Moralia in Iob (page 7)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam jam delinquentes sumus. Sed quid quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, ejus verba de coelo meruit audire? Sed tamen culpa in utroque punita est, quia et de Petro, teste Evangelio, scriptum est: Recordatus Petrus verbi Jesu, egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). Et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 16). Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur; sed tamen, reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: Sciens quod non parceres delinquenti, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Sed saepe mens dum plus justo trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subsequenter adjungitur:

VERS. 29.---Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

CAPUT XXXV

55. Sancti ita incerti sunt ut confidant, ita confidunt ut non torpeant.---Si enim remota pietate discutimur, opus

nostrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus, sub occulta judicia trepidans, dicit: Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? non quo hunc laborasse poenitet, sed quo incertus esse de praemiis et inter labores dolet. Sciendum vero est quod viri sancti ita incerti sunt ut confidant, atque ita confidunt ut tamen ex securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens et impensa rectis actibus trepidat, restat ut postquam bonum opus agitur lacrymae deprecationis exquirantur, quatenus ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis. Sed tamen sciendum est quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, vel lacrymae non valent quousque nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subjungitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 30, 31.---Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

56. Lacrymae mundant, si profluant cum humilitate. Si non propter terrena, sed superna bona.---Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti judicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, quia afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter

possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique qui per orationum lamenta se cruciant, sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exsudant; compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit, quia eorum fletus ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua perfusi sunt, qui pro terrenis bonis in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, ejusque accensi desideriis plangunt, a summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud quam opera designantur? Unde quibusdam per prophetam dicitur: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 15); id est, opera crudelitate.

57. Perfectam munditiam hic non assequimur.--- Notandum vero quod vir sanctus non ait: Fulserunt mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus meae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus, veram munditiam nequaquam apprehendimus, sed imitamur. Unde et apte subjungitur: Tamen sordibus intinges me. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab ejus munditia discordamus. Ait ergo: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, ejusque amoris pulchritudinem obscenis et illicitis cogitationum motibus foedat.

58. Animae vestis corpus.---Unde et subditur: Et abominabuntur me vestimenta mea. Quid enim vestimenti nomine nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda videatur? Hinc etenim Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccle. IX, 8); id est, membra corporis a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem (Isai. IX, 5). Sanguine quippe vestimentum miscere est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat, cum dicebat: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16). Hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Habes pauca nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua (Apoc. III, 4). More autem sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt; sicut per Petrum quoque de Juda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis (Act. I, 18). Neque enim emptum pretio sanguinis agrum Judas possidere figuli potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit; sed possedit dictum est possidere fecit. Ita hoc loco: Abominabuntur me vestimenta mea dicitur abominabilem facient, quia nimirum dum contra mentem membra superbiunt, dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt, in ipso suo certamine posita anima agnoscit quantum adhuc a divinitate despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, sed non valens, foedae pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem senserat qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere festine cupiebat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Dicat ergo vir justus: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut

mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, quia quantumlibet ad summa ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae de pondere corruptionis portat. Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto judici quid in se majus, quidve minus displiceat, non agnoscit. Unde et subditur:

CAPUT XXXVII

VERS. 32.---Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.

59. Justo quam grave sit ignorare unde delinquit. --- Dum cum quolibet in judicio ex aequo contendimus, et quid contra nos dicatur agnoscimus, et in his quae dicimus audimur, et quo objecta patenter apprehendimus, eo audenter ad proposita respondemus. Quia ergo invisibilis judex quae facimus videt, quasi audit quae dicimus; sed quia id quod ei displicet nequaquam plene cognoscimus, quasi quid ipse dicit ignoramus. Vir igitur sanctus vestimentorum suorum abominationem considerans, eo amplius timet, quo audiri ex aequo in judicio non valet, quia quousque corruptionis suae pondere premitur, hoc in poena sua gravius tolerat, quod et sensum sui reprehensoris ignorat. Ac si aperte dicat: In hoc ex aequo non audior, quia et patent cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 33.---Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

60. Arguere Deum quid sit.---Durum sonat ut quaeratur qui Deum arguat; sed durum non erit, si recurrat ad memoriam quod ipse per alium prophetam dicit. Per Isaiam quippe admonet, dicens: Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me, dicit Dominus (Isai. I, 16). Ei namque quem arguimus rationis auctoritate contraimus. Et quid est quod Dominus, agere sancta nos admonens, adjungit: Venite, et arguite me, nisi quod aperte insinuat quantam bonis actibus fiduciam praestat? Ac si patenter dicat: Recta agite, et animadversionis meae motibus non jam per deprecationis gemitum, sed per fiduciam auctoritatis obviate. Hinc etenim Joannes dicit: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III, 21). Hinc est quod Moyses, quia placet serviens, auditur tacens, cum silenti dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Hinc est quod irascentem retinet, cum audit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra populum istum (Exod. XXXII, 10). Hinc est quod arguentem Dominus non habuisse se queritur, cum per prophetam dicitur: Quaesivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII, 30). Hinc est quod graviter Isaias deplorat, dicens: Omnes nos cecidimus quasi folium, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos; non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te (Isai. LXIV, 6, 7).

61. Christus solus potuit nos a morte liberare. Patiendo hominis culpam corripuit, et placavit Dei iram. --- Sed possunt recti quilibet per acceptae innocentiae meritum aliquando praesentis motibus animadversionis obviare, non autem valent virtute propria ab humano genere supplicia secuturae mortis expellere. Vir igitur sanctus humanum genus consideret quo defluxit;

aeternae mortis damna conspiciat; cui nimirum constat quia nequaquam justitia humana contradicat, videat quam perverse homo deliquerit; videat quam districte conditor contra hominem irascatur, et mediatorem Dei et hominis, Deum et hominem, requirat. Quem quia longe post venturum considerat, deplorans dicat: Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Redemptor quippe humani generis, mediator Dei et hominis per carnem factus, quia justus in hominibus solus apparuit, et tamen ad poenam culpae etiam sine culpa pervenit, et hominem arguit ne delinqueret, et Deo obstitit ne feriret, exempla innocentiae praebuit, poenam malitiae suscepit. Patiendo ergo utrumque arguit, qui et culpam hominis, justitiam aspirando, corripuit, et iram judicis moriendo temperavit; atque in utrisque manum posuit, quia et exempla hominibus quae imitarentur praebuit, et Deo in se opera, quibus erga homines placaretur, ostendit. Nullus quippe ante hunc exstitit, qui sic pro alienis reatibus intercederet, ut proprios non haberet. Aeternae igitur morti tanto quis in aliis obviare non poterat, quanto hunc reatus de propriis astringebat. Venit itaque novus homo ad homines, contradictor ad culpam, amicus ad poenam; mira monstravit, crudelia pertulit. Manum ergo suam in ambobus posuit, quia unde reum recta docuit, inde iratum judicem placavit. Qui hoc quoque ipsis suis miraculis mirabilius praebuit, quia corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit. Unde et subditur:

CAPUT XXXIX

VERS. 34.---Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

62. Mansuetudine potius quam terrore nos correxit. -- -Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem

ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Psal. XLIV, 5). Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Unde hic quoque apte subjungitur:

CAPUT XL

VERS. 35.---Loquar, et non timebo eum.

63. Timor a peccato nos suscitare non valuit.---Vir enim sanctus, quia humani generis Redemptorem venire mitem conspicit, non metum ad Dominum, sed affectum ad patrem sumit; et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Joannes ait: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Hinc Zacharias dicit: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Luc. I, 74). A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Quod bene Elisaeo Sunamitis filium suscitante signatur (IV Reg. IV, 30, 34), qui cum baculo puerum mittens, exstincto filio vitam minime reddidit; per semetipsum vero veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit. Auctor quippe humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII, 19). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se collegit:

Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6). Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini muneris gratiae septiformis spiritum in peccati morte jacentibus tribuit. Moxque vivens erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. Dicat itaque ex sua, dicat ex voce humani generis: Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat; loquar, et non timebo eum. Ubi et apte subjungitur:

CAPUT XLI

IBID.---Neque enim possum metuens respondere

64. Timor digna Deo pro ejus donis obsequia non reddit.---Respondere quippe cuilibet dicimur cum factis illius digna opera repensamus. Deo ergo respondere est donis ejus praecedentibus nostra obsequia reddere. Unde et psalmi quidam, in quibus sancta operatio imitanda proponitur, ad respondendum scripti praenotantur. Rectum itaque Deus hominem condidit, eumque ad perversa defluentem cum longanimitate toleravit. Quotidie culpam aspicit, et tamen vivendi spatia non citius abscidit; dona largitur benignitate sua, et erga malos utitur patientia sua. Respondere homo tot beneficiis debet; sed tamen respondere metuens non valet, quia humani generis conditorem qui adhuc serviliter formidat, procul dubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus; cum nos ad bona opera affectus, non metus dirigit; cum malum nostrae menti jam non placet, etiam si licet. Nam qui a perversitatis opere ex timore restringitur, perversa libenter ageret, si liceret. Nequaquam ergo veraciter rectus est, qui adhuc a

pravitatis desiderio liber non est. Bene itaque dicitur: Neque enim possum metuens respondere, quia vera obsequia Deo non reddimus, si ex timore mandatis illius, et non potius ex amore servimus. Sed cum menti nostrae ejus dulcedinis amor accenditur, omne desiderium praesentis vitae levigatur, in taedium dilectio vertitur, atque hanc cum moerore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore serviebat. Unde et apte subditur:

CAPUT XLII

CAP. X, VERS. 1.---Taedet animam meam vitae meae.

65. Amor Dei vitae hujus taedium parit, et ad erratorum confessionem adducit.---Sed cum praesens vita vilescere, cum conditoris amor dulcescere coeperit, sese contra se animus accendit, ut accusare se de culpis debeat, in quibus se ante supernorum nescius defendebat. Unde adhuc recte adjungit:

CAPUT XLIII

IBID.---Dimittam adversum me eloquium meum.

66. Quasi pro se eloquio suo utitur, qui prava quae gessit defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit quod erravit. Saepe vero et cum delinquimus ea quoque quae agimus dijudicamus. Accusat mens ipsa quod perpetrat; sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod fecit. Cum vero toto jam judicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessionem se erigit. Unde recte nunc dicitur: Dimittam adversum me eloquium meum, quia fortis mens relaxare contra se verba detestationis inchoat, quae apud semetipsam prius infirme verecundata retinebat. Sed sunt nonnulli qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in

confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde adhuc apte subjungitur:

CAPUT XLIV

IBID.---Loquar in amaritudine animae meae.

67. Confessio fiat in amaritudine animae.---Qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. Sciendum vero est quia ex poena poenitentiae, quam sibi mens irrogat, aliquatenus securitatem percipit, atque ad interrogationem superni judicis fidentior exsurgit, ut semetipsam subtilius inveniat, et erga se quaeque quomodo disponantur agnoscat. Unde et protinus additur:

CAPUT XLV

VERS. 2.---Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

68. Judicat nos hic et punit Deus duobus modis.--- Quia peccatorem se in amaritudine animae asserit, quid Deo aliud quam ne condemnetur dicit? quia amaritudo praesentis poenitentiae exstinguit supplicia sequentis irae. Duobus autem modis in hac vita hominem Deus judicat, quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Nisi enim delictis exigentibus justus judex et nunc et postmodum quosdam percuteret, S. Judas Thaddeus minime dixisset, Secundo eos qui non crediderunt perdidit (Epistola Catholica Beati Judae Apostoli 5); et de iniquis Psalmista non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua (Psal. CVIII, 29). Diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt qui juxta reatus sui meritum et temporali et perpetua animadversione

feriuntur. Solos quippe poena a supplicio liberat quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: Cum judicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Hinc voce angelica ad Joannem dicitur: Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc etiam scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6):

69. Mens justi ut secura sit, trepidat.---Saepe ergo mens justi, ut magis secura sit, altius trepidat; et cum flagellis cingitur, superni judicii incertitudine turbatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit omne quod patitur; et per cogitationem interrogat judicem, quia de vitae suae meritis ambigit in percussione. Sed cum vitae virtus ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio a judice respondetur, quia nequaquam ad perdendum percutit quem in actionis innocentia feriendo custodit. Bene itaque nunc dicitur: Indica mihi cur me ita judices. Ac si aperte diceretur: Quia flagellando me judicas, ostende quod ad judicium per flagella securum reddas. Quod tamen intelligi et aliter potest. Nam plerumque vir justus flagella ad probationem percipit, et vitam suam subtilissima inquisitione discutiens, quamvis se peccatorem et sentiat et fateatur, pro qua tamen specialiter culpa percutitur, minime cognoscit; atque eo magis in percussione trepidat, quo causas suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum sibi judex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Scit namque quod aequissimus vindex injuste quempiam nostrum nullo modo affligit, et magno metu concutitur, quia et dolet in verbere, et deprehendere in se perfecte non valet quod deploret. Unde adhuc subditur:

CAPUT XLVI

VERS. 3.---Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas pauperem, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

70. Justi propter quid flagelletur ignorantis anxietas.- --Hoc nimirum sic per interrogationem dicitur, ut negetur. Ac si aperte diceretur. Tu qui summe bonus es, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem per calumniam premas. Et scio ergo quia non est injustum quod patior, et eo magis doleo quo causas justitiae ignoro. Notandum vero quod non ait Ut opprimas innocentem, sed pauperem. Qui enim districtioni judicis nequaquam innocentiam, sed paupertatem suam objicit, non jam de vita audaciam arripit, sed quam se infirmum conspiciat ostendit. Ubi et congrue subjungit: Opus manuum tuarum. Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris.

71. Deus non sinit nos supra vires tentari.---Bene autem subditur: Et consilium impiorum adjuves? Quos namque hoc loco impios, nisi malignos spiritus vocat? Qui cum redire ipsi ad vitam nequeant, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit ut beatum Job divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate justus exstiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non adjuvit, quia eorum tentationibus carnem justi prodidit, animam negavit. Hoc indesinenter contra bonos consilium maligni spiritus ineunt, ut hi quos servire Deo innocue in tranquillitate conspiciunt vexati adversitatibus ad voraginem culpae rapiantur. Sed eorum consilii acumen destruitur, quia pius conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium humana infirmitas excidat. Unde et bene per Paulum dicitur: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Nisi

enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est qui malignorum spirituum insidias non corruens portet, quia si mensuram judex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem dejicit, quo ultra vires onera imponit. Sic autem beatus Job negando requisivit ista quae protulit, sicut et requirendo negat ea quae illico subjungit, dicens:

CAPUT XLVII

VERS. 4-7.---Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, aut anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim.

72. Discrimen visus humani et divini, dierum nostrorum et aeternitatis.---Oculi carnei facta temporum non nisi in tempore agnoscunt, quia et ipsi ad videndum cum tempore prodeunt, cum tempore clauduntur; et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit, quia vix existentia aspicit, et ventura nullo modo agnoscit. Dies quoque et anni hominis a diebus et annis discrepant aeternitatis, quia vitam nostram, quae tempore incipitur, tempore finitur; dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas devorat. Cujus nimirum immensitas, quia ultra citraque super nos tenditur, sine inchoatione et termino ejus aeternum esse dilatatur; eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt, quia is qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit; cumque aspiciendo post et ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. Dicat ergo: Numquid oculi carnei tibi sunt; aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim. Ac si humiliter requirens, diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te perfecte

et ante tempora scisti? Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam nec prius quam conderes ignoras? Cujus nimirum potentiae mox pondus exprimit, cum subjungit:

CAPUT XLVIII

IBID.---Cum sit nemo qui de manu. tua possit eruere.

73. Humilis deprecatio flagellati.---Ac si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cujus virtuti nullus valet obviare? Quo enim nemo est qui animadversionem tuam ex merito suae virtutis retineat, eo a se facilius tua pietas exigat ut parcat. Quia autem nos in delicto concepti, in iniquitatibus editi, aut noxie prava perpetramus, aut incaute etiam recta agendo delinquimus, districtus judex unde nobis fiat placabilis, non habemus. Sed cum nostrum opus ejus obtutibus dignum exhibere non possumus, restat ut ad placationem illius suum ei opus offeramus. Unde et subditur:

CAPUT XLIX

VERS. 8.---Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me?

74. Manichaei dogma destruitur.---Ac si ei humiliter dicat: Quia sub justo examine dignum non est tua placatione quod feci, pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui duo esse principia mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Sanctus etenim vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura considerat, et errorum genimina praevidens calcat, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu. Qui enim et plasmatum se, et factum totum in circuitu a Deo asserit, tenebrarum genti nec in spiritu suo aliquid nec in

carne derelinquit. Nam plasmatum se propter internam imaginem retulit; factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit.

75. Hominis praerogativa in rerum conditione.--- Notandum vero est quia per hoc quod se plasmatum Dei manibus asserit; misericordiae judicis dignitatem suae conditionis opponit. Quamvis enim per coaeternum Patri Verbum cuncta creata sunt, in ipsa tamen relatione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel coelestibus, sed tamen insensibilibus, homo praeferatur. Cuncta quippe dixit et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est praemittit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes I, 26). Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est, Fiat, et factum est (Ibid., 3); neque ut aquae volatilia, sic terra hominem protulit; sed prius quam fieret faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad conditoris imaginem fiebat. Quod igitur per conditionem homo elegantius in terra creaturis caeteris accepit, hoc in flagello positus pietati sui opificis opponit, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate condidisti? Et quem ratione rebus caeteris praefers, cur ex dolore supponis? Sed tamen haec eadem nostra dignitas fulget per imaginem, et longe distat a beatitudinis perfectione per carnem, quia dum spiritus miscetur pulveri, quodam modo connectitur infirmitati. Quam scilicet infirmitatem beatus Job pietati judicis objicit, cum subjungit:

CAPUT L

VERS. 9.---Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me.

76. Quare angelus irremissibiliter peccavit, non homo.---Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis admistio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset accepit. Unde et apud respectum judicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis; sicut per Psalmistam dicitur: Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis, et non accendit omnem iram suam, et rememoratus est quia caro sunt (Psal. LXXVII, 38). Ut lutum ergo homo factus est, quia de limo est ad conditionem sumptus. Lutum quippe fit, cum se aqua terrae conspergit. Sicut lutum itaque homo est conditus, quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Quod sanctus vir bene pietati judicis objicit, cum postulans dicit: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, et reatum iniquitatis laxa. Ubi aperte quoque mors ejusdem carnis adjungitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT LI

IBID.---323 Et in pulverem reduces me.

77. Hominem excusat carnis infirmitas.---Ac si patenter postulet, dicens: Memento, quaeso, quod per carnem a terra venio, et per ejus interitum ad terram tendo. Materiam itaque originis, et poenam finis aspice, et culpae citius transeuntis parce. Sed quia qualitatem protulit hominis conditi, nunc subjungit ordinem propagati, dicens:

CAPUT LII

VERS. 10, 11.---Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.

78. Hominis ortus descriptio.---Plasmatus quippe homo sicut lutum factus est, propagatus autem et sicut lac mulgetur semine, et sicut caseus coagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur, ossibus nervisque solidatur. Per lutum ergo primae conditionis qualitas, per lac vero sequentis ordo conceptionis exprimitur, quia per coagulationis incrementa ducitur, ut paulisper in ossa roboretur. Sed angusta Dei laus est descriptio creati corporis, nisi etiam subsequenter exprimatur mira aspiratio vivificationis. Unde et subditur:

CAPUT LIII

VERS. 12.---Vitam et misericordiam tribuisti mihi.

79. Vitae inspiratio et conservatio.---Sed incassum nobis bona conditor tribuit, si non omne quod tribuit ipse custodit. Sequitur,---IBID:---Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Haec autem quae de exteriori homine diximus, etiam interiori quemadmodum possit congruere libet ut breviter replicando monstremus.

80. Homo lutum, fit pulvis subtracta gratia. Bella carnis patitur, sed gratia roboratur.---Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui conditoris erigatur. Humana namque cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit, per vim sancti Spiritus, quasi irrigata terra viridescit. Sed saepe dum perceptis superni doni virtutibus sine interruptione utimur, ad privatam fiduciam usu continuae prosperitatis elevamur. Unde fit plerumque ut isdem qui sublevaverat parumper Spiritus deserat,

quatenus ipsum sibi hominem ostendat. Quod sanctus vir protinus exprimit, cum subjungit: Et in pulverem reduces me. Quia enim per subtractionem Spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, quasi ab humore pristino terra siccatur, ut infirmitatem suam derelictus sentiat, et sine infusione supernae gratiae quantum homo aruit cognoscat. Qui apte quoque reduci ad pulverem dicitur, quia dimissus sibi cujuslibet tentationis aura raptatur. Sed dum relicti concutimur, ea quae afflati cognovimus subtilius jam dona cogitamus. Unde subjungit: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Mens etenim nostra cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur, sicut lac mulgetur, quia in quadam novae inchoationis teneritudine et subtilitate formatur; et sicut caseus coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis astringitur, ut nequaquam jam per desideria diffluat, sed in uno amore se colligens, ad solidam reformationem surgat. Plerumque vero contra haec eadem rudimenta spiritalia ex usu veteri caro submurmurat, et mens bella tolerat ex homine quem foris portat. Unde subjungit: Pelle et carnibus vestisti me. Pelle quippe et carnibus interior homo vestitur, quia in eo quod ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Sed tendentem ad justitiam nequaquam in tentatione conditor deserit, qui per infusionem gratiae etiam peccantem praevenit; sed sublevatam mentem et ad bella exterius laxat, et interius roborat. Unde adhuc apte subjungitur; Ossibus et nervis compegisti me. Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus nervisque compingimur, quia etsi tentatione foras irruente concutimur, intus tamen nos conditoris manus roborat, ne frangamur. Carnis itaque nos motibus humiliat ad dona, sed per ossa virtutum roborat contra tentamenta. Ait ergo: Carne et pelle vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Ac si aperte dicat: Foras me ad probationem deseris, sed tamen intus ne peream virtutibus astringendo custodis. Qui idcirco nobis bene

vivendi rectitudinem tribuit, quia benigne praeterita quae deliquimus parcit. Unde et adhuc apte subjungitur: Vitam et misericordiam tribuisti mihi.

81. Vitam ex misericordia Dei praeveniente et subsequente accipit et servat.---Vita quippe tribuitur cum malignis mentibus benignitas aspiratur. Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet, quia ad obtinenda Dominus justitiae bona non adjuvat, si prius misericorditer anteactas nequitias non relaxat. Vel certe vitam nobis et misericordiam tribuit, quia ea qua nos misericordia ad bene vivendum praevenit, etiam subsequente custodit. Nisi enim misericordiam subroget, servari non valet vita quam praebet. Ipso quippe quotidie humanae vitae usu veterascimus, et exterioris hominis impulsu cogitatione lubrica ab interioribus eximus. Et nisi nos superna visitatio vel ad amorem compungendo vivificet, vel ad timorem flagellando restauret, repentino lapsu mens funditus tota destruitur, quae longo virtutis studio innovata videbatur. Unde subjungit: Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe spiritum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum, vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Nam si dona praestat, sed hunc continue restaurando non sublevat, citius bonum perditur, quod non a largiente custoditur. Sed ecce vir sanctus dum se humiliter agnoscit, conferenda generaliter divinae misericordiae secreta deprehendit; cumque infirmitatem suam veraciter fatetur, repente ad cognoscendam vocationem gentium sublimiter rapitur. Nam protinus subdit:

CAPUT LIV

VERS. 13.---Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

82. Vocatio gentium in consilio Dei abscondita.---Ac si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas

gentes quia colligas scio? Quod tamen in corde celas, quia hoc adhuc aperto sermone non indicas. Sed qui et universorum reminisceris, me procul dubio de venia certum facis. Sciendum vero est quia in quibusdam factis et certi de venia reddimur, et post perpetratas culpas ad absolutionis nostrae fiduciam correctione et poenitentia subsequente roboramur; perpetratae tamen nostrae nequitiae adhuc memoria tangimur, et cogitatione illicita aversi nolentesque pulsamur. Unde et apte subjungitur: CAPUT LV

VERS. 14.---Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?

83. Peccata deleta qui memoriam inficiant, et bellum reparent. Quid tum agendum.---Ad horam Dominus peccatum parcit, cum reatum culpae concessis protinus fletibus diluit. Sed ab iniquitate nostra mundos nos esse non patitur, quia volentes quidem culpam fecimus, sed nonnumquam nolentes ejus memoriam cum delectatione toleramus. Saepe namque hoc quod a conspectu jam judicis fletu interveniente deletum est ad animum redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Quod caute ille conspicere athleta spiritalis noverat, qui dicebat: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Quid namque cicatrices, nisi sanationes sunt vulnerum? Laxatas ergo nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere est sanata jam peccatorum vulnera rursus in tentationem serpere, atque ex eorum suggestionibus, post superductam cutem poenitentiae, fetorem culpae iterum doloremque sentire. Qua videlicet in re et nihil foras opere agitur, et sola intus cogitatione peccatur;

districtoque se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat.

84. Unde bene per Moysen dicitur: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra; et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra (Deut. XXIII, 10). Nocturnum quippe est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Polluto ergo extra castra exire est turpi impugnatione laboranti, sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquae quippe lavationem, occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur; ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet. Sed inter haec sciendum est quod idcirco nonnumquam impulsu illicitae cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrenae conversationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente contra nos antiqui hostis fortitudine, mens nostra non minima importunitate tentationis inquinatur. Unde et sacerdos legis, membra hostiae per frusta concisa, caput atque ea quae erga jecur sunt, jubetur ignibus cremare, pedes vero atque intestina hostiae prius

aqua diluere (Levit. I, 7, 12). Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus cum vitam nostram cultui divino dedicamus. Qui membra hostiae per frusta concisa super ignem ponimus, cum vitae nostrae opera in virtutibus distinguentes immolamus. Caput atque ea quae juxta jecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, atque in occultis desideriis flamma divini amoris ardemus. Et tamen praecipitur ut pedes atque intestina hostiae laventur. Pedibus enim terra tangitur, intestinis vero stercora gestantur, quia plerumque jam ex desiderio in aeternitatem succendimur, jam toto devotionis sensu ad appetitum nostrae mortificationis inhiamus; sed quia adhuc terrenum prae infirmitate aliquid agimus, nonnulla etiam quae jam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, quid aliud quam intestina hostiae stercus portant? Sed ut comburi debeant, laventur, quia nimirum necesse est, ut immundas cogitationes timoris fletus diluat, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel de inexperto certamine, vel de conversationis pristinae memoria patitur, lavetur, ut tanto suavius in conspectu sui spectatoris ardeat, quanto cum ei assistere coeperit nil terrenum secum, nil lubricum in ara suae orationis imponit. Vir igitur sanctus humanae mentis damna conspiciat, quod plerumque se cogitatione illicita inquinat; et postquam reatum operis judex relaxat, et, sua plorans, nostra quae ploremus aperiat, dicens: Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Ac si aperte dicat: Si culpam venia abstulit, cur hanc et a memoria non detergit? Saepe autem ita mens in culpae recordatione concutitur, ut ad perpetrationem illius longe gravius quam prius capta fuerat urgeatur; et deprehensa trepidat, seque ipsam variis motibus impulsa perturbat. Metuit quidem ne vincatur tentationibus, sed resistens hoc ipsum quod longo labore certaminis affligitur perhorrescit. Unde et apte subjungitur:

CAPUT LVI

VERS. 15.---Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

85. Vitiis renitentis ac cedentis discrimen.---Impius namque vae habet, justus miseriam, quia et aeterna damnatio reprobum sequitur, et electus quisque doloribus transitoriae adversitatis expiatur. Impius caput levat, sed elatus evadere vae quod sequitur non valet. Justus, labore sui certaminis afflictus, caput levare non sinitur, sed pressus a perpetua afflictione liberatur. Ille se in voluptatibus erigit, sed suppliciis sequentibus mergit. Iste se in dolore deprimit, sed tamen a pondere aeternae animadversionis abscondit. Consideret ergo vir sanctus quod aut renitens homo vitiis praesenti labore afficitur, aut succumbens perpetuae afflictioni mancipatur, et dicat: Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Ac si aperte deploret, dicens: Aut substratus carnis desideriis, supplicio aeterno subjicior; aut repugnans illicitis motibus poena praesenti crucior, quia a labore certaminis liber non sum. Sed superna dispensatio idcirco nos tota sibi intentione servientes carnis nostrae permittit impugnationibus concuti, ne mens nostra in superbiam audeat praesumptione suae securitatis elevari, ut dum pulsata trepidat, in solo auctoris adjutorio spei pedem robustius figat. Unde et adhuc apte subjungitur:

CAPUT LVII

VERS. 16.---Et propter superbiam quasi, leaenam capies me.

86. Leaena qua arte capiatur. Eodem modo et lapsi et reparati sumus.---Leaena cum escam catulis exquirit, inhianter in foveam captionis ruit. Sicut enim ex

quibusdam regionibus fertur, fit in ejus itinere fovea, in qua pecus deponitur, ut illuc se ejus appetitu projicere leaena provocetur: quae angusta simul et alta praeparatur, ut in eam ruere ambiendo valeat, sed hanc saliendo nullo modo evadat. Alia quoque fovea, quae priori cohaereat, effoditur, quae tamen ei, in qua pecus est, extremae partis apertione conjungitur. In qua nimirum cavea ponitur, ut leaena corruens, quia desuper terroribus urgetur, cum quasi in secretiori parte foveae occultare, se appetit, caveam volens intret; cujus jam saevitia nequaquam pertimescitur, quia clausa in cavea levatur. Quae enim sua sponte in foveam corruit, ad superiores partes circumsepta vectibus redit. Sic sic nimirum humana mens capta est, quae in libertate arbitrii condita, dum nutrire desideria carnis appetivit, quasi leaena catulis escam quaesivit, atque in deceptionis suae foveam cecidit, quae, suadente hoste, ad cibum prohibitum manum tetendit. Sed in fovea protinus caveam invenit, quia sponte ad mortem veniens corruptionis suae mox carcerem pertulit; atque ad auras liberas, gratia interveniente, reducitur. Sed cum multa agere conatur, et non valet, ejusdem corruptionis suae obstaculis quasi caveae vectibus ligatur. Jam quidem eam in quam ceciderat damnationis foveam evasit, quia secuturae mortis supplicium, manu redemptionis adjuta, ad veniam redeundo superavit. Sed tamen coarctata caveam tolerat, quia supernae quoque disciplinae nexibus cingitur, ne per carnis desideria vagetur. Quae ergo sponte sua in foveam cecidit, ad auras liberas clausa redit, quia et per libertatem arbitrii in culpam corruit, et tamen hanc a suis motibus, conditoris gratia coactam nolentemque constringit. Post foveam itaque caveam patitur, quae, erepta ex aeterno supplicio, a pravae libertatis motibus, et sub coelestis artificis dispensatione religatur. Recte igitur dicit: Et propter superbiam, quasi leaenam capies me, quia et liber homo per cibum sibi mortem intulit, et reductus ad veniam sub disciplina melius clausus vivit. Quasi leaena ergo propter superbiam captus est, quia

inde nunc eum disciplina suae corruptionis deprimit, unde transgressionem praecepti non timens, audacter in foveam saltum dedit.

87. Sic et elatus de virtute cadere sinitur, ut a superbia sanetur.---Sed si parumper obtutum mentis a culpa primi parentis avertimus, nos adhuc quotidie ut leaenam capi per vitium elationis invenimus. Saepe namque homo acceptis virtutibus in audaciam suae praesumptionis erigitur, sed mira dispensatione pietatis ante ejus oculos res quaelibet, in qua corruat ordinatur. Dumque per culpam aliquid appetit, quid aliud quam praedam in fovea concupiscit? Sua sponte inhians cadit, sed suis surgere viribus non valet. Qui cum se nihil ex se esse considerat, discit procul dubio cujus adjutorium requirat. Quem tamen superna miseratio captum quasi a fovea evehit, quia hunc infirmitate cognita ad veniam reducit. Leaenae itaque more, propter superbiam ad superiores partes in caveam remeat, qui cum de virtute extollitur lapsus ad desideria in humilitate religatur. Quia enim prius propria praesumptione perierat, mira pietate agitur, ut infirmitatis suae jam notitia clausus vivat. Quod quia sanctus vir crebro accidere hominibus conspicit, nostri in se periculi vocem sumit; ut cum nos ejus fletus agnoscimus, quae in nobis sunt flenda discamus. Sed cum mentem nostram elatio erigit, summi a nobis protinus compunctio amoris recedit; cum vero superna nos gratia visitat, statim per lacrymas ad sua desideria instigat. Unde et apte subjungitur:

CAPUT LVIII

IBID.---Reversusque mirabiliter me crucias.

88. Mentis a Deo desertae obduratio, visitatae compunctio.---Cum ab auctore relinquimur, nec ipsa ullatenus destitutionis nostrae damna sentimus. Quo enim longe nos conditor deserit, eo mens nostra insensibilius

obdurescit, nulla quae Dei sunt diligit, nequaquam superna concupiscit; et quia amoris intimi calorem non habet, frigida deorsum jacet, ac miserando modo fit quotidie tanto securior, quanto pejor; cumque unde sit lapsa non meminit, et supplicia secutura non metuit, quantum lugenda sit nescit. At si afflatu sancti Spiritus tangitur, ad considerationem protinus suae perditionis evigilat, in coelestium inquisitione se excutit, amoris summi aestibus inardescit, quae se circumprimunt damna considerat, et plorat proficiens quae prius laeta peribat. Bene ergo conditori dicitur: Reversusque mirabiliter me crucias, quia omnipotens Deus unde mentem nostram visitans ad amorem suum erigit, inde hanc per lacrymas gravius affligit. Ac si aperte dicat: Relinquendo me nequaquam afficis, quia insensibilem reddis; sed cum reverteris crucias, quia dum te insinuas mihi me quam sim lugendus demonstras. Unde et nequaquam se poenaliter, sed mirabiliter asserit cruciari, quia dum per fletum mens ad summa rapitur, compunctionis suae poenam gaudens miratur; et libet affici, quia afflictione sua se conspicit ad alta sublevari. Saepe autem cum nos a sancti desiderii exercitatione torpescere superna pietas cernit, exempla se sequentium nostris obtutibus objicit, ut mens per otium remissa, quo in aliis vigilantium provectus considerat, eo in se pigritudinem torporis erubescat. Unde et recte subjungitur:

CAPUT LIX

VERS. 17.---Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam, et poenae militant in me.

89. Exemplis bonorum Deus ad se nos revocat.--- Testes enim Dei sunt, qui per exercitium sancti operis testantur quae electos secutura sint praemia veritatis. Unde hos quoque quos pro veritate passos agnoscimus Graeco eloquio martyres, id est testes, vocamus. Et per Joannem voce angelica Dominus dicet: In diebus Antipas

testis meus fidelis, qui occisus est apud vos (Apoc. II, 13). Sed testes suos contra nos Dominus instaurat, cum electorum vitam pravitati nostrae contrariam ad arguendos nos instruendosque multiplicat. Contra nos ergo testes illius instaurantur, quia cuncta quae agunt studiis nostrae pravitatis adversa sunt. Unde et sermo veritatis adversarius vocatur, cum Mediatoris voce per Evangelium dicitur: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Atque de hoc eodem Redemptore reprobi persequentes dicunt: Contrarius est operibus nostris (Sap. II, 12); et paulo post: Et dissimilis est aliis vita illius (Ibid., 15). Testes itaque suos contra nos Dominus instaurat, quia bona quae facere ipsi negligimus, haec ad correptionem nostram fieri ab aliis demonstrat; ut qui praeceptis non accendimur, saltem exemplis excitemur, atque in appetitu rectitudinis nil sibi mens nostra difficile aestimet quod perfecte peragi ab aliis videt. Et fit plerumque ut cum alienae vitae bona conspicimus, nostrae sollicitius damna timeamus; et eo patescat quantae post pondere animadversionis impatimur, quo nunc a bonorum moribus longe discrepamus.

90. Eorum labor indicat quae reprobos poena maneat. Bona in aliis visa quos animi motus excitare debeant.---Unde et testium instauratione memorata, protinus apte subjungitur: Et multiplicas iram tuam. Eo nobis multiplicari ira Dei dicitur, quo esse multiplex indicatur, quia ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus judex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; Petro attestante qui ait. Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei; si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio (I Pet. IV, 17)? Omnipotens igitur Deus cum contra nos testes instaurat, iram

multiplicat, quia quo bonorum vitam nostris oculis objicit, eo pravitatis perpetratae duritiam qua districtione in judicio percutiat ostendit. Nam cum solis se sequentibus dona exaggerat, torpentes jam quia reliquerit demonstrat. Cum bona ergo in aliis cernimus, valde necesse est ut et exsultationem nostrae formidini, et formidinem nostrae exsultationi misceamus, quatenus et de alienis provectibus charitas gaudeat, et de suis infirmitatibus conscientia contremiscat. Sed cum fraterno provectu reficimur, cum districtionem super nos interni judicis ex ipso nostro torpore pensamus, quid restat nisi ut ad discutiendum se animus redeat, et quidquid in se reprobum, quidquid pravum deprehendit, affligat? Unde et apte subjungitur: Et poenae militant in me. Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant, quia dum miranda illorum facta conspicimus, vitam nostram, quae ex eorum nobis comparatione displicet, studiosa afflictione cruciamus; ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta; et si quid adhuc culpa delectationis inquinat, poena moeroris tergat. Beatus igitur Job, quia vitam patrum praecedentium conspicit, quid in se gemere debeat subtilius agnoscit. Sed magni doloris magisterio, dum sua plangit, ad lamenta nos instruit: ut quo virtutes in aliis cernimus, eo apud districtum judicem nostra sollicite delicta timeamus. Sequitur:

CAPUT LX

VERS. 18.---Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

91. Quod nimirum prima oratione jam protulit, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? Qui hoc quoque quod hic adjicit, subdens,---VERS. 19.---Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, illic verbis aliis non aliter adjungit, dicens: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem

(Job. III, 16). Quia vero haec superius late digessimus (Lib. IV, n. 48 et seq.), pro vitando lectoris fastidio, exposita replicare declinamus. Sequitur:

CAPUT LXI

VERS. 20.---Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?

92. Vitae terminus, potissimum attendendus.--- Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non ejus usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Hinc rursum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut brevitatem suae delectationis aspiciat, ne ad vivacem mortem iniquitas rapiat, cum constet quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur dum dolor noster flagellis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exsilium gemere, sed prae ipsa afflictione mens non valet damna suae caecitatis aestimare. Unde protinus subdit:

CAPUT LXII

IBID.---Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum.

93. Lacrymas et doloris sensum tollit nimius moeror. Flere mala nostra nos non sinit vis consuetudinis.---Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine

moerore fit, qui, afflicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Vir igitur sanctus feriri plus quam sufficit pertimescit, dicens: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut, moderatis doloribus, aestimare mala quae patior flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur, ut pondus quidem peccatorum toleret, sed tamen quia tolerat ignoret. Saepe etiamsi cognoscat quanto reatu premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum considerat, et tamen prae terrenae occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Hujus doloris praesentia Prophetae mentem cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 18, 19). Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16).

94. Nisi Deus ad id nos adjuvet.---Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem flenda quae cognoscimus adjuvat. Culpas oculis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad justitiam nos spiritus erigit, ad consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem

meum, quia nisi a reatu culpae, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur. Unde apte subjungitur:

CAPUT LXIII

VERS. 21.---Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.

95. Inferni poenae nec transitoriae nec phantasticae. Infernus cur terra, cur lacus.---Quid enim terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signantur? Quae aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disjungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicumque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4). Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. XXXII, 24, 25). Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir sive sua, seu humani generis voce dimitti se postulat, antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadit; sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constringitur, si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non

revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat. Quae adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur:

CAPUT LXIV

VERS. 22.---Terram miseriae et tenebrarum.

96. Quos tenet, foris cruciantur, intus caecantur.--- Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti judicis expulsus tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. Nam haec quoque terra in qua nascimur est quidem miseriae, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostrae mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem redit. In cujus adhuc descriptione subjungitur:

CAPUT LXV

IBID.---Ubi umbra mortis, et nullus ordo.

97. Ultionem habet, non lucem. Quam justae hae poenae.---Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite a me,

maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Si itaque ignis qui reprobos cruciat lumen habere potuisset, is qui repellitur nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem (Psal. LVII, 9). Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, quia quo illos gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret; quatenus qui auctori suo et corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur; et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt in infernum cum armis suis (Ezech. XXXII, 27). Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria quae concipiunt exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13). Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni judicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc, suis delectationibus subditi, undique contra justitiam juste judicantis pugnant.

98. Ordinatae sunt, ut ab aequo judice criminibus commensuratae.---Mirum vero est valde quod dicitur: Ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quia ipsa quoque supplicia quae ex lance justitiae prodeunt inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI, 7). Hinc in Babylonis damnatione

dicitur: Quantum exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse perhiberet: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. XIII, 30). Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est hos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat; quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis angustet afflictio, et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis (Joan. XIV, 2), sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris, sic damnatis et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo suppliciis dicitur, in quibus profecto quisque juxta modum culpae cruciatur?

99. Ordinatae autem non sunt in corde damnatorum.- --Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit, quia ipsa quoque supplicia, quae ordinata per justitiam veniunt ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, dum damnatus quisque foris

flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus, exterius interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis saevit. Quam tamen mira potentia judicantis aequitas ordinat, ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in poenam surgentibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur:

CAPUT LXVI

IBID.---Et sempiternus horror inhabitat.

100. Poenarum inferni descriptio.---In hujus vitae tormentis timor dolorem habet, dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati jam coeperit quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in doloris angustia pulsante se semper pavore feriuntur, ut et quod timent tolerent, et rursum quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Hic flamma quae succendit illuminat; illic, ut superius verbis Psalmistae docuimus, ignis qui cruciat obscurat. Hic metus amittitur, cum tolerari jam coeperit quod timebatur; illic et dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. Sic sic videlicet a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet, ut qui a voluntate conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent, quatenus quo se impugnant, cruciatus augeant, et cum varie prodeunt multipliciter sentiantur. Quae tamen supplicia in se demersos et ultra

vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat; quatenus semper sine termino cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit, et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent, quae non suam per omnia qualitatem tenent.

101. Ignis illic lucem negat ad consolationem, servat ad tormentum.---Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in augmentum suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio attestante colligimus (Luc. XVI, 23), in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere quinque fratrum describitur meminisse, qui ab Abraham petiit ut ad eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui, ad doloris sui cumulum, eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Is ergo, cui ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod videre in supplicio eos etiam quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori

praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat credendum est quia lumen ad tormentum servat. Quod si approbare testimoniis in sua expressione non possumus, superest ergo ut e diverso doceamus.

102. Igni lumen et obscuritatem simul esse posse.--- Tres quippe Hebraeae gentis pueri, per Chaldaei regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque projecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio miseratus exploraret, illaesis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam; ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et taedarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt.

103. Angelos et homines reprobos una poena implicat. Malus sepulcrum diaboli.---Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius (Ezech. XXXII, 22). Quis namque Assur superbi regis

nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt.

104. Inferni poenas praenosse non prodest, sed evadere.---Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ut, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc rursum ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10).

105. Animo ad id nitenti obstat cura carnis.---Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset.

Auditis verbis coelestis oraculi, in amorem patriae coelestis erigitur; sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur.

106. Haec non abscidenda prorsus, sed moderanda. - --Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis absciditur, sed ut discrete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcumque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum carnis curam fieri in concupiscentiis non sinit, procul adhuc dubio in necessitate concedit. Discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed, subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et numquam contra faciem recta cogitantis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur (Genes. XIII, 2, seq.). Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit, quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritalis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire; cura autem carnis, ut femina, foras non appareat, et videri jactanter erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus, solis necessariis

intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, sed totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et, cessante studio, adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus fecundatur; et quae juventute vigens fecundari non potuit, annis fracta senilibus, utero marcescente, concepit, quia cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde et bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se praesumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit, necessarium suspicetur, quatenus omne quod libet vitae debitam utilitatem putet. Et saepe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae provisionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est vel quid opere agimus, vel quid corde versamus, ne aut mentem praepediens, foras se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus moderamine intus se cogitatio exaltet; ut cum divina judicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.

>>sequitur Pars 4>>

>>Pars 4>>

SANCTI GREGORII MAGNI ROMANI PONTIFICIS MORALIUM LIBRI, SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM B. JOB

LIBER DECIMUS

Toto libri Job capite undecimo ac duodecimi quinque prioribus versibus enarratis, secundam hujus operis partem claudit.

CAPUT PRIMUM

1. Fortitudo Job, qui nec successiva adversantium mutatione superatur.---Quoties in arenae spectaculum fortis athleta descenderit, ii qui impares viribus existunt vicissim se ejus expugnationi subjiciunt: et uno victo, contra hunc protinus alter erigitur; atque hoc subacto, alius subrogatur; ut luctantis vires quandoque molliores inveniant quas ipsa sua crebrescens victoria fatigat; quatenus cum novus quisque congreditur, is qui vinci virium qualitate non valet, personarum saltem mutatione superetur. Sic sic in hoc hominum angelorumque spectaculo beatus Job fortis athleta prodiit, quantumque contra mutationes adversantium valeat continuatione indefessi roboris ostendit. Cui primus se Eliphaz, secundus autem Baldad objicit, atque ad extremum se Sophar in ejus expugnatione supponit: qui ad inferendos ictus totis se conatibus erigunt, sed tamen ad feriendam altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa quippe eorum verba patenter insinuant quod ictus in auras jactant, quia cum sanctum virum non recte redarguunt, expressa in vacuum verba percussionis perdunt. Quod

liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait:

CAPUT II

CAP. XI, VERS. 2.---Numquid qui multa loquitur non et ipse audiet? aut vir verbosus justificabitur? 2. Procaces recte dictis semper e diverso respondent. Sophar sententia vera, sed male prolata.--- Mos esse procacium solet ut recte dictis semper e diverso respondeant, ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Quibus justorum verba quamlibet pauca sonuerint multa sunt, quia quo eorum vitia resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur hoc quod recta praedicatione contra crimina profertur. Ipsum quippe qui ex veritate fortes sententias dixerat Sophar redarguens, verbosum vocat, quia cum ab ore justorum sapientia culpas increpat, stultorum auribus superfluitas loquacitatis sonat. Pravi namque nil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant; et justorum verba eo otiosa aestimant, quo suis haec sensibus inveniunt diversa. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus justificari nequaquam possit, quia dum quisque per verba diffluit, perdita gravitate silentii, mentis custodiam amittit. Hinc quippe scriptum est: Cultus justitiae, silentium (Isai. XXXII, 17). Hinc Salomon ait: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Hinc rursum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Psalmista testatur, dicens: Vir verbosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12). Sed virtus verae sententiae perditur, quae sub discretionis custodia non profertur. Certum itaque est quod verbosus justificari vir nequeat. Sed bonum bene non dicitur, quia non intenditur cui dicatur. Vera quippe contra malos sententia, si bonorum rectitudinem impetit, suam perdit, et eo retusa resilit, quo illud est forte quod ferit. Quia autem pravi audire bona patienter nequeunt, et cum vitae

emendationem negligunt, ad verba se responsionis accingunt, aperte Sophar insinuat, qui subjungit:

CAPUT III

VERS. 3.---Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis? 3. Ad correptionem quam diverse affecti pravi et recti.---Imperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium poenam putat atque omne quod rectum dicitur dedecus suae irrisionis arbitratur, quia cum vera vox pravorum se auribus admovet, memoriam culpa mordet, et in redargutione vitiorum quo intus cognitione mens tangitur, foras ad studium contradictionis excitatur. Ferre vocem non valet, quia tacta in vulnere sui reatus dolet, et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Quod enim intus egisse se meminit, audire foris erubescit. Unde mox se ad defensionem praeparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravae refutationis tegat. Sicut enim recti de quibusdam quae ab eis non recte gesta sunt correptionis vocem, ministerium charitatis aestimant, sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad insaniam suae defensionis eriguntur. Illi correptionis adjutorium vitae suae patrocinium deputant, per quod dum praesentis vitae culpa corripitur, venturi judicis ira temperatur; isti cum se impeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt, quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, praesentis gloriae opinio foedatur. Hinc quippe in laude justi per Salomonem dicit Veritas: Doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX, 10). Hinc pravorum contumaciam despicit, dicens: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Ibid., 7). Nam fit plerumque ut cum correpta in se mala defendere nequeunt, ex verecundia pejores fiant; ac sic in sua defensione superbiant, ut quaedam vitia contra vitam corripientis exquirant; et eo se criminosos non aestimant,

si crimina et aliis imponant. Quae cum vera invenire nequeunt, fingunt, ut ipsi quoque habeant quod non impari justitia increpare videantur. Unde et Sophar, quia quasi irrideri se per increpationem doluit, protinus mentiendo subjungit:

CAPUT IV

VERS. 4.---Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

4. Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt.---Qui beati Job dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me (Job. IX, 20)? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subjicit, dicens:

CAPUT V

VERS. 5.---Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi!

5. Homini quando Deus loquatur, quando ipse sibi. --- Ipse quippe sibi homo loquitur, cum per hoc quod sentit nequaquam Divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur; cum caro sensum exerit, et mentem, quasi ad intelligentiam provocans, foras mittit. Unde et adhuc Petro terrena sapienti Veritas dicit: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Marc. VIII, 33). Cui tamen recta confitenti dicitur: Caro et sanguis non

revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Quid autem Dei labia nisi judicia ejus accipimus? Clausis namque labiis vox premitur, et sensus tacentis ignoratur; apertis autem sermo dum promitur, animus loquentis invenitur. Labia itaque sua Deus aperit cum voluntatem suam hominibus per aperta judicia ostendit. Quasi enim reserato ore loquitur, cum remota obscuritate dispositionis intimae renuit occultare quod vult. Nam velut clausis labiis sensum nobis suum non indicat, cum per occulta judicia cur quid faciat celat. Sophar itaque beatum Job ut de carnali intellectu redarguat, seque ipsum quantae sit benignitatis ostendat, ei bona optat, quae et cum habentur ignorat, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi! Ac si patenter dicat: Imperitiae tuae potius quam poenae compatior, quia, sola carnis prudentia praeditum, a veritatis te spiritu vacuum agnosco. Si enim Dei judicia occulta cognosceres, tam procaces contra illum sententias non sonares. Et quia omnipotens Deus cum ad consideranda nos sua judicia sublevat, ignorantiae nostrae protinus caecitatem fugat, quae apertis ejus labiis, ad nos eruditio prodeat, protinus adjungendo manifestat, dicens:

CAPUT VI

VERS. 6.---Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex ejus.

6. Sapientiae opera quae publica. Quae secreta.--- Publica sapientiae supernae sunt opera, cum omnipotens Deus regit quos creat, perficit bona quae inchoat, et aspirando adjuvat quos visitationis suae lumine illustrat. Cunctis etenim liquet quia quos gratis condidit benigne disponit. Et cum spiritalia dona largitur, ipse perficit quod ipse ex munere suae benignitatis inchoavit. Secreta vero sapientiae supernae sunt opera cum Deus quos creavit deserit; cum bona quae praeveniendo coeperat; nequaquam prosequendo consummat; cum claritate nos

suae illustrationis illuminat, et tamen, permissis carnis tentationibus, tenebris caecitatis pulsat; cum dona quae contulit minime custodit; cum et mentis nostrae ad se desideria excitat, et tamen occulto judicio difficultate nos nostrae imbecillitatis angustat.

7. Haec non inveniendo invenit, qui comprehendi non posse didicit. Lex Dei et Christi charitas. ---Quae nimirum secreta ejus sapientiae pauci valent inquirere, sed nullus invenire, quia quod super nos de nobis ad immortali sapientia non injuste disponitur, justum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere utcumque jam incomprehensibilitatis ejus est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum ejus inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, cum dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensus Domini? vel quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lassescendo proficiens, praemittit dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Qui igitur ad occulta Dei pertingere non valens ad infirmitatis suae cognitionem rediit, atque ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret; et quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas junxit. Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse gravitatem non habet, meliori optat quod habet, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae! Qui eam quoque, qua se super amicum pollere aestimat, optando sapientiam

ostentat, cum protinus subdit: Et quod multiplex sit lex ejus. Quid hoc loco Dei lex accipi nisi charitas debet, per quam semper in mente legitur praecepta vitae qualiter in actione teneantur? De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). De hac Paulus ait: Plenitudo legis, dilectio (Rom. XIII, 10). De hac iterum dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex etenim Christi quid congruentius intelligi quam charitas potest, quam tunc vere perficimus cum fraterna onera ex amore toleramus.

8. Charitas a duobus praeceptis incipit, et ad innumera se extendit. Proximi dilectio cavet nocere, curat benefacere. Haec duo quam multis modis praestantur. --- Sed haec eadem lex multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Hujus namque legis initium dilectio Dei est ac dilectio proximi. Sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi conditor jubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit ex toto, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult quisque non faciens; cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit, impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non

debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restinguat; ut minas potentum ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat, utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praevalet

impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.

9. Charitas multiformis exemplis sanctorum ostenditur.---Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plene coeperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Cujus diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera, obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit (Genes. IV, 4, 8). Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit (Genes. V, 24). Haec Noe, despectis omnibus solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit (Genes. VII, 6). Haec per Sem et Japhet humiliter verenda patris erubuit, et superjecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit (Genes. IX, 23). Haec Abrahae dextram quia ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit (Genes. XXII, 10). Haec Isaac mentem, quia semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit (Genes. XXVII, 1). Haec Jacob compulit et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare (Genes. XXXVII, 34). Haec Joseph docuit a fratribus venumdatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari (Genes. XLII, 33). Haec Moysen, delinquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, ut et pro pereunte plebe sese morti

objiceret, et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret (Exod. XXXII, 33). Haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio, coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret (Num. XXV, 8, 9). Haec Jesum exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret (Josue I, 2, seq.; Num. XIV, 6, 7, seq.). Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in dejectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonio exstitit, quia culmen ex quo dejectus est non amavit (I Reg. III, 4, seq.). Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam; qui persecutorem suum et timendo fugit ut dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit, non agnovit inimicum (I Reg. XXIV, 6, 18). Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit (II Reg. XII, 1, seq.). Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine, superna mysteria penetravit (Isai. XX, 2). Haec Eliam, quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit (IV Reg. II, 11). Haec Elisaeum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit (Ibid., 10). Per hanc Jeremias ne in Aegyptum populus descenderet restitit; sed tamen et inobedientes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse descendit (Jerem. XLII, 18). Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aere libravit (Ezech. VIII, 3). Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit (Dan. XIV, 40), Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit (Dan. III, 50). Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manus

persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit (Act. XV). Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata conjungit. 10. Charitatis officia ex Paulo.---Cujus nimirum legis multiplicitatem bene Paulus enumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 4). Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat ignorat. Non est ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua satagit, foras nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitorie possidet velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium nisi quod secum permaneat agnoscit. Non irritatur, quia et injuriis lacessita ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus majora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia quo sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii provectus hilarescit. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae contra uniuscujusque culpae jaculum, quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit, ut quia antiquus hostis varia circumfusione nos obsidet, ipsa hunc de nobis multipliciter expugnet. Quam

nimirum legem si sollicita consideratione pensamus, auctori nostro quantum quotidie delinquamus agnoscimus. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus; nec ex dolore ad impatientiam proruit, cum suo se judicio conscientia addicit. Unde Sophar, quid diceret sciens, sed cui diceret nesciens, postquam praemisit dicens, Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex ejus, protinus adjungit:

CAPUT VII

IBID.---Et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua.

11. Culparum nostrarum cognitio temperat dolorem flagellorum.---Dolor quippe, ut diximus, flagelli temperatur cum culpa cognoscitur, quia et tanto quisque patientius ferramentum medici tolerat, quanto putridum conspicit esse quod secat. Qui igitur multiplicitatem legis intelligit, cuncta quae patitur quam sint minora perpendit, quia per hoc quod culpae pondus agnoscitur, afflictionis poena levigatur.

12. Venialiter peccant, qui zeli fervore modum correptionis excedunt.---Sed inter haec sciendum est quia sine magna iniquitate non fuerit quod Sophar virum justum usque ad objectionem iniquitatis increpavit. Unde et eorum audaciam Veritas juste redarguit, sed benigne ad gratiam reducit; quia apud misericordem judicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex ejus amore peccatur. Saepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit, ut quo alta charitate fervent, modum correptionis exaggerent, et lingua aliquid quod non debet dicat, quia mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed verbum prolatae contumeliae tanto citius parcitur, quanto et ex qua radice prodeat pensatur. Unde bene per Moysen Dominus

praecepit dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus (Deut. XIX, 5). Ad silvam quippe cum amico imus quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur, et simpliciter ligna succidimus cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit cum de correptione sermo durior excedit; et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat, quia si, ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur; eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit, quia cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit quem sub ejus venia spes, fides et charitas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur quae nequaquam malitiae studio perpetratur. Unde et Sophar iniquum vocat quem superna sententia laudaverat; nec tamen a venia reprobatus excluditur, quia ad verba contumeliae divini amoris zelo promovetur. Qui pro eo quod beati Job merita non agnoscit, ex imperita adhuc irrisione subjungit, dicens:

CAPUT VIII

VERS. 7.---Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum, Omnipotentem reperies.

13. Dei vestigia sunt ejus dona quibus ad superna provocamur. Deus hic non videtur manifeste. Contemplationis vis. Dei essentiam angelica vel humana mens non plene contuetur.---Quid Dei vestigia nisi benignitatem illius visitationis vocat? Quibus nimirum progredi ad superna provocamur cum ejus Spiritus afflatu tangimur, et, extra carnis angustias sublevati, per amorem agnoscimus auctoris nostri contemplandam speciem, quam sequamur. Nam cum mentem nostram spiritalis patriae amor inflammat, quasi sequentibus iter insinuat, et substrato cordi velut quoddam vestigium Dei gradientis imprimitur, ut ab eo rectis cogitationum gressibus via vitae teneatur. Quem enim necdum cernimus, restat necesse est ut per vestigia sui amoris indagemus, quatenus usque ad contemplationis speciem quandoque mens inveniat quem nunc, quasi a tergo subsequens, per sancta desideria explorat. Haec Psalmista auctoris nostri vestigia bene sequi noverat cum dicebat: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9). Quem reperire quoque usque ad visionem suae celsitudinis satagebat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3) Tunc quippe cogitatione manifesta omnipotens Deus reperitur, cum, mortalitatis nostrae funditus corruptione calcata, ab assumptis nobis in divinitatis suae claritate conspicitur. Nunc autem a carnali cogitatione animum infusi Spiritus gratia sublevat, et in contemptum rerum transeuntium exaltat; totumque mens quod appetebat in infimis despicit, atque ad superna desideria ignescit, et contemplationis suae vi extra carnem tollitur, quae corruptionis suae pondere adhuc in carne retinetur. Incircumscripti luminis jubar intueri conatur, et non valet; quod infirmitate pressus animus et nequaquam penetrat, et tamen repulsus amat. Jam namque de se conditor per quod ametur ostendit, sed visionis suae speciem

amantibus subtrahit. Sola ergo ejus vestigia conspicientes gradimur, qui hunc per donorum suorum signa sequimur, quem necdum videmus. Quae nimirum vestigia comprehendi nequeunt, quia unde, ubi, quibusve modis veniant ejus Spiritus dona, nesciuntur, Veritate attestante, quae ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo vadat (Joann. III, 8). In retributionis autem culmine reperiri Omnipotens per contemplationis speciem potest, sed tamen ad perfectum non potest, quia etsi hunc in claritate sua quandoque conspicimus, non tamen ejus essentiam plene contuemur. Angelica etenim, vel humana mens cum ad incircumscriptum lumen inhiat, eo ipso se, quo est creatura, coangustat; et super se quidem per provectum tenditur, sed tamen ejus fulgorem comprehendere nec dilatata sufficit, qui et transcendendo et portando omnia et implendo concludit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT IX

VERS. 8, 9.---Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.

14. Qui Deus omnia transcendat.---Quod Deus coelo excelsior, inferno profundior, terra longior, marique latior esse describitur, tanto spiritaliter debet intelligi, quanto de eo quidquam nefas est juxta corporea lineamenta sentire. Sed coelo est excelsior, quia incircumscriptione sui spiritus cuncta transcendit; inferno profundior, quia transcendendo subvehit; terra longior, quia creaturae modum perennitate suae aeternitatis excedit; mari latior, quia rerum temporalium fluctus sic regens possidet, ut hos sub omnimoda potentiae suae praesentia coangustando circumdet. Quamvis possunt et coeli appellatione angeli, et inferni vocabulo daemonia designari; per terram vero justi homines, per mare autem peccatores intelligi. Excelsior itaque coelo est, quia ipsi

quoque electi spiritus visionem tantae celsitudinis perfecte non penetrant. Profundior inferno est, quia malignorum spirituum astutias longe subtilius quam ipsi putaverant judicans damnat. Terra longior, quia longanimitatem nostram patientia divinae longanimitatis exsuperat, quae nos et peccantes tolerat, et conversos ad praemia remunerationis exspectat. Mari latior, quia ubique facta peccantium retributionis suae praesentia occupat, ut et cum non praesens per speciem cernitur, praesens per judicium sentiatur.

15. Qui homo coelum, infernus, terra, mare. Dei latitudo, longitudo, sublimitas et profundum.---Cuncta tamen ad solum referri hominem possunt, ut ipse sit coelum cum jam per desiderium summis inhaereat; ipse infernus, cum, tentationum suarum caligine perturbatus, in infimis jacet; ipse terra, quia in bono opere fixae spei ubertate fructificat; ipse mare, quia in quibusdam trepidus quatitur, et aura suae mutabilitatis agitatur. Sed coelo est excelsior Deus, quia potentiae ejus magnitudine vincimur, etiam cum super nosmetipsos elevamur; inferno profundior, quia nimirum plus judicat quam ipse se humanus animus in tentationibus investigat; terra longior, quia fructus vitae, quos in fine retribuit, nequaquam nunc vel spes nostra comprehendit; mari latior, quia humana mens fluctuans multa de his quae ventura sunt conjicit, sed cum jam cernere quae aestimaverat coeperit, angustam se fuisse in sua aestimatione cognoscit. Excelsior igitur coelo fit cum ipsa in eum nostra contemplatio deficit. Unde et cor Psalmista in altum posuerat, sed necdum se eum contigisse sentiebat, dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam (Psal. CXXXVIII, 6). Inferno profundiorem noverat, qui semetipsum discutiens, sed ejus subtiliora judicia pertimescens, dicebat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4). Longiorem terra viderat, cum minora ei esse humanae mentis vota

pensabat, dicens: Qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20). Latiorem mari conspexerat, qui timendo pensabat quia nequaquam mens humana immensitatem districtionis ejus agnosceret, quantumlibet inquirendo fluctuaret, dicens: Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare (Psal. LXXXIX, 11)? Cujus bene potentiam egregius nobis doctor insinuat, cum breviter narrat: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Habet quippe Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti in supernam fuerint congregationem transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae judicium incomprehensibiliter exerit. Quae scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet, quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo et profunditas quam sit investigabilis nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel, occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. Unde et beato Job dicitur: Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Ac si ei aperto despectu diceretur: Profunditatem ejus atque excellentiam quando tu cognoscere sufficis, qui vel virtute ad summa evehi, vel temetipsum reprehendere in tentationibus nescis. Sequitur:

CAPUT X

VERS. 10.---Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest, Cur ita facis?

16. Quomodo Deus in nobis coelum, infernum, terram, mare subvertat.---Subvertit Dominus coelum cum terribili et occulta dispensatione humanae contemplationis celsitudinem destruit. Subvertit infernum cum cujuslibet mentem in suis tentationibus pavidam cadere etiam ad deteriora permittit. Subvertit terram cum fructificationem boni operis adversis irruentibus intercidit. Subvertit mare cum fluctuationem nostrae titubationis emergente subito pavore confundit. Dubietate quippe sua cor anxium hoc ipsum quia titubat valde formidat, et quasi mare subvertitur cum ipsa in Deum nostra trepidatio, considerato ejus judicii terrore, turbatur. Quia igitur quomodo coelum vel infernus, terra vel mare, subvertitur breviter diximus, nunc aliquantulum laboriosius restat ut haec qualiter in unum coarctari valeant, demonstremus.

17. Coelum et infernus simul, in una mente contemplatio et carnis tentatio.---Saepe namque contingit ut ad summa jam mentem spiritus elevet, sed tamen hanc importunis caro tentationibus impugnet. Cumque ad contemplanda coelestia animus ducitur, objectis actionis illicitae imaginibus reverberatur. Nam carnis repente hunc stimulus sauciat quem extra carnem contemplatio sancta rapiebat. Coelum ergo simul infernusque coarctatur cum unam eamdemque mentem et sublevatio contemplationis illuminat, et importunitas tentationis obscurat; ut et videat intendendo quod appetat, et succumbendo in cogitatione toleret quod erubescat. De coelo quippe lux oritur, infernus autem tenebris possidetur. In unum ergo coelum infernusque redigitur cum mens, quae jam lucem patriae supernae considerat, etiam de carnis bello tenebras occultae tentationis portat. Certe jam Paulus tertii coeli culmen ascenderat,

jam paradisi secreta cognoverat, et tamen adhuc carnis bella tolerans gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Quid ergo in hujus tanti praedicatoris pectore nisi coelum Deus infernumque coarctaverat, qui et visionis intimae jam lumen acceperat, et tamen adhuc tenebras de carne tolerabat? Super se viderat quod laetus appeteret, in se cernebat quod metuens doleret. Jam coelestis patriae lux irradiaverat, sed adhuc tentationis obscuritas animum confundebat. Cum coelo ergo infernum pertulit, quia et illuminatum securitas erexit, et tentatum gemitus stravit.

18. Terra et mare simul, fidei certitudo cum aliquantula dubietate.---Et saepe contingit ut fides in mente jam vigeat, sed tamen ex parte aliquantula in dubietate contabescat; quatenus et certa se a visibilibus elevet, et ex quibusdam sese incerta perturbet. Nam plerumque ad aeterna appetenda se erigit, et subortis cogitationum stimulis agitata, sibimet ipsa contradicit. In unum ergo terra mareque coarctatur cum unam eamdemque mentem, et certitudo solidae fidei roborat, et tamen ex aliquantula mutabilitate perfidiae aura dubietatis versat. An non in suo pectore coarctari terram mareque cognoverat, qui et per fidem sperans, et per infidelitatem fluctuans, dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23)? Quid itaque est, quod et se credere asserit, et adjuvari in se incredulitatem quaerit, nisi quod coarctari in suis cogitationibus terram cum mari deprehenderat, qui et exorare certus jam per fidem coeperat, et adhuc incertus undas perfidiae ex incredulitate tolerabat?

19. Cur mentem ad recta surgentem Deus impugnari sinat.---Quod tamen occulta fieri dispensatione permittitur, ut cum mens jam surgere ad rectitudinem coeperit, pravitatis suae reliquiis impugnetur; quatenus

haec ipsa impugnatio, aut resistentem exerceat, aut delectationibus seductam frangat. Recte itaque nunc dicitur: Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? quia nimirum divinum judicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione cognosci, cum vel virtutes quas tribuerat subtrahit, vel has omnino non adimens, vitiorum concuti impugnatione permittit. Saepe namque in elationem cor tollitur cum laetis successibus in virtute roboratur, sed dum latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, se sibi hominem ostendendo derelinquit, ut ejus mens derelicta quid sit inveniat, quae male in se secura gaudebat. Unde cum subverti omnia, vel in unum coarctari, dicerentur, protinus additur:

CAPUT XI

VERS. 11.---Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?

20. Vanitatis ab iniquitate discrimen.---Ac si praemissa patefaciendo subjungeret, dicens: Quia tolerando succrescere vitia conspicit, judicando dona confundit. Rectus vero in descriptione ordo servatur, cum prius nosci vanitas, et post considerari iniquitas perhibetur. Omnis quippe iniquitas, vanitas, non tamen omnis vanitas esse iniquitas solet. Vana namque agimus quoties transitoria cogitamus. Unde et evanescere dicitur quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6); quoniam per hoc quod vivendo ad interitum tendit, recte quidem vanitas dicitur, sed nequaquam recte etiam iniquitas appellatur, quia etsi de poena est culpae quod deficit, non tamen hoc ipsum culpa est, quod a vita percurrit. Vana sunt itaque, quae transeunt. Unde et per Salomonem dicitur: Omnia vanitas (Eccle. I, 2).

21. Vanitas ducit ad iniquitatem. Vanitas mentem obnubilat, iniquitas caecat.---Apte autem post vanitatem protinus iniquitas subinfertur, quia dum per quaedam transitoria ducimur, in quibusdam noxie ligamur; cumque mens incommutabilitatis statum non tenet, a semetipsa defluens, ad vitia prorumpit. Vanitate ergo ad iniquitatem labitur, quae assueta rebus mutabilibus, dum ex aliis ad alia semper impellitur, suborientibus culpis inquinatur. Potest tamen et vanitas culpa intelligi, et iniquia is nomine reatus gravior demonstrari. Si enim aliquando vanitas culpa non esset, Psalmista non diceret: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 8); quia quamvis Trinitatis imaginem in natura servemus, vanis tamen delectationis motibus perturbati, in conversatione nostra delinquimus; ut modis nos semper alternantibus cupido concutiat, metus frangat, laetitia mulceat, dolor affligat. Ex vanitate ergo, ut et superius dictum est, ad iniquitatem ducimur cum prius per levia delicta defluimus, ut, usu cuncta levigante, nequaquam post committere etiam graviora timeamus. Nam dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit; dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur; cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiae voraginem ruit. Unde bene Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam eorum, quemadmodum scriptum est (I Cor. X, 7): Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Esus quippe potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, Salomone attestante, qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccle. XIX, 1). Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audenter etiam majora

perpetramus. Et notandum quod non videri, sed considerari iniquitas dicitur. Studiosius quippe conspicimus quae consideramus. Deus itaque hominum vanitatem novit, iniquitatem considerat, quia nec minora delicta inulta deserit, et ad majora ferienda sese intentius accingit. Quia igitur a levioribus malis incipitur, et ad graviora pervenitur; vanitas mentem obnubilat, iniquitas caecat. Quae nimirum mens, amisso mox lumine, tanto se altius per tumorem erigit, quanto et iniquitatis capta laqueis a veritate longius recedit. Unde et apte quoque quo vanitas cum iniquitate pertrahat, exprimit, cum repente subjungit:

CAPUT XII

VERS. 12.---Vir vanus in superbiam erigitur.

22. Vanitas audacem ex culpa reddit, et in naturae motibus effrenum.---Vanitatis quippe finis est, ut cum peccato mentem sauciat, hanc ex culpa audacem reddat; quatenus, sui reatus oblita, quae amisisse se innocentiam non dolet, justo excaecata judicio, simul et humilitatem perdat. Et fit plerumque ut, pravis desideriis serviens, a jugo se divini timoris excutiat, et, quasi in malorum perpetrationem jam libera, omne quod voluptas suggerit implere contendat. Unde cum vir vanus se erigere in superbiam dicitur, illico subinfertur:

CAPUT XIII

IBID.---Et quasi pullum onagri se liberum natum putat.

23. Per pullum quippe onagri omne agrestium genus exprimitur, quod, naturae dimissum motibus, loris dominantium non tenetur. Agri namque animalia in libertate habent et ire quo appetunt, et quiescere cum lassantur. Et quamvis insensatis animalibus homo longe sit melior; hoc tamen plerumque homini non licet quod

brutis animalibus licet. Quae enim ad aliud minime servantur, eorum motus procul dubio nequaquam sub disciplina restringitur. Homo autem qui ad sequentem vitam ducitur, necesse profecto est ut in cunctis suis motibus sub disciplinae dispositione religetur, et quasi domesticum animal loris vinctum serviat, atque aeternis dispositionibus restrictum vivat. Qui ergo implere cuncta quae desiderat per effrenatam libertatem quaerit, quid aliud quam pullo onagri esse similis concupiscit, ut disciplinae hunc lora non teneant, sed audenter vagus per silvam desideriorum currat?

24. Lora quibus nos Deus coercet ac regit.---Saepe autem divina miseratio, quos prodire in effrenationem illicitae libertatis conspicit, objectione properae adversitatis frangit, quatenus elisi discant quam reproba erectione tumuerant; ut jam flagelli experimentis edomiti, quasi jumenta domestica praeceptorum loris mentis colla subjiciant, et vitae praesentis itinera ad nutum praesidentis pergant. Quibus bene loris ligatum se noverat, qui dicebat: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Unde et saevus ille persecutor ab agro perfidae voluptatis ad domum fidei deductus, rectoris sui calcaribus punctus, audiebat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Restat ergo ut si esse jam similes pullo onagri nolumus, in cunctis quae appetimus nutum prius intimae dispensationis exquiramus, ut mens nostra in omne quod nititur, superni regiminis loro teneatur; et inde magis vota sua ad vitam impleat, unde vitae suae studia et contra propriam voluntatem calcat. Multa Sophar fortia protulit, sed quod meliori se haec loquitur nescit. Unde adhuc increpando subjungit:

CAPUT XIV

VERS. 13.---Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

25. Sophar arguit Job animi obdurati et superbi. Illum imitantur mali et haeretici adversus bonos et catholicos.---Firmati cor non hoc loco per virtutem dicitur, sed per insensibilitatem. Omnis namque a intus qui districtionis intimae considerationi se subjicit, ex ejus protinus timore mollescit; eumque sagitta divinae formidinis penetrat, quia infirma viscera per humilitatem gestat. Quisquis autem pertinacia insensibilitatis obdurescit, quasi cor firmat, ne hoc jacula timoris superni confodiant. Unde quibusdam per prophetam Dominus misericorditer dicit: Tollam vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Cor quippe lapideum tollit cum a nobis superbiae duritiam subtrahit, et cor carneum tribuit cum eamdem protinus nostram duritiam ad sensibilitatem vertit. Per manus vero, ut jam crebro docuimus, opera designantur. Cum culpa igitur manus ad Deum expandere est contra largitoris gratiam de virtute operum superbire. Qui enim in conspectu aeterni judicis loquens sibi bona quae facit tribuit, ad Deum manus superbiens tendit. Sic profecto contra electos reprobi, sic contra catholicos haeretici semper effrenantur, ut cum objurgare facta nequeunt, bonos reprehendere de factorum elatione moliantur, quatenus eos quos redarguere ex infirmitate actionis non valent, ex crimine tumoris accusent. Unde et ea bona quae exterius fiunt, nequaquam bona esse jam censent, quae quasi per studium turgidae cogitationis exhibentur. Qui saepe humilia tumentes increpant, et quod dictis suis semetipsos feriunt ignorant. Sed quia justum virum Sophar hactenus reprehendendo corripuit, nunc velut docendo subjungit:

CAPUT XV

VERS. 14, 15.---Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo

injustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.

26. Ut mens sit munda, prius operis, tum cordis iniquitas resecanda.---Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere perpetratur. Iniquitas ergo in manu est culpa in opere, injustitia vero in tabernaculo iniquitas in mente. Mens quippe nostra tabernaculum non incongrue vocatur, in qua apud nosmetipsos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Sophar itaque, quia justi viri amicus est, novit quod dicat; sed quia justum increpat, haereticorum tenens speciem, proferre recte etiam quae novit ignorat. Sed nos calcantes hoc, quod ab eo tumide dicitur, pensemus ejus verba quam vera sint, si recte dicerentur. Prius enim a manu iniquitatem subtrahi, et post a tabernaculo admonet injustitiam abscidi, quia quisquis jam prava a se opera exterius resecat, necesse profecto est ut, ad semetipsum rediens, solerter sese in mentis intentione discernat; ne culpa, quam jam in actione non habet, adhuc in cogitatione perduret. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). Quid namque est praeparato opere agrum diligenter exterius exercere, nisi evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus? Pene cuncta namque bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quae ex operatione nascuntur; nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Mens quippe divini amoris exordia capiens imperat bona quae fiant; sed postquam fieri imperata coeperint, ipsis suis exercitata actionibus discit, cum imperare bona inchoaverat, quantum minus videbat. Foris ergo ager excolitur, ut domus postmodum construatur, quia

plerumque ab exteriori opere sumimus, quantam subtilitatem rectitudinis in corde teneamus. Quem bene Sophar servare ordinem studuit, cum prius auferri iniquitatem a manibus, et post a tabernaculo injustitiam dixit, quia nequaquam plene animus in cogitatione erigitur, quando adhuc ab eo extrinsecus in opere erratur.

27. Haec munditia fiduciam praestat in oratione; secus, si desit.---Quae si perfecte duo haec tergimus, ad Deum statim sine macula faciem levamus. Interna quippe facies hominis mens est, in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro dirigamur. Quam scilicet faciem levare est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat, quia a spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus (I Joan. III, 21). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione reprehendit cum resistere se praeceptis ejus quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus.

28. Cum non adest, quid agendum.---Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat, quod erravit; quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur. Sed curandum nimis est ne ad hoc rursus proruat quod se mundasse fletibus exsultat, ne dum deplorata iterum culpa committitur, in conspectu justi judicis ipsa etiam

lamenta levigentur. Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15). Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias, quod in precibus iterum plangas.

29. Ante orationem immundae ac terrenae cogitationes ablegandae.---Ut ergo ad precem facies sine macula levetur, ante orationis semper tempora debet sollicite conspici quidquid potest in oratione reprobari; talemque se mens et cum ab oratione cessat exhibere festinet, qualis apparere judici in ipso orationis tempore exoptat. Saepe namque immunda quaedam vel illicita in animo versamus, quoties a precibus vacamus. Sed cum se mens ad studia orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur; et quasi jam faciem anima ad Deum levare non sufficit, quia in se nimirum inquinata mente maculas pollutae cogitationis erubescit. Saepe curis mundi libenter occupamur. Cumque post haec studio orationis intendimus, nequaquam se mens ad coelestia erigit, quia pondus hanc terrenae sollicitudinis in profundum mersit; et in prece facies munda non ostenditur, quia cogitationis infimae luto maculatur.

30. Aliena in nos delicta relaxanda. Quis a timore liber.---Nonnunquam vero cor a cunctis excutimus, et illicitis motibus, etiam cum a prece vacat, obviamus; sed tamen quia nos culpas rarius committimus, aliena pigrius delicta relaxamus; et quo peccare noster animus sollicitius metuit, eo districtius hoc quod in se ab alio delinquitur abhorrescit. Unde fit ut eo inveniatur quisque tardus ad veniam, quo proficiendo factus est cautus ad culpam; et quo ipse excedere in alterum metuit, hoc quod in se exceditur punire durius exquirit. Sed quid hac doloris macula reperiri deterius potest, quae in conspectu judicis charitatem non inquinat, sed necat? Vitam quippe

animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde, si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Marc. XI, 25). Hinc rursum ait: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 38). Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc igitur vere sine macula faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi namque mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus dolor accusat. Quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnexa sunt protinus liber exsurgit. Et eris stabilis, et non timebis; quia nimirum tanto minus judicem trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Timorem quippe superat, qui stabilitatem servat, quia dum sollicitus studet peragere quod mansuete conditor imperat, securus etiam cogitat quod terribiliter intentat.

31. In activa vita facilius perseveratur quam in contemplativa. Quis in contemplatione persistere censeatur.---Sciendum praeterea est quod nonnulla bona sunt ad quae indefessi persistimus, et rursum nonnulla sunt a quibus continue deficientes labimur, atque ad haec magnis conatibus per intervalla temporum reformamur. In activa etenim vita sine defectu mens figitur, a

contemplativa autem infirmitatis suae pondere victa lassatur. Illa quippe tanto firmius durat, quanto ad vicina se erga utilitatem proximi dilatat; haec tanto celerius labitur, quanto et carnis claustra transgrediens, super semetipsam ire conatur. Illa per plana se dirigit, et idcirco pedem operis robustius figit; haec autem quo super se alta appetit, ad se citius fessa descendit. Quod bene ac breviter Ezechiel insinuat, cum eorum quae viderat motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent. Et paulo post subjicit, adjungens: Et animalia ibant, et revertebantur (Ezech. I, 9, 14). Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt; aliquando vadunt, et protinus revertuntur, quia electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam erroris vias deserunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt; cum vero per contemplationis aciem ab hac se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt, quia per hoc quod diu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt; ut in his quae sibi juxta sunt se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant. Sed dum haec eadem contemplatio more debito per temporum intervalla repetitur, indeficienter procul dubio et in ejus soliditate persistitur, quia etsi infirmitatis suae pondere superata mens deficit, hanc tamen iterum continuis conatibus reparata comprehendit. Nec stabilitatem suam in ea perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et cum perdiderit semper inquirit. Sequitur:

CAPUT XVI

VERS. 16.---354 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierint, non recordaberis.

32. Mala vitae hujus gravia non sunt aeterna bona cogitanti.---Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur, negligit; et

quo non vult praemia considerare quae restant, gravia aestimat esse quae tolerat. Unde et contra flagelli ictum cogitatio caeca conqueritur, et quasi infinita calamitas creditur, quae diebus cursu labentibus quotidie finitur. At si semel quisque ad aeterna se erigat, atque in his quae incommutabiliter permanent oculum cordis figat, prope nihil esse hic conspicit quidquid ad finem currit. Praesentis vitae adversa tolerat, sed quasi nihil esse omne quod labitur pensat. Quo enim se internis gaudiis robustius inserit, eo minus exterius dolores sentit. Unde Sophar nequaquam veritus ausu temerario docere meliorem, exhortatur ad justitiam, et demonstrat quam nulla justi oculis videatur poena. Ac si aperte dicat: Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet. Bene autem praesentis vitae miserias aquis praetereuntibus comparat, quia calamitas transiens, electi mentem nequaquam vi concussionis obruit, sed tamen tactu moeroris infundit. Nam madet quidem per cruorem vulneris, etsi a suae certitudine non frangitur salutis. Saepe autem non solum flagella atterunt, sed in uniuscujusque justi animo malignorum quoque spirituum tentamenta grassantur, ut exterius ex percussione doleat, et intus aliquatenus ex tentatione frigescat. Sed nequaquam gratia deserit, quae quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebrescere per tentationem coeperit, sese iterum lux interna succendit. Unde et subditur:

CAPUT XVII

VERS. 17.---Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum.

33. Virtus renovatur in tentatione.---Fulgor quippe meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione, ut repentino charitatis fervore mens vigeat, quae

jamjamque lumen sibi gratiae occubuisse formidabat. Quod adhuc Sophar subtilius aperit, cum subjungit:

CAPUT XVIII

IBID.---Et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

34. Tristitia ex tentatione, Dei misericordiam pro nobis exorat. Justus, lucifer.---Saepe namque tot tentamenta nos obsident, ut ipsa nos eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Unde plerumque cum mens in taedium vertitur, vix ipsa virtutis suae damna considerat; et tota dolens, sed quasi jam et a sensu doloris aliena, frangitur, et enumerare non valet quanto cogitationum tumultu vastatur. Ruituram se per momenta conspicit, eique ne arma repugnationis arripiat gravius moeror ipse contradicit. Circumductos quolibet oculos obscuritas obsidet, et cum visum tenebrae semper impediant, moesta mens nihil aliud quam tenebras videt. Sed apud misericordem judicem saepe haec ipsa, quae adnisum quoque orationis aggravat, pro nobis subtilius tristitia exorat. Nam tunc moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios refundit, ita ut erecta protinus per dona mens vigeat, quam paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Mox torporis pondus discutit, atque ad contemplationis lumen post turbationis suae tenebras erumpit. Mox in gaudium profectus attollitur, quae inter tentamenta pejus cadere ex desperatione cogebatur. Sine cogitationis certamine praesentia despicit, sine dubitationis obstaculo de ventura retributione confidit. Justus ergo cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur, et in se ipso monstrat diem justitiae, qui casurus paulo ante timuit noctem culpae. Recte autem lucifero justi vita comparatur. Solem quippe praecurrens lucifer, diem nuntiat. Et quid nobis sanctorum

innocentia nisi sequentis judicis claritatem clamat? In eorum namque admiratione conspicimus quid de majestate veri luminis aestimemus. Necdum Redemptoris nostri potentiam videmus, sed tamen virtutem illius in electorum suorum moribus admiramur. Quia igitur bonorum vita in consideratione sua oculis nostris vim veritatis objicit, clarus ad nos lucifer ante solem venit.

35. Justus dura hic patitur, sed bene ei erit in extremis. Jam ab hinc foris cadens, intus innovatur.--- Sciendum vero est quod haec quae ex tentationum spiritalium adversitate discussimus, juxta exteriora quoque mala nil obstat intelligi. Sancti etenim viri quia summa medullitus diligunt, in infimis dura patiuntur; sed in fine gaudii lumen inveniunt, quod habere in hoc spatio percurrentis vitae contemnunt. Unde nunc per Sophar dicitur: Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. Peccatoris enim lumen in die est obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Justo autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat cum jam occumbere coeperit agnoscit. Hinc namque scriptum est: Timenti Deum bene erit in extremis (Eccli. I, 13). Hinc per Psalmistam dicitur: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2). Qui in hujus quoque vitae adhuc certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia foris cadens, intus innovatur; et quo magis exterius adversa tolerat, eo uberius virtutum lumine interius coruscat, Paulo attestante, qui ait: Sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 16). Et notandum quod nequaquam cum consumptus fueris, sed cum te consumptum putaveris dicit, quia et quod videmus in dubietate est, et quod speramus in certitudine. Unde et

isdem Paulus non se consumptum noverat, sed putabat, qui et in adversa tribulationum corruens ut lucifer resplendebat, dicens: Quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes (II Cor. VI, 9). Sciendum quoque est quod bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat. Unde et apte subditur: CAPUT XIX

VERS. 18.---Et habebis fiduciam, proposita tibi spe.

36. Eo certius in Deum sperat, quo duriora pro illo patitur.---Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit, quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Euntes, ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Hinc Paulus ait: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11). Hinc discipulos admonet, dicens: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Hinc sanctorum gloriam Joanni angelus indicans, ait: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 14). Quia igitur nunc per tribulationem seritur, ut post gaudii fructus metatur, tanto major fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio angustat. Unde apte protinus adjungitur:

CAPUT XX

IBID.---Et defossus securus dormies.

37. Malis praesens securitas laborem, bonis praesens labor securitatem parit.---Sicut enim malis

praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire jam noverat, qui dicebat: Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa justus judex (II Tim. IV, 6). Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.

38. A terrenis curis liberi quies et opus.---Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque, rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si, reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis agger excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Unde sancti viri animorum latebras perscrutari non desinunt, sese subtiliter indagantes, terrenarum rerum curas abjiciunt, et, effossis plene cogitationibus, cum nullo se reatu criminis morderi deprehendunt, velut in strato cordis apud se securi requiescunt. Latere quoque ab hujus mundi actibus appetunt, semper sua considerant, et cum loro regiminis minime constringuntur, judicare quae aliena sunt recusant. Effossi ergo securi dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se hujus mundi oneribus sub quietis otio occultant. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XXI

VERS. 19.---Requiesces, et non erit qui te exterreat.

39. Aeternis inhians nihil timet a mundo.---Quisquis praesentem gloriam quaerit, profecto despectum metuit. Qui semper ad lucra inhiat, semper videlicet damna formidat. Cujus enim perceptione reficitur, ejus rei procul dubio et amissione sauciatur; et quo obligatus mutabilibus ac perituris inhaeret, eo longe in infimis ab

arce securitatis jacet. At contra quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur; dum nil habet in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Hinc etenim Salomon ait: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Hinc iterum dicit: Justus quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Bene itaque nunc dicitur: Requiesces, et non erit qui te exterreat (Job. XI, 19), quia tanto quisque a se plenius pavorem qui ex mundo est abjicit, quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. An non absque terrore Paulus in corde requieverat, qui dicebat: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38)? Cujus videlicet fortitudo charitatis, vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum per canticorum Canticum dicitur (Cant. VIII, 6): Valida est ut mors dilectio. Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a delectatione mundi funditus occidit; et tanto hanc valentius in auctoritatem erigit, quanto et insensibilem contra terrores reddit. Sed inter haec sciendum est quod pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt non erumpant. Unde et Sophar protinus adjungit:

CAPUT XXII

IBID.---Et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

40. Recti non ambiunt intercessores pro aliis videri.--- Neque enim justi viri idcirco se per innocentiae itinera arcta custodiunt, ut ab aliis exorentur. Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, per hoc quod inter homines quasi innocenter vivunt, videri intercessores pro hominibus volunt; et cum sancta loquentes insinuant, quod ipsi

appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; dumque coelestia praedicant, in suis repente sponsionibus ostendunt quod amant. Sed ne diu terrena pollicendo patescant quod sunt, ad verba rectitudinis citius recurrunt. Unde mox subditur.

CAPUT XXIII VERS. 20.---Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis.

41. Impiis a miseria hic aliquod effugium; post mortem nullum.---Quod oculorum nomine vis intentionis exprimitur, per Evangelium Veritas attestatur, dicens: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22); quia videlicet si operationem nostram intentio munda praevenerit, quamlibet aliter hominibus videatur, interni tamen judicis oculis mundum subsequentis actionis corpus ostenditur. Oculi ergo impiorum sunt intentiones in eis carnalium desideriorum. Qui idcirco deficiunt, quia aeterna negligunt, et sola semper transitoria praestolantur. Adipisci quippe terrenam gloriam cogitant, multiplicari rebus temporalibus exoptant, ad mortem quotidie cursu rerum labentium tendunt; sed cogitare mortalia mortaliter nesciunt. Carnis vita per momenta deficit, et tamen carnale desiderium crescit. Res habita instanti fine corripitur, et habendi anxietas non finitur. Sed cum mors impios subtrahit, eorum profecto desideria cum vita terminantur. Quorum scilicet oculi tunc superna ultione deficiunt, quia suo hic judicio a terrena deficere delectatione noluerunt. Hos illorum oculos a jucunditate pristina claudi Psalmista conspexerat, cum dicebat: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4); quia et aeterna mala numquam cogitata reperiunt, et subito amittunt bona temporalia quae diu tractata tenuerunt. A quibus et omne effugium perit, quia eorum malitia ab animadversione districti judicis quo se valeat occultare non invenit. Nam nunc iniqui cum tristitia

aliqua, vel adversa patiuntur, effugii latebras inveniunt, quia ad voluptatem protinus desideriorum carnalium recurrunt. Ne enim paupertas cruciet, divitiis animum demulcent. Ne despectus proximorum deprimat, sese dignitatibus exaltant. Si fastidio corpus atteritur, antepositis epularum diversitatibus nutritur. Si quo animus moestitiae impulsu dejicitur, mox per interposita jocorum blandimenta relevatur. Tot ergo hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens, amissis omnibus, se solummodo et judicem conspicit. Tunc voluptas subtrahitur, sed voluptatis culpa servatur, et repente miseri pereundo discunt quia peritura tenuerunt. Qui tamen quousque corporaliter vivunt quaerere nocitura non desinunt. Unde adhuc subditur:

CAPUT XXIV

IBID.---Et spes illorum abominatio animae.

42. Quod iniquo voluptas, hoc poena est justo. Unde reficitur caro, inde deficit spiritus.---Quid hic peccator totis cogitationibus sperat, nisi ut potestate caeteros transeat, cunctos rerum multiplicitate transcendat, adversantes dominando subjiciat, obsequentibus mirandus innotescat, irae ad votum satisfaciat, benignum se, cum laudatur, ostendat; quidquid gula appetit, offerat; ad hoc quod voluptas imperat, operis expletione concurrat? Bene ergo spes illorum abominatio animae dicitur, quia et ea quae carnales ambiunt spiritales quique judicio rectitudinis aversantur. Nam quod peccatores voluptatem aestimant, hoc justi procul dubio poenam putant. Abominatio igitur est animae, spes pravorum, quia nimirum spiritus deficit, ubi caro requiescit. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur: illam blanda refovent, hanc aspera exercent; illa delectationibus pascitur, haec amaritudinibus vegetatur. Et sicut carnem dura sauciant, sic spiritum mollia necant;

sicut illam laboriosa interimunt, ita hunc delectabilia exstinguunt. Spes itaque carnalium, abominatio animae dicitur, quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.

43. Recte dicta saepe corrumpit loquentis indiscretio.---Sed haec Sophar recte diceret, nisi beatus Job cuncta largius etiam vivendo praedicasset. At postquam sanctiorem monere de vita nititur, doctioremque se erudire sapientiae magisterio conatur, ipse dictorum suorum pondus levigat, qui, indiscretione interposita, omne quod loquitur destruit, quia liquorem scientiae pleno vasculo superfundit. Sic namque ab indiscretis opes scientiae, sicut a stultis saepe opes corporalis substantiae possidentur. Nonnulli enim, qui rerum terrenarum multiplicitate subnixi sunt, aliquando multa et habentibus tribuunt, ut ipsi haec cunctis largius habere videantur. Ita perversi, cum vera sapiunt, recta quaedam etiam rectioribus loquuntur; non ut alios audientes doceant, sed ut ipsi quanta doctrina polleant, innotescant. Praeire se quippe sapientia cunctos existimant, et idcirco nihil se cuilibet dicere ultra mensuras suae magnitudinis putant. Sic pravi quilibet, sic omnes haeretici superba voce meliores docere non metuunt, quia omnes se inferiores arbitrantur. Sed sancta Ecclesia elatos quosque ab aestimationis suae culmine revocat, et discretionis manu ad aequalitatis compagem reformat. Unde beatus Job, qui ejusdem sanctae Ecclesiae membrum est, videns quod amicorum mens per verba prolatae eruditionis intumuit, illico respondit, dicens:

CAPUT XXV

CAP. XII, VERS. 2.--- Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.

44. Superbe sapientis fatuitas.---Quisquis se praeire omnes ratione existimat, quid iste aliud quam solum se esse hominem exsultat? Et saepe contingit ut cum per tumorem mens in altum ducitur, in despectum omnium et sui admirationem sublevetur. In cogitatione etenim proprii favores oriuntur, sibique de singularitate sapientiae blanditur ipsa fatuitas. Pensat ea quae audierit, ac verba quae profert; et miratur sua, ridet aliena. Qui ergo solum se sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat? Nam quam adesse aliis abnuit, soli sibi hanc tribuens, profecto intra tempora suae brevitatis claudit. Pensandum vero est vir sanctus quanta discretione utitur, ut amicorum superbientium arrogantia comprimatur, cum protinus adjungit:

CAPUT XXVI

VERS. 3.---Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vestri sum.

45. Hujus arrogantia modeste comprimenda.---Quis etenim nesciat quantum beati Job vita atque scientia amicorum ejus scientiam excedat? Sed ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, esse se superiorem tacet: nec preferendo se, sed conferendo, indicat quod de se hi qui sibi longe sunt impares discant, ut dum sponte inflectitur sapientia quae eminet, nequaquam se contra vires erigat scientia quae jacet. Quos bene mox ad aequalitatis sensum revocat, quia tumere valde quasi de singularitate magnitudinis pensat, cum subsequenter adjungit:

CAPUT XXVII

IBID.---Quis enim haec quae nostis ignorat?

46. Ostendendo ea quae scire se gloriatur, a nemine ignorari.---Ac si aperte dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia singulariter cur tumetis? Quia igitur elationem arrogantium ad aequalitatis communionem revocans, perfecta correptione redarguit, ad doctrinae nunc sententias erumpit, ut amici ejus humiliati, prius discerent veritatis pondera, quam reverenter audirent. Sequitur: CAPUT XXVIII

VERS. 4.---Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum.

74. Recte agenti quid noceat laus, quid prosit irrisio hominum. Irrisio prodest ubi non est culpae meritum.--- Saepe infirma mens, cum de bonis actibus aura humani favoris excipitur, ad gaudia exteriora derivatur, ut postponat quod intus appetit, et in hoc libenter resoluta jaceat, quod foris audit; ita ut beatam non tam fieri quam dici se gaudeat. Cumque laudis suae vocibus inhiat, quod esse coeperat relinquit. Inde ergo a Deo disjungitur, unde in Deo laudanda videbatur. Nonnumquam vero recto operi animus constanter innititur, et tamen humanis irrisionibus urgetur: miranda agit, et opprobria recipit; et qui exire foras per laudes potuit, repulsus contumeliis, ad semetipsum redit; et eo se intus robustius in Deo solidat, quo foris non invenit quo requiescat. Tota etenim spes in auctore figitur, et inter irrisionum convicia solus interior testis imploratur; atque afflicti animus fit Deo tanto proximus, quanto et a gratia humani favoris alienus: in precem protinus funditur, et pressus exterius, ad penetranda quae intus sunt mundius liquatur. Bene itaque nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia bonorum menti dum pravi exprobrant, ostendunt quem suorum actuum testem quaerant. Quae dum compuncta sese in precibus accingit, inde intra se supernae exauditioni jungitur, unde extra se ab humana laude separatur. Notandum vero

quam provide interponitur Sicut ego, quia sunt nonnulli quos et humanae irrisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt. Nam cum derisio contra culpam nascitur, profecto nullum virtutis meritum in derisione generatur. Baal etenim sacerdotes clamosis hunc vocibus implorantes, derisi ab Elia fuerant, cum dicebat: Clamate voce majori, Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est (III Reg. XVIII, 27). Sed haec eis irrisio ad virtutis usum non fuit, quia per culpae meritum venit. Provide ergo nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum. Sequitur:

CAPUT XXIX

IBID.---Deridetur enim justi simplicitas.

48. Quid sapientia hujus mundi. Quid sapientia justorum. Cur a mundo rideatur.---Hujus mundi sapientia est, cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt fallacia demonstrare. Haec nimirum prudentia usu a juvenibus scitur, haec a pueris pretio discitur, hanc qui sciunt caeteros despiciendo superbiunt; hanc qui nesciunt, subjecti et timidi in aliis mirantur, quia ab eis haec eadem duplicitas iniquitatis, nomine palliata, diligitur, dum mentis perversitas urbanitas vocatur. Haec sibi obsequentibus praecipit honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere, cum vires suppetunt nullis resistentibus cedere, cum virtutis possibilitas deest, quidquid explere per malitiam non valet, hoc in pacifica bonitate simulare. At contra sapientia justorum est nil per ostensionem fingere, sensum verbis aperire, vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere; nullam injuriae ultionem

quaerere, pro veritate contumeliam lucrum putare. Sed haec justorum simplicitas deridetur, quia ab hujus mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultum putatur; et quidquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat. Quid namque stultius videtur mundo quam mentem verbis ostendere, nil callida machinatione simulare, nullas injuriis contumelias reddere, pro maledicentibus orare, paupertatem quaerere, possessa relinquere, rapienti non resistere, percutienti alteram maxillam praebere? Unde bene hujus mundi dilectoribus ille egregius Dei sapiens dicit: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Exod. VIII, 26). Oves quippe Aegyptii edere dedignantur; sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam injusti quique velut infimam abjectamque despiciunt, hanc justi in virtutis sacrificium vertunt; et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. Quae nimirum justi simplicitas breviter, sed sufficienter exprimitur, cum protinus subinfertur.

CAPUT XXX

VERS. 5.---Lampas contempta apud cogitationes divitum.

49. Divitiarum possessionem non esse in crimine, sed cupiditatem.---Quid hoc loco signatur nomine divitum, nisi elatio superborum, qui venturi judicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument? Nam sunt nonnulli quos census per tumorem non elevat, sed per misericordiae opera exaltat. Et sunt nonnulli qui, dum se terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant, quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed

affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt; sed qui bonis male utitur profecto agit ut, quasi per edacitatis ingluviem, eo per quem vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant (Luc. XVI, 26). Sed tamen dives Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat; qui tamen auctori suo colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quando hunc res possessae extollerent, qui de se quoque, earum videlicet possessore, tam abjecta sentiret?

50. Divites censeri qui egent, et fastu tument. His despectui sunt mundi contemptores.---Atque iterum sunt nonnulli quibus et res terrenae non suppetunt, et tamen apud se per fastum tumoris eriguntur. Hos et census ad ostensionem potentiae minime subvehit, et tamen morum protervia inter reprobos divites addicit. Quoscunque ergo sequentis vitae amor non humiliat, hoc in loco sacer sermo divites appellat, quia in judicii quoque ultione non discrepant utrum rebus an solis moribus intumescant. Qui cum vitam simplicium in hoc mundo humilem abjectamque conspiciunt; elatis protinus despectibus irrident. Nequaquam quippe eis hoc exterius adesse considerant, ad quod ipsi totis conatibus anhelant. Quasi stultos ergo despiciunt qui scilicet ea non habent quae ipsi utique vel habendo, vel solummodo amando, moriuntur; et quasi mortuos deputant, quos nequaquam secum vivere carnaliter pensant. Qui enim ab hujus mundi appetitu moritur, a terrenis mentibus profecto omni modo exstinctus aestimatur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat, de quo nimirum scriptum est: Clamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit (Marc. IX, 25). Velut mortuus quippe ostenditur qui a maligni spiritus potestate

liberatur, quia quisquis jam terrena desideria subigit, vitam in se carnalis conversationis exstinguit; et mundo mortuus apparet, quia possessore pravo, qui per immunda desideria se agitabat, caret. Quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritaliter vivere nesciunt eum qui carnalia bona non sequitur exstinctum funditus arbitrantur.

51. Justi, carnalium oculis sine luce, coram Deo ardent et lucent.---Sed quia ipsi quoque derisores simplicium Christianitatis nomine censentur, reverentia religionis pressi, exhibere malum publicae irrisionis erubescunt. Unde fit ut apud se tumidi tacentesque derideant, quos abjectos valde atque infimos per simplicitatem putant. Bene ergo dicitur: Lampas contempta apud cogitationes divitum, quia superbi quique, dum pensare bona sequentia, ut superius diximus, nesciunt, pene nihil aestimant, quem non vident habere quod amant. Saepe namque contingit ut electus quisque, qui ad aeternam felicitatem ducitur, continua hic adversitate deprimatur, non hunc rerum abundantia fulciat, non dignitatum gloria honorabilem ostendat, nulla ei obsequentum frequentia suppetat, nulla hunc humanis oculis vestium pompa componat; a cunctis vero despicabilis cernitur, et hujus mundi gratia indignus aestimatur. Sed tamen ante occulti judicis oculos virtutibus emicat, vitae meritis coruscat, honorari metuit, despici non refugit; corpus continentia afficit, sola in animo dilectione pinguescit, mentem semper ad patientiam praeparat, et erectus pro justitia, de perceptis contumeliis exsultat, afflictis ex corde compatitur, de bonorum prosperitatibus quasi de propriis laetatur, sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat, et inquisitus quodlibet eloqui dupliciter ignorat. Bene itaque justi simplicitas et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet; contempta, quia exterius non lucet. Intus ardet flamma charitatis, foris nulla gloria resplendet decoris. Lucet ergo et despicitur qui flagrans virtutibus

abjectus aestimatur. Mentes quippe carnalium pensare bona non valent, nisi quae carnaliter vident. Hinc est quod David sanctum pater ipse despexerat, quem prophetae Samuelis oculis praesentare recusabat. Qui ad unctionis gratiam dum septem filios deduxisset, a propheta requisitus an numerum sobolis explesset, cum magna desperatione respondit: Est puer parvulus qui pascit oves (I Reg. XVI, 10, 11). Quo deducto et electo, protinus audivit: Homo videt in facie, Deus autem perscrutatur cor (Ibid., 7). Lampas ergo David per innocentiam fuerat; sed tamen valde contempta, quia exteriora cernentibus non lucebat. Sciendum vero est quod justus quisque aut temporalem gloriam non habet, aut hanc sub semetipso frangit, si habet, ut honori suo liber emineat, ne ei victus delectatione succumbat. Hinc enim est quod ille praedicator egregius ante humanos oculos apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: Non usi sumus hac potestate, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Ejus vero auditoribus nimirum tumor divitum adhuc in corde remanserat, cum dicebant: Epistolae graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). Quem enim talia dicere posse cognoverant, secum communiter vivere non posse judicabant. Cumque eum et humilem vivendo cernerent, et altum sermone pensarent, sua eos elatio compulit ut quem per scripta timuerant per praesentiae verba despicerent. Quid igitur Paulus, nisi contempta lampas apud cogitationes divitum fuit, qui unde magisterium humilitatis exhibuit, inde a rudibus discipulis superbiae contumelias recepit? Horrendo etenim modo languor superbientium unde detumescere debuit excrevit, dum mens elata carnalium hoc quasi dedignabile repulit, quod magister imitabile ostendit. An contempta lampas non erat, qui, tot virtutibus emicans, tanta a persecutoribus adversa tolerabat (Ephes. VI, 20)? Legatione in catena fungitur, ejusque vincula in omni praetorio manifestantur, virgis caeditur, multisque ex

genere, ex gentibus, periculis urgetur (Philip. I, 13), lapidibus Lystris tunditur, pedibus extra urbem trahitur, quia exstinctus aestimatur (II Cor. XI, 26). Sed usquequo lampas ista contemnitur? Usquequo despicabilis habetur? Numquidnam fulgorem suum nullatenus exerit, et numquam quanta claritate candeat ostendit? Ostendit plane. Nam cum lampas contempta apud cogitationes divitum diceretur, protinus additur: CAPUT XXXI

IBID.---Parata ad tempus statutum.

52. Justi hic spreti fulgebunt in die judicii.---Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. Tunc enim cum Deo judices veniunt, qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt qui terrena omnia sponte reliquerunt. Unde electis suis Veritas dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Neque enim plus quam duodecim judices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). Hinc eosdem seniores Veritas non jam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Non jam dicam vos servos, sed

amicos meos (Joan. XV, 15). Quos nimirum Psalmista intuens, ait: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Quorum dum celsitudinem cordis aspiceret, mundi gloriam qua calce calcarent protinus addidit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ac ne paucos esse crederemus, quos proficere usque ad summam tantae perfectionis agnoscimus, illico adjunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quot itaque nunc pro amore veritatis sese libenter humiliant, tot tunc in judicio lampades coruscant. Dicatur igitur recte: Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum, quia uniuscujusque justi anima velut abjecta contemnitur cum degens inferius gloriam non habet, sed admirabilis cernitur dum desuper fulget.

53. Christus lampas hic contempta.---Libet inter haec ad Redemptoris vias mentis oculos attollere, sensimque a membris ad caput venire. Ipse enim nobis lampas veraciter exstitit, qui, pro redemptione nostra in cruce moriens, tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum fudit. Hac nos lampade Joannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quam tamen apud cogitationes divitum contemptam vidit, cum paulo post subdidit: In propria venit et sui eum non receperunt (Ibid., 11). Hujus lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum ejus miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Luc. XXIII, 8). Sed lampas haec ante ejus oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quaesierat nil de se mirabile ostendit. Inquisitus quippe Redemptor tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit: magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua

voce laudari. Unde et protinus lampas ista contempta est, sicut illic subditur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba (Ibid. 11).

54. In die novissimo coruscabit.---Sed contempta lampas, quae in terra irrisiones tolerat, de coelo judicium coruscat. Unde hic apte subjungitur: Parata ad tempus statutum. De quo videlicet tempore per Psalmistam dicit: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Hinc in Evangelio per semetipsam Veritas denuntiat, dicens: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6). Hinc Petrus ait: Quem oportet coelum suscipere, usque ad tempora restitutionis (Act. III, 21). Lampas ergo quae nunc contemnitur ad statutum tempus ventura praeparatur, quia ipse peccata in die ultimo judicat, qui nunc peccantium derisiones portat. Et tanto tunc durius districtionem exerit, quanto nunc vocandis peccatoribus suam lenius patientiam sternit. Qui enim diu convertendos exspectat, non conversos sine retractatione cruciat. Quod per prophetam scilicet breviter insinuat, dicens: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar (Isai. XLII, 14). Ut enim jam praediximus, parturiens cum dolore ejicit hoc quod in intimis tempore longo gestavit. Qui ergo semper siluit sicut parturiens loquitur, quia venturus judex, qui sine ultione diu facta hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis, quasi cum dolore mentis, quantae animadversionis sententiam intus servaverit ostendit. Nemo igitur hanc lampadem, cum latet, despiciat, ne contemptores, suos, cum de coelo fulserit, exurat. Cui enim nunc non ardet ad veniam, tunc procul dubio ardebit ad poenam. Quia ergo per supernam gratiam vocationis tempus accipimus, dum adhuc licentia superest, ejus iram, qui ubique est, mores in melius commutando, fugiamus. Solum quippe animadversio illa non invenit quem correctio abscondit.

55. Haec nos, largiente Domino, in duobus jam corporibus transcurrisse sufficiat. Quia enim sacri libri

sequentia mysteriorum virtutibus extensa complecti breviter exponendo non possumus, ea necesse est ut aliis voluminibus reservemus, quatenus lector tanto ferventior ad legendi studium redeat, quanto ex lectionis quoque intercisione respirat.

Pars Tertia, LIBRIS SEX CONSTANS. LIBER UNDECIMUS.

In quo caput duodecimum, a versu sexto, decimum tertium, et decimi quarti quatuor priores versus, mutato tantisper stylo, exponuntur.

CAPUT PRIMUM

Tous les livres