Moralia in Iob (page 4)
SENSUS ALLEGORICUS.---41. Eadem re in Scripturis figurantur diversa.---Quia natura uniuscujusque rei ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum signat. Hinc enim de Domino dicitur: Vicit leo de tribu Juda, radix David (Apoc. V, 5). Hinc de diabolo scriptum est: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8). Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim quod contra adversa audax est, leaena Ecclesia dicitur; sicut ejusdem beati Job vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Judaeam indicans, ait: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena (Job. XXVIII, 8). Aliquando vero leaenae nomine hujus mundi civitas, id est Babylonia, exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis efferatur, quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni sociata, perversae persuasionis ejus semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam, malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus, Babyloniam faciunt, et tamen iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut enim Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum quique singuli memorantur, ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur.
42. Sancti tentationes metuunt; haeretici de sua sanctitate securi contemnunt.---Sed sancti viri quandiu in hac vita sunt, semetipsos sollicita circumspectione custodiunt, ne leo circuiens insidiando subripiat, id est,
antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat; ne leaenae vox auribus obstrepat, id est, ne Babyloniae gloria sensum ab amore patriae coelestis avertat; ne catulorum leonum dentes mordeant, id est, ne reproborum persuasio in corde convalescat. At contra haeretici jam quasi de sanctitate securi sunt, quia vitae suae meritis cuncta se superasse suspicantur. Unde et nunc dicitur: Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Ac si aperte diceretur: Nos ideo nullis flagellis atterimur, quia et virtutem antiqui hostis, et cupiditatem terrenae gloriae, et persuasiones reproborum omnium vitae meritis superando calcamus. Unde adhuc subditur:
CAPUT XXII
VERS. 11.---Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt.
43. Satan et leo recte vocatur, et tigris et myrmicoleon. Haeretici quasi de victo Satana gloriantur.-- -Hunc vocabulo tigridis repetit quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus objicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, jure tigris vocatur, quae apud Septuaginta interpretes, ut praefati sumus, myrmicoleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit; quia nimirum apostata angelus in terram de coelis projectus, justorum mentes, quae bonorum sibi operum refectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet; cumque eas per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat.
Recte autem myrmicoleon, id est, leo et formica dicitur, Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica, quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim ejus suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant. Haeretici igitur, quia de sanctitatis praesumptione superbiunt, quasi exsultantes dicunt: Myrmicoleon, vel certe tigris, periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicant: Vetustus adversarius in nobis praedam non habet, quia quantum ad nostra studia jam victus jacet. Idcirco autem myrmicoleontis appellatione vel tigridis repetitur, qui jam contrito leonis rugitu fuerat designatus, quia quidquid per gaudium dicitur, saepe replicatur. Voces quippe ingeminat animus cum exsultat. Unde et veraci laetitia Psalmista crebro repetit hoc, quod se exauditum esse cognovit, dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit (Psal. VI, 9, 10).
44. Sancti de domitis vitiis cum timore gaudent. Hypocritae vel uno superato se perfectos putant.---Sed sancti viri cum de quibusdam se vitiis ereptos hilarescunt, magno se metu etiam in ipsa exsultatione concutiunt; quia etsi jam de cujuslibet procella tempestatis erepti sunt, esse se tamen adhuc in incerti maris dubiis fluctibus sciunt: et sic spe exsultant, ut pavore trepident; sic pavore trepidant, ut spei fiducia exsultent. Unde per eumdem Psalmistam dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). At contra, qui de specie sanctitatis intumescunt, cum unum quodlibet vitium superant, mox mentem in superbiam erigunt, et quasi de vitae suae perfectione gloriantur; et pro eo quod fortasse semel a periculo tempestatis erepti sunt, jam quia in mari navigent, obliviscuntur: magnos se in
omnibus aestimant, et vicisse se antiquum adversarium funditus putant; infra se cunctos respiciunt, quia se per sapientiam transcendere omnes arbitrantur. Unde subditur:
CAPUT XXIII
VERS. 12.---Porro ad me dictum est verbum absconditum.
45. Haeretici novum et occultam doctrinam affectant, cur.---Verbum absconditum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quamdam praedicationis suae reverentiam obducant. Unde et latenter praedicant, quatenus eorum praedicatio tanto sancta, quanto et occulta videatur. Communem autem scientiam habere refugiunt, ne caeteris aequales aestimentur; et quaedam nova semper exquirunt, quae dum alii nesciunt, apud imperitorum mentes ipsi de scientiae singularitate gloriantur. Quam, ut diximus, occultam insinuant, quia scilicet ut miram ostendere valeant, hanc se latenter percepisse confirmant. Unde apud Salomonem haereticorum speciem mulier tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Unde hic quoque subditur: Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Furtive susurrii venas percipiunt, quia socialis scientiae gratiam deserentes, ad hanc nequaquam per ostium ingrediuntur, Domino attestante, qui ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X, 1, 2). Venas itaque divini susurrii furtive suscipit, qui ad percipiendam virtutis ejus notitiam, deserto publicae praedicationis ostio, pravae intelligentiae rimas quaerit. Quia vero fur et latro, qui intrat aliunde, et tenebras diligit, et claritatem luminis perhorrescit, recte subjungitur:
CAPUT XXIV
VERS. 13.---In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines.
46. Ut alta esse ostendant quae docent, ea se vix capere declarant. Modo de sapientiae singularitate extolluntur.---Saepe haeretici dum altiora dicere conantur, ipsi sibi testes sunt quia quae proferunt, vera non sunt. In nocturna quippe visione dubie cernitur. Rimas ergo susurrii in pavore nocturnae visionis se percepisse asserunt, quia ut quae docent alta aliis ostendant, vix ea se capere posse denuntiant. Sed hinc colligendum est quomodo audientibus certa esse poterunt, quae ipsi dubie viderunt. Miro ergo ordine cum alta loquentes profluunt, in patefactione stultitiae, ipsis suae altitudinis vocibus ligantur. Quantum vero de singularitate sapientiae elevantur, ostenditur cum protinus subdit: Quando solet sopor occupare homines. Ac si aperte ab haereticis diceretur: Cum homines inferius dormiunt, nos ad percipienda superna vigilamus, quia ea nobis nota sunt, ad quae videlicet cognoscenda caeterorum hominum corda torpentia non assurgunt. Ac si apertius dicant: In quibus intelligentia nostra se erigit, reliquorum hominum sensus dormit. Nonnumquam vero cum hoc despici ab auditore conspiciunt, semetipsos simulant timere quod dicunt. Unde subditur:
CAPUT XXV
VERS. 14.---Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
47. Modo pavidos se simulant.---Quia enim de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quae fingunt; et cum minoris laboris sit audire quam dicere, ad ea proferenda audaces sunt, quae scilicet astruunt quia ipsi vix audire potuerunt. Unde adhuc subditur:
CAPUT XXVI
VERS. 15, 16.---Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae; stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
48. Modo fingunt in se incomprehensibilia novisse.--- Ut incomprehensibilia se cognovisse indicent, non stetisse, sed transisse coram se spiritum narrant; et vultum se vidisse incognitum simulant, ut esse se ei cognitos qui ab humana mente cognosci non valet ostendant. Ubi adhuc subditur:
CAPUT XXVII
VERS. 16.---Imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
49. Deum intueri spiritaliter nequeunt, neque tamen semper errant. Quaedam vera et sublimia loquuntur.--- Saepe haeretici Deum sibi imaginaliter fingunt quem intueri spiritaliter nequeunt; ejusque vocem quasi aurae lenis audire se perhibent, quia ad secreta illius cognoscenda, quasi esse se caeteris familiariores gaudent. Non enim ea docent quae Deus publice loquitur, sed quae eorum auri quasi latenter aspirantur. Haec igitur diximus, ut quid sub haereticorum specie in Eliphaz sermonibus sentiendum sit intimemus. Sed qui amici beati Job tanti viri amici non essent, nisi manifeste aliquid ex veritate didicissent, quia quamvis in sententiis correptionis errant, in veritatis tamen cognitione non in toto titubant: haec eadem paulo superius verba replicemus, ut subtilius discernamus quomodo ea quae de perceptione veritatis dicuntur, a recte sentientibus proferri veraciter possint. Nonnumquam vero haeretici vera quaedam et sublimia loquuntur, non quod haec divinitus ipsi percipiunt, sed quod ex sanctae Ecclesiae contentione didicerunt; neque haec ad profectum
conscientiae, sed ad scientiae ostentationem trahunt. Unde fit plerumque ut alta sciendo dicant, sed vivendo quae dicunt nesciant. Sive igitur ex haereticorum specie, videlicet non vitam scientiae, sed verba tenentium, seu certe ex persona amicorum beati Job, qui de cognitione veritatis potuerunt procul dubio percipiendo experiri, quod studuerunt docendo eloqui, haec eadem quae transcurrimus, subtilius dicta disseramus; ut dum sollicite Eliphaz sermo discutitur, quantae scientiae fuerit, demonstretur; quamvis in eadem scientia humilitatem non tenuit, qui commune bonum sibi specialiter arrogavit. Ait namque:
CAPUT XXVIII
VERS. 12.---Porro ad me dictum est verbum absconditum.
ALLEGORICUS SENSUS.---50. Verbum absconditum, Dei Filius, vel Spiritus sancti locutio. Haec a paucis percipitur. Sentiri potest, non exprimi.---Verbum quippe absconditum, invisibilis Filius vocatur, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum. Quod ipse quoque absconditum insinuat, dum subjungit: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii credentibus manifestatur. Potest etiam per verbum absconditum, allocutio intimae aspirationis intelligi; de qua Joannes dicit: Unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Quae nimirum aspiratio humanam mentem contingendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei jam, nisi quae superna sunt, libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Absconditum ergo verbum audire, est locutionem sancti Spiritus corde concipere. Quae profecto sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde et Veritatis voce de hac abscondita locutione dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium
Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere (Joan. XIV, 16). Sicut enim isdem Paraclitus post Mediatoris ascensum, alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est; ita omnem, quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Et quoniam valde in humano genere pauci sunt, qui a desideriorum temporalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur, verbum hoc absconditum dicitur, quia illud a quibusdam procul dubio in corde percipitur, quod a maxima hominum parte nescitur. Vel certe haec ipsa afflatio sancti Spiritus absconditum verbum est, quia sentiri potest, sed strepitu locutionis exprimi non potest. Cum igitur divina aspiratio sine strepitu mentem sublevat, verbum absconditum auditur, quia sermo Spiritus in aure cordis silenter sonat. Unde et subditur:
CAPUT XXIX
IBID.---Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus.
51. Mentem quaerit a visibilibus abstractam. Quam variis modis eam alloquatur.---Venas susurrii superni auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens et raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat. Et occultatur ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit. Notandum vero quod non ait: Quasi furtive suscepit auris mea susurrium ejus; sed venas susurrii ejus. Susurrium quippe occulti verbi, est haec ipsa locutio aspirationis
internae. Venae autem susurrii dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad mentem ducitur. Quasi enim venas susurrii sui aperit, cum nobis Deus latenter insinuat, quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim nos amore, aliquando terrore compungit; aliquando praesentia quam nulla sint ostendit, et ad aeterna diligenda desiderium erigit; aliquando prius aeterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando nostra nobis mala aperit, et ad hoc nos usque, ut alienis etiam malis doleamus, extendit. Aliquando mala aliena nostris obtutibus objicit, et compunctos mirabiliter a nostra pravitate nos corrigit. Venas itaque divini susurrii furtive audire, est occultos divinae aspirationis modos tenuiter et latenter agnoscere.
52. Susurrat nobis Deus, quia non se plene manifestum facit. Per creata opera velut per quasdam rimas se admirandum praebet.---Quamvis adhuc vel susurrium, vel venas susurrii intelligere aliter valemus. Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Nos igitur quousque carnis corruptione premimur, nullo modo claritatem divinae potentiae, sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet hoc quod de ejus aeternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Cum ergo se nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia etsi se plene non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam jam susurrat, sed loquitur, cum ejus nobis species certa revelatur. Hinc est enim quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 26). Hinc Joannes ait: Videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hinc Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Nunc autem divinum susurrium tot ad nos venas habet, quot creatis operibus ipsa divinitas praesidet. Dum enim quae sunt cuncta creata cernimus, in creatoris
admiratione sublevamur. Nam sicut aqua leniter fluens, rimata per venas quaeritur, ut augeatur, tantoque se vastius fundit, quanto venas apertiores invenerit; ita nos dum studiose divinitatis notitiam ex creaturae ejus consideratione colligimus, quasi susurrii illius ad nos venas aperimus; quia per hoc quod factum cernimus, virtutem factoris admiramur; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quemdam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit, in quo semetipsum utcumque indicat, dum quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumus, non ejus vocem, sed vix susurrium audimus. Plene enim quia perpendere neque ipsa quae sunt creata sufficimus, recte dicitur: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Projecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati, vix susurrii venas apprehendimus, quia ipse quoque mira ejus opera raptim tenuiterque pensamus. Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto ejus rectitudinem repressa formidat. Unde et recte subjungitur:
CAPUT XXX
VERS. 13.---In horrore visionis nocturnae.
53. Mens eo amplius de suis factis trepidat, quo altius in Deum elevatur. Hinc Deum magis metuit et diligit.---Horror nocturnae visionis, est pavor occultae contemplationis. Humana etenim mens quo altius elevata, quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat; quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse quod super se intermicat conspicit; sicque fit ut illuminata plus metuat, quia magis aspicit a veritatis regula per quanta discordat; eamque gravi formidine suus ipse profectus quatit, quae prius quasi securius nihil videbat. Quamvis
quantalibet virtute profecerit, non jam manifestum aliquid de aeternitate comprehendit, sed adhuc sub cujusdam caligine imaginationis conspicit. Unde et haec eadem, nocturna visio dicitur. In nocte quippe, sicut et superius diximus, dubie; in die autem constanter videmus. Quia igitur ad contemplandum interni solis radium, nubes sese nostrae corruptionis interserit, nec ad infirmos nostrae mentis oculos illud, sicut est, incommutabile lumen erumpit; adhuc Deum quasi in nocturna visione cernimus, cum procul dubio sub incerta contemplatione caligamus. Sed quamvis extremum de illo aliquid mens conceperit, in consideratione tamen ejus magnitudinis inhorrescit, et magis metuit, quia ipsis contemplationis ejus vestigiis se imparem sentit, atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cujus miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incerta visione gustavit. Sed quia ad hujus sublevationis culmen minime pertingitur, nisi prius desideriorum carnalium importune perstrepens turba reprimatur, recte subjungitur:
CAPUT XXXI
IBID.---Quando solet sopor occupare homines.
54. Ad contemplationem non pervenitur nisi sopitis carnalibus desideriis. Somnus tribus modis accipitur.--- Quisquis ea quae mundi sunt agere appetit, quasi vigilat; quisquis vero internam quietem quaerens, hujus mundi strepitum fugit, velut obdormiscit. Sed prius sciendum est quia in Scriptura sacra figurate positus tribus modis somnus accipitur. Aliquando enim somno mors carnis, aliquando torpor negligentiae, aliquando vero exprimitur, calcatis terrenis desideriis, quies vitae. Somni namque vel dormitionis nomine carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: Nolo vos ignorare fratres de dormientibus. Et paulo post: Ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 12). Somno rursum torpor negligentiae designatur, sicut ab eodem Paulo dicitur: Hora est jam
nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Et rursum: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Somno quoque calcatis carnis desideriis quies vitae figuratur, sicut sponsae voce in canticorum Cantico dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2); quia videlicet sancta mens quo se ab strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Jacob in itinere dormientem figuratur (Genes. XXVIII, 11), qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam coelo inhaerentem, innixum scalae Dominum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit. In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere: quos primis hominibus seductor aperuit, qui dixit: Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Genes. III, 5, 6). Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit; deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari, vel quanto amore auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant.
55. Ad contemplationem non sufficit a mundi actionibus quiescere, nisi et virtutes exerceantur.---Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, qui in lapide caput ponit; quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat, qui intentamente, quae principale est [Graece, τὸ ἡγεμονικὸν] hominis, imitationem sui redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed
videre angelos nequeunt; quia caput in lapide tenere contemnunt. Sunt namque nonnulli qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius in se immundae cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus (Thren. I, 7). Praecepto etenim legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt; ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Agit haec, et ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc per Prophetam Dominus admonens dicit: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Quia igitur nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, recte nunc verbi absconditi et divini susurrii tempus
exprimitur, cum dicitur: in horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, quia nimirum mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur. Sed humanus animus quadam suae contemplationis machina sublevatus, quo super se altiora conspicit, eo in semetipso terribilius contremiscit. Unde et apte subditur:
CAPUT XXXII
VERS. 14.---Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
56. Quo altius Dei rectitudinem contemplamur, eo de nostra magis formidamus.---Quid per ossa, nisi fortia acta signantur? De quibus et per Prophetam dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum (Psal. XXXIII, 21). Et saepe ea quae agunt homines, esse alicujus momenti aestimant, quia districtionis intimae quam sit subtile judicium ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo modo praesumptionis suae securitate liquefiunt; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna ejus examine, quem conspiciunt, pensant. Hinc est etenim quod is qui fortia operando profecerat, per spiritum sublevatus clamabat: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi (Psalm. XXXIV, 10)? Ac si diceret: Carnes meae verba non habent, quia infirma mea apud te funditus silent; ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque, quae esse in me fortia credidi, tua consideratione contremiscunt. Hinc est quod Manue, viso angelo pertimescens, dicit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum (Jud. XIII, 22). Quem uxor protinus consolatur, dicens: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset (Ibid., 23). Quid est autem quod ad visionem angeli vir fit timidus, et mulier audax, nisi quod nobis quoties coelestia
demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit? Inde namque spes ad majora audenda sese erigit, unde turbatur spiritus, quia ea quae superna sunt, prior videt. Quia igitur cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit, recte nunc dicitur: Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Ac si aperte diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me fortem credidi, ante conspectum judicis inde titubavi. Districtionem quippe divinae justitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus jure pertimescimus, quae nos fortia egisse putabamus. Ducta namque ad internam regulam nostra rectitudo, si districtum judicium invenit, multis fortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Unde bene Paulus cum et virtutum ossa habere se cerneret, et tamen sub districto examine haec eadem ejus ossa trepidarent, ait: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque me ipsum judico; nihil enim mihi conscius sum (I Cor. IV, 3). Sed quia auditis venis divini susurrii, haec eadem ejus ossa contremuerunt, illico adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: recta egisse me recolo, et tamen de meritis non praesumo, quia ad ejus examen vita nostra ducitur, sub quo nostrae fortitudinis et ossa turbantur.
57. Contemplationis gratia non est diuturna.---Sed cum mens in contemplatione suspenditur, cum carnis angustias superans, per speculationis vim de libertate aliquid intimae securitatis rimatur, stare diu super semetipsam non potest; quia etsi hanc spiritus ad summa evehit, caro tamen ipso adhuc corruptionis suae pondere deorsum premit. Unde et subditur:
CAPUT XXXIII
VERS. 15.---Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
58. Invisibilia quidem cognoscimus, sed raptim.--- Nobis praesentibus spiritus transit, quando invisibilia cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimae diu mens figitur, quia ad semetipsam ipsa immensitate luminis reverberata revocatur. Cumque internam dulcedinem degustat, amore aestuat, ire super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suae tenebras fracta relabitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Non ergo stat, sed transit spiritus, quia supernam lucem nostra nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et mox infirmantibus abscondit. Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae stimulum sentit: Corpus quippe, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae.
59. Nemo hic ita perfectus, cui non nascatur semper quod resecetur.---Pili etenim carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Bene autem per Moysen dicitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae (Num. VIII, 7). Levita quippe assumptus vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fruticantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vitae nascitur quod toleretur. Unde et ipsi Levitarum pili
radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum ut recidantur, quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam possunt. Semper enim caro superflua generat quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat. Sed tamen haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis alta penetramus. Unde recte nunc dicitur: Cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
60. Haec sollicitius resecat mens contemplationi dedita, sicque Spiritum pene figit, nec tamen diu tenet.--- Humana etenim mens in contemplationis arce sublevata, tanto semetipsam durius de superfluis cruciat, quanto nimis subtile conspicit esse quod amat; et cum pulchrum intuetur hoc quod super se appetit, districte judicat quidquid in se infirmum prius tranquille tolerabat. Transeunte ergo spiritu pili pertimescunt, quia ante compunctionis vim cogitationes superfluae fugiunt, ut nihil fluxum, nihil jam remissum libeat, quia afflatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammat. Cumque hoc, quod in corde illicitum nascitur, continua districtione resecatur, fit plerumque ut vegetata mens paulo latius radio suae speculationis inhaereat, et pene figat spiritum qui transibat. Nec tamen haec ipsa contemplationis mora Divinitatis vim plene aperit, quia ejus immensitas humanas vires auctas sublevatasque transcendit. Unde et bene subditur:
CAPUT XXXIV
VERS. 16.---Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
61. Homo per peccatum totus carnalis factus, non cogitat sine imaginibus corporum. Qui sine his animam suam, ac deinde Deum percipiat.---Quidam namque non
dicimus, nisi de eo utique, quem exprimere aut nolumus, aut non valemus. Sed qua mente hoc loco dicitur quidam, videlicet exponitur, cum protinus subinfertur: Cujus non agnoscebam vultum. Humana quippe anima, primorum hominum vitio a paradisi gaudiis expulsa, lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit; tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto foras deformiter sparsa; unde fit ut nulla noverit nisi ea quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit. Homo enim, qui si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritalis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit. Corpus quippe est coeli, terrae, aquarum, animalium, cunctarumque rerum visibilium, quas indesinenter intuetur, in quibus dum totam se delectata mens projicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit; et quia jam erigere ad summa se non valet, in his infirma libenter jacet. Cum vero miris conatibus ab his exsurgere nititur, magnum valde est, si ad cognitionem suam, repressa corporali specie, anima perducatur; ut semetipsam sine corporea imagine cogitet, et cogitando se, viam sibi usque ad considerandam aeternitatis substantiam paret.
62. Anima humana quantum a divina substantia distet. Si necdum quid Deus sit, certe quid non sit percipit.---Hoc autem modo quasi quamdam scalam sibi exhibet semetipsam, per quam ab exterioribus ascendendo in se transeat, et a se in auctorem tendat. Cum enim corporeas imagines deserit, in semetipsam mens veniens, non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate agnoscitur, quae carnis loco retinetur. Quae dum obliviscitur scita, cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristia, addicitur post laeta: ipsa sui diversitate indicat quantum a substantia aeternae incommutabilitatis distat, quae semper, ut est, idem est: ubique praesens, ubique invisisibilis, ubique
tota, ubique incomprehensibilis per inhiantem mentem sine aspectu cernitur, sine dubio auditur, sine motu suscipitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. Hanc nimirum substantiam cum animus cogitat assuetus rebus corporalibus, diversarum imaginum phantasmata sustinet. Quae dum ab intentionis suae oculis abigit manu discretionis, postponens ei omnia, jam hanc aliquatenus conspicit. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Quia ergo ad insueta mens rapitur, cum divinitatis essentiam rimatur, recte nunc dicitur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
63. Stare solius Dei est.---Bene autem dictum est stetit. Omnis quippe creatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura eo ipso, quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio universitatis speciem impleat, transeundo tardatur. Nam etsi coelum ac terra post in aeternum permanent ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius mutanda perseverant. Stare ergo, solius creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua, ne transeant, retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hunc nobis ad nos veniens, creatus, natus, mortuus, sepultus, resurgens, atque ad coelestia rediens, quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco innuit, cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit (Matth. IX, 27; XX, 30; Marc. VIII, 22; Luc. XVIII, 35; Joan. IX, 1). Per humanitatis quippe dispensationem transire habuit; per divinitatis vero potentiam, quia ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat. Bene ergo, postquam dictum
est: Cum spiritus me praesente transiret, subditur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum. Ac si aperte diceretur: Eum quem per transitum sensi, non transire deprehendi. Ipse est ergo qui transit, ipse qui stat. Transit enim, quia teneri cognitus non valet; stat autem, quia in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet. Quia ergo raptim is qui semper idem est cernitur, simul Deus est transiens et stans videtur. Vel certe stare ejus est nulla mutatione variari, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Et sicut hunc Jacobus insinuat, dicens: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Quia vero quisquis jam aliquid de contemplatione aeternitatis apprehendit, hanc per coaeternam ejus speciem conspicit, recte subjungitur:
CAPUT XXXV
IBID.---Imago coram oculis meis.
64. Quidquid de patre percipimus, per filium videmus.---Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum (Genes. I, 27). Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). Et sicut Paulus ait: Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae ejus (Heb. I, 3). Cum ergo aeternitas ejus cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago ejus mentis nostrae oculis antefertur; quia cum vere in Patrem intendimus, hunc quantum accipimus, per suam imaginem, id est, per Filium videmus; et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit conamur. Unde et haec eadem Veritas in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV 6). Bene autem subditur:
CAPUT XXXVI
IBID.---Et vocem quasi aurae lenis audivi.
65. Spiritus Sancti vox et aura lenis et spiritus vehemens.---Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio sancti Spiritus designatur, qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur? Qui tamen super apostolos veniens, per exteriorem sonum tamquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Factusque est repente de coelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcumque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit.
66. Aura lenis quia se quantumlibet sanctis hic modicum aperit. In contemplatione quidquid mens perfecte valet conspicere, non est Deus.---Vox ergo Dei quasi aurae lenis auditur, quia in hac adhuc vita positis contemplatoribus suis, nequaquam se Divinitas sicut est insinuat, sed lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam tenuiter demonstrat. Quod bene ipsa legis acceptione signatur, cum dicitur, quia Moyses ascendit, et Dominus in monte descendit (Exod. XXIV, 1). Mons quippe est ipsa nostra contemplatio, in quam nos ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit; si tamen dici in illo vel parum, vel aliquid potest, qui unus semper et idem permanens, intelligi partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantia pars nullatenus
admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Quia vero et in magna contemplatione sublevati, subtile quid de aeternitatis cognitione pertingimus, sacrae historiae verbis ostenditur, cum de cognitione Dei propheta nobilis Elias edocetur. Cui cum transiturum ante eum se Dominus promitteret, dicens: Ecce Dominus transit, spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conterens petras ante Dominum; illico adjunxit: Non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis (III Reg. XIX, 11, 12). Spiritus quippe ante Dominum evertit montes, et petras conterit; quia pavor, qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur, esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur; quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae (Ibid.). Post aurae tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare; ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio
stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione Divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur (Exod., XXXIII, 9) quia ii, qui adventum Divinitatis utcumque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt. Quia igitur humana mens quantalibet se virtute tetenderit, vix de intimis extrema cognoscit, recte nunc dicitur: Et vocem quasi aurae lenis audivi. Sed quoniam cum de se saltem parum nobis divina cognitio exbibet, infirmitatis nostrae ignorantiam perfecte docet, qui vocem aurae lenis audivit, dicat quae ex ipsa hac auditione didicerit. Sequitur:
CAPUT XXXVII
VERS. 17.---Numquid homo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir?
67. Justitia humana divinae comparata, injustitia est. Qui compescendae de Dei flagellis querelae.---Humana justitia divinae justitiae comparata, injustitia est: quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Quid ergo Eliphaz raptus in contemplatione cognovit, nisi quod justificari homo Dei comparatione non possit? Recta namque credimus quae exterius operamur, sed cum minime interna cognoscimus, quasi in solis radio positi caligamus. Cum vero illa utcumque percipimus, ista non utcumque judicamus, quia tanto quisque subtilius de tenebris judicat, quanto ei verius claritas lucis constat. Qui enim lucem videt, scit
quid de tenebris aestimet. Nam qui candorem lucis ignorat, et obscura pro lucidis approbat. Bene autem subditur: Aut factore suo purior erit vir? Quisquis de percussione murmurat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Puriorem se ergo vir factore suo existimat, si contra flagellum querelam parat; eumque sibi procul dubio postponit, cujus judicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere non audeat judicem culpae, hunc humiliter cogitet auctorem naturae, quia qui mire ex nihilo hominem fecit, factum impie non affligit. Quod tunc Eliphaz didicit, cum vocem quasi aurae lenis audivit. In consideratione namque divinae magnitudinis discitur quam humiliter in sua animadversione timeatur. Et qui superna degustat, inferiora aequanimiter tolerat, quia plene intus conspicit, quanti aestimet quod foris agit. Male enim se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis ignorat; et saepe lignum rectum creditur, si ad regulam non ducatur; sed cum regulae jungitur, per quantam tortitudinem tumescit invenitur, quia nimirum rectitudo abcidens increpat, quod oculus deceptus approbabat. Eliphaz itaque quia superna conspexit, districtum judicium de inferioribus exerit; et quamvis beatum Job non recte redarguit, in comparatione tamen creatoris omnium, creaturae modum recte describit dicens:
CAPUT XXXVIII
VERS. 18, 19. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea?
68. Natura angelica cur mutabilis, et unde fiat immutabilis. Angelorum lapsus homines admonet de sua infirmitate diffidere. Tinea, concupiscentia.---Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura
est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent; et eo majoris apud Deum meriti fierent; quo mutabilitatis suae motum voluntatis statione fixissent. Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. Atque ejusdem protinus documentum mutabilitatis adjungitur, cum de apostatis spiritibus subinfertur: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Et rursum: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam (II Cor. V, 1). Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat, cum dicebat: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam vero vestis animae caro est;
sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. Quasi enim quadam sua tinea vestis nostra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur; qua temeritate se homines in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant unde ab intima novitate veterascant?
69. Angeli doctores sunt, qui quamlibet sancti, non sunt sine culpa. Tinea sine sonitu damnum faciens, iniquos exhibet damna sua non attendentes.---Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. VII, 1). Qui quantalibet virtute fulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis vitae gradiuntur, quia eorum nimirum gressus tangitur aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc domum luteam Paulus habitare contempserat, cum dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20, 21). Dicat ergo: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagio transire nequeunt, qui aeterna nuntiantes, sese contra temporalia accingunt, quae detrimenta illi sustinent qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudent? Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles, quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur; ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola coelestia aspectat, subita carnali delectatione perculsus, a semetipso scissus
jaceat, et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnumquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi hujus iniquitate feriuntur, quos contra eum sancta intentio erigit quibus ictibus illi penetrantur, quos ante ejus jacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternit? Qui bene velut tinea consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit; ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate vitam. Sed haec se indesinenter amittere nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, dum ignorant. Unde et bene subditur:
CAPUT XXXIX
VERS. 20.---De mane usque ad vesperam succidentur.
70. Reprobi nec in extremo tempore mentem perversam mutant.---A mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perpetratione vulneratur. Omni namque tempore reprobi per augmentum malitiae contra se ictus ingeminant, quibus succisi in profundum ruant. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 25). Dies quippe dimidiare, est tempus vitae male in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt (Ephes. V, 16). Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Sequitur:
CAPUT XL
IBID.---Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. 71. Scire negligunt quae eos supplicia, quae justos praemia maneant.---Nullus videlicet eorum qui a mane usque ad vesperam succidentur. Nullus intelligit vel eorum qui pereunt, vel eorum qui perditos pereuntium mores imitantur. Unde alias scriptum est: Justus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo, et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat (Isai. VI, 57). Iniqui ergo dum sola temporalia appetunt, et quae bona electis in aeternum maneant scire contemnunt; dum justorum afflictionem conspiciunt, sed quae sit afflictionis retributio non agnoscunt, actionis suae pedem in profundum porrigunt, quia a luce intelligentiae sponte sua oculos claudunt. Stultis enim voluptatibus decepti, dum quae vident, temporaliter diligunt, a semetipsis alienati non vident ubi in aeternum ruunt. Potest etiam mane prosperitas, vespere hujus mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad vesperum reprobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exsurgunt. Quos de mane usque ad vesperam nequaquam culpa succideret, si vel prospera fomentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent.
72. Qui prosperis vel adversis bene utantur.---Sed quia nequaquam sic humani generis multitudo deseritur, ut cuncta ad interitum tendere permittatur, sunt nonnulli qui praesentis vitae oblectamentum despiciunt, etiam cum adsunt, transitoria esse considerant, atque haec ex amore aeternitatis calcant. Cumque in hoc primo gradu judicii gressum ponunt, vegetiores ad altiora perveniunt, ut cuncta temporalia non solum quia citius sunt
amittenda, despiciant, sed his inhaerere non appetant, etiam si aeterna esse potuissent; et a pulchre conditis amorem subtrahunt, quia in ipsum auctorem pulchritudinis cordis passibus tendunt. Et sunt nonnulli qui bona vitae praesentis diligunt, sed tamen haec nullatenus assequuntur: qui rebus temporalibus totis desideriis inhiant, mundi gloriam quaerunt, sed adipisci nequaquam possunt. Hos, ut ita dixerim, cor ad mundum pertrahit, mundus ad cor repellit. Nam saepe contingit ut ipsis suis adversitatibus fracti ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, quam sint inania quae quaerebant, seseque pro tam stulto desiderio protinus ad lamentum vertant; et tanto valentius aeterna desiderent, quanto se stultius laborasse pro temporalibus dolent. Unde bene descriptis reprobis subditur:
CAPUT XLI
Vers. 21.---Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex iis.
73. Quos mundus despicit, Deus eligit.---Quos alios reliquos, nisi hujus mundi despectos accipimus? Quos dum praesens saeculum ad nullius gloriae usum eligit, quasi minimos indignosque derelinquit. Sed mundi reliquos auferre Dominus dicitur, quia despectos hujus saeculi eligere dignatur, Paulo attestante qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26, 27). Quod bene in libris Regum Aegyptio puero in via lassescente signatur, quem Amalecita aegrotum in itinere deserit, David vero invenit, cibo reficit, ducem sui itineris facit; Amalecitam persequitur, epulantem reperit, et funditus exstinguit (I Reg. XXX, 13). Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo
currere nequaquam valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnumquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is, quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suas mentes Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit et exstinguit, quia ipsis Christus praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit. Quia igitur plerumque quos mundus relinquit, Dominus eligit, recte nunc dicitur: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis. Sequitur:
CAPUT XLII
IBID.---Morientur, et non in sapientia.
74. Scripturae mos, ut ubi quid interponit peregrinum, mox ad tractatum argumentum redeat.--- Quid est quod superius reproborum interitum protulit, dicens: Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt; et de electis Dei illico adjunxit: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis; et hoc protinus, quod eisdem electis non conveniat, subdit dicens: Morientur, et non in sapientia? Si enim a reprobis divinitus auferuntur, quo pacto mori non in sapientia dicuntur? Sed nimirum sacrae Scripturae consuetudo est, ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeat. Nam postquam dixit: Et quia nullus est qui intelligat, in aeternum peribunt, electorum mox sortem subintulit, dicens: Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. Et rursum sententiae suae oculum in eum, quem praedixerat, interitum reproborum mittens, subito adjunxit: Morientur, et non in sapientia. Ac si diceret: Hi quos dixi quia non intelligentes in aeternum peribunt,
procul dubio non in sapientia morientur. Sed hunc esse nonnumquam morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam hujus rei similitudinem proferamus. Paulus namque apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis, te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Qui ad infirmitatem ejus corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (Ibid., 23). Statimque subjungit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur (Ibid., 24). Quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit, hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine perquirenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, in aliis laterent, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Sicut ergo per hanc sententiam Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam loquens de Timothei infirmitate subjunxit; sed ad illud rediit, quod superius intermittendo narravit; ita hoc loco Eliphaz cum de electis diceret: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis, illico adjungens: Morientur, et non in sapientia, ad illud protinus recurrit, quod superius de reprobis protulit, dicens: Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
75. Moriuntur reprobi et electi, hi in sapientia, illi in insipientia.---Idcirco autem reprobi electos despiciunt, quod ad vitam invisibilem per visibilem mortem tendunt.
De quibus bene nunc dicitur: Morientur, et non in sapientia. Ac si aperte diceretur: Mortem quidem et sapientiam pariter fugiunt; sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem laqueos non evadunt. Et quia quandoque morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem quae procul dubio ventura est metuunt, et vitam simul et sapientiam perdunt. At contra justi in sapientia moriuntur, quia mortem quam devitare funditus nequeunt, cum pro veritate imminet, differre contemnunt; eamque dum aequanimiter ferunt, poenam propaginis vertunt in instrumentum virtutis, ut inde debeat vita recipi, unde per primae culpae meritum cogitur finiri. Sed quia haec Eliphaz contra iniquos veraciter protulit, beatum Job reprehensibilem aestimans, de fastu se sapientiae inflavit. Unde et post praedicamenta tantae rectitudinis, irrisionis verba subjungit, dicens:
CAPUT XLIII
CAP. V. VERS. 1.---Voca ergo si est qui tibi respondeat.
76. Vocare Deum quid sit, quid Dei respondere.--- Omnipotens enim Deus saepe ejus precem in perturbatione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere; respondere vero Dei, est effectum precibus praebere. Ait ergo: Voca, si est qui tibi respondeat. Ac si aperte dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subjungit:
CAPUT XLIV
IBID.---Et ad aliquem sanctorum convertere.
77. Ac si despiciens dicat: Sanctos quoque invenire in afflictione adjutores non vales, quos habere socios in hilaritate noluisti. Qui post irrisionem protinus sententiam subdit, dicens:
CAPUT XLV
VERS. 2.---Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
78. Vera dicit Eliphaz, sed non vere in Job. Irae quanta culpa, quot mala.---Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Job injuste promeretur, cum scriptum sit, Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18); sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat. Quanta ergo sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10); quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes (Prov. XV, 1, sec. LXX); quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram justitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20); quia dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat. Per
iram gratiae vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24, 25). Et idem: Quis poterit habitare cum homine, cujus spiritus facilis est ad irascendum? (Prov. XVIII, 14.) Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata (Prov. XV, 18). Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, pejores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, juxta vetustam translationem scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cujus recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur.
79. Imago irati optimis coloribus expressa.---Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat; seque ipsum retinere animus non valet, quia, factus est potestatis alienae; et eo furor membra foras in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis jaculum linguam vertit. Fratris
namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo, quasi ex judicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnumquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma teneatur. Nonnumquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae gravius exasperant oriuntur; atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat et clamosas tacita voces format; verba sibi, quibus exasperetur objicit, et quasi in causae examine posita durius exasperata respondet; quod Salomon breviter insinuat, dicens: Praestolatio impiorum furor (Prov. XI, 23). Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausae irae flamma consumat. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam.
80. Gradus quatuor quibus ad iram sumus affecti.--- Sciendum vero est quo nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant,
furoris, sui diutius ignem servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat, dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus?
81. Irae compescendae duo modi.---Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur; eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari; ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse.
82. Ira alia ex impatientia, alia ex zelo. Prima oculum excaecat, altera ita turbat, ut ad clarius videndum disponat.---Sed inter haec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Eccle. VII, 4). De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat; quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae pene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Numquam vero commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit,
quam tranquillus proprie ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.
83. Cavendum ne ira menti ex zelo commotae dominetur.---Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo numquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit; et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat; ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: Virum stultum interficit iracundia. Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat, quia illa sub ratione restringitur, haec vero irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur.
CAPUT XLVI
IBID.---Et parvulum occidit invidia.
84. Invidus eo cui invidet, se minorem testatur.--- Invidere enim non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo
meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cujus invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Hinc est quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit (Genes. IV, 5-7); quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cujus Deus hostiam accepit: et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcumque esset, amputavit. Hinc Esau ad persecutionem fratris exarsit (Genes. XXV, 34; XXVII, 41), quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei, quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Joseph fratres sui Ismaelitis transeuntibus vendiderunt (Genes. XXXVII, 27, 28), quia cognito revelationis mysterio, ne se melior fieret, ejus provectibus obviare conati sunt. Hinc Saul David subditum, lanceam intorquendo, persequitur (I Reg. XVIII, 11), quia quem magnis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus itaque est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret.
85. In invidia serpens antiquus totum virus suum concutit ac vomit. Invidi descriptio.---Sed inter haec sciendum est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua
poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur; ut quo alii ad meliora properant, eo ipse deterius ruat; qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera; et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur; quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona, intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium, sanitas, cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
86. Invidiae imminutio et mors, inchoatus aut perfectus amor aeternitatis.---Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat; quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis et plena mors est ejus, perfectus amor aeternitatis. Nam cum
mens ab ejus rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit; quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in amore coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur; quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam oculus mentis; qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia, quoniam hujus pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.
Pars Secunda, LIBROS QUINQUE CONTINENS.
LIBER SEXTUS
Totum caput quintum, a versu tertio orsus, spiritali intellectu, pauca quidem allegorico, pleraque autem morali exponit.
CAPUT PRIMUM
Job Christum et Ecclesiam, ejus amicis haereticos praesignari.---Servata historiae veritate beati Job dicta, amicorumque illius mystica proposui interpretatione discutere; quia cunctis vera scientibus liquet quod redemptorem mundi totis suis allegationibus curat sancta scriptura promittere, eumque per electos omnes, ut per ejus scilicet membra, studuit signare. Unde et idem beatus Job latino eloquio dolens dicitur, ut per ejus et nomen et vulnera, Redemptoris nostri passio designetur, de quo propheta ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Cui tentator,
ablatis omnibus, et servos et filios occidit; quia non solum Judaicum populum ex timore servientem, sed ipsos quoque apostolos in suo amore regeneratos, passionis ejus tempore telo perfidiae perculit. Vulnere beati Job corpus atteritur, quia Redemptor noster configi clavis in crucis patibulo non dedignatur. A planta autem pedis usque ad verticem vulnera suscepit, quia sanctam Ecclesiam, quae corpus ejus est, non solum per extrema et ultima, sed usque ad summa membra persecutione saeviens tentator affligit. Unde etiam Paulus dixit: Compleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss. I, 24). Cui suadere uxor ad maledicendum nititur, quia carnales quique intra sanctam Ecclesiam adjutores callidi tentatoris existunt. Quae enim eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; quia, ut jam supra diximus (l. III, c. 20. n. 36, 37), intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis juxta sunt, eo per vitam durius premunt. Quia enim quasi fideles vitari nequeunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. Amici vero illius, qui quasi ad consolandum veniunt, sed ad verba asperae invectionis excedunt, haereticorum speciem tenent, qui cum contra bonos Deum defendere nituntur, offendunt.
2. Spiritales sensus quos edit Gregorius, prodeunt ex historiae radice. Amicorum Job dicta nequaquam per omnia reprobanda.---Haec itaque superius latius dicta, nunc breviter studui ex mystica designatione succingere, ut lector meus ex ipsa hac replicatione meminerit me in hoc opere spiritali intellectui deservire. Et tamen cum utilitatis usus postulat, subtiliter quoque studeo historiae verba discutere. Cum vero necesse est, simul utrumque complector, ut spiritales fructus allegoria germinet, quos tamen ex radice historiae veritas producit. Amicos vero beati Job, quos haereticorum tenere speciem diximus, in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus, quia dum per supernam sententiam contra eos dicitur: Non estis locuti coram me rectum, et protinus subditur, sicut servus
meus Job (Job XLII, 7), profecto liquet quia non omnino despicitur quod ex melioris comparatione reprobatur. In reprehensionem quippe ejus incaute dilabuntur; sed tamen quia tanti viri amici sunt, ex familiaritate illius mystica multa didicerunt. Unde sicut et superius diximus (Lib. V, n. 27), eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adjutorium assumens, prolata ex veritate testatur. Quae tamen veritas recte reprehendit, quia quamlibet fortis sententia contra sanctum virum proferri non debuit. Possunt ergo mystice Eliphaz verba pensari, quibus ad beatum Job loquitur, dicens:
CAPUT II
VERS. 3.---Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
ALLEGORICUS SENSUS. 3. Judaei sunt stulti, etiam haereticorum maledictioni ob Christi repulsam obnoxii.--- Stultus quippe Judaeorum populus exstitit, quia ipsam in carne praesentiam aeternae Sapientiae sprevit. Qui quasi firma radice convaluit, quia electorum vitam temporaliter exstinguendo superavit. Sed hunc Eliphaz maledicendo despicit, quia nimirum omnes haeretici, quorum tenere speciem amicos beati Job diximus, cum de nomine Christi gloriantur, Judaeorum perfidiam ex auctoritate reprehendunt. De quo stulto protinus subditur:
CAPUT III
VERS. 4.---Longe fiant filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eripiat.
4. Horum filii omnes perfidi. In Christo, qui est porta, conteruntur.---Filii hujus stulti sunt omnes qui perfidiae illius praedicatione generantur. Qui scilicet a salute longe sunt, quia etsi temporalem vitam sine afflictione percipiunt, aeterna gravius ultione feriuntur, sicut de
eisdem filiis illius Dominus dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos (Matth. XXIII, 15). Sequitur: Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. Quis alius portae nomine, nisi mediator Dei et hominum debet intelligi, qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joann. X, 9)? Filii igitur hujus stulti extra portam proficiunt, et in porta conteruntur, quia pravae Judaeorum soboles ante Mediatoris adventum in legis observatione floruerunt; sed in ipsa Redemptoris nostri praesentia a Divinitatis obsequio, perfidiae suae meritis repulsi ceciderunt. Quos nimirum non est qui eripiat, quia scilicet dum ipsum Redemptorem exstinguere persequendo conati sunt, oblata sibi ereptionis remedia absciderunt; de quo bene subditur:
CAPUT IV
VERS. 5.---Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus.
5. Gentiles messem eorum, id est, sacra eloquia, comedunt, ac divitias rapiunt.---Hujus enim stulti messis fuerat sacri seges eloquii. Quaedam namque spicarum grana, sunt verba prophetarum, quae stultus habuit, sed non comedit, quia Judaicus populus legem quidem verbo tenus tenuit, sed per fatuitatis fastidium ab ejus intellectu jejunavit. Hujus vero stulti messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legis intelligendo edit, ad quae plebs Judaica sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per evangelistam dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). De his famelicis Anna prophetante dicitur: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt (I Reg. II, 5). Sed quia messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipse etiam stultus perit, cum dicitur: Et ipsum rapiet armatus.
Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eo vitam fidei fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, inde ejus ordinationi repugnaret. Quod profecto discipulos Veritas praemonet, dicens: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joann. XVI, 2). Sequitur:
CAPUT V
IBID.---Et bibent sitientes divitias ejus.
6. Eloquia Dei et messis et divitiae. Quomodo et comedi, et bibi dicuntur.---Hujus stulti divitias sitientes bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quae Judaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentes irrigantur. Unde et eisdem per prophetam dicitur: Omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate (Isai. LV, 1). Quia enim argenti vocabulo eloquia divina signantur, Psalmista testatur, dicens: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Qui ergo argentum non habent, ad aquas vocantur, quia nimirum gentilitas, quae Scripturae sacrae praecepta non acceperat, sacri eloquii inundatione satiatur, quam tanto nunc avidius potat, quanto hanc diu sicca sitiebat. Eadem ergo divina eloquia et messes et divitiae vocantur: messes quia jejunam mentem reficiunt; divitiae, quia magna nos morum venustate componunt. Eadem et comedi dicuntur et bibi, quia nimirum dum quaedam in eis obscura sunt, quae non nisi interpretata intelligimus, haec quasi mandendo glutimus; dum quaedam vero ad intelligendum facilia ita sumimus ut invenimus, ea quasi non mansa bibimus, quia non fracta sorbemus. Haec sub intellectu mystico brevi locutione transcurrimus, ne quid forsitan praeterisse videremur. Sed quia beati Job amici esse non possent, nisi in quibusdam quoque magna morum honestate fulgerent, restat ut in eorum verbis virtutem sensuum
moraliter inquiramus, quatenus dum locutionis eorum pondus discutitur, cujus doctrinae fuerint, ostendatur.
CAPUT VI
VERS. 3.---Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
SENSUS MORALIS. 7. Terrena sectantes in prosperis videntur firma radice.---Quasi firma radice stultus in terra figitur, quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde et primus Cain civitatem in terra construxisse describitur (Genes. IV, 17), ut aperte monstraretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate coelestis patriae alienus fuit. Quasi firma radice stultus attollitur, quando hic temporali prosperitate fulcitur; ut omne quod appetit assequatur, adversa nulla sustineat, contra infirmos sine repugnatione praevaleat, bene agentibus ex auctoritate contradicat, ad majora commoda ex pejori semper actione perveniat, ut unde viam vitae deserit, inde ad tempus felicior vivat. Sed cum malos florere infirmi conspiciunt, trepidant; et apud semetipsos peccantium prosperitate turbati, intus in gressibus mentis nutant. Quorum profecto speciem sumpsit Psalmista cum diceret: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2).
8. Prudentes eorum gloriam despiciunt. Nec damnare differunt.---Cum vero eorum gloriam fortes aspiciunt, protinus quae post gloriam poena sequatur, attendunt; et alta intus cogitatione despiciunt hoc, quod superbi foras fastu vacuae inflationis intumescunt. Bene ergo dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Pulchritudini quippe stulti maledicere, est ejus gloriam ex considerata damnatione judicare, quia eo atrocius in tormentis obruitur, quo altius in peccatis elevatur; quia transit quod extollitur,
permanet quod punitur; quia qui honoratur in via, in perventione damnabitur; et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per praesentis vitae prospera ad interitum tendit. Notandum vero, quod cum stulti pulchritudini maledixisse se diceret, protinus addidit, statim. Mos namque humanae et infirmae mentis est, ut cum earum rerum quas respicit qualitate varietur. Saepe enim ejus judicium cum ipsa praesentis rei specie ducitur, et juxta hoc quod aspicit, intentio illius sensusque formatur. Nam plerumque nonnulli, dum quorumdam gloriam cernunt, ejusdem gloriae aspectibus delectantur, ac magnum aliquid existimant, seque ut talia mereantur exoptant. Cum vero gloriosos quosque, aut dejectos subito, aut fortasse etiam morientes aspiciunt, quia humana gloria omni modo nihil sit, cum gemitu fatentur, ita ut protinus dicant: Ecce quam nihil est homo. Qui hoc nimirum rectius dicerent, si cum in gloria hominem cernerent, tunc ejus interitum cogitantes, transeuntem potentiam nihil esse sensissent. Tunc quippe est humana elatio pensanda quam nihil sit, cum sese super caeteros successibus extollit. Tunc considerandum est quo cursu felicitas transvolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse, in ipsa jam morte pensare infirmi quilibet possunt. Tunc enim ei etiam illi derogant, qui hanc et usque ad mortem sequentes amant. Bene itaque dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Ac si aperte diceret: Contra stulti pulchritudinem, moram in maledictione non habui, quia cum hanc cernerem, simul etiam poenam sequentem vidi. Non enim statim maledicerem, si qua me gloriae illius delectatio tenuisset; sed sine tarditate maledixi, quia supplicia mansura conspiciens, ejus potentiam sine dubitatione reprobavi. Sed quia iniqui quique quo plus in hoc mundo proficiunt, plures secum ad interitum trahunt, recte subditur: Longe fiant filii ejus a salute. Filii quippe stulti sunt, qui in ambitione hujus saeculi ex ejus imitatione nascuntur; qui profecto a salute tanto longius fiunt, quanto in
perpetratione nequitiae nulla infirmitate feriuntur. De quibus bene additur:
CAPUT VII
VERS. 4.---Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat.
9. Judicii dies porta regni. Tunc non valet eripi, qui renuit hic corripi.---Nam sicut urbis aditus porta dicitur; ita est dies judicii porta regni, quia per eum ab electis omnibus ad coelestis patriae gloriam intratur. Unde et hunc diem cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon appropinquare conspiceret, dixit: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Vir quippe est Ecclesiae humani generis Redemptor, qui in portis se nobilem ostendit, qui despectus prius in contumeliis exstitit, sed in ingressu regni sublimis apparebit. Qui cum terrae senatoribus residet, quia judicii sententiam cum sanctis ejusdem Ecclesiae praedicatoribus decernet, sicut ipse in Evangelio dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Quod Isaias quoque longe ante praenuntians ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). De his portis Salomon iterum dicit: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus (Prov. XXXI, 31). Tunc quippe sancta Ecclesia de fructu manuum suarum accipit, cum eam ad percipienda coelestia laboris sui retributio attollit. Tunc eam sua opera in portis laudant, quando ejus membris in ipso regni aditu dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me (Matth. XXV, 35), et caetera. Filii igitur hujus stulti ante portam elati sunt, sed in porta conterentur, quia amatores hujus saeculi in praesenti vita
superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur. Bene autem subditur: Et non erit qui eripiat. Illos quippe veritas ab aeterna adversitate eripit, quos in temporalibus prosperis per disciplinam premit. Qui ergo nunc renuit premi, tunc non valet eripi, quia iniqui eum, quem per disciplinam habere negligunt patrem, afflictionis suae tempore per adjutorium non inveniunt ereptorem. Sequitur: CAPUT VIII
VERS. 5.---Cujus messem famelicus comedet.
10. Malus recta et intelligens et dicens, messem habet quam alii comedant.---Habet etiam stultus messem, quando iniquus quisque donum recte intelligentiae accipit: Scripturae sacrae sententiis docetur, bona loquitur, sed tamen nullo modo hoc quod dicit operatur: verba Dei profert, nec tamen diligit; laudando exaggerat, vivendo calcat. Quia ergo stultus iste recta et intelligit et dicit, sed tamen haec operando non amat, messem habendo jejunat. Quam nimirum famelicus comedit, quia is qui ad Deum sanctis desideriis anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit; et dum doctoris pravi recta praedicatione reficitur, quid aliud quam stulti fruge satiatur? An non famelicos suos Veritas, ut stulti messem comederent, admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus, de Pharisaeis praeciperet, dicens: Quae dicunt facite, juxta opera vero eorum nolite facere (Matth. XXIII, 3). Ac si aperte diceret: Verbi messem loquendo excolunt, sed hanc male vivendo minime contingunt. Vestram ergo famem messis ista reficiat, quia vobis hanc per fatuitatis suae fastidium servant. Bene autem subditur:
CAPUT IX
IBID.---Et ipsum rapiet armatus.
11. Diabolus saepe scientiam permittit, ut corrumpat vitam.---Antiquus namque hostis quasi inermis vincitur, cum mala aperte suggerens humanae menti, bona omnia simul destruere conatur. Sed armatus venit, quando bona alia intacta deserens, latenter alia corrumpit. Nam saepe quosdam in intellectu non tentat, eisque in sacri eloquii meditatione non obviat; sed tamen eorum vitam in operatione supplantat, qui dum de scientiae virtute laudantur, nequaquam suorum operum damna respiciunt; cumque in favoris delectationem animus ducitur, vitae suae vulneribus non medetur. Hunc ergo armatus hostis rapuit, quem fraude tectus in alia deserens, ex alia parte superavit. Sequitur:
CAPUT X
IBID.---Et bibent sitientes divitias ejus.
12. Saepe hebes hoc in divinae legis eruditione studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit.---Saepe stultus habet interni liquoris fontem, sed non bibit, quia ingenium quidem intelligentiae accipit, sed tamen veritatis sententias cognoscere legendo contemnit; scit quia intelligere studendo praevaleat, sed ab omni doctrinae studio fastidiosus cessat. Divitiae quoque mentis, sunt verba sacrae locutionis; sed has divitias stultus oculis aspicit, et in ornamenti sui usum minime assumit, quia verba legis audiens, magna quidem esse considerat, sed ad comprehendenda haec nullo studio amoris elaborat. At contra alius sitim habet, ingenium non habet; amor ad meditandum pertrahit, sensus hebetudo contradicit; et saepe hoc in divinae legis eruditione quandoque studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit. Hujus ergo stulti divitias sitientes bibunt, dum praecepta Dei, quae ingeniosi fastidientes nesciunt, hebetes amantes assequuntur. In his nimirum tenebras hebetudinis illustrat oculus amoris; nam hoc tardioribus sitis aperit, quod velocioribus
fastidium claudit. Qui et idcirco ad intelligentiae alta perveniunt, quia agere quae intellexerunt, vel minima nulla contemnunt; et dum sensum manibus adjuvant, sese ultra altitudinem ingeniosorum levant. Unde bene per Salomonem dicitur: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis (Prov. XXX, 28). Plerumque enim aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident; et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus, regni aedificium tenet, quia nimirum saepe ingeniosi quique dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat. Stellio ergo dum manibus nititur, in regis aedibus moratur, quia illo simplex per intentionem recti operis pervenit, quo ingeniosus minime ascendit. Sed his auditis, quaestio nostro cordi suboritur, cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur? Ad quam citius respondetur, dum protinus subditur:
CAPUT XI
VERS. 6.---Nihil in terra sine causa.
13. Cur ingenium studio tardum, negligenti acre tribuatur.---Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnumquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat; quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. Ad intelligenda autem quae recta sunt, aliquando laboris studio, aliquando vero dolore percussionis erudimur. Unde cum dictum sit, Nihil in terra sine causa; apte protinus additur:
CAPUT XII
IBID.---Et de humo non egredietur dolor.
14. Per occulta merita mentium, aperta prodeunt flagella poenarum.---Dolor namque quasi de humo egreditur, cum homo ad Dei imaginem conditus de rebus insensibilibus flagellatur. Sed quia per occulta mentium merita, aperta prodeunt flagella poenarum, et de humo dolor non egreditur, quoniam sensus nostri malitia exigit ut a rebus insensibilibus feriatur. Ecce enim cernimus quod ad correptionem nostram exspectatus imber arente terra suspenditur, et caliginosus aer inardescente sole siccatur; mare procellis tumescentibus saevit, et alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desideratum iter erecta in cumulum unda contradicit; terra non solum germina fecunditatis imminuit, sed etiam semina accepta consumit. In quibus nimirum cunctis patenter aspicitur hoc, quod quidam sapiens de Domino testatur, dicens: Et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V, 21). Orbis quippe terrarum cum Domino contra insensatos pugnat, quando in poena delinquentium et elementorum adversitas militat. Sed tamen de humo dolor non egreditur, quia res quaelibet insensibilis ad afflictionem nostram stimulo nostrae actionis excitatur. De humo dolor non egreditur, quia nequaquam poena de ea nascitur creatura, quae percutit, sed de ea procul dubio, quae peccando vim percussionis extorsit. Sed curandum magnopere est ut cum in rebus exterioribus pondere doloris afficimur, spe ad superna tendamus; quatenus eo mens ad alta perveniat, quo nos exterior poena castigat. Unde et apte subjungitur:
CAPUT XIII
VERS. 7.---Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum.
15. Quantum caro flagellis afficitur, mens ad altiora sublevatur.---Ad laborem quippe nascitur homo quia nimirum is qui accepta est praeditus ratione, considerat quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis suae tempora sine gemitu evadat. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adjunxit: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda altiora sublevatur; Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Homo ergo ad laborem nascitur, et avis ad volatum, quia inde mens ad summa evolat, unde caro in infimis durius laborat.
16. Carnalium gravis labor, spiritalium nullus.--- Potest quoque appellatione hominis carnalium vita signari. Unde et Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? (I Cor. III, 3.) Quibus paulo post subjecit, dicens: Nonne homines estis? (Ibid., 4.) In hac itaque vita homo ad laborem nascitur, quia carnalis quisque cum transeuntia appetit, desideriorum suorum se pondere affligit. Gravis quippe labor est, hanc ipsam praesentis vitae gloriam quaerere, quaesitam quandoque percipere, et perceptam cum circumspectione custodire. Gravis labor est, hoc cum magna fatigatione apprehendere, quod is qui apprehendet, noverit diu stare non posse. Sancti autem viri quia transeuntia non amant, non solum nulla temporalium desideriorum pondera tolerant; sed et si qua adversa consurgunt, in ipsis suis pressuris et languoribus non laborant. Quid enim flagellis durius? et tamen de flagellatis apostolis scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Quid ergo eorum mentibus labor est, quibus et poena verberum labor non est? Homo ergo ad laborem nascitur,
quia ille hujus mundi veraciter mala sentit, qui ejus bona inhianter appetit. Nam cujus mens ad alta suspenditur, sub ipsa est quidquid exterius contra ipsam movetur. Bene itaque subditur, Et avis ad volatum. Quia tanto animus a laboris afflictione se subtrahit, quanto per spem ad summa sustollit. An non quasi avis, Paulus ad volatum natus fuerat, qui tot adversa sustinens dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. XXXI, 20)? Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Velut avis ergo ima transcenderat, quem adhuc corpore in terra demorantem, jam in sublimibus spei penna sublevabat. Sed quia nullus suis viribus valet sese in alta sustollere, ut cum visibilibus affligitur, in invisibilia sublevetur, recte mox subditur:
CAPUT XIV
VERS. 8---Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum.
17. Hoc Dei donum est.---Ac si aperte diceret: illum rogo, per quem haec tribui scio. Si enim hoc per se habere se crederet, deprecari Deum non indigeret. Sequitur:
CAPUT XV
VERS. 9.---Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.
18. Mira Dei opera humanis oculis usu viluerunt.--- Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus
existit, quod hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens, investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex his itaque aliud novimus, aliud et sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt, humanis oculis usu viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant, et quotidie homo qui non erat nascitur, et nemo miratur, cum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt; quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt; quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira sunt itaque omnia quae mirari homines negligunt, quia ad considerandum, ut praediximus, usu torpescunt. Bene autem cum diceret: Qui facit magna, adjunxit statim: Et inscrutabilia. Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta sunt, perscrutari potuissent. Recte autem subditur: Et mirabilia absque numero, quia minoris esset magnitudinis, si quae inscrutabilia condidit, pauca fuisset.
19. Miracula Dei per studium consideranda, non discutienda per intellectum. Fides ubi titubat, qui firmanda. Unde resurrectio fiat credibilis.---Sed inter haec sciendum est quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sensus dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta
considerent; dumque resurrectionis vim ex ratione colligere non possunt, haec ad statum pristinum redire posse desperent. Mira igitur, ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Sed cum in his fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat; quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit. Considerato quippe humanae carnis pulvere, quorumdam mens concussa desperat, quando pulvis ad carnem redeat, et redivivum corpus per membrorum lineamenta componat; quando illa terrae ariditas per viventia membra viridescat, ac se per eorum species formasque distinguat. Hoc nimirum comprehendi per rationem non potest, sed tamen credi facile per exemplum potest. Quis enim ab uno grano seminis, immensam surgere arborem crederet, nisi certum hoc per experimentum teneret? In tanta namque unius grani parvitate et pene nulla sui dissimilitudine, ubi latet ligni duritia, et ligno tenerior vel durior medulla, asperitas corticis, viriditas radicis, sapor fructuum, suavitas odorum, colorum diversitas, mollities foliorum? Et tamen quia hoc per experimentum novimus, ex uno grano seminis prodire omnia non dubitamus. Quid ergo est difficile, ut pulvis in membra redeat, dum conditoris potentiam quotidie cernimus, qui et ex grano ligna mirabiliter, et adhuc mirabilius fructus ex lignis creat? Dicat ergo: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero, quia divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti, nec ex quantitate numerari. Unde et adhuc subditur:
CAPUT XVI
VERS. 10, 11.---Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublimi, et maerentes erigit sospitate.
SENSUS MYSTICUS.---20.Aquis gratiae Deus universa irrigat. Universitatis nomine homo signatur.---Quia amicos beati Job eruditos ejus societate credimus, necesse est ut haec Eliphaz verba mystice disseramus. Omnipotens enim Deus terrae pluviam tribuit, cum arentia corda gentilium, supernae gratia praedicationis infundit. Et aquis universa irrigat, quia sterelitatem perditi hominis repletione Spiritus ad fructificationem format, sicut per semetipsam Veritas dicit: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Universitatis autem nomine homo signatur, quia in ipso vera species, et magna communio universitatis ostenditur. Omne namque quod est, aut est, et non vivit; aut est, et vivit, sed nequaquam sentit; aut est, et vivit, et sentit, sed non intelligit, nec discernit; aut est, aut vivit, et sentit, et intelligit, discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt. Sunt arbusta, vivunt quidem, nec tamen sentiunt. Herbarum namque atque arborum vita viriditas vocatur, sicut per Paulum de seminibus dicitur: Insipiens, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). Sunt bruta animalia, vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt. Sunt angeli, et vivunt, et sentiunt, et intelligendo discernunt. Homo itaque, quia habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angelis, recte nomine universitatis exprimitur, in quo juxta aliquid ipsa universitas tenetur. Unde et discipulis Veritas dicit: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Omnem videlicet creaturam solum intelligi hominem voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit.
21. Universa Deus irrigat, cum ex omni hominum genere ad suam cognitionem vocat.---Quamvis hoc loco universa intelligi et aliter possunt. Sancti enim Spiritus gratia cum sibi divites subjicit, pauperes non repellit, cum fortes humiliat, venire ad se debiles non recusat; cum nobiles colligit, simul et ignobiles apprehendit; cum
sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non contemnit. Universa ergo Deus aquis irrigat, qui dono sancti Spiritus ex omni genere hominum ad suam cognitionem vocat.
22. Universa Deus irrigat, quia vim sui sermonis in singulis juxta morum diversitatem format.---Possunt autem universorum nomine ipsae morum dissimilitudines designari. Alius namque elatione erigitur, alius pondere timoris inclinatur, alius libidine aestuat, alius avaritia anhelat, alius remissione se dejicit, alius ira fervescit. Sed per doctrinam sacri eloquii, dum superbo humilitas tribuitur, timido confidentia praebetur, luxuriosus per castitatis studium ab immunditia tergitur, avarus per continentiam ab ambitionis aestu temperatur, remissus zeli rectitudine erigitur, iracundus a praecipitationis suae excitatione refrenatur, universa Deus aquis irrigat; quia vim sui sermonis in singulis juxta morum diversitatem format, ut hoc in ejus eloquio quisque inveniat, per quod virtutis necessariae germen ferat. Unde per quemdam sapientem de mannae dulcedine dicitur: Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, atque omnis saporis suavitatem (Sap. XXVI, 20). Manna quippe omne delectamentum atque omnis saporis in se suavitatem habuit, quod videlicet in ore spiritalium, juxta voluntatem edentium, saporem dedit, quia divinus sermo et omnibus congruens, et a semetipso non discrepans, qualitati audientium condescendit; quem dum electus quisque utiliter juxta modum suum intelligit, quasi acceptum manna in voluntarium saporem vertit. Et quia laborem boni operis gloria sequitur retributionis, post aquarum rigationem recte subjungitur: Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate.
23. Servos Dei nunc despectos et afflictos gloria et gaudium excipient.---In sublimi humiles ponuntur, quia hi qui nunc pro Dei amore despecti sunt, tunc cum Deo judices veniunt, sicut hoc quod paulo ante jam diximus,
eisdem humilibus Veritas pollicetur, dicens: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Tunc moerentes Dominus sospitate erigit, quia hi qui, ejus desideriis accensi, prospera fugiunt, adversa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsi per lamenta castigant, tanto sublimiorem tunc sospitatem recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Humana etenim mens amaritudinem animae suae scit, cum, aeternae patriae desideriis accensa, peregrinationis suae poenam flendo cognoscit; sed in ejus gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc a moerore compunctionis alienus est, tunc particeps ad laetitiam consolationis non est. Hinc est quod in Evangelio Veritas dicit: Amen amen dico vobis, quid plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Et rursum: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid., 22). Sospitate ergo Dominus moerentes erigere dicitur, quia pro se afflictos temporaliter vera salute consolatur. Quod tamen de electis Dei etiam in hac vita nil obstat intelligi.
24. Humiles jam ex hac vita in sublimi sunt positi.---In sublimi quippe humiles ponuntur, quia cum se ex humilitate substernunt, altae mentis judicio cuncta temporalia transeunt; cumque se indignos in omnibus aestimant, rectae cogitationis examine hujus mundi gloriam transcendentes calcant. Videamus humilem Paulum. Ecce discipulis dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos antem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Videamus hunc humilem in sublimi jam positum. Ait: An
nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Et rursum: Conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Fortasse hunc exterius tunc catena religabat, mente tamen positus in sublimibus fuerat, qui jam per spei suae certitudinem in coelestibus sedebat. Sancti itaque viri foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant; sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant; cumque laborant foris adversitate persecutionis, ad munitam recurrunt intrinsecus arcem mentis; et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae et transire corporaliter etiam semetipsos cernunt; minas non metuunt, quia et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomonem dicitur: Justus quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Hinc ab eo iterum scriptum est: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Quia enim recti quique in alto intentionis suae vertice siti sunt, dum mortem moriendo non sentiunt, miro modo eos reproborum jacula et feriunt, et non contingunt. In sublimi ergo humiles sunt positi, quia unde se in omnibus despiciunt, inde contra omnia securiores fiunt.
Mens ad ea quae supra ipsam sunt inhiare cessans, sub semetipsam indesinenter ruit.---Quo contra recte sub Babylonis specie per prophetam menti reprobae dicitur: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum (Isai. XLVII, 1). Hoc enim loco humana mens virgo non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur, recte infecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infecunda dicitur, sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur divina voce: Descende. In alto quippe humanus animus stat, quando
supernis retributionibus inhiat; sed ab hoc statu descendit, cum turpiter victus sese defluentibus mundi desideriis subjicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersus in infirmis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subjungitur: Sede in terra. Ac si aperte exprobrans dicat: Quia coelesti conversatione noluisti te erigere, sub temetipso prostratus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur: Non est solium filiae Chaldaeorum. Chaldaei namque feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, qui voluntates proprias sequentes, nec suis parcere mortibus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta conditoris, sed saepe etiam contra percussionum verbera, duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium solium non habet, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subjicit, sedem judicii amittit; nullique apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, et quasi a judicii sui sessione repellitur, quia per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim, quod mens, quae intus consilii sedem perdiderit, foras se per desideria innumerabiliter spargit. Et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte, ut etiam nesciat quod agat; et saepe justo judicio in sua ipsa voluntate relinquitur, et sub ea quae anxie appetit laboriosa mundi ministeria relaxatur. Unde apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera; tolle molam, et mole farinam (Ibid., 2). Constat nimirum quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscujusque animam a laboriosis hujus mundi servitiis revocat; ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non vocatur; quia mens pravis desideriis dedita, in eo quod
anxie appetit hujus saeculi labore relinquitur, ut foras mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, ac farinam molere jubetur. Mola in gyrum ducitur, et farina profertur. Unaquaeque autem mundi hujus actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit; atque ex se velut farinas projicit, quia seducto corde, semper minutissimas cogitationes gignit. Nonnumquam vero qui quietus alicujus esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur, unde illic protinus subinfertur: Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina (Ibid., 2). In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abjectaque in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit, quando opus suum quod ignorabatur ostendit. Crura revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones hujus saeculi, quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit; dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi semper de flumine ad flumen tendit. Haec paucis per excessum diximus, ut mens a solio sanctae intentionis excussa quo jaceat monstraremus, quia si ad ea quae super ipsam sunt inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. In alto autem figitur, si amorem temporalium deserens, ad spem incommutabilis aeternitatis ligatur.
26. Laetitia servorum Dei vera; laetitia iniquorum ex insania, non ex sospitate.---Bene ergo dicitur: Qui ponit humiles in sublimi. Atque apte subjungitur: Et moerentes erigit sospitate. Saepe in hoc mundo etiam laeti quilibet erecti sunt, dum de ipsa gloria suae prosperitatis intumescunt. Sed moerentes Dominus sospitate erigit, quia afflictos suos ad gloriam verae laetitiae soliditate sustollit. Sospitate quippe, non insania erecti sunt, qui in bonis actibus positi, spe in Deum firma gratulantur.
Nonnulli enim, sicut diximus, et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant; de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Et rursum: Sunt impii, qui ita securi sunt, ac si justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). Hi nimirum non sospitate eriguntur, sed insania, qui superbiunt cum affligi debuerant; et inde miseri in exsultatione defluunt, unde a bonis flentur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, insaniam qua praevalent, virtutem putant; qui ex morbo esse nesciunt hoc, quod amplius sanis possunt; et quasi crevisse se viribus aestimant, dum ad vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Qui quia rationis sensum non habent, flentur, et rident; et tanto in magna exsultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur ignorant. Sospitate ergo Dominus moerentes erigit, quia electorum mens non de praesentis vitae insania, sed de certitudine aeternae salutis hilarescit. Unde apte mox de hac ipsa pravorum destructione subjungitur:
CAPUT XVII
VERS. 12.---Qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant.
27. Malorum saepe cassae sunt cogitationes, nec minus rea conscientia.---Reproborum mentes perversis cogitationibus semper invigilant, sed plerumque eis superna dispensatio obviat; et quamvis pravitatem consilii nec fracti adversitatibus corrigant, ne tamen contra bonos praevaleant, eorum vires refrenat. Quos contra miro judicio agitur, ut effectu quidem pravi operis careant, et tamen justae sententiae judicis reos conscientiae addicat. Quod ergo mala cogitant, quid ipsi faciant ostendunt; quod vero mala implere nequeunt, hi contra quos cogitaverant, defenduntur. Unde et adhuc bene subditur:
CAPUT XVIII
VERS. 13.---Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat.
28. Dei consiliis renitentes, ipsis famulantur inviti. Ostenditur exemplis fratrum Joseph, Saulis, Jonae, Judaeorum.---Saepe enim nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis eis reluctari machinationibus conantur; et quo ad votum suum vim supernae dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt; sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque omnipotentis Dei consilio, dum resistere nituntur, obsequuntur, quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt. Quod melius ostendimus, si pauca gestarum rerum ad medium exempla proferamus.
29. Joseph somnium viderat, quod suo manipulo fratrum ejus se manipuli prosternebant (Genes. XXXVII, 7); somnium viderat, quod sol et luna se cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pure fratribus retulit, eorum corda protinus futurae dominationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire conspicerent, malitia saeviente dixerunt: Ecce somniator ille venit, venite occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua (Ibid., 20). Cumque se ejus dominio subjici metuunt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt: qui in Aegyptum ductus, servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, castitatis merito adjutus, prophetiae judicio erectus, omni Aegypto praelatus est; per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit, et futuro periculo
necessitatis obviavit. Cumque in orbem fames irruit, de alimentorum praeparatione sollicitus Jacob filios suos in Aegyptum misit: qui frumentorum dispensationi praepositum Joseph nescientes inveniunt, atque ut mererentur alimenta percipere, eorum dispensatorem compulsi sunt pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus ergo gestae rei ordinem, pensemus quomodo sapientes in ipsa sua astutia vis divina comprehendat. Ideo ab eis venditus fuerat Joseph, ne adoraretur [veneraretur]; sed ideo est adoratus [veneratus], quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur; sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutare. Sic divinum consilium dum devitatur, impletur; sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres, ne Joseph super eos excresceret; sed hoc quod divinitus dispositum fuerat, cavendo factum est ut eveniret. Humana ergo sapientia in se ipsa comprehensa est, quae voluntati Dei, unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit.
30. Sic Saul dum David subjectum quotidiano succrescere virtutum successu conspiceret, suam ei in conjugium filiam spopondit, atque in ejus dotem centum dari ab eo Philistinorum praeputia petiit, ut cum provocatus miles ultra se excrescere quaereret, inimicorum gladiis traditus vitam finiret, sicut scriptum est: Non habet rex necesse sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis (I Reg. XVIII, 25). Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum; sed David dispositionis intimae favore roboratus, centum se dare perhibuit, et ducenta praeputia reportavit. Cujus nimirum operis Saul argumento superatus, superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus; quia unde succrescentis militis vitam se exstinguere credidit, virtutis ejus gloriam inde cumulavit.
31. Sed quia nonnumquam astute aliquid sapere etiam electi moliuntur, libet ad medium alium sapientem deducere, et quomodo in internis consiliis astutia mortalium comprehendatur, demonstrare. Prudenter quippe Jonas sapere voluit, cum ad praedicandam Ninivitarum poenitentiam missus, quia electis gentibus Judaeam deseri timuit, praedicationis officium implere recusavit (Jonae I, 2, 3, seq.). Navim petiit, fugere Tharsis elegit; sed protinus tempestas exoritur, sors mittitur, ut videlicet cognoscatur cujus culpa mare turbetur. Jonas in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, ceto sorbente devoratur, atque illuc gestante bellua pervenit, quo ire sponte contemnit. Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit, et quia auctori suo obedire renititur, ad locum quo missus fuerat, suo reus carcere portatur. Jubente Deo ministrare homo prophetiam noluit, aspirante Deo bellua prophetam vomit. Comprehendit erge Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod sibi voluntas humana contradicit.
32. Perscrutemur adhuc Hebraeorum sapientiam, ut videamus quid providendo prohibuit, quid prohibendo provocavit. Certe cum ad Redemptoris nostri miracula credentium turba conflueret, cum sacerdotes populi, invidiae facibus accensi, mundum post eum ire proclamarent dicentes: Videtis quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19); ut ab illo vim tantae concursionis absciderent, finire ejus potentiam morte conati sunt, dicentes: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Sed Redemptoris mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae, valuit, non ad separationem. Unde et per legem turturi vel columbae, in figura nostri sacrificii, secari guttur praecipitur, et non penitus abscidi, ut et post mortem corpori caput inhaereat (Levit. I, 15); quia videlicet mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), id est,
caput omnium nostrum, et verae mundationis hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret, quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt, intulerunt mortem, ut ab eo absciderent fidelium devotionem; sed inde fides crevit, unde hanc se exstinguere infidelium crudelitas credidit. Cumque se aestimant ejus miracula persequendo abscidere, haec nimirum compulsi sunt nesciendo dilatare. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc ad pietatis suae obsequium redigit, quod contra illum humana crudelitas exarsit.
33. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus.---Justus namque et misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus; atque ea quae permittit, sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. Unde miro modo fit ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit, quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, ejus consilio militant etiam quae ejus consilio repugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Sic quippe ejus opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putabatur. Hinc rursum dicitur: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Restat ergo ut in cunctis quae agimus vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest; sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat; ejusque sibi pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero volens portat. Sed quia persecutorum
superius memoriam fecimus, qualiter etiam ea quae subjuncta sunt, eorum caecitati congruant, ostendamus. Sequitur:
CAPUT XIX
VERS. 14.---Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
34. Christi persecutores in die tenebras passi sunt. Et quasi caeci palparunt in meridie.---Per diem tenebras incurrerunt, quia in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt. Clare quippe per diem cernitur, per noctem vero nostra acies obscuratur. Persecutores igitur Redemptoris nostri dum divinae virtutis miracula cernerent, et tamen de ejus divinitate dubitarent, in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc est quod eos ipsa Lux admonet dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Hinc est quod de Judaea dicitur: Occidit ei sol, cum adhuc esset dies (Jerem. XV, 9). Hinc est quod vocem poenitentium in se propheta iterum sumpsit, dicens: Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui (Isai. LIX, 10). Hinc iterum dicit: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox (Isai. XXI, 11). De nocte etenim custos venit, quia humani generis protector et manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Judaea minime agnovit. Ubi bene ex voce custodis additur, Venit mane et nox, quia per ejus praesentiam et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit. Bene autem dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Hoc quippe palpando exquirimus, quod oculis non videmus. Judaei autem aperta ejus miracula viderant, et adhuc cum quasi palpantes quaerebant, cum dicerent: Quo usque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, 24). Ecce miraculorum lux ante oculos aderat, et tamen in cordis sui
tenebras offendentes, adhuc requirendo palpabant. Quorum nimirum caecitas ad crudelitatem, crudelitas etiam usque ad aperta opera persecutionis exarsit. Sed Redemptor humani generis persecutorum suorum manibus diu teneri non potuit. Unde et protinus subditur:
CAPUT XX
VERS. 15.---Porro salvum faciet egenum de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
35. Christus Judaeorum linguas et gentilium gladium resurgendo superavit.---Ipse quippe iste pauper est, de quo per Paulum dicitur: Propter nos egenus factus est, cum dives esset. Et quia Judaei Dominum accusando tradiderunt, quem traditum gentiles occiderunt (II Cor. VIII, 9), potest per oris gladium accusantium Hebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5); quia Evangelio etiam teste clamaverunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Per violenti vero manum, ipsa crucifigens gentilitas exprimi potest, quae in Redemptoris morte Hebraeorum voces opere implevit. Deus itaque hunc pauperem et de violenti manu, et de oris gladio salvum fecit; quia videlicet Redemptor noster et vires gentilium, et linguas Judaeorum moriendo ex humanitate pertulit, sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit. Qua videlicet resurrectione quid aliud agitur, nisi ut ad spem vitae subsequentis infirmitas nostra roboretur? Unde et bene mox subditur:
CAPUT XXI
VERS. 16.---Et erit egeno spes.
36. Suorum spem solidavit.---Erepto quippe paupere, egenus ad spem reducitur, quia humilis fidelium populus,
Redemptore moriente, pavore concutitur, sed resurgente solidatur. Ipsos namque primos hujus populi pauperes, electos videlicet praedicatores, visa ejus mors perculit, sed resurrectio ostensa reparavit. Salvato ergo paupere, spem egenus recipit, quia resurgente in carne Domino, fidelis quisque ad aeternae vitae fiduciam convalescit. Sed ecce jam in manifesta ostensione Veritas venit, jam carnis mortem pertulit, eamque resurgendo destruxit, jam resurrectionem gloria ascensionis honoravit; et tamen Hebraeorum lingua adhuc cum contumeliis lacessere non desinit, quos nimirum aequanimiter tolerat, ut alios tolerando convertat, atque alios minime conversos quandoque districtius feriat. Tunc enim lingua infidelium ab effrenatione suae loquacitatis obmutescet, cum venire eum justum judicem viderit, quem nunc injuste judicavit. Unde et bene subditur:
CAPUT XXII
IBID.---Iniquitas autem contrahet os suum.
37. Judaei a contumeliis in Christum cessabunt.---Os enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat, quia humani generis Redemptorem lingua infidelium contumeliis lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahet, cum hoc quod non vult per studium, per supplicium claudet. Quod tamen bene accipi etiam de conversis persecutoribus potest. Salvato enim paupere, dum egenus ad spem redit, contracto ore iniquitas obmutescit, quia resurrectionis ejus clarescente miraculo, dum copiosa multitudo infidelium credit, a Redemptoris sui injuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum, quod Deum deridendo aperuit, jam formidando contraxit.
SENSUS MORALIS.---38. Invidorum tenebrae et anxia malitia.---Libet haec moraliter, postposita Judaeorum significatione, transcurrere, atque a pravis generaliter quomodo agantur indagare. Iniquorum quippe hominum
mentes cum quaedam a proximis bene gesta conspiciunt, in extenso livoris sui equuleo torquentur, et gravem malitiae suae poenam sustinent, cum bona in aliis tabescentes vident. Recte itaque dicitur: Per diem incurrent tenebras, quia mens eorum cum de aliena melioratione affligitur, de radio lucis obscuratur; quia saepe in proximis dum bona aperta considerant, si qua mala lateant investigant, et sollicitis inquisitionibus laborant, si quid forte quod accusare possint inveniant. Sana quidem membra conspiciunt: sed clausis cordis oculis vulnus palpantes quaerunt. Unde et bene subditur: Et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet; sed quasi in nocte palpant, quia livoris sui intus tenebras tolerant. Pervenire ad aliqua, quae reprehendant, satagunt, detractionis aditum quaerunt; sed quia hunc invenire non valent, caeci exterius circumeunt. Quod bene exprimitur, cum Lot, protegentibus angelis, in domo ejus ostium Sodomitae non invenerunt, sicut scriptum est: Vim faciebant Lot vehementissime, et jam proximum erat ut frangerent fores, et miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent (Gen. XIX, 9, 10 seq.). Quid est quod malis adversantibus, intra domum Lot reducitur et munitur, nisi quod justus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot invenire ostium nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeunt, qui invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita justi fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud quam parietem palpant. Bene ergo dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie, quia dum bonum quod vident accusare nequeunt, caecati malitia, malum quod non vident ad accusationem quaerunt.
39. Ad culpam nos trahit delectatio aut terror; neutrum valet in humilem.---Ubi et recte subjungitur: Porro salvum faciet de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Pauper quippe est, quisquis apud semetipsum elatus non est. Unde et per Evangelium Veritas dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Duobus autem modis ad culpam unusquisque pertrahitur. Aut enim delectatione ducitur, aut terrore superatur. Gladius namque oris est iniquitas persuasionis, manus autem violenti est adversitas potestatis. Sed quia veraciter humilis, qui hoc loco pauper vocatur, quo nulla hujus mundi prospera appetit, eo audenter etiam adversa contemnit, recte dicitur: Salvum faciet de gladio oris eorum et de manu violenti pauperem. Ac si aperte diceretur: Sic in se Deus mentes humilium solidat, ut eas ad perpetrandam nequitiam nec blandimenta suasionum pertrahant, nec dolores suppliciorum frangant. Spes quippe in aeternitatem animum erigit, et idcirco nulla mala exterius quae tolerat sentit. Unde et subditur: Et erit egeno spes. Ad cujus spei videlicet fructum eum pauper pervenerit, omnis elatus obmutescit. Unde et adhuc subditur: Iniquitas autem contrahet os suum. Nunc enim malus bonis derogat, et recta quae agere negligit, haec in aliis obtrectando lacerare non cessat. Sed tunc iniquitas os suum contrahit, cum justis quanta suppetat gloria retributionis agnoscit. Tunc enim ei loqui contra bonos non vacat, quia malorum suorum digna retributione linguam tormenta ligant. Unde bene, Anna prophetante, dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II, 9). Sed ut electus quisque aeterna supplicia evadat, et ad perennem gloriam pauper ascendat, debet hic assiduis flagellis atteri, quatenus in judicio valeat purgatus inveniri. Ipso namque infirmitatis nostrae pondere deorsum quotidie ducimur, nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur. Unde et subditur:
CAPUT XXIII
VERS. 17.---Beatus homo qui corripitur a Domino.
40. Assiduis flagellis hic atteri electus debet.---Prima virtus est, ne perpetrari debeant, vitare peccata; secunda autem, saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissas agnoscimus. Et peccatorum mens tanto altius tenebrescit, quanto nec damnum suae caecitatis intelligit. Unde fit plerumque divini muneris largitate, ut culpam poena subsequatur, et flagella oculos delinquentis aperiant, quos inter vitia securitas caecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; quatenus qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo jacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: Omne quod arguitur, a lumine manifestatur (Ephes. V, 13), argumentum enim salutis est vis doloris. Hinc est enim quod Salomon ait: Curatio cessare faciet peccata maxima (Eccle. X, 4). Hinc iterum dicit: Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Hinc voce angelica Dominus ad Joannem loquitur, dicens: Ego quos amo, redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc Paulus ait: Omnis autem disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae (Hebr. XII, 11). Quamvis ergo convenire simul nequeant dolor et beatitudo, recte tamen nunc dicitur, Beatus homo qui corripitur a Domino; quia per hoc, quod peccator dolore correptionis premitur, quandoque ad beatitudinem, quae sine interventu est doloris, eruditur. Sequitur:
CAPUT XXIV
IBID.---Increpationem ergo Domini ne reprobes.
41. Correptio Dei alia punit, alia probat.---Quisquis pro culpa percutitur, sed in querela suae percussionis elevatur, increpationem Domini reprobat, quia hanc injuste se perpeti accusat. Qui autem non pro purgatione criminis, sed pro 200 fortitudinis probatione feriuntur, cum causas suae percussionis inquirunt, nequaquam increpationem Domini reprobare dicendi sunt, quia in semetipsis satagunt invenire quod nesciunt. Unde et beatus Job ad libertatis verba inter percussionis verbera erumpens, tanto de se rectius judicia ferientis interrogat, quanto in semetipso verius causas passionis ignorat. Eliphaz itaque, quia hunc percussum non probationis examine, sed purgationis aestimavit, dum libere inter flagella loqueretur, reprobasse Dei increpationem credidit. Quem apte etiam haereticorum tenere speciem diximus, qui omne quod a sancta Ecclesia recte agitur, apud judicium suum semper ad vitium tortitudinis inflectunt. Quia vero bona intentione ad loquendum ducitur, sed non curat discernere cui loquatur, adhuc supernae dispensationis moderamina praedicando subjungit, dicens:
CAPUT XXV
VERS. 18.---Quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
42. Duobus modis Deus ad salutem vulnerat. Menti ad Deum redeunti, ad tentationem vertitur, quidquia prius in saeculo blandum.---Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit, et mentis duritiam suo pavore tabefacit. Vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, ut interius vivant. Unde per Moysen quoque loquitur, dicens: Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Occidit enim ut vivificet, percutit ut sanet; quia idcirco foras verbera admovet, ut intus vulnera delictorum curet.
Aliquando autem etiam si flagella exterius cessare videantur, intus vulnera infligit, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit. Sed percutiendo sanat, quia terroris sui jaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim nostra male sana sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi nec quamlibet minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur ut sanentur, quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque eas sensibiles per ardorem charitatis reddit. Unde et sponsa in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, sec. LXX). Male enim sana anima, atque in hujus exsilii stratum caeca securitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videre requirebat; percussa autem charitatis ejus spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, et miro modo vivificatur ex vulnere, quae prius mortua jacebat in salute; aestuat, anhelat, et jam videre desiderat quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae, amoris sui perturbatione revocatur. Sed cum sauciata mens anhelare in Deum coeperit, cum cuncta mundi hujus blandimenta despiciens, ad supernam patriam per desiderium tendit, ad tentationem ei protinus vertitur, quidquid amicum prius in saeculo blandumque putabatur. Nam qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant. Et erectus in Deum animus, carnis suae bella tolerat, in qua prius vitiis serviens, delectabiliter jacebat; voluptates priscae ad memoriam redeunt, et contradicentem mentem gravi certamine affligunt. Sed quia dum transitorio labore atterimur, a perpetuo dolore liberamur, apte subjungitur:
CAPUT XXVI
VERS. 19.---In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
43. Transitorio labore eruimur a perpetuo dolore.--- Quid enim senario numero, quem septimus sequitur, nisi praesentis vitae operatio decursusque signatur? Sexto quippe die omnia perficiens, hominem condidit, et septimo Deus die requievit. Qui scilicet septimus vesperam non habet, quia subsequentem requiem nullus jam terminus claudit. Perfectis ergo omnibus requies sequitur; quia post bona vitae praesentis opera, retributio aeternae quietis invenitur. In sex itaque nos tribulationibus Dominus liberat, ne nos in septima malum tangat, quia per paternae pietatis eruditionem praesentis vitae labore nos atterit, sed in adventu judicis a verbere abscondit; ut tanto tunc ad salutem certiores exhibeat, quanto nunc nos flagella durius secant. Qui apte mox et mala vitae praesentis, et adjutoria supernae protectionis enumerans subdit:
CAPUT XXVII
VERS. 20.---In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
44. Deus dum verbi sui pabulo mentes reficit, contra tentationes fortes reddit.---Sicut fames carnis est subtractum subsidium corporis, ita fames mentis est silentium divinae locutionis. Unde recte per prophetam dicitur: Emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Et quia humanam mentem cum divina allocutio deserit, contra eam tentatio carnis invalescit, apte subjungitur: Et in bello de manu gladii. Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur; de quo nimirum bello per Psalmistam dicitur: Obumbra caput meum in die belli (Psal. CXXXIX, 3). Quia igitur reprobi dum fame verbi Dei deficiunt, etiam belli gladio transfiguntur; electos suos Dominus et in fame a morte eripit, et in bello a gladio abscondit, quia
eorum mentes dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis fortes reddit. Sed sunt nonnulli qui etsi ex divino eloquio ab interna se fame reficiunt, si jam contra tentationes corporis continentiae virtute fulciuntur, adhuc tamen percuti humanis detractionibus metuunt, et saepe dum linguarum jacula formidant, peccati se laqueo strangulant. Unde et apte subditur:
CAPUT XXVIII VERS. 21.---A flagello linguae absconderis.
45. Contra flagellum linguae, contra poenas corporales armare se oportet.---Flagellum linguae est exprobratio illatae contumeliae. Flagello linguae bonos feriunt, qui eorum opera irridendo persequuntur. Saepe enim lingua a bono opere, dum vituperat, revocat; et quasi flagellum se exerit, quia dorsum timidae mentis caedit. Hoc flagellum linguae, electae menti insidiari Propheta conspexerat, cum supernum adjutorium pollicens dicebat: Ipse liberabit de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 3). Venantes enim nihil aliud quam carnem quaerunt. Sed a venantium laqueo, atque ab aspero verbo eripimur, quando et insidias carnalium, et irrisionum probra despiciendo superamus. Aspera quippe eorum verba sunt, quae bonis nostris itineribus adversantur. Sed asperitatem verbi evadere, est irrisiones detrahentium dissimulando calcare. Sancta ergo anima a flagello linguae absconditur, quia dum in hoc mundo honorem laudis non quaerit, nec contumelias detractionis sentit. Sed sunt nonnulli qui jam derogantium verba despiciunt, jam irrisiones pro nihilo attendunt, adhuc tamen poenas corporis cruciatusque pertimescunt. Antiquus namque adversarius ut a recta intentione nos retrahat, multiformiter impugnat; et tentationem nostram modo verbi fame, modo carnis certamine, modo flagello sermonis, modo calamitate persecutionis aggreditur. Sed quia perfectus quisque cum in seipso vitia vicerit, statim
mentem etiam contra vulnera passionis accingit, apte subjungitur:
CAPUT XXIX
IBID.---Et non timebis calamitatem, cum venerit.
46. Contra multiformem adversarium pugnantes multiplicius nos parare debemus.---Sancti enim viri quia contra multiformem adversarium se pugnare considerant, semetipsos in certamine multipliciter parant. Habent enim contra famem divini verbi pabulum, contra belli gladium, continentiae scutum; contra flagellum linguae, protectionem patientiae; contra exterioris calamitatis damnum, interni amoris adjutorium. Unde miro modo agitur, ut quo eos hostis callidus numerosius tentat, eo circumspecti Dei milites virtutibus ditiores fiant. Et quia electi quique dum praesentis vitae certamina fortiter tolerant, in terrore sibi venturi judicii securitatem parant, recte subjungitur:
CAPUT XXX
VERS. 22.---In vastitate et fame ridebis.
47. Reprobi interius exteriusque torquebuntur.---Tunc quippe reprobi vastitatem famemque passuri sunt, cum damnati in extremo judicio ab aeterni panis visione separantur. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Et per semetipsum Dominus dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Simul ergo eos vastitas famesque cruciat, qui non solum foras tormenta sentiunt, sed intus etiam inediae peste moriuntur. Vastat gehenna, quia concremat, fames interficit, quia suam illis faciem Redemptor abscondit. Bene namque retributionem interius exteriusque recipiunt, quia et cogitando miseri et operando deliquerunt. Unde bene per Psalmistam dicitur:
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 10). Quod enim ab igne devoratur, ab exteriori parte accenditur, clibanus vero interius inflammatur. In tempore ergo vultus Domini injusti omnes et ut clibanus ponuntur, et ab igne devorantur; quia, apparente judice, cum a visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per desiderium ardet conscientia, et foris carnem cruciat gehenna.
48. Justi tunc ridebunt, nec ulla in damnatos misericordia movebuntur.---Potest etiam flagellum linguae, sententia ultimae animadversionis intelligi, qua districtus judex reprobis dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Justus ergo a flagello linguae atque a calamitate veniente absconditur, quia in tanta districtione sententiae blanda tunc judicis voce refovetur cum dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Ibid., 35, 36). Quibus praemittitur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Ibid., 34). In vastitate ergo et fame justus ridebit; quia cum iniquos omnes extrema ultio percutit, ipse de gloria dignae retributionis hilarescit. Nec damnatis jam tunc ex humanitate compatitur; quia divinae justitiae per speciem inhaerens, inconcusso districtionis intimae vigore solidatur. Erectas namque in claritate supernae rectitudinis electorum mentes nulla misericordia afficit, quia has a miseriis altitudo beatitudinis alienas reddit. Unde bene etiam per Psalmistam dicitur: Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum (Psal. LI, 8). Iniquos enim justi nunc vident et metuunt, tunc visuri sunt et ridebunt. Quia enim modo ad eorum labi imitationem possunt, hic habent formidinem; quia vero damnatis tunc
prodesse nequeunt, illic non habent compassionem. Aeterno itaque supplicio deditis non esse miserendum, in ipsa qua beati sunt justitia judicantis legunt, qui, quod suspicari fas non est, qualitatem sibi perceptae felicitatis imminuunt, si in regno positi volunt quod implere nequaquam possunt. Sed quisquis ad vitae praecepta se dirigit, priusquam praemia aeterna percipiat, hic jam initia secuturae in perpetuum securitatis degustat; ut antiquum hostem non metuat, ut interveniente mortis articulo violentos ejus impetus nullatenus perhorrescat. Justis namque initium retributionis est ipsa plerumque in obitu securitas mentis. Unde et recte subjungitur:
CAPUT XXXI
VERS. 22.---Et bestiam terrae non formidabis.
49. Saepe in obitu percipiunt securitatem mentis.--- Callidus quippe adversarius bestia terrae dicitur, quia ad rapiendas mortis tempore peccatorum animas violentia crudelitatis efferatur. Quos enim viventes blandiens decipit, morientes saeviens rapit. Quo contra de electorum Ecclesia per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Mala bestia non transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Illi igitur terrae bestiam morientes timent, qui conditoris sui potentiam viventes non timent. Sancti etenim viri quia divinae se formidini medullitus subdunt, omne de adventu adversarii pondus timoris abjiciunt. Hinc est enim quod Psalmista Dominum exorat, dicens: Ne quando rapiat ut leo animam meam (Psal. VII, 3). Hinc rursus ait: Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor, a timore inimici eripe animam meam (Psal. LXIII, 1, 2). Viventes quippe perfecte timent judicem, ne morientes metuant accusatorem. Bene ergo dicitur: Et bestiam terrae non formidabis. Ac si aperte diceretur: Quia a blandiente hoste modo non vinceris, hunc saevientem postmodum non timebis. Sed cum bene vivitur, valde cavendum est ne mens, despectis caeteris, de gloria singularitatis elevetur.
Unde apte ad memoriam bonum sociale reducitur, cum protinus subinfertur:
CAPUT XXXII
VERS. 23.---Sed cum lapidibus regionum pactum tuum.
50. Pie viventibus cavenda singularitas.---Quasi distinctae in mundo regiones sunt Ecclesiae gentium, quae in una fide positae, morum linguarumque diversitate dividuntur. Quid ergo regionum lapides, nisi Ecclesiarum electos accipimus? quibus primi instructoris voce dicitur: Vos autem tamquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). De quibus sanctae Ecclesiae per prophetam Dominus pollicetur dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos (Isai. LIV, 11). Qui igitur recte vivit, pacto se lapidibus regionum jungit, quia in eo quod mundi desideria superat, vitam suam procul dubio ad sanctorum praecedentium imitationem ligat. Sed cum a mundi actione disjungitur, malignorum spirituum impugnationes crescunt: quae tamen quo magis in moerore quemquam atterunt, eo conditori humilius subdunt. Unde et subjungitur:
CAPUT XXXIII
IBID.---Et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
51. Acriores hostis insidiae, ad gratiae adjutorium postulandum nos compellunt.---Notandum prius est quod non ait pacatae, sed pacificae, videlicet, non quia pacem habent, sed quia pacem faciunt. Hostes quippe callidi dum insidiantur, affligunt; sed afflicta mens tanto magis ad aeternam patriam reditum diligit, quanto in hoc aerumnoso exsilio laboriosius vivit; et verius se gratiae sui adjutoris humiliat, cum contra se insidias hostium acriores pensat. Terrae ergo bestiae pacificae electis fiunt, quia
maligni spiritus, cum bonorum corda adversantes deprimunt, haec nolentes ad amorem Domini impellunt. Inde ergo cum Deo pax robustior oritur, unde nobis ab adversariis durior pugna generatur.
52. Motus carnis tentando rugiunt, sed usque ad morsum non perveniunt. Imo nobis pacem cum Deo procurant.---Possunt etiam per terrae bestias motus carnis intelligi, qui dum mentem nostram irrationabilia suadendo lacessunt, contra nos bestialiter insurgunt. Sed cum cor sub divina lege deprimitur, etiam carnis incentiva detumescunt; ut etsi tentando submurmurant, nequaquam tamen usque ad effectum operum, quasi ad aperti morsus rabiem exsurgant. Quis enim in hac adhuc corruptibili carne subsistens, has terrae bestias plene edomat, cum ille ad tertium coelum raptus egregius praedicator dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23)? Sed alius est has bestias in campo operis saevientes aspicere, aliud intra cordis caveam frementes tenere. Redactae namque intra claustra continentiae, etsi adhuc tentando rugiunt, usque ad morsum tamen, ut diximus, actionis illicitae non excedunt. Pacificae itaque sunt terrae bestiae, quia motus carnis etsi per desideria palpitant, aperta nos tamen contradictione operis non impugnant. Quamvis per hoc ipsum quod pacificae dicuntur, etiam id quod de malignis spiritibus diximus, non inconvenienter accipitur. Motus etenim carnis pacem nobis cum Deo faciunt, cum tentando contradicunt. Nam justi mens in eo quod ad superna dirigitur, ex corruptibili corpore gravi bello fatigatur. Quae si quando a desideriis coelestibus, hujus mundi quamlibet minima delectatione tardatur, ipso bello suae tentationis impellitur, ut illud toto corde diligat, quod contradictio nulla perturbat. Unde fit, ut quietem intimam ad memoriam revocet, et carnis suae illecebras fugiens, ad illam pleno amore suspiret. Considerare enim ex tentatione unusquisque compellitur, unde quo cecidit,
qui postquam pacem Dei deseruit, rixam sibi contra se exsurgere ex semetipso sentit, et tunc verius videt de secura Dei dilectione quid perdidit, qui ad se dilapsus, suam in se contumeliam invenit. Pacem ergo nobis terrae bestiae faciunt, quia motus carnis, dum nos tentando lacessunt, ad amorem quietis intimae impellunt. Bene autem subditur:
CAPUT XXXIV VERS. 24.---Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum.
53. In Scripturis pax plena et pax inchoata.---In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, atque aliter inchoata. Inchoatam quippe pacem Veritas discipulis dederat, cum dicebat: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), et plenam Simeon desideraverat, cum exoraret dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Pax enim nostra ex desiderio conditoris inchoatur, ex manifesta autem visione perficitur. Plena quippe tunc erit, cum mens nostra nec ignorantia caecatur, nec carnis suae impugnatione concutitur. Sed quia ejus exordia tangimus, cum vel mentem Deo, vel carnem menti subjugamus, tabernaculum justi habere pacem dicitur, quia videlicet ejus corpus, quod mente inhabitat, a perversis desideriorum motibus sub justitiae dispositione refrenatur. Sed quid prodest per continentiam carnem restringere, si mens se per compassionem nesciat in proximi amore dilatare? Nulla namque est castitas carnis quam non commendat suavitas mentis. Unde post pacem tabernaculi apte subjungitur:
CAPUT XXXV
IBID.---Et visitans speciem tuam, non peccabis.
54. Se quisque in altero cogitet et amet. Paulus omnibus omnia factus condescendendo, non cadendo.--- Species quippe hominis est alter homo. Recte enim species nostra dicitur proximus noster, quia in illo cernimus quid ipsi sumus. Corporali enim visitatione ad proximum gressuum accessu imus; spiritali vero, non gressu, sed affectu ducimur. Speciem ergo suam visitat, quisquis ad eum, quem sibi similem per naturam conspicit, passibus amoris tendit; ut in altero sua considerans, ex se ipso colligat, qualiter infirmanti alteri condescendat. Speciem suam visitat, qui ut in se alterum reficiat, se in altero pensat. Hinc namque per Moysen Veritas cum gesta describeret, gerenda signabat, dicens: Protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (Genes. I, 12). Lignum quippe secundum speciem suam semen producit, cum mens nostra ex se considerationem in alterum colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens dicit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV, 16). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Ac si aperte diceret: Speciem vestram in altero visitate, atque ex vobismetipsis cognoscite, quid vos oporteat aliis exhibere. Hinc Paulus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer; et his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; et his qui sine lege sunt quasi sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. (I Cor. IX, 20 et 21). Et paulo post: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (Ibid., 23). Neque enim egregius praedicator, ut quasi Judaeus fieret, ad perfidiam erupit; neque ut quasi sub lege esset, ad carnale sacrificium rediit; neque ut omnibus omnia fieret, simplicitatem mentis in erroris varietatem commutavit; sed condescendendo appropinquavit infidelibus, non cadendo; ut videlicet singulos in se suscipiens, et se in
singulos transfigurans, compatiendo colligeret, si ita ipse, ut illi, esset quid impendi sibi ab aliis recte voluisset; et tanto verius unicuique erranti concurreret, quanto salutis ejus modum ex propria consideratione didicisset. Bene ergo dicitur: Et visitans speciem tuam non peccabis, quia tunc peccatum plene vincitur, cum ex sua similitudine unusquisque perpendit, quomodo in proximi dilectione dilatetur. Cum vero a vitiis caro restringitur, cum mens virtutibus exercetur, restat ut loquendo quisque doceat vitam quam moribus servat. Ille namque uberes fructus praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Unde post pacem tabernaculi, et speciei nostrae visitationem, recte subjungitur:
CAPUT XXXVI
VERS. 25.---Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua sicut herba terrae.
55. Semen justi multiplex.---Post pacem quippe tabernaculi, post speciei nostrae visitationem, semen justi multiplex surgit, quia nimirum post membrorum macerationem, ac morum magnitudinem, tanto ei fecundius praedicationis verbum tribuitur, quanto hoc in ejus pectore perfecti operis exaratione praevenitur. Ille namque bene loquendi facundiam accipit, qui sinum cordis per recte vivendi studia extendit. Nec loquentem conscientia praepedit, cum vita linguam antecedit. Hinc est quod Aegypti, servitio publico, Joseph dispensante, subjecti (Genes. XLVII, 20 seq.); cum juri regis semetipsos tradentes humiliant, frumenta etiam ad semen reportant. Frugem quippe ad esum etiam liberi accipimus, cum et sacro eloquio pascimur, et tamen ad quaedam, quae in hoc mundo appetimus in nostris voluptatibus vagamur. Sed servi facti, et ad semen frumenta percipimus, quia dum plene Deo subdimur, etiam verbo praedicationis replemur. Et quoniam magna proles fidelium sequitur, cum sancta praedicatio praerogatur, post multiplicitatem
seminis recte subjungitur: Et progenies tua sicut herba terrae. Justi progenies herbae terrae comparatur, quia qui de ejus imitatione nascitur, dum arentem vitae praesentis gloriam deserit, spe in aeterna viridescit. Vel certe justi progenies sicut herba oritur, quia dum vivendo monstrat quod praedicando asserit, multitudo sequentium innumerabilis exsurgit. Sed quisquis jam terrena desideria despicit, quisquis se per activae vitae opera extendit, nequaquam ei sufficit magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem valeat interna penetrare. Unde et apte protinus subinfertur:
CAPUT XXXVII
VERS. 26.---Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
56. Qui carnem domuit, contemplationi vacare debet. Et qui praedicationi operam dat.---Quid enim sepulcri nomine, nisi contemplativa vita signatur, quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit? Ab exteriori quippe vita mortui etiam sepulti per contemplationem fuerant, quibus Paulus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III, 3). Activa quoque vita sepulcrum est, quia a pravis nos operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia cunctis mundi actionibus funditus dividit. Quisquis ergo jam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat; et quisquis jam mentem per sancta opera dilatat, superest ut hanc usque ad secreta intimae contemplationis studia extendat. Neque enim perfectus praedicator est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Hinc est enim quod Abraham conjugem mortuam in sepulcro duplici sepelit (Genes. XXIII, 19); quia nimirum perfectus quisque praedicator
exstinctam a praesentis vitae desideriis animam suam, sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit, ut a carnali concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, quae prius mundi desideria sentiens, mortaliter vivebat. Hinc est quod humani generis Redemptor per diem miracula in urbibus exhibet, et ad orationis studium in monte pernoctat, ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam vitam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia penitus operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant, quod occupati erga proximos loquentes refundant. Speculando quippe in Dei amorem surgitur, sed praedicando ad proximi utilitatem reditur. Unde apud Moysen, dum in sacrificio vacca mactatur (Num. XIX, 3), offerri cum hyssopo lignoque cedrino bis tinctus coccus praecipitur. Vaccam quippe mactamus, cum carnem a lascivia suae voluptatis exstinguimus. Quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus; quia cum maceratione carnis, sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Hyssopus quippe interna nostra mundare consuevit. Et per Petrum dicitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Lignum cedrinum nulla putredine deficit, quia spem coelestium terminus non consumit. Unde et per Petrum dicitur: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem (I Pet. I, 3). Coccus rubeo colore flammescit, quia quem implet charitas incendit. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Sed bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut videlicet ante interni judicis oculos charitas nostra Dei et proximi dilectione coloretur; quatenus conversa mens nec sic pro amore Dei quietem diligat, ut curam proximi utilitatemque postponat; nec sic pro amore proximi occupata inserviat, ut quietem funditus deserens, ignem in se superni amoris exstinguat. Quisquis ergo semetipsum Deo jam sacrificium obtulit, si perfecta
desiderat, curet necesse est, ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat.
57. Vita activa aliis, aliis contemplativa magis congruit. Alterutra cuique pro ingenio colenda.---Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt conspersiones animorum. Nonnulli namque hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant; et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt; et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Matth. V, 29). Duae quippe vitae, activa videlicet et contemplativa, cum conservantur in mente, quasi duo oculi habentur in facie. Dexter namque oculus vita contemplativa est, sinister activa. Sed sunt nonnulli, ut diximus, qui discrete intueri summa et spiritalia nequaquam possunt, et tamen alta contemplationis assumunt, atque idcirco in perfidiae foveam, intellectus pravi errore dilabuntur. Hos itaque contemplativa vita ultra vires assumpta, cogit a veritate cadere, quos in statu suae rectitudinis humiliter poterat sola activa custodire. Quibus recte hoc quod praefati sumus, Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te,
erue eum, et projice abs te. Bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Ac si aperte diceret: Cum ad contemplativam vitam idonea discretione non sufficis, solam securius activam tene. Cumque in hoc, quod pro magno eligis, deficis, eo contentus esto, quod pro minimo attendis; ut si per contemplativam vitam a veritatis cognitione compelleris cadere, regnum coelorum per solam activam valeas saltem luscus intrare. Hinc rursum dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit eti ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Quid per mare, nisi praesens saeculum; quid per molam asinariam, nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia, humilitate postposita, ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem dejiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui ergo unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat, alligata collo mola asinaria, in mare projici, quia nimirum perversae menti expeditius esse potuisset, ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Rursum, nisi quibusdam mentibus contemplativa vita potius quam activa congrueret, nequaquam per Psalmistam Dominus diceret: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11).
58. Quid valeant timor et amor ad contemplationem.- --Sed inter haec sciendum est quia saepe et pigras mentes amor ad opus excitat, et inquietas in contemplatione timor refrenat. Anchora enim cordis est pondus timoris; et plerumque fluctu cogitationum quatitur, sed per disciplinae suae vincula retinetur; neque hoc tempestas suae inquietudinis ad naufragium pertrahit, quia in divini amoris littore perfecta charitas astringit. Unde necesse est ut quisquis ad
contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat. Machina quippe mentis est vis amoris, quae hanc dum a mundo extrahit, in alta sustollit. Prius ergo discutiat, si summa inquirens diligit, si diligens timet, si novit incognita aut amando comprehendere, aut non comprehensa timendo venerari. In contemplatione etenim mentem si amor non excitat, teporis sui torpor obscurat; si timor non aggravat, sensus hanc per inania ad nebulam erroris levat; et cum clausa ei secretorum janua tardius aperitur, ab ea longius ipsa sua praesumptione repellitur; quia irrumpere appetit hoc, quod non inveniens quaerit; cumque superba mens errorem pro veritate percipit, quo quasi intus gressum porrigit, foras tendit. Hinc est enim quod legem daturus Dominus, in igne fumoque descendit (Exod. XIX, 18); quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum lex accipitur, populus a monte prohibetur, ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Unde et recte dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Ibid., 12, 13). Bestia enim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur.
59. Quae ad eam assequendam perfectio necessaria.---Qui igitur culmen apprehendere perfectionis nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant si nulla jam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si objectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non nimio moerore sauciatur; ac deinde perpendant si cum ad semetipsos introrsus redeunt, in eo