Moralia in Iob (page 23)
32. Innocentiae ornamentum est obedientia.--- Notandum vero est quod hoc loco cum inaure ovis, cum ove inauris offertur, quia nimirum innocuis mentibus ornamentum semper obedientiae jungitur; Domino attestante, qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 27). Beato igitur Job nemo inaurem sine ove, nemo ovem sine inaure obtulit, quia profecto Redemptori suo non obedit, qui innocens non est; et innocens esse non potest, qui obedire contemnit. Quia vero ipsa obedientia non servili metu sed charitatis affectu servanda est, non terrore poenae, sed amore justitiae, cuncti qui ad convivium veniunt, auream inaurem obtulisse perhibentur, ut videlicet in ea quae exhibetur obedientia, charitas fulgeat, quae virtutes omnes quasi auri more caetera metalla transcendat.
33. Nulla potest esse aut innocentia aut obedientia, nisi in una vera Ecclesia.---Sed quia nulla esse innocentia, nulla esse vera obedientia in multiplicibus haereticorum divisionibus potest, ad cognitionem fidei venientes offerant ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; id est, tales veniant, qui in unitate sanctae Ecclesiae innocui obedientesque persistant. Unum quippe dividi per numeros non potest, quia et hoc ipsum unum quod dicimus numerus non est. Offerant igitur ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; id est, ad sanctam Ecclesiam cum innocentia atque obedientia venientes, eam mentem deferant quam sectarum schismata non dividant.
34. Quantum de Judaeorum conversione futurum in Ecclesia gaudium, et celebrandum aliquando convivium.--- Aperire libet oculos fidei, et illud extremum sanctae Ecclesiae de susceptione Israelitici populi convivium contemplari. Ad quod nimirum convivium magnus ille veniens Elias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui, tunc noti ad eum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt. Appropinquante enim die judicii, vel praecursoris vocibus,
vel quibusdam erumpentibus signis, ipsa eis jam aliquo modo advenientis Domini virtus interlucet. Cujus iram dum praevenire festinant, conversionis suae tempus accelerant. Conversi autem cum muneribus veniunt, quia eum quem paulo ante in passione deriserunt, tunc virtutum opera quasi munera offerendo, venerantur, illud procul dubio hac sua oblatione complentes quod et cernimus magna ex parte jam factum, et adhuc credimus perfecte faciendum: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus (Psal. XLIV, 13). Tunc namque illum plenius filiae Tyri in muneribus adorant, cum Israelitarum mentes hujus nunc mundi subditae desideriis, ei quem superbientes negaverunt, quandoque cognito, suae hostias confessionis apportant. Et quamvis eisdem temporibus quibus Antichristus appropinquat, aliquatenus vita fidelium minoris esse virtutis appareat, quamvis in conflictu illius perditi hominis gravis etiam corda fortium formido constringat: Elia tamen praedicante roborati, non solum fideles quique in sanctae Ecclesiae soliditate persistunt, sed, sicut superius diximus, ad cognitionem fidei multi quoque ex infidelibus convertuntur; ita ut Israeliticae gentis reliquiae, quae repulsae prius funditus fuerant, ad sinum matris Ecclesiae pia omnimodo devotione concurrant. Unde et bene nunc subditur:
CAPUT XV
VERS. 12.---Dominus autem benedixit novissimis Job magis, quam principio ejus.
35. Deus novissimis Ecclesiae, multiplici animarum collectione benedicet.---Haec historice facta credimus, haec mystice facienda speramus. Magis enim novissimis Job quam principio benedicitur, quia quantum ad Israelitici populi susceptionem pertinet, urgente fine praesentis saeculi, dolorem sanctae Ecclesiae Dominus animarum multiplici collectione consolatur. Tanto quippe locupletius ditabitur, quanto et manifestius innotescit
quod ad finem praesentis vitae temporalitas urgetur. Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictione extremi temporis Psalmista ditari conspexerat, cum dicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt, ut annuntient (Psal. XCI, 15). In senecta scilicet uberi multiplicantur, quia cum eorum vita differtur, semper ad melius fortitudo producitur, eisque per augmentum temporum crescunt etiam lucra meritorum. Bene autem patientes sunt ut annuntient, quia coelestia praedicantes, tanto robustius adversa tolerant, quanto et per tolerantiam suam animarum commoda locupletius reportant. Sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 12, 13.---Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae; et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
36. In duplicatis Job armentis et gregibus, aggregata fidelium universitas designatur: innocentium, in vitiis olim superbientium, jugo legis subditorum, gentilium.---Quod septem millia ovium, et tria millia camelorum, et quingenta juga boum, et quingentas asinas ante probationem percussionis habuerit, ipsa ejusdem historiae praefatio ostendit; quae per flagellum perdita, ea nunc sunt duplicia restituta. Filii autem totidem sunt redditi quot amissi. Septem quippe filios et tres filias habuit, septem autem nunc filios et tres filias recepisse describitur, ut et hi qui exstincti fuerant vivere demonstrentur. Dum enim dicitur: Addidit Dominus quaecunque fuerant Job duplicia (Job I), et tamen totidem filios ei restituit quot amisit, et liberos dupliciter addidit, cui decem postmodum in carne restituit, decem vero qui amissi fuerant in occulta animarum vita reservavit. Si quis autem in praedictis animalibus, postposito culmo historiae, ut intellectuale videlicet animal, pasci mysteriorum fruge desiderat, necesse est ut
quae sentimus agnoscat. Intelligere enim possumus quod in his animalibus aggregata fidelium universitas designatur. Hinc est namque quod per Psalmistam Patri de Filio dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi (Psal. VIII, 8). Hinc est quod idem propheta sanctam Ecclesiam simplices quosque inhabitare conspiciens, ait: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11).
37. Quid ergo in ovibus nisi innocentes, quid in camelis nisi eos qui caeterorum mala transeunt exuberantium tortuosa mole vitiorum, quid in jugatis bobus nisi Israelitas legi subditos, quid in asinis nisi simplices gentilium mentes accipimus? Nam quia innocentes quique ovium nomine designantur, testatur Psalmista, qui ait: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 7). Neque enim qui servare innocentiam negligunt, illa internae pascuae refectione satiantur.
38. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa. Quia enim ad suscipienda onera sponte se camelus humiliat, non immerito Redemptoris nostri gratiam designat, qui in eo quod infirmitatis nostrae onera suscipere dignatus est, a potestatis suae celsitudine sponte descendit. Unde et per Evangelium dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), et nemo tollit eam a me. Et unde iterum dicit: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Quid enim nomine divitis nisi quemlibet elatum, quid cameli appellatione, nisi propriam condescensionem signat? Camelus enim per foramen acus transiit, cum idem Redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intravit. Quae passio velut acus exstitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem
camelus per foramen acus transit quam dives coelorum regnum ingreditur, quia nisi ipse prius infirmitatis nostrae onera suscipiens per passionem suam foramen nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem illius superba nostra rigiditas inclinaret. Rursum cameli nomine tortuosa ac plena vitiis gentilitas designatur, sicut per S. Moysen dicitur quod inclinata jam die egressum in agro Isaac in camelo sedens Rebecca conspexerit, ac protinus de camelo descendit, et sese pallio ad visionem illius verecundata cooperuit (Genes. XXIV, 64). Quem enim Isaac alium, in eo quod inclinata jam die in agro egressus fuerat, designabat, nisi eum qui extremo hujus mundi tempore, velut in diei fine veniens, quasi in agrum foras exiit? quia cum sit invisibilis, in hoc mundo se visibilem demonstravit. Quem in camelo sedens Rebecca conspexit, quia eum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritualibus, sed animalibus motibus inhaereret, attendit. Sed protinus de camelo descendit, quia vitia quibus prius fuerat superbe elata deseruit, seque etiam pallio operire curavit, quia, viso Domino, infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo libera gestabatur, descendens postmodum verecunda tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priore elatione conversae per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti sibique pallium superducenti, dicitur: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)?
39. In bobus vero aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum. Quia enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adjunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam (Prov. VII, 22). Rursum quia bovis nomine labor praedicatoris exprimitur; legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4). Ac si aperte diceret:
Praedicatores verbi a stipendiorum suorum perceptione non prohibebis. Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, propheta asserit, qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3), per bovem scilicet Israeliticum populum jugo legis edomitum signans, per asinum vero gentilem populum indicans, voluptatibus deditum, et gravius brutum.
40. Asinorum quoque et asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando vero, ut praediximus, stultitia gentilium designatur. Quia enim luxuriosorum petulantia asinorum appellatione per comparationem exprimitur aperte declaratur cum per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Rursum quia asinarum nomine simplicium vita figuratur, Redemptor noster cum Jerusalem pergeret, asinam sedisse memoratur. Jerusalem quippe visio pacis dicitur. Quid igitur signat quod Dominus sedendo asinam Jerusalem ducit, nisi quod simplices mentes dum praesidendo possidet, eas usque ad visionem pacis sua sacra sessiono perducit? Rursum quia asinorum nomine stultitia gentilium designatur propheta testatur, dicens: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini (Isai. XXXII, 20). Super omnes quippe aquas seminare est cunctis populis fructuosa vitae verba praedicare. Pedem vero bovis et asini immittere est vias Israelitici et gentilis populi per praeceptorum coelestium vincula religare.
41. Sacrae Scripturae littera praeterita referuntur, et futura praedicuntur.---Litterae igitur veritate servata, sub beati Job nomine cunctis his animalibus non immerito credimus sanctae Ecclesiae populos designari, quatenus ea quae scripta sunt dispensatione sancti Spiritus cuncta mirabiliter ordinante, et transacta nobis referant, et futura praedicant. Agnoscamus ergo in ovibus fideles
atque innocentes ex Judaea populos, legis dudum pascuis satiatos. Agnoscamus in camelis ad fidem simplices ex gentilitate venientes, qui prius sub ritu sacrilego, quasi quadam deformitate membrorum, valde turpes ostensi sunt, videlicet foeditate vitiorum. Et quia saepe, ut praediximus, sacra eloquia curant repetere quod affirmant, possunt rursum in bobus Israelitae accipi, quasi jugo legis attriti; asinis vero, ut dictum est, gentiles populi designari, qui dum se colendis lapidibus inclinabant, non reluctante mente, quasi dorso stulte supposito, quibuslibet idolis bruto sensu serviebant. Sancta ergo Ecclesia quae in exordiis suis innumeris tentationibus pressa, vel Israeliticum populum, vel multos ex gentibus amisit, videlicet quos lucrari non potuit, duplicia in fine recipit, quia in ea ex utraque natione fidelium numerus multiplicior excrescit. Possunt etiam per jugatos boves praedicatores intelligi. Unde cum eos ad annuntiandum Dominus mitteret, teste Evangelio (Marc. VI, 7), binos misisse describitur, ut quia vel duo sunt praecepta charitatis, vel quia haberi societas minus quam inter duos non potest, praedicatores sancti ex ipsa qualitate suae missionis cognoscerent quantum concordiam societatis amarent. Possunt, sicut praediximus, per asinas mentes simplicium designari. Sancta vero Ecclesia duplices boves atque asinas, recipit quia praedicatores sancti, qui, pressi formidine, in ejus dudum tentatione tacuerant, et mentes simplicium, quae, victae terroribus, veritatem illius confiteri formidabant, tanto jam nunc robustius in confessione veritatis voces suas exerunt, quanto debilius ante timuerunt.
42. Latentia in diversis numeris mysteria, et in nominibus trium Job filiarum.---Haec in significatione Ecclesiae breviter diximus: quae quomodo ejusdem sanctae Ecclesiae capiti serviant, in exordio hujus operis latius nos dixisse memoramus (Praefat., num. 14). Qui ergo de his sibi plenius satisfieri nititur, secundum hujus operis librum (Maxime num. 43) legere dignetur. Jam
vero si quaerimur ut etiam de ipso animalium numero disseramus, cur mille juga boum, vel mille asinae, et sex millia camelorum, et quatuordecim millia ovium numerentur, dicere breviter possumus quod apud saecularem quidem scientiam millenarius numerus idcirco perfectus habetur, quia denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe decies ducta fiunt centum, quae jam figura quadrata, sed plana est. Ut autem in altitudinem surgat, et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur, et mille sunt. Senarius autem numerus idcirco perfectus est, quia primus in numeris completur partibus suis, id est sexta sui parte, et tertia, et dimidia, quae sunt unum, et duo, et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Nec alius ante senarium numerum reperitur, qui in suis partibus dum dividitur, tota ejus summa compleatur. Sed quia cuncta haec per sacrae Scripturae celsitudinem proficiendo transcendimus, ibi senarium, ibi septenarium, ibi denarium, ibi millenarium unde sit perfectus invenimus. Senarius quippe numerus in Scriptura sacra perfectus est, quia in mundi origine Dominus ea quae primo die coepit sexto die opera implevit (Genes. II, 2). Septenarius in ea perfectus est, quia omne opus bonum septem per Spiritum virtutibus agitur, ut et fides simul et opera consummentur. Denarius numerus in ea perfectus est, quia lex in decem praeceptis concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur, atque, enarrante Veritate, operatores vineae denario remunerantur (Matth. XX, 10, 11). In denario quippe tria junguntur ad septem. Homo autem, qui ex anima constat et corpore, in septem qualitatibus continetur. Nam tribus spiritaliter, et quatuor corporaliter viget. In dilectione etenim Dei tribus qualitatibus spiritaliter excitatur, cum ei per legem dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Corporaliter vero quatuor qualitatibus continetur, quia videlicet ex materia calida et frigida, humida et sicca componitur. Homo ergo qui ex septem qualitatibus
constat denario remunerari dicitur, quia in illa perceptione supernae patriae septem nostra ad tria junguntur aeterna, ut homo contemplationem Trinitatis accipiat, et de remuneratione operis quasi quodam denario consummatus vivat. Vel certe quod septem virtutes sunt quibus in hac vita laboratur, dumque eis in remuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vita laborantium denario remuneratur. Sed perfectus quisque etiam in hac vita denarium accipit, dum eisdem septem virtutibus, spem, fidem, charitatemque conjungit. Millenarius quoque numerus in sacro eloquio perfectus accipitur, quia appellatione ejus universitas designatur. Unde scriptum est: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8). Cum enim nequaquam credendum sit quod ad centum generationes mundus extenditur, quid aliud mille generationibus nisi universitas generationum figuratur? Beatus igitur Job quatuordecim millia ovium recepit. Quia enim in sancta Ecclesia virtutum perfectio ad utrumque sexum ducitur, septenarius in ea numerus duplicatur. Et sex millia camelorum, quia plenitudinem in illa operis accipiunt qui ab illa dudum vitiorum suorum foeditate perierunt. Mille quoque juga boum, ac mille asinas recepit, quia Israelitas atque gentiles, doctos ac simplices, post tentationum casus in culmen perfectionis assumit. Septem quoque filios, et tres filias recepit, quia eorum mentibus quos septem virtutibus genuerat ad perfectionis summam, spem, fidem, charitatemque conjungit, ut tanto verius prole sua gaudeat, quanto suis fidelibus nil deesse virtutis pensat. Sed quia haec succincte transcurrimus, nunc ipsis quoque indagandis filiarum vocabulis intendamus. Sequitur:
CAPUT XVII
VERS. 14.---Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Casiam, et nomen tertiae Cornustibii.
43. Haec nomina, pro eo quod a virtutibus sumpta sunt, apte curavit interpres non ea sicut in Arabico sermone inventa sunt ponere, sed in Latinum eloquium versa apertius demonstrare. Quis enim nesciat Diem vel Casiam Latina esse vocabula? At vero in Cornustibii (quamvis non cornus, sed cornu dicitur, nec cantantium fistula Tibium, sed tibia vocatur) in Latina tamen lingua sermonis genere minime custodito, rem, credo, prodere maluit, atque in ejus linguae de qua transferebat proprietate perdurare. Vel quia per cornu et tibiam unum verbum ex utroque composuit, utrumque verbum per unam orationis partem in Latina lingua transfusum quo voluit genere licite vocavit. Quid est ergo quod prima filia beati Job Dies dicitur, secunda Casia, tertia vero Cornustibii vocata memoratur, nisi quia universum genus humanum, quod benignitate conditoris atque ejusdem misericordia redemptoris eligitur, istis nominibus designatur? Homo namque quasi dies ex conditione claruit, quia hunc auctor suus ingenitae innocentiae splendore respersit. Sed sponte sua ad peccati tenebras lapsus, quia veritatis lucem deseruit, quasi in nocte se erroris abscondit, quia alias dicitur secutus umbram. Sed quia auctori nostro non defuit largitas bonitatis suae, etiam contra tenebras iniquitatis nostrae eum quem prius potenter ad justitiam condidit potentius redimendo postmodum ab errore revocavit. Cui quia post casum suum illa conditionis suae pristina firmitas defuit, eum contra bella intima repugnantis corruptionis multiplicibus donorum suorum virtutibus fulsit. Quae nimirum virtutes proficientium in notitia caeterorum hominum quasi suavitate fragrant odorum. Hinc est enim quod per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Hinc est quod sancta Ecclesia, in electis suis quamdam fragrantiam suavitatis odorata, in canticorum Cantico loquitur, dicens: Donec rex in recubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum (Cantic. I, 11). Ac si aperte dicat: Quousque meis obtutibus rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris
virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem appetit non videt, ardentius per desiderium flagret. Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum, quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat. Quia ergo et conditum luce innocentiae claruit, et redemptum genus humanum exercitio bonorum operum odorem suavitatis aspersit, prima filia recte Dies, et secunda non incongrue Casia nominatur. Bene autem Casia dicitur, quae in tanto sublimis vitae odore dilatatur. In ipsa quippe sua origine in qua justus homo conditus fuerat tantis quantis nunc opus est virtutibus non indigebat, quia si stare sicut est conditus vellet, hostem extra positum vincere sine difficultate potuisset. Postquam vero per assensum hominis semel adversarius ad intima irrupit, laboriosius jam victor ejicitur, qui adhuc impugnans sine labore repelleretur.
44. Multis virtutibus, quae in paradiso necessariae non fuissent, indigemus.---Multa namque nunc exhibenda sunt quae in paradiso necessaria non fuerunt. Nunc quippe opus est virtute patientiae, laboriosa eruditione doctrinae, castigatione corporis, assiduitate precis, confessione delictorum, inundatione lacrymarum; quorum profecto omnium conditus bono non eguit, quia salutis bonum ex ipsa sua conditione percepit. Aegro quippe poculum amarum porrigitur, ut ad salutis statum morbo sublato revocetur. Sano autem nequaquam praecipitur quid accipiat ut convalescat, sed a quibus caveat ne languescat. Nunc ergo majoribus studiis utimur, cum salutem nequaquam servamus habitam, sed reparare curamus ablatam. Et quia omnes hi annisus nostrae reparationis magnis intra sanctam Ecclesiam opinionibus pollent, nomen secundae filiae velut casia ex merito redolet, ut quia prima filia quasi dies exstitit per dignitatem conditionis, secunda casia sit per fragrantiam fortitudinis ex gratia redemptionis. Unde et eidem venienti Redemptori per Prophetam dicitur: Myrrha, et
gutta, et casia a vestimentis tuis a gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV, 9). Quid enim myrrhae, guttae et casiae, nomine nisi virtutum suavitas designatur? Quid eburneis gradibus nisi magna nitens fortitudine proficentium ascensus exprimitur? Redemptor igitur veniens myrrha, gutta et casia, in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus se misericorditer induit, myrrhae virtutis fragrantiam aspergit. In quibus iste odor eburneis gradibus ducitur, quia in eis virtutum opinio non ex ostensione simulationis, sed ex veri ac solidi operis ascensu generatur. Bene autem subditur: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Sanctae namque animae ab antiquis patribus ad cognitionem veritatis editae Redemptorem suum in ejus honore delectant, quia ex eo quod bene agunt suae laudi nihil vindicant. Quia vero tertio ordine humanum genus etiam carnis resurrectione renovatum in illo concentu aeternae laudis assumitur, tertia filia Cornustibii vocatur. Quid enim per Cornustibii nisi laetantium cantus exprimitur? Ibi enim veraciter adimpletur quod modo per Prophetam dicitur: Cantate Domino canticum novum (Psal. CXLIX, 1). Ibi veraciter adimpletur, ubi canticum laudis Dei non jam ex fide, sed ex specie contemplata cantabitur. Ibi a nobis conditor noster laudum suarum veraces cantus recipit, qui humanum genus et condendo diem, et redimendo casiam, et assumendo cornustibii fecit. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc sumus casia redempti, erimus quandoque cornustibii, in exsultatione aeternae laudis assumpti. Sed priusquam ad nuptiarum thalamum sponsa perveniat, omnem a se vitae foeditatem respuit, et sponsi amori praeparans sese per species virtutum ornat et comit. Studet quippe interni arbitri judicio placere, et, intimis desideriis sublevata, foedos mores conversationis humanae transcendere. Unde bene et de eisdem filiabus beati Job subditur:
CAPUT XVIII
VERS. 15.---Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job, in universa terra.
45. Electorum pulchritudo.---Electorum quippe animae omne humanum genus, quod in terra secundum hominem conversatur, suae pulchritudinis decore transcendunt; quantoque se exterius affligendo despiciunt, tanto verius se intus componunt. Hinc est enim quod sanctae Ecclesiae, quae electorum pulchritudine decoratur, per Psalmistam dicitur: Concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 12). De qua paulo post subditur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Ibid., 14). Nam si foris gloriam quaereret, intus speciem, quam rex concupisceret, non haberet. In qua quidem quamvis multi virtutum decore fulgeant, atque ipsa vivendi perfectione caeterorum merita transcendant, nonnulli tamen quia ad altiora assequenda non sufficiunt, infirmitatis suae conscii, pietatis ejus gremio continentur. Qui in quantum praevalent mala vitant, quamvis in quantum appetunt altiora bona non impleant. Quos tamen benigne Dominus suscipit, eosque apud se pro modo dignae retributionis admittit. Unde et sequitur:
CAPUT XIX
IBID.---Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
46. Christus inter fortes et perfectos, infirmos et humiles ad supernae haereditatis sortem admittit.---Ipsae ergo ex perfectorum merito speciosae memorantur, ipsae etiam quasi ex imperfectorum typo velut infirmae haereditatem inter fratres accipiunt. Usus namque vitae veteris non habebat ut haereditatem feminae inter masculos sortirentur, quia legis severitas fortia eligens, infirma contemnens, districta potius studuit quam benigna sancire. Sed pio nostro Redemptore veniente,
nullus infirmitatis suae conscius de sortienda coelestis patrimonii haereditate desperet. Pater enim noster inter masculos etiam feminis jura successionis tribuit, quia inter fortes atque perfectos, infirmos et humiles ad sortem supernae haereditatis admittit. Unde ipsa Veritas in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Apud Patrem quippe mansiones multae sunt, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit, sed ejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit. Sorores ergo cum fratribus ad haereditatem veniunt, quia infirmi illuc cum fortibus admittuntur, quatenus si quis per imperfectionem non erit summus, ab haereditatis tamen sorte per humilitatem non sit extraneus. Quas bene Paulus mansiones unicuique secundum merita distributas insinuat, cum ait: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). Sequitur:
CAPUT XX
VERS. 16.---Vixit autem post haec flagella Job centum quadraginta annis; et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex, et plenus dierum.
47. Qui dicantur pleni dierum in sacris litteris. Job pristino statui, auctis etiam rebus, restitutus, typus est Ecclesiae.---In Scriptura sacra non facile plenus dierum ponitur, nisi is cujus per eamdem scripturam vita laudatur. Vacuus quippe dierum est qui, et quamlibet multum vixerit, aetatis suae tempora in vanitate consumpsit. At contra plenus dierum dicitur cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud justum judicem et postquam transacti fuerint reservantur.
48. Sed quia sunt qui haec etiam in typo sanctae Ecclesiae interpretari desiderant, quorum votis tanto magis obediendum est quanto et eorum spiritali intelligentiae congaudendum, si quatuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et recte vita sanctae Ecclesiae multiplicata per decem et quatuor computatur, quia utrumque Testamentum custodiens, et tam secundum legis decalogum, quam secundum quatuor Evangelii libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Unde et Paulus apostolus quamvis Epistolas quindecim scripserit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim tenet, ut ex ipso Epistolarum numero ostenderet quod doctor egregius legis et Evangelii secreta rimatus esset. Bene autem beatus Job post flagella vivere dicitur, quia et sancta Ecclesia prius disciplinae flagello percutitur, et postmodum vitae perfectione roboratur. Quae etiam filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit, quia in hac aetate quae annuis quatuor temporibus volvitur, usque ad finem mundi per ora praedicantium nascentes sibi quotidie soboles contemplatur. Nec abhorret a vero quod per generationes dicimus tempora designari. Quid enim unaquaeque successio, nisi quaedam propago est generis? Et pincerna regis Aegypti cum vidisset somnium quod tres propagines duceret (Genes. XL, 12), Joseph praeditus in solutione somniorum, tres propagines, tres dies renuntiat designare. Si ergo per tres propagines spatium trium dierum exprimitur, cur non etiam per quatuor generationes annua quatuor tempora figurentur? Sancta itaque Ecclesia videt filios suos, cum primam fidelium sobolem conspicit. Videt filios filiorum, cum ab eisdem fidelibus ad fidem gigni et filios cognoscit. Quae etiam senex et plena dierum moritur, quia, subsequente luce ex mercede quotidianorum operum, deposito corruptionis pondere, ad incorruptionem spiritalis patriae mutatur. Plena videlicet dierum moritur cui labentes anni non
transeunt, sed stantium actuum retributione solidantur. Plena dierum moritur quae per haec transeuntia tempora id quod non transit operatur. Unde et apostolis dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). Dies itaque suos sancta Ecclesia, etiam cum praesentem vitam deserit, non amittit, quia in electis suis tanto eorum lucem multiplicius invenit, quanto nunc in eis ab omni tentatione se cautius sollicitiusque custodit. Dies suos Ecclesia non amittit, quia sese in hac vita vigilanter quotidie pensare non negligit, et ad omnia quae recte facere valeat inertia nulla torpescit. Hinc est enim quod de illa per Salomonem dicitur: Considerat semitas domus suae, et panem otiosa non comedit (Prov. XXXI, 27). Semitas quippe domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni judicis oculos exhibendo operibus ostendit. Mori autem dicitur, quia cum illam aeternitatis contemplatio absorbuerit, ab hac mutabilitatis suae vicissitudine funditus exstinguit, ut in ea jam hoc quod acumen intimae visionis impediat ullo modo nihil vivat. Tanto enim verius tunc interna conspicit, quanto cunctis exterioribus plenius occumbit. Hanc itaque mortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Job, uno scilicet membro Ecclesiae, credamus factam, et in tota simul Ecclesia speremus esse faciendam, quatenus ita teneatur rei gestae Veritas, ut non evacuetur rei gerendae prophetia. Bona enim, quae de sanctorum vita cognoscimus, si veritate carent, nulla sunt; si mysteria non habent, minima. Quae ergo per Spiritum sanctum bonorum vita describitur, et per intellectum nobis spiritalem fulgeat, et tamen sensus a fide historiae non recedat, quatenus tanto fixior animus in suo intellectu permaneat, quanto hunc quasi in quodam medio constitutum, et erga futura spes, et erga praeterita fides ligat.
49. Conclusio totius operis. Quam formidandum ne qui de Deo loquuntur, aut mala incaute dicant, aut bona non bene. Intentioni placendi Deo humanae laudis intentio se interserit.---Expleto itaque hoc opere, ad me mihi video esse redeundum. Multum quippe mens nostra etiam cum recte loqui conatur, extra semetipsam spargitur. Integritatem namque animi, dum cogitantur verba qualiter proferantur, quia eum trahunt intrinsecus, minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est ad curiam cordis, ut quasi in quodam concilio consultationis ad meipsum discernendum convocem cogitationes mentis, quatenus ibi videam ne aut incaute mala, aut bona non bene dixerim. Tunc enim bene dicitur bonum, cum is qui dicit, soli ei a quo accepit per id appetit placere quod dicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non invenio, tamen quia omnino non dixerim, non defendo. Bona vero si qua divinitus accipiens dixi, meo videlicet vitio minus me bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecus rediens, postpositis verborum foliis, postpositis sententiarum ramis, dum ipsam subtiliter radicem meae intentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopere placere voluisse cognosco, sed eidem intentioni qua Deo placere studeo furtim se nescio quomodo intentio humanae laudis interserit. Quod cum jam postmodum tardeque discerno, invenio me aliter agere quod scio me aliter inchoasse. Sic etenim saepe intentionem nostram, dum ante Dei oculos recte incipitur, occulte subjuncta, et eam velut in itinere comprehendens, intentio humanae laudis assequitur, sicut pro necessitate quidem cibus sumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula subrepit, edendi delectatio permiscetur. Unde plerumque contingit ut refectionem corporis, quam salutis causa coepimus, causa voluptatis expleamus. Fatendum est igitur quod rectam quidem intentionem nostram, quae soli Deo placere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quae de donis Dei placere hominibus quaerit, insidiando comitatur. Si autem de his divinitus districte discutimur, quis inter ista remanet salutis locus, quando et mala
nostra pura mala sunt, et bona quae nos habere credimus pura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihi operae pretium credo, quod fraternis auribus omne quod in me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quia enim exponendo, non celavi quod sensi, confitendo non abscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona, per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tam magno humano genere, nec parvuli desunt qui dictis meis debeant instrui, nec magni desunt qui cognitae meae valeant infirmitati misereri, per haec utraque aliis fratribus quantum possum curam confero, ab aliis spero. Illis dixi exponendo quod faciant, istis aperio confitendo quod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem vulnerum non abscondo. Igitur quaeso ut quisquis haec legerit, apud districtum judicem solatium mihi suae orationis impendat, et omne quod in me sordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis virtute collata, lector meus in recompensatione me superat, si cum per me verba accipit, pro me lacrymas reddat.
FINIS