivi sunt, quia praematuri. Bona tenera humana laus exstinguit.---Saepe autem concepta mente semina pervenire ad perfectionem nequeunt, quia oriendo tempus partus antecedunt. Et quia necdum plene in cogitatione formata ante humanos oculos prodeunt, velut abortiva moriuntur. Bona quippe adhuc tenera, plerumque humana lingua, dum jam quasi fortia laudat, exstinguit. Tanto enim celerius occidunt, quanto ad favoris notitiam intempestive prorumpunt. Nonnunquam vero imperfecta nostra cogitatio necdum roborata, dum citius hominibus ostenditur, resistentium adversitate dissipatur; et cum conatur ante tempus videri quia sit, agit ut non sit. Sancti autem viri, quia cuncta quae bene cogitant student ut occulte convalescant, et quasi processuros fetus prius intra uterum mentis formant,
recte beatus Job de partus tempore discutitur, quod videlicet unicuique quando sit congruum nisi a creatore nescitur. Qui dum penetralia cordis aspicit, quando ad humanam notitiam bona nostra congrue nascantur, apprehendit. Bene itaque dicitur: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris? Ac si aperte dicat. Ut ego, qui idcirco electorum fetus vivaces facio, quia praescito in tempore produco. Bene autem expleto fetu auditorum subditur: Vel parturientes cervas observasti? Parturientes enim cervas observare est illos labores patrum qui spiritales filios generant cauta consideratione pensare.
42. Praedicatorum animas parturientium qui dolores, quae dotes.---Solerter quippe intuendum est quod hic sermo tam vigilanter imprimitur, ut dicatur, observasti, quia utique perpaucorum est pensare quis labor sit in praedicationibus patrum; quantis doloribus, quasi quibusdam conatibus animas in fide et conversatione parturiunt; quam cauta se observatione circumspiciunt, ut sint fortes in praeceptis, compatientes in infirmitatibus, in minis terribiles, in exhortationibus blandi, in ostendendo magisterio humiles, in rerum temporalium contemptu dominantes, in tolerandis adversitatibus rigidi, et tamen dum vires suas sibimet non tribuunt, infirmi; quantus sit eis dolor de cadentibus, quantus de stantibus timor; quo fervore alia adipisti appetunt, quo pavore alia adepta conservant. Quia igitur perpaucorum est ista pensare, bene ei dicitur: Vel parturientes cervas observasti?
43. Qui per vigorem disciplinae patres sunt, per pietatis viscera sint matres.---Nil vero obstat quod verba Deus de doctoribus faciens, non cervorum, sed cervarum eos specie designat, quia nimirum illi veri doctores sunt, qui cum per vigorem disciplinae patres sunt, per pietatis viscera esse matres noverunt. Qui labores sanctae conceptionis tolerant, et proferendos Deo filios intra uterum charitatis portant. In edenda enim prole amplius matres laborant, quae crescentem intra uterum
conceptionem, longo mensium tempore sustinent, et quae ex utero procedentem non sine magnis doloribus deponunt. Unde et hic apta consideratione subjungitur:
CAPUT XI
VERS. 2.---Dinumerasti menses conceptus eorum?
44. Per congruum tempus concepta soboles in cordis utero gestanda ut vivat.---Sancti enim viri cum de profectu auditorum cogitant, quasi jam in utero conceptionem portant. Sed cum nonnulla quae dicenda sunt differunt, et aptum suis exhortationibus tempus quaerunt, velut a partu quem fieri appetunt in mensium prolixitate dilatantur. Et saepe dum quaedam quae sentiunt, intempestive dicere audientibus nolunt, in ipsa tarditate proferendae sententiae, sive ad haec quae suadenda sunt, seu ad illa quae increpanda, consilio altiori firmantur. Et dum cogitatur vita filiorum, nec tamen ante tempus lingua consilium mentis ejicit, quasi jam concepta soboles intra uterum crescit, ut ad auditorum notitiam tunc sententia cordis exeat, quando prolata utiliter quasi per congruum tempus partus vivat. Et quia haec homines in magistrorum mente quando vel quomodo agantur ignorant, Deus vero ad retributionis gloriam non solum effectum considerat, sed etiam momenta cogitationum signat, recte ad beatum Job dicitur: Dinumerasti menses conceptus earum? Subaudis ut ego, qui in sanctis praedicatoribus non solum fructus exteriorum operum, sed ipsas diutinas cogitationes numero, qui et eas ad retributionem servo.
45. Qui se ad praedicandum parant, prius se interius virtutibus innovent.---Possunt per menses, quia congesti dies sunt, etiam multiplicatae virtutes intelligi. In mensibus quoque luna renascitur; nilque obstat si per menses nova regenerationis creatura signetur. De qua Paulus apostolus dicit: In Christo Jesu neque circumcisio
aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Galat. V, 6; VI, 15). Sancti igitur viri, cum se ad praedicandum parant, prius se interius virtutibus innovant, ut ad hoc quod loquendo docent, vivendo concordent. Prius sua interna considerant, atque a cunctis se vitiorum sordibus emundant, curantes summopere ut contra iram patientiae luce resplendeant, contra carnis luxuriam etiam cordis munditia fulgescant, contra torporem zelo candeant, contra confusos praecipitationis motus serena gravitate rutilent, contra superbiam vera humilitate luceant, contra timorem radiis auctoritatis clarescant. Quia ergo tanta in se prius studia congerunt, quasi in conceptu sanctae praedicationis menses virtutum fiunt. Quos menses Dominus solus dinumerat, quia eadem bona in eorum cordibus non nisi qui dedit pensat. Et quia juxta mensuram virtutum effectus etiam subsequitur fructuum, recte subjungitur:
CAPUT XII
IBID.---Et scisti tempus partus earum?
46. Virtutum mensuram fructus ratio sequitur.--- Subaudis, ut ego, qui dum in cogitatione virtutum menses dinumero, quando hoc quod implere appetunt parere valeant scio, quia nimirum dum cordis occulta conspicio, futurum foris effectum operis intus in pondere cogitationis penso. Sequitur:
CAPUT XIII
VERS. 3.---Incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt.
47. Praedicatores nisi flendo spiritualiter gignere non possunt.---Rugiunt quippe, dum per incurvationem suam in conversatione lucis auditorum animas gignunt, quia ab aeternis nos suppliciis removere nisi flendo et
dolendo non possunt. Praedicatores enim sancti nunc in lacrymis seminant, ut segetem postmodum gaudiorum metant. Nunc quasi cervae in dolore partus sunt, ut spiritali prole postmodum sint fecundi. Ut enim unum de multis loquar, video Paulum quasi quamdam cervam in partu suo magni doloris rugitus emittentem. Ait enim: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, vellem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis (Galat. IV, 19). Ecce mutare vult vocem in partu suo, ut praedicationis sermo in rugitum vertatur doloris. Vult mutare vocem suam, quia quos jam praedicando pepererat, reformando gemens iterum parturiebat. Qualem rugitum haec cerva pariens emittebat, quando eisdem post se redeuntibus exclamare cogebatur, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit; et sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Galat. III, 1)? vel certe: Currebatis bene, qui vos impedivit veritati non obedire (Galat. V, 7)? Qualis in hujus cervae partu rugitus fuit, quae diu conceptos filios cum tot difficultatibus peperit, et quandoque partos ad malitiae uterum redisse cognovit? Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris, quae et postquam potuit concepta edere, rursum compulsa est exstincta suscitare.
48. Nisi ad infirmitatem nostram descenderent et incurvarentur, filios in fide non procrearent. Sapere ad sobrietatem debent.---Notandum vero summopere est quod istae cervae incurvantur ut pariant, quia nimirum si erectae starent, parere non valerent. Nisi enim praedicatores sancti ab illa immensitate contemplationis internae quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione quasi quadam incurvatione descenderent, nunquam utique in fide filios procrearent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent. Sed videamus cervam sese ut pariat incurvantem: Ego, inquit, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis
in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1). Atque mox ejusdem incurvationis causas exsequitur, dicens: Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (Ibid., 2). Sed hanc cervam, quae propter nos incurvata est, quaeso videamus erectam. Ait: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Et rursum: Sive mente excedimus, Deo (II Cor. V, 13). Cum vero mente excedit Deo, excessum ejus nos omnino non capimus. Ut ergo nos lucretur, incurvatur ad nos. Unde illic apte subjungit: Sive sobrii sumus vobis (Ibid.). Si enim sancti viri ea nobis praedicare vellent quae capiunt, cum in superna contemplatione debriantur, et non magis scientiam suam quodam moderamine et sobrietate temperarent, adhuc angusto intelligentiae sinu illa superni fontis fluenta quis caperet? Incurvatae autem istae cervae, alias coeli vocatae sunt, de quibus dicitur: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Psal. CXLIII, 5). Cum enim inclinantur coeli, descendit Dominus, quia cum se in praedicatione sua sancti doctores attrahunt, divinitatis notitiam nostris cordibus infundunt. Nequaquam quippe ad nos Dominus descenderet, si praedicatores ejus in contemplationis rigore inflexibiles permanerent. Inclinantur ergo coeli ut descendat Dominus, incurvantur cervae ut nos in nova fidei luce nascamur. Istae incurvatae cervae in Canticis canticorum sponsae ubera sunt vocatae, sicut scriptum est: Meliora sunt ubera tua vino (Cant. I, 1). Ista enim sunt ubera quae in arca pectoris fixa lacte nos potant, quia ipsi arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili nos praedicatione nutriunt. Ut igitur ab aeterno gemitu et dolore nos retrahant, nunc incurvantur cervae, atque in partu rugitus emittunt. Quia vero ipsi, qui sancta Patrum praedicatione nascuntur, aliquando doctores suos patiendo praeveniunt, ut eis adhuc in hac vita durantibus ipsi jam martyrio consummentur, apte sequitur:
CAPUT XIV
VERS. 4.---Separantur filii earum, et pergunt ad pastum; egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
49. Eorum filii ad sacrae Scripturae pastum pergunt. Eos Verbum ex natura divinitatis illustrat.---Pastum Scriptura sacra illud viriditatis aeternae pabulum vocat, ubi jam nostra refectio nullius defectus ariditate marcescet. De quo pastu per Psalmistam dicitur: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 2). Et rursum: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 7). De quibus nimirum pascuis Veritas per semetipsam dicit: Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Pergunt ergo ad pastum, quia de corporibus exeuntes illa pabula internae viriditatis inveniunt. Egrediuntur, et non revertuntur ad eas, quia in illa suscepti contemplatione gaudiorum, jam nullatenus indigent verba audire docentium. Egressi itaque ad eas jam non redeunt, quia angustias vitae praesentis evadentes, ultra a doctoribus praedicationem vitae accipere non requirunt. Tunc quippe impletur quod scriptum est: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34). Tunc impletur quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Filius quippe de Patre palam annuntiat, quia sicut superius diximus, per hoc quod Verbum est, ex natura nos divinitatis illustrat. Verba enim tunc docentium quasi quosdam humanae linguae rivulos non quaerunt, quando de ipso jam veritatis fonte derivantur.
Igitur postquam figurata incurvatione cervarum, multa de magistrorum virtute narrata sunt, nunc ad eorum vitam, qui remotae conversationis secreta appetunt, verba vertuntur: qui et ipsa cessandi otia, quia divino
adjutorio et non suis viribus assequuntur, de eis a Domino dicitur:
CAPUT XV
VERS. 5.---Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
50. Onagri liberi nomine intelliguntur, qui a servitute secularium rerum expediti, solitudini vacant.---Subaudis nisi ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, non incongrue vitam eorum significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Qui apte etiam liber dicitur: quia magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudet. Cujus servitutis conditione carere est in mundo jam nil concupiscere. Quasi enim quodam jugo servitutis premunt prospera dum appetuntur, premunt adversa dum formidantur. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam jam etiam in hac vita libertate perfruitur, dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur. Hoc grave servitutis jugum Dominus vidit saecularium cervicibus impressum, cum diceret: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28). Asperum quippe jugum, et durae, sicut diximus, servitutis pondus est, subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore amissionis premunt. Liber ergo dimittitur qui, calcatis terrenis desideriis, ab appetitione rerum temporalium securitate mentis exoneratur. Et vincula ejus, quis solvit? Subaudis nisi ego.
51. Divino adjutorio desideriorum carnalium retinacula rumpuntur.---Solvuntur vero uniuscujusque vincula, dum divino adjutorio interna desideriorum carnalium retinacula dirumpuntur. Cum enim pia intentio ad conversionem vocat, sed adhuc ab hac intentione carnis infirmitas revocat, quasi quibusdam vinculis anima ligata praepeditur. Multos enim saepe videmus vitam quidem sanctae conversationis appetere; sed ne hanc assequi valeant, modo irruentes casus, modo futura adversa formidare. Qui in certa mala dum quasi cauti prospiciunt, in peccatorum suorum vinculis incauti retinentur. Multa enim ante oculos ponunt, quae si eis in conversatione eveniant, subsistere se non posse formidant. De quibus bene Salomon ait: Iter pigrorum, quasi sepes spinarum (Prov. XV, 19). Nam cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obstantium sepium sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt. Quod quia electos praepedire non solet, bene illic secutus adjungit: Via justorum absque offendiculo (Ibid.). Justi quippe in conversatione sua quodlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt. Solvit itaque Deus onagri vincula, quando ab electi uniuscujusque animo infirmarum cogitationum nodos rumpit, et propitius dissipat omne quod illectam mentem ligabat. Sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 6.---Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
52. Duplex solitudo, cordis et corporis. Haec sine alia non prodest.---Hoc loco solitudinem debemus intelligere corporis, an solitudinem cordis? Sed quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae terrenorum desideriorum cogitationibus se inserit, non est
in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. Itaque bene conversantibus primum solitudo mentis tribuitur, ut exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, ut ebullientes ab infimis curas cordis per superni gratiam restringant amoris, omnesque motus importune se offerentium levium cogitationum, quasi quasdam circumvolantes muscas ab oculis mentis abigant manu gravitatis, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerant, ubi cum illo exteriori cessante strepitu per interna desideria silenter loquantur.
53. Silentium contemplationis, hac in vita non potest esse perfectum.---De hoc secreto cordis alias dictum est: Factum est silentium in coelo, quasi dimidia hora (Apoc. VIII, 1). Coelum quippe ecclesia vocatur electorum, quae ad aeterna et sublimia dum per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, atque intra se Deo quoddam silentium facit. Quod quidem silentium contemplationis, quia in hac vita non potest esse perfectum, factum dimidia hora dicitur. Nolenti quippe animo dum cogitationum tumultuosi se strepitus ingerunt, etiam sublimibus intendentem, rursum ad respicienda terrena cordis oculum violenter trahunt. Unde scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Bene ergo factum hoc silentium non integra, sed dimidia hora describitur, quia hic contemplatio nequaquam perficitur, quamvis ardenter inchoetur. Quod etiam per Ezechielem prophetam congruenter exprimitur (Ezech. XL, 5), qui pro mensura civitatis in monte conditae, in manu viri calamum sex cubitorum et palmi, se vidisse testatur. In monte quippe electorum ecclesia sita est, quia fundata in infimis desideriis non est. Quid autem per cubitum, nisi operatio; quid per senarium numerum, nisi perfectio operationis ostenditur, quia et sexto die
cuncta opera Dominus explesse memoratur? Quid ergo super sex cubitos palmus insinuat (Genes. II, 1), nisi contemplationis vim, quae jam initia aeternae et septimae quietis demonstrat? Quia enim aeternorum contemplatio hic minime perficitur, mensura septimi cubiti non expletur. Electorum itaque ecclesia, quia cuncta quae operanda sunt perficit, in sex cubitis sese in monte posita civitas ostendit. Quia vero hic adhuc sola initia contemplationis inspicit, de septimo cubito non nisi palmum tangit.
54. Culmen contemplationis non attingitur, nisi ab exteriorum curarum oppressione liberemur.---Sciendum vero est quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus. Nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum hujus silentii recurrentes, ab omni exterius perturbatione sopiamur. Quod silentium nostrum bene etiam Adam dormiens figuravit (Ibid.), de cujus mox latere mulier processit, quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit; et tunc in semetipso vel quae praeesse viriliter debeant, vel quae subesse possint infirma distinguit, ut aliud in illo sit quod regere valeat tanquam vir, aliud tanquam femina quod regatur. In hoc itaque silentio cordis, dum per contemplationem interius vigilamus, exterius quasi obdormiscimus. Quia ergo remoti viri, id est a desideriis carnalibus alieni, hoc silentium mentis inhabitant, huic onagro Dominus in solitudine domum dedit, ut turba desideriorum temporalium non prematur.
55. Sancti quandiu vivunt, desiderio supernae patriae aestuant.---Sequitur: Et tabernacula ejus in terra salsuginis. Salsugo accendere sitim solet. Et quia sancti viri quandiu in hujus vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur, in terra salsuginis tabernacula habere
perhibentur. Incessanter quippe accenduntur ut sitiant, sitiunt ut satientur; sicut scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Sequitur:
CAPUT XVII
VERS. 7.---Contemnit multitudinem civitatis.
56. Terrenorum hominum multitudinem sequi dedignantur.---Multitudinem civitatis contemnere est humanae conversationis prava studia devitare, ut jam non libeat terrenorum hominum, qui prae abundantia iniquitatis multi sunt, perditos mores imitari. Cum paucis namque ingredi angustam portam desiderant, et non cum multis lata itinera ingredi appetunt, quae ad interitum ducunt (Matth. VII, 13). Solerter quippe a quo et ad quid sunt creati conspiciunt, et recta consideratione acceptae imaginis sequi vulgi multitudinem dedignantur. Unde et sponsi voce sponsae in Canticis canticorum dicitur: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos (Cant. I, 7). Semetipsam namque ea quae est pulchra inter mulieres cognoscit, quando electa quaeque anima etiam inter peccantes posita quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit (Genes. I, 26), et juxta perceptae similitudinis ordinem incedit. Quae si se non cognoscit, egreditur, quia a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur. Egressa vero abit post vestigia gregum, quia sua interna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequitur exempla populorum. Nec jam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire pravos motus carnis intendit. Quia ergo electus quisque ac continens abire post gregum vestigia despicit, dicatur recte: Contemnit multitudinem civitatis. Ubi et apte subjungitur:
CAPUT XVIII
IBID.---Clamorem exactoris non audit.
57. Vehementioribus diaboli tentationibus aures claudunt, et ventris clamoribus.---Quis intelligi exactor alius, nisi diabolus potest, qui semel in paradiso homini malae persuasionis nummum contulit (Genes. III, 6, seq.), et quotidie ab eo hujus debiti exigere reatum quaerit? Hujus exactoris sermo est malae suggestionis inchoatio. Hujus exactoris clamor est jam non lenis, sed violenta tentatio. Hic exactor clamat, cum fortiter tentat. Clamorem ergo exactoris non audire est violentis tentationum motibus minime consentire. Audiret enim si ea quae suggerit faceret. Sed cum perversa agere despicit, recte dicitur: Clamorem exactoris non audit.
58. Nonnulli vero hoc loco per exactorem intelligi ventrem volunt. Ipse namque a nobis quoddam debitum exigit, quia quotidianum fructum sibi humani laboris impendi etiam per naturam quaerit. Abstinentes igitur viri, qui hoc loco onagri vocabulo figurantur, dum violenter gulae desideria reprimunt, quasi clamantis exactoris verba contemnunt. Sed cum continenti viro contra innumera vitia multa virtutum certamina suppetant, cur sub exactoris clamore contempto, de solo hic ventre dicitur quod ejus impetum impulsumque restringat, nisi quod nullus palmam spiritualis certaminis apprehendit, qui non in semetipso prius per afflictam ventris concupiscentiam carnis incentiva devicerit? Neque enim ad conflictum spiritalis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, edomatur, quia si non ea quae nobis sunt viciniora prosternimus, nimirum inaniter ad ea quae longius sunt impugnanda transimus. Incassum namque contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra ipsa urbis moenia civis insidians habetur. Mens quoque ipsa certantis sub gravi confusionis dedecore a spiritalis certaminis congressione repellitur, quando infirma in carnis praelio gulae gladiis confossa superatur.
Nam cum se parvis prosterni conspicit, confligere majoribus erubescit.
59. Qui gulam edomare non curant, incaute ad spiritalia bella consurgunt.---Nonnulli vero ordinem certaminis ignorantes, edomare gulam negligunt, et jam ad spiritalia bella consurgunt. Qui aliquando multa etiam quae magnae sunt fortitudinis faciunt, sed, dominante gulae vitio, per carnis illecebram omne quod fortiter egerint perdunt; et dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Unde et de Nabuchodonosor vincente scribitur: Princeps coquorum destruxit muros Jerusalem. Quid enim per muros Jerusalem significans Scriptura exprimit, nisi virtutes animae, quae ad pacis visionem tendit? Aut quis coquorum princeps, nisi venter accipitur, cui diligentissima a coquentibus cura servitur? Muros igitur Jerusalem princeps coquorum destruit, quia virtutes animae dum non restringitur venter, perdit. Hinc est quod Paulus contra Jerusalem moenia decertanti vires coquorum principi subtrahebat, cum diceret: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Hinc etiam praemisit, dicens: Sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans (Ibid., 26). Quia cum carnem restringimus, ipsis abstinentiae nostrae ictibus non aerem, sed immundos spiritus verberamus; et cum hoc quod est intra nos subjicimus; extra positis adversariis pugnos damus. Hinc est quod cum rex Babylonis succendi fornacem jubet (Dan. III), naphthae, stuppae, picis et malleoli ministrari congeriem praecepit; sed tamen abstinentes pueros hoc igne minime consumit, quia antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni Spiritus gratia insibilat, ut a carnalis concupiscentiae aestibus illaesae perdurent, ut etsi usque ad tentationem
cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat.
60. Quinque modis gula nos tentat. Non cibus, sed appetitus in vitio est.---Sciendum praeterea est quia quinque nos modis gulae vitium tentat. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet quae sumenda sint praeparari accuratius expetit, aliquando autem et qualitati ciborum et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathas meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit (I Reg. XIV, 27). Et ex Aegypto populus eductus, in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit (Num. XXI, 5). Et prima filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet (I Reg. II, 12, seq.). Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, scilicet lenticulam, concupivit (Genes. XXV, 33); quam dum vendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus, Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit (III Reg. XVII, 6). Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam
damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit (Genes. III, 6), et secundum non carne, sed pane tentavit (Matth. IV, 3). Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus ut a vetito se pomo suspenderet praeceptum prohibitionis accepit. Nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam vetat. Et dum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus?
61. Edenda quae necessitas quaerit, non quae libido suggerit. Quanta ad hoc discretio necessaria.---Ea itaque sumenda sunt quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit. Sed magnus discretionis labor est huic exactori et aliquid impendere, et aliquid denegare; et non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire. Quae fortasse discretio subinfertur, cum dicitur: Clamorem exactoris non audit. Sermo namque hujus exactoris est necessaria postulatio naturae. Clamor vero ejus est mensuram necessitatis transiens appetitus gulae. Hic itaque onager exactoris hujus sermonem audit, clamorem non audit, quia discretus vir ac continens et usque ad temperandam necessitatem ventrem reficit, et a voluptate restringit.
62. Voluptas sub necessitatis specie se palliat.--- Sciendum vero est quia sic voluptas sub necessitate se palliat, ut vix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solvi debitum necessitas petit, voluptas expleri desiderium suppetit; et tanto gulam securius in praeceps rapit, quanto sub honesto nomine necessitatis explendae se contegit. Saepe autem in ipsa edendi via furtive adjuncta voluptas subsequitur; nonnunquam vero impudenter libera etiam praeire conatur. Facile autem est deprehendere cum voluptas ejus necessitatem praevenit, sed valde est difficile discernere cum in ipso esu necessario se occulta subjungit. Nam quia
praeeuntem naturae appetitum sequitur, quasi a tergo veniens tardius videtur. Eo enim tempore quo necessitati debitum solvitur, quia per esum voluptas necessitati miscetur, quid necessitas petat, et quid, sicut dictum est, voluptas suppetat, ignoratur. Saepe vero et discernimus; et quia utramque sibi conjunctam novimus, in hoc quod extra metas rapimur, libet ut sciendo fallamur; et dum sibi mens ex necessitate blanditur, ex voluptate decipitur. Scriptum quippe est: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Quae igitur fieri in desiderio prohibetur, in necessitate conceditur.
63. Carnis desideria, non caro occidenda. Cavendum ne, dum hostem insequimur, civem quem diligimus, trucidemus.---Sed saepe dum incaute necessitati condescendimus, desideriis deservimus. Nonnunquam vero dum desideriis immoderatius obviare nitimur, necessitatis miserias augemus. Sic enim necesse est ut arcem quisque continentiae teneat, quatenus non carnem, sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus justo caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat. Adjutorem quippe habemus intentionis internae hunc hominem quem exterius gestamus, et ipsi insunt motus lasciviae, ipsi effectus suppetunt operationis bonae. Saepe vero dum in illo hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus; et saepe dum quasi concivi parcimus, ad praelium hostem nutrimus. Eisdem namque alimentis vitia superbiunt, quibus nutritae virtutes vivunt. Et cum virtus alitur, plerumque vires vitiis augentur. Cum vero immensa continentia vitiorum vires extenuat, etiam virtus deficiens anhelat. Unde necesse est ut interior homo, noster aequus quidam arbiter praesideat inter se, et eum quem exterius gestat, quatenus ei homo suus exterior et semper ad debitum ministerium servire sufficiat, et nunquam superbe libera cervice contradicat; nec moveat si quid
suggerendo submurmurat, dummodo eum semper superposita calce dominationis premat. Sicque fit ut dum repressa vitia reniti quidem nobis patimur, et tamen haec nobiscum congredi ex aequo prohibemus, nec vitia contra virtutem praevaleant, nec rursum virtus cum vitiorum omnimoda exstinctione succumbat. Qua in re sola elatio funditus exstinguitur, quia quamvis victoriae serviat, ad edomandam tamen cogitationum superbiam continua nobis pugna servatur. Unde bene hic, quia unusquisque vir continens et debitae necessitati congruit, et violentae voluptati contradicit, voce dominica dicitur: Clamorem exactoris non audit. Quia autem discretus vir eo ad intelligenda superiora se elevat, quo in se carnis incentiva castigat, recte post contemptum exactoris clamorem subditur.
CAPUT XIX
VERS. 8.---Circumspicit montes pascuae suae.
64. Ad intelligenda sublimia valet ascendere, qui carnis incentiva castigavit.---Montes pascuae sunt altae contemplationes internae refectionis. Sancti enim viri quanto magis se exterius despiciendo dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Unde scriptum est: Ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6, 7), quia quos exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. Montes etiam pascuae sunt sublimes virtutes angelorum. Quae idcirco hic nos ministrando et adjuvando reficiunt, quia illic interno contemplationis rore pinguescunt. Quae quia largiente Deo in omni nos certamine protegunt, recte circumspici dicuntur. Undique enim nobis adesse circumspicimus, quorum defensione contra adversarios ex omni latere munimur. Possunt adhuc montes pascuae accipi altae sententiae Scripturae sacrae, de quibus per Psalmistam dicitur: Montes excelsi cervis (Psal. CIII, 18),
quia hi qui jam dare contemplationis saltus noverunt, altos sententiarum divinarum vertices quasi cacumina montium ascendunt, ad quae profecto cacumina quia infirmi pervenire non valent, recte illic subditur: Petra refugium erinaciis (Ibid.), quia videlicet invalidos non sublimiter intelligentia exercet, sed sola in Christo fides humiliter continet. Sequitur:
CAPUT XX
IBID.---Virentia quaeque perquirit.
65. Despectis transitoriis, in aeternum mansura desiderantur.---Arentia quippe sunt omnia quae temporaliter condita venturo fine a jucunditate vitae praesentis quasi aestivo sole siccantur. Virentia autem sunt vocata, quae nulla temporalitate marcescunt. Huic ergo onagro virentia perquirere, est sancto unicuique viro, despectis rebus transitoriis, in aeternum mansura desiderare.
Cuncta vero haec quae de onagro dicta sunt intelligi etiam et aliter possunt. Quae repetito superiori versu exponimus, ut lectoris judicio quod eligendum crediderit relinquamus. Igitur postquam praedicatorum dispensatio sub cervarum praetextu descripta est, ut ostenderetur per quem haec eadem virtus praedicationis datur, illico commemoratio de dominica incarnatione subnectitur, ut dicatur:
CAPUT XXI
VERS. 5.---Quis dimisit onagrum liberum?
ALLEGORICUS SENSUS.---66. Christus onagro merito comparatur.---Nec indignum quis judicet per tale animal incarnatum Dominum posse figurari, dum constat omnibus quia per significationem quamdam in Scriptura sacra et
vermis et scarabaeus ponatur, sicut scriptum est: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7). Et sicut apud Septuaginta interpretes per prophetam dicitur: Scarabaeus de ligno clamavit (Habac. II, 2). Cum ergo nominatis rebus tam abjectis et vilibus figuratur, quid de illo contumeliose dicitur, de quo constat quod proprie nihil dicatur? Vocatur etenim agnus, sed propter innocentiam. Vocatur leo, sed propter potentiam. Aliquando etiam serpenti comparatur, sed propter mortem vel sapientiam. Atque ideo per haec omnia dici figuraliter potest, quia de his omnibus credi aliquid essentialiter non potest. Si enim unum horum quodlibet essentialiter existeret, alterum jam dici non posset. Nam si agnus proprie diceretur, leo jam vocari non poterat. Si leo proprie diceretur, per serpentem signari non posset. Sed haec in illo omnia dicimus tanto latius in figura, quanto longius ab essentia. Potest ergo onager incarnatum Dominum designare. Agreste quippe animal est onager. Et quia incarnatus Dominus gentilitati magis, quam Judaeae profuit, animale corpus assumens, quasi non in domum, sed potius in agrum venit. De quo agro gentilitatis per Psalmistam dicitur: Species agri mecum est (Ps. XLIX, 11). Incarnatus itaque Dominus qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi minor est Patre, qua minor est etiam seipso (Philip. II). Dicatur ergo a Patre de Filio secundum formam servi: Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Omnis quippe qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 35). Et quia incarnatus Dominus particeps nostrae factus est naturae, non culpae, liber dimissus dicitur, quia sub peccati dominio non tenetur. De quo alias scriptum est: Inter mortuos liber (Psal. XXXVII, 5). Liber dimissus dicitur, quia naturam nostram suscipiens, iniquitatis jugo nullo modo tenetur. Quem quamvis macula culpae nostrae non attigit, passio tamen nostrae mortalitatis astrinxit. Unde et postquam liber dimissus dicitur, recte de illo adjungitur:
CAPUT XXII
IBID.---Et vincula ejus quis solvit?
67. Hujus onagri vincula soluta sunt, cum infirmitates passionis, in resurrectionis gloriam sunt commutatae.--- Vincula quippe ejus tunc soluta sunt cum infirmitates passionis illius in resurrectionis sunt gloriam commutatae. Quasi quaedam vincula Dominus habuit ea quae nos nequitiae merito patimur, nostrae mortalitatis infirma, quibus et usque ad mortem sponte ligari se voluit, et quae per resurrectionem mirabiliter solvit. Esurire enim, sitire, lassescere, teneri, flagellari, crucifigi, nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte velum templi rumperetur, scinderentur petrae, monumenta panderentur, inferni claustra patescerent; quid aliud tot argumentis tantae virtutis ostenditur, nisi quod illa infirmitatis nostrae vincula solvebantur, ut is qui ad suscipiendam servi formam venerat, in ipsa servi forma ab inferni vinculis absolutus, ad coelum etiam cum membris liber rediret? De quibus ejus vinculis Petrus apostolus attestatur dicens: Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat illum teneri ab eo (Act. II, 24). Et quia post mortem suam atque resurrectionem ad gratiam fidei gentilitatem vocare dignatus est, postquam dicta sunt soluta ejus vincula, apte subjungitur:
CAPUT XXIII
VERS. 6.---Cui dedi in solitudine domum, et tabernaculum ejus in terra salsuginis.
68. Cui datus in solitudine locus et in terra salsuginis, cum gentilitas eum recepit.---In gentilitate enim in qua patriarcha non fuit, propheta non fuit; ad intelligendum Deum, qui ratione uteretur, homo pene non fuit. De hac solitudine per Isaiam dicitur: Laetabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium (Isai. XXXV, 1). Et rursum de Ecclesia dicitur: Ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini (Isai. LI, 3). Terra vero salsuginis haec eadem solitudo repetita est, quae priusquam veram Dei sapientiam cognosceret, salsuginem protulerat, quia nullam viriditatem boni intellectus proferens, perversa sapiebat. Domum ergo in solitudine et tabernaculum in terra salsuginis accepit, quia incarnatus pro hominibus Deus, derelicta Judaea, gentilitatis corda possedit. Unde ei Patris voce per prophetam dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Qui juxta hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia, juxta hoc vero quod homo est, a Patre accipit inter omnia, sicut scriptum est: Potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 27). Et rursum scriptum est: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 1). Vel sicut ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet (Joan. VI, 37). Jam vero si quaeritur quid inter domum ac tabernaculum distet, domus in habitatione est, tabernaculum in itinere. Corda itaque gentilium quasi quaedam tabernacula habuit veniendo. sed ea per justitiam firmans, domum fecit habitando. Et quia eorum vitam ad quos venerat imitari despexit, recte subjungitur:
CAPUT XXIV
VERS. 7.---Contemnit multitudinem civitatis.
69. Multitudinis exempla non est secutus, sed sua sequenda proposuit. Vita praesens non propter se amanda est, sed propter futuram toleranda.---Id est, mores despicit humanae conversationis. Homo quippe inter homines factus, usum tenere hominum noluit. Idcirco namque inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed etiam ostenso exemplo commutaret. In conversatione igitur nostra et veniendo
alia invenit, et vivendo alia docuit. Studebant enim omnes superba Adam stirpe progeniti, prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos Dominus incarnatus adversa appetens, prospera spernens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Nam cum Judaei illum regem sibi constituere voluissent, fieri rex refugit (Joan. VI, 15). Cum vero eum interficere molirentur, sponte ad crucis patibulum venit (Ibid., XVIII, 4). Fugit ergo quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt. Sed cum fugit quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt, fecit quod omnes mirarentur, ut et mortuus ipse resurgeret, et morte sua alios de morte resuscitaret. Duae quippe vitae sunt hominis in corpore consistentis, una ante mortem, alia post resurrectionem: quarum unam omnes agendo noverant, alteram nesciebant; et humanum genus soli huic quam noverat intendebat. Venit per carnem Dominus, et dum suscepit unam; alteram demonstravit. Dum hanc nobis cognitam suscepit, illam quae nobis est incognita ostendit. Moriendo quippe vitam exercuit quam tenemus, resurgendo aperuit quam quaeramus, exemplo suo nos docens quod haec vita quam ante mortem ducimus non propter se amanda sit, sed propter alteram toleranda. Quia ergo nova conversatione usus inter homines, mores Babyloniae secutus non est, bene de eo scriptum est: Contemnit multitudinem civitatis.
70. Christus multitudinem per spatiosa vagantem deseruit.---Vel certe quod multos per spatiosam viam vagantes deseruit, et per angusta gradientes paucos elegit. Multitudinem namque civitatis contemnere est humani generis partem quae latam viam ingreditur (Matth. VII, 13), quae et pro abundantia iniquitatis multa est, a regni sui sorte reprobare. Sequitur:
CAPUT XXV
IBID.---Clamorem exactoris non audit.
71. Exactoris, scilicet diaboli clamorem non audivit.--- Sicut supra dictum est, quis hoc loco exactor accipi nisi diabolus potest? Qui male suadendo spem contulit immortalitatis, sed decipiendo exigit tributum mortis; qui suadendo intulit culpam, saeviendo exigit poenam. Hujus exactoris sermo est ante mortem hominis astuta persuasio, clamor vero ejus est violenta jam rapina post mortem. Quos enim ante mortem latenter intercipit, hos ad supplicii sui consortium post mortem violenter rapit. Sed quia ad mortem veniens Dominus, hujus exactoris violentos impetus non expavit, sicut ipse ait: Venit enim princeps hujus mundi et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30), bene dicitur: Clamorem exactoris non audit. Venit quippe ad eum exactor humani generis, quia illum hominem vidit. Sed quem infirmitate despectum hominem credidit, virtute supra hominem sensit.
72. Hujus exactoris typus, Laban; Christi, Jacob; Ecclesiae, Rachel fuit.---Hujus nimirum exactoris typum Laban tenuit, quando cum furore veniens sua apud Jacob idola requisivit (Genes. XXXI, 1, seq.). Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem non inconvenienter diabolus accipitur; qui cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Huic servivit Jacob, id est ex parte reproborum Judaicus populus, cujus ex carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est sive mundi, sive diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit. Quam et de domo patris abstrahit, quia ei per Prophetam dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Laban ergo veniens apud Jacob idola non invenit, quia ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae
terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2). Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens terrenae concupiscentiae vitia poenitendo texit. De hac coopertione vitiorum per Psalmistam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae utique avaritia illis non solet evenire, qui in via Domini viriliter currunt, quibus dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25), sed his maxime qui quasi effeminato gressu gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde et illic ejusdem Rachelis haec verba sunt: Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi (Genes. XXXI, 35). Apud Jacob ergo idola Laban non reperit, quia exactor callidus quid in Redemptore nostro reprehenderet, non invenit. De quo exactore Redemptori nostro gentilitatem ab ejus dominio liberanti per prophetam dicitur: Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian (Isai. IX, 4). Eripiens quippe gentilitatem Dominus, superavit jugum oneris ejus, cum eam adventu suo ab illa daemoniacae tyrannidis servitute liberavit. Superavit virgam humeri ejus, cum percussionem illius, quae ex perverso opere graviter deprimebat, ab humano genere redempto compescuit. Superavit sceptrum exactoris ejus, cum regnum ejusdem diaboli, qui pro pestifera perpetratione vitiorum exigere consueverat debita tributa poenarum, de fidelium corde destruxit.
73. Gedeonis contra Madianitas insolens pugna, Christi certamen praesignavit.---Sed quomodo haec acta sunt audiamus. Subjunctum est illico: Sicut in die Madian. Non abs re arbitror si hoc Madianitarum bellum quod in
comparatione adventus Dominici a propheta vigilanter illatum est aliquando latius disseramus. In libro quippe Judicum (Judic. VII, 1 seq.), Gedeon contra Madianitas dimicasse describitur. Is cum exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illi admonitione praeceptum est ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret, a bellorum conflictu removeret. Actumque est ut trecenti viri tantummodo, qui stantes manibus aquas hauserant, remanerent. Cum his ad praelium pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus et lagenis armavit (Ibid., 19, seq.). Nam, sicut illic scriptum est, accensas lampades miserunt intra lagunculas, et tubas in dextra, lagenas autem in sinistra tenuerunt; et ad hostes suos cominus venientes, cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, lampades apparuerunt; et hinc tubarum sonitu, illinc lampadum coruscatione territi hostes, sunt in fugam conversi. Quid hoc est, quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur, et adventui Redemptoris nostri istius pugnae victoria comparatur? An indicare propheta nobis studuit, quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum illa sub Gedeon duce pugnae victoria designavit? Talia illic nimirum acta sunt, quae quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quia contra arma veniens, arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ipsa testante didicimus, ne parvi haec quae facta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens, Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 7). Hic Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur, circumiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia complectitur, et tamen per
dispensationis gratiam intra uterum Virginis humanitatem sumens venit. Quis est ergo circumiens in utero, nisi omnipotens Deus sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens? In quo utero et incarnatus est, et clausus non est, quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. Madian vero interpretatur, de judicio. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit. Et idcirco de judicio vocantur, quia alieni a gratia Redemptoris, justae damnationis meritum etiam in vocabulo nominis trahunt.
74. Quid significent trecenti milites cum Gedeone pugnantes.---Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo per ter ductum centenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecta sentire. Notandum vero est quia iste trecentorum numerus in tau littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam id quod in cruce eminet adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt, quibus dictum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde et per Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super frontes virorum gementium et dolentium (Ezech. IX, 4). Vel certe in his trecentis, qui in tau littera continentur, hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. Ductique sunt
ad fluvium, ut aquas biberent, et quicunque aquas flexis genibus hauserunt, a bellica intentione remoti sunt. Aquis namque, doctrina sapientiae; stante autem genu, recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt, genuflexisse perhibentur, a bellorum certamine prohibiti recesserunt, quia cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, rectitudinem operum non inflectunt. Omnes quippe tunc bibisse aquam, sed non omnes recto genu stetisse narrati sunt. Reprobatique sunt, qui genua, dum aquas biberent, inflexerunt; quia attestante Apostolo: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Quia enim, ut diximus, dissolutio operum in ipsa genuum incurvatione signatur, recte rursum per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris (Hebr. XII, 12). Hi ergo Christo duce ad bellum procedunt, qui hoc quod ore annuntiant opere ostendunt, qui fluenta doctrinae spiritualiter hauriunt, nec tamen in pravis operibus inflectuntur carnaliter, quia sicut scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9).
75. Quid tubae, lampades et lagenae, cum quibus ad praelium perrexerunt, et hostes debellarunt.---Itum ergo est ad praelium cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis. Inusitatus iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi. Cecinerunt tubis, et sinistris lagenae tenebantur: intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis lampades ostensae sunt, quarum coruscante luce, hostes territi in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor praedicantium, in lampadibus, claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis, non gladiis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri; sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant;
confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis opponunt; resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscaverunt. Moxque hostes in fugam conversi sunt; quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt, crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur; lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent; apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur; id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent; coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent, quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent.
76. Fidei praedicatores plus morte sua, quam praedicatione profecerunt.---Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt ante lampades, quia nimirum persecutores sanctae Ecclesiae, fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt; post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in fugam versi sunt, quia, pavore conterriti, a persecutione fidelium cessaverunt. Praedicatione scilicet tubarum, fractis lagenis corporum, visis timuerunt lampadibus miraculorum.
77. Cui major est cura corporis quam praedicationis, metuenda reprobatio.---Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextero enim habere dicimur quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis, quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam, atque in dextera
lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae, et sinistris lagenae teneantur. Hinc Dominus in Evangelio ait: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum (Matth. V, 15). In modio enim commodum temporale, in lucerna autem lux praedicationis accipitur. Lucernam ergo sub modio ponere est propter temporale commodum, gratiam praedicationis abscondere, quod nemo utique electorum facit. Et bene illic additur: Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur, cui lucerna superponitur, dum eidem corpori cura praedicationis antefertur. Bene itaque per Prophetam dictum est: Sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian (Isai. IX, 4). Sed quia exponendi prophetici testimonii gratia longe digressi sumus, ad operis nostri ordinem revertamur. Igitur postquam dictum est: Clamorem exactoris non audiit, quia videlicet antiqui hostis insidias Dominus in carne manifestatus despexit, quid etiam de electis suis fecerit recte subjungit, dicens:
CAPUT XXVI
VERS. 8.---Circumspicit montes pascuae suae.
78. Etiam superbos in sua membra transformavit Christus. Convertit eos quos aspicit.---Montes accipimus omnes elatos hujus saeculi, qui in corde suo altitudine terrena tumuerunt. Sed quia etiam tales Dominus Ecclesiae suae corpori conversos inviscerat, eosque a priori elatione commutans, in sua membra transformat, isti montes pascuae ejus sunt, quia nimirum de conversione errantium, et de superborum humilitate satiatur, sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 34). Et sicut apostolis ad praedicationem missis praecepit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). De his montibus per Prophetam
dicitur: Non repellet Dominus plebem suam, quoniam in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit (Psal. XCXIV, 4). Altitudines enim montium elationes sunt utique superborum. Quas Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Convertit namque Dominus eum quem conspicit. Unde scriptum est: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis; et egressus foras flevit amare (Luc. XXII, 61). Et sicut Salomon ait: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). De hoc respectu montium rursum per prophetam dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCXVI, 5), quia post perversitatis suae duritiam, divina formidine liquefacti, ab illo prius rigido tumore substrati sunt.
79. Bonis operibus conversorum pascitur. Magnum Christo convivium fecit Matthaeus, imo fuit.---Intuendum etiam quod non ait inspicit, sed circumspicit montes pascuae suae. In Judaea quippe incarnatus est Dominus, quae posita in medio gentium fuit. Atque ideo circumspexit montes, quia elatos hujus saeculi circumquaque positos ex gentilitatis universitate collegit. In his itaque montibus pascitur, quia bonis operibus conversorum quasi herbis virentibus satiatur. Hinc est quod ei sponsae voce in Canticis canticorum dicitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Pascitur quippe Dominus, cum bonis nostris actibus delectatur. Cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardenti corde reproborum apud electorum suorum pectora refrigerium invenit cogitationis bonae. Mons enim quidam Matthaeus fuerat, quando in telonii lucris tumebat; de quo et scriptum est quia postquam credidit, invitato in domum suam Domino, convivium magnum fecit (Luc. V, 29). Mons itaque iste huic onagro virentis pascuae herbas protulit, quia et foris eum
convivio, et intus epulis virtutum pavit. Quod adhuc plenissime expletur, cum subditur:
CAPUT XXVII
IBID.--- Virentia quaeque perquirit.
80. Arentia corda Christus deserit; fide ac spe virentia requirit.---Arentia enim deserit, et virentia quaeque perquirit. Arentia namque corda sunt hominum, quae in hujus saeculi spe peritura plantata, aeternitatis fiduciam non habent. Virent autem quae illi haereditati inhaerent, de qua Petrus apostolus dicit: In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem (I Pet. I, 4). Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in haereditatis immarcescibilis sorte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extrinsecus mundi hujus desideria fugiat. Quisquis a Domino perquiri desiderat, aeternam patriam appetens, in interna cordis plantatione viridescat.
81. S. Gregorii modestia et humilitas.---Haec autem de onagro exposita sub duplici intellectu sufficiant. Lectoris vero judicio relinquendum est quid magis duxerit eligendum. Et si utriusque expositionis intelligentiam fortasse despexerit, libenter ipse lectorem meum subtilius veriusque sentientem, velut magistrum discipulus sequar, quia mihi proprie donatum credo, quidquid illum me melius sentire cognosco. Omnes enim qui fide pleni de Deo aliquid sonare nitimur, organa veritatis sumus; et in ejusdem veritatis potestate est, utrum per me sonet alteri, an per alterum mihi. Ipsa quippe in medio nostri, etiam non aeque viventibus omnibus aequa est, et saepe alium tangit, ut bene audiat quod per alium ipsa sonuerit; saepe vero alium tangit, ut bene quod ab aliis audiatur sonet.
82. Saepe doctori verbum aut propter auditoris meritum tribuitur, aut propter cuipam subtrahitur.---Saepe doctori verbum pro gratia tribuitur auditoris, et saepe propter auditoris culpam subtrahitur sermo doctori. In his ergo quae ubertim praedicat doctor, nulla elatione se efferat, ne fortasse non pro sua, sed pro auditoris gratia ejus repleatur lingua; et in his quae doctor steriliter dicit, auditor non succenseat, ne fortasse doctoris lingua non pro sua, sed pro auditoris reprobatione torpescat. Pro auditoris namque gratia boni, datur etiam malis sermo doctoribus, sicut potuerunt Pharisaeis suppetere verba praedicationis, de quibus scriptum est: Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere (Matth. XXIII, 3). Propter auditorum vero reprobationem bonis etiam doctoribus sermo subtrahitur, sicut ad Ezechielem contra Israel dicitur: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III, 26).
83. Aliquando pro doctoris et auditorum merito vel culpa, datur aut negatur. De accepto nemo extollatur. Spem comitetur timor.---Aliquando autem sermo praedicationis propter utrosque datur, aliquando propter utrosque subtrahitur. Propter utrosque enim datur, sicut divina voce Paulo apud Corinthios dicitur: Noli timere, sed loquere (Act. XVIII, 9). Et paulo post: Quia populus multus est mihi in hac civitate (Ibid. 10). Propter utrosque vero subtrahitur, sicut Heli sacerdos et pravam filiorum cognovit actionem, et dignam increpationis non exercuit vocem; cum profecto futurum esset ut in mortis supplicio et istos reatus flagitii, et illum silentii poena multaret (I Reg. III, 12, seq.). Inter haec igitur cum vel pro quo sermo detur, vel propter quem subtrahatur, ignoramus, unum est salubre remedium, nec de his quae aliis magis accepimus, nosmetipsos extollere, nec de eo alterum quod minus acceperit irridere; sed fixo humilitatis pede, graviter et constanter incedere, quia in hac vita tanto
veracius docti sumus, quanto doctrinam nobis a nobismetipsis suppetere non posse cognoscimus. Cur ergo quilibet de doctrina superbiat, qui occulto judicio vel cui quando detur, vel quando cui subtrahatur ignorat? Quamvis enim securitati timor semper longe videatur abesse, nobis tamen nihil est securius quam sub spe semper timere, ne incauta mens aut desperando se in vitiis dejiciat, aut extollendo de donis ruat. Ante districti enim ac pii judicis oculos quanto de se sub spe humilius trepidat, tanto in illo robustius stat.
>>sequitur Pars 10>>
>>Pars 10>>
LIBER TRIGESIMUS PRIMUS.
Explicatur versus nonus cum reliquis capitis XXXIX, omissis tantum tribus ultimis; et divinae gratiae, in Evangelii praedicatione peccatorumque conversione, efficacia praesertim demonstratur.
CAPUT PRIMUM.
1. Inflictum homini a superbo diabolo vulnus, Dei humilitate sanatum---In paradiso sano homini diabolus invidens superbiae vulnus inflixit, ut qui mortem non acceperat conditus, mereretur elatus (Genes. III). Sed quia divinae potentiae suppetit, non solum bona de nihilo facere, sed ea etiam ex malis quae diabolus perpetraverat, reformare, contra hoc inflictum vulnus superbientis diaboli medicina apparuit inter homines humilitas Dei, ut auctoris exemplo humiliati surgerent, qui imitatione hostis elati ceciderant. Contra ergo superbientem diabolum apparuit inter homines homo factus humilis Deus. Hunc potentes hujus saeculi, id est membra diaboli superbientis, eo despicabilem crediderunt, quo humilem conspexerunt. Vulnus enim cordis eorum quanto magis tumuit, tanto amplius medicamentum mite despexit. Repulsa igitur a vulnere superborum medicina nostra pervenit ad vulnus humilium: Infirma quippe mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27); actumque est cum pauperibus quod post etiam divites erati mirarentur. Nam dum novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam postmodum obstupuere miracula. Unde mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis, quam despexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia, quia dum in venerationem vita surgit humilium, elatio cecidit superborum. Igitur quia beatus
Job sanctae Ecclesiae typum tenet, et omnipotens Deus praevidit quod in primordiis nascentis Ecclesiae, potentes hujus saeculi leve ejus jugum suscipere crassa cordis cervice recusarent, dicat:
CAPUT IX
CAP. XXXIX, vers. 9.---Numquid volet rhinoceros servire tibi?
2. Per rhinocerotem intelligendi elati et potentes a Christo domiti, et Ecclesiae servire coacti. Eorum superbiam miraculis fregit.---Rhinoceros enim indomitae omnino naturae est; ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus possit. Impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Ejus vero nomen Latina lingua interpretatum sonat, in nare cornu. Et quid aliud in nare nisi fatuitas, quid in cornu nisi elatio designatur? Nam quia in nare fatuitas solet intelligi, Salomone attestante didicimus, qui ait: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua (Prov. XI, 22). Haereticam namque doctrinam nitore vidit eloquii resplendere, nec tamen sapientiae apto intellectu congruere, et ait: Circulus aureus in naribus suis, id est pulchra et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae, cui ex eloquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit. Quod secutus exposuit, dicens: Mulier pulchra et fatua; id est, doctrina haeretica: pulchra per verbum, fatua per intellectum. In cornu vero, quia elatio frequenter accipitur, Propheta attestante didicimus, qui ait: Dixi iniquis, nolite inique agere, et delinquentibus, nolite exaltare cornu (Psal. LXXIV, 5). Quid ergo in rhinocerote hoc nisi potentes hujus saeculi designantur, vel ipsae in eo summae principatuum potestates, qui typho fatuae jactationis elati, dum falsis exterius inflantur honoribus, veris miseriis intus inanescunt? Quibus bene dicitur: Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? In ipsis vero initiis nascentis Ecclesiae, dum contra illam divitum
se potestas extolleret, atque in ejus necem immensitate tantae crudelitatis anhelaret, dum tot cruciatibus anxia, tot persecutionibus pressa succumberet, quis tunc credere potuit quod illa recta et aspera superborum colla sibi subjiceret, et jugo sancti timoris edomita, mitibus fidei loris ligaret? Diu quippe in exordiis suis rhinocerotis hujus cornu ventilata, et quasi funditus interimenda percussa est. Sed divina gratia dispensante, et illa moriendo vivificata convaluit, et cornu suum rhinoceros iste feriendo lassatus inclinavit; quodque impossibile hominibus fuit, Deo difficile non fuit, qui potestates hujus mundi rigidas non verbis, sed miraculis fregit. Ecce enim quotidie servire rhinocerotes agnoscimus, dum potentes mundi hujus, qui in viribus suis fatua dudum fuerant elatione confisi, Deo subditos jam videmus. Quasi de quodam indomito rhinocerote Dominus loquebatur, cum diceret: Dives difficile intrabit in regnum coelorum (Matth. XIX, 23). Cui cum responsum esset: Et quis poterit salvus fieri? Illico adjunxit: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt (Ibid., 26). Ac si diceret: Rhinoceros iste humanis viribus mansuescere non potest, sed tamen divinis subdi miraculis potest. Unde hic quoque apte beato Job sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Subaudis: Ut mihi, qui eum praedicamentis quidem hominum diu resistere pertuli, sed tamen repente, cum volui, miraculis stravi. Ac si apertius dicat: Nunquid hi qui fatua elatione superbiunt sine meis adjutoriis tuae praedicationi subduntur? Per quem itaque praevaleas considera, et in omne quod praevales elationis sensum inclina. Vel certe ad beati Job notitiam pro humilianda ejus virtute deducitur, quam mira quandoque per apostolos agantur, qui mundum Deo subjiciunt, eique edomitam potentum hujus saeculi superbiam flectunt, ut tanto de se beatus Job minus aestimet, quanto aggregari Deo tam difficiles animas per alios videt. Dicat ergo: Nunquid volet rhinoceros tibi?
Subaudis: Sicut per eos quos misero serviet mihi. Sequitur:
CAPUT III
IBID.---Aut morabitur ad praesepe tuum?
3. Scripturae sanctae pabulo Christus hos rhinocerotes nutrit.---Praesepe hoc loco ipsa Scriptura sacra non inconvenienter accipitur, in qua verbi pabulo animalia sancta satiantur, de quibus per Prophetam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Hinc etiam natus Dominus a pastoribus in praesepi reperitur (Luc. II, 16), quia ejus incarnatio, in ea quae nos reficit Prophetarum scriptura cognoscitur. Rhinoceros itaque iste, videlicet omnis elatus in primordiis nascentis Ecclesiae, cum patriarcharum dicta, cum prophetarum mysteria, cum Evangelii arcana audiret, irridebat, quia tanto in praedicatorum praesepi claudi satiarique contempserat, quanto in voluptatibus propriis dimissus, desperationis suae campum tenebat. Quem superborum campum bene Paulus insinuat, dicens: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis, in avaritiam (Ephes. IV, 19). Tanto enim se quisque in malis praesentibus latius relaxat, quanto post hanc vitam se assequi bona aeterna desperat. Sed omnipotens Deus diu quidem rhinocerotem hunc per pravae voluptatis campum vagantem pertulit, et tamen cum voluit, repente ad suum praesepe religavit, ut vitae pabulum bene clausus accipiat, ne vitam funditus male liber amittat. Ecce enim jam cernimus quod potentes hujus saeculi, ejusque principes praedicamenta dominica libenter audiunt, constanter legunt, passimque a praesepi non exeunt, quia praecepta Dei, quae aut legendo, aut audiendo cogoscunt, nequaquam vivendo transcendunt; sed ad verbi pabulum quasi clausi stare aequanimiter tolerant, ut edendo et permanendo pinguescant. Quod cum Deo agente conspicimus, quid
aliud quam rhinocerotem hunc ad praesepe morantem videmus? Quia vero post acceptum pabulum praedicationis rhinoceros iste fructum debet ostendere operis, recte subjungitur:
CAPUT IV
VERS. 10.---Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo?
4. Saeculi principes divina praecepta quibus alligantur, praedicant et servari curant.---Lora sunt Ecclesiae praecepta disciplinae. Arare vero est per praedicationis studium humani pectoris terram vomere linguae proscindere. Hic igitur rhinoceros quondam superbus ac rigidus jam nunc loris fidei tenetur ligatus; atque a praesepi ad arandum ducitur, quia eam praedicationem qua ipse refectus est innotescere. et aliis conatur. Scimus enim rhinoceros iste, terrenus videlicet princeps, quanta prius contra Dominum crudelitate saevierit, et nunc agente Domino cernimus quanta se ei humilitate substernit. Hic rhinoceros non solum ligatus, sed etiam ad arandum ligatus est, quia videlicet disciplinae loris astrictus, non solum se a pravis operibus retinet, sed etiam in sanctae fidei praedicationibus exercet. Ecce enim, sicut superius dictum est, ipsos humanarum rerum rectores ac principes dum metuere Deum in suis actionibus cernimus, quid aliud quam loris ligatos videmus? Cum vero eam fidem, quam dudum persequendo impugnaverant, nunc prolatis legibus praedicare non cessant, quid aliud faciunt, nisi aratri laboribus insudant?
5. Saecularis potestatis et humilitatis christianae mirus consensus.---Libet videre hunc rhinocerotem, id est terrae principem fidei loris ligatum, quemadmodum et cornu portat per potentiam saeculi, et jugum fidei sustinet per amorem Dei. Timeri iste rhinoceros valde
poterat, nisi ligatus esset. Cornu quippe habet, sed ligatus est. Habent ergo in loris ejus quod humiles diligant, habent in cornu ejus quod elati pertimescant. Strictus enim loris, servat pietatem mansuetudinis, sed fultus cornu terrenae gloriae exercet dominium potestatis. Plerumque autem cum exigente ira ad feriendum rapitur, divino timore revocatur. Et quidem per exasperatam potentiam in furorem se elevat; sed quia aeterni judicis reminiscitur, cornu ligatus se inclinat. Saepe ipse vidisse me memini, quod cum se ad feriendum graviter hic rhinoceros accenderet, et quasi elevato cornu bestiolis minimis mortes, exsilia, damnationesque subjectis immensis terroribus intentaret, repente fronti signo crucis impresso, omne in se incendium furoris exstinxit, conversus minas deposuit; et quia ad deliberata progredi non posset, ligatus agnovit. Et non solum in se iras edomat, sed in subjectorum etiam sensibus omne quod rectum est inserere festinat, ut quia omnes sanctam Ecclesiam ex intima cogitatione venerentur, exemplo ipse suae humilitatis demonstret. Dicatur igitur beato Job: Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo? Ac si aperte dicat: Nunquid potentes hujus saeculi in sua fatua elatione confidentes, ad laborem praedicationis dirigis, et sub disciplinae vincula restringis? Subaudis: Ut ego, qui id egi cum volui, qui persecutores meos, quos prius hostes pertuli, ipsos postmodum rectae fidei defensores feci. Sequitur:
CAPUT V
IBID.---Aut confringet glebas vallium post te?
6. Qui prius fidei persecutores, postmodum praedicatores et assertores facti.---Solent excultae terrae superjacentes glebae jactata semina premere, et nascentia suffocare. Quibus glebis hoc loco illi signantur, qui per duritiam suam atque pestiferam vitam, nec ipsi semina verbi recipiunt, nec receptorum seminum fructus
alios ferre permittunt. Sanctus enim quisque praedicator in mundum veniens, evangelizando pauperibus, quasi molles vallium terras araverat; sed quorumdam duritiam elatorum Ecclesia rumpere non valens, eos quasi superjectas labori suo glebas oppressa tolerabat. Multi enim perversae mentis ipsa terrenorum principum infidelitate confisi, surgentem Ecclesiam male vivendi pondere premebant, cum diu quos possent modo damnabilibus exemplis, modo minis, modo blandimentis destruerent, ne terra cordis auditorum ad spiritalis seminis fructum exculta perveniret. At cum omnipotens Deus hunc rhinocerotem loris suis subdidit, per eum illico glebarum duritiam fregit. Mox quippe terrenum principatum suae fidei subjugavit, dura persequentium corda contrivit, ut quasi confractae glebae non jam obduratae premerent, sed ad percepta verbi semina resolutae germinarent. Unde recte nunc ait: Aut confringet glebas vallium post te? Ac si diceret sicut post me, qui postquam mentem cujuslibet elatae potestatis ingredior, non solum eam mihi subditam reddo, sed etiam ad conterendos fidei hostes exerceo, ut potentes hujus saeculi meae formidinis loris ligati, non solum in me credentes permaneant, sed et pro me alieni cordis duritiam zelantes frangant.
7. In suo sinu multos hostes habet Ecclesia, contra quos terrenorum principum opem quaerit.---Hoc autem quod de infidelibus diximus, in plerisque etiam qui fidei nomine censentur videmus. Multi namque in medio humilium fratrum positi fidem verbo tenus tenent, sed dum elationis typhum non deserunt, dum quos possunt illatis violentiis premunt, dum fructificantibus aliis ipsi nequaquam semina verbi recipiunt, sed ab exhortantis voce aurem cordis avertunt, isti quid aliud, quam obduratae glebae in exaratis vallibus jacent? Qui eo nequiores sunt, quo nec ipsi humilitatis fructum proferunt, et quod est deterius, proferentes humiles premunt. Ad horum duritiam dissolvendam nonnunquam sancta
Ecclesia, quia propria virtute non sufficit, rhinocerotis hujus, id est terreni principis opitulationem quaerit, ut ipse superjacentes glebas conterat, quas Ecclesiarum humilitas quasi planities vallium portat. Has itaque glebas rhinoceros pede premit ac comminuit, quia pravorum potentiumque duritiam, cui ecclesiastica humilitas resistere non valet, principalis religio ex potestate dissolvit. Quod quia sola divina virtute agitur, ut terreni regni culmina ad provectum regni coelestis inclinentur, recte nunc dicitur: Aut confringet glebas vallium post te? Ut vero de suis virtutibus beatus Job humilia sentiat, et adhuc de hujus mundi potestatibus sub rhinocerotis nomine sublimia cognoscat, sequitur:
CAPUT VI
VERS. 11.---Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
8. Temporalis principis potestatem sibi servire cogit Christus, eique suam Ecclesiam credidit ac commendavit.- --In rhinocerotis fortitudine fiduciam Dominus habere se asserit, quia vires quas temporaliter terreno principi contulit, ad cultum suae venerationis inclinavit, ut ex accepta potestate, per quam dudum contra Deum tumuerat, religiosum nunc Deo obsequium impendat. Quo enim in mundum plus potest, eo pro mundi auctore plus praevalet. Nam quia a subjectis ipse metuitur, tanto facilius persuadet, quanto et cum potestate indicat qui vere metuatur. Dicatur ergo: Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus? Ac si diceretur: Ut ego, qui vires terrenorum principum meo cultui servituras aspicio. Tanto enim ea quae nunc agis, minora aestimo, quanto jam praevideo, quia et majores hujus mundi mihi potestates inclinabo. Bene autem subditur: Et derelinques ei labores tuos? Labores enim suos huic rhinoceroti Dominus reliquit, quia converso terreno principi eam quam sua morte mercatus est, Ecclesiam credidit: quia videlicet in ejus
manu quanta sollicitudine pax fidei sit tuenda commisit. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 12.---Nunquid credes ei quod reddat sementem tibi, et aream tuam congreget?
9. Pro Ecclesia leges promulgat; qui dudum contra eam saeviebat.---Qui aliud semen, nisi verbum praedicationis accipitur? sicut in Evangelio Veritas dicit: Exiit qui seminat, seminare (Matth. XIII, 3); et sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isai. XXXII, 20). Quid aliud area nisi Ecclesia debet intelligi? de qua Praecursoris voce dicitur: Et permundabit aream suam (Matth. III, 12). Quis ergo in initio nascentis Ecclesiae crederet, dum contra eam ille indomitus principatus terrae tot minis et cruciatibus saeviret, quia rhinoceros iste Deo sementem redderet, id est acceptum praedicationis verbum operibus repensaret? Quis posset tunc infirmorum credere quod ejus aream congregaret? Ecce enim modo pro Ecclesia leges promulgat, qui dudum contra eam per varia tormenta saeviebat. Ecce quaslibet gentes capere potuerit ad fidei illas gratiam suadendo perducit; eisque aeternam vitam indicat, quibus captis praesentem servat. Cur hoc? Quia videlicet aream nunc congregat, quam aliquando superbo cornu dispergendo ventilabat. Audiat igitur beatus Job quid gentilitatis principes faciant, et nequaquam se apud semetipsum de gloria tantae suae virtutis extollat. Audiat et rex potens, potentiores hujus mundi reges quanta Deo devotione famulentur, et virtutem suam quasi pro singularitate non trahat in elationis vitium, qui habet in aliis exemplum, quia etsi tunc ei similem Dominus non vidit, multos tamen per quos ejus gloriam retunderet praevidit.
10. Qui terrenorum principum metu, Ecclesiam aperta vi vexare non audent, ad varia fraudis argumenta