Moralia in Iob (page 6)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

41. Justus ab exterioribus ad cor redit, nec ibi requiem invenit. Judiciorum Dei terrore turbatur.--- In sacro namque eloquio lectulus, cubile, vel stratum, secretum solet cordis intelligi. Hinc est enim quod sub uniuscujusque animae specie sponsa, occultis stimulis sancti amoris excitata, in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). In lectulo quippe et per noctem dilectus quaeritur, quia nimirum invisibilis conditoris species, repressa omni corporeae visionis imagine, in cubili cordis invenitur. Unde et eisdem suis dilectoribus Veritas dicit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et rursum: Si ego non abiero, Paraclitus non veniet (Joan. XVI, 7). Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5), quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt, securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium erit perfecta cum carnis exterius pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit, quia quasi domus nostrae paries quatitur, etiam cubile turbatur. Unde et recte per eumdem Psalmistam dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4), quia dum nos tentatio carnis concutit, tremefacta nostra infirmitas etiam mentis cubile confundit. Quid vero hoc loco somnia vel visiones accipimus, nisi imaginationes ultimi districtique examinis? quod jam utcumque per timorem cernimus, sed tamen ut est veraciter non videmus. Sancti itaque viri, ut diximus, ad cordis semper secreta redeunt, cum ab hoc mundo vel ultra votum prospera, vel ultra vires adversa patiuntur; atque, externis laboribus fessi, quasi stratum vel

lectulum, cubilia mentis petunt. Sed dum quibusdam imaginationibus cogitationum quam sint subtilia divina judicia conspiciunt, quasi in ipsa strati sui requie somnii visione turbantur. Contemplantur enim quam districtus judex veniat, qui, dum vi immensae magnitudinis cordium secreta illuminat, omnes ante oculos culpas reducat. Pensant quanta illa sit verecundia, in conspectu tunc totius humani generis, angelorum omnium, archangelorumque confundi. Perpendunt qui post confusionem cruciatus maneat, cum et reatus animum immortaliter morientem et indeficienter deficientem carnem gehenna consumat. Cum itaque tam pavida imaginatione mens quatitur, quid aliud quam in stratu triste somnium videtur? Dicat ergo: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Ac si aperte fateatur, dicens: Si, exteriora fugiens, introrsus redeo, et utcumque requiescere in cordis cubili concupisco, ibi me, dum districtionis tuae contemplationi objicis, vehementer per ipsas meae providentiae imaginationes terres. Bene autem dicitur: Et relevabor, loquens mecum in stratu meo, quia nimirum cum ad mentis nostrae silentium fessi revertimur, quasi in stratu colloquentes, occulta intra nos cogitationum verba versamus. Sed haec ipsa nostra collocutio in pavorem vertitur, quia ex illa vehementius intellectus nobis, qui terrorem judicis intentet in mente aperitur.

42. Somniorum sex causae.---Ne quis vero haec studeat juxta litteram perscrutari, exquirendum magnopere est quot modis tangant animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine, vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus, subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia

etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae (Eccli. XXXIV, 7). Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia (Levit. XIX, 26). Quibus profecto verbis, cujus sint detestationis ostenditur quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus somnio non videret (Genes. XXXVII, 7), nec Mariae sponsum ut, ablato puero, in Aegyptum fugeret per somnium angelus admoneret (Matth. II, 13, 14). Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29). Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te (Ibid., 31), etc. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generatur.

43. Somniis nos facile credendum. Cur daemon sanctorum corda somniis afficere sinatur.---Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Saepe namque malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes intercipit prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat. Saepe autem eiiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae, ad

tempus saltem momentumque deriventur, quamvis ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Quem tamen haec maligne agere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet. Bene ergo rectori omnium dicitur: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties, quia nimirum Deus mirabiliter cuncta dispensat, et ipse facit quod malignus spiritus injuste facere appetit, qui hoc fieri nonnisi juste permittit. Sed quia justorum vita et per vigilias tentatione quatitur, et per somnium illusione fatigatur, foris corruptionis suae molestias tolerat, intus apud semetipsam graviter illicitas cogitationes portat, quid est quod faciat, ut pedem cordis a tot scandalorum laqueis evellat? Ecce, beate vir, quanta undique premeris perturbatione cognovimus, sed quod consilium contra hanc invenias audiamus. Sequitur:

CAPUT XXV

VERS. 15.---Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

44. Remedium est contra mentis anxietatem, ad alta eam ferre.---Quid per animam nisi mentis intentio, quid per ossa nisi carnis fortitudo designatur? Omne autem quod suspenditur procul dubio ab imis elevatur. Anima ergo suspendium eligit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se sublevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti etenim viri certissime sciunt quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt; et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum, desideria terrena deserentes, ad alta animum tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae, in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis

insequuntur. Intueri libet quomodo animam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal II, 20). Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid., 21). Qui, gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans, quasi quaedam in se ossa numerabat, dicens: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei (Philip. III, 5, 6). Sed suspendio animae, quia haec in se ossa interficit, protinus asserit, qui subjungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (Ibid., 7). Quae adhuc ossa in semetipso insinuat vehementius exstincta, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora (Ibid., 8). Mortuis vero ossibus quam exanimis pendeat ostendit, qui illico subjungit, dicens: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Jesu Christi (Ibid. 9). Sed quia collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum, mundo mortuum, testati sumus, nunc beatum Job si, plenus eodem spiritu, exterioris vitae concupiscentiam fugiat ostendamus. Sequitur:

CAPUT XXVI

VERS. 16.---Desperavi, nequaquam ultra jam vivam.

45. Justi alii terrena possident, alii abdicant.---Sunt nonnulli justorum qui sic coelestia appetunt, ut tamen a terrenorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent, aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident ex desiderio non tenentur. Et sunt nonnulli justorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt;

qui rebus se habitis nudant, gloria honoris exspoliant; qui internorum desiderio per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt; qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). Horum vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui jam quidem coelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime lassantur. Concupiscit vero et in Dei atria deficit, qui, cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. Hinc Psalmista iterum dicit: Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Si quis vult post me venire abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Et rursum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Horum igitur numero sanctus vir, divisa a terrenis desideriis mente, se inserit, qui ait: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Justi quippe desperare est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agens nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrice morte quotidie a vita se passionis occidit. Absit enim ne vir sanctus de divinae misericordiae largitate desperet, ne gressum cordis a profectu intimi itineris subtrahat, ne, amorem conditoris deserens, quasi a duce destitutus in via remaneat, et confossus gladio latrocinantis desperationis ruat. Sed ne ejus dicta ad nostri intellectus arbitrium videamur violenter inflectere, debemus ex posterioribus praemissa pensare. Quo enim sensu haec dixerit, ipse protinus indicat, qui subjungit:

CAPUT XXVII

IBID.---Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.

46. Job bona peritura pia desperatione deseruit, in aeternum mansura expetiit.---Neque enim duo sibi haec verba conveniunt, desperavi et parce. Nam qui desperat nequaquam jam sibi parci postulat, et qui adhuc sibi parci desiderat profecto minime desperat. Aliunde ergo est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius ex desperatione derelinquit. Et notandum quod, vim nobis sui cordis insinuans, unam quidem de se sententiam protulit, sed hanc tertio insinuando replicavit. Quod enim superius dixerat: Elegit suspendium anima mea, hoc replicans addidit, Desperavi; atque aeterna concupiscendo, et temporalia postponendo, hoc postremo intulit, Parce mihi; et quod superius dixit, Mortem ossa mea, hoc nimirum subdidit, Nequaquam ultra jam vivam; hoc ultimum protulit, Nihil enim sunt dies mei. Bene autem dies suos nihil esse considerat, quia, ut paulo superius saepe jam diximus, sancti viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt; et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt, quia illuminatae mentis oculos in consideratione aeternitatis figunt. De qua dum ad se redeunt, quid se esse nisi pulverem agnoscunt, et infirmitatis suae conscii, districte judicari metuunt? Cumque vim tanti vigoris aspiciunt, trepidant examinari quod sunt. Unde et adhuc apte subjungitur:

CAPUT XXVIII

VERS. 17.---Quid est homo quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?

47. Sancti suam vilitatem, ac Dei munera et judicia semper considerant.---Hominem Deus magnificat, quia

largitate rationis ditat, infusione gratiae visitat, honore collatae virtutis exaltat. Cumque per semetipsum nihil sit, esse tamen eum cognitionis suae participem, benignitatis munere concedit. Sed erga eumdem magnificatum hominem cor suum Dominus apponit, quia post dona judicium exerit, merita subtiliter pensat, vitae pondera vehementer examinat, et tanto ab eo post districtius poenas exigit, quanto hunc impenso munere largius praevenit. Vir igitur sanctus immensitatem supernae majestatis aspiciat, atque ad infirmitatem propriam considerationis oculum reducat. Videat quia caro capere non valet hoc quod de semetipsa Veritas per spiritum docet. Videat quia etiam sublevatus hominis spiritus judicium tolerare non sufficit quod Deus sub examine districtae retributionis intendit, et dicat: Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Ac si aperte exclamet, dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est; et vias ejus post munera districte consideras, sed tamen si remota pietate judicetur, pondus quod de tua subtilitate imminet, ferre nec sublevatus ad justitiam spiritus valet, quia etsi hunc ultra se tua dona dilatant, ad inquisitionem tamen tui districti examinis sua infirmitas angustat. Unde et adhuc apte subjungitur:

CAPUT XXIX

VERS. 18.---Visitas eum diluculo, et subito probas illum.

48. Quos donis ditavit Deus, tentationibus probat. Ut quid ex Deo, quid ex se sint, discant. Ideo tunc lubricis cogitationibus turbantur.---Quis nostrum nesciat quia diluculum dicitur cum jam nocturna tempora in claritatem lucis mutantur? Nos itaque noctis tenebris premimur cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur cum erroris nostri obscuritas veritatis cognitione irradiatur Nox in lucem vertitur cum corda nostra justitiae

fulgor illuminat, quae caecitas culpae deprimebat. Hoc diluculum discipulorum mentibus oriri Paulus aspexerat cum dicebat: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Diluculo ergo nos Dominus visitat, quia erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, contemplationis munere sublevat, in arcem virtutis exaltat. Sed notandum quod Deus postquam diluculo visitat, subito hominem probat, quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, has se habere animus ex semetipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur (III Reg. III, 16), qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut tantae revelationis gratiam accepit, certamen turpium mulierum pertulit, quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immmenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus diluculo, sermone coelos aperuit; et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit (III Reg. XIX, 3). Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat (II Cor. XII, 2); et tamen, ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cujus in se rebellione fatigari spiritus legem dolet (Rom. VII, 21). Diluculo ergo Deus visitat, sed subito post visitationem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo, detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Unde adhuc apte subditur:

CAPUT XXX

VERS. 19.---Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?

49. Contemplationis sapor, non satietas hic datur. --- Saliva in os ex capite labitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas? per quam existendi principium sumimus, ut creatura simus, Paulo attestante, qui ait: Caput viri Christus, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3). Quid autem venter noster est, nisi mens? quae dum cibum suum, supernum videlicet intellectum suscipit, refecta procul dubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27), quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Quid ergo salivae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur? quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos vix gustu revelationis tangit. Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit (Joan. IX, 6), quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admistionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quia a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit. Sed sicut sanctus vir insinuat, haec saliva ad os quidem labitur, ut vero ad ventrem usque perveniat non glutitur, quia divinitatis contemplatio sensum, tangit, sed plene mentem non reficit, quoniam perfecte animus conspicere non valet quod adhuc, quia caligo corruptionis praepedit, raptim videt.

50. Mens mole corporis pressa, supernae luci diu inhaerere non valet.---Ecce enim electorum mens jam terrena desideria subjicit, jam cuncta quae considerat praeterire transcendit, jam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae sint bona invisibilia rimatur, atque haec agens plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur, jamque de intimis aliquid quasi per caliginem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur; gustu incircumscripti luminis pascitur, et ultra se evecta ad semetipsam relabi dedignatur; sed quia adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), inhaerere diu luci non valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit. Saliva ergo ex capite defluens os tangit, sed ad ventrem minime pervenit, quia liquore supernae contemplationis jam quidem intellectus noster infunditur, sed nequaquam mens plene satiatur. In ore etenim gustus est, in ventre satietas. Salivam itaque glutire non possumus, quia supernae claritatis bono satiari non permittimur, quod adhuc ex tenuitate gustamus. Sed quia hoc ipsum, quod utcumque jam superne cognoscimus, ex pietate parcentis est, quod vero hoc percipere perfecte non possumus adhuc ex poena vetustae damnationis, recte nunc dicitur: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Ac si aperte diceretur: Tunc homini plene parcis, cum hunc ad perfectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptus interius videat, et eum carnis suae corruptio exterius non repellat. Tunc permittis ut salivam glutiam, cum me sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis infuderis, ut nequaquam jam per indigentiam gustu oris esuriam, sed in te solidus irrigato mentis ventre subsistam. Sed qui promereri vult bonum quod expetit, debet malum confiteri quod fecit. Sequitur:

CAPUT XXXI

VERS 20.---Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?

51. Homo per se lapsus, per se non valet surgere. --- Ecce fatetur malum quod egit, sed bonum quod Deo in recompensationem debeat offerre non invenit, quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non justitia recte judicantis premat. Unde recte per Psalmistam dicitur: Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 40), quia quamlibet videatur innocens, apud districtum tamen judicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum dicitur: Quid faciam tibi? patenter ostenditur quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non praeceptori, sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: Quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Humilitas autem nostrae destitutionis exprimitur cum Deus hominum custos vocatur, quia si ejus nos custodia minime protegit, ante occulti hostis insidias, nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit, Psalmista rursus attestante, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1, 2). Per nos namque cecidimus, sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos voluntatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiorum conatibus nitimur, sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur.

CAPUT XXXII

IBID.---Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

52. Peccando contrarius factus est Deo.---Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum

peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis ejus exstitit, cujus praecepta contempsit. Justus vero conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum ex elatione deputavit. Sed haec ipsa contrarietas culpae facta est homini pondus poenae, ut corruptioni suae male liber serviat, qui bene servus de incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis jugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit, quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae dejectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus.

53. Quot modis homo sibi gravis sit, propter corpus. Et propter mentem. Mens nostra ampla et angusta. ---Ut enim taceamus hoc, quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit; inedia deficiens, cibo reficitur ut subsistat; refectione lassescens, abstinentia relevatur ut vigeat; aqua perfunditur, ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa nimis perfusione liquefiat; labore vegetatur, ne quiete torpeat; quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat; fatigata vigiliis, somno reparatur; oppressa somno, vigiliis excutitur, ne sua pejus quiete lassetur; vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Remotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui curandi necessitas numquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudini medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio

corripi, sic superbia sterni. Quia enim elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus lutum.

54. Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, modo dolore dejicitur, modo falsa hilaritate relevatur; transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita, et a semetipsa variatur. Nam quaerens quod non habet, anxia percipit; cumque hoc habere coeperit, taedet hanc percepisse quod quaesivit. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amabat. Cum labore quae aeterna sunt discit, sed horum repente obliviscitur, si laborare desierit. Diu quaerit, ut parum quid de summis inveniat, sed ad consueta citius relabens, nec parum in his quae invenit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat, sed erudita, gravius contra scientiae gloriam pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subjicit, sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cujus jam foris opera vincendo restrinxit. In auctoris sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc, corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat intueri vult, et non valet. Requirit mire quod sibi respondere non sufficit, et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit. Amplam se simul et angustam considerans, qualem se veraciter aestimet, ignorat, quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret, et rursum si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit inveniret.

55. Homo dum relicto Deo, se sibi sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis invenit. Hoc pressus Job misericordiam Dei postulat.---Bene ergo dicitur: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia dum repulsus homo, et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum

pondus semetipsum portat. Undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui, relicto Deo, se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed, auctore contempto, quo se fugeret non haberet. Cujus infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Beatus autem Job ista considerans, et quare ita ordinata sint ingemiscens, non justitiam redarguit, sed misericordiam inquirit, ut percunctando ipse humiliter pulset quod parcendo divina pietas immutet. Ac si aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non vis? Unde bene adhuc et humilitatem confessionis exprimit, et vocem liberae inquisitionis adjungit, dicens:

CAPUT XXXIII

VERS. 21.---Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?

56. Mediatorem desiderat et resurrectionem.--- Quibus profecto verbis quid aliud quam desiderium praestolati Mediatoris innuitur? de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Esse namque a culpa liberi nequaquam possumus, quousque in corpore mortis tenemur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam auferri funditus sperat. Unde mox et poenam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione pertimescit adjungens subdit:

CAPUT XXXIV

IBID.---Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam.

57. Dum praesenti poena premitur, de futuris gravius urgetur. Humilitas tegmen a gladio judicis.--- Peccanti primo homini dictum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Genes. III, 19). Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu judicis apertis cogitationibus quasi post noctis tenebras demonstratur. De quo nimirum mane per Psalmistam dicitur: Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). Quaerere autem Dei est hominem subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo judicare. Beatus igitur Job humanae dejectionis damna considerans, videat quia et praesenti jam poena premitur, et adhuc de futuris gravius urgetur: Et dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam. Ac si apertius deploret, dicens: in praesenti quidem mortem jam carnis patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem mortem, districtionis tuae sententiam, pertimesco: interitum pro culpa sustineo, sed adhuc ad judicium veniens culpas restitui et post interitum formido. Exteriorem ergo mortem considerans, dicat, Ecce nunc in pulvere dormiam; interiorem metuens adjungat: Et si mane me quaesieris, non subsistam. Quantalibet enim justitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in judicio districte requirantur. Sed hoc nunc ad solatium suae ereptionis inveniunt, quod nequaquam se posse sufficere humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo tegmine a gladio se tantae animadversionis abscondunt, et quo terrorem venturi judicis praestolantes continuo timore trepidant, eo indesinenter agitur, ut paratiores fiant. Sequitur.

CAPUT XXXV

CAP. VIII, VERS. 1, 2.---Respondens autem Baldad Suhites dixit. Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui?

58. Justorum verba injustis gravia. Loquendi quadruplex vis. Unica crimini subjacet. Injustis semper gravia sunt verba justorum; et quae ad aedificationem prolata audiunt, haec quasi superimpositum pondus ferunt. Quod de se aperte Baldad Suhites indicat, dicens: Usquequo loqueris talia? Qui enim usquequo dicit, quia aedificationis verba jam portare non possit ostendit. Sed cum corrigi iniqui despiciunt, bene prolata criminantur. Unde et protinus adjungit: Et spiritus multiplex sermonis oris tui. Cum multiplicitas in sermone reprehenditur, esse procul dubio intelligentiae gravitas in sensu denegatur. Vis quippe summa loquentium, quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat, et sunt nonnulli quos sentiendi simul et dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi habent, sed acumen sentiendi non habent; et sunt nonnulli qui acumine sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. Hoc namque in hominibus cernimus, quod in rebus saepe insensibilibus videmus. Nam plerumque et abundans aqua ab intimis ducitur et largis in superficiem meatibus derivatur. Plerumque angusta in intimis latet, et progrediendi rimas difficulter inveniens, foras angustior exsudat. Plerumque minima in absconditis oritur; cumque patenter qua exeat invenit, ex largo foramine tenuis procedit, magnique se meatus dilatant, sed non est quod fundant. Plerumque vero ampla in absconditis surgit, sed angustis pressa meatibus tenuissime profluit. Sic itaque in aliis os patens emanat, quod largus ingenii fons ministrat. In aliis intellectum nec sensus porrigit, nec lingua fundit. In aliis os quidem ad loquendum patet, sed ad reddendum parata a sensu lingua nihil accipit. In aliis vero largus sentiendi fons a corde exuberat, sed hunc quasi meatus tenuis impar lingua coangustat. In quibus nimirum

quatuor dicendi qualitatibus, sola crimini tertia subjacet, quae hoc sibi per locutionem arripit, ad quod per ingenium non assurgit. Nam prima laudanda est, quae utroque valenter pollet. Secunda miseranda, quae utroque humiliter caret. Quarta adjuvanda, quae explere quod sentit non valet. Tertia vero despicienda atque reprimenda, quae, dum sermone se erigit, sensu jacet, quae membris inflatione tumentibus similis, ad aures audientium vasta, sed vacua, procedit. Quod nunc Baldad ad beati Job crimen intorquet, dicens: Spiritus multiplex sermonis oris tui. Qui enim multiplicitatem sermonis ori tribuit, profecto cordis inopiam reprehendit. Ac si aperte dicat: Abundantia spiritus in sermone oris attolleris, sed sensus indigentia coangustaris. Pravi autem, cum recta reprehendunt, ne ipsi quae justa sunt nescire videantur, nota omnibus bona, quae audiendo didicerunt, quasi incognita proferunt. Unde et Baldad protinus adjungit:

CAPUT XXXVI

VERS. 3.---Numquid Deus supplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est?

59. Pravi doctrinae laudem aucupantur. Justitiam Dei laudant ubi eis bene est, ubi male damnant. Haec beatus Job nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quique, ut diximus, etiam nota jactanter proferunt, ut loquendo docti videantur: contemnunt moderate conticescere, ne credantur ex imperitia tacuisse. Sciendum vero est quia tunc divinae justitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant; cum se conspiciunt rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt; eoque colligunt quod Deus injuste non judicat, quo quasi justos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae

correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, justumque esse judicium, quod suis moribus adversatur, negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Unde bene etiam per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum bene feceris ei (Psal. XLVIII, 19). Despecta quippe vox confessionis est, quam format jucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam a veritate rectitudinis nequaquam separat vis doloris, quam usque ad judicium vocis exacuit adversitas testis cordis. Non ergo mirum quod Baldad divinam justitiam laudat, qui nihil adversi ab eadem justitia tolerat.

60. Haereticorum in Ecclesiam adversis pressam insania. ---Sed quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, libet ut paucis quomodo Baldad verba haereticorum subreptionibus congruant demonstremus. Hi quippe dum sanctam Ecclesiam temporali corripi animadversione conspiciunt in semetipsis, audacius in jactantiam perversae praedicationis intumescunt; et superni examinis rectitudinem praetendentes, prosperari se ex meritis asserunt, illam vero affligi dignis retributionibus attestantur, et verbis blandientibus subreptionis aditum protinus inter dolores quaerunt, atque aliorum vitam, exprobratis aliorum mortibus, feriunt, ac si illi jam juste defuncti sint qui de Deo credere digna noluerunt. Unde Baldad Suhites, postquam divinam justitiam protulit, illico adjungit:

CAPUT XXXVII

VERS. 4, 5, 6.---Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus,

si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae.

61. Populorum ab Ecclesia discissionem tanquam erroris argumentum exprobrarant.---Ac si afflictis catholicis errorum praedicatores dicant: Vitae vestrae providete, et quam perversa teneatis, ex eorum qui inter vos defuncti sunt damnatione cognoscite, quia conditori omnium nisi perfidia vestra displiceret, nequaquam a vobis tam numerosos populos interitu saeviente subtraheret. Ait enim: Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae. Quasi aperte dicens: In iniquitatis suae manu dimissi sunt, qui vitam nostrae rectitudinis imitari noluerint. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus. Quia enim se haeretici tenere lucem veritatis aestimant, sanctam Ecclesiam quasi in erroris nocte positam, ad diluculum veritatis vocant, quatenus et per cognitionem Dei, quasi per diluculum surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat. Si mundus et rectus incesseris. Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. Statim evigilabit ad te. Ac si aperte dicat: Quia is qui nunc tribulationibus tuis virtutem suae protectionis non exerit, quasi ab adjutorio errantis dormit. Et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae. Id est, praesentis vitae contrarietates amovet, et tranquillitatis protinus securitatem praebet. Quia enim perversi quique temporale gaudium singulare aestimant divinae remunerationis bonum, quae ipsi anxie ambiunt, haec aliis pro magno pollicentur. Unde plerumque fit, ut aut amisa recuperari spondeant, aut ad majora adhuc praesentis vitae praemia auditorum suorum animos extendant. Quod patenter Baldad exprimit, cum protinus adjungit:

CAPUT XXXVIII

VERS 7.---In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

62. Quid suis sequacibus promittant---Si vero habitaculum justitiae, consilium mentis vocat, afflictis catholicis errorum magistri pacatum habitaculum justitiae promittunt, quia si eos ad sua pertrahunt, profecto a contentione conticescunt. Namque hi qui trahi ad perversa potuerunt, tanto jam tranquillius temporali pace quieti sunt, quanto longius ab aeterna separantur. Opes quoque intelligentiae se sequentibus crescere spondent. Unde et subditur: In tantum, ut si priora tua fuerunt parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Sed quia eorum verbis non facile creditur, quoniam saepe vita contemptibilis demonstratur, antiquorum patrum sententias proferunt, earumque rectitudinem in argumentum sui erroris inflectunt. Unde et subditur:

CAPUT XXXIX

VERS. 8. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.

63. Antiquorum patrum auctoritate abutuntur.--- Generationem pristinam, ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent: quia hoc in ea nolunt conspici, quod liquido cunctis patet. Nonnumquam vero, more bonorum, quaedam moraliter docent, et qualiter ex praeteritis praesentia colligantur insinuant, atque ex his quae jam a nostris oculis pertranseundo subtracta sunt quam nulla sint quae videntur demonstrant. Unde et adhuc subditur:

VERS. 9.---Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbrae dies nostri sunt super terram.

64. Quae jam transacta sunt nos docent quam celeriter caetera sint transitura.---Generatio itaque

pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur; quia videlicet si ea quae erant, et jam transacta sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Saepe vero haeretici eosdem nobiscum patres, quos veneramur laudant, sed intellectu depravato, ipsis nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XLI

VERS. 10.---Ipsi docebunt te; loquentur, tibi, et de corde suo proferent eloquia.

65. Pravi bona interdum proferunt, sed non bene. Suo tum se mucrone feriunt.---Notandum quod superius dixerat: Spiritus multiplex sermonis oris tui; nunc vero, reductis ad memoriam patribus, dicit: De corde suo proferent eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes, dicant: Multiplicitatem spiritus in ore habes, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes, recta vivendo docuerunt. Saepe autem pravi, dum suae vitium fortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant; cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proferunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt; aut ea aliis mala mentientes ingerunt, quae ipsi committunt. Sed cum ea bona proferunt quae servare contemnunt, sciendum est quia plerumque veritas sic per ora adversariorum sonat, ut eorum linguam movens vitam feriat, quatenus culmen rectitudinis loquentes et ignorantes, ipsi et verbis judices, et factis accusatores fiant. Unde Baldad mira quidem contra hypocritas subdit, sed mucrone verbi se impetit, quia simulator justitiae, nisi ex aliquantulo ipse esset, docere justum nequaquam tanta temeritate praesumeret. Et quidem fortia sunt valde quae dicit; sed haec stultis, non autem sapienti, pravis, non recto, dicere debuit, quia et vecordem se asserit qui,

hortis sitientibus, in flumen aquam fundit. Sed interim postponentes cui dicitur, pensemus subtiliter quid dicatur, ut nos prolata instruant, quamvis meritum sui auctoris impugnent. Sequitur:

VERS. 11.---Numquid virescere potest scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua?

Cui Baldad scirpum, vel carectum comparet, ipse protinus aperit cum subjungit: CAPUT XLII

VERS. 12, 13.---Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit; sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.

66. Hypocrita bonorum operum speciem, non fructum habet. Dona Dei ad incrementum damnationis habet.--- Scirpi ergo vel carecti nomine hypocritae vitam signat, quae speciem quidem viriditatis habet, sed ad humanos usus fructum utilitatis non habet; quae, sterilitate operis arida permanens, solo sanctitatis colore viridescit. Sed neque sine humore scirpus, neque sine aqua carectum proficit, quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni muneris percipit, sed, in cunctis quae agit exteriores laudes appetens, a fructu perceptae infusionis inanescit. Saepe namque mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt, sed tamen a largitore tot munerum cogitationis intentione divisi sunt, quia per ejus dona non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt; cumque per accepta bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo eos postmodum districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit. Fitque eis amplitudo muneris incrementum damnationis, quia irrigati fructum non

ferunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. Quos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 2). Scirpus igitur vel carectum sine aqua non vivit, quia nimirum hypocritae non nisi ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt; sed quia hanc in usum propriae laudis arripiunt, in aqua quidem virides, sed tamen inanes crescunt.

67. Hypocrita correptionis est impatiens.---Bene autem subditur: Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Scirpus in flore est hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum manu non carpitur, quia, exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, ne hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus vitam corripientis secat. Sanctus namque non esse appetit, sed vocari; et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, loqui sibi redarguentem prohibet, quia velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus aestimari; et, paratior mori quam corripi, redargutione deterior redditur, quia quasi dirae percussionis aestimat jaculum puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat; ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene per Salomonem dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te

(Prov. IX, 8). Neque enim justo timendum est ne derisor cum corripitur contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat.

68. Hypocrita in bonis operibus non perseverat.--- Inter haec sciendum est quod justorum bona, quia ex corde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum crescunt; hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt; et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut judicium humanae laudis arripiunt, et per hoc gratiam transitorii profectus assequuntur, tota mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione vacuantur; et agendo post indicant quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicabant. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt; quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur; sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi jam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis fundunt, et bona se non ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt qui haec cito dimiserunt. Nonnumquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur; sed tamen ante vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt quod ficta prius pietate reliquerunt. Unde et recte nunc dicitur: Cum adhuc sit in flore, ne carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Juxta carnem quippe et justi herba sunt, propheta attestante, qui ait: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, quia, justis in bono suo permanentibus, a viriditate assumptae rectitudinis hypocritarum vita siccatur. Arescunt herbae etiam reliquae, quia justorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit, quia priusquam de carne hypocrita transeat, ea quae in se

ostenderat virtutum facta derelinquit. De quibus bene etiam per Psalmistam dicitur: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod prius quam evellatur arescit (Psal. CXXVIII, 6). Fenum quippe aedificii in alto nascitur, sed nequaquam pingui radice solidatur, quia et hypocrita summa quidem agere cernitur, sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit, quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et jam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruisse.

69. Hypocrita spe sua diu frui non valet.---Sed Baldad, sicut praediximus, cui scirpum vel carectum comparet, illico aperit, cum subjungit: Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. Quid enim cunctis suis operibus hypocrita sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab omnibus vocari? Sed permanere spes hypocritae non valet, quia, aeternitatem non quaerens, fugit quod tenet. Nequaquam quippe mentis ejus intentio in illa gloria figitur quae sine fine possidetur, sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2, 5). Sed haec spes recipiendae mercedis teneri diu non potest, quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora festinant; et quia nequaquam animus in aeternitatis amore radicatur, cum ipsis profecto rebus quas diligit labitur. Nemo namque valet mobilia diligere et ipse immobilis stare. Qui enim transeuntia amplectitur, eo ipso ad cursum ducitur, quo decurrentibus implicatur. Dicat ergo: Et spes hypocritae peribit, quia humana laus quam magnis laboribus appetit impulsa temporum momentis decurrit. Bene autem subditur:

CAPUT XLIII

VERS. 14.---Non ei placebit vecordia sua.

70. Rem magni pretii vili vendit hypocrita. Fecundae et neglectae viti similis est.---Magna quippe vecordia est laboriosa agere, et aurae laudis inhiare; forti opere praeceptis coelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Ut enim ita dixerim, qui pro virtute quam agit humanos favores desiderat rem magni meriti vili pretio venalem portat; unde coeli regnum mereri potuit, inde nummum transitorii sermonis quaerit. Vili ergo pretio opus vendit, quia magna impendit, sed minima recipit. Quibus itaque hypocritae similes, nisi fecundis et neglectis vitibus existunt, quae per ubertatem fructum proferunt, sed nequaquam per studium a terra sublevantur? Quod pingues palmites germinant, errantes bestiae conculcant; et quo hoc uberius aspiciunt, projectum in infimis avidius consumunt, quia nimirum hypocritarum opera, dum clara monstrantur, quasi pinguia prodeunt, sed dum humanas laudes appetunt quasi in terra deseruntur. Quae hujus mundi bestiae, maligni scilicet spiritus comedunt, quia haec ad usum perditionis inflectunt; tantoque ardentius rapiunt, quanto et magna clarius innotescunt. Unde bene per prophetam dicitur: Culmus stans, non est in eis germen, et non facient farinam; quod etsi fecerint, alieni comedent eam (Osee. VIII, 7). Culmus quippe germen non habet cum vita meritis virtutum caret. Farinam culmus non facit cum is qui in praesenti saeculo proficit nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit.

71. Fructibus suis malignos spiritus satiat hypocrita. Pascitur et ipse modo, secus post mortem.---Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt, quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec Deo placere non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienos

pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet, quia botrus boni operis in terra jacet. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur, quia pro bono opere a cunctis honoratur; caeteris praeeminet, subjectas hominum mentes tenet, majoribus locis attollitur, favoribus nutritur. Haec vero ei sua vecordia placet interim, sed non placebit, quia cum retributionis tempus advenerit, in poena displicet quod vecors fuit. Tunc se stulte egisse intelliget, cum pro delectatione laudis sententiam divinae increpationis acceperit. Tunc se vecordem fuisse considerat, cum se pro temporali quam percepit gloria perpetua tormenta castigant. Tunc veram scientiam supplicia aperiunt, quia per haec profecto colligitur nihil fuisse omnia quae transire potuerunt. Unde et recte subditur:

CAPUT XLIV

IBID.---Et sicut tela aranearum fiducia ejus.

72. Hypocritae fiducia vana, bona coram Deo nulla, praedicatio infructuosa, abstinentia inanis.---Bene hypocritarum fiducia aranearum telis similis dicitur, quia omne quod ad obtinendam gloriam exsudant ventus vitae mortalis dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensandum quoque est quod fila araneae per ordinem ducunt, quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela studiose texitur, sed subito flatu dissipatur, quia quidquid hypocrita cum labore peragit aura humani favoris tollit; et dum in appetitu laudis opus deficit, quasi in ventum labor evanescit. Saepe namque et usque ad praesentis vitae terminum hypocritarum facta perdurant, sed quia per haec auctoris laudem non quaerunt, bona ante Dei oculos numquam fuerunt. Plerumque enim, ut praediximus, sacrae legis eruditione fulciuntur, doctrinae verba proferunt, omne quod sentiunt testimoniis accingunt, nec tamen per haec vitam

audientium, sed proprios favores quaerunt, quia nec proferre alia noverunt, nisi quae auditorum corda ad rependendas laudes excutiant, non autem ad lacrymas accendant. Mens quippe concupiscentiis exterioribus occupata igne divini amoris non calet; et idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores suos nequeunt verba quae frigido corde proferuntur. Neque enim res quae in se ipsa non arserit aliud accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui se proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante etenim Paulo, Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Cum ergo charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit. Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes exstinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt, Veritate attestante, quae ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes (Matth. VI, 16). Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur, nihilque tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui dominicae passionis tempore in angariam crucem portabat, de quo scriptum est: Invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu (Matth. XXVII, 32; Marc. XV, 21). Quod enim per angariam agimus, non hoc ex studio amoris operamur. Crucem ergo Jesu in angaria portare est afflictionem abstinentiae pro alia quam necesse est intentione tolerare. An non Jesu crucem in angaria portat, qui quasi ad praeceptum Domini, carnem domat, sed tamen spiritalem patriam non amat? Unde et Simon isdem crucem portat, sed nequaquam moritur, quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit.

73. Crucem carni infert, sed mundo vivit.---Quo contra per Paulum bene de electis dicitur: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam pejus vivit, quia et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur, quem, nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullo percipere labore mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet. Sanctitatis nunc fiducia in ore hominum ponitur; sed cum internus judex secreta cordis examinat, testes vitae exterius non quaeruntur. Bene ergo dicitur: Sicut tela aranearum fiducia ejus, quia apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Unde et adhuc apte subjungitur:

CAPUT XLV

VERS. 15.---Innititur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non surget.

74. Hypocritae domus super quam innititur, favor humanus. Stare non valet.---Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus. Omne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde Paulus, quia in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus, dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Mens itaque hypocritae nihil aliud in omne quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Domus ergo ejus est delectatio favoris, quam quasi quietus inhabitat, quia per cuncta sua opera ad hanc se intra animum reclinat. Sed

stare domus haec non valet, quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in judicio non subsistit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et non in suis conscientiis habebant, turbatae per sponsi praesentiam, dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur (Matth. XXI, 8). Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foras quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quid vidistis.

75. Nec magis stabit in judicio fiducia sanctitatis hypocritae.---Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur, quia nihil ei in judicio attestatio humana suffragatur; quia eamdem laudem, quam post in testimonio exigit, prius in munere recepit. Vel certe super domum suam hypocrita innititur, cum, vanis favoribus deceptus, quasi de fiducia sanctitatis elevatur. Multa quippe hypocritae in occulto mala faciunt, quaedam vero bona in publico. Cumque ex bonis patentibus laudes recipiunt, ab occultis malis considerationis oculos avertunt; talesque se aestimant, quales foris audiunt, non quales intus noverunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque judicium cum fiducia veniant, quia tales se apud internum arbitrum credunt quales ab hominibus foris habebantur. Sed stare domus hypocritae non valet, quia in terrore districti examinis omnis anteacta fiducia sanctitatis cadit. Cumque sibi oris alieni testimonia deesse cognoverit, ad sua se opera enumeranda convertit. Unde et adhuc subditur: Fulciet eam, et non surget. Hoc namque, quod per se stare non valet, fulcitur ut stet, quia cum vitam suam hypocrita labefactari in judicio conspicit, hanc fulciendo statuere operum enumeratione contendit. An non laudis suae habitaculum hinc inde fulciunt, qui facta sua, ut praefati sumus, in

judicio enumerantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Sed domus laudis tot allegationibus fulta minime consurgit, quia protinus judex dicit, Numquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Ibid. 23). Et sciendum est quia hoc quod surgit ab infimis ad superiora se erigit. Domus ergo hypocritae surgere non valet, quia per omne quod juxta praecepta coelestia agere potuit, a terra animum numquam levavit. Jure igitur tunc nequaquam ad praemium retributionis erigitur, qui per hoc quod nunc exhibet in appetitu temporalis gloriae jacet. Sed quia vita hypocritae, scirpi appellatione signata, qualiter in judicio reprobetur audivimus, prius quam districtus judex appareat, qualis ab hominibus habeatur audiamus. Sequitur:

CAPUT XLVI

VERS. 16.--- Humectus videtur antequam veniat sol.

76. Nunc sanctus creditur hypocrita, sed Christo veniente iniquus apparebit.---Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae (Mal. IV, 2). Et sicut repulsi in judicio impii dicere Sapientiae libro describuntur: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Ante solem igitur scirpus humidus cernitur, quia prius quam divina districtio in judicio candeat, omnis hypocrita infusum se sanctitatis gratia ostentat; quasi virens aspicitur, quia justus aestimatur, honoris locum obtinet, de gloria sanctitatis pollet, a cunctis ei veneratio defertur, opinio laudis extenditur. Scirpus itaque iste in nocte humidus est; sole autem veniente siccatur, quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab omnibus creditur, sed cum districtus judex venerit, quam sit iniquus apparebit. Dicat ergo: Humectus videtur

antequam veniat sol, quia virentem se nunc humanis oculis exhibet, sed in calore tunc divini judicii arescet. Sequitur:

CAPUT XLVII

IBID.---Et in ortu suo germen ejus egreditur.

77. Statim ut recte agit, vult laudari hypocrita. Assumpto sanctitatis habitu, interdum pejor fit.---Herba quaelibet nascendo prius a terra producitur, aura et aestibus tangitur, sole ac pluviis nutritur, et tunc demum ad proferendum sui seminis germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque a terra surgit, sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur, quia justi viri, prius quam in opere sanctae conversationis oriantur, hujus vitae hiemem tolerant, eosque gravium persecutionum aestus fatigant; sed cum recta faciunt, nequaquam hic suae rectitudinis remunerationem quaerunt; cum vero a praesentis mundi laboribus exeunt, ad aeternam patriam venientes, exspectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quia mox in bono opere nascitur, praesentis mundi recipere gloriam conatur. Quasi scirpi more cum germine oritur, qui pro eo quod bene vivere incipit, quaerit statim ut a cunctis honoretur. Germen itaque in ortu est remuneratio in inchoatione. Saepe namque nonnulli apertae pravitatis vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt; moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti qui fuerint, affligi jam per poenitentiam de consummatis nequitiis nolunt; laudari autem de inchoata justitia appetunt, praeesse caeteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum juxta votum praesens prosperitas sequitur, multo quam prius fuerant de sanctitatis habitu pejores fiunt. Nam rebus multiplicibus occupati, atque ipsa occupatione confusi, non solum perpetrata minime deplorant, sed adhuc quae deplorentur exaggerant.

78. Recens conversus, ad exteriora officia non est provehendus hypocrita. Bona nostra pereunt si citius retecta.---Qui enim mundum deserunt, ad exteriora officia provehi non debent, nisi per humilitatem diutius in ejusdem mundi contemptu solidentur. Citius namque bona depereunt quae hominibus ante tempus innotescunt, quia et arbusta plantata prius quam fixa radice coalescant, si manus concutiens tangit, arefacit. At si in altum radix figitur, et terrae humoribus conspersa solidatur, haec et manus impellit, sed non laedit; haec et ventorum flatus inflectendo concutiunt, sed non evertunt. Ne ergo eruatur vita coepti operis, diu ac robuste in alto humilitatis figenda est radix cordis, ut cum ab humano ore detractionis aura vel favoris flaverit, etsi in quamlibet partem utcunque incurvat, animum funditus non evellat; sed ad statum suum protinus post inflexionem redeat, si apud se fortis in radice perdurat. Quid in rebus excrescentibus pariete surgente robustius? Qui tamen si, dum construitur, impellatur, statim sine labore destruitur; si autem per spatium temporis ab humore suo exsiccari permittitur, saepe et arietum ictibus minime quassatur. Sic sic videlicet bona nostra et intempestive manifestata depereunt, et diutius occultata solidantur, quia humanae occupationis manus cum incipientem conversationis nostrae vitam contigerit, quasi recentem parietem impellit, eamque facile destruit, quia adhuc humorem infirmitatis propriae non amisit. Cum vero in longa quietis suae abjectione se animus comprimit, quasi more exsiccati parietis contra ictus obdurescit, et confractum protinus resilit omne quod solidum ferit. Hinc est quod vitam inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit, dicens: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV, 19). In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia

bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat.

79. Bonae vitae initia uni Deo dicanda. Cur innotescere citius non debeant.---Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista; et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Unde recte rursum per Moysen dicitur: Quando ingressi fueritis terram quam ego daturus sum vobis, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis (Levit. XIX, 23). Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus cum, de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis; ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit.

80. Hypocrita testes operis sui quaerit; si non adsint, operam se perdidisse putat.---Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite

postquam sederitis (Psal. CXXVI, 3). Ante lucem quippe surgere est prius quam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Quod ergo illic ante lucem surgere, hoc hic hypocritae in ortu est germen proferre, quia humanas laudes desiderans, ubi ad opus bonum nascitur, ibi mox appetit ut gloriam retributionis assequatur. An non in ortu suo hi germen protulerant, de quibus Veritas dicebat: Amant primos discubitus in conviviis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi (Luc. XX, 46; Matth. XXIII, 6)? Pro eo ergo quod bene agere incipiunt, quia honorem consequi ab hominibus conantur, quasi scirpi more ab ortu suo cum germine exsurgunt. Hi nimirum cum recta operari appetunt, prius mente sollicita ejusdem operis sui testes quaerunt, et tacita cogitatione pertractant, si sunt qui gerenda videant, si digne haec eloqui qui viderint possint. Si vero eorum facta nullum fortasse hominum contingat aspicere, haec se procul dubio aestimant perdidisse; et interni arbitri oculos quasi absentes deputant, quia ab eo vicem sui operis recipere in posterum recusant. Et quoniam cum rectum quid hypocrita egerit, videri a multis quaerit, bene adhuc de hoc scirpo subjungitur:

CAPUT XLVIII

VERS. 17.---Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

81. Hypocrita admirationem hominum tota sibi intentione procurat.---Quid enim radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt? sicut et de verbi semine per prophetam dicitur: Et hoc quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai.

XXXVII, 31). Radicem quippe deorsum mittere est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis recta quae cogitavit ostendere. Lapidum vero nomine in Scriptura sacra homines designantur, sicut sanctae Ecclesiae per Isaiam dicitur: Ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos (Isai. LIV, 12). Qui eosdem lapides quid dixisset aperuit cum subjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino (Ibid., 13): Et sicut admonente Petro dicitur: Et vos tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Petr. II, 5). Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi minime dicuntur, nuda appellatione lapidum permisti possunt reprobi et electi figurari. [Vet. XXXVI, Rec. XXX.] Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, super acervum petrarum radices densat, quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt, quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus quae egisse se referunt mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remunerati favoribus, ab eorum intima retributione vacuantur.

82. Hypocrita bona sua dum ostentat, malignis spiritibus prodit. Hostes ad rapinam provocat, dum suas eis divitias detegit.---In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octoginta quinque millia hostium angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis, bona omnia quae possidebat ostendit; sed prophetae voce protinus audivit: Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus (IV Reg. XX, 17). Sic sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 61). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum; cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt! Quos nimirum maligni spiritus cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Unde sub cujusdam gentis specie antiquorum hostium malitiam signans per prophetam Veritas dicit. Posuit vineam meam in desertum,

decorticavit ficum meam, nudans exspoliavit eam, albi facti sunt rami ejus (Joel. I, 7). Insidiantibus quippe spiritibus, Dei vinea in desertum ponitur, cum plena fructibus anima humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat, quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quo hanc ad ostentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit; eamque nudans exspoliat, quia quousque in bonis suis absconditur, quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero mens hoc quod egerit videri ab aliis concupiscit, quasi spoliata ficus eum qui se texerat corticem amisit. Ubi apte subditur: Albi facti sunt rami ejus, quia ostensa humanis oculis ejus opera candescunt, de sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur. Sed quoniam, subducto cortice, rami fici hujus arefiunt, solerter intuendum est quia facta arrogantium humanis oculis ostensa unde placere appetunt inde siccantur. Mens itaque quae per jactantiam proditur, decorticata recte ficus vocatur, quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima per hoc quod tegmine corticis nudatur. Intus ergo sunt servanda quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere nostri operis exspectamus. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3). Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Filia quippe regum Ecclesia quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata. Gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationis jactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia, favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat.

83. Occultari debent opera bona, aut propter unam Dei gloriam revelari.---Occultanda sunt ergo quae agimus,

ne, haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursum in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera, in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur.

84. Perfectorum est, ostenso opere, Dei gloriam quaerere.---Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est, ut bonum quod operantur abscondant. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio propriam laudem quaerunt. Saepe vero in ostensione operis auctoris patefacere gloriam cupiunt; sed excepti favoribus, in laudis propriae cupiditatem rapiuntur; cumque semetipsos dijudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quod agunt; eorumque opus suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant. Scirpus ergo inter lapides commoratur, quia ibi hypocrita stat, ubi mentis suae intentionem solidat. Nam cum attestationem percipere multorum ambit, quasi in lapidum collectione subsistit. Sed iste hypocrita scirpi appellatione signatus, cum corpus abstinentia domat, cum largiendo quae possidet studio pietatis exsudat, cum

notitia sacrae legis eruditur, cum verbo praedicationis utitur, quis hunc tanta plenum largitate conspiciens, a gratia aestimet largitoris alienum? Et tamen superna dispensatio largitur huic dona operis, et sortem denegat haereditatis; operandi munera cumulat, et tamen vitam operantis ignorat, quia cum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Unde et bene subditur:

CAPUT XLIX

VERS. 18.---Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

85. Hypocritae reprobatio.---De loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis vitae favoribus, morte interveniente, separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam juste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit ejus bona quae egit, quia haec ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicium veniens dicet: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). In quibus dum mentis corruptionem considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Sed utinam hypocritis sua perditio sola sufficeret, et nequaquam perversa eorum studia ardenter alios ad vitam duplicitatis instigarent. Hoc namque uniuscujusque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi conjungi et alios velit, diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat quod amat. Unde et apud hypocritarum sensum simplicitas omnis in crimine est. Apertas quippe mentes dijudicant, et puritatem cordis hebetudinem appellant; omnesque quos sibi adhaerere cupiunt a simplicitatis itinere divertunt; et, quasi expulsa insipientia, eos erudisse se aestimant, in quibus puritatem mentis, id est, arcem sapientiae, debellant. Quia vero non solum ex sua perversitate hypocrita, sed adjuncta etiam sequacium perditione reprobatur,

postquam non cognosci a judice dicitur, recte protinus subinfertur:

CAPUT L

VERS. 18, 19.---Haec est enim laetitia viae ejus ut rursum de terra alii germinentur.

86. Multiplex hypocritae supplicium.---Ac si aperte diceretur: Veniente judice, nequaquam cognoscitur, sed multipliciter supplicia recipit, quia eo latius in sua iniquitate laetatus est, quo et in aliis mala propagavit. Cui enim hic non sufficit iniquitas propria, torqueatur illic necesse est et merito reatus alieni. Nunc itaque simulatores gaudeant, et humana judicia se obtinuisse glorientur; despiciatur justorum simplicitas, atque a calliditate duplicium fatuitas vocetur; citius despectus simplicium transit, citius duplicium gloria percurrit. Unde et apte subjungitur:

CAPUT LI

VERS. 20.---Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis:

87. Propter bona non bona intentione facta, et propter dolos.---Quia nimirum districtus in judicio apparens, et despectum simplicium glorificando eriget, et malignorum gloriam reprobando confringet. Maligni enim vocantur hypocritae, qui bona non bene faciunt, et recta quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimus, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit, quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit, et quamlibet recta videantur esse quae agunt, hos ad gaudia superna non provehit. Vel certe ideo maligni appellantur hypocritae, quia benignitatem erga proximos ostendunt, et dolos suae iniquitatis operiunt. Per omne namque quod vel faciunt,

vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitate interius duplicitatis callent; puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Quos contra bene per Moysen dicitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11, 12). Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis, quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui in locutione vel actione qua utitur intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet. Bene autem post reprobationem duplicium justorum remuneratio demonstratur, cum protinus subditur:

CAPUT LII

VERS. 20, 21.---Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

88. Sanctorum risus post luctum. Jubilum.---Os quippe justorum tunc risu replebitur, cum eorum corda, finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Et rursum: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid., 22). De hoc risu sanctae Ecclesiae Salomon ait: Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). De hoc iterum dicitur: Timenti Dominum, bene erit in extremis (Eccli. I, 13). Non autem tunc risus erit corporis, sed risus cordis. Risus enim nunc corporis de lascivia dissolutionis, nam risus cordis tunc de laetitia nascetur securitatis. Cum ergo electi omnes implentur gaudio manifestae contemplationis, quasi ad hilaritatem risus exsiliunt in ore mentis. Jubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde

concipimus, quantam sermonis efficacia non explemus; et tamen mentis exsultatio hoc quod sermone non explicat voce sonat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia jubilo, quia in illa aeterna patria, cum justorum mens in exsultationem rapitur, lingua in cantum laudis elevatur. Qui quoniam tantum vident, quantum dicere non valent, in risu jubilant, quia non explendo resonant quod amant.

89. Reproborum numquam finienda supplicia. Vis particulae donec.---Donec autem dicitur, non quo omnipotens Deus eousque malignos non sublevat, quousque electos suos in jubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat quos ante in culpa deserens damnat; sed quo hoc nequaquam vel ante judicium faciat, cum dubium hominibus videri possit an fiat. Nam post electorum suorum jubilum, quia malignis manum non porrigat, ex ipsa jam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2), non quo a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens ejus potestati substernit, sed quo in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et prius quam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum constat quia subjectis hostibus sine fine et posterius regnat. Sic per Evangelium de Mariae sponso dicitur: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum (Matth. I, 25); non quo hanc post nativitatem Domini cognoverit, sed quo nequaquam illam contigit, etiam cum conditoris sui matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostrae ex ejus utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut evangelista testimonium ferret, de quo propter Joseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic itaque nunc dicitur: Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Ac si aperte diceretur: Vitam simplicium nec ante judicium deserit et malitiosorum

mentes deserendo percutere, nec prius quam appareat praetermittit. Nam quia sine fine reprobos cruciet, et electi ejus in perpetuum postquam apparuerit regnent, profecto dubium non est. Sequitur:

CAPUT LIII

VERS. 22.---Qui oderunt te induenter confusione.

90. Reprobi unde erubescent in die judicii.---Justorum hostes in extremo examine confusio induit, quia cum transacta mala redundare sibi ante oculos mentis aspexerint, suus eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei gaudentes peccant. Ibi vident quantum debuerint fugere quod amaverunt, ibi conspiciunt quam lugubre fuerit quod nunc in culpa gratulantur. Tunc animum reatus obnubilat, et recordationis suae jaculis ipsa se conscientia impugnat. Quis igitur digne penset iniquorum confusio quanta tunc erit, quando et foris aeternus judex cernitur, et intus ante oculos culpa versatur? Qui ad haec idcirco perveniunt, quia sola hic transeuntia dilexerunt. Unde et apte mox subditur:

CAPUT LIV

IBID.---Et tabernaculum impiorum non subsistet.

91. Quae circa terrena bona reproborum affectio. Quae justorum.---Tabernaculum quippe construitur ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur, per quam super se reprobi casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus quasi ab aestu et imbribus defendant? Honoribus namque excrescere ambiunt, ne despecti videantur. Terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant.

Contemnunt curare quod sequitur, et tota intentione satagunt ne quid in praesentibus desit. Student nomen dilatare, ne lateant; et si cuncta ad desiderium suppetant, munitos se in omnibus et felices putant. Ubi ergo mentis habitationem construunt, ibi procul dubio tabernacula fixerunt. Adversa impatienter perferunt, remisse in prosperis laetantur. Sola quae adsunt cogitant, nec ad affectum coelestis patriae ulla recordatione respirant. Gaudent sibi suppetere bona quae cupiunt; atque ubi carne requiescunt, ibi et mentem exstinguendo sepeliunt, quia, saecularis curae telo trucidati, terrenarum rerum aggerem, quem foras exquirendo multiplicant, hunc semper interius per cogitationem portant.

92. At contra justi nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt; et cum de malis praesentibus gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Sicque temporali refoventur subsidio, sicut viator in stabulo utitur lecto: pausat, et recedere festinat; quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnumquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt, ne delectatione itineris a patriae perventione tardentur, ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Qui ergo contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus jure reprehenditur, quia necdum mentis perfectione roboratus, veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur (Matth. XVII, 4; Marc. IX, 2). Justi itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt.

Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole Enoch septimus nascitur. Hinc est quod Cain primum filium Enoch vocat, atque ex ejus nomine civitatem quam condidit appellat (Genes. IV, 17). Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequenti patria funditus arescant. Justis vero Enoch septimus oritur, quia eorum vitae festa dedicatio in fine servatur. Hinc est quod, attestante Paulo, Abraham in casulis habitat (Hebr. XI, 9), quia habentem fundamenta civitatem, quam supernus artifex construxit, exspectat. Hinc est quod Jacob greges ovium sequens humiliter, graditur (Genes. XXXIII, 14), atque huic Esau obviam veniens tumultu multiplicis comitatus elevatur, quia nimirum et electi hic elationem non habent, et in bonis carnis reprobi laeti tument. Hinc ad Israel Dominus dicit: Si elegeris unum de populo terrae, et constitueris principem super te, non faciet sibi equos et equites (Deut. XVII, 16). Et tamen primus rex ab eodem populo electus, repente ut culmen potestatis attigit, tria millia sibimet equites elegit, in elationem protinus prodiit, ad aedificationem percepti culminis erupit (I Reg. XIII, 2), quia foras restringere sub aequalitate non poterat quod intus animus super caeteros tumebat. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos multos: requiesce, comede et bibe, et epulare (Luc. XII, 19). Sed quia ejus tabernaculum in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quae praeparasti, cujus erunt (Ibid., 20)? Bene ergo dicitur: Tabernaculum impiorum non subsistet, quia vitae fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construunt, repente ad aeterna rapiuntur.

LIBER NONUS

CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT.

CAPUT PRIMUM

1. Perversi recta ut prava adversantium dicta rejiciunt, secus boni.---Perversae mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, sive pravum, seu rectum quid a contradicentibus audiant, adversis hoc responsionibus impugnant, quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta quae protulerit placent. At contra bonorum corda, quibus in odium non venit persona, sed culpa, sic perversa dijudicant, ut recta quae dicuntur assumant. Discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi arbitri resident, et sic male prolata respuunt, ut tamen approbent quae ex veritate cognoscunt. Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, ut dum spina tollitur, spica nutriatur, quatenus qui studet eradicare quod pungit, noverit servare quod reficit. Unde et beatus Job, quia Baldad Suhites recte per inquisitionem dixerat: Numquid Deus supplantat judicium, aut Omnipotens subvertit quod justum est (Job. VIII, 3)? quia vera in hypocritas robustaque protulerat, bene haec et contra pravos generaliter prolata conspiciens, studium propriae defensionis calcat, atque audita protinus approbat, dicens:

CAPUT II

CAP. IX, VERS. 2.---Vere scio quod ita sit, et quod non justificatur homo compositus Deo.

2. Deo supponi debemus, non componi.---Homo quippe Deo suppositus justitiam percipit, compositus amittit, quia quisquis se auctori bonorum comparat, bono se quod acceperat privat. Qui enim accepta bona sibi arrogat, suis contra Deum donis pugnat. Unde ergo despectus erigitur, dignum est ut erectus inde destruatur.

Sanctus autem vir, quia omne virtutis nostrae meritum esse vitium conspicit, si ab interno arbitro districte judicetur, recte subjungit:

CAPUT III

Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille.

3. Dona Dei amittit qui de eis extollitur.---In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8); cum profecto constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur (Luc. III, 38). Quid ergo in millenario numero, nisi ad proferendam novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc et per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 6), quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur. Quia vero monas multiplicata in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in centenarium dilatatur, qui rursus per denarium ductus in millenarium tenditur, cum ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus, quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium, quid millenarii numeri amplitudine nisi ejusdem bonae vitae perfectio designatur? Cum Deo autem contendere est non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Sed sanctus vir conspiciat quia et qui summa jam dona percepit, si de acceptis extollitur, cuncta quae acceperat amittit, et dicat: Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Qui enim cum auctore contendit, unum pro mille respondere non sufficit, quia qui de perfectione se erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Unum namque pro mille respondere non possumus, quia cum de bonae vitae perfectione extollimur, hanc nos nec inchoasse monstramus. Sed tunc

de nostra infirmitate verius concutimur, si quam sit immensa potentia judicis, considerando pensamus. Unde et subditur:

CAPUT IV

VERS. 4.---Sapiens corde est, et fortis robore.

4. Deus ut sapiens falli, ut fortis vitari non potest. --- Quid mirum si conditorem sapientium, sapientem dicimus, quem ipsam esse sapientiam scimus? Et quid mirum quod fortem esse memorat, quem hanc ipsam esse fortitudinem nullus ignorat? Sed sanctus vir duobus verbis in laudem auctoris prolatis, aliquid nobis intimat, unde nos ad cognitionem nostram trepidos reducat. Sapiens quippe Deus dicitur, quia occulta nostra subtiliter agnoscit; et esse fortis adjungitur, quia valenter cognita percutit. Nec falli ergo a nobis, quia sapiens; nec vitari, quia fortis est, valet. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit, tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat punit. Qui hoc quoque hic forti sapientia ordinat, ut humana mens cum contra auctorem se elevat, ipsa se sua elatione confundat. Unde et subditur:

CAPUT V

IBID.---Quis restitit ei, et pacem habuit?

5. Qui Deo resistit, pace cadit. Resistere Deo quid sit.---Qui enim cuncta mirabiliter creat, ipse, ut creata sibimet conveniant ordinat. In quo ergo conditori resistitur, pacis conventio dissipatur, quia ordinata esse nequeunt, quae superni moderaminis dispositionem perdunt. Quae enim subjecta Deo in tranquillitate persisterent, ipsa se sibimet dimissa confundunt, quia in se pacem non inveniunt, cui venienti desuper in auctore contradicunt. Sic summus ille angelicus spiritus, qui subjectus Deo in culmine stare potuisset, semetipsum

repulsus patitur, quia per naturae suae inquietudinem foras vagatur. Sic primus humani generis parens, quia auctoris praecepto restitit, carnis protinus contumeliam sensit; et quia subesse conditori per obedientiam noluit, sub semetipso prostratus, et pacem corporis protinus amisit. Bene ergo dicitur: Quis restitit ei, et pacem habuit? quia perversa mens unde se contra auctorem erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem Deo dicimur, cum repugnare ejus dispositionibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili ejus sententiae obviat, sed tamen quod explere non valet tentat. Nam saepe humana infirmitas occulte vim dispositionis agnoscit, et tamen hanc si mutare valeat appetit. Contraire satagit, sed ipso se gladio contradictionis frangit. Ordini interno renititur, sed suis victa conatibus ligatur. Habere ergo pacem resistens non potest, quia dum superbiam confusio sequitur, quod stulte per culpam geritur, hoc in agentis poenam mirabiliter ordinatur. Sed vir sanctus, virtute prophetici spiritus plenus, cum confusionem generaliter humanae superbiae conspicit, ad speciale malum protinus plebis Israeliticae oculos mentis tendit, et quae poena elatos omnes maneat, ex unius gentis interitu ostendit. Nam repente subjungit, dicens:

CAPUT VI

VERS. 5.---Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.

6. Praedicitur verbi Dei praedicatio a Judaeis ad gentes transferenda.---In Scriptura sacra saepe montium nomine praedicantium altitudo signatur de quibus per Psalmistam dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. LXXI, 3). Electi quippe praedicatores aeternae patriae non immerito montes vocantur, quia per vitae suae celsitudinem ima terrarum deserunt, et coelo propinqui fiunt. Sed montes Veritas transtulit, cum

praedicatores sanctos a Judaeae obduratione subtraxit. Unde recte etiam per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 3). In cor enim maris montes translati sunt cum praedicantes apostoli a Judaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venerunt. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Sed hanc eamdem translationem montium hi ipsi nescierunt, qui in Domini furore subversi sunt, quia cum de suis finibus Hebraei apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Exigentibus quippe meritis, justa animadversione percussi, tanto intelligentiae errore caecati sunt, ut quod lucem perderent, hoc esse gaudium putarent. Sed repulsis apostolis, per Romanum protinus principem Titum Judaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Unde et translatis montibus recte subjungitur:

CAPUT VII

VERS. 6.---Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutientur.

7. Judaeorum dispersio praedicitur.---De loco quippe suo terra commota est cum plebs Israelitica, de Judaeae finibus evulsa, nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque Pharisaeos, ruitura ejus pertinaciae structura surrexit. In ipsis namque litterae aedificium tenuit, et tranquillitatis suae tempore, sacrificiorum carnalium quasi superimpositae fabricae onera portavit. Sed translatis montibus, columnae concussae sunt, quia subductis a Judaea apostolis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae praedicatores expulerunt. Dignum quippe erat ut terrenam patriam subacti perderent, cujus amore

nequaquam veriti sunt coelestis patriae milites impugnare. Sed expulsis sanctis doctoribus, Judaea funditus torpuit, et justo judicantis examine in erroris sui tenebris mentis oculos clausit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT VIII

VERS. 7.---Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo.

8. Praedicatoribus expulsis Judaeae lux defuit.--- Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine, praedicatorum claritas designatur; sicut per Joannem dicitur: Factus est sol ut saccus cilicinus (Apoc. VI, 12). In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium, ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur, quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus, per prophetam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum (Jerem. III, 3). Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant; et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria, noctis autem nomine praesens vita signatur: praedicatores sancti ut sol nostris oculis fiunt cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt, et velut stellae in tenebris lucent cum per activam vitam profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Quasi in die ut sol coruscant cum ad contemplandam internae claritatis patriam mentis nostrae aciem sublevant; et quasi stellae in nocte resplendent, quia et cum terrena agunt offensurum jamjamque nostri operis pedem exemplo suae rectitudinis dirigunt. Sed quia expulsis praedicatoribus non fuit qui plebi Judaicae in perfidiae suae nocte remanenti vel claritatem contemplationis ostenderet, vel activae vitae lumen aperiret (veritas quippe, quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine, merito

suae pravitatis excaecavit), recte dicitur: Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo. Oriri quippe ei solem noluit, a qua praedicantium animum divertit. Et quasi sub signaculo stellas clausit, qui dum praedicatores suos per silentium intra semetipsos retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit. 9. Judaea ad fidem est revocanda.---Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Et sacro eloquio attestante didicimus quod Judaea, quae nunc descitur, ad sinum fidei in fine colligatur. Hinc namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22, sec. Sept.). Hinc Paulus ait: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Qui igitur praedicatores suos nunc Judaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi sub signaculo stellas clausit, ut, absconsis prius, et post coruscantibus, astrorum spiritalium radiis, noctem suae perfidiae et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Joannem dicitur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Apoc. XI, 4). Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Quasi ergo sub signaculo stellae clausae sunt, qui et nunc occultantur ne appareant, et post ut prodesse valeant apparebunt. Sed tamen plebs Israelitica, quae ubertim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur. Nam praedicatores veritatis renuit, verba adjutorii sprevit. Quod tamen mira auctoris dispensatione agitur, ut nimirum praedicantium gloria, quae recepta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Unde et apte mox subditur:

CAPUT IX

VERS. 8.---Qui extendit coelos solus.

10. Evangelium a Judaeis repelli permisit Deus, ut in omnes gentes diffunderetur.---Quid namque coelorum nomine nisi haec eadem coelestis praedicantium vita designatur? De quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur; coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extensi sunt, quia cum Judaea ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitionem dilatavit; et dum illa per judicium in mundum captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti quippe coeli fuerant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Ecce jam qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt per mundi fines honorantur. Solus ergo Dominus coelos tetendit, qui secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. Sed neque ipsa haec praesenti dedita mundo gentilitas, cum culpas ejus apostolorum lingua corripuit, verba vitae libenter accepit. Nam protinus in elationem contradictionis intumuit, atque ad crudelitatem se persecutionis excitavit. Sed quae praedicationis verbis contraire nititur, signorum citius admiratione temperatur. Unde apte quoque in auctoris laudem subjungitur:

CAPUT X

IBID.---Et graditur super fluctus maris.

11. Gentilium persecutiones miraculorum virtute frangendae.---Quid enim maris nomine nisi in bonorum nece saeviens mundi hujus amaritudo signatur? De quo et per Psalmistam dicitur: Congregans quasi in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aquas etenim maris quasi in utre Dominus congregat cum, miro moderamine cuncta disponens, in suis clausas cordibus carnalium minas frenat. Super fluctus ergo maris Dominus graditur, quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum ejus obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi erectas in cumulo undas calcat. Nam cum morem suum gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret, cum mundi hujus divites elationi suae contraire viderent facta pauperum, cum sapientes saeculi adversari sibi imperitorum verba pensarent, in persecutionis protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui, verborum adversitate commoti, ad persecutionis procellas insiliunt, signorum, ut diximus, admiratione temperantur. Tot ergo in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribus miracula ostendit. Unde bene rursum per Psalmistam dicitur: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus (Psal. XCII, 4), quia contra electorum vitam ad persecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, sed has supernorum conditor sublevata virtute praedicantium mirabilius stravit; ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Jeremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, dicit: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illum (Jerem. V, 22). Arenam quippe Dominus mari terminum posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abjectos et pauperes elegit. Cujus nimirum maris fluctus intumescunt, cum potestates saeculi ad commotionem persecutionis exsiliunt. Sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et

humilitate franguntur. Sed dum mare saevit, dum per insaniae suae fluctus erigitur, quia tamen virtutis intimae ostensione calcatur, sancta Ecclesia proficit, atque ad statum sui ordinis per temporum incrementa consurgit. Unde et apte mox subditur:

CAPUT XI VERS. 9.---Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, et interiora Austri.

12. Verbis sapientum mundi cur utatur Scriptura. --- Nequaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati, et Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam stellarum septem caudam Ursae suspicetur, et quasi Orion gladium teneat amator insanus. Haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt; sed Scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit notitia usitatae appellationis exprimantur. Nam si astra quae vellet per ignota nobis nomina diceret, homo, pro quo haec eadem Scriptura facta est, nesciret procul dubio quid audiret. Sic igitur in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicat: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6, 7); cum profecto constet quia is qui cuncta prius quam veniant conspicit, nequaquam postquam aliquid fecerit poenitendo resipiscat. Quid ergo mirum si spiritales viri utuntur verbis carnalium, quando ipse ineffabilis et creator omnium Spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in se ipso carnis sermonem format? In Scriptura igitur sacra dum nota astrorum nomina audimus, de quibus astris sermo moveator agnoscimus. Cum vero quae narrentur astra perpendimus, restat ut ex eorum motibus ad spiritualis intelligentiae arcana surgamus. Neque enim juxta litteram mirum aliquid dicitur, quod Deus Arcturum, Orionas, et Hyadas fecit, de quo nimirum constat quia

omnino in mundo nihil sit quod ipse non fecerit. Sed sanctus vir haec fecisse Dominum dicit: per quae signari proprie ea quae spiritaliter geruntur intelligit.

13. Arcturus significat Ecclesiam.---Quid namque Arcturi nomine, qui, in coeli axe constitutus, septem stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesias septemque candelabra figuratur (Apoc. I, 12, 20)? Quae dum dona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet. Pensandum quoque est quod Arcturus semper versatur, et numquam mergitur, quia et sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Saepe namque eam reprobi, quia usque ad internecionem persecuti sunt, quasi hanc se funditus exstinxisse crediderunt; sed eo multiplicius ad statum sui provectus rediit, quo inter manus persequentium moriendo laboravit. Arcturus ergo dum versatur erigitur, quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro veritate fatigatur.

14. Oriones martyres.---Unde apte quoque post Arcturum protinus Orionas subdit. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant, et maria terrasque perturbant. Quid igitur post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur? Quid, dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium molestiasque passuri, ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. His etenim natis, mare terraque turbata est, quia dum gentilitas mores suos destrui, apparente illorum fortitudine, doluit, in eorum necem non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Ex Orionibus itaque hiems inhorruit, quia, clarescente sanctorum constantia, frigida mens infidelium ad tempestatem se persecutionis excitavit. Orionas ergo coelum edidit, cum

sancta Ecclesia martyres misit. Qui dum loqui recta rudibus ausi sunt, omne pondus ex frigoris adversitate pertulerunt.

15. Hyades doctores.---Bene autem protinus Hyadas subdit, quae juvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum jam sol caloris sui vires exerit ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent quod sapientes saeculi Taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hyadum nomine nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? Qui, subductis martyribus, eo jam tempore ad mundi notitiam venerunt quo fides clarius elucet, et, repressa infidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui, remota tempestate persecutionis, expletis noctibus longae infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum ei jam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. Nec immerito doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio ὑιὸς pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt qui, ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2); nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6); atque hoc, quod paulo ante protulimus: Quamobrem prohibitae sunt stellae pluviarum (Jerem. III, 3). Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad coeli spatia altiora sol ducitur, quia, apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit, quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque per eos diebus singulis magis

magisque scientia coelestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur, ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. Urgente etenim mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Cui tamen in ejusdem revelationis termino praecipit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus (Ibid., XXII, 10). Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, finis quotidie ostendit. Nonnulli vero a Graeca littera quae y dicitur Hyadas nuncupatas arbitrantur. Quod si ita est, significationi quam diximus contrarium non est. Doctores enim his stellis non inconvenienter expressi sunt quae a litteris nomen trahunt. Sed quamvis Hyades ab ejusdem litterae visione non discrepent, certum tamen est quia ὑιὸς imber dicitur, et ortae pluvias apportant.

16. In Ecclesia fulserunt apostoli, tum martyres, post doctores.---Vir igitur sanctus redemptionis nostrae ordinem contemplatus admiretur, atque admirans exclamet, dicens: Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris; qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas. Extensis etenim coelis, Dominus formavit Arcturum, quia, in honorem deductis apostolis, in coelesti conversatione fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, fecit Orionas, quia, roborata fide universalis Ecclesiae, contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque Orionibus, protulit Hyadas, quia, convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium doctrinam contulit magistrorum. Isti itaque sunt astrorum spiritalium ordines, qui, dum summis virtutibus eminent, semper ex supernis lucent.

17. Quae sanctis hinc migrantibus gloria praeparata. ---Sed post ista quid restat, nisi ut sancta Ecclesia, laboris sui fructum recipiens, ad videnda supernae patriae intima perveniat? Unde apte, quia dixit, Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, protinus addidit: Et interiora Austri. Quid namque in hoc loco Austri nomine nisi fervor sancti Spiritus designatur? quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in Canticorum canticis dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. IV, 16). Austro quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem constrinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant, quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et secretissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi astra in abditis occultantur. Ibi per diem, quasi in meridiano tempore, ardentius solis ignis accenditur, quia conditoris claritas, mortalitatis nostrae jam pressa caligine, manifestius videtur; et velut sphaerae radius ad spatia altiora se elevat, quia de semetipsa nos veritas subtilius illustrat. Ibi lumen intimae contemplationis sine interveniente cernitur umbra mutabilitatis; ibi calor summi luminis sine ulla obscuritate corporis; ibi invisibiles angelorum chori quasi astra in abditis emicant, quae eo nunc ab hominibus videri nequeunt, quo flamma veri luminis altius perfunduntur. Valde itaque mirum est quod, missis apostolis, Dominus coelos tetendit; quod, temperatis persecutionum tumoribus, maris fluctus gradiens repressit; quod solidata Ecclesia, Arcturum statuit; quod, roboratis contra adversa martyribus, Orionas misit; quod, repletis in tranquillitate doctoribus, Hyadas praebuit; sed

post haec valde est admirabile quod sinum nobis coelestis patriae quasi interiora Austri praeparavit.

18. Sanctorum pulchritudo alia morum, alia praemiorum.---Pulchrum est hoc omne quod quasi in coeli facie de divina dispensatione cernitur, sed longe illud et incomparabiliter pulchrius ad quod invisibiliter pervenitur. Unde bene iterum sponsus in sponsae suae laudibus dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet (Cant. IV, 1). Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia ei est pulchritudo morum in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum in qua tunc per conditoris sui speciem sublevabitur. Cujus videlicet membra omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, ejus oculi columbarum vocantur, qui magna luce irradiant, quia et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius quod videri nunc non potest. De quo illic apte subditur: Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilis occultae remunerationis. Quod ergo per beatum Job astrorum nomine, hoc Salomonis vocibus oculorum appellatione signatur; et quod per Salomonem dicitur: Absque eo quod intrinsecus latet, hoc nobis beatus Job intimat, cum Austri interiora commendat. Sed ecce vir sanctus exteriora mirans, interiora considerans, aperta narrans, occulta penetrans, omne quod interius exteriusque agitur dicere conatur; sed opera summae magnitudinis quando explicet lingua carnis? Unde et apte mox haec eadem opera melius deficiendo comprehendit dicens:

CAPUT XII

VERS. 10.---Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

19. Dei opera facundius obstupescendo quam loquendo laudamus.---Divinae fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos explere non posse cognoscimus; tunc facundius loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera habet defectus noster, quam sufficienter exerat linguam suam, ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene per Psalmistam dicitur: Laudate eum in potentatibus ejus, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus (Psal. CL, 2). Ille quippe Dominum secundum multitudinem magnitudinis ejus laudat, qui se succumbere in ejus laudis expletione considerat. Dicat ergo: Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus, videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divina ergo opera, quae explere dicendo non potuit, facundius deficiendo definivit. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quoque quod erga nos agitur ignoramus? Unde et apte subjungitur:

CAPUT XIII

VERS. 11.---Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam.

20. Homo ita caecus, ut gratiae donum saepe iram putet, ac vice versa.---Seclusum quippe ab internis gaudiis genus humanum, exigente culpa, mentis oculos perdidit, et quo meritorum suorum passibus graditur nescit. Saepe enim donum gratiae est, quod iram deputat, et saepe divinae districtionis ira est, quod gratiam putat. Nam plerumque gratiam aestimat dona virtutum, et tamen eisdem donis elatus corruit. Plerumque velut iram metuit adversa tentationum; et tamen, eisdem tentationibus pressus, ad virtutum custodiam cautior exsurgit. Quis enim Deo se propinquare non aestimet cum supernis excrescere se muneribus agnoscit, cum vel prophetiae donum; vel doctrinae magisterium percipit, vel ad

exercendam curationis gratiam convalescit? Et tamen saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur; et inde a Deo in aeternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautelae custodia propinquavit. Et quis se derelictum jam gratia divina non deputet cum post experimentum munditiae lacessiri se carnis tentationibus videt, inhonesta ad animum congeri, et ante cogitationis oculos nonnulla improba et immunda versari? Et tamen cum fatigant ista, nec superant, nequaquam per pollutionem trucidant, sed per humilitatem servant, ut infirmum se animus in tentatione deprehendens, totum se ad Divinitatis adjutorium conferat, et sui fiduciam funditus amittat; sicque fit ut inde altius Deo inhaereat, unde se a Deo profundius cecidisse suspirabat. Accessus igitur recessusque Dei a mente nostra minime cognoscitur, quousque rerum alternantium finis ignoratur, quia et de tentatione incertum est utrum probet an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos remunerent, an in via nutriant, ut ad patriam perducant. Homo ergo ab internis gaudiis semel expulsus clausas contra se januas secreti spiritalis aspiciat, atque ad semetipsum foras projectus in carne gemat, et, caecitatis suae damna considerans, dicat: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam. Ac si aperte deploret, dicens: Postquam semel sponte oculos perdidi, quoniam quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum jam, nec occasum solis agnosco. Et tamen homo qui infirmitatis poena premitur, et caecitatis suae caligine gravatur, ad supernae lucis judicium properat, ut suorum actuum rationem reddat. Unde et mox subditur:

CAPUT XIV

VERS. 12.---Si repente interroget, quis respondebit ei?

21. Deo judicanti aut percutienti respondere homo non sufficit.---Repente Deus interrogat cum nos ad districtionem sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sufficit, quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam justorum vita succumbit. Vel certe interrogat cum duris nos percussionibus pulsat, ut cum mens nostra magna de se in tranquillitate aestimat, semetipsam veraciter qualis sit in perturbatione deprehendat. Et plerumque quoniam percutitur gemit, sed respondere non sufficit, quia et ipsa ei percussionis suae adversitas displicet; sed tamen semetipsum homo considerans, tacet, et divina judicia discutere metuit, quia esse se pulverem agnoscit. Unde et per Paulum dicitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subjungitur:

CAPUT XV

IBID.---Vel quis ei dicere potest, cur ita facis?

22. Dei facta non discutienda, sed veneranda.--- Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde et per Paulum quoque subsequenter adjungitur: Numquid dicet figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (Ibid.)? Quo enim se cernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est, injuste non deserit. Ad

semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa discutitur, amplius discussa provocetur; et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Unde apte quoque de hac eadem ira protinus subditur:

CAPUT XVI

VERS. 13.---Deus, cujus resistere irae nemo potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

23. Qua ratione irae Dei nemo resistat. Quaestionis solutio.---Mirum valde est quod irae Dei nullum posse resistere dicitur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testentur. An non irae Dei Moyses restitit, qui, pro cadente populo erectus, ipsum supernae percussionis impetum mortis suae oblatione restrinxit, dicens: Dimitte illis hanc noxam; alioqui dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII, 31)? An non irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit, atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit (Num. XVI, 47, 48)? An non Phinees irae Dei restitit, qui, luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, et furorem gladio placavit (Num. XXV, 11)? An non irae Dei David restitit, qui, angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit (II Reg. XXIV, 25)? An non Elias irae Dei restitit, qui longo jam tempore terra arente, subductas de coelo pluvias verbo revocavit (III Reg. XVIII, 44)? Quomodo ergo divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et haec beati Job eloquia, et illorum facta pensamus, et verum cognoscimus quia divinae irae non resistitur, et verum quia multi saepe restiterunt. Omnes enim sancti qui irae Dei obviant ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque, ut

ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque divina vis sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientis iram foris obtinent, intus eos gratia irascentis fovet; et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium quam aspirat; et velut nolenti imponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur. Moysi etenim dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos; faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10). Quid est servo dicere, Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? Ac si aperte diceretur: Pensa, quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Quod quia hac mente agitur, statim venia subjuncta testatur. Cum vero superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet, hanc oppositio humana non retinet; nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Deum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Horeb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi, Domino irascente, non potuit (Num. XX, 12). Et saepe hac de re affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc, volente Domino, et a populo amovit. Hinc David, qui a prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit (II Reg. XXIV, 10), prius plorans et ejulans, nudis pedibus filium fugit; et quousque perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet, iram Dei pro semetipso temperare nequaquam valuit. Hinc Elias, ut sicut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit (III Reg. XVII, 1), ante indignationem mulieris territus per desertum fugit; et pro semetipso infirmatur in formidine, qui furorem Dei placat aliis per interventionem (Ibid., XIX, 3). Irae igitur Dei et resisti valet, quando ipse qui irascitur opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se et ad ulciscendum excitat, et

ipse precem quae ei funditur non aspirat. Hinc ad Jeremiam dicitur: Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me (Jerem. VII, 16). Et rursum: Si steterint Moyses et Samuel coram, me, non est anima mea ad populum istum (Jerem. XV, 1).

24. Orationis pro inimicis virtus.---Qua in re quaeri utiliter potest cur, relictis tot antiquioribus patribus, ad effundendam precem Moyses et Samuel tantummodo praestantius elegantiusque nominantur? Quod tamen facile agnoscimus, si ejus quae diligere et inimicos praecipitur charitatis merita pensamus. Conditoris namque auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Et rursum: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Marc. XI, 25). Cum vero patrum priorum facta sacro eloquio describente revolvimus, Moysen et Samuelem exorasse pro adversantibus invenimus. Unus quippe eorum saevientis populi persecutionem fugit, et tamen pro vita sui persecutoris intervenit; alter, ex principatu populi dejectus, ipsis suis adversariis dicit: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis (I Reg. XII, 23). Quid est ergo in difficultate deprecandi Moysen et Samuelem deducere, nisi apertius indicare quia ejus irae neque illi si astarent obsisterent, qui idcirco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere et pro inimicis solerent? Hinc ad eamdem Judaeam dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Vir igitur sanctus aspiciat quia nullius interventu divina ira restringitur cum implacabiliter excitatur, et dicat: Deus, cujus resistere irae nemo potest. Quod bene et ad specialem intellectum ducimus, si ejusdem plebis Israeliticae damna pensamus, quam

Redemptor per dispensationis suae mysterium ostensus superbientem deseruit, atque ad cognitionis suae gratiam gentes vocavit. Unde et apte mox subditur: Sub quo curvantur qui portant orbem.

25. Portant orbem qui regunt.---Ipsi etenim orbem portant qui curas praesentis saeculi tolerant. Tantorum quippe pondera unusquisque sustinere compellitur, quantis in hoc mundo principatur. Unde et terrae princeps non incongrue Graeco eloquio βασιλεὺς dicitur. Λαός enim populus interpretatur. Βασιλεὺς igitur βάσις λαοῦ vocatur, quod Latina videlicet lingua basis populi dicitur, quia videlicet ipse super se populum sustinet, qui motus illius potestatis pondere fixus regit. Quo enim subjectorum suorum onera tolerat, eo quasi superpositam columnam basis portat. Beatus igitur Job, virtute prophetici spiritus plenus, aspiciat quod Judaea deseritur, atque ad Divinitatis cultum gentium principes inclinantur, et dicat: Deus cujus irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si aperte fateatur dicens: Et subjectos quondam districte deseris, et erectas potestates gentium misericorditer flectis.

26. Tales angeli in ministerium missi. –Quamvis per hoc quod dicitur, sub quo curvantur qui portant orbem, possunt et angelicae virtutes intelligi. Ipsae etenim orbem portant, quae regendi mundi curas administrant, Paulo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I, 14)? Ait ergo: Deus cujus resistere irae nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si humilitatem omnis creaturae conspiciat, et tremefactus dicat: Quis infirmorum hominum tuis nutibus obviat, cujus se fortitudini et virtutes angelicae inclinant? Vel certe, quoniam cum curvamur, superiora non cernimus: Erecti essent illi subtilissimi spiritus, si plene potentiam ejus majestatis attingerent. Sed qui orbem portant, sub Deo curvi sunt, quia divinitatis

ejus celsitudinem quamvis sublevatae videant, nec virtutes tamen angelicae comprehendunt. Quam vir justus prae infirmitate non penetrans, sed hanc utcumque ex subjectis summorum spirituum ministeriis pensans, ad considerationem se propriam sollicita humilitate recolligit, sibique coram se prae potestate supernae magnitudinis vilescit, dicens: CAPUT XVII

VERS. 14.---Quantus ergo ego sum, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

27. De judiciis Dei disputare non possunt, qui pondere corruptionis premuntur.---Ac si aperte dicat: Si creatura illa hunc considerare non sufficit, quae carne non premitur, qua mente de ejus ego judiciis disputo, qui pondere corruptionis angustor? Sicut autem saepe ad nos verba Dei sunt judicia illius, quae nostrorum actuum sententiam loquuntur, ita verba nostra ad Deum sunt opera quae exhibemus. Sed cum Deo loqui verbis suis homo non valet, quia apud subtile ejus judicium nullam de suis actibus fiduciam tenet. Unde et apte subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 15.---Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor.

28. Justitia nostra eget veniae deprecatione.---Ut enim saepe diximus, omnis humana justitia injustitia esse convincitur, si districte judicetur. Prece ergo post justitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex sola judicis pietate convalescat. Quae cum plene a perfectioribus habetur, haberi de illa quidpiam dicitur, quia mens humana et comprehensa vix peragit, et valde extrema sunt quae comprehendit. Dicat ergo: Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Velut si apertius fateatur, dicens: Et

si ad opus virtutis excrevero, ad vitam non meritis, sed ex venia convalesco. Preci itaque innitendum est, cum recta agimus, ut omne quod juste vivimus, ex humilitate condiamus. Sed plerumque ipsa nostra deprecatio tam multis tentationibus quatitur, ut pene a conspectu judicis repulsa videatur. Et saepe hanc creator misericors percipit; sed quia illibatam se ut vult exerere non valet, super se judicium reprobationis pavet. Unde et subditur:

CAPUT XIX

VERS. 16.---Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam.

29. Animi inter orandum alternantes motus.--- Plerumque etenim mens divini amoris igne accenditur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevatur; ad summa jam rapitur, et, perfecto desiderio compuncta, ab infimis alienatur; sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta in Deum fuerat, obortis cogitationibus transfixa curvatur; ita ut seipsam discernere nequeat, atque inter vitia virtutesque deprehensa, ex qua parte sit valentior non agnoscat. Nam saepe ad hoc usque perducitur, ut miretur quomodo tam summa comprehendit, quam cogitatio illicita polluit; et rursum quomodo illicitas cogitationes recipit, quam super se valide fervor spiritus. Quos alternantes cogitationum motus in animo bene Psalmista intuens, ait: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI, 26). Usque ad coelos quippe ascendimus cum summa penetramus; sed ad abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta dejicimur. Motus itaque animi dum inter vota et vitia alternant, nimirum sibi certitudinem exauditionis obnubilant. Recte ergo dicitur: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam, quia mens ex ipsa sua

mutabilitate fit trepida; et per hoc quod nolens patitur, repulsam se abjectamque suspicatur.

30. Judicii extremi severitas. Maxime in eos quos diu Dei patientia toleravit.---Libet intueri vir sanctus quanta se subtilitate dijudicat, ne quid in illo divina judicia reprehendant. Infirmitatem namque suam intuens, ait: Quantus ergo sum ego qui respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? De justitiae suae meritis non confidens, sed ad solam se spem postulationis conferens subdit: Qui etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Sed de ipsa quoque postulatione pavidus adjungit: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Cur tanta circumspectione trepidat, cur tanta sollicitudine formidat, nisi quia terrorem judicis in extrema districtione considerat, et, vim discussionis illius non ferens, omne quod gerit esse sibi insufficiens pensat? Unde et protinus subdit:

CAPUT XX

VERS. 17.---In turbine enim conteret me.

31. Peccator quisque in turbine atteritur, qui erectus in tranquillitate videbatur, quia quem diu superna longanimitas tolerat, extrema judicii severitas necat; quae recte turbo dicitur, quia in elementorum commotione revelatur, Psalmista attestante, qui ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3.) Unde et propheta quoque alius dicit: Dominus in tempestate et turbine viae ejus. (Nah. I, 3). In quo nimirum turbine idcirco justus nequaquam conteritur, quia semper hic sollicite metuit ne conteratur. Perpendit namque, adhuc in praesentis vitae itinere constitutus, humanis actibus exactor operum quam districtus appareat, qui quosdam tunc reatu culpae

originalis astrictos etiam sine operibus damnat. Unde recte vir sanctus ex humani generis voce protinus adjungit:

CAPUT XXI

IBID.---Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. 32. Damnantur parvuli ex sola culpa originali.--- Nonnulli etenim prius a praesenti luce subtrahuntur quam ad proferenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant [saltem per baptismum desiderii]’, et hic ex proprio nihil egerunt, et illuc ad poenam damni citra poenam ignis [hoc est ad limbum infantium] perveniunt. Quibus unum vulnus est corruptibiliter nasci, aliud carnaliter emori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur [in limbo infantium], occulto eis justoque judicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe poena percipiunt et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Hinc namque scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus nec unius diei infans super terram (Job. XV, 14). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Qui itaque, nullum proprium adjungens, ex solo originis reatu perimitur, quid iste in illo extremo examine, quantum ad humani sensus aestimationem, nisi sine causa vulneratur? Sed tamen sub divina districtione justum est ut propago mortalis, velut infructuosa arbor, et in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice. Ait ergo: In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ac si, aperte humani generis damna considerans, dicat: Districtus judex qua eos animadversione trucidat quos culpa propriae actionis damnat, si et illos in aeternum percutit quos reatus arbitrii non addicit?

33. Job Dei judicium timet. Percussus est ut meritum augeretur, non ut vitium tergeretur.---Quae nimirum dicta nec a beato Job specialiter discrepare cognoscimus, si haec quam vere prolata sunt indagamus. Semetipsum namque subtiliter pensans, atque in omni actione dijudicans, supernae districtionis vim quanta sollicitudine pertimescat insinuat, subdens: In turbine enim conteret me. Ac si aperte dicat: Idcirco hunc semper et in tranquillitate timeo, quia per flagella qualis in turbine veniat non ignoro. Quae flagella scilicet et metuens praevidit, et praevidens pertulit. Unde subjungit: Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ut enim saepe jam diximus, nequaquam beatus Job percussus est ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. Vulneratum se itaque sine causa asserens, hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job. II, 3). Vir ergo sanctus superbe non dicit quod veraciter dicit, nec per haec verba a rectitudine discrepat, per quae a judice non discordat. Qui eorumdem protinus vulnerum continuationem exprimit, cum subjungit:

CAPUT XXII

VERS. 18.---Non concedit quiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

34. Job intus et foris affligitur.---Saepe justis exercitium virtutis est sola exterius adversa tolerare. Sed ut eorum vires certamen plenae probationis erudiat, hos nonnumquam et foris tormenta lacerant, et intus tentamenta castigant. Unde vir sanctus impletum se amaritudinibus asserit, quia cum flagella exterius tolerat, illud est gravius quod de tentatione adversarii in intimis portat. Sed inter haec mitigat vim doloris considerata aequitas et potentia ferientis. Unde subjungit:

CAPUT XXIII

VERS. 19.---Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo pro me audet testimonium dicere.

35. Aequitas judicii Dei.---Ille quippe vitae causas examinat, qui has per alienum testimonium non explorat, quia qui districtus quandoque ostenditur illator poenae, ipse diu tacitus exstitit testis culpae. Hinc etenim per prophetam dicitur: Ego sum judex et testis (Jerem. XXIX, 23). Hinc rursum ait: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar (Isai. XLII, 14). Parturiens namque cum dolore ejicit quod diu in abditis cum pondere portavit. Post longum ergo silentium, sicut parturiens, Dominus loquitur, quia quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque judicii quasi cum dolore manifestat. Sed requirendum nobis est, iste vir justus, si pro eo testimonium dicere quisquam praesumeret, numquid hunc a reatu liberaret? Et si huic alius testimonium non impendit, numquid ad proferendum pro se testimonium saltem ipse convalescit? Sequitur.

VERS. 20.---Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

36. Nemo se innocentem certo scit.---Ac si aperte dicat: Quid de aliis loquar, qui ipse de me testimonium ferre non valeo? Sed quia innocentiae tuae testificari non sufficis, numquid hoc ipsum, quia innocentiam habeas, scis? Subdit:

CAPUT XXV

VERS. 21.---Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignoravit anima mea.

37. Utilitas et incommodum ignorantiae nostrae. Saepe vitium peragit quod virtus inchoavit. ---Plerumque si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur; si nescimus, minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima, quatenus et ad custodiam sensificet animum scientia rectitudinis, et in tumorem non elevet aestimatio minorationis? Sed sunt nonnulla quae sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum geruntur. Nam saepe recto studio contra delinquentium culpas accendimur; et cum ultra aequitatis metas per iram rapimur, hoc zelum justae districtionis aestimamus. Saepe officium praedicationis assumimus, ut per hoc fraternae utilitati serviamus; sed nisi placeamus cui loquimur, nequaquam libenter accipitur quod praedicamus. Cumque placere mens utiliter studet, ad amorem laudis propriae turpiter defluit; et quae a captivitate vitiorum alias curabat eruere, ipsa suis favoribus incipit capta servire. Quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit.

38. Alias recta est actio, non animus. ---Saepe se fidelem sibi nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur; et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam

rectitudinem, sed nummos quaerunt. Quos contra bene per Moysen dicitur: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venumdare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertionem justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus; sed tamen mens, in sui fiduciam erecta, his a quibus nihil expetit placere contemnit, eorum judicia despicit, seque male liberam per abrupta elationis rapit; et inde sub vitio pejus obruitur, unde, quasi devictis vitiis, nullis se appetitionibus subjacere gloriatur.

39. A nimia aut nulla nostri discussione nobis est discrimen.---Saepe dum nosmetipsos plus justo discutimus, de ipso discretionis studio indiscretius erramus; et mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune solis radios aspicit, tenebrescit; et inde nihil videre compellitur, unde videre amplius conatur. Quia igitur ab inquisitione nostra torpentes nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus, recte nunc dicitur: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ac si aperte diceretur: Conditoris contra me judicia qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae (Hab. III, 10, sec. LXXX). Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat cum humanus animus, immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo, incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet

invenire quod est. Sed justorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt, aegre hoc exsilium caecitatis ferunt. Unde et subditur,---IBID.:---Et taedebit me vitae meae. Taedet justum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen ejusdem vitae suae meritum non valet invenire. Libram quippe examinis a sinu intimae aequitatis trahit; et inde in se erga effectum inventionis deficit, unde super se raptus ad vim inquisitionis excrescit. Sed est consolatio nostrae caliginis reducta ad animum justa et incomprehensibilis potentia conditoris, quae et iniquos sine ultione non deserit, et rectorum justitiam incomprehensibilitatis immensitate transcendit. Unde et apte subjungitur:

CAPUT XXVI

VERS. 22.---Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.

40. Humana puritas divinae comparata evanescit. Impius Dei ultionem non effugit. Mors omnes invadit.--- Innocens a Creatore consumitur, quia quantalibet ejus simplicitas fuerit, divinae magnitudinis simplicitate devoratur. Quamvis enim simplicitatem studiose servemus, ex consideratione tamen intimae puritatis ostenditur quod haec ipsa quam agimus simplicitas non sit. Impius quoque a conditore consumitur, quia, Deo cuncta mirabiliter ordinante, ipsis suis versutiis ejus impietas ligatur. Nam inde se suppliciis et nesciens implicat, unde se aliquid facere scienter exsultat. Quia igitur omnipotens Deus et bonorum innocentiam simplicitate superat, et malorum astutiam penetrans damnat, recte nunc dicitur: Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, innocens apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor, quoniam districtus judex, cuncta

comprehendens, occulta malitiae mirabiliter penetrat, et suis hanc inventionibus bene ordinans damnat. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Unde et per Salomonem dicitur: Moritur doctus similiter ut indoctus (Eccle. II, 16). Et rursum: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur (Eccle. III, 19). Sequitur:

CAPUT XXVII

VERS. 23.---Si flagellat, occidat semel et non de poenis innocentum rideat.

41. Job mediatorem desiderat qui sua nos morte liberet.---Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam judicis audiret, qui ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 7)? Restat ergo ut nullus auctoris verba reprehendere audeat, quae constat quia judex laudat. Sed tanto in intimis suis cautius subtiliusque rimanda sunt, quanto durius foras sonant. Vir etenim sanctus humani generis damna considerans, unde quo venerint pensans; quod homo, pollicente adversario, boni malique scientiam appetens scire, perdidit etiam semetipsum, ita ut veraciter dicat: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea; quod post expulsionis poenam flagella quoque corruptionis sustinet, et adhuc ad carnis, vel certe ad mentis interitum etiam post tormentum tendit, ut recte dicat: Et innocentem et impium ipse consumit; Mediatoris contra haec gratiam requirit, dicens: Si flagellat, occidat semel. Nos enim quia et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, et nos ab utraque morte liberaret.

De qua per Paulum dicitur: Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). Damna ergo vir sanctus nostrae corruptionis aspiciat, et unam, quae duas nostras destruat, mortem Mediatoris quaerat, atque hanc desiderans dicat: Si flagellat, occidat semel.

42. Desiderium suum non differri appetit.---Sed ecce quasi humilitati renititur, quod protinus subinfertur: Et non de poenis innocentum rideat. Quod tamen valde humillimum sine difficultate cognoscimus, si humili hoc mente pensamus. Cunctis etenim liquet quod omne desiderium poena est cum differtur, Salomone quoque attestante, qui ait: Spes quae differtur affligit animam (Prov. XIII, 12). Ridere autem Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Unde per Salomonem rursum Dominus reprobis in culpa durantibus dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo (Prov. I, 26); id est, afflictioni vestrae nulla pietate compatiar. Ante Redemptoris igitur adventum poenam suam electi omnes habuerunt, quia, aestuante desiderio, incarnationis ejus mysterium videre cupierunt, ipso attestante, qui ait: Multi, dico vobis, justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). Poenae itaque innocentum sunt desideria justorum. Quousque ergo electorum suorum vota Dominus non compatiens distulit, quid aliud quam poenas innocentum risit? Itaque vir sanctus, venturi Redemptoris dona considerans, et votorum suorum dilationem graviter tolerans, dicat: Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. Ac si aperte exoret, dicens: Quia vita nostra quotidie flagello vindictae pro culpa atteritur, ille jam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, ut de innocentum poenis Deus ultra non rideat, si ipse carne passibilis apparet in cujus se desideriis mens nostra castigat.

43. Deus de innocentum poenis ridet, cum eorum lacrymis delectatur.---Vel certe si risum Dei ejus laetitiam appellat, de innocentum poenis ridere Dominus dicitur,

quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo de nobis suavius laetatur. Quasi quoddam quippe ei ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria pro ejus nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Solemnem namque diem Domino in confrequentatione constituit, quisquis se assidue in ejus desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisque se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad aeterna gaudia pertingat. Justus igitur vir, quia impleri desiderium suum appetit, non differri, humiliter dicit: Non de poenis innocentum rideat. Ac si diceret: Vota nostra libenter accipiens, ultra non differat, sed ostendendo exhibeat eum qui nos in sua exspectatione castigat. Quia vero eum specialiter beatus Job occidi semel petivit qui carnis solius mortem in mundi pro nobis fine toleravit, protinus aperit, qui ipsum quoque ordinem ejus passionis adjungit, dicens:

CAPUT XXVIII

VERS. 24.---Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.

44. Christi caro impio diabolo tradita. Christi interfectores a diabolo excaecati. Iniqui et diabolus una persona, qua nihil magis impium.---Quid namque terrae nomine nisi caro exprimitur? Quis appellatione impii nisi diabolus designatur? Hujus impii manus fuerunt hi qui in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Terra itaque data est in manus impii, quia antiquus hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit (Matth. IV, 10, 11), sed ejus carnem per suos satellites ad triduum permissus exstinxit (Matth. XXVII, 45), et dispensationi supernae pietatis nesciens ex hac ipsa permissione servivit. Tribus etenim Redemptorem nostrum tentationibus pulsans, cor Dei temerare non valuit. Sed

cum Judae mentem ad mortem carnis ejus excitavit (Matth. XXVI, 14), cumque ei cohortem atque a pontificibus et Pharisaeis ministros tradidit, nimirum iste impius manus ad terram tetendit. Hujus terrae judices, sacerdotes et principes, Pilatus atque illusores milites fuerunt. Iste itaque impius vultum judicum ejus operuit, quia corda persequentium, ne auctorem suum cognoscerent, malitiae nubilo velavit. Unde per Paulum dicitur: Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15). Qui rursus ait: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Vultus ergo judicum opertus exstitit, quia mens persequentium eum, quem carne tenere potuit, Deum nec per miracula agnovit. Quia vero antiquus hostis cum iniquis omnibus una persona est, sic plerumque Scriptura sacra de iniquorum capite, id est diabolo, loquitur, ut repente ad ejus corpus, id est ad sequaces illius, derivetur. Potest ergo nomine impii infidelis ac persecutor populus designari, cui et hoc congruit omnino quod subditur:

CAPUT XXIX

IBID.---Quod si non ille est, quis ergo est?

45. Ac si aperte diceretur: Quis umquam impius esse putandus est, si ille populus, qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Sed considerata vir sanctus Judaicae plebis perfidia, ad semetipsum mentis oculos revocat; dolet quod videre nequeat quem amat; moerore afficitur, quia ex praesenti mundo ante subtrahitur quam salus mundi reveletur. Unde et subdit:

CAPUT XXX

VERS. 25.---Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

46. Antiqui justi dolent se ad Christi tempora non pervenisse.---Cursoris quippe officium est secutura nuntiare. Omnes igitur electi, qui ante adventum Redemptoris orti sunt, quia hunc aut vivendo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi in mundo quidam cursores fuerunt. Sed quia ante praestolatum redemptionis tempus se subtrahi praevident, transire se cursore velocius dolent; diesque suos esse breves ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Unde apte dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Omnia quae creata sunt bona sunt, Moyse attestante, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona valde (Genes. I, 31). Sed hoc solum bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt, quae bona non principaliter existunt. De quo bono Veritas per Evangelium dicit: Nemo bonus nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Quia igitur antiquorum patrum prius dies finiti sunt quam mundo Deus in carne monstraretur, recte de eisdem diebus dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte diceretur: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, quia ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. Unde adhuc subditur:

CAPUT XXXI

VERS. 26.---Pertransierunt quasi naves poma portantes.

47. Quem exspectando odorati sunt, ejus nos visu et fructu satiamur. Opertum nobis detulerunt Spiritus fructum.---Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Quid igitur antiqui patres nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem spei odore potiti sunt, sed nobis fructum de ejusdem spei perfectione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur.

Unde et Redemptor isdem discipulis dicit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis (Joan. IV, 38). Quorum videlicet dies comparantur navibus, quia decurrunt; et recte poma portantibus, quia electos omnes quos ante Redemptoris praesentiam gestaverunt, per prophetiae valuerunt spiritum exspectatione refovere, non autem manifesta exhibitione reficere. Vel certe quia naves cum poma portant, haec paleis admiscent, ut ad terras illaesa perducant, recte patrum praecedentium dies describuntur navibus poma portantibus similes, quia antiquorum dicta in eo quod mysteria spiritalis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum Spiritus deferunt cum carnalia loquuntur. Saepe namque dum quaedam narrant propria, ad Divinitatis elevantur arcana. Qui crebro etiam cum altitudinem Divinitatis aspiciunt, ad incarnationis ejus mysterium repente funduntur. Unde adhuc apte subjungitur:

CAPUT XXXII

IBID.---Sicut aquila volans ad escam.

48. Velut aquilae a summis ad ima descendunt, Christi carne pascendi.---Moris quippe est aquilae ut irreverberata acie radios solis aspiciat; sed cum refectionis indigentia urgetur, eamdem oculorum aciem, quam radiis solis infixerat, ad respectum cadaveris inclinat; et quamvis ad alta evolet, pro sumendis tamen carnibus terram petit. Sic videlicet, sic antiqui patres fuerunt, qui in quantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem erecta mente contemplati sunt; sed incarnandum hunc in mundi fine praescientes, quasi a solis radiis ad terram oculos deflexerunt. Et quasi de summis ad ima veniunt, dum hunc Deum supra omnia et hominem intra omnia agnoscunt. Quem pro humano genere dum passurum moriturumque conspiciunt, qua scilicet morte semetipsos refici atque reformari ad vitam

noverunt, quasi more aquilae post contemplatos solis radios in cadavere escam quaerunt. Libet spectare aquilam solis radios intuentem, quae ait: Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Sed ab alto volatu celsitudinis ad terras veniat, escam cadaveris inferius inquirat. Paulo post etenim subdit, dicens: Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5). Et rursum: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jer. XVII, 10, sec. LXX)? Sublevata ergo in divinitatem mens justi, cum dispensationis gratiam ex ejus carne considerat, quasi a summis repente, ut aquila ad escam volat. Sed ecce ille Israeliticus populus immenso dudum prophetiae spiritu infusus ejusdem prophetiae dona perdidit, atque in ea fide quam praevidendo nuntiaverat non permansit; et a se Redemptoris praesentiam negando repulit, quam cunctis se sequentibus praenuntiando declaravit. Unde et apte protinus per compassionem ad eorum quoque duritiam sermo convertitur, atque ab eis quomodo prophetiae gratia subtrahitur, indicatur. Nam subditur:

CAPUT XXXIII

VERS. 27.---Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.

49. Judaeorum perfidia et reprobatio.---Plebs quippe Judaica loqui ut prius noluit, quae eum quem praedixerat negavit. Sed commutata facie dolore torquetur, quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie, ab auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. Sed nimirum restat ut suppliciorum dolor torqueat, quam suus non cognoscens conditor ignorat. Quia igitur haec sub Redemptoris nostri significatione transcurrimus, nunc moraliter discutiendo replicemus.

SENSUS MORALIS.---50. CAP. IX, VERS. 25.---Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.---Quibus bonis homo peccando spoliatus, quibus malis obnoxius.---Sicut saepe jam diximus, sic primus homo conditus fuit, ut per augmenta temporum tendi posset ejus vita tantummodo, non evolvi. Sed quia sponte ad culpam decidit, quo attigit vetitum, pertulit decursum, quem nunc homo praesentis vitae desiderio oppressus indesinenter et tolerat et optat. Ne enim finiatur, vivere appetit, sed per augmenta vitae quotidie ad finem tendit. Nec deprehendit valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta fiunt quae venientia longa videbantur. Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset; sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc diebus apte subjungitur: Pertransierunt quasi naves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram venit. Poma etiam terrae hujus fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligentia conditoris. Sed haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus, quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves

etenim cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed gravitatem ponderis non habent. Et humanum genus paradisi gaudiis expulsum vim contemplationis perdidit, robur conditae fortitudinis amisit; cumque ad superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur, quia et paradisi celsitudinem cum odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Unde et apte subjungitur: Sicut aquila volans ad escam. Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat; sed quia, contra praeceptum, cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit; et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri velociter transeunt, quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur.

51. Quaestiones durae circa hominis lapsum qui refrenandae. Menti etsi justa, tamen dura caecitas.---Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivit? cur is qui summe potens et summe bonus est nequaquam voluit hominem talem facere qui perire non posset? Cum vero haec tacita mens interrogat, pavet ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat, seque humiliter comprimit, et cogitationes restringit. Sed eo gravius affligitur, quo inter mala quae sustinet etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subjungitur: Cum dixero, Nequaquam ita

loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Nequaquam quippe ita nos debere loqui dicimus cum, nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes, nosmetipsos pavore reprehendimus, et supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur, quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum agnoscens, venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est, quia valde affligitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea quae de [b 1Kb] ipsa sunt caecatur. Quae patitur, justa esse considerat; pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat; ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso quo restringitur augetur. Dicat ergo: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor, quia tunc gravius plerumque affligimur, cum quasi per consolationis studium afflictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis, jam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna considerat, superest ut his adjungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subjungit, dicens:

CAPUT XXXIV

VERS. 28.---Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

52. Operibus etiam bonis timendum Job docet.--- Quae beatus Job opera exercuit, sacrae hujus historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit, quia juxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non solum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis (Job. I, 5).

Affectum ergo compassionis exercuit, quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus dicit: Flebam quondam super eum qui afflictus erat (Job. XXX, 25). Ministerium pietatis impendit, qui ait: Oculus fui caeco, et pes claudo (Job. XXIX, 15). Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: Si deceptum est cor meum super mulierem (Job. XXXI, 9). Humilitatis culmen medullitus tenuit, qui dicit: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (Ibid., 13). Beneficia largitatis impendit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea (Ibid., 17). Et rursum: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Ibid., 20). Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Ibid., 32). Et inter haec ad virtutum cumulum per excellentiorem viam charitatis, et inimicos dilexit, qui ait: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat (Ibid., 29). Et rursum: Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus (Ibid., 30). Quid ergo vir sanctus sua opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates solet? Quid ergo est quod, mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pavens, cum dicit: Verebar omnia opera mea, nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subigimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus?

53. In illis metuendae desidia et fraus. ---Duo quippe sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per prophetam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose (Jerem. XLVIII, 10). Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius

amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat quisquis, semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerationis transitoria bona festinat. Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de justo per prophetam dicitur: Beatus qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15). Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est gloria per favorem. Munus ex manu est praemium per dationem. Sed justus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur: Verebar omnia opera mea. Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. Saepe enim bona nostra latrocinanti fraude depereunt, quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subjungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?

54. Delictum nullum est inultum.---Sed post haec valde scrupulosum cordi se objicit quod subjungit: Sciens quod non parceres delinquenti. Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcit et

Tous les livres