Moralia in Iob (page 5)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quod spiritalia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt, vel fortasse tractas manu discretionis abigunt; si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt; et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt. Unde recte nunc dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur, quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum, huic mundo funditus occultat. Unde et apte subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo (Ibid.).

60. Actio contemplationem debet antecedere.--- Actionis namque tempus primum est, contemplationis extremum. Unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum in horreum quietis condat (Luc. VIII, 35). Hinc est enim quod is quem legio daemonum Domino jubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes residet, verba doctrinae percipit, et de regione sua simul discedere cum salutis auctore concupiscit; sed tamen ei ipsa quae salutem contulit Veritas dicit: Revertere primum in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Dominus. Cum enim quamlibet parum de divina cognitione percipimus, redire ad humana jam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus; quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud, nisi hoc quod sine labore reficit, amamus. Sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, narrare quae nobiscum acta sunt praecipit, ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem.

61. Contemplationis et actionis figurae Rachel et Lia, Maria et Martha. Vitae activae magna merita, contemplativae potiora.---Hinc est quod Jacob pro Rachel servit, et Liam accipit, eique dicitur Non est consuetudinis in terra nostra ut minores ante tradamus ad nuptias quam

majores (Genes. XXIX, 27). Rachel namque, visum principium; Lia autem laboriosa dicitur. Et quid per Rachelem, nisi contemplativa; quid per Liam, nisi activa vita designatur? In contemplatione quippe principium, quod Deus est, quaeritur; in operatione autem sub gravi necessitatum fasce laboratur. Unde et Rachel pulchra, sed sterilis; Lia autem lippa est, sed fecunda, quia nimirum mens cum contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat; cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Post Liae ergo complexus ad Rachelem Jacob pervenit, quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Quia enim contemplativa vita minor quidem tempore, sed merito major est quam activa, sacri Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres diversa egisse referuntur. Maria quippe Redemptoris nostri verba audiens, ad pedes illius residebat; Martha autem corporalibus ministeriis insistebat. Cumque contra Mariae otium Martha quereretur, audivit: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 41, 42). Quid enim per Mariam, quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimitur? Quid per Martham exterioribus obsequiis occupatam, nisi activa vita signatur? Sed Marthae cura non reprehenditur, Mariae vero etiam laudatur, quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam Mariae pars dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quod bene ac breviter Ezechiel propheta exprimit, cum volantia animalia contemplatus ait: Et similitudo manus hominis subtus pennas eorum erat (Ezech. X, 21). Quid enim per pennas animalium, nisi contemplationes possumus sentire sanctorum, quibus ad summa transvolant, et terrena deserentes, sese in coelestibus librant? Quid per manus, nisi operationes

accipimus? Quia cum in proximi amore se dilatant, bona quae praevalent etiam corporaliter administrant. Sed manus eorum sub pennis sunt, quia actionis suae opera virtute contemplationis vincunt.

62. Sepulcri nomine requies aeterna potest intelligi.-- -Potest etiam per sepulcrum non solum in hac vita nostra contemplatio, sed requies aeternae et intimae retributionis intelligi; in qua tanto verius quiescitur, quanto in nobis corruptionis vita perfectius necatur. In abundantia ergo sepulcrum ingreditur, qui post congesta vitae praesentis opera, mutabilitati suae plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21). Quod bene etiam comparatio adjuncta commendat, cum subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Frumentum quippe in segete sole tangitur, quia in hac vita, humana anima respectu superni luminis illustratur; pluvias accipit, quia veritatis eloquio pinguescit; ventis concutitur, quia tentationibus exercetur; et secum crescentes paleas portat, quia nequiorem contra se quotidie vitam peccantium tolerat; atque ad aream deductum triturationis pondere premitur, ut a palearum connexione solvatur; quia mens nostra coelesti disciplinae supposita, dum correctionis flagella percipit, a societate carnalium mundior recedit; et relictis paleis ad horreum ducitur, quia foris remanentibus reprobis, electa anima ad supernae mansionis aeterna gaudia sublevatur. Bene ergo dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo; quia dum post afflictionem justi praemia patriae coelestis inveniunt, quasi post pressuras ad horreum grana deferuntur; et in alieno quidem tempore percussiones sentiunt, sed in suo a percussione requiescunt. Electis quippe tempus alienum est vita praesens, unde et quibusdam adhuc infidelibus Veritas dicit: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum (Joan. VII, 6). Et rursum:

Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Sepulcrum ergo in tempore suo sicut frumenti acervus ingreditur, quia ille aeternam requiem percipit, qui prius hic, ut ab exurendis paleis liber sit, disciplinae pressuras sentit. Eliphaz vero, quia et in locutionis suae serie tabernaculum, lapides, bestias, semen, herbas, sepulcrumque nominavit, quod non haec juxta litteram dixerit, ipse innuit, qui post cuncta illico subjungit.

CAPUT XXXVIII

VERS. 27.---Ecce hoc, ut investigavimus, ita est.

63. Verba Eliphaz spiritaliter intelligenda sunt.--- Liquet profecto quod in his verbis nihil ab eo juxta superficiem dicitur, quia nimirum ante faciem non jacet quod investigatur. Qui ergo haec investigasse se indicat, quia in verbis exterioribus interiora quaesierit demonstrat. Sed post cuncta ad stultitiam jactantiae pervenit, quia protinus subdit:

CAPUT XXXIX

IBID.---Quod auditum, mente pertracta.

64. Gravis ejus imperitia est velle docere meliorem.-- -Quantalibet doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem. Unde et ea quae ab amicis recte prolata sunt, ab interno arbitro non recta judicantur. In eo namque vim suae rectitudinis amittunt, quod auditori non congruunt; quia et medicamina vires perdunt, cum sanis membris apponuntur. In omni ergo quod dicitur, necesse est ut causa, tempus et persona pensetur; si verba sententiae veritas roborat, si hanc tempus congruum postulat, si et veritatem sententiae, et congruentiam temporis personae qualitas non impugnat. Ille enim laudabiliter spicula emittit, qui prius hostem

quem feriat conspicit. Male namque arcus validi cornua subigit, qui sagittam fortiter dirigens civem ferit.

>>sequitur Pars 3>>

>>Pars 3>>

SANCTI GREGORII MAGNI ROMANI PONTIFICIS MORALIUM LIBRI, SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM B. JOB

LIBER SEPTIMUS

Totum caput sextum, tribus postremis versibus exceptis, partim allegorice, partim moraliter explicat.

CAPUT PRIMUM

1. Job flagellis et conviciis probatus. Si qua loquitur quae impatientiam sonant, haec non humano pensanda judicio, sed divino.---Quorumdam mentes plus flagella, quam convicia cruciant; quorumdam vero plus convicia quam flagella castigant. Nam saepe contra nos quibuslibet poenis durius tormenta verborum saeviunt; cumque nos ad defensionem erigunt, in impatientiam sternunt. Unde beato Job ne deesse tentatio ulla potuisset, non solum hunc flagella desuper feriunt sed graviora plagis amicorum colloquia affligunt; ut sancti viri anima hinc inde pulsata, ad motum iracundiae et elationis erumperet, et quidquid mundum vixerat, per contumaciam superbae locutionis inquinaret. Sed tactus plagis gratias retulit; lacessitus verbis recta respondit; et percussus innotescit, quam pro minimo salutem carnis habuerit. Loquens quoque indicat, quam sapiens tacebat. Sed quaedam ejus verbis admista sunt, quae apud humana judicia patientiae limitem transire videantur: quae nos vere intelligimus, si superni sententiam judicis in eorum examinatione pensamus. Ipse quippe beatum Job et prius contra adversarium praetulit, dicens: Vidisti servum meum Job, quod non ei similis est super terram;

vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo (Job. I, 8)? Ipse post probationem amicos ejus redarguit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 7). Restat ergo ut cum mens in beati Job sermonibus fluctuat, eorum pondus ex ejusdem historiae initio ac fine perpendat. Ab aeterno enim judice nec casurus laudari potuit, nec lapsus praeferri. Si igitur in ambiguitatis tempestate deprehensi, prima hujus historiae et postrema conspicimus, navis cordis considerationis suae funibus, quasi a prora et puppi, restringitur, ne in erroris saxa perducatur. Nullis ergo ignorantiae nostrae procellis obruimur, si tranquillum supernae sententiae littus tenemus. Ecce enim dicit quod quaestione non modica lectoris animum moveat. Sed quis hoc non rectum dicere audeat, quod in Dei auribus rectum sonat?

CAPUT II

CAP. VI. VERS. 2, 3.---Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera: quasi arena maris haec gravior appareret.

SENSUS TYPICUS. 2. Christus libra est in qua et quod meremur, et quod pro nobis passus est, pensantur. Poenae nostrae gravitatem nobis notam fecit.---Quis alius staterae nomine, nisi Dei et hominum mediator exprimitur? qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum justitiam simul et misericordiam detulit; sed misericordiae lance praeponderans, culpas nostras parcendo levigavit. In manu etenim Patris, quasi statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nostram, et illinc peccata suspendit. Sed gravis ponderis calamitatem moriendo innotuit, et apud misericordiam leve esse peccatum relaxando monstravit. Qui hoc primum gratiae contulit, quia poenam nostram nobis cognoscibilem fecit. Homo namque ad contemplandum auctorem conditus, sed exigentibus meritis ab internis gaudiis dejectus, in

aerumnam corruptionis ruens, caecitatem exsilii sustinens, culpae suae supplicia et tolerabat, et nesciebat; ita ut exsilium patriam crederet, et sic sub corruptionis pondere quasi in salutis libertate gauderet. Sed is, quem intus homo reliquerat, assumpta carne, foris apparuit Deus; cumque se exterius praebuit, expulsum foras hominem ad interiora revocavit, ut jam damna sua videat, jam poenam suae caecitatis ingemiscat. Calamitas ergo hominis in statera gravis apparuit, quia malum quod pertulit nonnisi in praesentia Redemptoris agnovit; lucem quippe nesciens, damnationis suae tenebras voluptuose tolerabat. Sed postquam vidit quod diligeret, intellexit etiam quod doleret; et grave sensit quod pertulit, quia dulce innotuit quod amisit. Vir igitur sanctus colloquentis amici sententiis a claustris silentii excussus, et prophetici spiritus affluentia repletus, dicat sua, dicat humani generis voce: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret. Ac si aperte diceret: Damnationis nostrae malum leve creditur, quia necdum cognita Redemptoris aequitate pensatur. Sed utinam veniat, et aerumnam tanti exsilii misericordiae suae lance suspendat, et quid post exsilium requiramus edoceat. Si enim innotescit quid amisimus, grave esse insinuat quod toleramus. Bene autem haec eadem peregrinationis nostrae calamitas maris arenae comparatur. Arena etenim maris, undarum aestu exterius pellitur, quia et delinquens homo, quoniam tentationum fluctus mobiliter pertulit, extra se ab intimis exivit. Magni autem arena maris est ponderis; sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur, quia dura fuisse poena ostenditur, dum per misericordem judicem culpa levigatur. Et quia quisquis gratiam Redemptoris agnoscit, quisquis reditum ad patriam diligit, eruditus sub pondere peregrinationis gemit, post staterae desiderium recte subjungitur:

CAPUT III

VERS. 2.---Unde et verba mea dolore sunt plena.

3. Gemere hic non cessat qui se exsulem novit.---Qui peregrinationem pro patria diligit, dolere etiam inter dolores nescit. Justi autem verba dolore plena sunt, quia quo usque praesentia tolerat, ad aliud loquendo suspirat; omne quod peccans pertulit, conspicit; atque ut ad statum beatitudinis redeat, sollicite judicia quibus affligitur pensat. Unde subditur:

CAPUT IV

VERS. 4.---Quia sagittae Domini in me sunt.

4. Sagittis praedicatio vel poena signatur.--- Sagittarum quippe nomine aliquando praedicationis verba, aliquando animadversionis sententiae designantur. Praedicationis namque eloquia sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt, male viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime; populi sub te cadent in corde. De quo Isaias dicit: Mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam, et in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, in Graeciam (Isai. LXVI, 19). Rursum sagittis, animadversionis percussio designatur, sicut Joas regi per Elisaeum dicitur: Jace sagittam. Quo jaciente ait: Percuties Syriam, donec consumas eam (IV Reg. XIII, 17). Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quia sub percussionibus Dominicae animadversionis ingemiscit, dicat: Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt. Ac si aperte diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo, sed sub judicio positus doleo, quia vim percussionis agnosco. Plerique autem sunt quos tormenta cruciant, sed non emendant. Quo contra apte subjungitur:

CAPUT V

IBID.---Quarum indignatio ebibit spiritum meum.

5. Justi poenis quas sustinent emendantur.---Quid enim est spiritus hominis, nisi spiritus elationis? Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententiae afflictam mentem ab elatione compescunt. Sagittae Domini spiritum hominis ebibunt, quia intentum exterioribus introrsus trahunt. Epotatus namque David spiritus fuerat, cum dicebat: In deficiendo in me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas (Psal. CXLI, 4). Et rursum: Negavi consolari animam meam, memor fui Dei, et delectatus sum, exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus (Psal. LXXVI, 4). Sagittarum ergo indignatio justi spiritum ebibit, quia supernae sententiae electos, quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant; ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere sanguis confessionis currat. Pensant namque unde, quo lapsi sunt, pensant a quanta beatitudine ad quae corruptionis suae tormenta ceciderunt; et non solum gemunt in his quae sustinent, sed insuper metuunt hoc quod districtus judex delinquentibus de gehennae ignibus minatur. Unde recte subjungitur:

CAPUT VI

IBID.---Et terrores Domini militant contra me.

6. Deum praesentes poenas dolent, pavent futuras.--- Justorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed etiam pavet quod restat; videt qualia in hac vita patitur; metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget quia in hujus caecitatis exsilio a paradisi gaudiis cecidit; timet ne et cum exsilium relinquetur, mors aeterna subsequatur. Jam ergo sententiam tolerat in poena; sed minas adhuc venturi judicis formidat ex culpa. Hinc Psalmista ait: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt

me (Psal. LXXXVII, 17). Interni quippe judicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia jam aliud damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Vir igitur sanctus, perpendens mala quae tolerat, dicat: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sed, graviora in perpetuum metuens, adjungat: Et terrores militant contra me. Ac si aperte diceret: Percussus quidem de praesentibus doleo; sed hoc in dolore fit gravius, quia et in poena positus, adhuc supplicia aeterna pertimesco. Sed quia jam staterae interventum desiderat, jam mala in quibus humanum genus cecidit pensat, quamvis in gentili natione positus, munere tamen prophetici spiritus plenus; quo ardore Redemptoris adventum vel gentilitas, vel Judaea sitiat, verbis sequentibus demonstrat, dicens:

CAPUT VII

VERS. 5.---Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

7. Gentilitatis et Judaeae in Redemptoris adventum desideria.---Quid namque per onagrum, id est, agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur? quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarum campo permansit. Quid per bovem nisi plebs Judaica figuratur, quae, jugo dominationis supernae supposita, ad spem proselytos colligens, per corda quae valuit vomerem legis traxit. Sed beati Job vita attestante cognoscimus, ut exspectasse Redemptoris adventum multos etiam ex gentibus credamus. Et nascente Domino, Simeone in spiritu in templum veniente, didicimus quanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis ejus mysterium videre cupierunt. Unde et per eumdem Redemptorem discipulis dicitur: Multi, dico vobis, justi et prophetae desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). Herba ergo onagri, et

fenum bovis est haec ipsa Mediatoris incarnatio, per quam simul gentilitas et Judaea satiatur. Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6), universitatis conditor, ex nostra substantia carnem sumens, fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Tunc ergo herbam onager invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Tunc bos vacuum praesepe non habuit, cum plebi Judaicae ejus carnem exspectanti lex exhibuit, quem diu exspectanti prophetavit. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur quia sancta animalia, quae jejuna diu apud legem inventa sunt, incarnationis ejus feno satiantur. Praesepe enim natus implevit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Sed quia diu et electorum gentilium vota dilata sunt, et ex Hebraico populo sancti quique longo tempore redemptionem suam exspectando gemuerunt, beatus Job, bene prophetiae mysteria enarrans, ex utraque natione causas afflictionis insinuat, dicens: Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Ac si aperte dicat: Idcirco gentilitas gemit, quia eam necdum Redemptoris sui gratia reficit; atque ideo Judaea mugitus dilatat, quia, legem tenens, sed legis auctorem non videns, stans ante praesepe jejunat. Quae nimirum lex, quia ante Mediatoris adventum nequaquam spiritaliter, sed carnaliter tenebatur, recte subjungitur:

CAPUT VIII

VERS. 6.---Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?

8. Lex carnaliter intellecta insulsa, a Christo sale condita.---In lege sal litterae est virtus intelligentiae occultae. Quisquis ergo, obsequiis carnalibus intentus,

hanc intelligere spiritaliter noluit, quid aliud quam insulsum cibum comedit? Sed hoc in cibo sal cognita Veritas misit, cum latere in lege saporem occultae intelligentiae docuit dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Et rursum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. V, 49). Sed quia ante Mediatoris adventum Judaea legem carnaliter tenuit, praeceptis ejus dura jubentibus gentilitas subdi recusavit. Insulsum ergo cibum comedere noluit, quia prius quam Spiritus condimentum perciperet servare vim litterae expavit. Quis namque gentilium hoc quod illic praecipitur ferret, filiorum carnem pro obsequio religionis incidere, verborum culpas morte resecare? Unde et bene adhuc subditur:

CAPUT IX

IBID.---Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem?

9. Lex carnaliter degustata, prius erat mortifera.--- Lex namque carnaliter degustata mortem detulit, quia commissa delinquentium dura animadversione distrinxit; mortem detulit, quia et per praeceptum culpam innotuit, et hanc per gratiam non delevit, Paulo attestante, qui ait: Nihil ad perfectum perduxit lex (Heb. VII, 19). Et rursum: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Et paulo post: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 12, 13). Ad Christum vero conversa gentilitas, quia hunc sonare per verba legis intelligit, angustata desideriis suis, eum quem vehementer diligit inter praecepta carnalia spiritaliter requirit. Unde et ex voce mox Ecclesiae per prophetiae spiritum subditur:

CAPUT X

VERS. 7.---Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

10. Verba Job spiritali intellectu esse gravida. Gentes legis cibum quaesiturae, et Judaei gentium societatem non dedignaturae praedicuntur.---Valde namque in errorem labitur qui beati Job verba ad solam prolata historiam suspicatur. Vir enim sanctus, et tot conditoris sui praeconiis fultus, quid magnum, vel potius quid verum diceret, si insulsum cibum comedi non posse dixisset? Aut quis ejus esui mortifera alimenta obtulerat, ut subjungat: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quae si de amicorum colloquiis dicta sentimus, ab intellectu hoc sententia subjuncta compescimur, qua ait: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt. Absit enim ne vir sanctus, in status sui incolumitate constitutus, amicorum suorum aliquando dicta despexerit, qui, sicut ipso attestante post didicimus, et servis humilis fuit. Verba ergo ejus a mysteriis non vacant, quae, sicut ex fine historiae discimus, et internus arbiter laudat. Quae nequaquam etiam cum tanta veneratione usque ad mundi extrema decurrerent, si intellectu mystico gravida non fuissent.

11. Beatus igitur Job, quia membrum sanctae est Ecclesiae, ejus etiam loquatur ex voce, dicens: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt, quia nimirum amoris sui aestibus anxia cibum Scripturae veteris conversa gentilitas esurit, quem dudum superba despexit. Quae tamen et Judaeae vocibus congruunt, si paulo consideratius disserantur. Ipsa quippe ex eruditione legis, ex unius Dei cognitione sal habuit, et cunctas gentes tamquam animalia bruta despexit. Sed quia societatem gentilium ad semetipsam recipere praeceptis legis erudita contempserat, quid aliud quam insulsum cibum sumere fastidiebat? Divina quippe sententia, proposita morte, vetuerat ne plebs

Israelitica foedus cum alienigenis jungeret, et vitam sanctae religionis inquinaret (Exod. XXIII, 32). Unde et subditur: Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem? Sed quia ad Redemptoris fidem haec eadem Judaea ex electorum parte conversa est, lucem quam cognoverat praedicare per sanctos apostolos suae prolis infidelibus satagebat. Ejus autem praedicationis obsequium Hebraeorum superbia repulit. Unde mox ad collectionem gentium exhortationis suae verba declinavit, sicut et per eosdem apostolos dicitur: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Unde hoc quoque loco apte subjungitur: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. Judaea quippe, vitam gentilium dedignata, eam dudum quasi tangere noluit, cujus societatem recipere sprevit; sed ad Redemptoris gratiam veniens, ab Israelitis infidelibus repulsa, dum per sanctos apostolos ad collectionem se gentium dilatat, quasi hoc in cibum esuriens accipit, quod indignum prius fastidiosa despexit. Praedicationis enim suae angustias pertulit, quae apud Hebraeos despici quod loquebatur vidit. Sed prae angustia cibos quos dudum contempserat comedit, quae, repulsa Judaeorum duritia, gentiles suscipere populos quos despexerat concupiscit. Quia igitur haec figuraliter diximus, restat nunc ut moraliter inquiramus.

SENSUS MORALIS.---12. Vir sanctus, Redemptoris adventum sub staterae appellatione desiderans, dum se per eloquium aperit, nos ad vivendi studium erudit; dum sua narrat, quaedam nostra indicat; dum de se quae recognoscamus insinuat, nos ad spem trepidos infirmosque confirmat. Jam quippe per fidem Mediatoris vivimus, et tamen adhuc pro expurgatione vitiorum dura animadversionis intimae flagella sustinemus. Unde et post staterae desiderium subdit:

CAPUT XI

VERS. 4.---Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.

13. Boni flagellis ac judicii terrore configuntur. Praestat tamen agi amore.---Sed ecce, ut superius dictum est, et divinae correptionis percussione configimur, et tamen adhuc illud gravius est quod de terrore venturi judicis ex aeterna animadversione formidamus. Unde protinus subinfertur: Et terrores Domini militant contra me. Debet tamen a metu et dolore animus excuti, et ad sola aeternae patriae desideria extendi. Tunc enim nobilitatem nostrae regenerationis ostendimus, si eum ut patrem diligimus, quem nunc servili mente ut dominum formidamus. Unde et per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Pondus itaque formidinis mens electi postponat, in virtute se amoris exerceat, renovationis suae dignitatem desideret, ad conditoris sui speciem anhelet; quem quo usque conspicere non valet, aeternitatem ejus necesse est, id est, intimum cibum suum esuriens, exspectet. Unde et apte subditur:

CAPUT XII

VERS. 5.---Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

14. Onager fidelem plebem, bos ordinem ecclesiasticum designat. Utrisque hic gemendi causa de dilata Dei visione.---Qui alii onagri appellatione signati sunt, nisi hi qui, in campo fidei constituti, nullius officii loris ligantur? Vel quos bovis significatio exprimit, nisi hos quos intra sanctam Ecclesiam ad praedicationis officium suscepti ordinis jugum premit? Herba vero onagri et

pabulum bovis est interna refectio populi fidelis. Alii namque more bovis intra Ecclesiam suscepti officii loris tenentur; alii more onagri sacri ordinis stabula nesciunt, et in campo propriae voluntatis degunt. Sed cum quis ex vita saeculari internae visionis desiderio aestuat, cum refectionis intimae pabulum concupiscit, cum jejunum se in peregrinationis hujus caecitate considerans, quibus valet fletibus reficit, quasi herbam non inveniens onager rugit. Alius quoque necessitatem suscepti ordinis tolerat, in labore praedicationis exsudat, et per aeternam jam contemplationem refici appetit; sed quia Redemptoris sui speciem necdum conspicit, quasi bos ad praesepe vacuum ligatus gemit. Quia enim, longe ab interna sapientia positi, aeternae haereditatis viriditatem non cernimus, velut bruta animalia, a desiderata herba jejunamus. De qua nimirum herba Redemptoris voce dicitur: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Sed plerumque, quod esse amantibus gravius solet, sanctis bonorum studiis malorum vita contradicit; et cum mens ad coeleste desiderium rapitur, bene coepta intentio, interrumpentibus stultorum verbis ac moribus, reverberatur; ita ut quae jam per contemplationis adnisum ad summa evolaverat, ad expugnandam pravorum stultitiam sese in infimis contra certamina accingat. Unde et subditur:

CAPUT XIII

VERS. 6.---Aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

15. Electis quam gravia sint verba moresque carnalium.---Verba quippe moresque carnalium quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, ut in delectationis ventre rapiantur. Sed electus quisque insulsum non comedit, quia pravorum dicta factaque dijudicans, ab ore

cordis repellit. Paulus ad esum mentium inferri insulsa prohibuit, cum discipulis dixit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Et Psalmistae quoque verba reproborum in cordis ore insulsa sapuerant, cum dicebat: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 84). Saepe autem verba carnalium dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt; et quamvis haec et ratio respuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen intus vincitur quod foris cum auctoritate judicatur. Unde necesse est ut nec ad aures veniat quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri, cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant quidquid illud non sonat quod intus amant.

26. Non omnium est ad cruciatus corporis pro Deo subeundos accingi.---Sed saepe mens jam per desiderium ad sublimia rapitur, jam funditus a stulta terrenorum hominum locutione separatur, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad perferendos praesentis vitae cruciatus accingitur; jam superna appetit, jam in infimis stulta contemnit, sed necdum se ad perferendae adversitatis tolerantiam dirigit. Unde et subditur: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

CAPUT XIV

17. Proximorum infirma tolerando, ad cruciatus subeundos roboramur.---Durum quippe est appetere quod cruciat, sequi quod vitam fugat. Sed plerumque mens justi ad tantum se virtutis culmen extendit, ut et apud se in internae rationis arce praesideat, et quorumdam foris stultitiam tolerando convertat. Quos enim ad fortia trahere nitimur, eorum necesse est ut infirma toleremus, quia nec jacentem erigit, nisi qui status sui rectitudinem

per compassionem flectit. Cum vero alienae infirmitati compatimur, valentius a nostra roboramur; ut amore futurorum mens ad praesentia adversa se praeparet, et cruciatus corporis quos timebat exspectet. Auctis namque desideriis coelestibus angustatur; cumque aeternae patriae quanta sit dulcedo considerat, pro ea praesentis vitae amaritudines ardenter amat. Unde post insulsi cibi fastidium, post impossibilem mortis gustum, recte subjungitur:

CAPUT XV

VERS. 7.---Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

18. Prae amore coelestis patriae exsilii poenas amamus.---Mens enim justi proficiens, quae prius, dum sola propria curaret, ferre aliena fastidiebat, quae minus alienis compatiens, convalescere contra adversa non poterat, cum ad toleranda proximi infirma se attrahit, ad adversa superanda convalescit; ita ut pro amore veritatis praesentis vitae cruciatus tanto post fortius appetat, quanto prius infirma fugiebat. Inclinatione namque sua erigitur, attractione tenditur, compassione roboratur; cumque in amorem proximi se dilatat, quasi ex meditatione colligit quanta fortitudine in auctorem surgat. Charitas namque, quae nos ad vim compassionis humiliat, altius in culmine contemplationis levat; et multiplicata jam majoribus desideriis aestuat, jam pervenire ad vitam spiritus, etiam per cruciatus corporis, anhelat. Quod ergo prius tangere nolebat, hoc post prae angustia comedit, qui desideria sua vix capiens, et ipsas quas dudum timuerat, jam prae amore coelestis patriae poenas amat. Si enim mens in Deum forti intentione dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum fit, dulce aestimat, omne quod affligit requiem putat; transire et per mortem appetit, ut obtinere vitam plenius possit; funditus in infimis exstingui desiderat, quo verius summa

conscendat. Sed haec de cujuslibet justi animo, haec de beati Job mente mentior, nisi ipse subjungat:

CAPUT XVI

VERS. 8-10.---Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Dominus; et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat?

19. Exemplum Job suum percussorem benedicentis. Conterit nos Deus, conterit et diabolus, diversis exitibus.--- Sed fortasse haec per contumaciam expetit, fortasse in eo quod se perfecte exstingui desiderat, injustitiam ferientis accusat. Absit hoc. Nam qua mente id expetat, verbis sequentibus demonstrat, dicens: Nec contradicam sermonibus sancti. Nequaquam ergo de injustitia percutientis murmurat, qui percussorem suum et inter verbera sanctum vocat. Sciendum vero est quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex contritione autem adversarii a virtute deficimus; per contritionem vero Domini fracti, a vitiis in virtute roboramur. Hanc contritionem Propheta prospexerat, cum dicebat: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). In virga nos ferrea Dominus regit et conterit, quia dispensationis suae forti rectitudine cum nos interius reficit, exterius affligit. Nam quo virtutem carnis humiliat, intentionem spiritus exaltat. Unde et haec eadem contritio figuli vasi comparatur, sicut et per Paulum dicitur: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Qui simul contritionem et regimen exprimens, ait: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (Ibid., 16). Sanctus igitur vir, qui appropinquare Deo etiam per flagella desiderat, per spiritum humilitatis dicat:

CAPUT XVII

VERS. 9.---Qui coepit, ipse me conterat.

20. Efferentem se de virtutibus Deus misericorditer corripit.---Plerumque enim vitiorum contritionem in nobis agere Dominus inchoat; sed cum mens ex ipso exordio provectus extollitur, cumque se jam quasi de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandit, qui cordis intima penetrans [per signa externa], omne quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit; tantoque se vehementius in ejus confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat provectus, dolet. Unde et teste Evangelio, voce Veritatis, ad neglectam domum conscientiae spiritus immundus qui solus exiit cum spiritibus septem redit (Matth. XII, 45). Ne ergo post divinae correptionis exordia antiquus hostis subripiat, atque ad virtutum confractionem trahat, sanctus vir congrue exorat, dicens: Qui coepit, ipse me conterat. Ac si aperte didicat: Hoc, quod in me exorsus est perficere feriendo non desinat, ne desertum me adversario ad contritionem tradat. Unde et apte subditur:

CAPUT XVIII

IBID.---Solvat manum suam, et succidat me.

21. Quam timendum ne ad ferienda nostra vitia ligatam manum teneat.---Saepe namque fiducia longae prosperitatis inflati, in quodam statu elationis erigimur. Cumque nos extolli conditor conspicit, sed amorem suum erga nos per verbera non exercet, quasi ad ferienda nostra vitia manum ligatam tenet. An non affectus sui manum ligaverat cum peccanti populo dicebat: Jam non irascar tibi (Isai. LIV, 9); et: Zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42)? Solvat ergo manum dicitur, exerceat affectum. Recte autem subjungitur: Et succidat me. Cum enim securos nos ac de virtutum affluentia elatos, repentinus vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio

percutit, protinus a status sui vertice mentis nostrae elatio succisa cadit, ut de semetipsa nihil audeat, sed, infirmitatis suae ictu prostrata, manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri cum de occulta erga se dispositione suspecti sunt, plus prospera ipsa pertimescunt, tentari appetunt, flagellari concupiscunt, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne in hac peregrinationis via, hoste ex insidiis erumpente, sua eamdem deterius securitas sternat. Hinc Psalmista ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Hinc iterum dicit: Ego ad flagella paratus sum (Psal. XXXVII, 18). Quia enim sancti mentis suae correptionis vulnus sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant, ut, aperto vulnere, virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XIX

VERS. 10.---Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat.

22. Sancti timent prospera, cupiunt flagella.---Electi qui cum perpetrasse se illicita noverunt, sed perscrutantes inveniunt quia nulla pro illicitis adversa perpessi sunt, vi immensae formidinis tabescunt, pavore aestuant, sinistris agitati suspicionibus laborant, ne in aeternum se gratia deseruerit, quos in praesenti vita mali sui retributio nulla custodit; timent ne ultio quae suspenditur gravior in fine servetur; feriri paterna correptione desiderant, et dolorem vulneris medicamina salutis putant. Recte ergo nunc dicitur: Haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Ac si aperte diceretur: Qui ideo hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum feriat; ideo hic me feriat, ut non parcendo, in perpetuum parcat. Ex afflictione enim me consolor, quia corruptionis humanae putredinem sciens, ad spem salutis ex vulnere certus reddor. Quod quia non tumenti sed

humili mente edidit, subjungendo, ut praediximus, patefacit, dicens:

CAPUT XX

IBID.---Nec contradicam sermonibus sancti.

23. Deus saepe tacitus loquitur operibus.---Plerumque ad nos verba Dei non sunt dictorum sonitus, sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Job sermonibus Dei contradiceret, si de ejus percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat, indicat, qui (sicut jam diximus) quem ferientem tolerat, sanctum vocat. Sequitur:

CAPUT XXI

VERS. 11.---Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam; aut quis finis meus, ut patienter agam?

24. Quae justorum fortitudo, quae reproborum.--- Sciendum quod alia justorum, atque alia est fortitudo reproborum. Justorum quippe fortitudo est carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem quotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare. Hinc est quod per Psalmistam dicitur ad electos: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX, 25). Hinc per

prophetam reprobis dicitur: Vae qui potentes estis ad potandum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isai. V, 22). Hinc per Salomonem dicitur quod sancti quique sine ulla debilitate desiderii internam requiem contemplantur: En lectulum Salomonis, sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel (Cant. III, 7). Hinc Psalmista contra reprobos in passione positi voce Redemptoris insinuans, ait: Ecce occupaverunt animam meam, irruerunt in me fortes (Psal. LVIII, 4). Quam bene utramque fortitudinem Isaias complexus est, dicens: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isai. XL, 31). Quia enim nequaquam sument, sed mutabunt dixit, profecto patenter innotuit aliam esse quae ponitur, et aliam quae inchoatur.

25. In quibus fortis est reprobus, segnis est justus.--- An non etiam reprobi fortes sunt, qui ad praesentis vitae concupiscentiam tot laboribus currunt, periculis se audenter objiciunt, pro lucris contumelias libenter ferunt, ab appetitus sui libidine nulla victi contrarietate resiliunt, percussionibus durescunt, et mala mundi tolerant pro mundo, ejusque, ut ita dixerim, gaudia quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatigantur? Unde bene ex humani generis voce per Jeremiam dicitur: Inebriavit me absinthio (Thren. III, 15). Ebrius quippe quod patitur nescit. Absinthio ergo est ebrius, qui, prae amore praesentis saeculi a sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem quam tolerat ignorat, quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. At contra vir justus ad mundi pericula pro mundo toleranda esse debilis studet, finem suum conspicit, vita praesens quam sit transitoria attendit, et pro ea exterius labores perpeti renuit, cujus intrinsecus delectationem vicit. Beatus igitur Job, praesentis vitae adversitatibus pressus, dicat ex sua, dicat ex omnium voce justorum: Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Ac si

aperte insinuet, dicens: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo, quia jam in ejus desiderio fortis non sum. Dum enim praesentis vitae finem conspicio, cur pondus ejus patior, cujus appetitum calco? Et quia injusti quique, ut diximus, tanto fortius labores illius perferunt, quanto avidius ejus delectatione pascuntur, recte mox eamdem reproborum fortitudinem subdit, dicens: CAPUT XXII

VERS. 12.---Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

26. Ad percussionem Dei alii sunt lapides sine sono, alii aes sonans sine sensu. Job non per insaniam, sed per salutis statum fortis.---Quid hoc loco aere ac lapidibus, nisi insensibilium hominum corda signantur, qui saepe et supernos ictus accipiunt, et tamen nulla disciplinae percussione mollescunt? Quo contra electis per prophetam, pollicente Domino, dicitur: Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Paulus quoque ait: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Scimus autem quoniam percussi lapides clarum sonum reddere nequeunt; aes vero cum percutitur, canorus valde sonitus ex ejus percussione formatur. Quod quia, ut lapides, vita caret, sensum in sonitu non habet. Et sunt nonnulli qui, lapidibus similes, ita ad pietatis praecepta duruerunt, ut cum eos percussio supernae animadversionis examinat, nequaquam sonitum humilis confessionis reddant. Quidam vero a metallo aeris in nullo discrepantes, cum flagella supernae percussionis accipiunt, piae confessionis sonitum emittunt; sed quia humilitatis voces ex corde non proferunt, ad statum salutis reducti, nesciunt quod promiserunt. Illi ergo, more lapidum percussi, nec voces habent; isti autem in nullo aeris imitationem fugiunt, qui, in percussione positi, bona quae non sentiunt loquuntur. Illi venerationi ferientis et

verba denegant; isti, pollicentes quod non impleant, sine vita clamant. Vir igitur sanctus, reproborum duritiam inter verbera fugiens, dicat: Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Ac si aperte fateatur, dicens: Reproborum similitudinem sub disciplinae verbere fugio, quia nec more lapidum ita obdurui, ut sub percussionis stimulo a ministerio confessionis obmutescam; nec rursus quasi aes vocem confessionis resono, et sensum vocis ignoro. Sed quia ad percussionem reprobi debiliter fortes sunt, electi autem valenter infirmi, beatus Job dum fortem se per insaniam non esse asserit, fortem se per statum salutis innotescit. Unde ergo hanc eamdem fortitudinem percepit, insinuet, ne si sibi vires quas habet arroget, potenter ad mortem currat. Plerumque enim virtus habita deterius quam si deesset interficit; quia dum ad sui confidentiam mentem erigit, hanc elationis gladio transfigit; cumque eam quasi roborando vivificat, elevando necat; ad interitum videlicet pertrahit quam per spem propriam ab internae fortitudinis fiducia evellit. Sed quia beatus Job et virtute pollet, et in semetipso fiduciam non habet, atque, ut ita dixerim, vires infirmus habet, apte subjungit, dicens:

CAPUT XXIII

VERS. 13.---Ecce non est auxilium mihi in me.

27. Quia vires suas non sibi, sed Deo ascribit.---Patet jam ad cujus spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad majoris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adjungat,---IBID.:--- Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio judicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens:

CAPUT XXIV

VERS. 14.---Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

28. Amor Dei et amor proximi quid sibi invicem praestent.---Quis hoc loco amici nomine nisi quilibet proximus designatur, qui eo nobis fideliter jungitur, quo, percepto nunc a nobis bono opere, ad obtinendam post aeternam patriam veraciter auxiliatur? Quia autem duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit; et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus, Diliges proximum tuum (Deut. VI, 5; X, 12), praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Matth. XXII, 37, 39): ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore coalescit, testatur Joannes, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur.

29. Proximi dilectio in ejus aerumnis probatur. Amicum in adversis despicientis quanta iniquitas.---Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate ejus ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam

sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Vir igitur justus in flagellis positus dicat: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit, quia nimirum qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus ideo quosdam percutiat, ut et percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit; et tanto se nequius contra auctorem erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec justum in alieno vulnere agnoscit. Intuendum vero est quod beatus Job sic sua loquitur, ut totius quoque electi populi per eum vita signetur. Quia enim ejusdem populi membrum est, cum quae ipse patitur narrat, ea etiam quae sustinet ille denuntiat, dicens:

CAPUT XXV

VERS. 15.---Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus.

30. Reprobi cur a justis dicantur et fratres, et praetereuntes. Torrenti recte comparantur. Vita brevi et fugitiva transeunt ad aeterna tormenta.---Reproborum mens quia sola praesentia diligit plerumque nunc tanto aliena existit a verbere, quanto post extranea remanet ab haereditate; et superba justos despicit, quos paterna misericorditer severitas affligit. Saepe vero reprobi eamdem fidem qua vivimus retinent, eadem fidei sacramenta percipiunt, ejusdem religionis unitate continentur; sed tamen compassionis viscera nesciunt, charitatis vim, qua in Deum flagramus et proximum, non agnoscunt. Recte ergo et fratres et praetereuntes vocantur, quia ex uno matris nobiscum gremio per fidem

prodeunt, sed in uno charitatis studio erga Deum et proximum non figuntur. Unde apte etiam torrenti qui raptim transit in convallibus comparantur. Torrens namque ex montanis ad ima defluit, et collectus hiemalibus pluviis, aestivis solibus arescit. Qui enim terrena diligentes spem supernae patriae deserunt, quasi ex montibus valles petunt; quos tamen hiems praesentis vitae multiplicat, sed aestas venturi judicii exsiccat, quia cum sol supernae districtionis incanduerit, reproborum laetitiam in ariditatem vertit. Bene ergo dicitur: Raptim transit in convallibus. Torrentem quippe ad convalles raptim transire est pravorum mentes ad ima desideria sine ullo obstaculo ac difficultate descendere. Omnis enim ascensus in labore est, descensus in voluptate, quia per adnisum gressus ad superiora tenditur, per remissionem vero ad inferiora declinatur. Ad montis enim verticem saxum subvehere magni laboris est, idemque a summis ad ima dimittere labor non est. Sine mora videlicet proruit, qui magnis conatibus ad summa pervenit. Longo studio seges seritur, sole atque imbre diutino nutritur, sed tamen una et subita scintilla consumitur. Paulisper aedificia ad alta proficiunt, sed repentinis casibus terram petunt. Robusta arbor in aera per tarda incrementa se erigit; sed quidquid diu ad alta protulit, semel et simul cadit. Quia igitur ascensus in labore est, descensus in voluptate, recte nunc dicitur: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus. Quod tamen sentiri et aliter potest.

31. Si enim convalles ima poenarum loca intelligimus, injusti quique sicut torrens raptim ad convalles transeunt, quia in hac vita, quam totis desideriis appetunt, diu stare nequaquam possunt. Nam quot dies aetatis accipiunt, quasi tot quotidie gressibus ad finem tendunt. Augeri sibi optant tempora, sed quia concessa subsistere nequeunt, quot augmenta vivendi percipiunt, de vivendi spatio totidem perdunt. Momenta ergo temporum quo sequuntur fugiunt, quo accipiunt amittunt.

Raptim itaque ad convalles transeunt, qui in longum quidem voluptatum desideria pertrahunt, sed ad inferni claustra repente deducuntur. Quia enim hoc etiam tempus, quod qualibet longaevitate extensum est, si fine clauditur, longum non est; ex fine miseri colligunt breve fuisse quod amittendo tenuerunt. Unde bene et per Salomonem dicitur: Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Stulta etenim mens cum malum repente invenerit, quod nequaquam praeterit, aeternitatem ejus tolerando intelligit, quia quod praeterire potuit vanum fuit. Sciendum vero est quod plerique agere recta desiderant, sed sunt nonnulla quae infirmis eorum mentibus ex praesenti vita contradicant; cumque adversa in infimis perpeti metuunt, in superni judicii rectitudinem offendunt. Unde recte subjungitur:

CAPUT XXVI

VERS. 16.---Qui timent pruinam, irruit super eos nix.

32. Qui temporalium damnorum metu justitiam deserunt, incident in aeterna mala.---Pruina quippe inferius gelascit, nix autem de superioribus ruit. Et saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt districtioni se aeternae animadversionis objiciunt. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Iste namque veritatem jam libere defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit; cumque in terra hominem contra veritatem pavet, ejusdem veritatis iram coelitus sustinet. Ille, peccatorum suorum conscius, ea quae possidet indigentibus jam largiri desiderat, sed tamen ne datis rebus egeat ipse formidat. Cumque carnis subsidia reservando trepidus praeparat, ab alimentis misericordiae animam necat; et cum pati in terra inopiam

metuit, aeternam sibi abundantiam supernae refectionis abscindit. Recte ergo dicitur: Qui timent pruinam, irruit super eos nix, quia qui conculcanda ab infimis metuunt, a summis metuenda patiuntur; et cum transire nolunt quod calcare poterant, judicium de supernis excipiunt, quod tolerare nequaquam possunt. Sed haec agentes, mundi gloriam temporaliter obtinent. Quid autem tempore vocationis suae facturi sunt cum cuncta simul pavidi deserunt quae hic cum gravi timore servaverunt? Unde et apte subditur:

CAPUT XXVII

VERS. 17.---Tempore quo fuerint dissipati peribunt.

33. Quantus eorum pavor, judicio appropinquante.--- Quos enim praesentis vitae sollicitudo ordinat, amissio dissipat; et tunc etiam exterius pereunt, qui intus dudum aeterna negligendo perierunt. De quibus recte additur: Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Iniquus enim quisque cum incaluerit, de loco suo solvitur, quia judicio intimae districtionis appropinquans, cum jam per cognitionem poenae fervere coeperit, ab ea, cui dudum inhaeserat, carnis suae delectatione separatur. Hinc est enim quod per prophetam contra reprobos dicitur: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19), quia videlicet aeterna non intelligunt, nisi cum pro temporalibus jam sine emendatione puniuntur. Tunc mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet; sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, ejus duritia per supplicium liquatur. Sed quia iniqui omnes quid abstractionis suae tempore patientur audivimus, adhuc aliqua quibus in libertatis suae spatio implicantur audiamus. Sequitur:

CAPUT XXVIII

VERS. 18.---Involutae sunt semitae gressuum eorum.

34. Nihil prodest recta proponere, nisi propositi simus tenaces.---Omne quod involvitur in semetipsum replicatur. Et sunt nonnulli qui seducentibus vitiis obviare quasi tota intentione deliberant, sed irruente tentationis articulo, in deliberationis proposito non perdurant. Alius namque, pravo ausu superbiae inflatus, cum magna esse praemia humilitatis considerat, adversum semetipsum se erigit, et quasi tumorem turgidi fastus deponit, exhibere se quibuslibet contumeliis humilem promittit; sed cum repente hunc unius injuria verbi pulsaverit, ad consuetam protinus elationem redit, sicque ad tumorem ducitur, ut nequaquam quia humilitatis bonum concupierat recordetur. Alius avaritia aestuans, augendis facultatibus anhelat. Is cum praeterire omnia velociter conspicit, vagantem per concupiscentias mentem figit, decernit jam nihil appetere, et adepta tantummodo sub magni moderaminis freno possidere; sed cum repente fuerint oculis oblata quae placeant, in ambitione protinus mens anhelat, semetipsam non capit, adipiscendi haec occasionem quaerit, et oblita continentiae quam secum pepigerat, cogitationum se stimulis per desideria acquisitionis inquietat. Alius luxuriae tabe polluitur, et longa jam consuetudine captus tenetur; quanta autem castitatis sit munditia conspicit, et a carne vinci turpe deprehendit. Restringere ergo voluptatum fluxa deliberat, et resultare consuetudini quasi totis se viribus parat. Sed vel objecta oculis specie, vel ad memoriam reducta, cum subita tentatione concutitur, protinus a pristina praeparatione dissipatur; et qui contra hanc clypeum deliberationis erexerat, delectationis iaculo confossus jacet; sicque eum luxuria enervem superat, ac si nulla contra eam intentionis arma praeparasset. Alius irae flammis accenditur, et usque ad inferendas proximis contumelias effrenatur. Cum vero nulla furoris animum occasio pulsat, quanta sit mansuetudinis virtus, quanta patientiae altitudo considerat, seque etiam contra

contumelias patientem parat; sed cum parva quamlibet commotionis occasio nascitur, repente ad voces et contumelias medullitus inflammatur; ita ut non solum ad memoriam patientia promissa non redeat, sed et semetipsam mens et ea quae loquitur convicia non agnoscat. Cumque furori plene satisfecerit, quasi post exercitium in tranquillitatem redit; et tunc se ad silentii claustra recolligit, cum linguae non patientia, sed procacitatis suae satisfactio frenum posuit. Vix igitur sero post convicia illata se cohibet, quia et a cursu saepe spumantes equos non praesidentis dextera, sed campi terminus coercet. Bene ergo de reprobis dicitur: Involutae sunt semitae gressuum eorum, quia recta quidem deliberando appetunt, sed ad consueta semper mala replicantur; et quasi extra se tensi, ad semetipsos per circuitum redeunt, qui bona quidem cupiunt, sed a malis numquam recedunt. Esse quippe humiles, sed tamen sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt; cumque adipisci virtutes quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam et belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus de bello concupiscunt.

35. Dum aliqui vitia quaedam domant, alia negligunt, etiam subactis mox succumbunt.---Quamvis hoc, quod eorum semitae involutae memorantur, adhuc intelligi et aliter possit. Saepe namque nonnulli contra quaedam se vitia vehementer accingunt, sed quaedam subigere negligunt; cumque se contra ista non erigunt, et illa contra se reparant quae subegerunt. Alius namque jam carnem a luxuria edomuit, sed tamen adhuc mentem ab avaritia non refrenavit; cumque se in mundo pro exercenda avaritia retinet, cumque a terrenis actibus non recedit, erumpente occasionis articulo, etiam in luxuriam labitur, quam jam subegisse videbatur. Alius avaritiae aestum vicit, sed nequaquam vim luxuriae subdidit; cumque explendae luxuriae pretium praeparat, jugo

quoque avaritiae, quam dudum edomuit, cordis cervicem subdit. Alius rebellantem jam impatientiam stravit, sed inanem gloriam necdum vicit, et cum se per hanc mundi honoribus inserit, confixus causarum stimulis ad impatientiam captus redit; cumque inanis gloria ad defensionem sui animum erigit, et illam victus tolerat, quam superavit. Alius inanem gloriam subdidit, sed tamen impatientiam necdum stravit; et cum multa resistentibus per impatientiam minatur, erubescens non implere quod loquitur, sub inanis gloriae jugum revocatur; et hoc victus per aliud tolerat, quod plene se vicisse gaudebat. Sic ergo ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi jam amissum sub dominii sui jure recipiunt, atque ad vindictam sibi vicissim tradunt. Perversis itaque involutae sunt gressuum semitae, quia etsi devicta una nequitia pedem levant, regnante tamen altera, hunc in ea etiam quam devicerant implicant.

36. Peccans se implicat, dum culpa una occasio est alterius ac plurium consequentium. Quasi homo in bestiam desinit, dum sub obtentu rationis contra rationem peccat.---Aliquando vero involutis gressuum semitis et nulla culpa devincitur, et alia per aliam perpetratur. Nam saepe furto negationis fallacia jungitur, et saepe culpa fallaciae perjurii reatu cumulatur. Saepe quodlibet vitium impudenti praesumptione committitur, et saepe (quod omni culpa fit gravius) etiam de commisso vitio superbitur. Nam quamvis de virtute nasci elatio soleat, nonnumquam tamen stulta mens de perpetrata se nequitia exaltat. Sed cum culpa culpae adjungitur, quid aliud quam involutis semitis atque innodatis vinculis pravorum gressus ligantur? Unde bene contra perversam mentem sub Judaeae specie per Isaiam dicitur: Erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum (Isai. XXXIV, 13). Quid namque per dracones nisi malitia, quid vero struthionum nomine nisi hypocrisis designatur? Struthio quippe speciem volandi habet, sed usum volandi

non habet, quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, sed tenere vitam sanctitatis ignorat. In perversa igitur mente draco cubat, et struthio pascitur, quia et latens malitia callide tegitur, et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentaurorum nomine, nisi et lubrici figurantur et elati? Graeco quippe eloquio ὄνος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria designatur, propheta attestante, qui ait: Ut carnes asinorum, carnes eorum (Ezech. XXIII, 20). Tauri autem vocabulo cervix superbiae demonstratur, sicut voce Dominica de Judaeis superbientibus per Psalmistam dicitur: Tauri pinques obsederunt me (Psal. XXI, 13). Onocentauri ergo sunt qui, subjecti luxuriae vitiis, inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerunt. Qui, carnis suae voluptatibus servientes, expulsa longe verecundia, non solum se amittere rectitudinem non dolent, sed adhuc etiam de opere confusionis gaudent. Onocentauris autem daemonia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum deserviunt quos de his gaudere conspiciunt quae flere debuerunt. Ubi apte subjungitur: Et pilosus clamabit alter ad alterum Qui namque alii pilosi appellatione figurantur, nisi hi quos Graeci Panas, Latini incubos vocant? quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur, sed bestiali extremitate terminatur. Pilosi ergo nomine cujuslibet peccati asperitas designatur, quod et si quando quasi ab obtentu rationis incipit, semper tamen ad irrationabiles motus tendit; et quasi homo in bestiam desinit, dum culpa, per rationis imaginem inchoans, usque ad irrationabilem effectum trahit. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et servire se simulat indigentiae naturae; cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriam erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, cum perpetrata nequitia ad aliam perpetrandam provocat, et quasi quadam cogitationis voce, commissa jam culpa, culpam adhuc quae committatur invitat. Saepe namque, ut diximus, gula dicit: Si abundanti alimento corpus non reficis, in nullo utili

labore subsistis. Cumque mentem per desideria carnis accenderit, mox quoque luxuria verba propriae suggestionis facit, dicens: Si misceri Deus homines corporaliter nollet, membra ipsa coeundi apta usibus non fecisset. Cumque haec quasi ex ratione suggerit, mentem ad libidinum effrenationem trahit. Quae saepe deprehensa, patrocinium mox fallaciae et negationis inquirit; reamque se esse non aestimat, si mentiendo vitam defendat. Pilosus ergo alter ad alterum clamat, quando sub aliqua ratiocinandi specie perversam mentem culpa subsequens ex occasione culpae praecedentis illaqueat. Cumque hanc peccata dura atque aspera deprimunt, quasi convocati in ea concorditer pilosi dominantur; sicque fit ut semper se gressuum semitae deterius involvant, dum mentem reprobam culpa per culpam ligat.

37. Peccandi consuetudo aliquando praeceditur mentis caecitate, et hanc aliquando praecedit.---Sed inter haec sciendum est quod aliquando prius oculus intellectus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur, ut caeca mens quo ducitur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illiciti operis oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit; et renitens vincitur, dum, hoc ipsum quod agit dijudicans, carnis suae delectatione superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis hujus desideria mundi laboribus animus subjugatur, testatur Samson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est, quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foras in circuitum laborum mittunt. Rursum, quia saepe et recta operatio exterius perditur, et tamen adhuc rationis lumen in corde retinetur, propheta Jeremias insinuat, qui dum Sedechiae

captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, dicens: Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha in oculis ejus, et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis, oculos quoque Sedechiae eruit (Jerem. XXXIX, 6). Rex Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est dolens cernat. Nam gemit plerumque animus; et tamen, carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, multa haec, interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur. Quomodo autem culpa prodeat, vel quibuslibet ex occasionibus erumpat, reproborum tamen semitae semper involutae sunt, ut pravis concupiscentiis dediti, aut bona nulla appetant, aut appetentes infirmo desiderio, ad haec nequaquam mentis liberos gressus tendant. Recta enim aut non incipiunt, aut, in ipso fracti itinere, ad haec minime pertingunt. Unde fit plerumque ut ad morem suum lassati redeant, seseque ab intentione animi in carnis voluptatibus sternant, sola quae transeunt cogitent, nulla quae secum permaneant curent. Unde apte subditur:

CAPUT XXIX

IBID.---Ambulabunt in vacuum, et peribunt.

38. Transitoriis bonis inhiantium vacuus labor.--- In vacuum quippe ambulant qui nil secum de fructu sui

laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat; sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, qui secum ante judicem nihil tulit. Quo contra bene per legem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Exod. XXIII, 15). Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providit, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt qui in semetipsis recta opera quibus vitam mereantur ostendunt. Hinc de unoquoque electo Psalmista iterum dicit: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4). In vanum namque animam suam accipit, qui, sola praesentia cogitans, quae se sequantur in perpetuum non attendit. In vanum animam suam accipit qui, ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit. Sed animam suam justi in vanum non accipiunt, quia intentione continua ad ejus utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat, quae vitae praemia post vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt, quia profecto, ambulantes in vacuum, vitam sequentes fugiunt, invenientes perdunt. Melius vero a pravorum imitatione compescimur, si eorum damna ex fine pensamus. Unde bene etiam cum exhortatione subjungitur:

CAPUT XXX

VERS. 19. Considerate semitas Themam, itinera Saba, et exspectate paulisper.

39. Aliqui honestatis nomine in saeculi retibus illaqueantur. In his sunt qui curam rei familiaris gerunt, aut qui propinquos inordinate diligunt.---Theman quippe Auster, Saba autem rete interpretatur. Quid hic per Austrum, qui afflata teporibus membra dissolvit, nisi fluxa

vivendi remissio, quid per rete nisi actionis obligatio demonstratur? Qui enim dissoluta mente ea quae aeterna sunt appetunt, ne gressu libero ad Deum prodeant, ipsi se suis inordinatis conatibus ligant; cumque se fluxis conversationis suae actibus implicant, quasi remansuros in retis maculis pedes ponunt. Ut enim paulo superius quosdam ad devictas jam culpas retrahi per aperta quaedam et non devicta vitia diximus, ita nonnulli ad ea quae reliquerant redeunt per quaedam quae vel honestatis nomine, vel laudis honore, palliantur. Nam sunt plerique qui jam aliena non appetunt, atque ab hujus mundi jurgiis inchoato quietis amore dividuntur, erudiri sacris eloquiis sitiunt, vacare supernis contemplationibus concupiscunt; nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt, cui saepe dum licite serviunt, etiam illicitis hujus mundi jurgiis implicantur; cumque terrenas res studiose tueri desiderant, cordis requiem deserunt, quam quaerebant; et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae scientiae sermo dissipatur, quia, juxta Veritatis sententiam (Matth. XXIII, Marc. IV, Luc. VIII), obortum semen spinae opprimunt, cum verbum Dei a memoria importunae terrenarum rerum sollicitudines expellunt. Dissolutis itaque gressibus in rete ambulant, qui dum mundum perfecte non deserunt, semetipsos gradiendo obligant, ne gradiantur.

40. Et sunt plerique qui non solum aliena non appetunt, verum etiam cuncta quae possederant in mundo derelinquunt, semetipsos despiciunt, nullam praesentis vitae gloriam requirunt, ab hujus mundi se actionibus separant, et pene quidquid prosperitatis arriserit calcant. Sed tamen adhuc vinculo carnalis cognationis obligati, dum amori propinquitatis indiscrete deserviunt, ad ea saepe per effectum cognationum redeunt, quae jam et cum proprio despectu subegerunt. Cumque plus quam necesse est carnis propinquos diligunt, retracti exterius, a cordis parente dividuntur.

Nam saepe quosdam videmus, quantum ad proprium studium spectat, jam praesentis vitae desideria non habere, mundum et opere et professione reliquisse; sed tamen pro inordinatis affectibus propinquorum praetoria irrumpere, terrenarum rerum jurgiis vacare, libertatem intimae quietis relinquere, et mundi studia in se jam dudum destructa reparare. Quo itaque isti nisi in rete ambulant, quos a praesenti saeculo inchoata jam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligat?

41. Propinquos Dei causa aebemus despicere, odisse, nescire.---Qui enim districto studio, et non dissolutis gressibus aeternae sponsionis praemium sequuntur, sicut semetipsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta, quibus se sentiunt praepediri, postponunt; et cum pro Deo necesse est ut quibus valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceret: Permitte mihi prius ire et sepelire patrem meum (Matth. VIII, 21), Veritatis ore protinus audivit: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei (Ibid., 22). Qua in re notandum est quia electus discipulus dum a parentis sepultura compescitur, hoc devotum quemque exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum et exteris debet. Hinc rursum Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Quo in loco videlicet, dum propinquorum odio animae quoque nostrae odium subinfertur, patenter ostenditur quia sic propinquos, sicut nosmetipsos odio habere praecipimur, ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem gratiam cum praepedit postponentes, discamus temperata eos discretionis arte et convenienter diligere, et salubriter odio habere, quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos verius per odium amare. Hinc rursum per

Moysen dicitur: Qui dixerit patri suo et matri suae, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum, et servaverunt judicia tua (Deut. XXXIII, 9). Ille enim scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis nescire desiderat quos carnaliter scivit. Gravi etenim damno scientia divina minuitur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet fieri, si vult parenti omnium verius jungi, quatenus eosdem quos propter Deum utiliter negligit tanto solidius diligat, quanto in eis affectum solubilem copulae carnalis ignorat.

42. Propinquis plus caeteris prodesse debemus, modo hinc noster ad Deum progressus nil retardetur. Qui debemus erga eos benigne affici, nec tamen ab itinere quod ad Deum ducit declinare.---Debemus quidem et temporaliter his quibus vicinius jungimur plus caeteris prodesse, quia et flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi nascitur incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare, quatenus fidelis animus in divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis conjuncta despiciat, et, haec apud semetipsum recte ordinans, summorum amore transcendat. Solerti ergo cura providendum est ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum deflectat, ne vim superni amoris impediat, et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic etenim quisque propinquorum debet necessitatibus compati, ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impediri, ut affectus quidem mentis viscera repleat, sed tamen a spiritali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritalium ipsam in se dilectionem vincunt, quatenus sic eam discretionis moderamine temperent, ut per hanc in parvo saltem ac minimo a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae, sub

arca Domini ad montana tendentes, affectu simul et rigido sensu gradiuntur, sicut scriptum est: Tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum (I Reg. VI, 10). Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinantes neque ad dexteram, neque ad sinistram (Ibid., 12). Ecce enim, reclusis domi vitulis, vaccae quae sub arca Domini ad plaustrum religantur, gemunt et pergunt, dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non demutant gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic sic necesse est ut incedere debeant qui, sacrae legis jugo suppositi, jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent a coepto rectitudinis itinere non declinent. Bethsames quippe domus solis dicitur. Arca ergo Domini superposita Bethsames pergere est cum superna scientia ad aeternae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera nec pro affectu pignorum declinamus. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur, dura sit; aut plus tacta, si inflectitur, remissa.

43. Propinquorum gratia tenere debet, reflectere non debet.---Intueri libet beatum Job, in quo divini timoris jugum colla cordis attriverat, sub quanto discretionis moderamine divinae sententiae arcam portat. Amissis namque vitulis mugit, quia, audita morte filiorum, in terram tonso capite corruit (Job. I, 20); sed recto tamen itinere mugiens graditur, quia os ejus in gemitu ad Dei laudes aperitur, cum protinus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Ibid., 21). Sed indiscretae

mentes hanc vivendi regulam nesciunt, et quo vias Dei dissolute appetunt, eo ad mundi itinera stulte replicantur.

44. Teporis damna in aliis visa pius movere solent.--- Recte igitur sanctus vir post Theman semitas, Saba itinera memorat, quia quos Auster reprobi teporis solverit, hos nimirum rete implicationis tenet. Bene autem pravorum facta describens considerare haec admonet, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus; et quae in nobis minus dijudicanda credimus, quam sint turpia in aliorum actione cognoscimus; sicque fit ut ad semetipsam mens redeat, et agere quod reprehendit erubescat. Quasi enim a speculo foeda facies displicet, cum mens a vita simili in se ipsa quod aversetur videt. Ait ergo: Considerate semitas Theman, itinera Saba, et exspectate paulisper. Ac si aperte diceret: Damna alieni teporis attendite, et tunc spem de aeternis firmius sumetis, si recto cordis oculo quod in aliis displiceat videtis.

45. Vitae hujus brevitas quam utiliter attendatur.--- Bene autem dicitur: Exspectate paulisper. Saepe etenim dum praesentis vitae brevitas quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatus praesentibus, desperationis suae caligine reverberatur. Cumque longum putat quod ad vivendum sibi spatium restat, repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare jam nequeat. Hinc est enim quod per quemdam sapientem dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Sustinentiam videlicet perdunt qui, dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur; et repente ad supplicia improvisa perveniunt, quae, decepti suis praesumptionibus, aut numquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc Veritas dicit: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV, 13). Hinc rursum scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniel (I Thess. V, 2). Quia enim ad

rapiendam animam propinquans minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Tanto igitur debet quasi semper veniens metui, quanto a nobis non valet ventura praesciri. Unde et sancti viri, quia brevitatem vitae indesinenter ascipiunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista, veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hinc iterum dicit: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 15). Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit dicens: Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens (Jac. IV, 15). Recte ergo dicitur: Exspectate paulisper, quia et immensum est quod sine termino sequitur, et parum est quidquid finitur. Longum quippe nobis videri non debet quod cursu sui temporis tendit ut non sit; quod dum per momenta ducitur, ipsa hoc momenta sua quae differunt impellunt; atque unde teneri cernitur, inde agitur ne teneatur. Bene autem beatus Job, postquam brevitatem praesentis vitae despiciens intulit, contra iniquos protinus in voce omnium electorum surgit, adjungens:

CAPUT XXXI

VERS. 20.---Confusi sunt, quia speravi.

46. Reprobos pudore afficit bonorum constantia.--- Cum bonis mala reprobi ingerunt, si hos a spe intima labefactari conspiciunt, effectu deceptionis hilarescunt. Lucrum namque maximum, erroris sui propagationem deputant, quia habere se ad perditionem socios exsultant. Cum vero bonorum spes interius figitur, et nequaquam malis exterioribus ad ima reclinatur, pravorum mentem confusio occupat, quia dum pervenire ad afflictorum intima nequeunt, incassum se existere crudeles erubescunt. Sanctus igitur vir dicat ex voce sua,

dicat ex universalis Ecclesiae afflictae gementisque constantia, quae inter adversa reproborum supernae retributionis gaudium sine ullo mentis defectu desiderat, atque ad vitam moriendo perdurat: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte dicat: Quia duris persecutionibus reprobi vim mei rigoris non emolliunt, erubescentes procul dubio laborem suae crudelitatis perdunt. Unde et mox venturae retributionis bona quasi jam praesentia conspicit, et qui reatus in judicio reprobos maneat attendit, subdens:

CAPUT XXXII

IBID.---Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

47. Reproborum trepidatio in judicio.---Usque ad sanctam quippe Ecclesiam in diem judicii reprobi veniunt, quia usque ad ejus tunc conspiciendam gloriam perducuntur, ut ad majora reatus sui supplicia repulsi videant quod perdiderunt. Tunc vero iniquos pudor cooperit, cum eos in conspectu judicis testis conscientia addicit. Tunc judex exterius cernitur, sed accusator interius toleratur. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennae incendia suo gravius igne cruciatur. De quibus recte per Prophetam dicitur: Domine, exaltetur manus tua, ut non videant, videant et confundantur (Isai. XXVI, 11.) Intellectum quippe reproborum nunc merita obscurant, sed tunc cognitio reatus illuminat, ut et modo sequenda non videant, et tunc ea postquam amiserint cernant. Nunc quippe aeterna intelligere negligunt, vel appetere intellecta contemnunt; sed tunc ea intelligentes procul dubio desiderantesque conspiciunt, cum desiderata assequi nequaquam possunt.

48. Amici Job ex ejus in Deum fiducia pudore suffusi.- --Quae etiam beati Job verba amicis ejus specialiter

congruunt, qui duris objurgationibus sancti viri animum labefactare conabantur. Ait enim: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte diceret: Dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi temeritatis suae insania confunduntur. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Ac si dicat: Videntes corporis vulnera, sed mentis constantiam nescientes, dum me de injustitia increpare ausi sunt, usque ad me necdum venerunt; sed dura me invectione pulsantes, dum stare animum inter adversa deprehendunt, quasi ad me venientes erubescunt. Eo enim ad me veniunt quo me in intimis cognoscunt; ibique eos pudor cooperit, ubi me stantem fortiter exterior jactura non tangit. Sunt vero nonnulli qui timere Deum nesciunt, nisi cum vel in se experta, vel in aliis cognita adversitate terrentur, quos prospera per audaciam elevant, contraria per infirmitatem turbant. Ex quorum scilicet numero amicos suos esse beatus Job redarguit, cum protinus subdit, dicens:

CAPUT XXXIII

VERS. 21.---Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis.

49. Deus etiam in prosperis metuendus.---Ac si aperte dicat: Ego tunc Deum timui, cum, fultus prosperis, flagellorum detrimenta non sensi. Vos autem qui ex amore Deum non metuistis, ex sola eum verberis percussione formidatis. Sequitur:

CAPUT XXXIV

VERS. 22, 23.---Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

50. Ecclesia ab iis qui prava de fide asserunt, quae de moribus vera docent, audire non vult. Maligni spiritus absque carnis infirmitate sunt conditi.---Si ad personam sanctae Ecclesiae haec verba referuntur, quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, recte se asserit eorum substantia non indigere. Haereticorum quippe substantia carnalis sapientia non inconvenienter accipitur, qua dum perverse fulciuntur, quasi in verbis se divites ostendunt; quam eo sancta Ecclesia non quaerit, quo hanc spiritali intellectu transcendit. Saepe vero haeretici, cum perversa de fide asserunt, nonnulla contra antiquum hostem subtilia de carnis tentationibus loquuntur. Nam nonnumquam eo in se quasi sana membra operationis ostendunt, quo in fide vulnerati serpentis morsu in capite tenentur. Sed sancta Ecclesia audire ab his subtilia de tentationibus non vult, qui dum vera quaedam de conversatione asserunt, ad falsa perfidiae perducunt. Unde recte nunc dicitur: Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Manum quippe hostis Satanae fortitudinem vocat, et manum robustorum vires malignorum spirituum appellat. Quos idcirco robustos memorat, quia dum absque carnis infirmitate sunt conditi, pravis eorum adnisibus imbecillitas adjuncta non obviat. Hoc vero quod subditur:

CAPUT XXXV

VERS. 24.---Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me.

51. Sub cujus distinctionis libramine pendeat, incertum videtur; utrum ad hoc subjunctum sit, quod intulerat: Nunquid dixi? an certe disjuncta a superioribus sententia promitur qua per increpationem dicatur: Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. Quod tamen utrique distinctioni convenit, quia ab intellectus sani tramite per neutram recedit. Sed quia

haec in transcursu per allegoriam diximus, restat ut moraliter historiae verba perscrutemur:

SENSUS MORALIS. 52. Pauperis, oppressi, ac stulti propter Deum qualis sit animus.---Beatus Job rerum damna pertulerat, malignorum spirituum percussionibus traditus dolores vulnerum sentiebat; sed, sapientem Dei stultitiam diligens, stultam mundi sapientiam mentis despectu calcaverat. Igitur contra mundi divites pauper, contra potentes oppressus, contra sapientes stultus dicitur. Tria respondit, quia nec pauper eorum substantiam, nec oppressus adjutorium contra robustos, nec stultus doctrinam sapientiae carnalis quaerit. Sanctus etenim vir, quia mente super semetipsum rapitur, et pauper inopia non angustatur, et oppressus nihil patitur, et voluntarie stultus carnalem sapientiam non miratur. Hinc est enim quod oppressus alius pauper dicit: Aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV, 8). Hinc est quod sapientiam sanctae stultitiae insinuans, ait: Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Et: Si quis videtur inter vos sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor, III, 18). Hinc et gloriam oppressionis, et divitias desideratae paupertatis aperiens, dicit: Quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. I, 19).

53. Sanctorum exterius oppressorum sublimitas. Et in arguendis potestatibus libertas.---Libet inter haec oculos mentis attollere, et electos Dei exterius oppressos quantae intrinsecus arci praesideant videre. Cuncta quippe quae foris eminent, occultis eorum obtutibus per despectum jacent. Nam, super se interius rapti, in alto animum figunt; et quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia atque a se aliena conspiciunt; atque,

ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quae tolerant ignorant. In horum profecto oculis quidquid temporaliter eminet altum non est. Nam, velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae plana despiciunt, seque ipsos per spiritalem celsitudinem transcendentes, subjecta sibimet intus vident, quaeque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra veritatem potestatibus parcunt; sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. Hinc est enim quod, a deserto Moyses veniens, Aegypti regem ex auctoritate aggreditur, dicens: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi (Exod. X, 3). Cui dum plagis pressus Pharao diceret: Ite, sacrificate Deo vestro in terra ista (Exod. VIII, 25), aucta protinus auctoritate respondit: Non potest ita fieri; abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Ibid., 26)? Hinc est quod peccantem regem Nathan aggreditur, cui prius similitudinem perpetratae praevaricationis objiciens, eumque reum per proprii judicii vocem tenens, protinus adjunxit, dicens: Tu es ille vir, qui fecisti hanc rem (II Reg. XII, 7). Hinc est quod vir Dei, ad destruendam idololatriam Samariam missus, Jeroboam rege super altare thura jaciente, non regem veritus, non formidine mortis pressus, contra altare intrepidus auctoritatem liberae vocis exercuit, dicens: Altare, altare, haec dicit Dominus Deus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum (III Reg. XIII). Hinc est quod Achab superbus, idolorum servitio subactus, cum increpare Eliam praesumeret, dicens: Tune es ille vir, qui conturbas Israel (III Reg. XVIII, 17)? Elias protinus superbi regis stultitiam, objurgationis liberae auctoritate percussit, dicens: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Hinc est quod Elisaeus, veram magistri celsitudinem sequens, Joram filium Achab ad se cum Josaphat rege venientem ex reatu perfidiae confudit, dicens: Quid mihi et tibi est? Vade ad

prophetas patris tui et matris tuae (IV Reg. IV, 13). Et: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem (Ibid., 14). Hinc est quod isdem vir Naaman ad se cum equis et curribus venientem ante ostium domus fixit, et talentorum copia ac vestium fulto non occurrit; non januam domus aperuit, sed ut lavari septies in Jordane debuisset per nuntium jussit (IV Reg. V, 9, 10). Unde et isdem Naaman iratus recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me (Ibid., 11). Hinc est quod Petrus, cum eum sacerdotes ac principes etiam per flagella saevientes in nomine Jesu loqui prohiberent, cum magna protinus auctoritate respondit, dicens: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV, 19). Hinc est quod Paulus cum resistentem contra veritatem sacerdotum principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu libera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicans me secundum legem, et contra legem jubes me percuti (Ibid., 5)? Hinc est quod Stephanus contra vim persequentium auctoritatem vocis exerere nec moriturus expavit, dicens: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos Spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri et vos (Act. VII, 51).

54. Haec sanctorum libertas ex zelo veritatis existit, non ex vitio elationis.---Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis zelo veritatis, non autem vitio elationis exsiliunt, ipsi patenter indicant, qui factis dictisque aliis et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant manifestant. Superbia quippe odium generat, humilitas amorem. Verba itaque quae amor exasperat profecto ex fonte humilitatis manant. Quomodo ergo Stephanus proferre increpationem per elationem potuit, qui pro eisdem quos

increpaverat, ad deteriora crescentibus, seque lapidantibus, flexis genibus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 59)? Quomodo Paulus contra gentis suae sacerdotem ac principem asperitatis verba superbiens intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit, dicens: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum, nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5)? Quomodo Petrus per elationem principibus restitit, quorum errori compatiens reatum velut excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic (Act. III, 17). Quos ad vitam misericorditer trahit, dicens: Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Ibid., 19). Quomodo Elisaeus videre Naaman ex elatione noluit, qui non solum se conspici, sed teneri etiam a muliere permisit? de qua scriptum est: Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: Dimitte eam, anima enim ejus in amaritudine est (IV Reg. IV, 27). Quomodo Elias superbo regi increpationis verba per tumorem intulit, qui ante ejus currum humiliter cucurrit, sicut scriptum est: Accinctisque lumbis, currebat ante Achab (III Reg. XVIII, 46)? Quomodo vir Dei Jeroboam praesentiam ex elatione despexit, qui arentem dexteram ejus saluti pristinae protinus ex pietate reparavit? sicut scriptum est: Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum; et exaruit manus ejus (III Reg. XIII, 4). Et paulo post: Oravit vir Dei faciem Domini; et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat (Ibid., 6). Quia enim superbia gignere virtutes nescit, quanta ex humilitate prodit vox increpationis ostenditur, quam signa comitantur. Quomodo Nathan contra David regem per verba increpationis tumuit, qui cum increpanda culpa deesset, in terram se in conspectu ejus pronus stravit,

sicut scriptum est: Nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante conspectum regis, adoravit eum pronus in terra (III Reg. I, 23)? Quomodo Moyses regi Aegyptio libere resistens eum despicere potuit, qui, Deo familiariter colloquens, sequentem se Jethro cognatum suum humilis adoravit [veneravit] (Exod. XVIII, 7)? Cujus etiam consilio tantam obedientiam praebuit, ut post secreta Dei colloquia magnum lucrum duceret quod foris ab ore hominis audiret.

55. Qui alios arguunt, seipsos non palpent.---Ex aliis ergo sanctorum factis discimus quid de aliis pensare debeamus. Sancti enim viri, nec ex elatione sunt liberi, nec ex timore submissi; sed cum rectitudo eos ad libertatem vocis erigit, consideratio infirmitatis propriae in humilitate custodit. Culpas quippe delinquentium etsi ex alto increpantes feriunt, semetipsos tamen apud se subtilius judicantes, quasi in abjectis ponunt; et quo prava in aliis insequuntur, eo ad reprimendos se atrociores redeunt; rursusque quo sibimet meliora agentibus nequaquam parcunt, eo vigilantius aliena facta reprehendunt. Quid enim de humana potentia mirari exterius poterunt, qui semetipsos quoque despiciunt, etiam cum intimae pene jam arcem sublimitatis apprehendunt. Idcirco igitur bene foris dijudicant altitudinem terrenae celsitudinis, quia intus oculum non gravat pondus tumoris. Unde et beatus Job, cum in amicis dura loquentibus terrenam prudentiam, vires, substantiamque despiceret, dicens: Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis; et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me; quid de semetipso sentiat, paulo inferius manifestat, dicens: Super pupillum irruitis (Vers. 27). Luce itaque clarius patet quantae se infirmitatis conspiciat, quem pupillum vocat. Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 25.---Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere?

56. Mundus esse debet qui alios vult corrigere.--- Mundus ipse esse a vitiis debet qui curat aliena corrigere, ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat; quatenus tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat, quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent. Quod, juxta antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit, cum dicit: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es (II Reg. VII; XVI, 8; I Par. XXII, 8). Dei autem templum aedificat, qui corrigendis atque instituendis proximorum mentibus vacat. Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actis carnalibus incumbat necesse est ut instruere spiritaliter proximorum mentes erubescat. Bene ergo dicitur: Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere? Ac si aperte diceretur: Qua temeritate audita reprehenditis, qui, percussionis meae causas ignorantes, adhuc reprehensibilia profertis. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 26.---Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

57. Locutionum duo genera hominibus noxia.---Duo sunt genera locutionum importuna valde et noxia generi

humano, unum quod curat etiam perversa laudare, aliud quod studet semper etiam recta corripere. Illud deorsum cum fluvio ducitur, hoc vero contra fluenta veritatis obserare et alveum conatur. Illud metus premit, hoc elatio erigit. Illud gratiam ex favoribus captat, hoc ira ut ex certamine ostendatur exagitat. Illud in promptu subjacet, hoc semper e diverso tumet. Ex hujus ergo qualitate beatus Job amicos suos fuisse redarguit, cum dicit: Ad increpandum tantum eloquia concinnatis. Sed unde usque ad injustae increpationis audaciam pervenitur, protinus innotuit, cum subjunxit: Et in ventum verba profertis. In ventum enim verba proferre est otiosa dicere. Nam saepe dum ab otiosis verbis nequaquam lingua compescitur, ad temeritatem quoque stultae increpationis effrenatur. Quibusdam enim ruinae suae gradibus desidiosa mens in foveam lapsus impellitur. Nam dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, lingua mordeat, quandoque autem usque ad apertas contumelias erumpat. Hinc irarum seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit, dicens: Aqua profunda, verba ex ore viri (Prov. XVIII, 4). Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. XXVI, 10).

58. Multiloquii mala. Otiosum verbum. ---Quia autem multiloquio quisque serviens rectitudinem justitiae tenere non possit, testatur Propheta, quia ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12). Hinc Salomon iterum ait: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Isaias dicit: Cultus justitiae silentium (Isai. XXXII, 17), videlicet indicans quia mentis justitia

desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc rursum ait: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Ibid., 19). Hinc iterum adjungit: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. III, 8). Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensandum valde est quae poena illud multiloquium sequatur, in quo etiam per superbiae verba peccatur.

59. Sine silentii censura mens tota patet hosti. --- Sciendum quoque est quod ab omni rectitudinis statu depereunt, qui per noxia verba dilabuntur. Humana etenim mens, aquae more, et circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium exterius sparsa, vim intimae considerationis amittit. Totam se igitur insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla se munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto et haec eadem quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat.

60. Silentii immoderati incommoda.---Sed inter haec sciendum est quia cum pavore nimio a locutione restringimur, interdum plus quam necesse est intra claustra silentii coarctamur; et dum linguae vitia incaute fugimus, occulte deterioribus implicamur. Nam saepe dum ab eloquio immoderate compescimur, grave multiloquium in corde toleramus, ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat; et plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securiores aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde mens nonnumquam in superbiam tollitur, eosque quos loquentes audit quasi infirmos conspicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, cogitationem erigit; et cum se per negligentiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias lingua tranquille diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant, quia cum putredo, quae intrinsecus fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Plerumque nimis taciti dum quorumdam mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt. Eo enim mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant ejicere loquendo noluerunt. Unde et immoderatum silentium si in culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi quia tacui (Isai. VI, 5).

61. Lingua per disciplinam retineatur, et ex necessitate laxetur.---Quid ergo inter haec, nisi studiose lingua sub magni moderaminis libratione frenanda est, non insolubiliter obliganda, ne aut laxata in vitium defluat, aut restricta etiam ab utilitate torpescat? Hinc namque per quemdam dicitur: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae

congruunt, in usum se utilitatis impendat. Hinc Salomon ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba se inutiliter solvat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans brevi postulatione complexus est dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXLIX, 3). Ostium namque aperitur et clauditur. Qui ergo ori suo nequaquam poni obstaculum, sed ostium petiit, aperte docuit quod et per disciplinam retineri lingua debeat, et ex necessitate laxari, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. Quod quia vel amici beati Job, vel omnes haeretici, quorum hi speciem tenent, servare nesciunt, in ventum verba proferre perhibentur, quia nimirum dicta quae discretionis pondus non solidat aura levitatis portat.

LIBER OCTAVUS

Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit.

CAPUT PRIMUM

1. Job humilitas et amor in persecutores. Quo Ecclesiae charitas erga haereticos adumbratur.--- Praecedenti jam libello tractavimus, quod beatus Job vim nobis humilitatis suae innotescit, dicens:

CAP. VI, VERS. 27.---Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

Quantae namque infirmitatis se perpendat insinuat, quem pupillum vocat; quia vero ab amore recedere etiam laesa charitas nescit, et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse testatur. Cujus verba, ut saepe jam diximus, sic eidem specialiter congruunt, ut tamen per haec ex prophetico spiritu etiam sententia fidelis populi, ex voce Ecclesiae universalis, exprimatur, qui haereticorum contrarietatem tolerans, et infirmum se per humilitatem conspicit, et tamen a servandae dilectionis magnitudine non recedit. Sanctae quippe Ecclesiae populus, quia mortui patris est filius, pupillus non incongrue dicitur; cujus resurgentis vitam jam quidem per fidem sequitur, sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici irruunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus affligunt. Et tamen amicus est quem nituntur evertere, quia fidelis Dei populus ipsos quoque quos persequentes tolerat amando non desinit ad veritatem vocare. Sed inter haec sciendum est quia sancti viri nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec laesi umquam a veritate conticescunt. Unde subditur:

CAPUT II

VERS. 28.---Verumtamen quod coepistis explete; praebete aurem et videte an mentiar.

2. Charitati verae contra adversarios adesse debent patientia et benignitas.---Quia enim adversa perpeti non timet, dicat: Verumtamen quod coepistis, explete. Quia vero ipsis suis persecutoribus veritatis praedicamenta non subtrahit, adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar. Ac si aperte diceret: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adjutoria abscondo, quia et malis pressus exerceor, et ipsis meis persecutoribus benigne impensus cresco. Mens quippe sanctorum in hoc tentationum praelio et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad

perferenda mala sumit fortitudinem, et ad rependenda bona exerit benignitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris jacula valenter reddat. Nequaquam quippe ad bella armatus pergit qui aut clypeum sumens, gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non munitur. Unde et miles Dei, adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat; et ad praedicandum promptus amoris inferre jacula, ut vincat. Cujus armaturae summam Paulus breviter insinuat, dicens: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Cum vero unum ex utroque defuerit, charitas non est, si, videlicet, malos aut absque benignitate tolerans, non amat, aut rursum, sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesse est quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur, ut magnum quoddam in corde nostro aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Beatus igitur Job promptus ad patientiam dicat: Verumtamen quod coepistis, explete; benignitate praeditus adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar.

3. Ecclesia errantes studet rationibus revocare.--- Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte, an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ratiocinationis accipiunt, ad jurgia contentionis effrenantur. Unde et apte mox subditur:

CAPUT III

VERS. 29.---243 Respondete, quaeso, absque contentione.

4. Haeretici rixas, non rationes exquirunt.---Neque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Cumque foris ostendi sapientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligantur. Unde fit ut contentionum certamina exquirant, et de Deo, qui pax nostra est, loqui pacfice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: Si quis autem videtur esse contentiosus, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Recte autem subditur:

CAPUT IV

IBID.---Et loquentes id quod justum est, judicate.

5. Nil inconsulte loquendum.---Is namque qui loquitur, dum de verbis suis auditoris sententiam exspectat, quasi ejus judicio supponitur a quo auditur. Qui igitur in dictis suis reprobari metuit, ipse prius debet examinare quod dicit, quatenus inter cor et linguam aequus quidam discretusque arbiter sedeat, subtiliter pensans, si recta verba cor offerat, quae, utiliter suscipiens, ad auditorum judicium lingua perducat. Beatus igitur Job sua contra amicos agens, sed contra haereticos nostra denuntians, praecipitationem loquentium reprehendat, atque ad eorum mentem verba colligat, dicens: Loquentes id quod justum est, judicate. Ac si aperte diceret: Si in eo quod ad nos egressum locutionis exitis, reprehendi non vultis, intus justitiae libram tenete, ut tanto foris quod dicitur ex veritatis pondere placeat, quanto hoc interius trutina discretionis pensat. Et quia hi erga aliena dicta rectum judicium exerunt, qui judicare prius propria sciunt,

postquam dixit, Loquentes id quod justum est, judicate, apte mox subdit:

CAPUT V

VERS. 30.---Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

6. Dictorum suorum censor rectius judicat de alienis. Prius falsa refellenda, quam vera doceantur.--- Ac si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis, verius aliena pensatis, et cum rectum coeperit esse quod dicitis, justum cognoscetis quod auditis. Nequaquam quippe mea vobis lingua stultitiam resonat, si a vestra conscientia non procedat. Sic sancta Ecclesia studet prius assertiones hostium falsas ostendere, et tunc praedicamenta veritatis aperire, quia cum recta se tenere aestimant, recta quae audiunt contumaciter impugnant. Ante ergo necesse est ut errorem suum haeretici sentiant, ne auditae veritati contradicant, quia et camporum sentes si arator vomeris scissione non eruit, terra accepta semina in segetem non producit; et cum putredinem medicus vulneris apertione non ejicit, nequaquam in loco putredinis sana caro coalescit. Prius ergo perversa destruens, dicat: Loquentes id quod justum est judicate; post autem recta insinuans, adjungat: Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Solent autem haeretici alia aperte dicere, alia in occultis tenere. Per linguam quippe aperta locutio, per fauces vero occulta tractatio designatur.

7. Ecclesia non alia aperte profert, alia celat, haereticorum more.---Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat, quia ea quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem servat; nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet, sed et quod sentit loquendo ejicit, et quod loquitur vivendo custodit; ac de sapientiae

supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sed beatus Job unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne quod sentit aperiat, ut mentis ejus rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur:

CAPUT VI

CAP. VII, VERS. 1.---Militia est vita hominis super terram. 8. Vita nostra, et militia et tentatio eodem sensu. Ipsa sibi tentatio est.---Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius resonat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format. Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu procul dubio exsudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe a statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est jam facta quod tolerat. Quia enim statum mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet. Cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens expetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul ab origine etiam poena propagatur,

inserto infirmitatis vitio nascimur, et quasi nobiscum hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat, semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute succidat.

9. Quot modis tentemur; qui tentationi uni succedat altera.---Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi jam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur. Alius namque a luxuria carnem jam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat, quia quae volens fecit, horum invitus meminit, et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit; cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur; moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concussa mens dum subjicere non valet, eum per quem venerat tergere a facie pallorem quaerit; sicque fit ut, infirmitatis nexibus ligata, aut pallorem abstinentiae fugiens, iterum per alimenta subdi luxuriae metuat, aut, impulsum luxuriae per abstinentiam superans, pallorem suum inani gloriae militare pertimescat. Alius, lapsum superbiae superans, toto jam desiderio statum humilitatis apprehendit; cumque superbientes quosdam usque ad oppressionem innocentium erumpere conspicit, zeli excitatione succensus, postponere aliquatenus cogitur quod decrevit, vim rectitudinis exerit, pravisque non mansuetudine, sed auctoritate contradicit. Unde plerumque fit ut aut humilitatis studio zelum rectitudinis deserat, aut rursum zelo rectitudinis turbet humilitatis studium quod tenebat. Cumque servari simul et zeli auctoritas, et propositionis humilitas vix possit, sibimetipsi homo ex perturbatione incognitus redditur, ita ut vehementer ambigat, ne apud

seductum animum aut superbia se auctoritatem zeli insinuet, aut torpor pavidus humilitatem fingat. Alius, quanta sit fallaciae culpa considerans, munire se arce veritatis decernit, ut ex ore jam falsus sermo non prodeat, seseque funditus a mendacii transgressione disjungat. Sed fit plerumque ut cum verum dicitur, vita proximi gravetur; cumque ingerere alteri laesionem metuit, ad hoc quod dudum presserat fallaciae vitium, quasi ex studio pietatis redit; sicque fit ut etsi malitia mentem non teneat, in ea tamen veritatis radium umbra mendacii obscuret. Unde et saepe quia percontatus quisque conticescere non valet, aut, falsum dicens, suam mentem trucidat, aut, vera loquens, proximi vitam gravat. Alius, amore conditoris sui excitatus, a terrenis cogitationibus mentem curat assidua oratione suspendere, atque hanc in secreta quietis intimae securitate collocare; sed in ipso suae orationis ascensu, dum elevari ab infimis nititur, infimorum phantasmate reverberatur; atque ad intuendam lucem mentis oculus tenditur, sed ex corporeo usu, surgentibus rerum terrenarum imaginibus, obscuratur. Unde fit plerumque ut intendentis animus, ipsa sua infirmitate fatigatus, aut, orationem deserens, desidia torpeat, aut, si diu in oratione permanserit, ante oculos ejus obortarum imaginum caligo densescat.

10. Ex occasione virtutum deterius aliquando ruimus.- --Bene ergo dicitur: Tentatio est vita hominis super terram, quando ibi quoque reatum descensionis invenit, ubi se provectum comprehendere ascensionis putavit; et inde mens confunditur, unde surgere a confusione nitebatur, ut per hoc ad semetipsam diverberata redeat, per quod semetipsam jam collecta et coadunata transibat. Iste, ab eruditione divinae legis alienus, ignorantia sua deprimitur, ne quid obtinendae salutis operetur. Ille divinae legis scientia praeditus, dum sibi prae caeteris gaudet intellectum suppetere, quia privato gaudio exsultat, percepti intellectus in se munera dissipat; et inde in judicio caeteris deterior exhibetur, unde clarior

caeteris ad tempus ostenditur. Hunc quia virtutum dona non sublevant, etiam viam simplicem rectitudinis declinat; et velut extraneum se a coelesti munere deputans, quasi eo securius prava agit, quo superni doni sublimia munera non percepit. Illum prophetiae spiritus replet, ad praescientiam sublevat, eique ventura quaeque jam praesentia ostentat. Sed dum saepe et in multis super semetipsum tollitur, ut futura veraciter contempletur, mens, in sui confidentiam deducta, eum qui haberi semper non potest semper sibi adesse prophetiae spiritum aestimat; cumque omne quod senserit prophetiam putat, quia sibi hanc et cum non habet tribuit, et in quantum habere potuit amittit. Sicque fit ut inde post aliorum merita tristis redeat, unde aestimatione omnium laetus praeibat. Tentatio est ergo vita hominis super terram, quae aut aliena a virtutibus ad coeleste praemium surgere non valet, aut ditata donis spiritalibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit.

11. Vita nostra militia, quia ut haec, crescendo decrescit ac finitur.---Quia autem paulo superius hoc esse tentationem quod militiam diximus, sciendum summopere est quod quiddam nobis appellatione militiae amplius quam nomine tentationis innuitur. Hoc namque nostro intellectui expressione militiae augetur, quod nimirum per militiam ad finem quotidie tenditur; cumque per ordinem militiae locus crescit, tota simul hominum militia deficit. Militia ergo est vita hominis super terram, quia et, sicut superius diximus (Lib. VII, n. 31), unusquisque dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam, vivere desinit. Dies quippe exspectat ut veniant; sed cum ad augmentum vitae veniunt, jam ab augmento vitae subtrahuntur, quia et itinerantis gressus dum in anteriora proficit, quod restat iter decrescit. Vita ergo nostra militia est, quae quo ad augmentum ducitur, eo ut non sit finitur. Bene igitur dicitur: Militia est vita hominis super terram, quia dum per spatia temporum crescere appetit, ab eodem spatio,

quod perdendo colligit, crescendo pertransit. Unde apte quoque ipse militiae cursus exprimitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT VII

IBID.---Et sicut dies mercenarii dies ejus.

12. Electus, mercenarii instar, dies suos cito evolvi optat. In alieno laborat. Curat ne ullus dies vacuus labatur ab opere.---Dies suos mercenarius evolvi citius exoptat, ut ad laboris sui praemium sine tarditate perveniat. Dies itaque hominis vera et aeterna sapientis recte mercenarii diebus comparantur, quia praesentem vitam, viam non patriam, militiam non palmam deputat; et eo se abesse longius a praemio conspicit, quo tardius ad finem venit. Considerandum quoque est quod mercenarius in alienis laboribus exsudat, sed tamen sibi praemium proprium praeparat. Voce autem Redemptoris nostri dicitur: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Omnes ergo qui, spe coelestium praediti, exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus. Nam saepe et reprobis servire cogimur, mundo quae mundi sunt reddere coarctamur; et alieno quidem labore fatigamur, sed tamen praemia nostra percipimus; et per hoc pervenimus ad propria, quod pure ministramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Sciendum quoque est quod mercenarius sollicite curat inspicere ne unquam dies vacuus labatur ab opere, et exspectatus finis temporis ne inanis veniat ad remunerationem. In laboris namque studio conspicit quid percipere in tempore remunerationis possit. Nam cum opus crescit, praemii fiducia proficit; cum vero opus torpuerit, spes a remuneratione lassescit. Unde et electus quisque vitam suam quasi mercenarii dies pensans, tanto fidentius spe tendit ad praemium, quanto nunc robustius perdurat ad laboris incrementum; qui sit decursus

praesentis temporis pensat, dies cum operibus numerat, ne a labore vacua transeant vitae momenta formidat; adversis gaudet, passione reficitur, moerore refovetur, quia subsequentis vitae praemiis tanto se remunerari largius conspicit, quanto pro amore illius quotidianis se mortibus verius impendit. Hinc namque est quod cives supernae patriae conditori ejus Psalmistae vocibus dicunt: Propter te morte afficimur tota die (Psal. XLIII, 22). Hinc Paulus ait: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres (I Cor. XVI, 31). Hinc iterum dicit: Ob quam causam haec patior, sed non confundor; scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12). Sancti igitur viri quot labores nunc veritati commendantes exhibent, tot jam remunerationis suae pignora intra spei cubiculum clausa tenent. Sed gravis nunc sentitur aestus in opere, ut quandoque refrigerium percipiatur ex quiete. Unde et apte mox subditur:

CAPUT VIII

VERS. 2, 3.---Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

13. Requiem aeternam desiderat. Servus est, non liber, quoad corruptioni subjacet.---Umbram quippe servo desiderare est post tentationis aestum, sudoremque operis, aeterni refrigerii requiem quaerere. Hanc namque umbram servus ille desideraverat qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Et rursum: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5). Qui quasi a labore acri aestum fugiens, atque ad obtinendam requiem refrigerii tegmen quaerens, iterum dicit: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5). Hanc umbram comprehendere

Paulus anhelabat, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Ad hanc umbram ex desiderii jam perfectione pervenerant qui dicebant: Nos qui portavimus pondus diei et aestus (Matth. XX, 12). Bene autem qui desiderare umbram dicitur, servus vocatur, quia electus quisque quousque infirmitatis conditione constringitur, sub dominantis corruptionis jugo, quasi sub aestus anxietate retinetur. Qui nimirum cum corruptione exutus fuerit, tunc sibimetipsi liber et tranquillus innotescit. Unde et recte etiam per Paulum dicitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat; et quantum ad praesentis necessitatis pondera nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur, tantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo, servitute corruptionis exuta, et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia, unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subegisse declaratur. Sed qui adhuc umbram desiderat servus est, quia quousque aestum tentationum tolerat, jugum miserae conditionis portat. Ubi apte subditur: Et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui.

14. Electorum labor intuitu mercedis levatur.--- Mercenarius etenim cum facienda opera conspicit, mentem protinus ex longinquitate et pondere laboris addicit; cum vero lassescentem animum ad considerandum operis praemium revocat, vigorem mox animi ad exercitium laboris reformat, et quod grave perpendit ex opere, leve existimat ex remuneratione. Sic sic electi quique cum mundi hujus adversa patiuntur, cum honestatis contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant, sed cum mentis oculos ad aeternae patriae considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod

patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper se ipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis sicut mercenarius praestolatur. Grave namque quod sustinet aestimat, sed leve hoc per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur indicat (II Cor. XI, 23), qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter se fuisse testatur; qui a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, qui ter virgis caesus, semel lapidatus est, ter naufragium passus, nocte et die in profundo maris fuit; qui pericula fluminum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate, in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit; qui in labore et aerumna, in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit; qui foris pugnas, intus timores sustinuit; qui ultra vires gravatum se asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. I, 8). Sed quomodo remunerationis linteo sudores tanti laboris tergat, ipse denuntiat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Finem itaque operis quasi mercenarius praestolatur qui, dum provectum remunerationis considerat, vile existimat quod pene deficiens laborat. Apte autem subditur: Si et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

15. Electis sunt menses vacui, et noctes laboriosae, patientibus inopiam et adversa, ac praemium necdum tenentibus.---Electi quippe conditori rerum serviunt, et saepe rerum inopia coangustantur; per amorem Deo inhaerent, et tamen vitae praesentis subsidiis egent. Qui igitur per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis menses vacuos ducunt. Noctes quoque laboriosas tolerant, quia adversitatum tenebras non solum usque ad inopiam, sed saepe usque ad corporis

cruciatum portant. Despectum namque egestatemque perpeti laboriosum bonis mentibus non est; sed cum usque ad afflictionem carnis adversitas vertitur, labor procul dubio ex dolore sentitur. Potest etiam non inconvenienter intelligi quod sanctus quisque menses vacuos sicut mercenarius ducit, quia laborem jam sustinet, sed praemium necdum tenet; hoc tolerat, illud exspectat. Noctes vero laboriosas enumerat, quia adversitates sibi praesentis temporis sese in virtutibus exercendo coacervat. Nam si proficere in mente non appetit, minus fortasse aspera quae mundi sunt sentit. 16. Ecclesia in membris infirmis menses vacuos, in fortibus noctes laboriosas habet. Labor pro saeculo inanis ex fine dignoscitur.---Quae tamen sententia si ad vocem sanctae Ecclesiae ducitur, intellectus ejus paulo subtilius indagatur. Ipsa quippe vacuos menses habet, quae in infirmis suis membris terrenas actiones absque vitae praemio defluentes sustinet. Ipsa noctes laboriosas enumerat, quae in membris fortibus multiplices tribulationes portat. In hac etenim vita quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa. Amore quippe conditoris praesentis vitae tribulationibus exerceri laboriosum quidem est, sed vacuum non est. Amore autem saeculi voluptatibus solvi vacuum quidem est, sed non laboriosum. Amore vero ejusdem saeculi adversa aliqua perpeti et vacuum simul est et laboriosum, quia et ex adversitate mens afficitur, et remunerationis praemio non repletur. In his itaque sancta Ecclesia qui in ea jam positi adhuc voluptatibus defluunt, et proinde fructu boni operis non ditantur, menses vacuos ducit, quia vitae tempora sine retributionis munere expendit. In his vero qui, aeternis desideriis dediti mundi hujus adversa patiuntur, laboriosas noctes enumerat, quia tribulationum tenebras quasi in caligine vitae praesentis portat. In his autem qui et transeuntem mundum diligunt, et tamen ejus contrarietate fatigantur, simul menses vacuos et noctes laboriosas tolerat, quia eorum vitam et retributio subsequens nulla remunerat, et praesens

tribulatio angustat. Recte autem nequaquam dies, sed in eis menses vacuos habere se perhibet. Mensium quippe nomine dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimitur, per menses autem actionum finis innuitur. Et saepe cum in hoc mundo aliquid agimus, intenta spei alacritate suspensi, hoc ipsum quod agimus vacuum non putamus; sed postquam ad actionum terminum pervenimus, non obtinentes quae appetimus, laborasse nos in vacuum dolemus. Non solum igitur dies, sed et menses vacuos ducimus, cum nos in terrenis actionibus sine fructu laborasse, non ex actionum principio, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae vacui menses arguuntur, quia ex completione actionum agnoscitur quam frustra in actionibus sudabatur.

17. De inani hoc labore Ecclesia ingemiscit.---Sed quia in sacro eloquio nonnumquam nox pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam scientibus discipulis dicit: Omnes vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5); quibus praemisit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat (Ibid., 4); potest hoc in loco ex eorum persona vox sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem ad amorem rectitudinis redeunt, et, veritatis radiis illustrati, fletibus diluunt quod erraverunt. Illuminatus etenim quisque respicit quam turpe fuerit quod praesentis vitae amore laboravit. In eis ergo sancta Ecclesia, in quibus ad vitam revertitur laborem suum aestuanti servo et desideranti finem mercenario comparat, dicens: Sicut servus desiderat umbram et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In comparatione etenim duo sunt quae praemisit; in expressione etiam fatigationis duo protinus subdidit. Ad aestuantem quippe menses vacuos reddidit, quia quo magis aeternum refrigerium quaeritur, eo magis conspicitur quam vacue

pro vita ista laboratur. Ad praestolantem vero laboriosas noctes subintulit, quia quo magis ex termino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus diu nos nescisse quod quaerimus. Unde et ipsa poenitentis cura vigilanter exprimitur, ut laboriosas noctes enumerasse diceretur, quia quanto verius ad Deum revertimur, tanto subtilius labores, quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Nam quo unicuique plus dulce fit quod de aeternis desiderat, eo ei magis grave ostenditur quod pro praesentium amore tolerabat. Si vero ad solam historiam sequentia verba pensantur, per haec procul dubio animus dolentis exprimitur qualiter per diversos motus desiderii, moestitia impellente, variatur. Nam subditur.

CAPUT IX

VERS. 4.---Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam.

18. Dolens praesentia despicit, exspectat futura.---In nocte quippe dies quaeritur, in die vespera desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt; cumque mentem per experimentum praesentium afficit, semper hanc quasi consolante desiderio ad alia per exspectationem tendit. Sed quia et afflicta mens per appetitum ducitur, et tamen dolor ejus etiam seductus desideriis non finitur, recte subjungitur,---IBID.:---Replebor doloribus usque ad tenebras. Causa autem ejusdem doloris exprimitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT X

VERS. 5.---Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.

19. Hominis lapsi instabilitas.---Sed haec subtilius congruentiusque disserimus, si ad praemissae

expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actionis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut, stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipsum protinus cecidit. Amorem vero Dei, veram scilicet stationis arcem deserens, nec in se consistere potuit, quia, lubricae mutabilitatis impulsu, infra se per corruptionem proruens, etiam a semetipso dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut et quietus actionem desideret, et occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit, stare jam non valet etiam cum volet. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit, et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit, quia ipsum qui vere sufficere potuit amisit. In somno namque surrectionem desidero, in surrectione vesperam exspecto, quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero.

20. Justo etiam quaerendum a peccato surgere. Ne extollatur, adversis muniri cupit. ---Quod tamen intelligi et aliter potest. Dormire namque est in peccatis jacere. Si enim somni appellatio culpa non esset, nequaquam Paulus discipulis diceret: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Unde et auditorem suum admonet, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et rursum: Hora est jam nos de

somno surgere (Rom. XIII, 11). Unde et Salomon peccantem increpat, dicens: Usquequo, piger, dormis (Prov. VI, 9)? Electus igitur quisque cum peccati somno premitur, ad justitiae vigilias exsurgere conatur. Sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post virtutes desiderat, ne pejus ex confidentia virtutum cadat. Si enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista diceret: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Bene ergo nunc dicitur: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam, quia et in peccati somno lumen justitiae quaeritur; et cum virtutum prospera mentem elevant, adjutrix adversitas desideratur, ut profecto animus, cum virtutum suarum gaudio plus quam debet attollitur, per contrarietatem praesentis vitae edito moerore solidetur. Unde et nequaquam Formidabo vesperam dicitur, sed Exspectabo. Exspectamus etenim prospera, formidamus adversa. Vir igitur justus vesperam exspectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei fit adversitas prospera.

21. Tentationi peccati numquam hic non est obnoxius. Tentationes non timet, sed contra eas se parat.- --Potest, vesperae nomine, etiam peccati tentatio designari, quae saepe tanto acrius mentem lacessit, quanto et eamdem mentem spiritus ad superna altius evehit. Nequaquam enim sic in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in eadem justitia inconcusse maneatur, quia etsi jam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur pulsat. Quod Moyses quoque spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: Facta est lux; atque paulo post subjiciens: Factum est vespere (Genes. I, 3, 5). Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux

quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespera facta perhibetur, quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen justitiae abscondit, sed non interimit; quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit. Electi ergo post somnum surrectionem appetunt, post surrectionem vesperam praestolantur, quia et de peccato ad justitiae lumen evigilant, et in ipso justitiae lumine positi, semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed exspectant, quia utilitati suae rectitudinis etiam tentamenta proficere non ignorant.

22. Nullus hic salute integra potitur.---Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram salutem nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilaritate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas foedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa jam natura nostra facta est extra naturam; et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis illicitae carnem putredo afficit, per levitatem vero cogitationis improbae

quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Ait ergo: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte diceret: Carnalem vitam, quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit.

23. Ecclesiae caro in lubricis membris putrescit, in quaerentibus terram sordescit.---Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt qui, dum amori carnis inserviunt, fetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli qui a voluptate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus jacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte insinuet, dicens: Sunt plerique qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana vel munda per actionem non sunt, quia aut, victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt, aut, terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur. In illis enim quos lubricos tolero carnem videlicet putrescentem gemo, in istis autem quos terram quaerentes patior quid aliud quam foedatam pulvere porto?

24. Ecclesiae cutis qui solis exterioribus curis inserviunt: unde arescat.---Unde et apte simul de utrisque subjungitur: Cutis mea aruit, et contracta est. In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi juxta posita concupiscunt, ad futura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam

aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat cum, siccitatem metuens, dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione siccatum, in auctoris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur.

25. Amore praesentium non tenetur, qui vitae hujus brevitatem recogitat.---Pensandum vero est quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus ejus aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit, et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte subditur:

CAPUT XI

VERS. 6.---Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.

26. Tempus carnis telae apte comparatur.---Congrua valde similitudine tempus carnis telae comparatur, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit; sed quo ad augmentum proficit, eo ad incisionem tendit, quia, sicut et superius diximus (Lib. VII, n. 30), cum tempora percepta praetereunt, ventura breviantur, et de universo vitae spatio eo fiunt pauciora quae veniunt, quo multa sunt quae transierunt. Tela quippe infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, ut texatur; sed quo inferius texta involvitur, eo superius texenda deplicatur; et unde se ad augmentum multiplicat, inde fit minus quod restat. Sic nimirum vitae nostrae tempora et transacta quasi inferius

involvimus, et ventura a superiori deplicamus, quia quo plus fiunt praeterita, minus esse incipiunt futura. Sed quia nec tela ad expressionem nostri temporis sufficit, nam ejus quoque festinationem vitae nostrae velocitas transit, recte nunc dicitur: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Tela quippe tarditatem provectus habet, vita autem praesens moram defectus non habet. In illa namque cum laborantis manus figitur, adventus terminus elongatur; in ista vero, quia tempus semper desinens indesinenter consumimus, ad finem nostri itineris etiam quiescendo pervenimus, et per cursum nostri transitus etiam dormientes imus. Electi igitur, quia praesentis vitae momenta decurrere sub festinatione conspiciunt, nequaquam in hoc tantae mobilitatis itinere cordis intentionem figunt. Unde et apte protinus subditur:

IBID.---Et consumpti sunt absque ulla spe.

27. Electi mortem cogitant etiam sani, reprobi nequidem cum imminet.---Reproborum mens erga dies vitae praesentis tanto amore constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent numquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, spem totam in rebus transeuntibus ponunt, habere nulla nisi quae praetereunt concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant, sic caecitate insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe jam corpus molestia quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat, nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Jamque eos ultor ad judicium pertrahit; et tamen ipsi, ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant nisi in hoc mundo adhuc qualiter vivant. Relinquendo omnia quasi possidendo disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Jam ad judicium trahuntur per sententiam, et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam cum

sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, dum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat quo ducitur; et deserens quae amare cum termino noluit, repente sine termino invenit quae numquam praevidit. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur, nec tamen ejus fiducia animus retardatur. Nullum adhuc mortis articulum erumpit, et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: Consumpti sunt absque ulla spe. Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit calcando desperavi. Unde et mox apte subditur:

CAPUT XIII

VERS. 7.---Memento quia ventus est vita mea.

28. Vita praesens, aeterna non attendentibus cara, attendentibus vilis. Vitae brevis consideratio, grata Deo est oblatio.---Hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, qui quanta sit vitae sequentis aeternitas non attendunt; cumque soliditatem perennitatis non considerant, exsilium patriam, tenebras lumen, cursum stationem putant, quia qui majora nesciunt, judicare de minimis nequaquam possunt. Ordo quippe judicii exigit ut quod examinare nitimur transcendamus. Si enim praeesse rebus omnibus animus non valet, nequaquam de his corta a quibus vincitur videt. Idcirco itaque mens reproba praesentis vitae cursum aestimare non sufficit, quia admirationi illius ex amore succumbit. Sancti autem viri, quo ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur pensant; et eo eorum sensibus vilescit quod praeterit, quo intellectu radiante interlucet quod acceptum numquam recedit; cumque infinitatem perennitatis aspiciunt, nequaquam jam pro magno

desiderant quidquid finis angustat. Sed sublevata mens extra temporum terminos ducitur, etiam cum carne in tempore tenetur; et tanto altius finienda despicit, quanto verius infinita cognoscit. Sed haec ipsa humanae brevitatis consideratio auctori nostro magnae virtutis oblatio est. Unde recte nunc cum deprecatione immolatio ejusdem virtutis offertur, cum dicitur: Memento quia ventus est vita mea. Ac si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice, quia et tanto a te videri misericordius debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto. Sed quia dum tempus vitae praesentis absciditur, ad operationem promerendae veniae ulterius non reditur, recte subjungitur:

CAPUT XIV

IBID.---Nec revertetur oculus meus ut videat bona.

29. Post mortem non est locus promerendae veniae.-- - Ad videnda bona exstincti oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera exuta carne anima non recurrit. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI, 27). Solet namque moestum animum spes vel falsa refovere. Sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, et spem de venia amittunt. Unde, flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia numquam se ignium carere tormentis, adjuncto desperationis supplicio, agnovit. Hinc Salomon ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Nequaquam ergo ad videnda bona oculus revertetur, quia retributionem suam mens inveniens, ad

operationis usum nullatenus revocatur. Quia igitur fugit omne quod cernitur, et mansura sunt quae sequuntur, bene beatus Job uno versu utraque complexus est, dicens: Memento quia ventus est vita mea, nec revertetur oculus meus ut videat bona. Cursum quippe praesentium contemplatus ait: Memento quia ventus est vita mea. Aeternitatem vero sequentium considerans adjunxit: Nec revertetur oculus meus ut videat bona. Ubi apte quoque universi humani generis a redemptionis munere destituti vocem protinus sumit, dicens:

CAPUT XV

VERS. 8.---Nec aspiciet me visus hominis.

30. Tunc Christi gratia non liberat, quem nunc non reformat.---Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris, quae insensibilitatis nostrae duritiam, cum respicit, emollit. Unde, teste quoque Evangelio, dicitur: Respexit Dominus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus; egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). Exutam vero carne animam nequaquam jam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1). Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit. Hinc Salomon ait: Quia lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit (Eccle. XI, 3), quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat. Vir igitur sanctus, humani generis damna considerans, quod a praesenti saeculo sine Redemptoris cognitione

subtrahitur, atque in aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et ejus vocem in se suscipiens, dicat: Nec aspiciet me visus hominis, quia nimirum Redemptoris gratia, quem nunc non intuetur ut corrigat, tunc non respicit ut ab interitu abscondat. In judicium quippe Dominus veniens, peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat; culpas examinat, et vitam pereuntium ignorat. Unde sanctus vir, cum se post praesentem vitam, respectu hominis videri non posse fateretur, apte mox subdidit:

CAPUT XVI

IBID.---Oculi tui in me, et non subsistam.

31. Christus in judicio reprobos ad feriendum videbit, quos hic ad misericordiam impendendam non vidit.---Ac si aperte diceret: Districtus ad judicium veniens, et ad salvandum non vides, et ad feriendum vides, quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo, postmodum per justitiam exstinguis. Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit, quia scilicet misericors creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (Sap. XI, 24). Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit, quia cum districtus judex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sufficit.

32. Justi se perituros sciunt, si remota pietate a Deo judicentur.---Quamvis hoc etiam justorum voci congruit, quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant qui ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter

penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur, quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. Hinc enim in hoc eodem libro scriptum est: Astra non sunt munda in conspectu ejus (Job. XXV, 5), quia apud eum districte judicati, ipsi quoque maculas inquinationis habent, qui per munditiam sanctitatis lucent. Bene ergo dicitur: Oculi tui in me, et non subsistam. Ac si aperte justi voce diceretur: Si subtili examinatione discutior, perferendo judicio non assurgo, quia ad poenam vita non sufficit, si hanc immanitas justae retributionis premit. Bene autem ejusdem humani generis et culpa breviter, et poena subrogatur, cum protinus dicitur:

CAPUT XVII

VERS. 9.---Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet.

33. Damnatis non est reditus ad veniam, aut ad ea quae amabant.---Nubes quippe ad altiora suspenditur; sed densata vento impellitur ut currat, calore autem solis dissipatur ut evanescat. Sic sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emicant, impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur; sed, districto respectu superni judicis, quasi solis calore liquefiunt, et, semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationem, cursum defectumque humani generis exprimens dicat: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet. Ac si aperte loqueretur, dicens: In altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum tendit; quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 10.---Nec revertetur ultra in domum suam.

34. Domus mentis est id quod amando habitat. Desperantium corda nubibus similia. Extra se funduntur.--- Sicut domus est corporis habitaculum corporale, ita unicuique menti hoc domus fit quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia semel quisque, aeternis suppliciis traditus, ad hoc jam ubi amore inhaeserat nullatenus revocatur. Potest etiam inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psalm. VI, 6)? Unde rursum scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Quisquis autem impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit. Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni suppliciis sepelitur? Bene ergo dicitur: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, quia plerumque cum perpetratione nequitiae etiam desperatio sociatur, et via jam reversionis absciditur. Recte autem corda desperantium nubibus comparantur, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa; sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi judicii irradiata dissipantur. Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam (Marc. V, 19), quia nimirum dignum est ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, ne iterum quo juste feriatur admittat. Sed qui ad infernum descenderit, ad domum suam ulterius non ascendet, quia eum quem desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit, et redire introrsus non valet, quia, fusus exterius, ad deteriora quotidie compulsus cadit. Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaereret, atque in solemnitate

illius amoris habitaret. Sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia, tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. Unde apte adhuc subditur:

CAPUT XIX

IBID.---Neque cognoscet eum amplius locus ejus.

35. Locus hominis Deus, per inobedientiam desertus. Non cogniturus est in judicio, qui eum hic spreverint. --- Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet conditor exstitit, qui hunc ut in semetipso consisteret creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum, seductoris verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: Filii servorum tuorum habitabunt ibi (Psal. CI, 29). Ibi enim non dicimus, nisi cum locum specialiter designamus. Sed sunt plerique qui etiam post perceptum Redemptoris auxilium ad desperationis tenebras devolvuntur; et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt. Recte ergo de damnato homine dicitur: Neque cognoscet eum amplius locus ejus, quia a conditore suo tanto tunc districtius in judicio non cognoscitur, quanto nunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Unde et notandum summopere est quod non ait: Neque cognoscet amplius locum suum, sed ait: Neque cognoscet eum amplius locus ejus. Dum enim cognitio non homini, sed loco tribuitur, patenter ipse conditor loci nomine designatur, qui, districtus ad examen ultimum veniens, in iniquitate durantibus dicet: Nescio vos unde sitis (Luc. XIII, 25). Sed electi quique quo districte reprobos repelli considerant, eo semetipsos quotidie a perpetratae nequitiae sordibus sollicitius

purgant. Cumque perituros alios frigescere a vitae amore conspiciunt, studiose se ad poenitentiae lamenta succendunt. Unde et apte subditur:

CAPUT XX

VERS. 11.---Quapropter et ego non parcam ori meo.

36. Iram judicis in confessione praeveniunt electi. --- Ori etenim suo parcit, qui confiteri malum quod fecit erubescit. In laborem quippe os mittere est hoc ad confessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed justus ori suo non parcit, quia iram judicis districti praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Hinc rursum scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti judicii per pavorem spiritus angustatur. Unde et apte mox subditur:

CAPUT XXI

IBID.---Loquar in tribulatione spiritus mei.

37. Peccatorum confessionem comitari debet poenitentiae luctus.---Tribulatio quippe spiritus linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde bene beatus Job postquam se ori suo non parcere spopondit, tribulationem mox spiritus subdidit. Ac si aperte fateretur, dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers

a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur: sed culpas loquens, vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum, sed neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19). Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. Unde et apte mox subditur:

CAPUT XXII

IBID.---Confabulabor cum amaritudine animae meae.

38. Compuncta mens multa in se detegit deflenda. Recolit quot Dei donis quam fuerit ingrata.---Pavore namque divini judicii afflicti, dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vi nostrae amaritudinis ad discutiendos nos vigilantius excitati, alia in nobis etiam quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quod torpentes latuit, flentibus subtilius innotescit; et afflicta mens certius invenit malum quod fecerat et nesciebat, eique rixa sua verius aperit, quantum a veritatis pace deviavit, quia reatum suum, cujus secura non meminit, hunc in se commota deprehendit. Succrescens quippe amaritudo poenitentiae, verecundanti cordi importune ingerit illicita quae commisit, districtum contra haec judicem ostendit, suppliciorum minas incutit, pavore animum ferit, pudore

confundit, motus illicitos increpat, quietem noxiae securitatis turbat; quae ei conditor bona contulit, quae ipse bonis illius mala respondit enumerat, quod mire ab eo conditus, quod gratuito nutritus, quod rationis substantia in conditione ditatus est, quod conditoris gratia vocatus, quod sequi ipse et vocatus noluit, quod vocantis misericordia nec surdum hunc renitentemque despexit, quod illuminatus donis, quod sua sponte pravis actibus etiam post dona caecatus est, quod a caecitatis suae erroribus paternae sollicitudinis flagellis expiatus, quod a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reductus est; quod quibusdam culpis, etsi non gravibus subditus, peccare tamen et inter flagella non desinit; quod peccatorem suum superna gratia nec contempta dereliquit. Cum igitur afflictam mentem modo per replicationem donorum Dei, modo per improperia actionis suae tanta severitate increpat, habet in corde justorum amaritudo animae linguam suam, quae tanto eis subtilius loquitur, quanto et interius auditur. Unde et nequaquam dicitur: Fabulabor in amaritudine animae meae, sed, Confabulabor cum amaritudine animae meae, quia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format, in quibus semetipsum correctus inveniat, et ad sui jam custodiam sollicitior exsurgat. Dicat itaque vir justus ex voce sua, et sanctae Ecclesiae typum tenens, dicat ex nostra: Confabulabor cum amaritudine animae meae. Ac si apertius insinuet, dicens: Intus contra me cum cordis mei dolore colloquor, et foris me a verbere judicis abscondo. Sed mens poenitentiae doloribus pressa in semetipsa constringitur, atque a cunctis delectationibus carnis forti cogitatione separatur, ad summa proficere appetit, et tamen adhuc de corruptione corporis contradictionem sentit. Unde et apte mox subditur:

CAPUT XXIII

VERS. 12.---Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?

39. Carcere constringuntur homo, diabolus, carnales; cum quod volunt implere non valent.---Carcere homo circumdatur, quia plerumque et virtutum provectibus ad alta exsurgere nititur, et tamen carnis suae corruptione praepeditur. Qua bene exui Psalmista deprecatur, dicens: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8). Quid vero appellatione maris, nisi corda carnalium tumidis cogitationibus fluctuosa; quid autem ceti nomine, nisi antiquus hostis exprimitur? Qui dum mentes saecularium possidendo penetrat, quasi in eorum lubrica cogitatione natat. Sed cetus carcere stringitur, quia malignus spiritus, in inferioribus dejectus, ne ad coelestia evolare praevaleat, poenae suae pondere coarctatur, Petro attestante, qui ait: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari (II Petr. II, 4). Cetus carcere astringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur. Carcere quoque mare circumdatur, quia carnalium mentium tumida insanaque desideria ad peragenda mala quae appetunt impossibilitatis suae angustia gravantur. Saepe enim dominari melioribus concupiscunt; sed tamen eis, divino judicio cuncta mirabiliter disponente, substrati sunt. Nocere bonis elati desiderant, et tamen subjecti ab eis solatia sperant. Pro explendis voluptatibus carnis longaevitatem vitae praesentis cupiunt, sed tamen ab ea sub celeritate rapiuntur. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Statuit aquas quasi in utre (Psal. LXXVII, 13). Aquae quippe in utre sunt cum lubrica eorum desideria, quia operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur. Cetus ergo ac mare circumdatione premitur carceris, quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, in quorum se mentibus colligit, atque in eis undas tumentium cogitationum volvit, ut implere mala quae appetunt nequeant, superna eos districtio angustat.

40. Idem se pati queruntur justi. Non prae tumore, sed amore veritatis.---Sancti autem viri, quo mundiori corde coelestium arcana considerant, auctis ad haec quotidie ardoribus anhelant. Ibi jam plene satiari desiderant, unde adhuc parum aliquid ore contemplationis degustant. Perfecte cupiunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de ejus jam corruptione tolerare; sed quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), intentione jam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen, adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis se carcere clausos dolent. Ait ergo: Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpetrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere constsringuntur. Ego autem, qui jam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae carcere corruptionis premor? Quod tamen nec a justis superbe requiritur, quia, amore veritatis accensi, infirmitatis suae angustias transgredi perfecte concupiscunt; nec ab auctore justorum injuste disponitur, quia electorum suorum vota differens cruciat, crucians purgat, ut ad percipiendum quod desiderant quandoque melius ex dilatione convalescant. Electi autem quousque ab intima quiete differuntur, ad cor suum redeunt; ibique, a carnis suae tumultibus absconsi, quasi amoenissimum secretum petunt. Sed in eo saepe tentationis aculeos sentiunt, carnis incentiva patiuntur; et ibi gravissimos labores inveniunt, ubi magnam requiem a labore quaesierant. Unde sanctus vir post insinuatum corruptionis suae carcerem, ad quieta cordis spatia redire festinans, quia eamdem rixam et in intimis invenit quam ab exterioribus fugit, protinus subdit, dicens:

CAPUT XXIV

VERS. 13, 14.---Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

Tous les livres