Moralia in Iob (page 20)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

convertuntur. Sine hoste esse non potest Ecclesia.---Igitur quia terreni principes magna se Deo humilitate substernunt, pravi homines qui dudum contra Ecclesiam in infidelitate positi aperta adversitate saeviebant, nunc ad alia fraudis argumenta vertuntur. Quia enim illos religionem venerari conspiciunt, ipsi cultum religionis assumunt, et bonorum vitam sub despectis vestibus iniquis moribus premunt. Mundi quippe dilectores sunt, hocque in se quod homines venerentur ostendunt, atque eis qui vere semetipsos despiciunt, non mente, sed veste copulantur. Quia enim praesentem gloriam amantes assequi non possunt, quasi despicientes sequuntur. Qui quid sentiunt contra bonos ostenderent, si aptum nequitiae tempus invenirent. Sed haec etiam argumenta pravorum ad electorum purgamenta proficiunt. Sancta enim Ecclesia transire sine labore tentationis non potest tempora peregrinationis, quae etsi foris apertos hostes non habet, intus tamen tolerat fictos fratres. Nam contra vitia semper in acie est, et habet etiam pacis tempore bellum suum; et fortasse gravius affligitur cum non extraneorum ictibus, sed suorum moribus impugnatur. Sive itaque illo, seu isto tempore, est tamen semper in labore. Nam et in persecutione principum timet ne amittant boni quod sunt, et in conversione principum tolerat, quia mali simulant bonos se esse, quod non sunt. Unde omnipotens Deus, quia rhinocerotem hunc loris ligatum dixit, illico pravorum hypocrisim subdidit, dicens:

CAPUT VIII

VERS. 13.---Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.

11. Struthioni pennas habenti, sed non volatum, similes sunt hypocritae.---Quis herodium et accipitrem nesciat aves reliquas quanta volatus sui velocitate transcendant? Struthio vero pennae eorum similitudinem habet, sed volatus eorum celeritatem non habet. A terra

quippe elevari non valet, et alas quasi ad volatum specie tenus erigit, sed tamen nunquam se a terra volando suspendit. Ita sunt nimirum omnes hypocritae, qui dum bonorum vitam simulant, imitationem sanctae visionis habent, sed veritatem sanctae actionis non habent. Habent quippe volandi pennas per speciem, sed in terra repunt per actionem, quia alas per figuram sanctitatis extendunt, sed curarum saecularium pondere praegravati, nullatenus a terra sublevantur. Speciem namque Pharisaeorum reprobans Dominus, quasi struthionis pennam redarguit, quae in opere aliud exercuit, et in colore aliud ostendit, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum; ita et vos foris apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate (Matth. XXIII, 27). Ac si diceret: Sublevare vos videtur species pennae, sed in infimis vos deprimit pondus vitae. De hoc pondere per Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde (Psal. IV, 3)? Hujus struthionis conversurum se hypocrisim Dominus pollicetur, cum per prophetam dicit: Glorificabunt me bestiae agri, dracones et struthiones (Isai. XLIII, 20). Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper in infimis cogitationibus repunt? Quid vero per struthionum vocabulum nisi hi qui se bonos simulant designantur, qui sanctitatis vitam quasi volatus pennam per speciem retinent, sed per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos, et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. Vel certe agri bestiae, id est dracones struthionesque Dominum glorificant, cum fidem quae in illo est ea quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat gentilitas exaltat. Quam et propter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisim vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volare non potuit,

quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit.

12. Electi pauca habent hic quae eos deprimant, multa quae sursum tollant; secus reprobi.---Habemus adhuc quod in consideratione struthionis hujus de accipitre et herodio attentius perpendamus. Accipitris quippe et herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus fulta, et idcirco cum celeritate transvolant, quia eis parum inest quod aggravat, multum quod levat. At contra struthio raris pennis induitur, et immani corpore gravatur, ut etsi volare appetat, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aera non suspendat. Bene ergo in herodio et accipitre electorum persona signatur, qui quandiu in hac vita sunt, sine quantulocunque culpae contagio esse non possunt. Sed cum eis parum quid inest quod deprimit, multa virtus bonae actionis suppetit quae illos in superna sustollit. At contra hypocrita, etsi facit pauca quae elevent, perpetrat multa quae gravent. Neque enim nulla bona agit hypocrita, sed quibus ea ipsa deprimat, multa perversa committit. Paucae igitur pennae corpus struthionis non sublevant, quia parvum bonum hypocritae multitudo pravae actionis gravat. Haec quoque ipsa struthionis penna ad pennas herodii et accipitris similitudinem coloris habet, virtutis vero similitudinem non habet. Illorum namque conclusae et firmiores sunt, et volatu aerem premere virtute suae soliditatis possunt. At contra struthionis pennae dissolutae, eo volatum sumere nequeunt, quo ab ipso quem premere debuerant aere transcenduntur. Quid ergo in his aspicimus nisi quod electorum virtutes solidae evolant, ut ventos humani favoris premant? Hypocritarum vero actio quamlibet recta videatur, volare non sufficit, quia videlicet fluxae virtutis pennam humanae laudis aura pertransit.

13. Veri Christiani a falsis, ex fructibus discernendi.--- Sed ecce cum unum eumdemque bonorum malorumque

habitum cernimus, cum ipsam in electis ac reprobis professionis speciem videmus, unde nostrae intelligentiae suppetat ut electos a reprobis, a falsis veros comprehendendo discernat? Quod tamen citius agnoscimus, si intimata in memoriam praeceptoris nostri verba signamus, qui ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Neque enim pensanda sunt quae ostendunt in imagine, sed quae servant in actione. Unde hic postquam speciem struthionis hujus intulit, mox facta subjungit, dicens:

CAPUT IX

VERS. 14.---Quae derelinquit in terra ova sua.

14. Hypocritae quos gignunt, bonis exemplis fovere et nutrire negligunt.---Quid enim per ova, nisi tenera adhuc proles exprimitur, quae diu fovenda est, ut ad vivum volatile perducatur? Ova quippe insensibilia in semetipsis sunt, sed tamen calefacta, in viva volatilia convertuntur. Ita nimirum parvuli auditores ac filii certum est, quod frigidi insensibilesque remaneant, nisi doctoris sui sollicita exhortatione calefiant. Ne igitur derelicti in sua insensibilitate torpescant, assidua doctorum voce fovendi sunt, quousque valeant et per intelligentiam vivere, et per contemplationem volare. Quia vero hypocritae quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt; bene autem loquendo in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt, recte de hac struthione dicitur: Quae derelinquit in terra ova sua. Curam namque filiorum hypocrita negligit, quia ex amore intimo rebus se exterioribus subdit, in quibus quanto magis extollitur, tanto minus de prolis suae defectu cruciatur. Ova ergo in terra dereliquisse est natos per conversionem filios nequaquam a terrenis actibus interposito exhortationis nido suspendere. Ova in terra dereliquisse est nullum coelestis vitae filiis exemplum praebere. Quia enim

hypocritae per charitatis viscera non calent, de torpore prolis editae, id est de ovorum suorum frigore nequaquam dolent; et quanto se libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos generant agere terrena permittunt. Sed quia derelictos hypocritarum filios superna cura non deserit, nonnullos namque etiam ex talibus intima electione praescitos, largitae gratiae respectu calefacit, recte subjungitur:

CAPUT X

IBID.---Tu forsitan in pulvere calefacies ea?

15. Pravorum et bonorum doctorum filios Dei gratia calefacit.---Ac si dicat: Ut ego, qui illa in pulvere calefacio, quia scilicet parvulorum animas, et in medio peccantium sitas, amoris mei igne succendo. Quid pulvis, nisi peccator accipitur? Unde et ille hostis hujus peccatoris perditione satiatur, de quo per prophetam dicitur: Serpenti pulvis panis ejus (Isai. LXV, 25). Quid per pulverem, nisi ipsa iniquorum instabilitas demonstratur? De qua David ait: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Ova ergo Dominus in pulvere derelicta calefacit, quia parvulorum animas praedicatorum suorum sollicitudine destitutas, etiam in medio peccantium positas amoris sui igne succendit. Hinc est quod plerosque cernimus et in medio populorum vivere, et tamen vitam torpentis populi non tenere. Hinc est quod plerosque cernimus, et malorum turbas non fugere, et tamen superno ardore flagrare. Hinc est quod plerosque cernimus, ut ita dixerim, in frigore calere. Unde enim nonnulli in terrenorum hominum torpore positi supernae spei desideriis inardescunt, unde et inter frigida corda succensi sunt, nisi quia omnipotens Deus derelicta ova scit etiam in pulvere calefacere, et frigoris pristini insensibilitate discussa, per sensum spiritus vitalis animare, ut nequaquam jacentia in infimis torpeant; sed

in viva volatilia versa sese ad coelestia contemplando, id est volando, suspendant? Notandum vero est quod in his verbis non solum hypocritarum actio perversa reprobatur, sed bonorum etiam magistrorum, si qua fortasse subrepserit elatio premitur. Nam cum de se Dominus dicit quod derelicta ova in pulvere ipse calefaciat, profecto aperte indicat quia ipse operatur intrinsecus per verba doctoris, qui et sine verbis ullius hominis calefacit quos voluerit in frigore pulveris. Ac si aperte doctoribus dicat: Ut sciatis quia ego sum qui per vos loquentes operor, ecce cum voluero cordibus hominum etiam sine vobis loquor. Humiliata igitur cogitatione doctorum, ad exprimendum hypocritam sermo convertitur, et qua fatuitate torpeat, adhuc sub struthionis facto plenius indicatur. Nam sequitur:

CAPUT XI

VERS. 15.---Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

16. Pravi doctores de sua prole non sunt solliciti, secus boni.---Quid in pede, nisi transitus operationis accipitur? Quid in agro, nisi mundus iste signatur? De quo in Evangelio Dominus dicit: Ager autem est mundus (Matth. XIII, 38). Quid in bestia nisi antiquus hostis exprimitur, qui hujus mundi rapinis insidians, humana quotidie morte satiatur? De qua per Prophetam, pollicente Domino, dicitur: Et mala bestia non transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Struthio itaque ova sua deserens obliviscitur quod pes conculcet ea, quia videlicet hypocritae eos quos in conversatione filios generant derelinquunt, et omnino non curant, ne aut exhortationis sollicitudine, aut disciplinae custodia destitutos, pravorum operum exempla pervertant. Si enim ova quae gignunt diligerent, nimirum metuerent ne quis ea, perversa opera demonstrando, calcaret. Hunc Paulus pedem infirmis discipulis, quasi ovis quae posuerat,

metuebat, cum diceret: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi (Phil. III, 18). Et rursum: Videte canes, videte malos operarios (Ibid., 2). Et rursum: Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6). Hunc pedem Joannes Caio formidabat, qui cum multa Diotrephis mala praemisisset, adjunxit: Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est (III Joan. 11). Hunc ipse Synagogae dux infirmo suo gregi metuebat, dicens: Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium (Deut. XVIII, 9). Obliviscitur etiam quod bestia agri conterat, quia nimirum si diabolus in hoc mundo saeviens editos in bona conversatione filios rapiat, hypocrita omnino non curat. Hanc autem agri bestiam Paulus ovis quae posuerat metuebat dicens: Timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a charitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3). Hanc agri bestiam discipulis metuebat Petrus, cum diceret: Adversarius vester diabolus, quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Pet. V, 8). Habent ergo veraces magistri super discipulos suos timoris viscera ex virtute charitatis: hypocritae autem tanto minus commissis sibi metuunt, quanto nec sibimetipsis quid timere debeant deprehendunt. Et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt. Unde adhuc sub struthionis specie subditur:

CAPUT XII

VERS. 16.---Duratur ad filios suos, quasi non sint sui.

17. Hi charitate flagrant erga filios, non illi.---Quem enim charitatis gratia non infundit, proximum suum etiam si ipse hunc Deo genuit, extraneum respicit, ut profecto

sunt omnes hypocritae, quorum videlicet mentes dum semper exteriora appetunt, intus insensibiles fiunt; et in cunctis quae agunt, dum sua semper expetunt, erga affectum proximi nulla charitatis compassione mollescunt. O quam mollia viscera gestabat Paulus, quando circa filios suos tanto aestu amoris inhiabat, dicens: Nos vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Et, Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu (Phil. I, 8). Romanis quoque ait: Testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri semper facio in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos; desidero enim videre vos (Rom. I, 9, seq.). Timotheo quoque ait: Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quia sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die desiderans te videre (II Tim. I, 3). Thessalonicensibus quoque amorem suum indicans, dicit: Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio (I Thess. II, 17). Qui duris persecutionibus pressus, et tamen de filiorum salute sollicitus, adjunxit: Misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confortandos vos; et exhortandos pro fide vestra, ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 2). Ephesiis quoque ait: Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra (Ephes. III, 13). Ecce in tribulatione positus alios exhortatur, et in hoc quod ipse sustinet alios roborat. Non enim filiorum suorum fuerat more struthionis oblitus, sed metuebat nimis ne ejus discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in eo despicerent, contra quam innumerae passionum contumeliae praevalerent. Et idcirco minus dolebat in tormentis, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat. Parvipendebat in se plagas corporis, dum formidaret in

filiis plagas cordis. Ipse patiendo suscipiebat vulnera tormentorum, sed filios consolando, curabat vulnera cordium. Pensemus ergo cujus charitatis fuerit, inter dolores proprios aliis timuisse, pensemus cujus charitatis fuerit, filiorum salutem inter sua detrimenta requirere, et statum mentis in proximis etiam ex sua dejectione custodire.

18. Quia per concupiscentiam in exteriora bona feruntur. Quae apud se tota non est mens, cogitare se non potest.---Sed haec hypocritae charitatis viscera nesciunt, quia eorum mens quanto per mundi concupiscentiam in exteriora resolvitur, tanto per inaffectionem suam interius obduratur; et torpore insensibili frigescit intrinsecus, quia amore damnabili mollescit foris; seque ipsam considerare non valet, quia cogitare se minime studet. Cogitare vero se mens non potest, quae tota apud semetipsam non est. Tota vero esse apud semetipsam non sufficit, quia per quot concupiscentias rapitur, per tot a semetipsa species dissipatur, et sparsa in infimis jacet, quae collecta, si vellet, ad summa consurgeret.

19. Mira justorum intra se collectorum perspicacia. --- Unde justorum mens, quia per custodiam disciplinae a cunctorum visibilium fluxo appetitu constringitur, collecta apud semetipsam intrinsecus integratur; qualisque Deo vel proximo esse debeat, plene conspicit, quia nihil suum exterius derelinquit; et quanto ab exterioribus abstracta compescitur, tanto aucta in intimis inflammatur; et quo magis ardet, eo ad deprehendenda vitia amplius lucet. Hinc est enim quod sancti viri dum se intra semetipsos colligunt, mira ac penetrabili acie occulta etiam aliena delicta deprehendunt. Unde bene per Ezechielem prophetam dicitur: Emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et coelum, et adduxit me in Jerusalem in visione Dei juxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli, ad provocandam

aemulationem (Ezech. VIII, 3). Quid est enim cincinnus capitis, nisi collectae cogitationes mentis, ut non sparsae diffluant, sed per disciplinam constrictae subsistant? Manus ergo desuper mittitur, et propheta per cincinnum capitis elevatur, quia cum nostra mens sese per custodiam colligit, vis superna sursum nos ab infimis trahit. Bene vero inter terram et coelum sublatum se asserit, quia quilibet sanctus in carne mortali positus, plene quidem adhuc ad superna non pervenit, sed jam tamen ima derelinquit. In visione vero Dei in Jerusalem ducitur, quia videlicet unusquisque proficiens per charitatis zelum, qualis esse Ecclesia debeat contemplatur. Bene quoque additur. Juxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, quia nimirum sancti viri dum per aditum internae contemplationis aspiciunt, plus prava intra Ecclesiam fieri quam recta deprehendunt; et quasi in Aquilonis parte oculos, id est ad solis sinistram flectunt, quia contra vitiorum frigora charitatis se stimulis accendunt. Ubi et recte subjungitur: Quia illic erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. Dum enim intra sanctam Ecclesiam a nonnullis specie sola fidelibus, rapinas et vitia perpetrari considerant, quid aliud quam in Jerusalem idolum vident? Quod idolum zeli dicitur, quia per hoc contra nos aemulatio superna provocatur: et tanto districtius delinquentes ferit, quanto nos charius Redemptor amat.

20. Hypocritarum ad coelestia torpor, ardor ad terrena.---Hypocritae igitur, quia cogitationes mentis non colligunt, per cincinnum capitis minime tenentur. Et qui sua nesciunt, commissorum sibi quando delicta deprehendunt? Hi itaque torpent a coelestibus, ad quae flagrare debuerant; et flagrant terrenis rebus anxie, a quibus laudabiliter torpuissent. Postposita quippe filiorum cura, saepe eos videas se contra pericula immensi laboris accingere, maria transmeare, adire judicia, pulsare principatus, palatia irrumpere, jurgantibus populorum cuneis interesse, et terrena patrimonia laboriosa

observatione defendere. Quibus si fortasse dicatur: Cur ista vos agitis, qui saeculum reliquistis? respondent illico Deum se metuere, et idcirco tanto studio defendendis patrimoniis insudare. Unde bene adhuc de struthionis hujus stulto labore subjungitur:

CAPUT XIII

VERS. 16.---Frustra laboravit, nullo timore cogente.

21. Neglecta filiorum custodia, temporalia damna vel leviora jurgiis propulsat. Erga ea quae possidemus qua mente simus, nisi cum amittuntur, ignoramus.---Illic namque trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Ecce enim divina voce praecipitur: Si quis tibi tulerit tunicam, et voluerit tecum judicio contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40). Et rursum: Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas (Luc. VI, 30). Paulus quoque apostolus discipulos suos cupiens exteriora despicere, ut valeant interna servare, admonet, dicens: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos, quare non magis injuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini (I Cor. VI, 7)? Et tamen hypocrita, assumpto sanctae conversationis habitu, filiorum custodiam deserit, et temporalia quaeque defendere etiam jurgiis quaerit. Exemplo suo eorum perdere corda non trepidat, et quasi per negligentiam amittere patrimonia terrena formidat. In errorem discipulus labitur, et tamen cor hypocritae nullo dolore sauciatur. Ire in iniquitatis voraginem commissos sibi conspicit, et haec quasi inaudita pertransit; at si quod sibi leviter inferri temporale damnum senserit, in ultionis iram repente ab intimis inardescit. Mox patientia rumpitur, mox dolor cordis in vocibus effrenatur, quia dum animarum damna aequanimiter tolerat, jacturam vero rerum temporalium repellere etiam cum spiritus commotione festinat, cunctis veraciter indicat teste mentis perturbatione quid amat. Ibi quippe est grande

studium defensionis, ubi et gravior vis amoris. Nam quanto magis terrena diligit, tanto privari eis vehementius pertimescit. Qua enim mente aliquid in hoc mundo possidemus, non docemur, nisi cum amittimus. Sine dolore namque amittitur, quidquid sine amore possidetur. Quae vero ardenter diligimus habita, graviter suspiramus ablata. Quis autem nesciat quia nostris usibus res terrenas Dominus condidit, suis autem animas hominum creavit? Plus ergo Deo se amare convincitur, qui, neglectis his quae ejus sunt, propria tuetur. Perdere namque hypocritae ea quae Dei sunt, id est animas hominum, non timent, et quae sua sunt amittere, videlicet res cum mundo transeuntes, quasi districto judici posituri rationes timent, ac si placatum inveniant, cui, desideratis rebus, id est rationabilibus, perditis, insensibilia et non quaesita conservant. Possidere aliquid in hoc mundo volumus, et ecce Veritas clamat: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).

22. Quo animo, cum necessitas et charitas cogunt litigandum.---Perfectus igitur Christianus quomodo debet res terrenas jurgando defendere, quas non praecipitur possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur, in hujus vitae itinere a magno onere levigati sumus. Cum vero curam rerum ejusdem nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt; quidam vero conservata charitate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus, cum illis vero et nunc conditionis ordine, etsi corrigi studeant, post perceptionem muneris, unum sumus. Quis autem nesciat quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus

loquimur, non jam solum nobis quae temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus.

23. Qua moderatione litigandum.---Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum cupiditas subrepat rerum, et zelo succensa prohibitio, impetus immoderatione distensa, usque ad odiosae turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet quia plus res quam proximus amatur. Si enim charitatis viscera etiam circa raptorem proximum non habemus, nosmetipsos pejus ipso raptore persequimur, graviusque nos quam alter poterat devastamus, quia dilectionis bonum sponte deserentes, a nobis ipsis intus est quod amittimus, qui ab illo sola exteriora perdebamus. Sed hanc hypocrita formam charitatis ignorat, quia plus terrena quam coelestia diligens, contra eum qui temporalia diripit sese in intimis immani odio inflammat.

24. Qui discrepent ab hypocritis nonnulli acrius bona temporalia tuentes. Hi qua cautela reprehendendi.--- Sciendum vero est quia sunt nonnulli quos charitatis gremio nutriens mater Ecclesia tolerat, quousque ad spiritalis aetatis incrementa perducat, qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exsequi non valent. Ad dona namque spiritalia minime assurgunt, et idcirco his qui sibi conjuncti sunt ad tuenda ea quae terrena sunt serviunt, et nonnunquam in defensionis ejusdem iracundia excedunt. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum incurrere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Hoc itaque inter hos et hypocritas distat, quod isti infirmitatis suae conscii malunt a cunctis de culpa sua redargui, quam de ficta sanctitate laudari; illi vero et iniqua se agere certi sunt, et tamen apud humana judicia de nomine sanctitatis intumescunt. Isti non metuunt pravis hominibus etiam de bona actione displicere, dum supernis tantummodo judiciis placeant; illi vero nunquam quid agant, sed

quomodo de actione qualibet hominibus possint placere considerant. Isti juxta modum suae intelligentiae etiam in rebus saeculi militant con causis Dei; illi vero per causas Dei intentioni deserviunt saeculi, quia inter ipsa quoque quae se agere sancta opera ostendunt, non conversionem quaerunt hominum, sed auras favorum.

25. Igitur dum quosdam non despectae conversationis viros iracunde vel nimie defendere terrena conspicimus, debemus hoc in illis per charitatem reprehendere, nec tamen eos reprehendendo desperare, quia plerumque uni eidemque homini et insunt quaedam judicabilia quae apparent, et magna quae latent. In nobis autem saepe magna in facie prodeunt, et nonnunquam quae reprehendenda sunt occultantur. Hinc ergo humilianda est nostrae mentis elatio, quod et illorum infirma sunt publica, et nostra secreta; et rursum fortia illorum secreta sunt, et in publico nostra vulgantur. Quos ergo de aperta infirmitate reprehendimus, superest ut de occultae fortitudinis aestimatione veneremur; et si de aperta se infirmitate nostra mens elevat, occulta sua infirma considerans, sese in humilitate premat. Saepe enim nonnulli multis praeceptis obsequuntur, et quaedam pauca praetereunt, et nos multa praetermittimus cum pauca servamus. Unde fit plerumque ut quia quod servare nos novimus, hoc praeterire alios videmus, illico nostra se in elatione mens elevet, obliviscens quam multa praetereat, cum valde sint pauca quae servat. Necesse est igitur ut in quibus alios reprehendimus, elationem sollicitae nostrae cogitationis inclinemus, quia si sublimiorem se caeteris noster animus conspicit, quasi in praecipitia singularitatis ductus, eo pejus ruit. Sed cur hypocrita coelestia lucra deserens terrenis elaboret, sub struthionis adhuc nomine subjungit, dicens:

CAPUT XIV

VERS. 17. Privavit eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

26. Deus obdurat cor, non quia duritiam confert, sed quia exigentibus peccatis, non emollit.---Quamvis aliud sit privare, aliud non dare, hoc tamen repetiit subdendo, Non dedit, quod praemisit, Privavit. Ac si diceret: Quod dixi, Privavit, non injuste sapientiam abstulit, sed juste non dedit. Unde et Pharaonis cor Dominus obdurasse describitur, non quod ipse duritiam contulit, sed quod, exigentibus ejus meritis, nulla illud desuper infusi timoris sensibilitate mollivit. Sed nunc hypocrita (Exod. VII, 3), quod sanctum se simulat, quod sub imagine boni operis occultat, sanctae Ecclesiae pace premitur, et idcirco ante nestros oculos religionis visione vestitur. Si qua vero tentatio fidei erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis exspoliat; quantumque contra bonos saeviat, persequens demonstrat. Unde et recte subditur:

CAPUT XV

VERS. 18.---Cum tempus fuerit, in altum alas erigit; deridet equitem et ascensorem ejus.

27. Hypocrita non solum sanctos deridet, sed Deum ipsum.---Quid enim alas hujus struthionis accipimus, nisi pressas hoc tempore quasi complicatas hypocritae cogitationes? Quas cum tempus fuerit, in altum elevat? quia opportunitate comperta, eas superbiendo manifestat. Alas in altum erigere est per effrenatam superbiam cogitationes aperire. Nunc autem quia sanctum se simulat, quia in semetipso stringit quae cogitat, quasi alas in corpore per humilitatem plicat. Notandum vero est quod non ait: Deridet equum et ascensorem, sed equitem et ascensorem ejus. Equus quippe est unicuique sanctae animae corpus suum, quod videlicet novit et ab illicitis continentiae freno restringere, et rursum charitatis impulsu in exercitatione

boni operis relaxare. Equitis ergo nomine anima sancti viri exprimitur, quae jumentum corporis bene subditum regit. Unde et Joannes apostolus in Apocalypsi Dominum contemplatus ait: Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis (Apoc. XIX, 14). Multitudinem quippe sanctorum quae in hoc martyrii bello sudaverat, recte exercitum vocat: qui idcirco in equis albis sedere referuntur, quia nimirum eorum corpora et luce justitiae et castimoniae candore claruerunt. Deridet ergo hypocrita equitem, quia cum ipse in aperto iniquitatis eruperit, electorum despicit sanctitatem, et elatus fatuos appellat, quos, pace pressus fidei, callida arte simulabat. Quis vero alius hujus ascensor est equitis, nisi Omnipotens Deus, qui et ea quae non erant praevidens condidit, et ea quae sunt possidens regit? Ascendit quippe equitem, quia justi uniuscujusque viri animum possidet, sua bene membra possidentem. Huic ergo hypocritae deridere equitem est santos despicere; deridere vero ascensorem equitis est prosilire usque ad injuriam creatoris.

28. In lapsibus a minimo incipitur, et ad graviora pervenitur. Multos malos occultos Ecclesia tolerat. Cur in Ecclesia mali bonis immisti. Rhinocerotis aut unicornis nomine judaicus populus intelligendus. Rhinoceros qua arte mitigetur.---Quia enim in unoquoque lapsu a minimis semper incipitur, et succrescentibus defectibus ad graviora pervenitur, recte hypocritae hujus iniquitas per supposita detrimenta distinguitur, ut dicatur prius bonum se quod non sit ostendere, postmodum vero bonos aperte despicere, ad extremum quoque usque ad injuriam conditoris exilire. Nunquam quippe illic anima quo ceciderit jacet, quia voluntarie semel lapsa, ad pejora pondere suae iniquitatis impellitur, ut in profundum corruens, semper adhuc profundius obruatur. Eat ergo hypocrita, et nunc suas laudes appetat; postmodum vitam proximorum premat, et quandoque se in irrisione sui conditoris exerceat, ut quo elatiora semper excogitat, eo

se suppliciis atrocioribus immergat. O quam multos tales nunc sancta Ecclesia tolerat, quos cum tempus eruperit, tentatio aperta manifestat. Qui voluntates suas, quia contra eam modo non exerunt, quasi complicatas interim alas cogitationum premunt. Quia enim a bonis malisque haec vita communiter ducitur, nunc Ecclesia ex utrorumque numero visibiliter congregatur, sed Deo invisibiliter judicante discernitur, atque in exitu suo a reproborum societate separatur. Modo vero esse in ea nec boni sine malis, nec mali sine bonis possunt. Hoc enim tempore conjuncta utraque pars sibi necessario congruit, ut et mali mutentur per exempla bonorum, et boni purgentur per tentamenta malorum. Atque ideo Dominus postquam sub struthionis specie multa de hypocritarum reprobatione intulit, mox ad electorum sortem verba convertit, ut qui in illis audierant quod fugientes tolerent, in istis audiant quod imitantes ament. Sequitur Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

29. Sed fortasse prius quam hujus equi fortitudinem hinnitumque disseramus, ab aliquibus quaeritur ut aliter etiam moralitate postposita, et rhinocerotis virtus, et struthionis hujus fatuitas exponatur. Manna quippe est verbum Dei, et quidquid bene voluntas suscipientis appetit, hoc profecto in ore comedentis sapit. (Exod. XVI). Terra est verbum Dei, quam quanto labor inquirentis exigit, tanto largius fructum reddit. Debet ergo intellectus sacri eloquii multiplici inquisitione ventilari, quia et terra, quae saepius arando vertitur, ad frugem uberius aptatur. Quae igitur et aliter de rhinocerothe ac struthione sentimus, sub brevitate perstringimus, quia ad ea quae obligatiora sunt, enodanda properamus. Rhinoceros iste, qui etiam monoceros in Graecis exemplaribus nominatur, tantae esse fortitudinis dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur; sed sicut hi asserunt, qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverunt, virgo ei puella proponitur, quae ad se venienti sinum aperit, in

quo ille omni ferocitate postposita caput deponit, sicque ab eis a quibus capi quaeritur, repente velut inermis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rhinocerotem, vel certe monocerotem, scilicet unicornem, ille populus intelligi qui dum de accepta lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam Dominus, Propheta canente, pronuntians, ait: Libera me de ore leonis, et de cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI, 22). Tot quippe in illa gente unicornes, vel certe rhinocerotes exstiterunt, quod contra praedicamenta veritatis de legis operibus, singulari et fatua elatione confisi sunt, Beato igitur Job sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur:

CAPUT XVI

CAP. XXXIX, VERS. 9.---Nunquid votet rhinoceros servire tibi?

30. Ex Judaeis ferox, Saulus a Christo domitus.---Ac si apertius dicatur: Nunquid illum populum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub jure tuae praedicationis inclinas? subaudis ut ego, qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cum voluero protinus subdo. Sed hoc melius ostendimus, si de genere ad speciem transeamus. Ille ergo ex hoc populo et prius in superbia, et postmodum praecipuus testis in humilitate nobis ad medium Paulus ducatur, qui dum contra Deum se quasi de custodia legis nesciens extulit, cornu in nare gestavit. Unde et hoc ipsum naris cornu per humilitatem postmodum inclinans, dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia

ignorans feci (I Tim. I, 13). In nare cornu gestabat, qui placiturum se Deo de crudelitate confidebat, sicut ipse postmodum semetipsum redarguens dicit: Et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum (Galat. I, 14). Hujus autem rhinocerotis fortitudinem omnis venator extimuit, quia Saulis saevitiam unusquisque praedicator expavit. Scriptum namque est: Saulus adhuc spirans minarum et coedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem (Act. IX, 1). Cum flatus nare reddendus trahitur, spiratio vocatur, et illud saepe per odorem nare deprehendimus, quod oculis non videmus. Rhinoceros ergo iste nare gestabat cornu quo percuteret, quia minarum et caedis in Domini discipulos spirans, postquam praesentes interfecerat, absentes quaerebat. Sed ecce omnis ante illum venator absconditur, id est omnis homo rationale sapiens opinione timoris ejus effugatur. Ut ergo hunc rhinocerotem capiat, sinum suum virgo, id est secretum suum ipsa per se inviolata in carne Dei sapientia expandat. Scriptum quippe est quod cum Damascum pergeret; subito circumfulsit illum die media lux de coelo, et vox facta est, dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Qui prostratus in terra respondit: Quis es, Domine? Cui illico dicitur: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX, 4, 5, seq.). Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum Saulo incorrupta Dei sapientia incarnationis suae mysterium de coelo loquendo patefecit; et fortitudinem suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humi, omne quod superbum tumebat amisit. Qui dum, sublato oculorum lumine, manu ad Ananiam ducitur, patet jam rhinoceros iste, quibus Dei loris astringitur, quia videlicet uno in tempore caecitate, praedicatione, baptismate ligatur. Qui etiam ad Dei praesaepe moratus est, quia ruminare verba Evangelii

dedignatus non est. Ait enim: Ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium (Galat. II, 1, 2). Et qui prius jejunus audierat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX, 9, 5): mira postmodum virtute praesidentis pressus, ex verbi pabulo vires obtinuit, et calcem superbiae amisit.

31. Iste rhinoceros ad agrum dominicum arandum ligatus---Loris quoque Dei non tantum a feritate restringitur, sed quod magis sit mirabile, ad arandum ligatur, ut non solum homines crudelitatis cornu non impetat, sed eorum etiam refectioni serviens, aratrum praedicationis trahat. Ipse quippe de evangelizantibus quasi de arantibus dicit: Debet enim in spe qui arat arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi (I Cor. IX, 10). Qui igitur tormenta prius fidelibus irrogaverat, et pro fide postmodum flagella libenter portat, qui scriptis etiam epistolis humilis ac despectus praedicat, quod dudum terribilis impugnabat; profecto bene ligatus sub aratro desudat ad segetem, qui vivebat in campo male liber a timore. De quo recte dicitur:

CAPUT XVII

VERS. 10.---Aut confringet glebas vallium post te?

32. Glebas hoc est mentium duritiam fregit.---Jam scilicet Dominus quorumdam mentes intraverat, qui illum veraciter humani generis redemptorem credebant. Qui tamen cum nequaquam a pristina observatione recederent, cum dura litterae praedicamenta custodirent, eis praedicator egregius dicit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2). Qui ergo in humili mente fidelium legis duritiam redarguendo contrivit, quid aliud quam in valle post Dominum glebas fregit? ne videlicet grana seminum quae excisus aratro fidei sulcus cordis

exciperet per custodiam litterae pressa deperirent. De quo bene adhuc subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 11. Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?

33. In ejus fortitudine quam Deus fiduciam habuerit.-- -In rhinocerotis hujus fortitudine fiduciam Deus habuit, quia quanto illum crudelius sibi dura inferentem pertulit, tanto pro se constantius tolerantem adversa praescivit. Cui labores etiam quos ipse in carne pertulerat dereliquit, quia conversum illum usque ad imitationem propriae passionis traxit. Unde et per eumdem rhinocerotem dicitur: Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss. I, 24). De quo adhuc subditur:

CAPUT XIX

VERS. 12.---Nunquid credes illi quod reddat sementem tibi, et aream tuam congreget?

34. Arcam Dei prius ventilavit, postea congregavit.--- Consideremus Saulum quis fuerit, cum ab ipsa adolescentia lapidantium adjutor existeret, cum alia Ecclesiae loca vastaret, et acceptis epistolis vastanda alia peteret, cum mors ei fidelium nulla sufficeret, sed semper ad aliorum interitum aliis exstinctis anhelaret (Act. VII); et profecto cognoscimus quia nullus tunc fidelium crederet, quod ad jugum Deus suae formidinis vim tantae elationis inclinaret. Unde et Ananias voce dominica hunc et postquam conversum audivit, extimuit, dicens: Domine, audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Jerusalem (Act. IX, 13). Qui tamen repente commutatus, ab hoste praedicator efficitur, et in cunctis mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat,

supplicia pro veritate tolerat, pati se quae irrogaverat exsultat; alios blandimentis vocat, alios ad fidem terroribus revocat. Istis regnum pollicetur coelestis patriae, illis minatur ignem gehennae. Hos per auctoritatem corrigit, illos ad viam rectitudinis per humilitatem trahit, atque in omni latere ad manum se sui rectoris inclinat, et tanta arte Dei aream congregat, quanta illam prius elatione ventilabat.

35. Paulus abstinentia corpus castigans, ventri deditos ferit.---Sed neque hoc abhorret a Paulo, quod rhinoceros buxei coloris dicitur, et elephantorum ventres cornu ferire perhibetur. Quia enim vivere sub rigore legis assuevit, arctius caeteris in illo custodia uniuscujusque virtutis inolevit Quid enim per colorem buxeum, nisi abstinentiae pallor exprimitur? Cui ipse se tenaciter adhaerere testatur, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Qui divinae legis eruditione praeditus, dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantes in ventrem ferit. In ventrem quippe elephantes percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis; nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 18). Et rursum: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Cornu suo igitur rhinoceros iste non jam homines, sed bestias percutit, quando illa Paulus doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit. Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superest ut facta et in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum saevitiam Dominus dum sub jugo inspirati timoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi fortitudinem subegit. Sed quia mira Dei potentia quid de electis egerit audivimus, nunc mira ejus patientia in his quos reprobat quid toleraverit audiamus:

CAPUT XX

VERS. 13.---Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.

36. Synagoga struthioni similis, alas habens humi repit.---Quid struthionis nomine, nisi synagoga signatur? quae alas Legis habuit, sed corde in infimis repens, nunquam se a terra sublevavit. Quid vero per herodium et accipitrem, nisi antiqui patres exprimuntur, qui ad ea quae potuerunt intelligendo perspicere, valuerunt etiam vivendo pervolare? Penna igitur struthionis, herodii et accipitris pennis est similis, quia Synagogae vox priorum doctrinam loquendo tenuit, sed vivendo nescivit. Unde et ejusdem Synagogae populos de Pharisaeis atque Scribis Veritas admonet, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere (Matth. XXIII, 2). Multa autem dicere de herodii vita potuimus; sed quia penna ejus tantummodo ad memoriam deducitur, de vita loqui prohibemur.

CAPUT XXI

VERS. 14.---Quando derelinquit in terra ova sua, tu forsitan in pulvere calefacies ea?

37. Quos genuit apostolos dereliquit, Christi gratia postea vivificatos.---In ovis aliud est quod cernitur, aliud quod speratur; et videri spes non potest, Paulo attestante qui ait: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Quid ergo per struthionis ova nisi de Synagogae carne editi apostoli designantur, qui dum se in mundo despectos atque humiles exhibent, sperare gloriam in supernis docent? Abjecti namque et quasi nullius momenti apud elatos habiti, in terra velut ova jacuerunt; sed intus in eis latebat unde viverent, et sublevati spei

pennis ad coelestia volarent. Quae ova struthio in terra derelinquit, quia eos quos carne genuerat Synagoga apostolos audire contemnens, vocandae gentilitati deseruit. Mira autem potentia Dominus haec eadem in pulvere ova calefacit, quia vivos apostolorum fetus in illa abjecta dudum gentilitate suscitavit; et quos synagoga velut insensatos invivificatosque despexerat, ipsi nunc in veneratione gentium per doctrinae magisterium viventes volant. Ova sua struthio in pulvere derelinquit, quia omnes quos praedicando Synagoga genuit, a terrenis desideriis minime suspendit. Quae nimirum desideria quia antiquus hostis concepta in corde invenit, obsessas mentes etiam in scelera rapit. Unde et subditur:

CAPUT XXII

VERS. 15.---Obliviscitur quod pes conculcet ea, et bestia agri conterat.

38. Humana corda, dum terrena cogitant et appetunt, diabolo conterenda se sternunt.---Tunc ova pes calcat, et bestia agri conterit, cum in terra deseruntur, quia videlicet humana corda dum semper terrena cogitare, semper quae ima sunt agere appetunt, ad conterendum se agri bestiae, id est diabolo, sternunt. ut cum diu in infima cogitatione abjecta sunt, quandoque etiam majorum criminum perpetratione frangantur. Synagoga ergo ova quae genuit, a terra suspendere bene vivendo neglexit. Sed omnipotens Deus multos ejus filios, quamvis in terrenis desideriis mortuos ac frigidos reperit, calore tamen sui amoris animavit. Sed vitam, quam filiis synagoga non dedit, hanc postmodum invidit, dum moliretur persequendo exstinguere quos se ad bona opera non meminerat fovendo genuisse. Unde et apte de hoc struthione subditur:

VERS. 16.---Duratur ad filios suos quasi non sint sui.

39. Synagogae in filios crudelitas.---Quasi non suos despicit quos aliter vivere quam docuit ipsa deprehendit, et durescente saevitia terrores admovet, seque in eorum cruciatibus exercet, atque invidiae facibus inflammata, in quibus non laboravit ut possint vivere, laborat ut debeant interire; et cum Domini membra persequitur, placere se per hoc Domino suspicatur. Unde et eisdem struthionis ovis Veritas dicit: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praesture Deo (Joan. XVI, 2). Quia ergo dum crudelitate ad persequendum Synagoga ducitur, hoc se agere impulsu divini timoris arbitratur, recte subjungitur:

IBID.---Frustra laboravit, nullo timore cogente.

40. Sic saeviens obsequium praestare Deo credit.---In labore quippe illam persecutionis anhelare non timor, sed crudelitas coegit. Sed quia plerumque vitia, colore virtutum tincta, tanto nequiora sunt, quanto et esse vitia minime cognoscuntur, eo in persecutione synagoga durior exstitit, quo religiosiorem se fieri fidelium mortibus aestimavit; et idcirco quae ageret discernere omnino non potuit, quia lumen sibi intelligentiae per superbiae objectionem clausit. Unde et bene subditur:

VERS. 17.---Privavit eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

41. Intelligentiae lumen per superbiam amisit. Districtum quippe est occultae retributionis examen, et quia sciens humilitatem perdidit, etiam veritatis intelligentiam nesciens amisit. Valde autem minora sunt vulnera quae in Redemptoris adventu fidelibus intulit, quam ea quibus sanctam Ecclesiam adhuc per adventum Antichristi ferire contendit. Ad illud namque se tempus praeparat, ut vitam fidelium coacervatis viribus premat. Unde et apte subditur:

CAPUT XXIII

VERS. 18.---Cum tempus fuerit, in altum alas erigit; deridet equitem et ascensorem ejus.

42. Synagoga prius contra Deum clam, postea palam erecta.---In altum struthio alas erigit, quando suo conditori Synagoga non ut antea formidando, sed aperte jam repugnando contradicit. In membra quippe diaboli transiens, et mendacii hominem Deum credens, contra fideles tanto in altum extollitur, quanto et Dei corpus se esse gloriatur. Quae quia non solum humanitatem Domini, sed ipsam etiam divinitatem despicit, non tantum equitem, sed ascensorem etiam equitis irridet. Nam custodita unitate personae valet intelligi, quia Verbum Dei tunc equitem ascendit, quando animatam carnem sibi intra uterum Virginis condidit. Tunc equitem ascendit, quando humanam animam propriae carni praesidentem, divino cultui semetipsum creando subjugavit. Carnem quippe divinitas anima mediante suscepit, et per hoc totum simul equitem tenuit, quia in semetipso non solum illam quae regebatur, sed hanc etiam quae regebat astrinxit. Judaea igitur, per adventum superbientis Antichristi laqueo seductionis capta, quia Redemptorem nostrum humilem fuisse inter homines despicit, deridet equitem, quia vero ejus in omnibus divinitati contradicit, deridet nihilominus et ascensorem. Sed Redemptor noster unus idemque et eques, et equitis est ascensor; et cum in mundum venit, fortes contra mundum praedicatores exhibuit; et cum in mundi termino Antichristi fallaciam tolerat, virtutem pro se certantibus subministrat; ut cum antiquus hostis in illa sua citius finienda libertate laxatur, fideles nostri tanto majores vires accipiant, quanto contra adversarium solutum pugnant. Unde hic cum struthio alas elevare, ascensorem et equitem deridere describitur, illico fortium praedicatorum memoria subrogatur, et dicitur:

CAPUT XXIV

VERS. 19.---Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

43. Equi nomine multa in Scriptura sacra significantur: lubrici; dignitas temporalis; praesens saeculum, cujus extrema premit coluber Antichristus. Praeparatio rectae intentionis; sancti praedicatores.---In Scriptura sacra equi nomine aliquando lubrica vita pravorum, aliquando dignitas temporalis, aliquando hoc ipsum praesens saeculum, aliquando praeparatio rectae intentionis, aliquando sanctus praedicator exprimitur.

Equi enim nomine lubrica pravorum vita signatur, sicut scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus (Psal. XXXI, 9). Et sicut per prophetam alium dicitur: Equi amatores, et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8).

Equi nomine dignitas temporalis accipitur, Salomone attestante, qui ait: Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram (Eccle. X, 7). Omnis quippe qui peccat servus est peccati, et servi in equis sunt cum peccatores praesentis vitae dignitatibus efferuntur. Principes vero quasi servi ambulant, cum multos dignitate virtutum plenos nullus honor erigit, sed summa hic adversitas velut indignos deorsum premit. Hinc rursum dicitur: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7); id est, in morte animae mentis oculos a veritatis luce clauserunt, qui in praesentis vitae honore confisi sunt.

Equi nomine hoc ipsum praesens saeculum designatur, sicut Jacob voce dicitur: Fiat Dan coluber in via cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Genes. XLIX, 17). Quo in testimonio quid equus significet melius ostendimus, si et ea quae

circumstant paulo subtilius exponamus. Nonnulli enim de tribu Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde et non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad Aquilonem castrametatus est (Num. II, 25); illum scilicet signans, qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13). De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Κέρατenim Graece cornua Latine dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristi adventus asseritur, quia contra fidelium vitam cum morsu pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro (Genes. XLIX, 17). Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur (Act. IX, 4). In faciem enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero quo non videtur, cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur

ignorare. Et quia Judaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum expectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Genes. XLIX, 18); id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum.

Equi nomine praeparatio rectae intentionis accipitur, sicut scriptum est: Equus paratur in diem belli, sed Dominus salutem tribuit (Prov. XXI, 31), quia contra tentationem quidem se animus praeparat, sed nisi adjuvetur, salubriter non decertat.

Equi nomine sanctus quisque praedicator accipitur, propheta attestante, qui ait: Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas (Habac. III, 15). Quietae quippe aquae jacuerunt, quia humanae mentes diu vitiorum suorum torpore sopitae sunt. Sed equis Dei mare turbatum est, quia missis sanctis praedicatoribus, omne cor quod pestifera securitate torpuit, impulsu salutiferi timoris expavit. Hoc itaque loco equi nomine sanctus praedicator accipitur, cum beato Job dicitur: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

44. Praedicator tanquam equus habeat a Deo fortitudinem, ut recte agat; et hinnitum, ut optime doceat. ---Sed quid est quod huic equo Dominus se prius dare fortitudinem, et postmodum collo ejus hinnitum circumdare asserit? Hinnitu enim vox praedicationis exprimitur. Verus autem quisque praedicator ante fortitudinem, et postmodum hinnitum accipit, quia cum in se prius vitia exstinxerit, tunc pro erundiendis aliis ad vocem praedicationis venit. Equus iste habet fortitudinem, quia adversa constanter tolerat. Habet hinnitum, quia ad superna blandiens vocat. Huic equo Dominus et fortitudinem et hinnitum se dare testatur, quia in praedicatore ejus nisi et vita et sermo convenerint,

nequaquam virtus perfectionis apparebit. Non enim multum prodest si sublimis vitae operatione suffultus sit, si tamen loquendo non valet ad hoc alios excitare quod sentit. Vel quid prodest bene loquendo alios accendere, si semetipsum indicat male vivendo torpuisse? Quia ergo in praedicatore necesse est ut ad perfectionem utraque conveniant, equo suo Dominus et cum actionis fortitudine hinnitum vocis et cum hinnitu vocis fortitudinem ministrat actionis. Et notandum cur hinnitus, qui interius nimirum per guttur ducitur, equi collo circumdari, id est quasi per gyrum trahi exterius, dicatur, quia videlicet praedicationis vox de internis emanat, sed extra circumdat. Nam quo alios ad bene vivendum suscitat, eo ad bene agendum et opera praedicantis ligat, ne extra sermonem actio transeat, ne voci vita contradicat. Collo ergo equi hinnitus circumducitur, quia ne ad perversa opera prodeat, suis vocibus etiam vita praedicantis obsidetur. Hinc est enim quod potenter dimicantibus in munere torques datur, ut quia signa virtutum gestant, majora semper exerceant, et debilitatis crimen incurrere metuant, dum in semetipsis jam fortitudinis est praemium, quod ostentant. Unde recte in laude sapientiae auditori cuilibet per Salomonem dicitur: Coronam gratiarum accipies capiti tuo, et torquem auream collo tuo (Prov. I, 9). Sequitur:

CAPUT XXV

VERS. 20.---Nunquid suscitabis eum quasi locustas?

45. Per locustas quae debeant intelligi. Judaicus populus. Saltus quosdam dedit, et in terram statim cecidit.---Locustarum nomine aliquando Judaicus populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando vero per comparationem resurrectio dominica, vel praedicatorum vita signatur.

Quia enim Judaeorum populum locustae exprimant, vita Joannis signat, de quo scriptum est: Locustas et mel silvestre edebat (Matth. III, 4). Joannes quippe eum quem prophetiae auctoritate pronuntiat, etiam specie ciborum clamat. In semetipso enim designavit Dominum, quem praevenit. Qui nimirum in redemptionem nostram veniens, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edit. Quia vero Judaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit. Ipsos namque locustae significant subitos saltus dantes, sed protinus ad terram cadentes. Saltus enim dabant cum praecepta Domini se implere promitterent; sed citius ad terram cadebant, cum per prava opera haec se audisse denegarent. Videamus in eis quasi quemdam locustarum saltum: Omnia verba quae locutus est Dominus, et faciemus et audiemus (Exod. XXIV, 3). Videamus autem quomodo citius ad terram ruunt: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam (Num. XIV, 3). Locustae ergo erant, quia habebant saltum per vocem, et casum per actionem.

46. Gentiles locustis significati, et adulantium linguae quae bonorum operum fructus devastant. --- Locustarum quoque nomine gentilitas designatur, Salomone attestante, qui ait: Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis (Eccle. XII, 5). Amygdalus quippe florem prius cunctis arboribus ostendit. Et quid in flore amygdali nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum, venturos sanctos, quasi arbusta sequentia praevenit. In qua mox locusta impinguata est, quia sicca gentilitatis sterilitas pinguedine est gratiae coelestis infusa. Capparis dissipatur, quia cum gratiam fidei vocata gentilitas attigit, Judaea, in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. Hinc rursum per eumdem Salomonem dicitur: Regem locusta non habet, et

egreditur universa per turmas suas (Prov. XXX, 27), quia videlicet derelicta gentilitas aliena dudum a divino regimine exstitit, sed tamen ordinata postmodum contra adversantes spiritus ad fidei bellum processit.

47. Locustae vocabulo lingua adulantis exprimitur: quod exhibitae coelitus Aegyptiae plagae testantur, quae exigentibus meritis corporaliter semel illatae sunt; sed quae mala pravas mentes quotidie feriant, spiritaliter signaverunt. Scriptum namque est: Ventus urens levabat locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti, operueruntque universam faciem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit (Exod. X, 13, 14). His enim Aegyptus plagis affecta est, in quibus, exteriori percussione commota, dolensque, perpenderet quae devastationis damna interius negligens toleraret, ut dum foris perire minima, sed amplius dilecta cerneret, per eorum speciem quae intus pertulerat graviora sentiret. Quid autem per significationem locustae portendunt, quae plus quam caetera minima quaeque animantia humanis frugibus nocent, nisi linguas adulantium, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt? Fructus quippe Aegyptiorum est operatio cenodoxorum; quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium et opera enervant.

48. Locusta significat etiam Christi resurrectionem, et praedicatores, qui modo ad contemplativam vitam saliunt, modo resiliunt.---Locustae nomine per comparationem Redemptoris nostri resurrectio designatur. Unde et voce ejus per Prophetam dicitur: Excussus sum sicut locusta (Psal. CVIII, 23). Teneri enim se

a persecutoribus usque ad mortem pertulit; sed sicut locusta excussus est, quia ab eorum manibus saltu subitae resurrectionis evolavit.

49. Quod referri quoque ad praedicatorum numerum potest. In ipsis quippe sicut locusta excussus est, quia Judaea in sua persecutione saeviente, dum per diversa fugiunt, quasi quosdam recessionis suae saltus dederunt. Quia vero ille praedicator ad perfectionis culmen erigitur, qui non activa solummodo, sed etiam contemplativa vita solidatur, recte ipsa praedicatorum perfectio locustis exprimitur, quae quoties se in aera attollere conantur, primum se cruribus impellentes sublevant, et postmodum alis volant. Ita nimirum sunt sancti viri, qui dum superna appetunt, primum quidem activae vitae bonis operibus innituntur, et tunc demum se ad sublimia per contemplationis saltum volando suspendunt. Crura figunt, et alas exerunt, quia recte agendo se stabiliunt, et ad alta vivendo sublevantur. Qui in hac vita positi, diu in divina contemplatione manere non possunt, sed, quasi locustarum more, a saltu quem dederant in pedibus suis se excipiunt, dum post contemplationum sublimia ad necessaria activae vitae opera revertuntur, nec tamen in eadem vita activa remanere contenti sunt. Sed dum ad contemplationem desideranter exsiliunt, quasi rursus aera volantes petunt; vitamque suam quasi locustae ascendentes descendentesque peragunt, dum sine cessatione semper et summa videre ambiunt, et ad semetipsos naturae corruptibilis pondere revolvuntur.

50. In pace Ecclesiae humiles, in persecutione fortes et erecti.---Est adhuc aliud quod locustae simile sanctis praedicatoribus gerunt. Matutinis namque horis, id est teporis tempore vix a terra se sublevant; cum vero aestus exarserit, tanto altius, quanto alacrius volant. Sanctus autem quisque praedicator dum quieta fidei tempora conspicit, humilis ac despectus aspicitur, et locustae more quasi vix a terra sublevatur. Si autem persecutionis ardor

incaleat, corde coelestibus inhaerens, mox quantae sit sublimitatis ostendit; et pulsatus alis in altum rapitur, qui quietus in imis torpuisse videbatur. De hoc ergo equo, id est praedicatore suo, beato Job Dominus dicit: Nunquid suscitabis eum quasi locustas? Subaudis ut ego, qui eo illum ad altiora excitando sublevo, quo graviore persecutionis aestu excruciari permitto, ut tunc in illo robustior virtus evigilet, cum se ei ardentior infidelium crudelitas illidit.

Sed cum multa exterius sanctus praedicator patitur, cum dira persequentium vexatione cruciatur, quis intueri valet quid est quod intus conspicit, qui tot sua exterius damna non sentit? Nisi enim essent mira quae salubriter intus pascerent, ea procul dubio quae admoventur exterius usque ad cor tormenta pervenirent. Sed in arce spei se animus sublevat, et idcirco objectae obsidionis jacula minime formidat. Unde et hoc loco Dominus, ut ostendat equus iste quam suavia jam de internis odoretur, cum tot adversa in exterioribus patitur, recte subjungit:

CAPUT XXVI

IBID.---Gloria narium ejus terror.

51. Cum tot exterius adversa patiuntur, mira interius de aeterna beatitudine odorantur.---In Scriptura sacra vocabulo narium aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intelligi. Naribus namque fatuitas designatur, sicut jam superius Salomone attestante docuimus qui ait: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua (Prov. XI, 22). Narium nomine exhalantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in hoc eodem libro de illo Dominus attestatur, dicens: De naribus ejus procedit fumus (Job. XLI, 11). Ac si dicat: De perversa instigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis

surgit, per quam videntium oculi tenebrescunt. Naribus quoque praescientia designatur, sicut per prophetam dicitur: Quiescite ab homine, cujus spiritus est in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse (Isai. II, 22). Saepe enim id quod non videmus odore comprehendimus, ita ut nonnullae res etiam cum longe jaceant fragrantia nobis suae qualitatis innotescant, dumque per nares spiritum ducimus, plerumque aliqua et invisa praescimus. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in ejus naribus dicitur, ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur, quia quaecunque se scire in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante saecula ex divinitate praescivit. Qui unde spiritum in naribus habuerit, mox per prophetam subjunxit, dicens: Quia excelsus reputatus est ipse (Isai. II, 22). Ac si diceret: In inferioribus ventura desuper praescivit, quia ad ima de coelestibus venit. Sancti etiam viri, quia ab illo audita crediderunt, ipsi quoque jam ventura praesciunt; dumque ejus fideliter praeceptis inserviunt, adventum illius spe certa praestolantur. Unde et hoc loco equi hujus naribus, praedicatoris sancti praescientia ac praestolatio designatur. Dum enim venire extremum judicium, ostendi coelestem patriam, persolvi justis praemia appetit, quasi per nares spiritum de futuris trahit.

52. Unde gloriatur justus, terretur peccator.---Sed gloria narium ejus terror est, quia visionem districti judicis, quam justus vehementer exspectat, injustus venire formidat. Iste namque labores suos considerans, mercedem retributionis quaerit; et causae suae meritum sciens, praesentiam judicis expetit, eumque ut veniat in flamma ignis, dans vindictam impiis, et contemplationis suae speciem in retributionem deferens piis, summo ardore concupiscit. Ille vero qui injustitiae suae meminit, venire in judicium perhorrescit, actusque suos examinari metuit, quia damnari se, si examinentur, novit. Gloria ergo narium ejus terror est, quia justus inde gloriatur, unde peccator addicitur. Videamus equum quomodo de

his quae adhuc non videt jam per nares spiritum trahit, videamus quanta gloria attollitur cum jam ventura praestolatur. Ecce labores suos intuens praedicator egregius dicit: Ego jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 6, 7, 8). Ubi et apte subjungit: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum ejus (Ibid., 8). Ac si dicat: Sed et omnibus qui sibi de bona operatione sunt conscii. Adventum enim judicis non diligunt, nisi qui in causa sua se habere justitiae meritum sciunt. Quia igitur unde gloriatur justus, inde terretur injustus, dicatur recte Gloria narium ejus terror. Sed sanctus iste praedicator, dum venturam gloriam praestolatur, dum venire ante faciem judicis nititur, dumque a laboris sui adhuc mercede differtur, in hac vita interim positus quid agat audiamus. Sequitur:

CAPUT XXVII

VERS. 21.---Terram ungula fodit.

53. Praedicatoris officium est, in auditoribus et in scripto terrenas cogitationes effodere.---Solet in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam nisi in praedicatore sancto virtutum perfectio designatur? Qua videlicet ungula terram fodit, cum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes ejicit. Ungula terram fodit, quia auditorum corda a saecularibus curis evacuat, cum doctor bonus contemni saeculum opere ostentat. Videamus Paulum terram cordis audientium qua ostensae virtutis ungula fodiat. Ipse namque discipulis dicit: Haec cogitate, quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Philip. IV, 8, 9, 10). Et rursum: Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi (Ibid., III, 17). Qui igitur exemplo sui operis alios corrigit,

nimirum ungula terram fodit. Habemus aliud quod adhuc subtilius de hujus ungulae effossione tractemus. Sancti enim viri quamvis intento mentis oculo in superna evigilent, quamvis cuncta quae in ima praeterfluunt pede rigidi contemptus calcent; ex corruptione tamen terrenae carnis, cui adhuc illigati sunt, plerumque cogitationum pulverem in corde patiuntur. Cumque foris aliis ad appetenda coelestia persuadent, semetipsos semper intrinsecus subtili inquisitione discutiunt, ne qua immorante in se diu infima cogitatione polluantur. Equus ergo iste ungula terram fodit cum praedicator quisque inquisitione forti terrenas in se cogitationes discutit. Equus ungula terram fodit quando is cui jam Dominus praesidet quae sibi moles congeritur ex vetusta cogitatione considerat, seque ab illa flendo evacuare non cessat. Unde bene et Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur (Genes. XXVI). Quo videlicet exemplo discimus ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus; et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ab exhaurienda cordis terra torpescat. Quos tamen puteos allophyli insidiantes replent (Ibid.), quia nimirum immundi spiritus cum nos studiose cor fodere conspiciunt, congestas nobis tentationum cogitationes ingerunt. Unde semper meus evacuanda est, incessanterque fodienda: ne si indiscussa relinquitur, usque ad tumorem perversorum operum, cogitationum super nos terra cumuletur. Hinc ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8); id est, cordis duritiam crebris perscrutationum ictibus rumpe. Hinc ad Isaiam Dominus dicit: Ingredere in petram, abscondere fossa humo, a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus (Isai. II, 10). Petram quippe ingredimur, cum cordis nostri duritiam penetramus; atque a facie timoris Domini fossa humo abscondimur, si terrenas cogitationes egerentes ab ira districti judicis in humilitate nostrae mentis celamur. Quo enim plus terra fodiendo projicitur, eo pavimentum semper inferius

demonstratur. Unde et nos si a nobis studiosius terrenas cogitationes ejicimus, quo apud nosmetipsos abscondamur, humilius invenimus.

54. De imminente judicii die S. Gregorii sententia. --- Ecce enim quia divini judicii dies imminet, quasi ipsa jam timoris ejus facies apparet; tantoque magis necesse est ut unusquisque illum terribilius timeat, quanto jam gloria majestatis ejus appropinquat. Quid ergo agendum est, quove fugiendum? Quo enim quis latere potest eum qui ubique est? Sed ecce petram ingredi, fossa humo occultari praecipimur, ut videlicet cordis nostri duritiam dirumpentes, eo iram invisibilem declinemus, quo ab amore rerum visibilium apud nosmetipsos in corde subtrahimur, ut cum pravae cogitationis terra ejicitur, mens apud semetipsam tanto tutius quanto et humilius abscondatur (Deut. XXIII, 12). Hinc Israelitico populo per S. Moysen a Domino jubetur, ut cum egreditur ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et fossa humo abscondat quae egesta fuerint. Naturae enim corruptibilis pondere gravati, a mentis nostrae utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamina erumpunt. Sed portare paxillum sub balteo debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erumpit abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas subtili redargutione discussa, ante Dei oculos, per compunctionis suae stimulum celatur. Quia igitur sancti viri quaecunque inutilia cogitant reprehendere ac dijudicare non cessant, de equo suo Dominus dicat: Terram ungula fodit, id est quidquid in mente sua terrenum versari conspicit, hoc nimirum superductae poenitentiae duris percussionibus rumpit. Cum vero se interius districta subtilitate dijudicant, jam nihil est quod exterius pertimescant. Tanto enim minus ad

mala praesentia trepidant, quanto semetipsos plenius bonis venturis parant. Unde et subditur:

CAPUT XXVIII

Ibid.---Exsultat audacter, in occursum pergit armatis.

55. Sanctum virum nec adversa dejiciunt, nec prospera corrumpunt. Apostolorum inter flagella exsultatio, in primis Pauli. Haeretici potestatum saecularium patrocinium ambiunt. Infractae virtutis est rerum terrenarum contemptus.---Exsultat audacter, quia sic adversis non frangitur, sicut nec prosperis elevatur. Adversa namque non dejiciunt, quem prospera nulla corrumpunt. Equus itaque iste et fortis et sub freno est. Ne ergo prematur adversis, habet vim fortitudinis; ne elevetur prosperis, habet pondus desuper insidentis. Decurrunt quippe tempora, sed idcirco justum trahere non valent, quia levare non possunt. Illos nimirum trahunt, quos levant; irata dejiciunt, quos blanda sustollunt. Vir autem bene Deo subditus scit inter transeuntia stare, scit inter lapsus decurrentium temporum mentis gressum figere, scit nec ad subjecta se erigere, nec ad objecta trepidare. Plerumque autem quia exerceri se utilius contritionis suae laboribus novit, in adversis hilarescit, quae dum constanter pro veritate patitur, augeri sibi virtutis meritum laetatur. Hinc est quod tunc apostolos exsultasse legimus, cum pro Christo illos contigit flagella tolerasse, sicut scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Hinc Paulus cum duris in Macedonia fuisset persecutionibus pressus, in eo quod se afflictum insinuat, etiam jucundatum demonstrat, dicens: Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra (II Cor. VII, 5). Ac si aperte diceret quia spiritus requiem habuit dum per profectum animae persecutionum supplicia caro toleravit. Contra hunc itaque equum ab adversariis sanctae Ecclesiae parantur

gladii de dolore poenarum, parantur arma de patrociniis saecularium potestatum. Solent namque haeretici potentum mundi defensionibus, quasi quibusdam armis, se tegere; solent omnes infideles praedicationem fidei excitatis etiam saeculi potestatibus impugnare. Sed equus Dei exsultat audacter, et exteriora tormenta non metuit, quia internam delectationem quaerit, potestatum mundi iracundiam non formidat, quia ipsius quoque vitae praesentis desiderium per mentis excessum calcat. Hinc per Salomonem dicitur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Hinc in eo rursum scriptum est: Justus quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). In occursu bestiarum idcirco leo non trepidat, quia praevalere se omnibus non ignorat. Unde justi viri securitas recte leoni comparatur, quia contra se cum quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit; et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invitus nullo modo amittat. Quisquis enim exteriora, quae et nolenti subtrahuntur, appetit sua se sponte extraneo timori substernit. Infracta autem virtus est concupiscentiae terrenae contemptus, quia et in alto mens ponitur, cum a rebus infimis spei suae judicio sublevatur, atque a cunctis adversantibus tanto minus attingitur quanto in supernis sita tutius munitur.

56. Justus adversantibus intrepidus occurrit.---Equus itaque iste non solum contra se venientes minime metuit, sed eis etiam in occursum pergit. Unde bene hic additur: In occursum pergit armatis. Plerumque enim quieti atque inconcussi relinquimur, si obviare pravis pro justitia non curamus. Sed si ad aeternae vitae desiderium animus exarsit, si jam verum lumen intrinsecus respicit, si in se flammam sancti fervoris accendit, in quantum locus admittit, in quantum causa exigit, debemus pro defensione justitiae nosmetipsos objicere, et perversis ad injusta erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare. Nam cum justitiam, quam nos amamus, in aliis

feriunt, nos nihilominus sua percussione confodiunt, etiam si venerari videantur. Quia ergo vir sanctus pravis ac male agentibus sese etiam cum non quaeritur opponit, recte de equo Dei dicitur: In occursum pergit armatis.

57. S. Pauli exemplum.---Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum; et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Caio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli (Act. XIX, 28, 29). Atque mox subditur: Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum, rogantes ne se daret in theatrum (Ibid., 30, 31). In quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent.

58. Declinandum tamen aliquando prudenter periculum, si ex illo periculo modicus tantum fructus speretur. Hoc Paulus exemplo docuit.---Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus, quid est quod idem praedicator egregius de semetipso fatetur, dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 32, 33)? Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc, quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute discamus adversariorum pugnam et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare? Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris

aestimemus; et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinet, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero sub sequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur, aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia et semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se ibi aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit; et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit. Ubi autem subjuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum vel cum morte non timuit; sicut ipse cum Jerosolymam pergeret, eumque discipuli, passione illius per prophetiam praescita, prohiberent, sibimetipsi attestatur, dicens: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu (Act. XXI, 13). Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Ibid., XX, 24). Qui igitur hic hostiles cuneos etiam praescita passione sua imperterritus petiit, illic de dispensatione fuisse edocuit, non de timore quod fugit.

59. Cavendum ne timore potius quam cauta dispensatione fugiamus.---Qua in re pensandum est quia ille labores quosdam per dispensationis judicium laudabiliter declinat, qui pro Deo majores alios fortiter tolerat. Nam saepe ab hominibus timor debilis cauta dispensatio vocatur; et quasi prudenter impetum declinasse se asserunt, cum fugientes turpiter in terga feriuntur. Unde necesse est ut in causa Dei, cum res dispensationis agitur, metus cordis subtilissima libratione pensetur, ne per infirmitatem timor subrepat, et sese per dispensationis imaginem rationem confingat, ne culpa se prudentiam nominet; jamque nec ad poenitentiam animus redeat, quando hoc quod inique perpetrat virtutem vocat.

Restat igitur ut in dubiis quisque deprehensus, cum quaelibet sibi adversitas imminet, prius intra semetipsum contra formidinem et praecipitationem pugnet, quatenus nec formidolose se subtrahat, nec praecipitanter opponat. Valde enim praeceps est qui semper se adversis objicit, et valde pavidus qui semper abscondit.

60. Peritus dux hosti exercitum nec semper admovet, nec semper subducit.---Sed haec melius in bellis spiritalibus discimus, si formam exercitii a corporalibus bellis trahamus. Non enim ille dux sapiens est, qui semper contra hostiles cuneos exercitum praeceps admovet; neque ille dux fortis, qui semper hunc ab hostis facie cavendo subducit. Scire namque dux debet modo ab hostili impetu exercitum caute subtrahere, modo hostem circumfusis cornibus coarctare. Quod nimirum sollicite perfecti praedicatores exhibent, cum modo persecutionis rabiem declinantes, noverunt sapienter sed non enerviter cedere; modo autem persecutionis impetum contemnentes, noverunt ei fortiter, sed non praecipitanter obviare. Quia autem sanctus vir, cum congruum cernit, ictibus pectus objicit, et venientia jacula vel moriens retundit, recte dicitur: In occursum pergit armatis. De quo adhuc bene subditur:

CAPUT XXIX

VERS. 22.---Contemnit pavorem, nec cedit gladio.

61. Paulus pavorem omnem, omnem hostilem impetum despexit.---Videamus quomodo pavorem despiciat, qui ipsos adversariorum gladios enumerans calcat. Ait enim: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, an fames, an persecutio (Rom. VIII, 35)? In pavore autem ventura poena metuitur, in gladio vero jam dolor de praesenti percussione sentitur. Quia ergo vir sanctus ventura adversa non metuit, pavorem despicit; quia vero nec superveniente percussione

vincitur, nequaquam gladiis cedit. Contra hunc itaque equum tot sunt gladii hostium, quot genera persecutionum; quae cuncta obvians superat, quia amore vitae sese ad interitum parat. Sed quia tam robustissimum pectus quomodo se jaculis opponat audivimus, nunc quid ab adversariis agatur audiamus. Sequitur:

CAPUT XXX

VERS. 23.---Super ipsum sonabit pharetra.

62. Victi hostes ad dolos, sed incassum confugiunt. --- In Scriptura sacra pharetrae nomine aliquando justum Dei occultumque consilium, aliquando vero clandestina pravorum machinatio designatur. Per pharetram justum Dei occultumque consilium exprimitur, sicut idem beatus Job superiore parte testatur, dicens: Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me (Job. XXX, 11). Id est, occultum suum consilium detexit, et publica me percussione vulneravit. Sicut enim in pharetra sagittae, sic in occulto Dei consilio latent sententiae; et quasi ex pharetra sagitta educitur, quando ex occulto consilio apertam Deus sententiam jaculatur. Pharetrae quoque nomine pravorum machinatio designatur, sicut per prophetam dicitur: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3). Iniqui enim cum dolos quos bonis excogitant secretis machinationibus occultant, quasi in pharetra sagittas parant, et in hac praesentis vitae caligine, velut in obscuro, rectos corde feriunt, quia malitiosa eorum jacula et sentiri per vulnus possunt, et tamen venientia deprehendi non possunt. Igitur quia equus Dei nulla adversitate terretur, eique quo magis obviatur, eo vi intentionis suae super armatos hostes ferventior ducitur, persecutores ejus, qui se etiam ferientes vinci sentiunt, turbati ad consilium revertuntur, dolos praeparant, et velut ex longinquo mittendo vulnera occultant. Unde nunc

recte dicitur: Super ipsum sonabit pharetra; ut eum ex absconsa machinatione longe feriant, cui apertis congressionibus inaniter appropinquant. Haec tunc super equum Dei pharetra sonuerat, cum quadraginta viri qui in ejus mortem conjuraverant educi de carcere Paulum quaerebant (Act. XXIII, 16), ut consiliorum suorum ictibus quasi clam sagittarum dolo interficerent quem congressione persecutionis publicae superare nequaquam possent. Pharetra ergo sonuit, quia occultae machinationis ad Paulum causa pervenit.

63. Artes suas aliquando occultant, aliquando, ut incutiant terrorem, ostentant.---Quamvis si vigilanter quaerimus, adhuc in pharetrae sonitu aliquid subtilius invenimus. Saepe enim adversarii consilia contra bonos ineunt, pravis inventionibus innituntur, ad excogitandos dolos se conferunt, sed tamen qui eosdem dolos prodere bonis debeant, ipsi instituunt, latenter ipsi transmittunt, ut credulis suppliciorum praeparatio dum quasi furtim innotescitur, amplius timeatur, et audientis animum plus suspecta vulnera quam percepta perturbent. In pharetra enim sagittae dum latent et sonant mortem etiam non visae denuntiant. Pharetra ergo contra equum sonitum reddit, cum contra praedicatorem sanctum occulta pravorum machinatio consilium suum, quod fraudulenter operit, fraudulentius innotescit, ut praemissis minis quasi ex sonitu pharetrae terreat, cum praedicator Dei apertas contumelias velut cominus ferientia jacula non formidat. Cum vero eisdem minis minime terretur, mox persecutorum crudelitas ad supplicia manifesta perducitur. Unde bene postquam dictum est: Super ipsum sonabit pharetra, illico additur:

CAPUT XXXI

IBID.--- Vibrabit hasta.

64. A minis ad aperta supplicia prorumpunt.--- Contra praedicatorem Dei post pharetrae sonitum hasta vibratur, quando post terrores exhibitos e vicino jam feriens aperta poena producitur. Praedicatores autem sancti, cum pro defensione fidei supplicia subeunt, ad eamdem fidem, quos valent, rapere et inter verbera non desistunt; et cum patienter vulnera suscipiunt, prudenter contra corda infidelium sagittas praedicationis reddunt. Unde nonnunquam agitur ut ipsi qui in persecutione saeviunt non tam doleant quod cor praedicatoris non emolliunt quam quod per ejus verba etiam alios amittant. Quia igitur eum feriendo non superant, ne fortasse et alii qui illum audiunt se derelinquant, mox contra loquentis verba scutum responsionis parant. Unde cum diceret: Vibrabit hasta, recte subjungit:

IBID.---Et clypeus.

65. Rationes quas opponant, etiam quaerunt.--- Persecutor enim saeviens postquam praedicatoris corpus supplicio percutit, auditorum cor quasi clypeo verbis suae disputationis munit. Vir igitur sanctus ut feriri debeat, hasta vibratur; sed ne audiri possit, clypeus opponitur. Habent namque defensores Dei in praelio sagittas suas quas eo citius in auditorum corda injiciunt, quo illas de spiritali arcu, id est de intima cordis tensione distringunt. His quippe se in bello fidei Paulus armaverat, cum dicebat: Laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum (II Tim. II, 9). Ac si diceret: Hasta quidem suppliciorum ferior, sed tamen verborum sagittas emittere non desisto. Vulnera crudelitatis accipio, sed cor infidelium vera loquendo transfigo. Dicatur ergo: Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Contra equum quippe Dei, quia pravorum consilia perstrepunt, pharetra sonat, quia aperta poena exquiritur, hasta vibratur; quia vero ei etiam disputatione resistitur, clypeus antefertur. Sed nunquid a fervore suo per ista compescitur? Vir enim

sanctus quo majore persecutione premitur, eo ad praedicandam veritatem acrius instigatur; et cum patienter persecutores tolerat, ardenter ad se auditores trahere festinat. Unde et bene adhuc de equo Dei subditur:

CAPUT XXXII

VERS. 24.---Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.

66. Despectis illorum conatibus, pius praedicator peccatorum conversioni semper insudat.---Primo namque peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Tubae autem clangunt, cum hujus saeculi potestates loqui sanctos terribiliter prohibent. Quia igitur praedicator zelo sancti Spiritus inflammatus, vel inter supplicia positus, quoslibet peccatores ad se trahere non desistit, fervens procul dubio terram sorbet, quia vero persecutorum minas minime formidat, clangorem tubae sonare non reputat. Tuba enim, quae discrimen belli denuntiat, quid est aliud quam vox saecularium potestatum, quae contempta resistentibus mortis certamen parat?

67. Exemplum Apostolorum, praesertim S. Pauli.--- Haec a principibus sacerdotum tuba sonuerat, cum flagellatos apostolos de Deo loqui prohibebant, sicut scriptum est: Caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Jesu (Act. V, 40). Sed videamus quomodo equum Dei clangor tubae non terreat. Ait Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Ibid., 29). Qui aliis quoque persequentibus dicit: Non enim possumus quae vidimus et audivimus, non loqui (Act. IV, 20). Equus ergo Dei clangorem tubae non metuit, quia praedicator egregius despectis potestatibus saeculi, nullos minarum sonitus pertimescit.

68. Videamus alium equum Dei quomodo terram sorbeat, quomodo nullus eum tubae terror attingat (Act. XIV, 18, 19, 20, 21). Scriptum est: Supervenerunt quidam ab Antiochia et Iconio Judaei, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postero die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystrum et Iconium et Antiochiam, confirmantes animas discipulorum. Perpendamus ergo quae hunc possent equum minae compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest; velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest infirmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! Ad agendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. Quae ergo hunc adversitas superet, quem poena fovet? Sed equus iste Dei et pharetrae sagittas despicit, quia malitiae consilia contemnit; vibratam hastam superat, quia et contra apertae persecutionis vulnera pectus firmat; oppositum clypeum rumpit, quia disputationem resistentium ratiocinando subigit; terram sorbet, quia peccatores in suum corpus exhortando convertit; clangorem buccinae sonare non reputat, quia vocem quamlibet terribilis prohibitionis calcat. Minus est autem quod dicitur, quia fortis perseverat in laboribus, adhuc, quod majus est, exsultat in adversis. Unde sequitur:

CAPUT XXXIII

VERS. 25.---Ubi audierit buccinam, dicit Vah.

69. Sancti, imminente certamine, licet mortis metu concutiantur, de futuro tamen praemio gaudent.--- Quibus

profecto verbis et illud ostenditur, quod hoc loco a Domino de equo irrationabili nil dicatur. Neque enim vah dicere brutum animal potest; sed dum asseritur dicere quod omnino dicere non valet, innuitur quem designet. Vah quippe sermo exsultationis est. Equus ergo, audita buccina, vah dicit, quia fortis quisque praedicator cum certamen passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exsultat; nec terretur pugnae periculo, quia victoriae laetatur triumpho. Equo itaque est vah dicere, praedicatorem sanctum de ventura passione gaudere. Sed si praedicator fortis gloriam passionis appetit, si discrimen mortis subire pro Domino laetus quaerit, quid est quod ipsi fortissimo praedicatori, qui ex robusto corde virtutem traxit in nomine, Petro Veritas dixit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis (Joan. XXI, 12). Quomodo de passione gaudet, qui, cinctus ab alio, ire quo ducitur non volet? Sed si pensamus qualiter animus appropinquante passione et mortis metu quatitur, et tamen de venturo regni praemio laetatur, intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit, quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat.

70. Paulus amat quod refugit, fugere videtur quod amat.---Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat. Ait enim: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid., 21). Et tamen dicit: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4). Ecce et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat; et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine armis accingitur, et palpitat et

festinat, tremit et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur; ita vir sanctus, cum passioni se propinquare conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exsultat. Ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire; et idcirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit; et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos, cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus, certi autem de subsequenti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. Dicatur ergo: Ubi audierit buccinam, dicit Vah, quia praedicator fortis cognito certaminis nuntio, etsi ut homo ad vim persecutionis trepidat, per spei tamen certitudinem ad praemium remunerationis exsultat. Sed nequaquam ad hoc passionis bellum inconcussus existeret, nisi eamdem passionem intenta cogitatione meditando praeveniret. Malum namque quod consilio praevenitur, decertanti contra se animo ex ratione subjicitur, quia tanto quisque minus adversitate vincitur, quanto contra illam praesciendo paratus invenitur. Saepe enim grave timoris pondus usu levigatur, saepe mors ipsa sicut inopinata perturbat, ita deliberatione praeventa laetificat. Unde et recte de hoc equo subjungitur:

IBID.---Procul odoratur bellum.

71. Ad reportandam victoriam certamen praevideatur. ---Ac si apertius dicatur: Idcirco quodlibet certamen exsuperat, quia mentem certamini ante certamen parat. Bellum quippe procul odorari est adversa quaeque longe adhuc posita cogitando praenoscere, ne fortasse valeant improvisa superare. Hoc

bellum procul odorari discipulos Paulus admonebat, cum diceret: Vosmetipsos tentate si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5). Ac si aperte praeciperet, dicens: Persecutionum certamina ad mentem reducite, et cordis vestri intima atque occulta pensantes, quales inter supplicia existere valeatis invenite. Hoc bellum sancti viri procul odorantur, quando et in pace universalis Ecclesiae positi, vel haereticorum bella, vel imminentia ab infidelibus persecutionum tormenta conspiciunt. Qui dum recte vivunt, saepe pro bonis mala recipiunt, detractionum contumelias aequanimiter ferunt, ut si persecutionis occasio suppetat, tanto illos fortiores aperti hostes inveniant, quanto eos et intra Ecclesiam falsorum fratrum jacula non expugnant. Nam qui a statu patientiae ante linguarum vulnera corruit, ipse sibi testis est quia contra manifestae persecutionis gladios non subsistit. Quia ergo vir Dei exercitatus praesentibus contra ventura, et exercitatus minimis contra majora nititur, recte de equo Dei dictum est, quod bellum procul odoratur. Sequitur:

CAPUT XXXIV

IBID.---Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

72. Subodorandum quid auctores errorum, quid turba ipsis subdita possint insanire.---Duces adversae partis sunt erroris auctores, de quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos vana eorum, et errare fecit eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). De quibus per semetipsam Veritas dicit: Caecus si caeco ducatum praebet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Hos autem duces exercitus sequitur pravorum scilicet turba, quae iniquis eorum praeceptionibus famulatur. Notandum quoque quod duces exhortari, exercitum vero dicit ululare, quia videlicet hi qui infidelibus vel haereticis praesunt prava quae teneri praecipiunt quasi ex ratione persuadent.

Turba vero eis subdita, quia sine judicio eorum voces sequitur, dum per confusionis insaniam perstrepit, bestiali mente ululare perhibetur. Lupis quippe proprie ululatus convenit. Et quia catervae reproborum contra vitam moresque fidelium sola rapacitate inhiant, quasi per ululatum clamant. Equus ergo Dei exhortationem ducum et ululatum exercitus procul odoratur, dum sanctus quisque praedicator longe ante considerat quid vel auctores errorum contra electos valeant praecipere, vel turba eis subdita quam possit immaniter insanire. Hanc exhortationem ducum odorabatur Paulus, cum diceret: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). Hunc ululatum exercitus odorabatur, dicens: Intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos (Act. XX, 29). Exhortationem ducum odoratus est Petrus, cum de quibusdam discipulos admoneret, dicens: In avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur (II Pet. II, 3). Ululatum quoque exercitus odorabatur, cum praemitteret, dicens: Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur (Ibid., 2).

73. Fidelibus accommodantur, quae de praedicatoribus et doctoribus sunt dicta.---Igitur quia sanctus quisque praedicator atque in persecutionis bello dux fidei, qualem se possit exhibere narravimus, nunc sub hujus equi specie unumquemque Christi militem describamus, ut et qui ad praedicationis culmen necdum se pervenisse considerat, hac tamen voce dominica, si jam bene vivere coeperit, expressum se esse cognoscat, quatenus hinc colligat quantum Deo notus sit, si ad majora pervenerit, quem signanter Deus eloqui nec in minimis praetermittit. Singula itaque quae de equo dicta sunt repentes, intimemus quomodo miles Dei a primaeva conversatione proficiat, quomodo a minimis ad majora succrescat, vel quibus gradibus ab infimis ad superna perveniat. Dicatur ergo:

CAPUT XXXV

VERS. 19.---Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

74. Militem Dei primum armet fides.---Unicuique animae, cui Dominus misericorditer praesidet, ante omnia fidei fortitudinem praebet, de qua Petrus ait: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Pet. V, 8). Huic autem fortitudini hinnitus jungitur, dum fit quod scriptum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 20.---Nunquid suscitabis eum quasi locustas?

75. Dei erga incipientes indulgentia.---Unusquisque qui Deum sequitur, in ipso suo exordio ut locusta suscitatur, quia etsi in quibusdam actionibus locustarum more flexis poplitibus terrae inhaeret, in quibusdam tamen expansis alis sese in aera suspendit. Conversionum quippe initia, bonis moribus malisque permista sunt, dum et nova jam per intentionem agitur, et vetus adhuc vita ex usu retinetur. Tanto autem minus permistis interim malis laedimur, quanto contra illa quotidie sine cessatione pugnamus. Nec suos nos jam culpa vindicat, cujus pravo usui nostra sollicite mens resultat. Minus itaque nobis inchoantibus terrena opera officiunt, quia in nobis diutius demorari prohibentur. Proinde quoniam in ipso nostrae conversionis initio infirma quaedam pie de nobis Dominus tolerat, ut nos quandoque ad coelestia ex perfectione perducat, quasi locustas nos in exordio suscitat, quia etsi in volatu virtutis sublevat, non tamen de terreni operis casu desperat. Sequitur:

CAPUT XXXVII

IBID.---Gloria narium ejus terror.

76. Inchoantes inter spem et metum positi, propter certamina carnis, quam idcirco fortiter edomant.---Pro eo quod non visa res odore deprehenditur, non immerito narium nomine spei nostrae cogitationes exprimuntur, quibus venturum judicium, quod etsi oculis adhuc non cernimus, jam tamen sperando praevidemus. Omnis autem qui bene vivere incipit, audiens quod per extremum judicium justi ad regnum vocentur, hilarescit; sed quia quaedam mala adhuc ex reliquiis sibi inesse considerat, hoc ipsum judicium, de quo exsultare inchoat, appropinquare formidat. Vitam quippe suam bonis malisque permistam conspicit, et cogitationes suas aliquo modo spe et timore confundit. Nam cum audit quae sint regni gaudia, mox mentem laetitia sublevat; et rursum cum respicit quae sint gehennae tormenta, mox mentem formido perturbat. Bene ergo gloria narium ejus terror dicitur, quia inter spem et metum positus, dum futurum judicium mente conspicit, hoc ipsum timet unde gloriatur. Ipsa ei sua gloria terror est, quia inchoatis jam bonis, spe de judicio laetus est; et necdum finitis omnibus malis, perfecte securus non est. Sed inter haec sollicite ad mentem revertitur, et procellas tantae formidinis renuens, seque in solius pacis tranquillitate disponens, totis viribus a districto judice inveniri liber conatur. Servile quippe aestimat dominicam praesentiam formidare; ac ne conspectum patris metuat, illa agit per quae se filium recognoscat. Discit ergo judicem tota exspectatione diligere, atque, ut ita dixerim, timendo renuit timere. Oriri autem cordi formidinem pro carnali actione considerat, et idcirco ante omnia carnem forti edomatione castigat. Unde postquam dictum est: Gloria narium ejus terror, recte subjungitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 21.---Terram ungula fodit.

77. Ungula namque terram fodere est districta abstinentia carnem edomare. Quo autem plus caro premitur, eo de coelesti spe animus securius laetatur. Unde effossa terra apte subnectitur: Exsultat audacter. Quia enim valenter reprimit quod impugnat, audacter exsultat de his quae in aeterna pace desiderat; tantoque mens melius ad superna appetenda componitur, quanto ab illicitis arctius corpus edomatur. Unde recte per Salomonem dicitur: Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). Ille quippe bene mentis domum aedificat, qui prius agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni operis crescente destruatur. In ipso autem quisque belli certamine positus, tanto subtilius fraudem hostium conspicit, quanto et districtius corpus proprium quasi quemdam hostium adjutorem premit. Unde et post contritionem corporis, post laetitiam cordis recte subjungitur:

CAPUT XXXIX

IBID.---In occursum pergit armatis.

78. Hostis insidias et dolos explorant inchoantes, et in alienis etiam cordibus praeveniunt.---Hostes armati sunt immundi spiritus, innumeris contra nos fraudibus accincti. Qui cum suadere nobis iniqua nequeunt, ea sub virtutum specie nostris obtutibus opponunt, et quasi sub quibusdam armis se contegunt, ne in sua malitia a nobis nudi videantur. Quibus armatis hostibus in occursum pergimus, quando eorum insidias longe praevidemus. Effossa igitur terra, armatis hostibus in occursum pergere, est, edomita carnis superbia, dolos immundorum spirituum mirabiliter explorare. Effossa terra armatis hostibus in occursum pergere, est devicta carnali nequitia

contra spiritalia vitia certamen subire. Nam qui adhuc secum enerviter pugnat, frustra contra se bella extra posita suscitat. Qui enim semetipsum carnalibus subjugat, quomodo spiritalibus vitiis resultat? Aut quomodo de labore externi certaminis triumphare appetit, qui adhuc apud semetipsum domestico libidinis bello succumbit.

79. Vel certe armatis hostibus in occursum pergimus, quando per exhortationis studium eorum insidias et in alieno corde praevenimus. Quasi enim ex loco in quo fuimus ad locum alium obviam hostibus venimus, quando, nostra cura ordinate postposita, accessum immundorum spirituum a proximi mente prohibemus. Unde fit plerumque ut hostes callidi militem Dei jam de intestino bello victorem tanto de semetipso terribilius tentent, quanto illum contra se et in alieno corde praevalere fortiter vident; ut dum illum ad se tuendum revocant, aliena corda liberius quae exhortatione ejus protegebantur invadant. Cumque cum superare non possint, saltem occupare conantur; quatenus dum miles Dei de semetipso concutitur, non ipse, sed is quem defendere consueverat perimatur. Sed mens in Deum immobiliter fixa tentationum spicula despicit, nec cujuslibet terroris jacula pertimescit. Supernae enim gratiae fretus auxilio, sic vulnera infirmitatis suae curat, ut aliena non deserat. Unde et bene de hoc equo subjungitur:

CAPUT XL

VERS. 22.---Contemnit pavorem, nec cedit gladio.

80. Minas hostis contemnunt inchoantes.---Contemnit pavorem, quia nullius tentationis formidine ad hoc usque terretur ut taceat. Nec cedit gladio, quia etsi violenta illum tentatio percutit, a cura tamen proximi non repellit. Unde et Paulus exemplum nobis invictae conversationis

insinuans, et quos ab hoste gladios suscipiat dicit, et quomodo eisdem gladiis non cedat ostendit. Omni enim jam carnalis operis pugna superata, carnalis tentationis gladium ab hoste susceperat, qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Sed eidem gladio quem in se vicerat etiam in aliis non cedebat, cum profecto proximis diceret: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Et rursum: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam (Coloss. III, 5). Gravis illum tentationum gladius feriebat, de quibus ipse ait: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi; ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui (II Cor. XI, 23), et caetera, quae ipse tolerare potuit, et nos enumerare lassamur. Sed quomodo eidem gladio in proximi dilectione non cedat, post multa ipse subjungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum (Ibid., 28). Equus ergo Dei gladio percutitur, nec tamen percussione eadem a cursu prohibetur, dum fortis spiritalis certaminis miles et ipse vulnera ab hoste suscipit, et tamen ad salutem alios stringit. Sed erga tam durum coelestis militis pectus antiquus hostis tanto acutiora spicula perquirit, quanto se despici robustius conspicit. Unde et sequitur:

CAPUT XLI

VERS. 23.---Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus.

81. Saepe qui aliis regendis praesunt, gravioribus a diabolo tentationibus exercentur: modo aperta vi, modo

fraude et dolo, aliquando vi simul et dolo.--- Quia enim videt sanctae mentis studium contra se et aliis prodesse, multiplicata hanc satagit tentatione confodere. Unde saepe contingit ut hi qui regendis aliis praesunt tentationum certamina fortiora patiantur, quatenus corporalium more bellorum dum dux ipse ad fugam vertitur, resistentis exercitus constipata unanimitas sine labore dissipetur. Hostis itaque callidus contra coelestem militem diversa percussionum vulnera exquirens, modo ex pharetra per insidias eum sagitta vulnerat, modo ante ejus faciem hastam vibrat, quia videlicet vitia et alia sub virtutum specie contegit, et alia ut sunt aperta ejus oculis opponit. Ubi enim infirmari Dei militem conspicit, illic fraudis velamina non requirit. Ubi autem sibi resistere fortem considerat, illic contra vires procul dubio dolos parat. Nam cum infirmum quempiam in carnis illecebra videt, aperte speciem corporis quae concupisci valeat ejus obtutibus objicit. Si autem fortasse validum contra avaritiam cernit, importune ejus cogitationibus domesticorum suorum inopiam suggerit, ut dum mens ad provisionis curam quasi pie flectitur, seducta furtim in rerum ambitu inique rapiatur. Equum ergo Dei sagitta per insidias impetit, quando ei hostis callidus sub virtute vitium abscondit. Hasta autem cominus vulnerat, cum manifesta nequitia etiam scientem tentat.

82. Saepe vero coelesti militi uno eodemque tempore utrumque ab hoste objicitur, ut in qualibet una percussione perimatur. Dolosus namque adversarius simul ferire nititur, et aperte saeviens, et in insidiis latens, ut dum de occulto sagitta metuitur, minus ante faciem hasta timeatur; vel dum ante faciem hastae resistitur, nequaquam ex occulto veniens sagitta videatur. Saepe enim tentationem proponit libidinis, et subito fraudulentius cessans, elationem suggerit de servata castitate. Et sunt nonnulli qui dum multos ex castitatis arce in elationis foveam cecidisse conspiciunt, vitae suae custodiam negligentes, in immunditiam libidinis

demerguntur. Sunt vero e diverso nonnulli qui dum libidinis immunditiam fugiunt, per castitatis culmen in voraginem elationis ruunt. Quasi ergo aperte feriens hasta est culpa de vitio, et quasi ex occulto vulnerans de pharetra sagitta est culpa de virtute. Sed equus Dei et ante faciem hastam superat cum libidinem calcat, et a latere sagittam circumspicit cum in castitatis munditia se ab elatione custodit. Unde et bene inter utraque certanti per Salomonem dicitur: Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris (Prov. III, 26). Pes namque in anteriora tendit. Anteriora autem non videt, qui ea quae sunt a latere conspicit. Rursumque qui pedis custodiam praevidens anteriora cernit, circumspectionem lateris deserit. Dum vero ante faciem positae virtutis aliquid agimus, quasi quo pes debeat poni praevidemus; sed dum ex virtute eadem furtim culpa suboritur, quasi dum in anteriora respicitur, ad sagittam latus nudatur. Saepe vero dum suborientem culpam metuimus, virtutem quae agenda est declinamus; et quasi dum latus circumspicitur, nequaquam cernitur pes in anteriora quomodo ponatur. Bene ergo dicitur: Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris, quia miles Dei divinae gratiae clypeo protectus, et quae ex latere possint prodire circumspiciendo considerat, et gressum ante faciem ferre proficiendo non cessat. Cui fraudulentus hostis invidens, quia per pharetram et hastam nequaquam se praevalere conspicit, clypeum opponit, ut si resistentis pectus feriendo non perforat, saltem quibusdam objectionibus proficientis iter intercludat. Quasdam namque difficultates ipsis ejus conatibus objicit; et cum superare non valet, vel resistit. Sed quid contra tot argumenta bellorum equus Dei agat audiamus:

CAPUT XLII

VERS. 24.---Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.

83. Utrique, per sanctum fervorem et proficiendi curam resistitur.---Contra equum clangor tubae insonat, quando electi mentem in eo quod agit fortiter e vicino quaedam posita culpa terribiliter tentat. Sed fervens et fremens sorbet terram, quia nimio ardore semetipsum discutit; et quidquid in se terrenum reperit, quotidie proficiendo consumit. Et clangorem tubae sonare non reputat, quia consideratione forti omne vitium quod de virtutis gloria nascitur sollicitus declinat. Sonare enim clangorem tubae reputaret, si fortasse propter aliud quod prave suboritur alia agere recta metueret. Quia ergo ad agenda fortia ante insonantia tentamenta non trepidat, in fervore suo positus clangorem tubae minime formidat. Saepe autem dum prosperari se virtutibus conspicit, ne ipsa illum virtutum prosperitas elevet, pulsari se tentationibus gaudet. Unde et apte subjungitur:

CAPUT XLIII

VERS. 25.---Ubi audierit buccinam, dicit Vah.

84. Quia multos diuturna pax inertes reddit, sancti tentari gaudent.---Multos enim pejus sua felicitas stravit, multos diuturna pax inertes reddidit; eoque illos inopinatus hostis gravius perculit, quo longo quietis usu negligentes invenit. Unde sancti viri cum multa se proficere virtutum prosperitate considerant, quodam dispensationis supernae moderamine exerceri se etiam tentationibus exsultant, quia tanto robustius acceptam virtutum gloriam custodiunt, quanto tentationis impulsu concussi infirmitatem suam humilius agnoscunt. Equus ergo, audita buccina, vah dicit, quia videlicet praeliator Dei, cum vim tentationis incumbere conspicit, utilitatem supernae dispensationis considerans, ex ipsa validius adversitate confidit. Cujus adversitatis certamina idcirco illum non superant, quia nunquam improvisa tentant.

Longe quippe praenotat ex unaquaque re, cujus vitii pugna succrescat. Unde et sequitur:

CAPUT XLIV

IBID.---Procul odoratur bellum.

85. Nulla eos improvisa tentant; unde nec superant. -- -Bellum namque procul odorari est ex causis praecedentibus quae vitiorum pugnae subsequantur agnoscere. Quia enim, sicut jam saepe dictum est, odore res non visa cognoscitur, bellum procul odorari est, sicut flatu narium, sic provisione cogitationum, nequitias latentes indagare. De quo odoratu Dominus recte in Ecclesiae suae laudibus dicit: Nasus tuus sicut turris, quae est in Libano (Cant. VII, 4). Per nasum quoque odores fetoresque discernimus. Et quid per nasum, nisi sanctorum provida discretio designatur? Turris vero speculationis in altum ponitur, ut hostis veniens longe videatur. Recte ergo nasus Ecclesiae turri in Libano similis dicitur, quia sanctorum provida discretio dum sollicite circumquaque conspicit in altum posita, priusquam veniat culpa deprehendit, eamque quo vigilanter praenotat, eo fortiter declinat. Hinc Habacuc ait: Super custodiam meam stabo (Habac. II, 1). Hinc uniuscujusque electi animam Jeremias admonens, dicit: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines (Jerem. XXXI, 21). Speculam quippe sibi statuere est ventura vitiorum certamina ex alta consideratione praenoscere. Sibique electi mens amaritudines ponit, quando et in virtutum pace constituta, dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere non consentit.

86. Primo curandum ne mala faciamus, secundo ne bona incaute. Plerumque ex bonis mala nascuntur.---Primo autem ne mala quaelibet, secundo vero loco considerat ne bona incaute faciat; et postquam prava subegerit, ipsa etiam sibi subjicere recta contendit, ne si mentis

dominium transeant, in elationis culpam vertantur. Quia enim, sicut superius dictum est, plerumque ex bonis per incuriae vitium mala nascuntur, vigilanti studio contemplatur quomodo ex doctrina arrogantia, ex justitia crudelitas, ex pietate remissio, ex zelo ira, ex mansuetudine torpor oriatur. Cumque bona haec agit, quod hi contra se hostes per haec exsurgere valeant conspicit. Nam cum adipiscendis doctrinae studiis elaborat, mentem sollicite contra certamen arrogantiae praeparat. Cum culpas delinquentium juste ulcisci desiderat, sagacissime evitat ne modum justitiae crudelitas vindictae transcendat. Cum pietate frenare se nititur, solerter prospicit ne qua disciplinae dissolutione vincatur. Cum se recti zeli stimulis excitat, summopere providet ne plus quam necesse est irae se flamma succendat. Cum magna mansuetudinis tranquillitate se temperat, vigilanter observat ne torpore frigescat. Quia ergo spiritalis militis cogitatione omne vitium prius quam subrepere possit aspicitur, recte de equo Dei dicitur: Procul odoratur bellum. Perpendit etiam quae turba iniquitatum proruat, si mala ad se ingredi vel pauca permittat. Unde et sequitur:

CAPUT XLV

IBID.---Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

87. Exercitus diaboli dux superbia, cujus soboles, septem principalia vitia.---Tentantia quippe vitia, quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae omnes pari accessu cor occupant. Sed dum majores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores et innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit. Quos videlicet duces exercitus

sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua, Scriptura attestante, dicitur: Initium omnis peccati est superbia (Eccli. X, 15). Primae autem ejus soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium spiritu septiformis gratiae plenus venit.

88. Singula vitia capitalia suum habent exercitum.--- Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. Nam de inani gloria inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversus proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur. Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt, quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Ex quibus videlicet septem quinque spiritalia, duoque carnalia sunt.

89. Unumquodque vitium oritur ex altero.---Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut

non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat tabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur; et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo addicendo confundit: et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit; et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, id est ventris ingluvies et luxuria, supersunt. Sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnexa videantur. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur.

90. Fallacia argumenta, quibus capitalia vitia mentem decipere moliuntur.---Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare, quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se inserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt. Inanis namque gloria devictum cor quasi ex ratione solet exhortati, cum dicit: Debes majora appetere, ut quo potestate valueris multos excedere, eo etiam valeas et multis prodesse. Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: In quo illo vel illo minor es? cur ergo eis vel aequalis, vel superior non es? Quanta vales quae illi non valent? Non ergo tibi aut superiores esse, aut etiam aequales debent. Ira etiam devictum cor

quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quae erga te aguntur aequanimiter ferri non possunt, imo haec patienter tolerare peccatum est, quia etsi non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Tristitia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Perpende cum quo moerore omnes intuendi sunt qui in tanto contra te amaritudinis felle vertuntur. Avaritia quoque devictum animum quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Valde sine culpa est, quod quaedam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis sed egere pertimescis; et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Ad esum Deus omnia munda condidit, et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? Luxuria quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset (Genes. I, 27). Haec est ducum exhortatio, quae dum incaute ad secretum cordis admittitur, familiarius iniqua persuadet. Quam videlicet exercitus ululans sequitur, quia infelix anima semel a principalibus vitiis capta, dum multiplicatis iniquitatibus in insaniam vertitur, ferali jam immanitate vastatur.

91. Quid, ne vitia noceant, agendum.---Sed miles Dei, quia solerter praevidere vitiorum certamina nititur, bellum procul odoratur, quia mala praeeuntia, quid menti persuadere valeant, dum cogitatione sollicita respicit, exhortationem ducum naris sagacitate deprehendit. Et quia a longe praesciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit.

Igitur quia vel praedicatorem Dei, vel quemlibet spiritalis certaminis militem descriptum equi narratione cognovimus, nunc eumdem iterum in avis significatione videamus, ut qui per equum didicimus ejus fortitudinem, etiam per avem discamus illius contemplationem. Quia enim per descriptam equi magnitudinem audivimus quantum contra certamina vitiorum vir sanctus per patientiam tolerat, nunc per avium speciem cognoscamus quantum per contemplationem volat. Sequitur:

CAPUT XLVI

VERS. 26.---Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad Austrum?

92. Gratia Dei veterem hominem exspoliamus. De accipitre quaedam notatu digna.---Quia per annos singulos pennam veterem accipiter nova nascente projiciat, ac sine intermissione plumescat, pene nullus ignorat. Non autem hic illud plumae tempus dicitur, quo in nido vestitur, quia tunc nimirum adhuc videlicet pullus ad Austrum alas expandere non valet, sed illa annua pluma describitur, quae laxata veteri penna renovatur. Et quidem domesticis accipitribus quo melius plumescere debeant humida ac tepentia loca requiruntur. Agrestibus vero moris est ut flante Austro alas expandant, quatenus eorum membra ad laxandam pennam veterem venti tepore concalescant. Cum vero ventus deest, alis contra radios solis extensis atque percussis, tepentem sibi auram faciunt, sicque apertis poris vel veteres exsiliunt, vel novae succrescunt. Quid est ergo accipitrem in Austro plumescere, nisi quod unusquisque sanctorum tactus flatu sancti Spiritus concalescit, et, usum vetustae conversationis abjiciens, novi hominis formam sumit? Quod Paulus admonet, dicens: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Coloss. III, 9). Et rursum: Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in

diem (II Cor. IV, 16). Vetustam autem pennam projicere est inveterata studia dolosae actionis amittere, et novam pennam sumere est mitem ac simplicem bene vivendo sensum tenere. Penna namque veteris conversationis gravat, et pluma novae immutationis sublevat, ut ad volatum tanto leviorem quanto noviorem reddat.

93. Ad hanc renovationem necessaria confessio.---Et bene ait: Expandit alas suas ad Austrum. Alas quippe nostras ad Austrum expandere est per adventum sancti Spiritus nostras confitendo cogitationes aperire, ut jam non libeat defendendo nos tegere, sed accusando publicare. Tunc ergo accipiter plumescit, cum ad Austrum alas expanderit, quia tunc unusquisque se virtutum pennis induit, cum sancto Spiritui cogitationes suas confitendo substernit. Qui enim vetera fatendo non detegit, novae vitae opera minime producit, qui nescit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat. Ipsa namque compunctionis vis poros cordis aperit, et plumas virtutum fundit; cumque se studiose mens de pigra vetustate redarguit, alacri novitate juvenescit. Dicatur ergo beato Job: Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? id est, Nunquid cuilibet electo tu intelligentiam contulisti, ut flante sancto Spiritu, cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abjiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat? Ut hinc videlicet colligat quia vigilantiam sensus in semetipso ex se non habet, qui hanc ex se conferre aliis nequaquam valet. Potest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari, ac si beato Job aperte diceretur: Futuras virtutum plumas in gentilitate respice, et vetustas superbiae pennas amitte. Sequitur:

CAPUT XLVII

VERS. 27.---Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi?

94. Quid aquilae nomine Scriptura sacra significet. Insidiatores spiritus, potestatem terrenam, subtilem sanctorum intelligentiam, vel Christi ascensionem.--- In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando vero vel subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur.

Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Jeremia attestante, qui ait: Velociores sunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV, 19). Persecutores enim nostri aquilis coeli velociores sunt, cum tanta contra nos maligni homines faciunt, ut ipsas etiam aereas potestates inventionibus malitiae praeire videantur.

Aquilae etiam vocabulo potestas terrena figuratur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit (Ezech. XVII, 3). Qua videlicet aquila quis alius quam Nabuchodonosor rex Babyloniae designatur? Quae pro immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum longo membrorum ductu, pro multis vero divitiis plena plumis, pro innumera autem terrenae gloriae compositione plena varietate describitur. Qui venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit, quia Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus, quasi medullam cedri abstulit; et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium ejus evulsit.

Subtilem sanctorum intelligentiam, vel Christi ascensionem. Aquila fixis oculis solem intuetur.---Aquilae vocabulo vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus dominicae ascensionis exprimitur. Unde idem propheta dum sub animalium specie evangelistas quatuor se

vidisse describeret (Ezech. X, 1), in eis sibi hominis, leonis, bovis, et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum procul dubio animal Joannem per aquilam designans, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria Verbum videndo penetravit. Cui nimirum propheticae sententiae ipse quoque Joannes in revelatione sua de semetipso non dissonat, dicens: Animal primum simile leoni, secundum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem quasi hominis, quartum animal simile aquilae volanti (Apoc. IV, 7). Et quamvis singula ad unumquemque evangelistam recte conveniant, dum alius humanae nativitatis ordinem, alius per mundi sacrificii mactationem, quasi vituli mortem, alius potestatis fortitudinem quasi leonis clamorem insinuat, alius nativitatem Verbi intuens, quasi ortum solem aquila aspectat, possunt tamen haec quatuor animalia ipsum suum caput, cujus sunt membra, signare. Ipse namque et homo est, quia naturam nostram veraciter suscepit, et vitulus, quia pro nobis patienter occubuit; et leo, quia per divinitatis fortitudinem susceptae mortis vinculum rupit; et ad extremum aquila, quia ad coelum, de quo venerat, rediit. Homo ergo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo vocatus est. Sed hoc loco aquilae nomine subtilis sanctorum intelligentia et sublimis eorum contemplatio figuratur. Cunctarum quippe avium visum acies aquilae superat, ita ut solis radius fixos in se ejus oculos nulla lucis suae coruscatione reverberans claudat. Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum jussionibus divinis obtemperans, in supernis suspenditur fidelium vita. Quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia desideria terrena despiciens, spe jam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abjecta et infima conversatione non construit. Hinc est quod Cinaeo Balaam prophetante dicitur: Robustum quidem est habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum (Num. XXIV, 21). Cinaeus namque possessor interpretatur. Et qui sunt qui praesentia possident, nisi hi

qui ingenio sapientiae saecularis callent? Qui in hoc veraciter robustum sibi habitaculum construunt, si per humilitatem parvuli apud semetipsos facti, in Christi sublimitate nutriantur; si semetipsos infirmos sentiant, et in excelsa humilitate cogniti Redemptoris fovendam mentis fiduciam ponant; si ima non appetant, si omne quod praeterit cordis volatu transcendant.

95. Paulus aquilae similis.---Videamus aquilam nidum spei sibi in arduis construentem. Ait: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Et rursum: Qui conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). In arduis habet nidum, quia profecto in supernis figit consilium. Non vult mentem in ima dejicere, non vult per abjectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se consedere Christo in coelestibus testaretur. Sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat.

96. Electi terrena omnia despiciunt.---Hoc namque esse speciale specimen electorum solet, quod sic sciunt praesentis vitae iter carpere, ut per spei certitudinem noverint jam se ad alta pervenisse, quatenus cuncta quae praeterfluunt sub se esse videant, atque omne quod in hoc mundo eminet amore aeternitatis calcent. Hinc est enim quod sequenti se animae per prophetam Dominus dicit: Sustollam te super altitudines terrae (Isai. LVIII, 14). Quasi quaedam namque inferiora terrae sunt, damna, contumeliae, egestas, abjectio, quae ipsi quoque amatores saeculi dum per latae viae planitiem ambulant, vitando calcare non cessant. Altitudines autem terrae sunt, lucra rerum, blandimenta subditorum, divitiarum abundantia, honor, et sublimitas dignitatum; quae quisquis per ima adhuc desideria incedit, eo ipso alta aestimat, quo magna putat. At si semel cor in coelestibus figitur, mox quam abjecta sint cernitur quae alta videbantur. Nam sicut qui in montem conscendit eo

paulisper caetera subterjacentia despicit, quo ad altiora gressum amplius tendit, ita qui in summis intentionem figere nititur, dum annisu ipso nullam praesentis vitae gloriam esse deprehendit, super terrae altitudines elevatur; et quod prius in imis desideriis positus super se credidit, post ascendendo proficiens sibi subesse cognoscit. Quae ergo illic Dominus facturum se esse pollicetur, dicens: Sustollam te super altitudines terrae (Ibid.), haec apud beatum Job solum sese facere posse testatur, dicens: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et ponet in arduis nidum sibi? Ac si diceret: Ut ad meum, qui quod exterius praecipio hoc intrinsecus gratia occultae largitatis inspiro. Sequitur:

CAPUT XLVIII

VERS. 28.---In petris manet.

97. In petris, hoc est in sanctorum patrum celsitudine et constantia nidum ponunt.---In sacro eloquio cum singulari numero petra nominatur quis alius quam Christus accipitur? Paulo attestante, qui ait: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Cum vero petrae pluraliter appellantur, membra ejus, videlicet sancti viri, qui illius robore solidati sunt exprimuntur. Quos nimirum Petrus apostolus lapides vocat, dicens: Vos tanquam lapides vivi, coaedificamini domus spiritales (I Pet. II, 5). Ista itaque aquila, quae ad veri solis radios cordis oculos erexit, in petris manere dicitur, quia in dictis antiquorum et fortium patrum mentis statione collocatur. Eorum quippe vitam quos in via Dei praeisse conspicit ad memoriam reducit, atque in celsitudine illorum fortitudinis studendo nidum sibi construit sanctae meditationis. Cumque eorum acta dictaque tacite cogitat, cum praesentis vitae gloriam in comparatione aeternae excellentiae quam sit abjecta considerat, quasi sub se esse ima terrarum in petris residens observat.

98. Petrarum nomine coeli potestates designantur.--- Possunt etiam petrae sublimes virtutum coelestium potestates intelligi, quas non jam quasi more arborum huc atque illuc ventus nostrae mutabilitatis inclinat, quia velut petrae in arduis sitae ab omni motu mutabilitatis alienae sunt, et ad soliditatem fixae celsitudinis ipsa cui inhaerent aeternitate duruerunt. Vir itaque sanctus, cum terrena despicit, more se aquilae ab altiora suspendit, et per contemplationis spiritum sublevatus perennem angelorum gloriam praestolatur, atque in hoc mundo hospes, illa appetendo quae aspicit, jam in sublimibus figitur. Recte ergo dicitur: In petris manet, id est intentione cordis inter illas coelestes virtutes residet, quae et per aeternitatis suae fortitudinem tanta jam soliditate fixae sunt, ut in nullo culpae latere mutabilitatis varietate flectantur. Unde et apte sequitur:

CAPUT XLIX

IBID.---Et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.

99. In Christo restaurata sunt omnia, quae in coelis et quae in terris.---Qui enim sunt alii praerupti silices, nisi illi fortissimi angelorum chori, qui quamvis non integri, sed tamen in proprio statu fixi, cadente cum suis angelis diabolo remanserunt? Praerupti enim sunt, quia pars eorum cecidit, pars remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem praerupti. Hanc praeruptionem restituere Mediator venit ut redempto humano genere illa angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc praeruptionem de Patre dicitur: Proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt in ipso (Ephes. I, 9, 10). In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea quae in

coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt. Quod vero ait: Inaccessis rupibus, nimirum qui praerupti silices, ipsi sunt inaccessae rupes. Cordi enim peccatorum hominum valde inaccessa est claritas angelorum, quia quo ad pulchra corporalia cecidit, eo a spiritali specie oculos clausit. Sed quisquis ita contemplatione rapitur, ut per divinam gratiam sublevatus, intentionem suam jam angelorum choris interserat, et fixus in sublimibus, ab omni se infima actione suspendat, non ei sufficit gloriam angelicae claritatis aspicere, nisi eum etiam qui est super angelos valeat videre. Sola namque ejus visio vera mentis nostrae refectio est. Unde cum dixisset hanc aquilam in petris manere, et in praeruptis silicibus atque inaccessis rupibus commorari, illico subdidit:

CAPUT L

VERS. 29.---Inde contemplatur escam.

100. Dei visio mentis nostrae cibus.---Id est, ex illis choris angelicis tendit oculum mentis ad contemplandam gloriam supernae majestatis, qua non visa adhuc esurit, qua tandem visa satiatur. Scriptum quippe est: Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur (Isai. 53, 11). Et rursum: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Quis vero mentis nostrae cibus sit, indicatur aperte cum dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid., 8). Et quia, interpositione corruptibilis carnis gravati, Deum sicut est videre non possumus, recte subjungitur:

CAPUT LI

IBID.---Oculi ejus de longe prospiciunt.

101. Deum hic, nonnisi de longe prospicimus.--- Quantumlibet enim in hac vita positus quisque profecerit,

necdum Deum per speciem, sed per aenigma et speculum videt. E vicino autem cum respicimus, verius cernimus; cum vero longius aciem tendimus, sub incerto visu caligamus. Quia igitur sancti viri in altam se contemplationem erigunt, et tamen Deum, sicut est, videre non possunt, bene de hac aquila dicitur: Oculi ejus de longe prospiciunt. Ac si diceret: Intentionis aciem fortiter tendunt, sed necdum propinquum aspiciunt, cujus claritatis magnitudinem penetrare nequaquam possunt. A luce enim incorruptibili caligo nos nostrae corruptionis obscurat; cumque et videri aliquatenus potest, et tamen videri lux ipsa, sicut est, non potest, quam longe sit indicat. Quam si mens utcunque non cerneret, nec quia longe esset videret. Si autem perfecte jam cerneret, profecto hanc quasi per caliginem non videret. Igitur quia nec omnino cernitur, nec rursum omnino non cernitur, recte dictum est, quia a longe Deus videtur.

102. Isaiae hac de re testimonium. Activae vitae gradibus ad contemplationis culmen ascenditur.---Libet ad medium Isaiae verba deducere, atque haec et illa quam uno spiritu proferantur indicare. Qui cum activae vitae virtutes exprimeret, dicens: Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum (Isai. XXXIII, 15), illico ab ejusdem activae vitae gradibus ad quae contemplationis culmina ascendatur adjunxit, dicens: Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe (Ibid., 16). In excelsis namque habitare est cor in coelestibus ponere. Et munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum fortium patrum praecepta et exempla respicimus atque ab infima cogitatione separamur. Munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum mente choris castrisque coelestibus jungimur, et insidiantes malignos spiritus stantes in arce

cordis quasi subterpositos expugnamus. Tunc nobis etiam panis datur, quia in supernis erecta intentio, aeternitatis contemplatione reficitur. Aquae enim nostrae fideles sunt, quia doctrina Dei quod hic per spem promittit, hoc illic in munere exhibet. Sapientia namque hujus mundi infidelis est, quia mansura post mortem non est. Aquae nostrae fideles sunt, quia verba vitae quod ante mortem insinuant, hoc etiam post mortem demonstrant. Regem in decore suo oculi nostri conspiciunt, quia Redemptor noster in judicio et a reprobis homo videbitur, sed ad divinitatis ejus intuendam celsitudinem soli qui electi sunt sublevantur. Quasi enim quamdam foeditatem Regis videre est solam servilem formam in qua ab iniquis despectus est cernere. Sed ab electis in decore suo Rex cernitur, quia ultra semetipsos rapti, in ipso divinitatis fulgore oculos cordis figunt. Et quia quandiu in hac vita sunt, illam viventium patriam, sicut est, videre non possunt, recte adjungitur: Cernent terram de longe (Ibid., 17). Quod ergo hic ait: Elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi, hoc illic dicitur: In excelsis habitabit. Quod hic dicitur: In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus, hoc illic subjicitur: Munimenta saxorum sublimitas ejus. Quod rursus hic subinfertur: Inde contemplatur escam, hoc illic quoque subditur: Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt, Regem in decore suo videbunt oculi ejus. Et quod hic subjungitur: Oculi ejus de longe prospiciunt, hoc illic apte subjicitur: Cernent terram de longe.

103. Paulus quam sublimis aquila.---Consideremus quam sublimis aquila fuerit Paulus, qui usque ad tertium coelum volavit (II Cor. XII, 2), sed tamen in hac vita positus e longinquo adhuc Deum prospicit, qui ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et rursum: Ego me non arbitror comprehendisse (Philip. III, 13). Sed quamvis aeterna valde minus quam sunt ipse conspiciat, quamvis ea se cognoscere perfecte non posse cognoscat, infirmis

tamen auditoribus ea ipsa infundere praedicando non potest, quae videre saltem per speculum et imaginem potest. De semetipso quippe tanquam de alio loquitur, dicens: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Interna ergo quamvis minima et extrema videantur, fortibus tamen praedicatoribus summa sunt, infirmis vero auditoribus incapabilia. Unde et praedicatores sancti, cum auditores suos divinitatis verbum capere non posse conspiciunt, ad sola incarnationis dominicae verba descendunt. Unde bene hic, dum sublevata in arduis aquila longe videre dicitur, illico subinfertur:

CAPUT LII

VERS. 30.---Pulli ejus lambunt sanguinem.

104. Passionis Christi meditatione pasci debemus.--- Ac si aperte diceretur: Ipsa quidem divinitatis contemplatione pascitur, sed quia auditores ejus divinitatis percipere arcana nequaquam possunt, cognito crucifixi Domini cruore satiantur. Sanguinem namque lambere est passionis Dominicae infirma venerari. Hinc est quod idem Paulus, qui, sicut paulo ante jam diximus, ad tertii coeli secreta volaverat, discipulis dicebat: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ac si aperte haec aquila diceret: Ego quidem escam meam divinitatis ejus potentiam de longe prospicio, sed vobis adhuc parvulis incarnationis ejus tantummodo lambendum sanguinem trado. Nam qui per praedicationem suam tacita divinitatis celsitudine, infirmos auditores de solo cruore crucis edocet, quid aliud quam sanguinem pullis praebet? Quia vero uniuscujusque sancti praedicatoris anima corruptione carnis exuta ad eum mox ducitur, qui pro nobis sponte sua in mortem cecidit, et de morte surrexit, apte de hac aquila subditur:

CAPUT LIII

BID.---Et ubicunque cadaver fuerit, statim adest.

105. Christus in coelis regnans electos ad se colligit. ---Cadaver quippe a casu dicitur. Et non immerito corpus Domini propter casum mortis cadaver vocatur. Quod autem hic de hac aquila dicitur: Ubicunque cadaver fuerit, statim adest (Matth. XXIV, 28), hoc de egredientibus animabus fieri Veritas spopondit, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Ac si aperte dicat: Qui coelesti sedi incarnatus Redemptor vester praesideo, electorum quoque animas cum carne solvero, ad coelestia sublevabo.

106. Omnis peccator cadaver; ad quod advolant aquilae, pii videlicet praedicatores peccatorum salutem esurientes. Haec volatus Pauli orbem peragrantis causa.-- -Sed hoc quod de hac aquila dicitur: Ubicunque fuerit cadaver statim adest, intelligi et aliter potest. Omnis enim qui in peccati mortem ceciderit, non inconvenienter poterit cadaver vocari. Quasi exanimis namque jacet, qui justitiae vivificantem spiritum non habet. Quia ergo sanctus quisque praedicator ubi peccatores esse considerat, illuc anxie pervolat, ut in peccati morte jacentibus lucem vivificationis ostendat, bene de hac aquila dicitur: Ubicunque cadaver fuerit, statim adest. Id est, illuc tendit, ubi utilitatem praedicationis prospicit, ut ex eo quod jam spiritaliter vivit, aliis in morte sua jacentibus prosit, quos corripiendo quasi edit, sed ab iniquitate ad innocentiam permutando in sua membra quasi edendo convertit. Ecce ipse, quem ad testimonium jam saepe deduximus, Paulus cum nunc Judaeam, nunc Corinthum, nunc Ephesum, nunc Romam, nunc Hispanias peteret, ut in peccati morte jacentibus, aeternae vitae gratiam nuntiaret, quid se aliud quam esse aquilam demonstrabat; quae velociter omnia transvolans, ubicunque jacens cadaver quaerebat, ut dum voluntatem

Dei lucratis peccatoribus faceret, quasi escam suam in cadavere reperiret? Esca quippe justorum est conversio perversorum, de qua dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). Auditis itaque tot sanctorum virtutibus, beatus Job obstupuisse intelligitur, et sub admirationis terrore siluisse. Nam sequitur:

CAPUT LIV

VERS. 31, 32.---Adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Nunquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum debet et respondere illi.

107. Pia et moderata Dei ad Job increpatio.---Vir sanctus tanta hac districtione flagelli non aestimavit augeri sibi merita, sed vitia resecari. Quae quia in se nulla cognovit, percussum injuste se credidit, et percutientem prorsus arguere est de percussione murmurare. Considerans autem Dominus quod ea quae protulit non ex tumore superbiae, sed ex qualitate collegerat vitae, pie illum increpat dicens: Nunquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum debet et respondere illi. Ac si apertius diceret: Qui tanta de tua actione locutus es, cur audita sanctorum vita siluisti? Me enim fuit arguere, de percussione mea an fuerit justa dubitare. Et bona quidem tua veraciter protulisti, sed haec quo tenderent flagella nescisti, quia etsi non habes jam quod corrigas, habes adhuc tamen quo crescas. In quantam vero virtutis arcem quam plurimos sublevem, me ecce narrante cognovisti. Ipse considerabas tuam, sed aliorum celsitudinem nesciebas. Auditis igitur aliorum virtutibus, si quid vales, responde de tuis. Scimus autem quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui, cum recta agit, considerare meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio sua opera illustrat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta

foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18), ut dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloriam, quae ei de singularitate surgere poterat, evitare posset. Beatus itaque Job nihil perverse egisse reprehenditur, sed de aliorum etiam bene gestis docetur, ut dum se aequales et alios habere considerat, ei qui singulariter summus est, se humiliter subdat.

LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS. Duobus ultimis versiculis capitis XXXIX explicatis, quatuor supra decem priores cap. XL exponuntur; multaque tum de infinita Dei potentia, tum de Satanae noxiis in homines consiliis docentur.

CAPUT PRIMUM

1. Sancti, unde digniores efficiuntur, inde sibi magis videntur indigni.---Sancti viri quo apud Deum altius virtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos se esse deprehendunt, quia dum proximi luci fiunt, quidquid eos in seipsis latebat inveniunt; et tanto magis foris sibi deformes apparent, quanto nimis pulchrum est quod intus vident. Unusquisque enim sibi, dum tactu veri luminis illustratur, ostenditur; et unde agnoscit quid est justitia, inde eruditur, ut videat quid est culpa. Hinc est quod saepe mens nostra quamvis frigida in conversationis humanae actione torpescat, quamvis in quibusdam delinquat et nesciat, quamvis peccata quaedam quasi nulla perpendat; cum tamen ad appetenda sublimia orationis compunctione se erigit, ipso suae compunctionis oculo excitata ad circumspiciendam se post fletum vigilantior redit. Nam cum neglectam se deserit, et noxio

tepore torpescit, vel otiosa verba, vel inutiles cogitationes minoris esse reatus omnimodo credit. At si, igne compunctionis incalescens, a tepore suo, tacta subito afflatu contemplationis, evigilet, illa quae levia paulo ante credidit mox ut gravia ac mortifera perhorrescit. Cuncta enim vel in minimis noxia, quasi atrocissima refugit, quia videlicet per conceptionem spiritus gravida, introire ad se jam inania nulla permittit. Ex eo enim quod intus conspicit, quam sint horrenda haec quae exterius perstrepunt sentit; et quanto amplius sublevata profecerit, tanto magis refugit infima, in quibus prostrata defecit. Nihil quippe eam nisi id quod interius viderat pascit; atque eo gravius tolerat quidquid se ei extrinsecus ingerit, quo illud non est quod intrinsecus vidit, sed ex his interioribus quae raptim videre potuit, ad exteriora quae tolerat judicandi regulam sumit. Super se enim rapitur dum sublimia contemplatur; et semetipsam jam liberius excedendo conspiciens, quidquid ei ex seipsa sub seipsa remanet, subtilius comprehendit. Ex qua re miro modo agitur, ut, sicut superius dictum est, unde dignior efficitur, inde sibimet indigna videatur, et tunc rectitudini se longe esse sentiat, cum appropinquat. Unde Salomon ait: Cuncta tentavi in sapientia, et dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me (Eccle. VII, 24). Quaesita enim sapientia longe recedere dicitur, quia appropinquanti altior videtur. Qui vero hanc nequaquam quaerunt, tanto se ei propinquos aestimant, quanto et ejus rectitudinis regulam ignorant, quia siti in tenebris mirari lucis claritatem nesciunt, quam nunquam viderunt; cumque in formam ejus pulchritudinis non tenduntur, in semetipsis libenter quotidie deformiores fiunt. Nam quisquis ejus radiis tangitur, sua illi manifestius tortitudo monstratur; et eo verius invenit quantum flectatur in vitio, quo, sagacius summa considerans, conspicit quantum distat a recto. Unde beatus Job humanum genus virtutibus transiens, amicos loquendo superavit; sed loquente Deo, sublimius eruditus, semetipsum cognoscendo reticuit. Illos namque injuste loquentes subdidit, sed ad verba locutionis

intimae reum se juste cognovit. Et quidem cur flagellatus sit nescit, sed tamen cur flagella veneratus non sit, silendo redarguit. Divina enim judicia cum nesciuntur, non audaci sermone discutienda sunt, sed formidoloso silentio veneranda, quia et cum causas rerum conditor in flagello non aperit, eo justas indicat, quo se eas facere qui summe justus est demonstrat. Vir ergo sanctus, et prius de locutione, et post de silentio reprehensus, quid de semetipso sentiat innotescat. Ait enim:

CAPUT II

CAP. XXXIX, VERS. 34.---Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?

2. De verbo otioso ne sancti quidem excusari possunt. Sed linguae culpas vitae meritis tegere curant.--- Ac si dicat: Sermonem meum defenderem, si hunc cum rationis pondere protulissem. At postquam lingua levitate usa convincitur, quid restat nisi ut conticendo refrenetur? Sequitur:

IBID.---Manum meam ponam super os meum.

Usu sacri eloquii in manu operatio, in ore locutio solet intelligi. Manum ergo super os ponere est virtute boni operis culpas tegere incautae locutionis. Quis vero inveniri potest qui, quamlibet perfectus sit, de otioso tamen sermone non peccet? Jacobo attestante, qui ait: Nolite plures magistri fieri, in multis enim offendimus omnes (Jacob. III, 1). Et rursum: Linguam nullus hominum domare potest (Ibid. 8). Cujus culpas redarguens per semetipsam Veritas, dicit: Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Sed sancti viri ante Dei oculos student culpas linguae tegere meritis vitae, student bonorum operum pondere premere immoderata verborum. Unde in sancta Ecclesia manus

super os ponitur, dum in electis ejus quotidie otiosae locutionis vitium bonae actionis virtute operitur. Scriptum namque est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Sed rursum cum scriptum sit: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13), quomodo tegi possunt quae ejus oculis cui cuncta nuda sunt abscondi nequaquam possunt? Sed quia hoc quod tegimus, inferius ponimus, atque hoc unde tegimus nimirum superducimus, ut quod est subterpositum tegamus, tegere peccata dicimur quae quasi subterponimus dum abdicamus, eisque aliud superducimus, dum bonae actionis opus ad hoc post eligimus ut praeferamus. Qui ergo priora mala deserit, et bona posterius facit, per hoc quod addit, transactam nequitiam tegit, cui boni operis merita superducit. Beatus igitur Job sanctae Ecclesiae typum tenens, et in verbis suis sua allegans, nostra designans, dicat ex se, dicat ex nobis: Manum meam ponam super os meum; id est, hoc quod districto judici de sermone meo in me displicuisse considero, ante ejus oculos sub velamine recti operis abscondo. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 35.---Unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam.

3. Job Deo increpanti humiliter se peccasse confitetur.---Si transacta beati Job verba discutimus, nihil eum nequiter dixisse reperimus. Si vero dicta ejus, quae cum veritate ac libertate prolata sunt, in aliquod superbiae vitium flectimus, duo jam solummodo non erunt, quia multa erunt. Sed quia loqui nostrum est hominibus occultum sensum verbis aperire, loqui vero nostrum ad divinas aures est motum mentis etiam expressione actionis ostendere, beatus Job ad libram se subtilissimi examinis pensans, locutione sua secundo se deliquisse confitetur. Unum enim loqui illicite est res

flagello dignas agere, aliud loqui est etiam de flagello murmurare. Qui ergo ante increpationem dominicam in omni opere hominibus praelatus fuit ipsa in altum increpatione proficiens, et minus se rectum prius in opere, et minus se patientem post in verbere agnovit. Unde semetipsum redarguit, dicens: Unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Ac si dicat: Rectum me quidem inter homines credidi: sed, te loquente, et ante flagella pravum, et post flagella me rigidum inveni. Quibus ultra non addam, quia jam quanto nunc te loquentem subtilius intelligo, tanto meipsum humilius investigo.

4. Poenitentiae objectum sunt bona neglecta, et mala perpetrata. Activa vita multorum est, contemplativa paucorum.---Et quia beatus Job sanctae Ecclesiae typum tenet, possunt electis omnibus haec ejus verba congruere, qui cognoscentes Dominum, in uno et alio deliquisse se sentiunt, quia se intelligunt vel in cogitatione et opere, vel in Dei ac proximi neglecta dilectione peccasse. Quibus se promittunt ultra nil addere, quia per conversionis gratiam curant poenitendo quotidie etiam transacta purgare. Per hoc tamen quod beatus Job de duobus se poenitendo redarguit, liquido ostendit quod peccator omnis in poenitentia duplicem habere gemitum debet, nimirum quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit fecit. Hinc est enim quod per S. Moysen de eo qui juramentum protulit, ut vel male quid vel benefaceret, et hoc ipsum oblivione transcendit, dicitur: Offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus. Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum, unum pro peccato, et alterum in holocaustum (Levit. v. 6, 7, 8). Juramentum namque proferre est voto nos divinae servitutis alligare. Et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere juramus.

Sed quia nullus in hac vita ita perfectus est, ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantulumcunque pia vota non peccet, pro peccato agna offerri de gregibus sive capra praecipitur. Quid enim per agnam nisi activae vitae innocentia, quid per capram, quae in summis saepe extremisque rupibus pendens pascitur, nisi contemplativa vita signatur? Qui ergo se conspicit promissa ac proposita non implesse, ad sacrificium Dei sese studiosius debet vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu contemplationis accingere. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedium poenitentis adjungitur, ut duo pulli columbarum, vel duo turtures offerantur. Scimus quia columbarum pulli vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur, ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus? Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes, igne doloris ardemus. Quia igitur duplex in poenitentia gemitus debetur, beatus Job divinae vocis increpatione proficiens, atque in sua reprehensione succrescens, dixisse se unum et alterum poenitens fatetur, ac si aperte dicat: Et erga bona per negligentiam torpui, et ad mala per audaciam prorupi:

CAP. XL, VERS. 1, 2.---Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te, et indica mihi.

Quid sit Dominum de turbine respondere, quid beatum Job lumbos accingere, quid interrogare Dei, quid hominis indicare, primo jam Domini sermone tractatum est (Sup. lib. XXVIII, n. 1 et seq.). Quia ergo lectoris taedio parcimus, curamus summopere ne dicta replicemus. Sequitur:

CAPUT IV

VERS. 3.---Nunquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

5. Job juste correptus, ut occultis Dei judiciis etiam nesciens subderetur.---Quisquis contra Domini flagella semetipsum defendere nititur, flagellantis judicium evacuare conatur. Nam cum culpa sua feriri se denegat, quid aliud quam injustitiam ferientis accusat? Beatum itaque Job non idcirco flagella coelestia percusserunt, ut in eo culpas exstinguerent, sed potius ut merita augerent, quatenus qui tranquillitatis tempore in tanta sanctitate claruerat, et ex percussione patesceret quae in eo etiam patientiae virtus latebat. Qui quidem culpam suam inter flagella non inveniens, nec tamen flagella eadem causam sibi esse augendi meriti deprehendens, injuste se feriri credidit, cum quid in se debuisset corrigi non invenit. Sed ne ipsa innocentia in tumorem elationis infletur, divina voce corripitur, et mens ejus ab iniquitate libera, sed verberibus pressa, ad judicia occulta revocatur, ut superna sententia, etsi non est cognita, non tamen credatur injusta; sed eo saltem justum credat omne quod patitur, quo nimirum constat quia Deo auctore patiatur. Magna enim satisfactio percussionis est voluntas justa conditoris. Quae cum injustum facere nihil solet, justa agnoscitur etiam si latet. Nam cum pro injustitiae peccato percutimur, si in percussione nostra divinae voluntati conjungimur, mox a nostra injustitia ipsa conjunctione liberamur. Quisquis enim jam percussionem tolerat, sed adhuc causas percussionis ignorat, si justum credens hoc

ipsum contra se judicium amplectitur, eo ipso ab injustitia sua jam correctus est, quo percussum se juste gratulatur. In vindicta enim sua Deo se socians, sese contra se erigit; et magna est jam justitia, quod voluntati judicis concordat in poena, cui discrepavit in culpa. Vir igitur sanctus, quia in nulla Deo culpa discrepaverat, quasi cum difficultate ei inter supplicia concordabat. Neque enim credidit quod flagella quae solent vitia exstinguere in illo sola merita augerent. Unde nunc juste corripitur, ut occultis judiciis et nesciens subderetur, eique dicitur: Nunquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me ut tu justificeris? Ac si aperte diceretur: Tua quidem bene acta consideras, sed mea occulta judicia ignoras. Si ergo ex tuis meritis contra mea flagella disputas, quid aliud quam me de injustitia addicere te justificando festinas? Sequitur:

CAPUT V

VERS. 4.---Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas.

6. Contemplata Dei sanctitate, ad humilitatem provocantur etiam sanctiores.---Quia humanum genus beatus Job meritis transcendebat, eum pius conditor et eruditor ad considerandam similitudinem suae magnitudinis provocat, ut cognita tanta dissimilitudine, in humilitate se premat.

7. Deus, etsi corporis expers, cum rebus corporeis comparatur. Anthropomorphitarum haeresis. Deo cur oculi et scapulae tribuantur. Recordari quo sensu dicitur. Quid Dei alae.---Sed cum in Deo vox et brachium dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In Anthropomorphitarum namque haeresim cadere est, eum qui incircumscripte implet et circumplectitur omnia intra corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens,

usque ad nostra se humiliat, atque ut alta insinuet, humilibus condescendit, quatenus parvulorum animus rebus cognitis enutritus, ad inquirenda exsurgat incognita, atque ab eo qui longe super ipsum est quaedam juxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Unde fit ut per Scripturam suam aliquando a corporibus hominum, aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit, sicut de eo propheta ad Israelitas dicit: Qui tetigit vos, tangit pupillam oculi ejus (Zach. II, 8). Et sicut de eo rursum speranti homini per Prophetam dicitur: In scapulis suis obumbrabit tibi (Psal. XC, 4). Constat nimirum quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat, sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus. Deus quod omnia videt, oculum habere perhibetur; quod vero nos tolerat, atque eo ipso quo tolerat servat, obumbrare nobis in scapulis dicitur. Ait enim: In scapulis suis obumbravit tibi. Ac si diceret peccatori homini, et post peccatum veniam deprecanti: Ea pietate Dominus te protegit, qua te pietate toleravit. Obumbrat enim in scapulis suis, quia dum portat, defendit. Aliquando vero a mentibus in se similitudinem trahit, sicut per prophetam ad Israel dicit: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam (Jerem. II, 2). Et rursum per sponsae comparationem loquens ait: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isai. XLIX, 15). Quis enim nesciat quia Dei memoria nec oblivione rumpitur, nec recordatione sarcitur? Sed dum aliqua deserens praetermittit, more mentium oblivisci dicitur; et cum post longum tempus quae voluerit visitat, nostrae mutabilitatis consuetudine recordatus vocatur. Quo enim pacto divinitatis ejus vim oblivio dissipat, cui ipsa quoque laudabilis memoria essentialiter non concordat? Nulla namque nisi aut praeterita, aut absentia recordantur. Quomodo ergo Deus praeteritorum reminiscitur, cum ipsa quae in semetipsis

praetereunt ejus nutui semper praesentia assistunt? Aut quomodo absentium recordatur, dum omne quod est per hoc illi praesto est, quod in ipso est? Quod si ei praesto non esset, omnino non esset; nam non existentia videndo creat, existentia videndo continet. Quidquid ergo creator non videt, essentia subsistendi caret. Aliquando autem ab avibus in illum similitudo trahitur, sicut per Moysen dicitur: Expandit alas suas, et assumpsit eos (Deut. XXXII, 11). Et propheta ait: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 9). Quia enim nos parvulos dum protegit nutrit, et non gravi atque onerosa, sed levi et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium super nos alas tendit. Aliquando etiam insensatis rebus, propter infirmitatem nostram alta condescensione se comparat, sicut per prophetam dicit: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno (Amos. II, 13). Quia enim fenum est vita carnalium, sicut scriptum est: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6), in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri fenum se portare testatur. Cui sub feni onere stridere est pondera et iniquitates peccantium cum querela tolerare. Cum ergo longe dissimiles in se similitudines trahat, solerter intuendum est quod quaedam talia aliquando dicantur in Deo propter effectum operis, aliquando autem ad indicandam ejus substantiam majestatis. Nam cum in Deo oculus, scapulae, pes atque alae nominantur, effectus quidem operationis ostenditur. Cum vero manus, brachium, dextera vel vox in Deo dicitur, per haec vocabula consubstantialis ei Filius demonstratur. Ipse quippe est et manus et dextera, de cujus ascensione per Moysen Pater loquitur, dicens: Tollam in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam (Deut. XXXII, 40). Ipse brachium, de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est. (Isai. LIII, 1)? Ipse vox, quia eum Pater gignendo dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et de quo scriptum est: In principio erat. Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).

Per hoc Verbum fecisse Patrem omnia David asserit, dicens: Dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Deum ergo brachium babere est operantem Filium gignere, voce tonare est consubstantialem sibi Filium mundo terribiliter demonstrare. Beato igitur Job cum dicit Dominus: Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas, mira dispensatione pietatis eum dum increpat exaltat, quia eum quem sua comparatione superat superiorem cunctis demonstrat. Cui in hac propositione subjungit:

CAPUT VI

VERS. 5.---Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

8. Angeli et Ecclesia, Dei decor et ornamentum sunt.- --Subaudis, ut ego. Ipse enim sibi circumdat decorem, de quo scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Ipse apud nos in sublime erigitur, cum nostris mentibus in natura sua esse impenetrabilis demonstratur. Ipse vero gloriosus est, qui dum seipso perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Ipse speciosis induitur vestibus, quia sanctorum angelorum choros, quos condidit, in usum sui decoris assumpsit, et velut quamdam vestem gloriosam sibi Ecclesiam exhibet non habentem rugam, aut maculam (Ephes. V, 27). Unde ei per prophetam dicitur: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII, 2). Hic quippe confessionem induit, illic decorem, quia quos hic per poenitentiam confitentes fecerit, illic fulgentes per decorem justitiae ostendet. Luce ergo sicut vestimento amictus est, quia sanctis omnibus, quibus dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), in illa aeterna gloria vestietur. Unde et per Evangelium dicitur, quia, transfigurato in monte Domino vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix (Matth. XVII, 2). In qua transfiguratione quid aliud quam resurrectionis ultimae gloria nuntiatur? In monte enim vestimenta ejus sicut nix facta sunt, quia in

supernae claritatis culmine sancti omnes ei luce justitiae fulgentes adhaerebunt. Sed quia speciosarum vestium nomine justos sibi quomodo adjungat insinuat, injustos etiam quomodo a se disjungat ostendit. Sequitur:

CAPUT VII

VERS. 6.---Disperge superbos in furore tuo.

9. Deus tranquille irascitur.---Subaudis ut ego, qui eos et tranquillitatis tempore unitos contra me tolero, et districtus quandoque veniens, in meo eos furore dispergo. Sed inter haec solerter intuendum est quod gravis perfidiae error admittitur, si fortasse quis aestimet quod in illa divinitatis substantia furor et tranquillitas varietur. Creator namque omnium eo summe immortalis est, quo creaturae more mutabilis non est. Hinc de illo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Hinc rursum scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Hinc propheta ait: Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini (Jerem. XXV, 38). Quod enim iram columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit. Columba namque valde simplex est animal; et quia in Deum nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut enim divinae districtionis vim imperturbabilem demonstraret, et iram dixit, et columbae, ac si apertius diceret: Districtum judicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus injustos punit. Unde et in extremo judicio, in semetipso incommutabilis manens, nulla vicissitudine ac mutabilitate variatur, sed tamen electis ac reprobis nequaquam sub specie ejusdem incommutabilitatis ostenditur, quia et tranquillus justis, et iratus apparebit injustis. Teste enim conscientia intra semetipsos deferunt, unde eorum mentes aeque unum respiciant, sed non aequaliter modificentur, quia et istis eum benignum ostendit anteacta justitia, et illis terribilem culpa.

Tous les livres