Moralia in Iob (page 22)
quidem, sed tamen cum labitur, fragile solet esse vas omne quod fusile est. Scuta ergo si sunt fusilia, in suscipienda sagittarum percussione robusta sunt, sed casu fragilia. Ictu quidem ferientium minime penetrantur, sed suo se lapsu per fragmenta dissolvunt. Corpus ergo Leviathan istius, id est omnes iniqui, quia per obstinationem duri sunt, sed per vitam fragiles, scutis fusilibus comparantur. Cum enim verba praedicationis audiunt, nulla correptionis jacula se penetrare permittunt, quia in omni peccato quod faciunt, scutum superbae defensionis opponunt. Nam cum talium quisque de reatu suae iniquitatis arguitur, non mox cogitat quomodo culpam corrigat, sed quid in adjutorio suae defensionis opponat. Nulla igitur veritatis sagitta penetratur, quia verba sanctae correptionis in scuto excipit superbae defensionis. Unde bene de Judaeis contra praecepta Domini superba se defensione tuentibus per Jeremiam dicitur; Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum (Thren. III, 64). Moxque eamdem vicem expressius subdidit dicens: Dabis eis scutum cordis laborem tuum (Ibid., 65). Labor quippe Domini apparens inter homines passibilis ejus humanitas fuit, quam Judaei superbe sapientes dum cernerent, despexerunt; eumque immortalem credere dedignati sunt, quem natura passibili mortalem viderunt. Cumque ejus humilitatem conspicerent, superbiae fastibus obdurati, summa cura moliti sunt, ne eorum mentes sancta praedicantium verba penetrarent. Dum ergo eis Dominus vicem malorum operum redderet, dedit illis scutum cordis laborem suum, quia recto judicio inde illos contra se superbe obstinatos exhibuit, unde ipse pro nobis infirmitate laboravit. Repulerunt quippe a se verba praedicantium, quia dedignati sunt in Domino infirma passionum. Laborem igitur Domini contra eumdem Dominum scutum cordis habuerunt, quia superba sapientibus eo despectus apparuit, quo propter eos humilis fuit.
50. Hoc scuto usi Adam et Eva.---Hoc scutum, sicut jam superius diximus, primus ille peccator tenuit, qui, requirente Domino cur lignum vetitum contigisset, non ad se culpam retulit, sed a muliere quam Dominus dederat se accepisse respondit (Genes. III, 12); ut quasi reatum suum oblique in auctorem relideret, qui ei mulierem dederat quae talia persuaderet. Hoc scutum etiam requisita mulier tenuit, quando neque ipsa ad se culpam retulit, sed serpentis illud persuasionibus replicavit, dicens: Serpens decepit me, et comedi (Ibid., 13), ut ipsa quoque reatum suum oblique in creatorem reduceret, qui illuc intrare serpentem persuasurum talia permisisset. Serpens vero jam non requiritur, quia nec ejus poenitentia quaerebatur. Hi autem quorum poenitentia quaesita est, scutum nequissimae defensionis contra justissimae correptionis verba protulerunt (Genes. III). Unde nunc usque in usum peccantium trahitur, ut culpa cum arguitur defendatur; et unde finiri reatus debuit, inde cumuletur. Bene ergo dicitur: Corpus illius quasi scuta fusilia, quia omnes iniqui, ne ad se corripientium verba perveniant, quasi contra adversariorum jacula scuta defensionum parant. Quod videlicet ejus corpus adhuc nobis expressus detegit, dum subjungit:
CAPUT XXIX
IBID.---Compactum squamis se prementibus.
51. Squamis tecti reprobi jaculis veritatis resistunt.--- Fertur quia draconis corpus squamis tegitur, ne citius jaculatione penetretur. Ita corpus omne diaboli, id est multitudo reproborum, cum de iniquitate sua corripitur, quibus valet tergiversationibus se excusare conatur, et quasi quasdam defensionis squamas objicit, ne transfigi sagitta veritatis possit. Quisquis enim dum corripitur, peccatum suum magis excusare appetit quam deflere, quasi squamis tegitur, dum a sanctis praedicatoribus gladio verbi jaculatur. Squamas habet, et idcirco ad ejus
praecordia transeundi viam verbi sagitta non habet. Duritia enim carnali repellitur, ne spiritalis ei gladius infigatur.
52. His squamis obduratum cor Sauli, gratiae sagittis patuit.---Carnali sapientia contra Deum Saulus obduruerat, quando cor ejus nulla praedicationis Evangelicae sagitta nulla penetrabat. Sed postquam forti coelitus increpatione jaculatus, et superno respectu caecatus est (lumen quippe ut acciperet amisit), ad Ananiam veniens illuminatur. In qua illuminatione quia defensionum suarum duritia caruit, bene de eo scriptum est: Ceciderunt quasi squamae ab oculis ejus (Act. IX, 18). Carnalis videlicet tegumenti illum duritia presserat, et idcirco radios veri luminis non videbat. Sed postquam superbae repugnationes ejus victae sunt, defensionum ejus squamae ceciderunt. Quae quidem sub Ananiae manibus ab oculis ceciderunt corporis, sed ante jam sub dominica increpatione ceciderant ab oculis cordis. Cum enim altae invectionis jaculo confossus jaceret, humili jam et penetrato corde requirebat, dicens: Domine, quid me vis facere (Act. XI, 6)? Repulsis videlicet squamis, jam ad cordis viscera veritatis sagitta pervenerat, quando, deposita elatione superbiae, eum quem impugnaverat, Dominum confitens, et quid ageret nesciens, requirebat. Intueri libet ubi est saevus ille persecutor, ubi lupus rapax. Ecce in ovem jam versus est, qui percunctatur pastoris semitam quam sequatur. Et notandum quod cum diceret: Quis es, Domine (Act. XXII, 8)? non ei a Domino respondetur: Ego sum unigenitus Patris, ego principium, ego Verbum ante saecula. Quia enim Saulus incarnatum Dominum credere contemnebat, et ejus humanitatis infirma despexerat, de coelo hoc quod contempserat audivit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Ibid., 8). Ac si diceret: Hoc a me audi de superioribus, quod in me de inferioribus despicis. Auctorem coeli venisse despexeras in terram, ex terra ergo hominem cognosce de coelo, ut tanto in me amplius sacramenta
infirmitatis metuas, quanto et haec perducta in coelestibus ad excellentiam potestatis probas. Prosternens igitur te, nequaquam tibi hoc astruo quod ante saecula Deus sum; sed illud a me audis quod de me credere dedignaris. Postquam enim dixit Jesus, adhuc in expressionem terrenae inhabitationis subdidit Nazarenus; velut si apertius diceretur: Humilitatis meae infirma suscipe, et tuae superbiae squamas amitte.
53. In hypocritis duriores illae squamae. Malitiosae mentes hericiis similes.---Sciendum tamen est quod istae defensionum squamae, quamvis pene omne humanum genus contegant, hypocritarum tamen specialiter et callidorum hominum mentes premunt. Ipsi etenim culpas suas tanto vehementius confiteri refugiunt, quanto se stultius videri ab hominibus peccatores erubescunt. Correpta itaque sanctitatis simulatio, et malitia occulta deprehensa, squamas objicit defensionis, et veritatis gladium repellit. Unde bene per Prophetam contra Judaeam dicitur: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem, ibi habuit foveam hericius (Isai. XXXIV, 14, 15). Per lamiam quippe hypocritae, per hericium vero malitiosi quique, qui diversis se defensionibus contegunt, designantur. Lamia etenim humanam habere dicitur faciem, sed corpus bestiale. Sic et omnes hypocritae in prima facie quod ostendunt quasi ex ratione sanctitatis est; sed bestiale est corpus quod sequitur, quia valde iniqua sunt quae sub boni specie moliuntur. Hericii autem nomine malitiosarum mentium defensio designatur, quia videlicet hericius cum apprehenditur ejus et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit; et intra tenentis manum totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic nimirum sic malitiosae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur. Caput enim hericii cernitur, quia quo initio peccator ad culpam accesserit videtur. Pedes hericii conspiciuntur, quia
quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur; et tamen, adductis repente excusationibus, malitiosa mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se pravum aliquid ostendit; et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet, et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus, totum pariter ignorat. Foveam ergo hericius in reprobis habet, quia malitiosa mens sese intra se colligens in tenebris defensionis abscondit. Sed in hoc quod se peccator excusat, in hoc quod caliginosis defensionibus fixum in se oculum corripientis obnubilat, divinus nobis sermo etiam quomodo a similibus fulciatur ostendit. Sequitur:
CAPUT XXX
VERS. 7.---Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
54. Iniqui alterna se invicem defensione tuentur.--- Istae squamae peccantium, ne ab ore praedicantium aliquo vitae spiraculo penetrentur, et obduratae sunt et conjunctae. Quos enim similis reatus sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur. Sibi enim quisque metuit, dum admoneri vel corrigi alterum cernit; et idcirco contra corripientium verba unanimiter assurgit, quia se in altero protegit. Bene ergo dicitur: Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas, quia in iniquitatibus suis, dum vicissim superba se defensione protegunt, sanctae exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt. Quorum pestiferam concordiam adhuc apertius subdidit, dicens:
CAPUT XXXI
VERS. 8.---Una alteri adhaerebunt, et tenentes se nequaquam separabuntur.
55. Qui divisi vix corrigi poterant, quomodo emendabuntur uniti?---Qui enim divisi corrigi poterant, in iniquitatum suarum pertinacia uniti perdurant, et tanto magis quotidie a cognitione justitiae separabiliores sunt, quanto a se invicem nulla increpatione separantur. Nam sicut esse noxium solet si unitas desit bonis, ita perniciosum est si non desit malis. Perversos quippe unitas corroborat, dum concordat; et tanto magis incorrigibiles, quanto unanimes facit. De hac unitate reproborum per Sapientem dicitur: Stuppa collecta, synagoga peccantium (Eccli. XXI, 10). De hac Nahum propheta ait: Sicut spinae invicem se complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium (Nahum I, 10). Convivium namque reproborum est delectatio temporalium voluptatum. In quo nimirum convivio pariter potant qui delectationis suae illecebris se concorditer debriant. Igitur quia membra Leviathan istius, id est iniquos omnes, quos Dei sermo squamarum compactionibus comparat, ad defensionem suam par culpa concordat, bene dicitur: Una alteri adhaerebunt, et tenentes se nequaquam separabuntur. Tenentes enim se separari nequeunt, quia eo ad defensionem suam vicissim constricti sunt, quo se sibi per omnia similes esse meminerunt. Descripto itaque ejus corpore, ad caput sermo reducitur, et quid per semetipsum extremae persecutionis tempore antiquus hostis exerceat nuntiatur. Nam sequitur:
CAPUT XXXII
VERS. 9.---Sternutatio ejus splendor ignis.
56. Quanta commotio ex Antichristi signis et virtutibus immineat.---Quod melius exponimus, si prius sternutatio quomodo agatur indagemus. In sternutatione quippe inflatio a pectore exsurgit, quae cum apertos ad emanandum poros non invenit, cerebrum tangit, et congesta per nares exiens, totum caput protinus concutit. In hoc itaque Leviathan corpore, id est sive in malignis spiritibus, sive in reprobis hominibus, qui illi per similitudinem iniquitatis inhaeserunt, quasi inflatio surgit a pectore, dum elatio se erigit ex praesentis saeculi potestate. Quae quasi ad emanandum poros non invenit, quia in hoc quod contra justos extollitur, disponente Deo, quantum appetit praevalere prohibetur. Exsurgens autem cerebrum tangit et concutit, quia collecta elatio Satanae sensum in fine mundi arctius percutit, et caput turbat, dum ipsum auctorem malignorum spirituum per eum qui Antichristus dicitur in persecutione fidelium vehementius excitat. Tunc congesta inflatio per ejus nares egreditur, quia tota superbiae ejus iniquitas apertis malitiae flatibus demonstratur. Quia ergo sternutatio caput maxime concutit, Leviathan istius sternutatio vocatur illa ejus extrema commotio qua damnatum hominem ingreditur, et per eum reprobis principatur. Qui tanta tunc virtute se commovet, ut membra Domini, si potest fieri, etiam electa perturbet; tantis signis et prodigiis utitur, ut [pseudo]miraculorum potentia quasi quodam ignis lumine resplendere videatur. Quia ergo commotum caput illius [pseudo]miraculis clarescere nititur, recte ejus sternutatio splendor ignis vocatur. In eo enim quod se ad persequendos justos commovet, ante reproborum oculos signorum virtutibus lucet. Et quia ejus tyrannidi sapientes mundi adhaerent, eorumque consiliis omne quod pravum molitur exercet, recte subjungitur:
CAPUT XXXIII
IBID.---Et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
57. Oculi ejus, id est consiliarii, cur palpebris diluculi comparantur.---Per oculos quippe, qui, inhaerentes capiti, utilitati visionis inserviunt, non immerito ejus consiliarii designantur, qui dum perversis machinationibus quae qualiter agenda sunt, praevident, malignis ejus operariis quasi ostensum pedibus iter praebent. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebras namque diluculi, extremas noctis horas accipimus, in quibus quasi nox oculos aperit, dum venturae lucis jam initia ostendit. Prudentes igitur saeculi, malitiae Antichristi perversis consiliis inhaerentes, quasi palpebrae sunt diluculi, quia fidem quam in Christo inveniunt quasi erroris noctem asserunt, et venerationem Antichristi verum esse mane pollicentur. Spondent enim se tenebras repellere et veritatis lucem signis clarescentibus nuntiare, quia nec persuadere quae volunt possunt, nisi exhibere se meliora fateantur. Unde hic ipse coluber in paradiso primis hominibus loquens (Genes. III, 5), in eo quod se melius aliquid providere simulavit, quasi diluculi palpebras aperuit, quando in innocentibus mentibus humanitatis ignorantiam reprehendit, et scientiam divinitatis promisit. Quasi ignorantiae enim tenebras repellebat, et aeternae scientiae divinum mane nuntiabat, dicens: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Ibid.). Ita in illo tunc damnato homine veniens, ejus oculi palpebris diluculi comparantur, quia sapientes illius simplicitatem verae fidaei quasi transactae noctis tenebras respuunt, et ejus signa mendacia quasi exsurgentis solis radios ostendunt. Sed quia Leviathan iste non solum habet oculos qui malignis consiliis perversa provideant, sed os quoque ad pervertendas mentes hominum aperit, quoniam per praedicatores pravos ad diligendam erroris fallaciam auditorum corda succendit, apte subjungitur:
CAPUT XXXIV
VERS. 10.---De ore ejus lampades procedunt.
58. Os Antichristi sunt ejus praedicatores.---Qui enim provident oculi, qui autem praedicant os vocantur. Sed de hoc ore lampades exeunt, quia mentes audientium ad amorem perfidiae accendunt; et unde quasi per sapientiam lucent, inde procul dubio per nequitiam concremant. Sed qualis ipsa sapientia eorum lux sit ostenditur, cum protinus subinfertur:
CAPUT XXXV
IBID.---Sicut taedae ignis accensae.
59. Ardent per malitiam, lucent per virtutis simulationem.---Ecce jam hypocrisis eorum aperte describitur quorum praedicatio taedarum lampadibus comparatur. Taeda enim cum accenditur odorem quidem suavem habet, sed lumen obscurum. Ita isti praedicatores Antichristi, quia sanctitatis sibi speciem arrogant, sed tamen opera iniquitatis exercent, quasi blandum quidem est quod redolent, sed nigrum quod lucent. Olent enim per simulationem justitiae, sed obscurum ardent per nequitiae perpetrationem. Quorum simulationis malitiam Joannes in Apocalypsi brevi descriptione comprehendit, dicens: Vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem duo cornua similia agni, et loquebatur ut draco (Apoc. XIII, 11). Priorem quippe bestiam, id est Antichristum superiore jam descriptione narraverat; post quem etiam haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate gloriatur. De terra quippe ascendere est de terrena gloria superbire. Quae habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infundit, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret; sed assumit agni speciem, ut
draconis exerceat operationem. Quod hic utrumque per taedarum lampades exprimitur, quia et obscurum ardent per effectum malitiae, et quasi suave redolent per simulationem vitae.
60. Multi jam exstant Antichristi praedicatores. Eorum vita exploranda ut moneta. Antiquorum patrum institutis concordet.---Sed nequaquam aestimandum est quod tunc solum Antichristi praedicatores apparebunt, et nunc ab humanis deceptionibus desunt. Modo namque priusquam per semetipsum appareat, nonnulli illum vocibus, plerique autem moribus praedicant. An praedicatores simulationis illius non sunt, qui cum sacros Dei ordines obtinent, fugientem totis desideriis mundum tenent; qui virtutes esse ostendunt quae faciunt, sed vitium est omne quod agunt? Sed electorum mens quanto magis internae luci inhaeret, tanto subtilius quo modo virtutes a vitiis discernere debeat videt. Quid autem mirum est hoc nos spiritaliter agere quod quotidie corporaliter cernimus nummularios implere? Qui cum numisma percipiunt, prius qualitatem illius, post figuram, ad extremum vero pondus examinant, ne aut sub auri specie aes lateat, aut hoc quod veraciter aurum est monetae reprobae figura dehonestet; aut quod et aurum, et rectae figurae est, hoc non integrum pondus legivet. Cum igitur mira ignotorum hominum facta conspicimus, residere ad mentis nostrae trutinam quasi solertes nummularii debemus, ut prius discretio aurum examinet, ne sub virtute se vitium occultet, et quod prava intentione agitur, recti visione pallietur. Cujus si intentionis qualitas approbatur, impressae mox formulae figura quaerenda est, si a probatis monetariis, id est ab antiquis patribus ducitur, et ab eorum vitae similitudine nullo errore vitiatur. Cum vero et per intentionem qualitas, et recta per exemplum figura cognoscitur, restat ut integrum ejus pondus exquiratur. Bonum quippe quod per signa et miracula coruscat, si perfectionis summam non habet, pensari sollicite per cautelam circumspectionis debet, ne
dum imperfecta res quasi pro perfecta accipitur, in accipientis damnum vertatur. Praedicatores itaque Antichristi quomodo veram numismatis qualitatem tenent, qui in his quae agunt intentionis rectae vim nesciunt, quia per haec non coelestem patriam, sed culmen gloriae temporalis exquirunt? Quomodo a monetae figura non discrepant, qui ab omni pietate justorum justos persequendo discordant? Quomodo in se integritatis pondus ostendunt, qui non solum humilitatis perfectionem nequaquam assecuti sunt, sed neque ipsam primam ejus januam contigerunt? Hinc ergo, hinc electi cognoscant quomodo eorum signa despiciant, quorum profecto actio omne quod a piis patribus gestum memoratur impugnat. Sed ipsi quoque electi dum tot signa conspiciunt, dum contemnentes vitam tanta ejus miracula perhorrescunt, quoddam dubietatis nubilum in corde patiuntur, quia dum se per prodigia illius malitia elevat, in istis aliquatenus visus certior caligat. Unde recte subditur:
CAPUT XXXVI
VERS. 11.---De naribus ejus procedit fumus.
61. Visis Antichristi prodigiis, electi turbabuntur et titubabunt. Ut in errore plene capiantur fieri non potest.--- Oculorum quippe acies fumo sauciatur. Fumus ergo de ejus naribus procedere dicitur, quia de [pseudo]miraculorum ejus insidiis ad momentum caliginosa dubietas etiam in electorum corde generatur. De Leviathan naribus fumus exit, quia ex ejus prodigiis mendacibus etiam bonarum mentium oculos trepidationis caligo confundit. Tunc namque in electorum cordibus conspectis terribilibus signis, obscura cogitatio conglobatur. Unde hoc quod jam supra protulimus veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). Qua in re valde quaerendum est quomodo aut hi
qui electi sunt induci in errorem possunt, aut cur Si fieri potest quasi ex dubietate subditur, cum quid faciendum sit Dominus omnia praesciens praestolatur. Sed quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur, una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione titubare; sed protinus Si fieri potest subjungitur, quia procul dubio fieri non potest ut in errore plene electi capiantur. Bene autem in hac fumi caligine ipse etiam animorum fervor exprimitur cum protinus subinfertur:
CAPUT XXXVII
IBID.---Sicut ollae succensae atque ferventis.
62. Quanto tunc zelo aestuabunt. Quid diabolus fumo pestiferi halitus, in humanis cordibus operetur. Deus nisi a tranquillo corde cognosci non potest.---Velut enim olla fervens est unaquaeque tunc anima, cogitationum suarum impetus quasi spumas ardentium undarum sustinens, quas et ignis zeli commovet, et ipsa temporalis oppressio more ollae intrinsecus clausas tenet. Unde Joannes quoque cum hujus bestiae signa narraret, adjunxit: Ita ut ignem faciat de coelo descendere (Apoc. XIII, 13). Ignem quippe de coelo descendere est de coelestibus electorum animis sancti zeli flammas emanare. Quia vero Leviathan iste alias non solum serpens, sed etiam regulus dicitur, pro eo quod immundis spiritibus, vel reprobis hominibus principatur, sicut Isaias ait: De radice colubri egredietur regulus (Isai. XIV, 29), inspiciendum nobis summopere est qualiter regulus perimat, ut, ex operatione reguli, hujus nobis malitia apertius innotescat. Regulus namque non morsu perimit, sed flatu consumit. Saepe quoque aerem flatu afficit, et quidquid vel positum longe contigerit sola narium inspiratione tabefacit.
63. Hinc, ergo, hinc pensare compellimur, per hoc quod de naribus ejus fumus procedere dicitur, etiam priusquam apertus appareat, quid quotidie in humanis cordibus fumo pestiferae exhalationis operetur. Quia enim, sicut et superius diximus, fumo oculorum acies infirmatur, non immerito de ejus naribus fumus procedere asseritur, cujus noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur, ne lux interna videatur. Quasi enim flatu narium caliginem emittit, quia in reproborum cordibus insidiarum suarum aspirationibus ex amore vitae temporalis aestum congerit multiplicium cogitationum. Et velut fumi globos multiplicat, quia inanissimas praesentis vitae curas in terrenorum hominum mente coacervat. Iste fumus ex ejus naribus prodiens aliquando ad tempus etiam electorum oculos tangit. Hunc namque intrinsecus fumum patiebatur Propheta, cum dixit: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Hujus inundatione premebatur, dicens: Cor meum conturbatum est in me, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 11). Fumus quippe iste obtundit aciem cordis, quia caliginis suae nubilo serenitatem intimae turbat quietis. Cognosci vero nisi tranquillo corde non potest Deus. Unde per eumdem prophetam rursus dicitur: Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Vacare autem mens non potest quae hujus fumi inundationibus premitur, quia in ea terrenarum cogitationum volumina ex praesentis vitae amore glomerantur. Lumen ergo quietis internae hoc fumo amittitur, quia curarum prurigine cordis oculus dum confunditur tenebratur.
64. Iste fumus aliter electorum mentes turbat, aliter reproborum oculos excaecat.---Sed fumus iste aliter electorum animos turbat, aliter reproborum oculos excaecat. A bonorum quippe oculis spiritalium desideriorum flatu respergitur, ne praevalente misera cogitatione densetur. In reproborum vero mentibus quo se licentius per tetras cogitationes colligit, eo ab eis funditus
yveritatis lumen tollit. Fumus iste reproborum cordibus quot illicita desideria ingerit, quasi per tot ante illos globos intumescit.
65. In carnali anima, alii fumi concupiscentiae globi superius inanescunt, alii inferius surgunt. Vitia vitiis succedunt.---Et certe fumi globos novimus, quia cum alii superius inanescunt, alii inferius surgunt; sic et in cogitatione carnali, etsi alia pravitatis desideria transeunt, alia succedunt. Saepe autem mens misera quid jam transierit videt, sed ubi adhuc retineatur non videt. Gaudet de quibusdam vitiis quod eis subjecta jam non sit, et praecavere ac gemere negligit, quia eorum vice successerunt alia, quibus fortasse nequius succumbit; sicque fit ut dum alia vitia transeunt, et semper alia succedunt, ab hoc serpente cor reproborum sine intermissione teneatur. Unde bene per Joel prophetam dicitur: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Expergiscimini ebrii, et flete (Joel. I, 4, 5). Quid enim per erucam, quae toto corpore in terra repit, nisi luxuria designatur? quae cor quod tenet, ita polluit, ut in superioris munditiae surgere amorem non possit. Quid per locustam quae saltibus evolat, nisi inanis gloria exprimitur, quae se vanis praesumptionibus exaltat? Quid per bruchum, cujus pene totum corpus in ventrem colligitur, nisi edendi ingluvies figuratur? Quid per rubiginem, quae dum tangit incendit, nisi ira innuitur? Residuum ergo erucae locusta comedit, quia saepe cum luxuriae vitium a mente recesserit, inanis gloria succedit. Nam quia jam per amorem cordis non sternitur, quasi sanctam se ex castitate gloriatur. Et residuum locustae bruchus comedit, quia saepe cum inani gloriae, quae quasi ex sanctitate veniebat, resistitur, vel ventri vel quibuslibet ambitionis desideriis immoderatius indulgetur. Mens enim Dei nescia, tanto atrocius ad quemlibet ambitum ducitur, quanto nullo vel humanae laudis amore refrenatur. Residuum bruchi rubigo
consumit, quia saepe dum ventris ingluvies per abstinentiam restringitur, irae impatientia acrius dominatur; quae more rubiginis quasi exurendo messem comedit, quia virtutum fructus impatientiae flamma tabefacit. Cum ergo vitia vitiis succedunt, agrum mentis alia pestis devorat, dum alia relinquit.
66. Ebrii sunt qui mundi hujus amore turbati, mala quae patiuntur non sentiunt.---Bene autem illic subditur: Expergiscimini ebrii, et flete (Ibid.). Ebrii quippe vocati sunt qui, mundi hujus amore confusi, mala non sentiunt quae patiuntur. Quid est ergo dicere: Expergiscimini, ebrii, et flete (Joel. I, 5), nisi somnum vestrae insensibilitatis excutite, et, in devastatione cordis tot sibi succedentibus vitiorum pestibus, vigilantibus lamentis obviate? Per tot igitur globos de Leviathan naribus fumus surgit, per quot nimirum pestes frugem cordis reprobi occulta aspiratione consumit. Cujus adhuc fumi vim sollicite Dominus exprimit, cum illico subjungit: Sicut ollae succensae atque ferventis. Olla enim succenditur cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet cum jam etiam per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur. Et tot undas quasi fervendo projicit, per quot se nequitias usque ad exteriora opera extendit. Hunc namque carnalis conscientiae, id est ollae fervorem, ex Leviathan fumo venientem propheta conspexerat, cum dicebat: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Ab Aquilonis namque facie humani cordis olla succenditur, dum instigatione adversarii spiritus illicitis desideriis inflammatur. Ille namque qui ait: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13), mentem quam semel ceperit malignis persuasionis suae flatibus, quasi suppositis ignibus, accendit, quatenus, non contenta praesentibus, indesinenter per desideria aestuet, ut alia contemnenda appetat, alia adepta contemnat: ut modo suis compendiis inhiet, modo alienis commodis etiam cum proprio
detrimento contradicat, modo carnis illecebris satisfaciat, modo quasi in quodam culmine per cogitationis superbiam rapta, carnali cura postposita, totam se in typho elationis attollat. Quia ergo cor per varia desideria abducitur, quod instigationibus Leviathan istius inflammatur, recte ejus fumus succensae et ferventi ollae similis esse perhibetur, quia per tot se fervores afflata ejus tentationibus conscientia erigit, per quot intra se cogitationes intumescit. Quod verbis aliis adhuc veritas apertius exsequitur, dum subjungitur:
CAPUT XXXVIII
VERS. 12.---Halitus ejus prunas ardere facit.
67. Carnalis mens, tanquam pruna flatu diaboli inflammata.---Quid enim prunas nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt, quia nimirum urunt desideria quae quietum ac integrum esse animum non permittunt. Toties igitur Leviathan halitus prunas accendit, quoties ejus occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Alias namque superbiae, alias invidiae, alias luxuriae, alias avaritae facibus inflammat. Superbiae quippe facem menti Evae supposuit, cum hanc ad contemnenda verba dominicae jussionis instigavit (Genes. III, 5). Invidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit (Genes. IV, 8). Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore subdidit, ut, usque ad idolorum venerationem deductus, dum carnis delectationem sequeretur, conditoris reverentiae oblivisceretur (III Reg. XI, 4). Avaritiae quoque igne Achab animum concremavit, cum eum ad appetendam alienam vineam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit (III Reg. XXI). Tanto igitur Leviathan iste halitu in prunis flat, quanto
annisu suggestionis occultae humanas mentes ad illicita inflammat. Unde et bene mox subditur:
CAPUT XXXIX
IBID.---Et flamma de ore ejus egreditur.
68. Per Antichristum ardentius saeviet. Non comburit nisi lignum, fenum, stipulam. Ejus flammam exstinguunt lacrymae.---Flamma quippe oris ejus est ipsa instigatio occultae locutionis. Pravae enim suasionis verba ad uniuscujusque animum facit, sed flamma est quod de ejus ore egreditur, quia ardet in desideriis animus cum ejus suggestionibus instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit; sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum hominem veniens, in hujus mundi se gloria apertius ostentat. Tunc ab ejus naribus vastior fumus procedit, quia humana corda signorum ejus admirationibus territa amplior instigatio percutit. Tunc ejus halitus vehementius prunas ardere facit, quia reproborum mentes, quas jam calentes amore gloriae temporalis invenerit, suggestionis suae flatibus usque ad nequitiam exercendae crudelitatis incendit. Tunc de ore ejus flamma egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur, ignis est quo infructuosa ligna concremantur. Igne autem terrenae concupiscentiae eorum mens tangitur, qui nequaquam fieri pretiosa metalla concupiscunt. Qui ergo oris ejus non vult flamma affici, juxta doctoris veri sententiam, non lignum, fenum, stipula, sed aurum, argentum, et pretiosus lapis curet inveniri (I Cor. III, 12), quia tanto ignis suasionis illius amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque praebuerit. Sed quia nulla ratione conceditur ut mens in hac corruptibili carne posita nequaquam suasionis illius ardore tangatur, restat ut malignis flatibus adusta, ad orationis opem se sine
cessatione convertat. Flammam quippe suggestionum illius exstinguit citius unda lacrymarum.
>>sequitur Pars 11>>
>>Pars 11>>
LIBER TRIGESIMUS QUARTUS.
Exponitur capitis XLI versus 13 cum reliquis, de diaboli praesertim superbia et saevissimis in sanctos Antichristi persecutionibus.
CAPUT PRIMUM.
1. Senescente mundo, tribulationes cum temporibus crescunt. Diabolus tanto acrius saevit, quanto poenae consummationi est vicinior.---Quia ex hoc mundo corpus gerimus, universitatis terminum ex ea qua nos sumus parte pensemus. Citius quippe qualis sit mundi finis agnoscimus, si sollicite aspicimus hoc quod de mundo gestamus. Aetas etenim nostra per juveniles annos robustius viget, in senili autem tempore crebrescentibus morbis excoquitur; et dum diutius distenditur ut subsistat, moriendi vice quotidie deficit per momenta vivendi. Ita etiam mundi tempus dum venientibus annis augetur, crebrescentibus malis afficitur; et unde aetatis augmentum percipit, inde salutis dispendium sentit. Tribulationes namque illi cum temporibus crescunt, et eo detrimenta vitae debilior tolerat, quo quasi ad vitam provectior durat. Totis enim contra illum hostis antiquus viribus solvitur, qui quamvis jam nunc interiit pro eo quod supernae conditionis beatitudinem amisit, tunc tamen plenius exstinguitur, quando, et a tentandi licentia abstractus, aeternis incendiis religatur. Unde et extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam nequissimae libertatis amittat, et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur, sicut de illo voce angelica ad Joannem dicitur: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad
vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquid nequiter valuerit, callidius exquirit; tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem omne quod temporaliter praevalet nequiter ostendit. Unde et divina voce recte nunc dicitur:
CAPUT II
VERS. 13.---In collo ejus morabitur fortitudo.
2. Superbiae Antichristi accedet explendae nequitiae potestas.---Quid enim collo Leviathan istus, nisi elationis extensio designatur? qua contra Deum se erigens, cum simulatione sanctitatis etiam tumore potestatis extollitur. Quia enim per collum superbia exprimitur, Isaias propheta testatur, qui Jerusalem filias redarguit, dicens: Ambulaverunt extento collo (Isai. III, 16). In collo ergo Leviathan istius fortitudo demorari dicitur, quia elationi illius etiam subjuncta potentia suffragatur. Nam quidquid tunc superbe extollitur, quidquid callide machinatur, etiam cum virtute potentiae saecularis exsequitur. Quod Daniel propheta intuens, ait: Dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). Dolus quippe in manu ejus est fraus in virtute, quia omne quod nequiter vult, hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. Dolus vero ejus dirigi dicitur, quia fraudis ejus malitia nulla difficultate praepeditur. Hoc enim Leviathan iste vel vasa ejus habere crebro proprium solent, quod ad iniquitatis suae cumulum ea quae nequiter appetunt explere nequius possunt.
3. Divini muneris est erga electos, quod cogitatum malum perpetrare nequeant.---Nam cum fortasse infirmantur electi, atque in desideriis illicitis ruunt, in hoc plerumque divini muneris manu retinentur, quod
voluntatis miserae nullos effectus inveniunt. Cumque eorum votis valida contrarietas nascitur, plerumque ex ipsa impossibilitate corriguntur, et miro internae dispositionis ordine, per conversionem mutatio malae voluntatis sequitur, dum per infirmitatem perfectio denegatur. Hinc est enim quod, sub specie uniuscujusque animae, de infirmante Judaea, atque in pravis itineribus gradiente, per prophetam Dominus dicit: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniens dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia mihi bene erat tunc magis quam nunc (Osee, II, 6). Spinis enim electorum viae sepiuntur, dum dolorem punctionis inveniunt in hoc quod temporaliter concupiscunt. Quasi interposita maceria viis eorum obviat, quorum nimirum desideria perfectionis difficultas impugnat. Horum profecto animae amatores suos quaerunt, et non inveniunt, dum sequendo malignos spiritus, nequaquam eas quas appetunt hujus saeculi voluptates apprehendunt. Bene autem subditur quod ex ipsa difficultate mox dicat: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Matth. XII, 44). Prior quippe vir Dominus est, qui castam sibi animam sancti Spiritus interposito amore conjunxit. Quem tunc mens uniuscujusque desiderat, cum multiplices amaritudines velut quasdam spinas invenit in iis delectationibus quas temporaliter concupiscit. Nam dum adversitatibus mundi quem diligit morderi anima coeperit, tunc plenius intelligit quanto illi cum priore viro melius fuit.
4. Quos voluntas prava pervertit, saepe corrigit adversitas.---Eos ergo quos voluntas prava pervertit, plerumque adversitas corrigit. Unde et nimis timendum est ne sequantur prospera cum desiderantur injusta, quia difficilius malum corrigitur, quod perfectionis etiam prosperitate fulcitur. Leviathan itaque iste qui cum
membris suis aeternis est cruciatibus deputatus, et dolus in manu ejus dirigitur, et in collo ejus fortitudo demoratur, quia hoc quod temporaliter perversa contra bonos voluntate desiderat, perversiore facultate consummat, ut tanto ei de adversitate in praesenti nil obstet, quanto ei in posterum de prosperitate nihil remanet. Et quia omnis qui perversis moribus amicitiis ejus innotescit prius veras mentis divitias amittit, apte subjungitur:
CAPUT III
IBID.---Et faciem ejus praecedet egestas.
5. Electorum paupertas est coelestes divitias amisisse.---Per faciem quippe solet notitia designari. Unde scriptum est: Et facies mea praecedet te (Exod. XXXIII, 14), id est notitia ducatum praebebit. Sciendum vero est quod egestas in sacro eloquio aliter electorum ponitur, atque aliter reproborum. Egestas namque electorum est, cum verae divitiae coelestis patriae ad eorum animum redeunt, et in hoc aerumnoso praesentis vitae exsilio positi, pauperes se esse meminerunt. Illas quippe divitias sine cessatione suspirant, de quibus Paulus dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I, 18). Et quia adhuc eas nequaquam conspiciunt, studiose interim in aerumna istius paupertatis gemunt. Hanc procul dubio paupertatem Jeremias inspexerat, cum dicebat: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Thren. III, 1). Virga enim indignationis Dei est percussio districtionis. Quam indignationem tunc homo pertulit, cum ex paradiso pulsus, veras interni gaudii divitias amisit (Genes. III, 24). Sed quia electi quique incessanter conspiciunt quod in praesentis vitae penuriam ab illa potestatis ingenitae facultate ceciderunt, bene dicitur: Ego vir videns paupertatem meam (Thren. III, 1). Quisquis enim haec adhuc visibilia appetit, peregrinationis suae malum non intelligit, et hoc
ipsum quod patitur videre nescit. Hanc paupertatem David propheta intuens, ait: Infirmata est in paupertate virtus mea (Psal. XXX, 11). In paupertate etenim virtus infirmari dicitur, quia lapsus in hac peregrinatione animus, et corruptionis suae molestiis reverberatus, hoc quod perdidit contemplari praepeditur.
6. Hanc paupertatem reprobi nesciunt. Virtutum divitiis vacuantur, nec intelligunt.---Sed hanc paupertatem reprobi considerare nesciunt, quia dum sequuntur ea quae conspiciunt, cogitare invisibilia negligunt quae perdiderunt. Unde et egestas eorum proprie dicitur, quia dum replentur vitiis, virtutum divitiis vacuantur. Quibus saepe evenit ut per elationis dementiam sublevati, dum nequaquam ruinae suae damna considerant, esse se etiam a bonis actionibus inopes non cognoscant. Unde voce angelica praedicatori Laodiceae dicitur: Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). Quasi divitem se asserit, qui per arrogantiam sanctitatis extollitur, sed pauper, caecusque et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit, sed pejus, quia nec se perdidisse cognoscit. Quia ergo, ut diximus, egestas reproborum est defraudatio meritorum, recte de Leviathan dicitur: Faciem ejus praecedet egestas. Nemo quippe cognitioni ejus jungitur, nisi prius virtutum divitiis denudetur. Prius enim bonas cogitationes subtrahit, et tunc eis apertiorem notitiam suae iniquitatis infundit. Egestas ergo faciem illius praecedere dicitur, quia prius facultas virium perditur, ut quasi per familiaritatem postmodum ejus notitia cognoscatur. Vel certe quia multis ita fraudulenter subrepit, ut ab eis deprehendi nequaquam possit, et sic eorum virtutes evacuat, quatenus astutiae suae malitiam non ostendat, faciem ejus egestas praeire perhibetur, ac si aperte diceretur, quia cum insidians tentat, priusquam videatur exspoliat.
Hinc est enim quod de Ephraim per prophetam dicitur: Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit (Osee VII, 9). Alieni quippe intelligi apostatae angeli solent, qui robur comedunt, dum virtutem mentis pervertendo consumunt. Quod Ephraim et pertulit, et nescivit, quia in tentatione malignorum spirituum et robur animae perdidit, et hoc ipsum quia perdiderit non intellexit. Leviathan ergo faciem egestas antecedit, quia negligentium mentes ante tentando spoliat, quam ejus insidias is qui tentatur agnoscat. Per hoc ergo quod dictum est: In collo ejus morabitur fortitudo, virtus violentiae ostenditur. Per hoc vero quod subditur: Et faciem ejus praecedet egestas; fraudis subtilitas designatur.
7. Ante adventum Antichristi, virtutum signa Ecclesiae subtrahentur, aut pauca supererunt.---Quamvis de eo quod ejus faciem egestatem praeire cognoscimus, suppetit aliud quod tamen tristius exponamus. Terribili quippe ordine dispositionis occultae, priusquam Leviathan iste in illo damnato homine quem assumit appareat, a sancta Ecclesia virtutum signa subtrahuntur. Nam prophetia absconditur, curationum gratia aufertur, prolixioris abstinentiae virtus imminuitur, doctrinae verba conticescunt, miraculorum prodigia tolluntur. Quae quidem nequaquam superna dispensatio funditus subtrahit, sed non haec sicut prioribus temporibus aperte ac multipliciter ostendit. Quod tamen mira dispensatione agitur, ut una ex re divina simul pietas et justitia compleatur. Dum enim subtractis signorum virtutibus sancta Ecclesia velut abjectior apparet, et bonorum praemium crescit, qui illam pro spe coelestium, et non propter praesentia signa venerantur, et malorum mens contra illam citius ostenditur, qui sequi quae promittit invisibilia negligunt, dum signis visibilibus non tenentur. Dum igitur humilitas fidelium multitudine et manifestatione signorum quasi destituitur, terribili occultae dispositionis examine inde bonis misericordia
llargior, unde malis justa ira cumulatur. Quia ergo Leviathan iste priusquam manifestus et conspicuus veniat ex magna parte in sancta Ecclesia signa virtutum cessant, recte nunc dicitur: Faciem ejus praecedet egestas. Ante enim a fidelibus miraculorum divitiae subtrahuntur, et tunc contra eos antiquus ille hostis per aperta prodigia ostenditur, ut quo ipse per signa extollitur, eo a fidelibus sine signis robustius laudabiliusque vincatur. Quamvis etiam fidelibus in ejus certamine signa non deerunt, sed tanta erunt illius, ut nostrorum aut pauca, aut nulla videantur. Quorum nimirum virtus omnibus signis fit potior, cum omne quod ab illo terribiliter fieri conspicit, per internae constantiae calcem premit. Sed malignus hostis tanto contra eos acriori immanitate se exhibet, quanto se despici etiam clarescentibus miraculis dolet. Totum ergo se in eorum interitum colligit, cunctosque reprobos in necem fidelium unanimi crudelitate conjungit, ut saevitiam suam tanto robustius exerat, quanto et in eis quae perverse agere appetit, nulla sibi sui corporis membra discordant. Unde et recte dicitur:
CAPUT IV
VERS. 14.---Membra carnium ejus cohaerentia sibi.
8. Reproborum cum Satana et inter se noxia concordia.--- Carnes vero Leviathan istius sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra vero sunt carnium hi qui eisdem perverse agentibus, et sese ad iniquitatem praecedentibus junguntur, sicut e contra per Paulum dominico corpori dicitur: Vos estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII, 27). Aliud quippe est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum, membrum vero membri est particula ad partem. Membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium; membrum vero est corporis totum hoc simul ad corpus universum. Sicut
ergo in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur, ita in illa Leviathan istius reproba congregatione membra sunt carnium qui iniquo opere quibusdam se nequioribus junguntur. Sed quia hostis malignus sibi in perverso opere a primis usque ad extrema concordat, divinus sermo in eo membra carnium sibimet cohaerentia memorat. Sic namque perversa unanimiter sentiunt, ut nulla contra se vicissim disputatione dividantur. Nulla eos diversitatis altercatio tunc scindit, et idcirco contra bonos vehementer praevalent, quia in malo se concorditer tenent. Sicut enim jam superius diximus (Lib. XXXIII, num. 55), ut perniciosum est si unitas desit bonis, ita perniciosius est si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum viam tanto durius praepedit quanto ei se per collectionem durior opponit.
9. Hanc unitatem dissolvere licet, exemplo Pauli.--- Hanc unitatem reproborum perniciosam sibi Paulus conspexerat, cum in medio Sadducaeorum Pharisaeorumque deprehensus dicebat: De spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). Qua nimirum voce percussa, protinus contra se vicissim audientium turba dissiluit. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionis aperitur, quia quem turba persequentium unita constrinxerat, divisa laxabat. Eripiuntur ergo justi dum dividuntur injusti, et electorum vota ad perfectum perveniunt dum reproborum agmina per discordiam confunduntur. Quod bene etiam maris Rubri scissione designatur (Exod. XIV, 21, seq.). Dum enim in duas partes unda dividitur, ab electo populo ad terram repromissionis tenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc quod appetunt perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset (Genes. XI, 8). Si malorum unitas noxia non fuisset, de sanctae Ecclesiae hostibus Propheta non diceret:
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV, 10). Quia ergo Leviathan iste tunc contra electos Dei in suis viribus effrenatur, ad augmentum suae malitiae unitatem quoque in reprobis habere permittitur, ut tanto contra nos robustius vires suas exerat, quanto non solum nos ictu fortitudinis, sed etiam mole adunationis impugnat. Sed quis contra ista sufficiat? Quae mens ad tantae elationis et compagis pondera non ab ipsa cogitationum radice contremiscat? Unde quia trepidare nos per infirmitatem conspicit, protinus divina clementia quid per semetipsam faciat? adjungit. Nam sequitur:
CAPUT V
IBID.---Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
16. Fulmine conterentur in judicio, justis illaesis et gaudentibus.---Quid appellatione fulminum nisi tremendae illae extremi judicii sententiae designantur? Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quos feriunt in perpetuum incendunt. Fulmina namque super eum Paulus venire conspexerat, cum dicebat: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Haec autem quae in eum mittuntur fulmina, ad locum alium non feruntur, quia justis gaudentibus, solos tunc reprobos feriunt. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi judicii ventilabro inter triticum paleasque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana delabantur. Illa ergo fulmina locum alium nequaquam tangunt, quia videlicet igne suo non grana, sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum poena non corrigit, insinuat dum subjungit:
CAPUT VI
VERS. 15.---Cor ejus indurabitur quasi lapis.
11. Satanae impoenitentia. Incudi similis optime dicitur.---Cor enim antiqui hostis ut lapis indurabitur, quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur. Qui quia solis ictibus aeternae ultionis aptabitur, recte protinus subinfertur:
IBID.---Et stringetur quasi malleatoris incus.
Incudem quippe malleator solis aptam percussionibus figit. Ad hoc namque incus statuitur, ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo ut malleatoris incus stringitur, quia inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. Qui modo quoque percutitur, dum justi quique, illo in insidiis vigilante, sed doloribus tabescente, salvantur. In incude autem alia vasa formantur, ipsa vero tot percussionibus in vas aliud non transfertur. Recte ergo Leviathan iste incudi comparatus est, quia nos illo persequente componimur, ipse autem et semper percutitur, et in vas utile nunquam mutatur. Aeternae illum percussioni relinquimus, et nos, superni artificis manu in ejus tentatione percussi, per illum quasi vascula formata transimus. In ipso enim tundimur, sed ut ad usum domus supernae veniamus. Ipse vero quasi incus stringitur, quia etsi nunc tentando mundum circuit, in inferno tamen positus, jam sub ictu sententiae non vagatur. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 16.---Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
12. Reprobis angelis cadentibus, territi sunt boni, et timore solidati.---Scriptura sacra ita nonnunquam tempus praeteritum futurumque permiscet, ut aliquando futuro pro praeterito, aliquando vero utatur praeterito pro
futuro. Futuro namque pro praeterito utitur cum Joanni mulier paritura masculum, qui regat gentes in virga ferrea, demonstratur (Apoc. XII, 5). Quod quia incarnato Domino veniente jam tunc factum fuerat, res gesta nuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut per Psalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Quibus videlicet verbis species dominicae passionis quasi jam transacta describitur, sed tamen adhuc longe post futura nuntiatur. Hoc ergo loco quo dicitur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, nil obstat intelligi quia sub futuri temporis modo praeterita describuntur. Nec rectae intelligentiae sensum relinquimus, si credamus Leviathan isto ab arce beatitudinis cadente, in ruina ejus etiam electos angelos expavisse, ut cum istum ex illorum numero superbiae lapsus ejiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. Unde et sequitur: Et territi purgabantur.
13. Qua ratione tunc purgati. Aliis cadentibus, caeteris datum ut cadere non possent.---Purgati vero sunt, quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte, soli in coelestibus sedibus qui beate in aeternum viverent remanserunt. Hujus itaque lapsus eos terruit et purgavit: terruit, ne conditorem suum superbe despicerent; purgavit vero, quia, exeuntibus reprobis, actum est ut electi soli remanerent. Et quia cunctorum opifex Deus scit ad bonorum custodiam etiam bene uti mala actione reproborum, lapsum cadentium vertit in profectum manentium; et unde punita est culpa superbientium, inde humilibus angelis et inventa et solidata sunt augmenta meritorum. Istis namque cadentibus, illis in munere datum est ut cadere omnino non possent. Sancti enim angeli, dum in istis naturae suae damna conspiciunt, in seipsis jam cautius robustiusque consistunt. Unde fit, auctore omnium rerum Domino cuncta mirabiliter ordinante, ut illi electorum spirituum patriae etiam ruinae suae damna
proficiant, dum inde firmius constructa sit unde fuerat ex parte destructa.
14. Sancti praedicatores angeli dicuntur.---Sed quia saepe Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum solet nomine designare, possumus hoc loco angelos sanctos praedicatores accipere. Hinc est enim quod Joannes in Apocalypsi, septem Ecclesiis scribens, angelis Ecclesiarum loquitur, id est praedicatoribus populorum (Apoc. I, 4). Hinc propheta ait: Et angeli pacis amare flebunt (Isai. XXXIII, 7). Hinc rursum Malachias propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem inquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7). Hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). Qui igitur dispensationis mysterium postquam apparuisse angelis dixit, praedicatum esse gentibus subdidit, profecto angelorum nomine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios designavit.
15. Hi ex angelorum casu et poena terrentur, et purgantur.---Si ergo hoc quod dicitur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur, ad futurum tempus refertur, adveniente districto judice, extrema hic istius Leviathan damnatio designatur, quia de hoc mundo per iram judicii tollitur, qui nunc mira mansuetudinis longanimitate toleratur. Tanto autem hinc pondere terroris excutitur, ut sanctorum etiam praedicatorum fortitudo turbetur; Cum enim sublatus fuerit, timebunt angeli, quia cum judicii turbine rapitur, hi qui in corporibus reperiri potuerint, immenso terrore concussi, etiam supernae patriae nuntii contremiscunt. Quamvis enim fortes jam atque perfecti sunt, adhuc tamen; quia in carne sunt positi, non possunt in tanti terroris turbine nulla formidine concuti. Sed cum Leviathan iste rapitur,
cumque omnia in ejus interitu elementa quatiuntur, praedicatores sanctos, quos, ut dixi, adhuc in suis corporibus illud tempus judicii invenerit, spes de regni propinquitate laetificat, et carnis infirmitas de irae ostensione perturbat. Erit ergo in eis aliquo modo tremor laetus, et timor securus, quia et coelesti regno se remunerari certi sunt, et per tanti turbinis metum pro carnis infirmitate contremiscunt.
16. Justis trementibus, quanta reproborum futura concussio.---Consideremus ergo quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam justorum vita turbatur. Hi qui oderunt adventum judicis, quid facient, si terrorem tanti judicii etiam qui diligunt expavescunt? Et quia in sanctis praedicatoribus hoc pavore excoquitur, si qua eis inesse potuit levium rubigo vitiorum, postquam dixit: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, apte mox subdidit: Et territi purgabuntur. Sed quia haec de Leviathan istius fine cognovimus, interim priusquam pereat quid agat audiamus. Sequitur:
CAPUT VIII
VERS. 17.---Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax.
17. Antichristus diaboli gladius recte appellatur.---In Scriptura sacra aliquando per gladium sancta praedicatio, aliquando aeterna damnatio, aliquando tribulatio temporalis, aliquando antiqui hostis ira vel persuasio designatur. Gladius enim pro sancta praedicatione ponitur, sicut Paulus ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Gladii nomine aeterna damnatio designatur, sicut de praedicante haeretico scriptum est: Si multiplicati fuerint filii ejus, in gaudio erunt (Job. XXVII, 14), quia quantalibet hic numerositate germinent, aeterna damnatione consumuntur. Gladius tribulatio temporalis accipitur, sicut
Mariae de secuturis tribulationibus, dicitur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Rursum per gladium ira vel persuasio maligni hostis exprimitur, sicut Psalmista ait: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CXLIII, 10). Benignus quippe sanctae praedicationis est gladius, quo percutimur ut a culpa moriamur. Malignus vero est diabolicae persuasionis gladius, quo male quisque percutitur ut a vita rectitudinis exstinguatur. Antiqui ergo hostis est gladius, ille tunc damnatus homo, in usum ministerii ejus assumptus. Ipsum quippe per malitiam fraudis exacuit, et infirmorum corda transfigit. Hunc ergo Leviathan istius gladius apprehendit, cum eum suus damnatus homo susceperit. Si autem gladii nomine ejus ira signatur, recte non apprehendere gladium, sed a gladio apprehendi describitur. In tantam quippe tunc insaniam vertitur, ut dominari omnibus appetens, nequaquam suae irae dominetur. Nos namque cum iram in usu justitiae assumimus, gladium tenemus, quia eam sub aequitate judicii possidendo moderamur. Ille autem quia per abrupta furoris rapitur, non apprehendere gladium, sed a gladio apprehendi perhibetur. Non enim iram possidens tenet, sed ab ira saeviens tenetur.
18. Huic gladio cedere hastam et thoracem quo sensu dictum.---Cunctis autem liquet quod hasta adversarium percutimus, thorace vero ab adversario munimur. Per hastam vulnera inferimus, per thoracem tegimur ne vulneremur. Quid igitur per hastam nisi praedicationis jaculum, quid per thoracem nisi fortitudo patientiae designatur? Leviathan ergo iste, quia per assumptum reprobum hominem in ira omnimodae crudelitatis effrenatur, apprehendi a gladio dicitur. Nam per ostensionem immensae tunc fortitudinis exhibet quidquid nequiter potest. Et neque hasta neque thorax subsistere poterit, quia in Antichristum veniens, tantae virtutis apparebit, ut si supernum adjutorium desit, et praedicantium acumen obtundat, et longanimitatem
patientium destruat. Nisi enim justorum vitam superna gratia solidet, non subsistit hasta, quia praedicatorum virtus frangitur; non subsistit thorax, quia constantium patientia dirupta penetratur. Unde et subditur:
CAPUT IX
VERS. 18.---Reputabit enim ut paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
19. Saeviente Antichristo praedicatorum virtus et fortiorum constantia periclitabuntur.---Quod superius hastam dixit, hoc inferius ferri appellatione replicavit; et quod thoracem protulit, hoc rursum aeris commemoratione signavit. Ferrum namque acuitur ut adversarius vulneretur, aes autem rubigine pene nulla consumitur. Ferro ergo praedicationis jacula, aere autem longanimitatis constantia designatur. Unde et sub Aser specie de sancta Ecclesia per S. Moysen dicitur: Ferrum et aes calceamentum ejus (Deut. XXXIII, 25). Calceamentum quippe in Scriptura sacra munimen praedicationis accipitur, sicut scriptum est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 16). Quia ergo per ferrum virtus, per aes autem perseverantia exprimitur, ferrum et aes calceamentum ejus dicitur, cum praedicatio ejus acumine simul et constantia munitur. Per ferrum enim mala adversantia penetrat, per aes autem bona quae proposuit longanimiter servat. Cujus profecto perseverantiam illic apertius insinuat, dicens: Sicut dies juventutis ejus, ita erit et senectus illius (Deut. XXXIII, 25). Sed Leviathan iste quando illum gladium quem sacra eloquia Antichristum vocant in exercitationem suae iniquitatis assumpserit, et ferrum velut paleas, et aes velut lignum putridum reputabit, quia nisi divina gratia protegat, et praedicantium vires velut paleas nequitiae suae igne consumet, et patientium constantiam quasi lignum putridum in pulverem rediget. Et acumen igitur ferri, et aeris fortitudo deficit, dum per violentiam virtutis
illius et praedicationis sensus obtunditur, et patientiae longanimitas dissipatur.
20. Et nisi Deus opem ferat, deficient.---Nisi ergo electos suos opitulatio divina roboret, ubi tunc infirmi erunt, si fortes sicut paleae reputantur? Quid tunc Leviathan iste de paleis faciet, si ferrum quasi paleas aestimabit? Quid de putridis lignis acturus est, si quasi lignum putridum aeris fortitudinem solvet? Sed o quam multi, qui suis viribus ferrum se vel aes aestimant, in illo tunc tribulationis igne se paleas esse deprehendunt; et quam multi, qui per infirmitatem propriam se esse paleas metuunt, per divinum adjutorium fulti, in ferri atque aeris soliditate roborantur, ut contra adversarium suum tanto magis in Deo fortes sint, quanto de se amplius infirmos se esse meminerunt. Sed quanto altius Behemoth iste contra electos Dei per miracula erigitur, tanto contra eum sancti quique vehementius ad praedicationis se verba constringunt. Qui tamen ita reproborum mentes possidet, ut eas nulla confossus veritatis jaculatione relinquat. Unde et subditur:
IBID. 19.---Non fugabit eum vir sagittarius.
21. A reproborum cordibus non fugat Satanam sancta praedicatio.--- Quid enim sagittas, nisi verba praedicatorum accipimus? Quae dum voce bene viventium distinguntur, audientium corda transfigunt. His sagittis sancta Ecclesia percussa fuerat, quae dicebat: Vulnerata charitate ego sum (Cantic. II, 5). De his sagittis Psalmistae voce narratur: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8), quia scilicet verba humilium penetraverunt animos superborum. De his sagittis venienti propugnatori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde (Psal. XLIV, 6). Vir itaque est sagittarius qui per sanctae intentionis arcum audientium cordibus verba rectae exhortationis infigit. Quia ergo Leviathan iste verba
praedicantium despicit, et, cum reproborum mentes male suadendo momorderit, durus inter jacula omnimodo eas non relinquit, recte dicitur: Non fugabit eum vir sagittarius. Ac si aperte dicatur: A reproborum cordibus eum sancti praedicatoris sagitta non excutit, quia quisquis ab illo apprehenditur, verba jam praedicantium audire contemnit. Unde bene peccatis praecedentibus irascens, de his quos in manu antiqui hostis deserit, Dominus per prophetam dicit: Immittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio (Jerem. VIII, 17). Ac si diceret: Justo judicio talibus vos immundis spiritibus tradam, qui a vobis excuti exhortatione praedicantium quasi incantantium sermone non valeant. Quia vero Leviathan iste a cordibus reproborum sanctae praedicationis spiculis non movetur, ipse etiam sanctorum virorum contemptus adjicitur, cum illico subinfertur:
CAPUT XI
IBID.---In stipulam versi sunt ei lapides fundae.
22. Contra eum et Antichristum sanctorum robur videtur stipula. Nihil tamen contra eorum animam potest.- --Quid per fundam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Funda namque dum in gyrum mittitur, sic de illa lapides exeunt quibus adversariorum pectora feriantur; ita sancta Ecclesia dum volubilitate temporum per tribulationum circuitum ducitur, fortes ex illa viri prodeunt quibus quasi lapideis ictibus iniquorum corda tundantur. Unde ad prophetam de bonis doctoribus Dominus dicit: Devorabunt, et subjicient lapidibus fundae (Zach. IX, 15). Sancti quippe doctores qui ad virtutem et alios instruunt, hostes devorant, dum eos intra corpus suum per vim conversionis immutant. Quos lapidibus fundae subjiciunt, quia dum fortes quosque in sancta Ecclesia viros instituunt, per eos adversariorum superbientium pectora dura confringunt. Unde et Golias immanissimus saxo fundae moritur (I Reg. XVII, 49), quia singulari sanctae
Ecclesiae lapide diabolica celsitudo superatur. Leviathan itaque iste quia, damnato illo homine assumpto, quoslibet fortes Ecclesiae velut infirmos despicit, eorumque vires temporaliter premit, recte nunc dicitur: In stipulam versi sunt ei lapides fundae. Ac si aperte diceretur: Sanctorum robur quasi in stipulae mollitiem redigit, quorum lingua prius pectus illius duris ictibus tutudit. Omnem quippe tunc fortitudinem suae iniquitatis exercens, quanto se ab eis vinci spiritaliter dolet, tanto atrocius contra eos corporaliter praevalet. Et quia nil se contra eorum spiritum praevalere considerat, in eorum carne crudelitatis suae omnia argumenta consummat. Sed quid mirum si humanas vires despicit, qui ipsa etiam superni in se judicii aeterna tormenta contemnit? Unde et subditur:
CAPUT XII
VERS. 20.---Quasi stipulam aestimabit malleum.
23. Dei vindictam superbus contemnit.---Ac si diceret: Etiam pondus ejus animadversionis despicit, quae se per supplicium desuper veniens ferit. In Scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc delinquentium culpae feriuntur; aliquando vero percussio coelestis accipitur, qua vel electi supernos ictus sentiunt, ut a pravis itineribus corrigantur, vel justa ira reprobos percutit, ut jam supplicia aeterna praeveniens, quid etiam in posterum mereantur ostendat. Nam quia appellatione mallei antiquus hostis exprimitur, propheta testatur, cum super eum vim extremi judicii contemplatur, dicens: Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23)? Ac si dicerei: Eum per quem vascula sua Dominus in ministerii usum formanda percutit, quis perpendat quo turbine, veniente extremo judicio, in aeterna damnatione confringit? Rursum per malleum percussio coelestis exprimitur, quod Salomone templum aedificante signatur, cum dicitur: Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis
aedificata est, et malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur (III Reg. VI, 7). Quid enim domus illa nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae, quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic jam disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Hic enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione veniamus. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta. In domo autem Dei nulli ictus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam percussionum strepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit. Nequaquam securis incidit, quia receptos interius nulla foras severitatis sententia projicit. Nequaquam ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jam flagella sentiuntur. Quia ergo per malleum desuper venientem coelestis pondus percussionis exprimitur, quid est quod Leviathan iste malleum despicit, nisi quod supernae animadversionis ictus formidare contemnit? Et quasi stipulam malleum deputat, quia ad justae irae se pondera velut contra terrores levissimos parat. Unde et adhuc expressius subditur:
CAPUT XIII
IBID.---Et deridebit vibrantem hastam.
24. Futuri judicii comminationem irridet, inde factus crudelior.---Contra Leviathan enim Dominus hastam vibrat, quia in ejus interitu districtam minatur sententiam. Hastam quippe vibrare est aeternam ei mortem ex districta animadversione praeparare. Sed apostata spiritus auctorem vitae etiam cum sua morte despiciens, hastam vibrantem deridet, quia ex districto judicio quidquid grave, quidquid horribile esse praevidet, pati
non metuit; sed quo se aeterna tormenta non posse evadere conspicit, eo in exercenda nequitia durior assurgit. Quem cum plerique hujus mundi sapientes in cunctis quae appetit tanta pertinacia, tanta fortitudine stringi considerant, corda sua ad famulatum ejus tyrannidis inclinant, et omne quod Deo largiente sapiunt, hoc contra eum ad servitium hostis illius inflectunt. Unde et recte subditur:
CAPUT XIV
IBID. 21.---Sub ipso erunt radii solis.
25. Illi subduntur nonnulli, qui doctrina aut sanctitate in Ecclesia lucere videbantur.---In Scriptura enim sacra cum figurate sol ponitur, aliquando Dominus, aliquando persecutio, aliquando de re qualibet manifestae visionis ostensio, aliquando autem intelligentia sapientium designatur. Per solem quippe Dominus figuratur, sicut Sapientiae libro perbibetur, quod omnes impii in extremi die judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus (Apoc. XII, 2). In sole enim illustratio veritatis, in luna autem, quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quia superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur, quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit. Rursum sole persecutio designatur, sicut in Evangelio Veritas dicit, quod nata sine radicibus semina orto sole aruerunt (Matth. XIII, 6), quia videlicet verba vitae in corde terrenorum hominum temporali momento virentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur. Rursum sole manifestae visionis ostensio designatur, sicut Propheta Dominum cunctorum oculis apparentem denuntiat, dicens: In sole posuit tabernaculum suum (Psal.
XVIII, 6). Ac si diceret: Humanitatis assumptae sacramentum in lumine manifestae visionis ostendit. Et sicut eidem Prophetae divina voce per Nathan dicitur: Tu fecisti in abscondito, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis (II Reg. XII, 12). Quid enim per conspectum solis, nisi cognitionem insinuat manifestae visionis? Rursum solis nomine, sapientium intellectus exprimitur, sicut in Apocalypsi scriptum est: Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu afficere homines et igni (Apoc. XVI, 8). Phialam videlicet in solem effundere est persecutionis supplicia viris sapientiae splendore fulgentibus irrogare: Et datum est illi ut afficeret homines aestu et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt. Ruinae namque fortium augmenta praestant perditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientiae designatur, per comparationem quoque a Salomone dicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Hoc ergo loco quid per solis radios nisi acumina sapientium demonstrantur? Quia enim multi, qui in sancta Ecclesia luce sapientiae resplendere videbantur, tunc vel persuasionibus capti, vel minis territi, vel cruciatibus fracti, Leviathan istius seditioni subjiciuntur, recte dicitur: Sub ipso erunt radii solis. Ac si aperte diceretur: Hi qui intra sanctam Ecclesiam per acumina sapientiae quasi radios videbantur lucis aspergere, et per auctoritatem rectitudinis desuper resplendere, potestati Leviathan istius iniqua se operatione substernunt, ut non jam recta praedicando desuper luceant, sed ei perverse obsequendo famulentur. Solis ergo radii sub ipso sunt, cum nonnulli etiam docti viri sapientiae suae acumina non libere agendo sublevant, sed ad vestigia Leviathan istius et perversitate operis, et blandimento adulationis inclinant, ut intelligentia, quae illis sicut sol desuper fuit ex coelesti munere, antiqui hostis pedibus substernatur ex terrena cupiditate. Unde
et nunc cum quisque sapientium atque doctorum pro commodo vel gloria vitae temporalis per adulationis lapsum terrenis se potestatibus prave agentibus subjicit, quasi sub vestigiis venientis Antichristi solis se radiis sternit. Et velut coeli lucem sibi Behemoth humiliat, dum per pestiferum assensum sapientium mentes calcat. Toties vero Leviathan istius pedibus se radii solis subdunt, quoties hi qui doctrinae videntur lumine resplendere, immoderato acumine prava in sacro eloquio sentiunt, perversisque sensibus ejus se erroribus substernunt, quia dum contra fidelia veritatis praedicamenta se erigunt, Leviathan istius vestigiis falsa sentiendo famulantur. Toties radii solis sub ipso sunt, quoties docti quippe, et intelligentiae luce pollentes, vel despectis caeteris in elatione se erigunt; vel summa quae sapiunt postponentes, sordidis carnis desideriis inquinantur; vel obliti coelestium, terrena ambiunt; vel non reminiscentes quia terra sunt, de cognitione coelestium inaniter gloriantur. Unde et recte ibi subjungitur:
CAPUT XV
IBID.---Sternet sibi aurum quasi lutum.
26. Quid significet aurum, in sacra Scriptura.--- Appellatione quippe auri in sacro eloquio aliquando divinitatis claritas, aliquando splendor supernae civitatis, aliquando charitas, aliquando nitor gloriae saecularis, aliquando pulchritudo sanctitatis accipitur. Auri enim nomine ipsa intima divinitatis claritas designatur, sicut in Canticorum canticis sponsi species describitur: Caput ejus aurum optimum (Cant. V, 11). Quia enim caput Christi Deus, nil vero est in metallis auro fulgentius, sponsi caput aurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitas suae nobis claritate principatur. Rursum auri nomine splendor supernae civitatis accipitur, sicut hanc Joannes se [vidisse testatur, dicens: Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo (Apoc. XXI, 18). Aurum namque ex quo illa civitas
constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et per vitrum perspicua designetur. Rursum auri nomine charitas intimatur, sicut Angelum quem sibi loqui idem Joannes aspexit (Apoc. I, 13), ad mamillas zona aurea cinctum vidit, quia nimirum supernorum civium pectora dum poenali jam nequaquam timori subjecta sunt, atque a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitate constringunt. Zonam vero auream circa mamillas habere, est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jam amoris vincula restringere. Rursum auri nomine, nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut per Prophetam dicitur: Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7). Quid enim Babylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur? Quae calix aureus dicitur, quia dum pulchra esse temporalia ostentat, stultas mentes in sua concupiscentia debriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibilia pulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte sua Eva debriata est, de qua historia veritatis dicit, quia cum vetitum lignum concupisceret, vidit quod esset pulchrum visu, aspectuque delectabile et comedit (Genes. III, 6). Aureus ergo Babylon calix est, quia dum visum exterioris pulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinis subtrahit. Rursum auri nomine splendor sanctitatis accipitur, sicut Judaicum populum a splendore justitiae ad nequitiae tenebras commutatum Jeremias deplorat dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Sicut enim superius diximus, aurum obscuratur, cum subsequentibus iniquitatum tenebris, justitiae pulchritudo deseritur. Color optimus mutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertitur culpae.
27. Quid lutum.---Luti quoque nomine, in sacro eloquio aliquando terrenarum rerum multiplicitas, aliquando sordidum sapiens iniqua doctrina, aliquando desiderii carnalis illecebra designatur. Per lutum quippe terrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut per Habacuc prophetam dicitur: Vae ei qui multiplicat non
sua! usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6)? Denso enim se luto aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicans, peccati sui se oppressione coangustat. Rursum luti nomine doctrina sordidum sapiens designatur, sicut per eumdem prophetam Domino dicitur: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15). Ac si diceret: Aperuisti iter praedicatoribus tuis inter doctrinas hujus saeculi sordida et terrena sapientes. Per lutum quoque desiderium sordidae voluptatis exprimitur, sicut Psalmista deprecans ait: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15). Luto quippe inhaerere, est sordidis desideriis concupiscentiae carnalis inquinari.
28. Antiquus hostis aliis sub specie sanctitatis illudit, alios per foeda vitia inescat.---Hoc ergo loco aurum claritas sanctitatis accipitur, lutum vero vel terrenarum rerum avaritiam, vel pravarum contagia doctrinarum, vel sordes carnalium voluptatum nil obstat intelligi. Quia enim multos Leviathan iste, qui intra sanctam Ecclesiam fulgore justitiae resplendere videbantur, tunc vel terrenarum rerum concupiscentia, vel errantis doctrinae contagio, vel carnalibus sibi voluptatibus subjicit, aurum sibi procul dubio quasi lutum sternit. Aurum enim quasi lutum sternere, est in quibusdam vitae munditiam per illicita desideria conculcare, ut hi etiam sordidis ejus vestigiis serviant, qui contra illum prius virtutum splendore rutilabant. Antiquus itaque hostis aliis tunc sub specie sanctitatis illudit, alios autem per foeda vitia vitae carnalis intercipit. Sed tunc per haec aperte grassabitur, nunc autem multorum cordibus occulte dominatur, sicut Paulus Apostolus dicit: Ut reveletur in suo tempore, nam mysterium jam operatur iniquitatis (II Thes. II, 6). Toties igitur etiam nunc aurum sibi quasi lutum subjicit, quoties castitatem fidelium per carnis vitia sternit. Toties aurum velut lutum calcat, quoties sensum continentium per immunda desideria dissipat. Quod tunc tanto
vehementius peragit, quanto, suae perditae libertati commissus, hoc quod appetit, effrenatius perpetrat.
29. Qui diabolo substernuntur, etsi aurum videantur, lutum sunt.---Et fortasse quempiam moveat cur misericors Deus fieri ista permittat, ut Leviathan iste seu nunc per suggestiones callidas, sive tunc per damnatum illum quem replet hominem, vel solis radios, id est doctos quosque sapientesque subjiciat, vel aurum, hoc est viros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi vitiis coinquinando substernat. Sed citius respondemus quia aurum quod pravis ejus persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitam sanctitatem oculos hominum videntur amittere; sed eam ante oculos Dei nunquam habuerunt. Saepe namque homo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliqua virtute magnus videtur. Quae ipsa quoque virtus inanescens deficit, quia dum innotescit hominibus, procul dubio laudatur, ejusque laus inhianter appetitur. Unde fit ut et ipsa virtus ante Dei oculos virtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod placet. Quae itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit; atque ideo ostensa diu castitas circa vitae finem perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur. Alius eleemosynis vacat, propria distribuit; sed tamen multis injustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibus exercet. Et fit plerumque ut is qui misericors fuerat juxta vitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat. Quod valde justo judicio agitur, ut et perdat ante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deo displicuit, corrigere nunquam curavit. Alius patientiae studet; sed dum invidere aliis, et servare in corde malitiam non cavet, fit quandoque impatiens, qui diu latuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sum, et per aliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur,
quando occultis peccatis exigentibus, etiam virtus quae publice claruerat dissipatur. Sed operae pretium credimus si in his virtutem superni ordinis subtilius perpendamus
30. Deus occulta quorumdam mala tolerat, ut quae in aperto faciunt bona, electis prosint.---Saepe enim omnipotens Deus occulta quorumdam mala tolerat, ut aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispenset. Nam nonnulli mundum nequaquam funditus deserentes, non perseveraturi angustum iter arripiunt, sed ad quaerendam angustam viam exemplo suo eos qui perseveraturi sunt accendunt. Unde plerumque contingit ut ipsum hoc quod bene videntur vivere, non sibi, sed solis potius electis vivant, dum exemplis suis ad bene vivendi studia perseveraturos alios non perseveraturi provocant. Saepe enim quosdam videmus viam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii quia euntes conspiciunt sequuntur; eumdemque locum pariter petunt. Sed fit plerumque ut, irruente aliquo implicationis articulo, post se redeant qui praeibant, et hi ad locum perveniant qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseveraturi viam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim virtutis iter non perventuri inchoant, ut eis qui perventuri sunt qua gradiantur ostendant. Quorum etiam casus, utilitate non modica, electorum profectibus servit, quia illorum lapsum dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt; et ruina quae illos damnat istos humiliat. Discunt enim in superni adjutorii protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis viribus cecidisse. Quando ergo bene agere videntur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant; quando vero in lapsum nequitiae corruunt, electis post se pergentibus quasi cavendam superbiae foveam ostendunt. Erat ergo Leviathan iste, et solis sibi radios subdat, atque aurum luti more subjiciat. Scit omnipotens Deus ad electorum suorum solatium bene uti malo reproborum, quando hi qui ad illum perventuri sunt, et suis ad eum meritis proficiunt, et saepe in eo
quod superbe sapiunt, alienis lapsibus corriguntur. Sed si haec Leviathan iste agit in eis etiam quos claros aliqua virtus ostendit, quid de illis facturus est quorum mens vel ex parte aliqua sublevata a terrenis concupiscentiis non est? Quos tamen divinus sermo aperte exprimit, dum subjungit:
CAPUT XVI
VERS. 22.---Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
31. In ultima persecutione ira reproborum ebulliet in Sanctos.---Quid per mare nisi vita saecularium, quid per profundum, nisi altae et abditae eorum cogitationes exprimuntur? Quod profundum mare Leviathan iste quasi ollam facit fervescere, quia nimirum constat, quod persecutionis extremae tempore contra electorum vitam studeat animos reproborum per flammam crudelitatis excitare. Tunc profundum mare quasi olla fervescit, cum corda dilectorum saeculi valido ardore succendit, et quae hoc pacis tempore intra suam malitiam clausa latuerunt, tunc in aestum immanissimae persecutionis ebulliunt, ac per abruptam crudelitatis apertae licentiam ea quae diu presserant odia antiqui livoris exhalant. Quia autem pestifero errore persuasi, sic in istis famulantur Antichristo, ut tunc verius praebere se aestiment obsequium Christo, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, apte subjunxit:
CAPUT XXVII
IBID.--- Ponet quasi cum unguenta bulliunt.
32. Qui Antichristo contra sanctos militabunt, obsequium Deo praestare credent.---Unguenta quippe cum bulliunt, fragrantiam suavitatis reddunt. Quia ergo Leviathan iste ita seducet corda reproborum, ut quidquid
agunt ex iniquitate perfidiae pro veritate rectae fidei se agere suspicentur, quasi bene eis olet id quod zelo religionis exercent. Unde in Evangelio discipulis Veritas dicit: Ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2). Igitur sicut olla fervent, dum crudeliter persequuntur; sed apud eos ipsa persecutio unguentorum fragrantiam redolet, dum mens eorum, vanis suspicionibus decepta, aestimat quia Deo obsequium persolvat. In Scriptura enim sacra unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum. Unde sponsa in Canticis canticorum sponsum desiderans dicit: In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). Et unde Paulus apostolus virtutum laude fragrare se sciens, ait: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Itaque quia Leviathan iste ministros illius perditi vasis sui in crudelitatis opera sub opinione laudis et praetextu vitututis intercipit, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, recte mox subdidit: Ponet quasi cum unguenta bulliunt. Quod enim per crudelitatis incendium mare fervet, hoc in eorumdem judicio qui excitantur falso nomine virtutis, ac si unguenta bulliant, ostendit, ut tanto atrociores ad crudelitatem fiant, quanto se etiam mereri praemia quasi pro zelo religionis existimant. Justumque hoc est divino judicio, ut qui pietatatis vim perpendere et custodire negligunt, suspicionis suae odore fallantur. Unde et, ad illusionis augmentum, eos crudelia perpetrantes signa quoque ac prodigia subsequuntur, sicut et recte subjungitur:
CAPUT XVIII
VERS. 23.---Post eum lucebit semita.
33. Antichristi semita miraculis lucebit.---Post Leviathan quippe semita lucere perhibetur, quia quaqua transit, admirationem nimiam ex [pseudo]miraculorum suorum claritate derelinquit; et sive per se, seu per ministros suos quolibet prodeat, mendacibus signis
coruscat. Unde et hoc quod jam saepe protulimus in Evangelio Veritas dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). Semita igitur post Leviathan lucet, quia quorum corda penetrat, eorum opera prodigiis illustrat, ut nimirum tanto altius eorum mentes in erroris tenebris teneat, quanto per eos foris quasi potentius lucem de [pseudo]miraculis ostentat. Sed sunt nonnulli qui in memoria et verba prophetica, et Evangelica praecepta retinentes, sciant et falsa esse signa quae exhibet, et vera supplicia ad quae decipiens trahit. Horum corda Leviathan iste, quia sanctitatis ostentatione non intercipit, in alia se eis illusione componit. Quosdam namque haec scientes, sed tamen praesentem vitam diligentes conspicit, quorum protinus mentibus ventura supplicia levigat, finienda quandoque districtionis judicia asserit, et deceptos callide ad praesentes voluptates rapit. Unde et apte mox subditur:
CAPUT XIX
IBID.---Aestimabit abyssum quasi senescentem.
34. Poenarum aeternitatem non credunt reprobi, a diabolo in errorem inducti. Eorum falsis rationibus respondetur.---Quod aeterna incomprehensibiliaque judicia, abyssi soleant nomine designari, Psalmista testatur dicens: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Senectus vero aliquando pro finis propinquitate ponitur. Unde Apostolus ait: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13). Leviathan itaque iste aestimabit abyssum quasi senescentem, quia reproborum corda sic infatuat, ut suspicionem eis de venturo judicio quod quasi finiatur infundat. Abyssum namque senescere aestimat, qui terminari quandoque in suppliciis supernam animadversionem putat. Igitur antiquus iste persuasor in membris suis, id est in mentibus iniquorum, futuras
poenas levigat, quas quasi certo fine determinat, ut eorum culpas sine termino correptionis extendat; et eo magis hic peccata non finiant, quo istic aestimant peccatorum supplicia finienda.
35. Sunt enim nunc etiam qui idcirco peccatis suis ponere finem negligunt, quia habere quandoque finem futura super se judicia suspicantur. Quibus breviter respondemus: Si quandoque finienda sunt supplicia reproborum, quandoque finienda sunt ergo et gaudia beatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Si igitur hoc verum non est quod minatus est, neque illud verum est quod promisit. At inquiunt: Ideo aeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad justitiam provocaret. Et quis hanc eorum vesaniam toleret, qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt, assertione sua etiam electorum praemia remunerationesque confundunt? Quis hanc eorum vesaniam toleret, qui conantur astruere verum non esse, quod Veritas de aeterno igne minata est, et dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem?
36. Aeternis poenis addici peccatores quam aequum sit.---At inquiunt: Sine fine puniri non debet culpa cum fine. Justus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent, si judex justus districtusque veniens, non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere; et
ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare, cum vivunt. Ad districti ergo judicis justitiam pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis, quia quandiu valuit, habere noluit terminum criminis.
37. Justi videntes in malorum cruciatibus quae supplicia evaserint, ad Dei laudes excitantur.---At inquiunt: Nullus justus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad aliquid ergo caeditur cum non ejus dominus cruciatibus delectatur. Iniqui autem gehennae ignibus traditi quo fine semper ardebunt? Et quia certum est quod pius atque omnipotens Deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri, si non expiantur? Quibus citius respondemus quod omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, e quidem sua iniquitate, puniuntur; et tamen ad aliquid concremantur, scilicet ut justi omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae evaserunt, ut tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vitare potuerunt.
38. Cur sancti pro suis inimicis gehennae addictis amplius non orant.---At inquiunt: Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere viderint, non orabunt, quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate (Matth. V, 44)? Sed citius respondemus: Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti
tenentur, ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26? Et quomodo pro illis tunc orabitur, quando jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est, ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, qui de eis utique quos aeterno deputatos supplicio jam noverunt ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando, ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo judici inhaerent, vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius internae regulae subtilitate discordat.
Sed quia, suborto occasionis articulo, haec contra Origenistas breviter diximus, ad eum quem praetermisimus exponendi ordinem recurramus. Postquam misericors Dominus callida machinamenta Leviathan istius indicavit, aperte praedicens omne quod electos exterius vehementer opprimit, omne quod interius suggestione sua reprobis blandienter infundit, mox immanitatem virtutis illius breviter insinuans subdit:
CAPUT XX
VERS. 24.---Non est super terram potestas quae comparetur ei.
39. Diabolus, amissa felicitate, naturae tamen angelicae magnitudinem servavit.---Potestas ejus super terram cunctis eminentior perhibetur, quia etsi actionis
suae merito infra homines cecidit, omne tamen humanum genus naturae angelicae conditione transcendit. Quamvis enim internae felicitatis beatitudinem perdidit, naturae tamen suae magnitudinem non amisit, cujus adhuc viribus humana omnia superat, licet sanctis hominibus meritorum suorum dejectione subjaceat. Unde et eisdem sanctis contra hunc decertantibus eo retributionis suae meritum crescit, quo ille ab eis vincitur qui per naturae potentiam quasi jure se hominibus superesse gloriatur. Sequitur:
CAPUT XXI
IBID.---Qui factus est ut nullum timeret.
40. Primus angelus sic conditus, ut Deum caste timeret. Vinxit eum libertas quam appetiit.---Sic quidem factus est per naturam, ut conditorem suum caste timere debuisset, timore videlicet sobrio et securo; non timore quem foras charitas mittit, sed timore, qui in saeculum saeculi permanet (I Joan. IV, 18), id est quem charitas gignit. Aliter enim timet conjugem uxor amans, aliter dominum ancilla peccans. Sic ergo fuerat iste conditus, quatenus timore laeto auctorem suum et amans metueret, et metuens amaret. Sed sua perversitate talis factus est, ut nullum timeret. Ei quippe a quo conditus fuerat subesse despexit. Ita enim Deus super omnia est, ut ipse sub nullo sit. Leviathan vero iste ejus celsitudinis culmen aspiciens, jus perversae libertatis appetit, ut et praeesset caeteris, et nulli subesset, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14). Cujus eo ipso similitudinem perdidit, quo esse ei superbe similis in celsitudine concupivit. Qui enim charitatem ejus imitari debuit, subditus ambiit ejus celsitudinem, et hoc quod imitari poterat, amisit elatus. Celsus nimirum esset, si ei qui veraciter celsus est, inhaerere voluisset. Celsus esset, si participatione verae celsitudinis contentus fuisset. Sed dum privatam celsitudinem superbe appetiit, jure perdidit participatam. Relicto enim eo cui debuit
inhaerere principio, suum sibi appetiit quodammodo esse principium. Relicto eo qui vere illi sufficere poterat, se sibi sufficere posse judicavit; et tanto magis infra se cecidit, quanto magis se contra gloriam sui conditoris erexit. Nam quem exaltabat libera servitus, dejecit captiva libertas. Qua libertate nunc ut nullum timeat effrenatur, sed ipsa graviter effrenatione restringitur. Superno enim judicio cuncta mirabiliter ordinante, vinxit illum libertas quam appetiit, quia nunc omnimodo non timens omnibus suppliciis subjacet, qui elementis etiam superesse poterat, si unum quem debuit timere voluisset. Unum profecto timeret omnia possidens, qui nunc unum non timens omnia patitur.
41. Dei timorem amisit. Quanto sui damno.---Factus est ergo ut nullum timeret, nullum videlicet, quia nec Deum, sed neque hoc quod passurus est metuit. Cui nimirum felicius fuerat timendo vitare supplicia quam non timendo tolerare. Appetitum itaque celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut jam per duritiam se male egisse non sentiat, qui praeesse per gloriam quaerebat. Nam quia jus quaesitae potestatis non obtinuit, quasi quoddam superbiae suae remedium insaniam insensibilitatis invenit; et quia provectu transgredi cuncta non potuit, despectu se contra cuncta praeparavit. Cujus adhuc superbia studiose describitur, cum protinus subinfertur:
CAPUT XXII
VERS. 25.---Omne sublime videt.
42. Diaboli ejusque membrorum immensa superbia. Saul propter elationem reprobatus. S. Davidis in suprema dignitate humilitas.---Id est, cunctos velut infra se positos quasi de sublimi respicit, quia dum per intentionem contra auctorem nititur, aestimare sibi quemlibet similem dedignatur. Quod apte etiam ejus membris congruit, quia omnes iniqui per tumorem cordis elati cunctos quos
cernunt superbiae fastu despiciunt; et si quando exterius venerantur, intus tamen in secreto cordis, ubi apud se sua aestimatione magni sunt, cunctorum sibi vitam meritumque postponunt, eosque infra se esse respiciunt, quia per elatam cogitationem cordis in cujusdam se altitudinis arce posuerunt. Quibus bene per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Hinc etiam Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Hinc ad Saul divina increpatione dicitur: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17). Parvulus quippe in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se aspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit. At contra, S. David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparationi postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, humili se professione prostravit, dicens: Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum, et pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu super se oleum fundente didicerat quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente humili se substernebat, cui divino judicio praelatum se esse noverat. Illi itaque se humiliter postponebat quo per electionis gratiam incomparabiliter se noverat esse meliorem. Discant ergo quomodo humiliari proximis debeant, qui adhuc quo loco apud Deum habeantur nesciunt, si sic se electi etiam illius humiliant, quibus jam se per interna judicia antepositos deprehendunt.
43. Humilitas electorum propria.---Hoc autem proprium esse specimen electorum solet, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc namque ab eodem
S. David dicitur: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (Psal. CXXX, 2). Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me (Prov. IX, 4). Qui enim necdum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hinc rursum Psalmista ait: Custodiens parvulos Dominus (Ps. CXIV, 6). Hinc magister gentium dicit: Facti sumus parvuli in medio vestri (I Thess. II, 7). Hinc discipulos admonens, ait: Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II, 3). Nam quia iniquus quisque inferiorem se omnem quem cognovit putat, e diverso justus studet ut superiorem quemlibet proximum attendat. Ac ne dum se alii alter humiliat, humiliatio iret alteri in elationem, bene utramque partem admonuit, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis et ego mihi illum praeferam, et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur.
44. Hanc humilitatis formam reprobi non tenent, sed contemnunt.---Sed hanc humilitatis formam reprobi, quia Leviathan hujus membra sunt, vel cognoscere, vel tenere contemnunt, quia etsi quando se humiles specie tenus ostendunt, humilitatis vim servare intrinsecus negligunt. Quibus saepe accidit ut si quando unum quodlibet bonum vel minimum faciant, a malis suis omnibus respectum mentis protinus avertant, atque hoc quod vel extremum bonum fecerint, tota intentione semper inspiciant, et ex eo sese jam quasi sanctos aspiciant, obliti malorum omnium quae commiserunt, unius sui tantummodo boni memores, quod fortasse facere nec perfecte potuerunt, sicut evenire contra electis solet, ut cum multarum virtutum gratia polleant, unum eos vel tenuissimum vitium valde defatigans pulset, quatenus dum ex quadam parte sese infirmari considerant, de his virtutibus in quibus praevalent se minime extollant; dumque de infirmitate
trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant. Saepe ergo reprobi per hoc quod unum vel minimum bonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia in quibus demersi sunt non agnoscunt. Et saepe electi per hoc quod ad tenuissimum malum suum infirmari trepidant, mira dispensatione agitur, ut magna bona ad quae provecti sunt, non amittant.
45. Electos adjuvant mala, reprobis bona nocent. Bono male utitur reprobus, et bene malo probus.--- Justi itaque et occulti examinis mensura disponitur, ut et istos mala adjuvent, et illos bona gravent, dum et isti ad provectum boni utuntur levibus malis, et illi ad augmentum mali utuntur minimis bonis. Isti quippe inde perfectius in bono proficiunt, unde de malo tentantur; illi autem inde ad majus malum deficiunt, unde de bono gloriantur. Sic itaque male bono utitur reprobus, et bene malo utitur probus; sicut saepe contingit ut alius ex cibo salutifero inordinate sumpto pestem languoris incurrat; alius, veneno serpentis in medicamine ordinatae confectionis adhibito, languoris molestiam vincat. Ille ergo qui cibo salutifero uti recte noluit, inde perniciose moritur, unde alii salubriter vivunt; iste autem qui veneno serpentis caute uti studuit, inde salubriter vivit, unde alii perniciose moriuntur. Venenum ergo serpentis non ipsam nequitiam, sed suggestionem nequitiae dicimus, qua nolentes saepe renitentesque tentamur. Quod tunc in medicamen vertitur cum mens virtutibus erecta conspectis contra se tentationibus humiliatur. Iniqui igitur atque ab approbatione interni examinis reprobi, quaelibet opera faciant, in quibuslibet virtutibus enitescant, humilitatis sensum penitus ignorant, quia nimirum Leviathan hujus membra sunt, de quo superna voce dicitur, Omne sublime videt, quia non sotum per semetipsum, sed per eorum quoque corda quos ceperit quasi de sublimi cunctos inferius despicit.
46. Superbia per oculos quasi per quasdam fenestras se ostendit.---Notandum vero quod Leviathan iste, qui per corpoream bestiam designatur, sublime videre describitur, quia videlicet cordis superbia cum exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati, quasi ex sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt. Nisi enim superbia per oculos quasi per quasdam se fenestras ostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset: Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). Nisi se superbia per oculos funderet, Salomon quoque de Judaeae elatione non diceret: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in altum subrectae (Prov. XXX, 13). Quia ergo per corporeum animal Leviathan iste signatur, et superbia usque ad corpus prodiens apertius oculis principatur, antiquus hostis quasi de sublimi omnes videre describitur. Sed quia multa ad ostendendum humani generis inimicum prolata sunt, valde mens appetit, ut in fine locutionis dominicae, unum aliquid manifestius exprimatur, unde membra illius brevi nobis designatione monstrentur. Sequitur:
CAPUT XXIII
IBID.---Ipse est rex super universos filios superbiae.
47. Radix vitiorum et malorum omnium superbia.---Ut Leviathan iste in cunctis quae superius dicta sunt caderet, sola se superbia perculit. Neque enim per tot illos vitiorum ramos aresceret, nisi per hanc prius in radice putruisset. Scriptum est namque: Omnis peccati initium superbia (Eccli. X, 15). Per hanc enim ipse succubuit, per hanc se sequentem hominem stravit. Eo etenim telo salutem nostrae immortalitatis impetiit, quo vitam suae beatitudinis exstinxit. Sed idcirco hanc Dominus fini suae locutionis inseruit, ut cum post mala omnia Leviathan istius superbiam diceret, quid esset malis omnibus
deterius indicaret. Quamvis etiam per hoc quod in imo ponitur vitiorum radix esse monstretur. Sicut enim inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur, ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret. Haec est quae Leviathan istius sensum fervescere sicut ollam facit. Unde et humanas mentes in quodam fervore insaniae concutit, sed per aperta opera qualiter concussi animam evertat ostendit. Intus namque prius ebullit in elatione, quod foris postmodum spumat in opere
48. Non unam tantum virtutem, ut caetera vitia, sed omnes expugnat.---Sed quia occasio de superbiae disputatione se praebuit, debemus hanc subtilius sollicitiusque discutere, atque ad humanas mentes quanta vel qualis veniat, et quibus qualiterve subripiat, demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriae serviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; et quo ditiorem quemque ceperit eo in dominio durior exsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod, clauso cordis oculo, judicii aequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quae ipse vel prave egerit placent. Semper aliena opera despicit, semper miratur quae ipse facit, quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae
cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere caeteros aestimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto facilius ruina sequitur, quanto apud se quisque impudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Dan. IV, 26). Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat rex, responditque, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei (Prov. XVI, 18)? Sed hunc tumorem quam concita vindicta represserit, illico adjunxit, dicens: Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabochodonosor rex: Regnum transiet a te, et ab hominibus te ejicient, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te (Ibid., 28). Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba se protulit, patientia judicis protinus usque ad sententiam erupit; tantoque hunc districtius perculit, quanto ejus se superbia immoderatius erexit; et quia enumerando bona dixit in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur, audivit.
49. Alia ex saecularibus rebus, alia ex spiritualibus oritur elatio. Alia praelatorum superbia, alia subjectorum virtutum mater humilitas. Soli ruinae crescit quod aedificant superbi.---Sciendum vero est quod ipsa haec de qua tractamus elatio alios ex rebus saecularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis coelestibusque virtutibus; una tamen eademque res ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana corda veniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Nam cum is qui de terrena prius gloria superbiebat postmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor ejus
elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens, ut cognosci nequeat, vestem mutavit.
50. Sciendum quoque est quod aliter haec praepositos atque aliter subditos tentat. Praelato namque in cogitationibus suggerit quia solo vitae merito super caeteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquando gesta sunt, haec importune ejus animo objicit; et cum hunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo facilius suggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatis traditae retributionem vocat, dicens quia nisi omnipotens Deus te his hominibus meliorem cerneret, omnes hos sub tuo regimine non dedisset; ejusque mox mentem erigit, viles atque inutiles eos qui subjecti sunt ostendit, ita ut nullum jam quasi dignum respiciat cui aequanimiter loquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iram vertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamque omnium sine moderamine reprehendit, tanto effrenatius se in iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissi sunt esse sibimet indignos putat.
51. At contra cum subjectorum cor superbia instigat, hoc summopere nititur agere, ut sua acta considerare funditus negligant, et semper tacitis cogitationibus rectoris sui judices fiant; qui dum in illo quod reprehendere debeant importune respiciunt, in semetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tanto atrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt, quia in hujus vitae itinere offendentes corruunt, dum alibi intendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamen tantum ut tam noxiae in regimine personae traderentur. Et dum ejus facta despiciunt, dum praecepta contemnunt, ad tantam usque insaniam devolvuntur, ut Deum res humanas curare non aestiment, quia ei qui quasi jure reprehenditur esse se commissos dolent. Sicque dum contra rectorem superbiunt, etiam contra judicia conditoris intumescunt; et dum pastoris sui vitam dijudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentis
impugnant. Saepe autem rectoris sui dictis proterve obviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant. Sic quippe elatio se quasi pro libertatis rectitudine objicit, sicut saepe se et timor pro humilitate supponit. Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere se aestimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur per impatientiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi proterva quae sentiunt nequaquam produnt; et hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt. Qui, per dolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes, cum male loqui soleant, pejus tacent, quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. Cum his quando aspere agitur, saepe ad querelae vocem de hac ipsa asperitate prosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande praeveniunt, de hac ipsa humilitate qua praeventi sunt gravius indignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur, quanto consideratius infirma judicatur. Hi nimirum, quia humilitatem, quae virtutum mater est, nesciunt, usum laboris sui perdunt, etiamsi qua bona sunt quae operari videantur, quia surgentis fabricae robusta celsitudo non figitur, quae nequaquam per fundamenti fortitudinem in petra solidatur. Soli ergo ruinae crescit quod aedificant, quia ante molem fabricae humilitatis fundamina non procurant. Quos bene ab intimis prodimus, si paucis in exterioribus ostendamus.
52. Imago superbi.---Cunctis namque superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma; ab obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna; ad ea quae facere et debet et praevalet ignava, ad ea autem quae facere non debet
nec praevalet parata. Haec in eo quod sponte non appetit nulla exhortatione flectitur, ad hoc autem quod latenter desiderat quaerit ut cogatur, quia dum metuit ex desiderio suo vilescere, optat vim in ipsa sua voluntate tolerare.
53. Exhortatio ad humilitatem.---Igitur quia humanos animos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter ex spiritualibus diximus, audiant illi: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Audiant et isti, quod quibusdam post miracula dicitur: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Audiant illi: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11). Audiant isti quia fatuae virgines, quae cum vacuis vasculis veniunt, ab internis nuptiis excluduntur (Matth. XXV, 12). Rursum, quia aliter tentari praelatos, atque aliter subditos praefati sumus, audiant illi quod per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex eis (Eccli. XXXII, 1). Audiant isti: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Audiant illi, cum de accepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahae voce ardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Audiant isti, cum contra rectores suos in querelas prosiliunt, hoc quod murmuranti populo Moysi et Aaron vocibus respondetur: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus (Exod. XVI, 8)? Audiant illi: Turbabuntur in conspectu ejus patris orphanorum et judiciis viduarum (Psal. LXVII, 5). Audiant isti qui contra contumaciam subditorum dicitur: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 2). Audiant simul omnes: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Audiant omnes: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Prov. XVI, 5, juxta text. Hebr. et LXX). Audiant omnes: Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? Contra hujus languoris pestem audiamus cuncti quod magistra
Veritas docet dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).
54. Hominem superbum non esse, docet Deus humilis.---Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum opprobria, passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem factus est parvus? Quia enim originem perditioni nostrae superbia praebuit diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster magnus inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.
55. Quid mortis auctor doceat, quid vitae conditor.--- Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamenta humilitatis aperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitae conditor dicat. Ille namque ait: In coelum ascendam (Isa. XIV, 13); iste autem per Prophetam dicit: Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit (Psal. LXXXVII, 4). Ille dicit: Supra astra coeli exaltabo solium meum (Isai. XVI, 13); iste humano generi a paradisi sedibus expulso dicit: Ecce venio cito, et habitabo in medio tui (Zach. II, 10). Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13): iste dicit: Ego sum vermis, et non homo, approbrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Ille dicit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14); iste, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6); et per membra sua loquitur dicens: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)?
Ille per membra sua loquitur, dicens: Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. V, 2). Iste per semetipsum dicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed novi eum, et sermonem ejus servo (Joan. VIII, 55). Ille dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea (Ezech. XXIX, 9); iste dicit: Non possum a meipso facere quidquam (Joan. V, 30), et rursum: Pater meus in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Ille regna omnia ostendens, dicit: Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa (Luc. IV, 6); iste dicit: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23). Ille dicit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Genes. III, 5); iste dicit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Ille ut voluntas divina despici, et ut possit propria suaderi, dicit: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi (Genes. III, 1)? Et paulo post: Scit enim Deus, quod in quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Ibid. 5); iste dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. V, 30). Ille per membra sua loquitur, dicens: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; coronemus nos rosis antequam marcescant, ubique relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8); iste membris suis praenuntiat, dicens: Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit (Joan. XVI, 20). Ille nihil aliud mentes sibi subditas docet quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalia mentis tumore transcendere, societatem omnium hominum alta elatione transire, ac sese et contra potentiam conditoris erigere, sicut de eisdem per Psalmistam dicitur: Transierunt in dispositionem cordis, cogitaverunt et locuti sunt nequitias, iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII, 6, 7, 8); iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem
veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26).
56. Evidentissimum reprobationis signum, superbia; electionis, humilitas.---Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborum signum superbia est, at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Ne igitur nos Leviathan istius membra vel mira faciendo fallerent, apertum signum Dominus quo deprehendi valeant demonstravit, dicens: Ipse est rex super universos filios superbiae. Qui etsi quando fictam speciem humilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibus nequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione denudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi, atque ex omni latere circumspecti, adversum jacula elationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliter humilitatem tuentur.
LIBER TRIGESIMUS QUINTUS, ET ULTIMUS.
In quo per anacephalaeosim multa jam dicta revocantur, et immensum hoc opus demississima humanae infirmitatis confessione absolvitur.
1. Quid hoc libro sit praestandum.---Quia iste ultimus hujus operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis, minus obscura sunt quae supersunt, libet hunc indulgentius remissiusque transcurrere. Velut emenso enim magno mari, jam littus cernimus, et intentionis
nostrae vela deponentes, non eodem quo prius impetu ducimur, sed tamen adhuc ex impulsione pristini flatus imus. Quasi anxietatis nostrae ventus cecidit, sed tamen ejus vis jam seipsa tranquillior usque ad stationem nos littoris impellit. Igitur postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis ejus quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius subtiliter fraudesque patefecit, beatus Job ad utraque respondit, dicens:
CAPUT PRIMUM
CAP. XLII, VERS. 2.---Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
2. Diaboli viribus Dei omnipotentia, machinationibus infinita Sapientia opponitur.---Contra immanes quippe vires ejus intulit: Scio quia omnia potes; contra occultas vero machinationes illius subjunxit: Et nulla te latet cogitatio. Unde et mox Leviathan eidem exprobrat, dicens:
VERS. 3.---Quis est iste qui celat consilium absque scientia?
Absque scientia enim Leviathan celat consilium; quia quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. Absque scientia celat consilium, quia licet tentatos lateat, latere tamen protectorem non potest tentatorum. Igitur audita fortitudine et calliditate diaboli, audita etiam creatoris nostri potentia, quae et illum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit, quaesumus, beate Job, ut quae de temetipso sentis nobis minime occultes. Sequitur:
CAPUT II
IBID.---Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
3. Quidquid in rebus creatis, Deo comparatur, inane fit et nihil.---Omnis humana sapientia quantolibet acumine polleat, divinae sapientiae comparata, insipientia est. Omnia enim humana, quae justa, quae pulchra sunt, Dei justitiae et pulchritudini comparata, nec justa nec pulchra sunt, nec omnino sunt. Beatus itaque Job ea quae dixerat sapienter se dixisse crederet, si verba superioris sapientiae non audiret. In cujus comparatione stultum est nostrum omne quod sapit. Et qui sapienter quidem locutus hominibus fuerat, divinas tamen sententias audiens, sapientius se cognoscit non esse sapientem. Hinc est quod Abraham inter verba dominica nil se nisi pulverem vidit, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Hinc est quod Moyses omni Aegyptiorum sapientia instructus, ex quo loquentem Dominum audivit, impeditioris et tardioris linguae se esse deprehendit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens; ab heri enim et nudiustertius, ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum (Exod. IV, 10). Hinc est quod Isaias, postquam sedentem Dominum super solium excelsum atque elevatum vidit, postquam seraphim duabus alis faciem, duabus velare pedes, et duabus volare conspexit, postquam id quod est Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum, alterum ad alterum clamare audivit (Isai. VI), ad seipsum rediens, ait: Vae mihi quia tacui, quoniam vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Ibid., 5). Moxque ipsam pollutionem unde cognoverat subdens, ait: Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Ibid.). Hinc etiam Jeremias divina verba audiens, verba se non habere cognovit, dicens: A a a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). Hinc Ezechiel loquens de quatuor animalibus, dicit: Cum fieret vox supra firmamentum, quod erat supra caput eorum, stabant et submittebant alas suas (Ezech. I, 25).
Quid enim per volatum animalium, nisi evangelistarum atque doctorum sublimitas designatur? Vel quid sunt alae animalium, nisi sanctorum contemplationes eos ad coelestia sublevantes? Sed cum fit vox supra firmamentum, quod super caput eorum est, stantes submittunt alas suas, quia cum internam vocem supernae sapientiae audiunt, quasi volatus sui alas deponunt, quia videlicet ipsam veritatis altitudinem minus se contemplari posse cognoscunt. Ad vocem ergo desuper venientem alas deponere est cognita superna potentia, virtutes proprias humiliare et consideratione creatoris nil de se aliud quam abjecta sentire. Sancti itaque viri dum divinitatis sententias audiunt, quanto magis contemplando proficiunt, tanto amplius despiciendo quod sunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt. Respondeat ergo divinis sermonibus beatus Job, et sapienter proficiens, stultum se esse deprehendat, dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. Ecce tanto se amplius redarguit, quanto amplius proficit, et scientiam suam ultra modum excessisse se credidit, quia in verbis Domini plus quam aestimaverat secreta ejus sapientiae agnovit. Sequitur:
CAPUT III
VERS. 4.---Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi.
4. Quid sit hominem interrogare Deum; quidve Deum homini respondere.---Audire nostrum est sono aliunde venienti aurem alio positam commodare. At contra Deo, cui nil extra est, audire proprie est sub semetipso surgentia desideria nostra percipere. Ad Deum ergo, qui et tacentium corda cognoscit, loqui nostrum est non vocibus gutturis id quod sentimus prodere, sed promptis ad illum desideriis inhiare. Et quia ideo quisque interrogat, ut discere valeat quod ignorat, homini Deum
interrogare est in conspectu ejus nescientem se cognoscere. Respondere autem Dei, est eum qui se humiliter nescientem cognoverit occultis inspirationibus erudire. Ait ergo beatus Job: Audi, et ego loquar. Ac si diceret: Misericorditer desideria mea percipe, ut dum haec tua pietas percipiens adjuvat, ad te multipliciora consurgant. Bona quippe vota quoties effectum percipiunt, multiplicantur. Unde alias scriptum est: Ego clamavi, quoniam exaudisti me (Psal. XVI, 6). Non enim ait: Quia clamavi, exaudisti me; sed clamavi, quoniam exaudisti me. Qui enim loquens exauditus fuerat, votis proficientibus exauditus clamabat: Interrogabo te, et responde mihi. Ac si diceret: Nescientem me ex tuae scientiae contemplatione cognosco. Interroganti igitur responde, id est stultitiam propriam humiliter cognoscentem doce. Quia enim interrogaret ipse ex desiderio humilitatis, et Deum sibi respondere quaereret ex magisterio aspirationis, verbis sequentibus declaratur. Interrogaturum quippe se perhibuit, sed nihil interrogando subjungit. Nam sola de se humilia sentiens, et quae misericorditer a Domino perceperit agnoscens, protinus subdit:
CAPUT IV
VERS. 5.---Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
5. Quantum Job per flagella in Dei et sui cognitione profecerit.---His nimirum verbis aperte indicat quia quanto visus superior est auditu, tanto differt ab eo quod prius exstitit, et hoc quod postmodum per flagella profecit. Et quia interno oculo veritatis lumen magis conspexerat, humanitatis suae tenebras dijudicans plus videbat. Unde et sequitur:
CAPUT V
VERS. 6.---Idcirco ipse me reprehendo.
6. Quanto se quisque magis videt, sibi magis displicet.---Quanto enim quisque se minus videt, tanto sibi minus displicet; et quanto majoris gratiae lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Cum enim intrinsecus sublevatur per omne quod est, ad eam quam super se conspicit regulam congruere nititur. Et quia adhuc humana infirmitas praepedit, cernit quia ei ex non minima parte dissentit; totumque ex se illi onerosum est, quod internae regulae conveniens non est. Quam regulam beatus Job post flagella proficiens amplius suscipit, et a semetipso in magna sui redargutione dissentit, dicens: Idcirco ipse me reprehendo. Sed quia nulla est cognitio reprehensionis, si non sequantur etiam lamenta poenitudinis, recte post reprehensionem subditur:
CAPUT VI
IBID.---Et ago poenitentiam in favilla et cinere.
7. Vana est nostri cognitio quam non sequitur poenitentia. In cilicio et cinere poenitentiae quid considerandum.---In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae
surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Potest quoque cilicio ipsa per recordationem atque poenitentiam dolorum punctio designari. Nam hoc quod ait beatus Job: Ipse me reprehendo, quasi quodam cilicio pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam, quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sit solerter attendit, dicens: Ago poenitentiam in favilla et cinere. Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei dono superbio, quia sumptus ex pulvere, per illatae mortis sententiam ad pulverem me redire cognosco.
8. Dei de Job et amicis ejus judicium.---Auditis igitur cunctis sermonibus Job, cognitis etiam responsionibus amicorum, libet ad interni judicis sententiam spectationem mentis nostrae convertere, eique dicere: Ecce, Domine, utrasque in conspectu tuo disserentium partes audivimus, et Job quidem in hoc certamine virtutis suae facta revolvere, et amicos ejus contra eum cognovimus tuae justitiae gloriam defensare. Inter haec autem quid nostra mens sentiat agnoscis. Neque enim possumus eorum nos dicta reprehendere, quos defensioni tuae cognoscimus deservire. Sed ecce assistunt partes, exspectant sententiam; profer ergo, Domine, ex invisibili regula subtilissimum tuae discretionis examen, et quis in contentione ista sit rectius locutus ostende. Sequitur:
VERS.---Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
9. Ille absolvitur, condemnantur illi. Cur?---O Domine, judicii tui sententia indicat quantum a luce tuae rectitudinis caecitas nostra discordat. Ecce te judice beatum Job victorem esse cognoscimus, quem in te peccasse loquendo credebamus. Te judice addicti sunt,
qui beati Job se merita transcendere pro te loquendo crediderunt. Quia igitur ex divina sententia quid de partibus aestimemus agnovimus, nunc ejusdem sententiae paulo subtilius verba pensemus. Quomodo enim superius beatus Job reprehenditur, si in comparatione ejus rectitudinis amici illius nequaquam coram Domino locuti rectum memorantur? An adhuc illa de eo sententia confirmatur, qua antiquo hosti dicitur: Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram (Job. I, 8). Sed quid est hoc, quod et laudatur hosti, et in seipso reprehenditur: in seipso autem reprehenditur, et tamen amicis loquentibus antefertur, nisi quod sanctus vir cunctos meritorum suorum virtute transcendit; sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculos sine reprehensione esse non potuit? In sancto quippe homine in hac interim vita commorante, divini examinis regula habet adhuc quod judicet, quamvis jam ex comparatione caeterorum hominum habeat quod laudet. Beatus igitur Job pro culpa se credidit, et non pro gratia, flagellari; resecari in se aestimavit vitia, non autem merita augeri. Et in eo reprehenditur, quod intentionem flagelli fuisse aliam suspicatur, et tamen amicis resistentibus interni judicii definitione praelatus est. Unde aperte colligitur quantae justitiae fuerit in eo quod contra amicorum verba innocentiam suae operationis astruxit, qui divino judicio etiam ipsis ejusdem divini judicii defensoribus antefertur. In exordio autem libri hujus agnovimus quia de illo Satan Domino dixerat: Mitte manum tuam, et tange eum, et vide si non in faciem benedicat tibi (Job. II, 5). Ad quam petitionem beatus Job damnis, orbitate, vulneribus et verborum scandalis tangi permittitur, quia videlicet certus qui eum laudaverat exstitit quod nequaquam juxta assertionem diaboli sanctus vir in maledictionis culpam laberetur. Sicut ergo et superius diximus, quisquis beatum Job in locutione sua aestimat post flagella peccasse, aperte Dominum judicat in sua assertione perdidisse. Et quamvis Dominus ad diabolum loquens, bona illius praesentia praetulit, non
autem ejus perseverantiam spopondit, sciendum tamen est quia nequaquam ejus justitiam permittendo tentari praetulisset, si eum justum in tentatione persistere non posse praevideret. Permisso itaque divinitus in ejus tentatione diabolo, quisquis eum in tentatione succubuisse existimat, ignorantiam permittentis accusat.
10. Alia Dei, alia hominum judicia.---Approbemus igitur in dictis suis veraciter Job, ne Deum in sua providentia nequiter accusemus. Et quidem quantum ad humana judicia, in verbis suis amici ejus multa illo rectius dixisse crederentur; sed veritas aliam ex occulto regulam proferens, ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Coram me, ait, id est intus, ubi saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Unde caute nimis in laudem justorum conjugum dictum est: Erant justi ambo ante Deum (Luc. I, 6). Non enim secura laus est, justos ante homines apparere. Saepe enim humana sententia velut in Deo magnum quempiam approbat; sed hunc omnipotens Deus, qui quasi ex se approbatur, ignorat. Hinc est enim quod Psalmista vigilanter exorat, dicens: Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Nimirum quia plerumque in conspectu hominum recta via creditur etiam quae a veritatis itinere depravatur. Et notandum quod non dicitur: Non estis locuti coram me rectum sicut Job, sed, sicut servus meus Job, ut videlicet interpositione servitutis, dum eum quasi sub quadam peculiaritate commemorat, cuncta quae in defensione sua dixerat, quia non contumaci superbia, sed humili veritate dixerit ostendat. Sed quia justus est et misericors Deus, amicos ejus et per justitiam districte redarguit, et per misericordiam benigne convertit. Nam sequitur:
CAPUT VIII
VERS. 8.---Sumite vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte
holocaustum pro vobis. Job autem servus meus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.
11. Deus amicos Job per justitiam redarguit, et per misericordiam convertit.---Ecce justus et misericors Deus nec culpas sine increpatione deserit, nec reatum sine conversione derelinquit. Quia enim internus est medicus, primo putredinem vulneris innotuit, et post remedia consequendae salutis indicavit. Saepe autem jam diximus quod amici beati Job haereticorum speciem teneant, qui Deum dum defendere nituntur offendunt, quoniam in dictis suis veritati rebelles sunt, cui famulari se in falsa assertione suspicantur. Quia igitur omnipotens Deus saepe illos corpori sanctae Ecclesiae per cognitionem veritatis inviscerat, bene ipsa quoque eorum conversio, quae saepe misericorditer agitur, per hanc veniam quam amici Job percipiunt designantur.
12. Haeretici per sacrificium a se oblatum, Deum placare nequeunt. Reconciliari non possunt nisi per Ecclesiam.---Notandum vero magnopere est quod conversionis suae sacrificium Domino non per se, sed per Job jubentur offerre. Nimirum haeretici cum ab errore redeunt, erga se iram Domini suo per se oblato sacrificio placare nequaquam possunt, nisi ad catholicam Ecclesiam, quam beatus Job significat, convertantur, ut salutem suam ejus precibus obtineant, cujus fidem perversis assertionibus impugnabant. Ait enim: Job servus meus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. Ac si aperte haereticis dicat: Sacrificia vestra non accipio, petitionum vestrarum verba non audio, nisi per intercessionem illius, cujus professionis verba de me veracia recognosco. Et vos quidem tauros atque arietes ad exhibenda sacrificia conversionis vestrae deducite, sed a me salutem vestram per catholicam Ecclesiam, quam diligo, postulate. Ipsi enim volo dimittere id quod mihi in ipsa deliquistis, ut haec
vestram incolumitatem obtineat, quae ex vestro languore laborabat.
13. Ecclesiae praerogativae.---Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de agni hostia Dominus praecepit, dicens: In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras (Exod. XII, 46). In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. De cujus carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat (Matth. VII, 6). Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur, unde et mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt (Matth. XX, 8). Sola est quae intra se positos valida charitas compage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem quos extra arcam invenit exstinxit (Genss. VII, 20, 21, seq.). Sola est in qua superna mysteria veraciter contemplemur. Unde et ad S. Moysen Dominus dicit.: Est locus apud me, et stabis supra petram (Exod. XXXIII, 21). Et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea (Ibid., XXIII, 24). Quia enim ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non cognoscit. De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Quid est ergo hoc loco dicere ad amicos Job: Ite ad Job, nisi petram ascendite? Quid est, Faciem ejus pro vobis suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nisi id quod illic dicitur: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23)? id est, ejus quae postmodum futura est mysteria incarnationis intelliges.
14. Haereticis ut ad Ecclesiam redeant quid praestandum.---Haeretici autem pro eo quod in petra stare contemnunt, transeuntis Domini posteriora non
aspiciunt, quia extra Ecclesiam positi, incarnationis ejus, sicut sunt, mysteria non agnoscunt. Sicut autem et superius diximus, per tauros cervix superbiae, per arietes vero ducatus exprimitur, qui ab haereticis, persuasis plebibus, quasi seductis gregibus, agitur. De haereticis namque superbientibus dicitur, qui infirmorum mentes male suadendo corrumpunt: Concilium taurorum inter vaccas populorum (Psal. LXVII, 31). Et quia sequentes se populos velut greges trahunt, arietes aliquando nominantur. Gregem scilicet arietes ducunt. Unde per increpationem Jeremias ait: Principes tui velut arietes (Thren. I, 6). Quia igitur haeretici cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, superbiae elationem deserunt, et nequaquam jam quasi sequentes greges populorum cuneos ad interitum ducunt, amici beati Job offerre tauros et arietes jubentur. Tauros enim et arietes offerre in sacrificio est superbum ducatum conversionis humilitate mactare, ut edomita cervice superbiae discant obediendo sequi, qui dudum docendo praeire conabantur. Recte quoque eorum haec superbia septem sacrificiis expiatur, quia haeretici ad Ecclesiam revertentes per humilitatis hostiam dona Spiritus gratiae septiformis accipiunt, ut qui elationis suae vetustate tabuerant, novitate gratiae reformentur.
15. Septenarius numerus perfectus. Quid significet? Perfectionem aeternitatis, vitae praesentis tempus, Ecclesiae universitatem.---Septenarius autem numerus apud sapientes hujus saeculi quadam sua habetur ratione perfectus, quod ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est, primusque par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus. Sed nos quia a superno munere veritatis praedicamenta percipimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus, hoc procul dubio inconcussa fide retinentes, quia quos
Spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae operationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditur suis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per operationem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergo septenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quia plene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et per fidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sancti quoque apostoli gratiae septiformis Spiritu implendi, duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibus Trinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt ut etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa praedicarent.
16. Sive itaque hac, seu alia qualibet fortasse ratione, in Scriptura tamen sacra septenario numero aliquando secura requies aeternitatis, aliquando universitas praesentis hujus temporis, aliquando autem sanctae Ecclesiae universitas designatur. Septenario quippe numero perfectio aeternitatis innuitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur (Genes. II, 2). Cui jam vespera inesse non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies septimus feriatus esse praecipitur (Exod. XX, 11), ut aeterna per illum requies designetur. Hinc est quod in annorum curriculo septenarius numerus septies multiplicatus, monade addita, ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuam beatitudinem signans jubilaei sacratissima requies observetur (Levit. XXV, 8, 9). Hinc est quod resurgens Dominus et frequenter apparens (Joan. XXI), ultimo jam convivio cum septem discipulis comedisse describitur, quia hi qui in illo nunc perfecti sunt, aeterna per illum refectione satiantur.
17. Rursum per septenarium numerum haec universitas temporalitatis accipitur. Hinc est enim quod per septem dies hoc totum vitae praesentis tempus evolvitur. Hinc est quod in typo sanctae Ecclesiae, quae omni tempore hunc mundum praedicando circuit, arca Domini tubis clangentibus muros Jericho diebus septem circumacta confregit (Josue. VI, 20). Hinc Propheta ait: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Quod ipse rursum pro toto atque universo suae deprecationis tempore se dixisse significans, ait: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 1). Quod vero per septenarium numerum praesentis vitae universitas designatur, tunc magis ostenditur, cum post eum quoque etiam octonarius subinfertur. Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur quod finienda temporalitas aeternitate concludatur. Hinc est enim quod Salomon admonet, dicens: Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI, 2). Per septenarium quippe numerum hoc quod septem diebus agitur praesens tempus expressit; per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quam sua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominico scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id est Sabbatum sequitur, a conditione octavus invenitur. Bene autem dicitur: Da partes septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram (Ibid.). Ac si aperte diceretur: Sic dispensa temporalia, ut appetere non obliviscaris aeterna. Oportet namque ut in posterum bene agendo provideas, qui de venturo judicio quanta tribulatio sequatur ignoras. Hinc est quod quindecim gradibus templum ascenditur, ut ex ipsa ejus ascensione discatur quatenus per septem et octo et temporalis sollicite dispensetur actio, et provide mansio aeterna requiratur. Hinc est etiam quod dum monas in denarium surgit, centum quinquaginta psalmos Propheta cecinit. Propter hunc septenarium numerum temporalia, octonarium vero aeterna signantem, super centum viginti fideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus
est (Act. II). Per septem quippe et octo quindecim componuntur, et si ab uno usque ad quindecim numerando paulatim per incrementa consurgimus, usque ad centesimum et vigesimum numerum pervenimus. Qua scilicet effusione Spiritus sancti didicerunt ut et temporalia tolerando transirent, et aeterna inhianter appeterent.
18. Rursum septenario numero sanctae Ecclesiae universitas designatur. Unde Joannes in Apocalypsi septem Ecclesiis scribit (Apoc. I, 4); sed per eas quid aliud quam universalem Ecclesiam intelligi voluit? Quae nimirum universalis Ecclesia ut plena septiformis gratiae Spiritu signaretur, Elisaeus super puerum mortuum septies inspirasse describitur. (IV Reg. IV, 34). Super exstinctum quippe populum Dominus veniens quasi septies oscitat, quia ei dona Spiritus septiformis gratiae misericorditer tribuit. Quia igitur saepe septenario numero sanctae Ecclesiae universitas figuratur, veniant ad beatum Job amici illius, et jussum divinitus offerant holocaustum. Sed vigilanter omnino septenarii numeri arcana custodiant, ut videlicet hi qui extra sunt positi prius se universitati sanctae Ecclesiae misceant, et tunc demum veniam de reatu pristinae elationis exquirant. Pro culpa sua septem sacrificia offerant, quia reatus sui ablutionem non accipiunt, nisi gratiae septiformis Spiritu universali paci a qua excisi fuerant aggregentur. Dicatur igitur: Sumite vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis; Job autem servus meus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. Ac si haereticis redeuntibus aperte diceretur: Universali vos Ecclesiae per humilitatem poenitentiae jungite, atque eam qua per vosmetipsos digni non estis veniam ejus a me precibus obtinete, qui cum per hanc veraciter sapere discitis, priores apud me vestrae sapientiae stultitiam deletis. Sequitur:
CAPUT IX
VERS. 8.---Neque enim locuti estis coram me rectum, sicut servus meus Job.
19. Sententiae iteratio in sacris litteris ejus immutabilitatis est argumentum.---Haec paulo ante jam Dominus protulit, et tamen haec eadem iterando subjungit. Quid est hoc, nisi quod sententiam, quam semel judicando dixerat, iterum replicando confirmat? atque ut manifestius beati Job justitia amicorumque ejus injustitia demonstretur, ejus laus illorumque reprehensio iterata voce depromitur, ut replicata foris appareant quam fixa intus habeantur. Namque cum rex Aegypti metuenda venturae famis tempora sub boum spicarumque specie gemina visione cognovisset, voce sancti interpretis audivit: Quod vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est (Genes. XLI, 32). Qua ex re aperte colligitur quia quidquid in eloquio divino repetitur, robustius confirmatur. Sed quia quid judex decrevit audivimus, addicti quoque quid faciant audiamus. Sequitur:
CAPUT X
VERS. 9.---Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominus faciem Job.
20. Ordo veniae.---Horum interpretationem nominum idcirco reticemus, quia in hujus operis exordio de ea nos latius disseruisse meminimus. Intuendum vero est quia ita caute, sicut praedictum fuerat, ordo acceptae veniae custoditur, ut in sacrificiis Dominus non illorum, sed beati Job faciem suscepisse referatur. Sed quia quisquis pro aliis intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitate suffragatur, recte subjungitur:
CAPUT XI
VERS. 10.---Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret pro amicis suis.
21. Citius pro nobis orantes exaudimur, si oratio nostra proximi et maxime adversarii dilectione condiatur.- --Jam enim superius pro amicis suis exauditus ostenditur, cum factum quod praediximus memoratur: Fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominus faciem Job. Sed cum protinus subinfertur: Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret pro amicis suis, aperte ostenditur quia etiam pro semetipso poenitens tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit. Plus enim pro se valere preces suas efficit, qui has et pro aliis impendit. Libentius quippe sacrificium orationis accipitur, quod in conspectu misericordis judicis proximi dilectione conditur. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Hinc est enim quod magistra Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI, 28). Hinc rursum ait: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra (Marc. XI, 25). Quantum vero pro se obtinuit, qui pro aliis intervenit, illico demonstratur, cum subditur:
CAPUT XII
Ibid.---Addidit Dominus omnia quaecunque fuerant Job duplicia.
22. Juxta afflictionis pondus disponitur mensura consolationis.---Cuncta quae amiserat duplicia recepit, quia per pietatem benigni judicis tentationis nostrae dispendium vincunt suffragia consolationum. Minus autem tentat probatio quam remuneratio consolatur, ut ex retributionis merito leve fuisse quod toleravit agnoscat,
qui ex percussionis pondere grave se aliquid tolerare judicabat. Unde afflictae quoque Judaeae dicitur: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te (Isai. LIV, 7). Aliquando vero juxta afflictionis pondus disponitur mensura consolationis. Unde alias scriptum est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). In ea enim mensura consolatum se in qua afflictus fuerat indicat, qui laetificatum se secundum multitudinem dolorum clamat. Non autem minime lector instruitur, si ipsum remunerationis ordinem contempletur. Excessum quippe correctio, correctionem poenitentia, poenitentiam venia, veniam vero munera subsequuntur. Sed quia, divinae dispensationis permissione percussus, etiam amicorum verbis afflictus est, divinae pietatis muneribus consolatus, etiam humana debet charitate refoveri; ut undique ei consolationis gaudia respondeant, quem undique dolorum tristia et adversa lacerabant. Unde et subditur:
CAPUT XIII
VERS. 11. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo ejus, et moverunt super eum caput.
23. Non solum divinae, sed etiam humanae.---Quid in comestione panis nisi charitas, quid vero motione capitis, nisi admiratio designatur? Bene autem subditur:
IBID.---Et consolati sunt eum super omne malum, quod intulerat Dominus super eum.
Percussi enim moerorem consolari est ei post percussionem de venia congaudere. Nam quanto quisque de restituta proximi salute cernitur hilarescere, tanto se indicat de ablata doluisse.
CAPUT XIV
IBID.---Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
24. Ecclesia receptura est aliquando duplicia.---Licet cuncta haec juxta historiam veraciter dicta sint, ipsis tamen oblatis muneribus cogimur ut ad allegoriae mysterium recurramus. Neque enim otiose debemus accipere quod ovem, quod unam, quod inaurem auream obtulere, quod unam. Et si fortasse juxta litteram mirum non est ovis oblata cur una, valde tamen mirum est inauris oblata cur una. Quid vero aut ovis ad inaurem pertinet, aut quid inauris ad ovem? Ex ipso ergo munerum fine compellimur ut priora quoque, quae superficie tenus juxta solam historiam contingendo transcurrimus, in allegoriae mysteriis indagemus. Quia igitur Christus et Ecclesia, id est caput et corpus una persona est, saepe beatum Job diximus modo capitis, modo figuram corporis designare. Servata ergo historiae veritate, sub typo gestum sanctae Ecclesiae sentiamus id quod scriptum est: Addidit Dominus omnia quaecunque fuerant Job duplicia. Sancta quippe Ecclesia etsi multos nunc percussione tentationis amittit, in fine tamen hujus saeculi ea quae sua sunt duplicia recipit, quando susceptis ad plenum gentibus, ad ejus fidem currere omnis quae tunc inventa fuerit, etiam Judaea consentit. Hinc namque scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Hinc in Evangelio quoque Veritas dicit: Elias veniet, et ille restituet omnia (Matth. XVII, 11). Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia, quos convertere praedicando non valuit, sed tunc Elia praedicante, dum quotquot invenerit colligit, velut plenius recipit quod amisit.
25. Ante resurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, binas post resurrectionem.---Vel certe sanctae Ecclesiae in fine suo duplum recipere est in singulis nobis
et de beatitudine animae, et de carnis incorruptione gaudere. Hinc est enim quod per prophetam de electis dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Hinc est enim quod Joannes apostolus de sanctis finem mundi quaerentibus dicit: Data sunt illis singulae stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleretur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 11). Sicut enim longe superius diximus (scilicet praefationis, c. 10, n. 20), ante resurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, quia sola animarum beatitudine perfruuntur; in fine autem mundi binas habituri sunt, quia cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt.
26. Conversio Judaeorum in fine mundi praenuntiata.---Sed ea quae subnexa sunt, in fine magis hujus saeculi conversionem se Judaici populi nuntiare testantur. Nam subditur: Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus. Tunc quippe fratres sui ac sorores ad Christum veniunt, quando ex plebe Judaica quotquot invecti fuerint convertuntur. Ex illo enim populo carnis materiam sumpsit. Tunc ergo ad eum fratres ac sorores accedunt, quando ex ea plebe quae ei per cognationem juncta est, vel qui fortes futuri sunt, velut fratres, vel infirmi, velut sorores, ad eum per cognitionem fidei devota gratulatione concurrunt. Tunc apud eum celeberrimae festivitatis convivium exhibent, quando eum jam nequaquam quasi purum hominem contemnentes, propinquitatis suae memores, divinitati se ejus inhaerere congaudent. Tunc in domo ejus panem comedunt, cum, postposita observatione subjacentis litterae, in sancta Ecclesia mystici eloquii quasi frugis medulla pascuntur. Bene autem subjungitur: Cuncti qui noverant eum prius. Prius quippe noverant, quem in passione sua quasi incognitum contempserunt. Nam nasciturum Christum nullus qui plene legem didicit ignoravit. Unde et Herodes
rex, magorum occursione perterritus, sacerdotes et principes studuit solerter inquirere ubi Christum nasciturum esse praescirent; cui protinus responderunt: In Bethleem Judae (Matth. II, 5). Prius ergo noverant quem passionis suae tempore dum despicerent ignorabant. Quorum et notitia prior, et ignorantia posterior bene ac breviter Isaac caligante signatur. Qui dum Jacob benediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, et quis illi praesens assisteret nesciebat (Genes. XXVII). Sic quippe Israelitarum populus fuit, qui prophetiae mysteria accepit, sed tamen caecos in contemplatione oculos habuit, quia eum praesentem non vidit, de quo tam multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. Sed ecce in fine mundi veniunt, et eum quem prius noverant recognoscunt. Ecce in domo ejus panem comedunt; quia in sancta Ecclesia sacri eloquii fruge pascuntur, et omnem insensibilitatem pristini torporis excutiunt. Unde et subditur: Et moverunt super eum caput. Quid enim in capite, nisi principale mentis accipitur? sicut per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Ac si aperte diceretur: Arentem in suis cogitationibus mentem meam charitatis unctione rigasti. Caput ergo movetur, cum, per formidinem veritatis tacta, ab insensibilitate sua mens quatitur. Veniant ergo parentes ad convivium, atque excusso torpore moveant caput, id est hi qui Redemptori nostro carne conjuncti fuerant refectionem quandoque verbi in fide percipiant, et insensibilitatis pristinae duritiam amittant. Unde bene per Habacuc dicitur: Pedes ejus steterunt, et mota est terra (Habac. III, 5). Stante enim Domino terra procul dubio movetur, quia cum cordi nostro timoris sui vestigia imprimit, cuncta in nobis cogitatio terrena contremiscit. Hoc taque loco caput movere est immobilitatem mentis excutere, et ad cognitionem fidei credulitatis gressibus propinquare.
27. Quanta ex eorum conversione Ecclesiae consolatio. Quae conversi, Christo debeant offerre.---Sed quia sancta Ecclesia nunc Hebraeorum aversione afficitur, et tunc conversione relevatur, recte subjungitur: Et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum. Consolantur videlicet Christum, consolantur Ecclesiam, qui ab infidelitatis pristinae errore resipiscunt, et pravitatem vitae, per quam recta docentibus repugnaverant, deserunt. Annon gravis moeror est duris cordibus infructuose praedicare, laborem in ostendenda veritate sumere, sed nullum de conversione audientium fructum laboris invenire? At contra, magna praedicatorum consolatio est subsequens profectus auditorum. Relevatio quippe docentis est immutatio proficientis. Et notandum quod in flagello positum consolari noluerunt, sed ad consolandum eum post flagellum veniunt, quia nimirum passionis ejus tempore Hebraei, praedicamenta fidei contemnentes, quem hominem ex morte probaverant Deum credere despexerunt. Unde per Psalmistam Dominus dicit: Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; consolantem me quaesivi, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Consolantem quippe in passione minime invenit, quia in despectu mortis etiam ipsos hostes pertulit, pro quibus ad mortem venit. Post flagella ergo propinqui ad consolationem veniunt, quia in membris suis nunc quoque Dominus patitur; sed extremo tempore Israelitae omnes ad fidem, cognita Eliae praedicatione, concurrunt, atque ad ejus protectionem quem fugerant redeunt, et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum convivium celebratur. Tunc post flagella quasi Job sanus ostenditur, quando a conversis atque credentibus post passionem suam ac resurrectionem Dominus in coelis immortalis vivere per certitudinem fidei scitur. Tunc quasi remuneratus Job cernitur, quando in majestatis suae potentia sicut est Deus creditur, et ejus fidei subjici hi qui prius restiterant videntur. In fine igitur mundi credentes Hebraei conveniant, et humani generis redemptori in
potentia divinitatis quasi sano Job oblationem suarum vota persolvant. Unde et bene subditur: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Quid per ovem nisi innocentia, quid per inaurem nisi obedientia designatur? Per ovem quippe simplex animus, per inaurem vero ornatus humilitatis gratia auditus exprimitur.
28. Obedientiae commendatio. Obedientia usque ad mortem servanda.---Sed quia ad ostendendam virtutem obedientiae occasio opportuna se praebuit, libet hanc paulo vigilantius sollicitiusque discutere, et quanti sit meriti demonstrare. Sola namque virtus est obedientia quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit. Unde et primus homo praeceptum quod servaret accepit (Genes. II, 1), cui se si vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 22). Obedientia quippe victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia demonstretur. Ex adverso igitur melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi ariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 37). Quid enim? si suam faceret eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exivit (Genes. III, 24), secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio (Joan. V, 30) judico. Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si sicut audit judicat, tunc quoque obedit, cum judex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia hanc etiam cum judex venerit servat. Quid ergo mirum si homo peccator se obedientiae in praesentis vitae brevitate subjicit, quando hanc mediator Dei et hominum et cum obedientes remunerat, non relinquit?
19. Malum nunquam fieri debet per obedientiam, sed bonum aliquando intermitti.---Sciendum vero est quod nunquam per obedientiam malum fieri aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur, intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit (Genes. II). Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut etiam a bono prohiberetur, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Sed notandum quod illic dicitur: Ex omni ligno paradisi comedite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Ibid., 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret.
30. Quando nullius meriti sit obedientia, quando minimi.---Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio, desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad accipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi ex seipso animus haec appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit. Ad detrimenta quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur, et in prosperis tanto sit verior quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipit gloria funditus ex mente separatur.
31. Subeunda prospera ex sola jussione, adversa vero etiam ex devotione, docemur exemplo S. Mosis et S. Pauli.---Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si coelestis patriae duorum hominum facta memoremus. S. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, a Domino per angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset (Exod. III). Sed
quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens; ab heri et nudiustertius ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae sum factus (Ibid. IV, 10). Et, se postposito, alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es (Ibid. 13). Ecce cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. S. Paulus quoque divinitus fuerat ut in Jerusalem debuisset ascendere admonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam, assumpto Barnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem (Galat. II, 1). Isque in itinere cum prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneret audivit (Act. XXI). Scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cujus haec zona est sic alligabunt in Jerusalem (Ibid., 11). A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu, neque enim pretiosiorem facio animam meam quam me (Ibid., 13). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens, adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit; audit quae timeat, sed ad haec ardentius anhelat. S. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet, quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur. Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit jubente declinare; iste, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute instituimur, ut si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione militemus.