Moralia in Iob (page 9)
videlicet non errantis poena, sed correptio quaeritur, et oratio potius quam maledictio esse monstratur. In his autem verbis hoc beatus Job monstratur intendere, ut amici, qui dolori illius per charitatem compati nesciebant, ab experimento discerent alienae afflictioni qualiter misereri debuissent; atque, edomiti doloribus, a sua passione traherent consolationem aliis qualiter inferrent; et tunc salubrius intrinsecus viverent, cum aliquid extrinsecus de infirmitate sentirent. Notandum, quod non ait: Utinam esset anima mea pro anima vestra! sed Utinam esset anima vestra pro anima mea! quia profecto sibi malediceret, si se illis fieri similem optaret. Illis vero meliora voluit quos sibi fieri similes quaesivit. Consolamur vero pravos in flagellis constitutos cum de exteriore percussione interiorem in eis convalescere salutem indicamus. Caput etiam movemus cum mentem, quae principale nostrum est, ad compassionem inflectimus. Eosque inter flagella roboramus cum doloris eorum vim verbis mitibus lenimus. Sunt namque nonnulli qui dum interna nesciunt de malis exterioribus desperabiliter affliguntur, de quibus per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX, 11). Ille etenim bene novit in exterioribus miseriis subsistere, qui scit semper de spe interna gaudere.
6. Aliquando malis quasi parcens non parcit, et quasi non parcens parcit Ecclesia.---Quod vero non ait Parcens, sed Quasi parcens vobis, nequaquam hoc negligenter praetereundum puto, quia sancta Ecclesia disciplinae vigorem cum permistione mansuetudinis servans, aliquando malis et quasi parcens non parcit, aliquando vero et quasi non parcens parcit. Quod melius ostendimus, si ipsa quae plerumque accidunt proferamus. Ponamus itaque ante oculos mentis duos pravos in sancta Ecclesia esse constitutos, quorum sit unus potens et protervus, alter mitis et subditus. Si qua miti et subdito culpa subripuerit, hanc protinus increpando praedicator insequitur et corripit, eumque corripiendo, a culpa
liberat, atque ad viam rectitudinis reformat. Quid itaque huic nisi non parcens pepercit, quia dum correptionis verbum non distulit, citius hunc a culpa liberavit? Libere enim arguens non pepercit, sed in eo quod correxit pepercit. At contra potens et protervus, cum aliquid perpetrasse cognoscitur, tempus quaeritur ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim praedicator sustineat quando ferre congrue correptionem possit, auget in eo malum quod insequitur. Saepe enim contingit ut talis sit qui nulla increpationis verba suspiciat. Quid itaque in hujus culpa praedicatori agendum est, nisi ut in sermone admonitionis, quem pro communi salute omnium auditorum facit, tales culpas ad medium deducat quales eum perpetrasse considerat qui et praesto est, et de se solo adhuc argui non potest, ne deterior fiat? Et cum generaliter contra culpam invectio intenditur, correptionis verbum libenter ad mentem ducitur, quia potens pravus ignorat quod sibi hoc specialiter dicatur. Quid itaque isti praedicator suus nisi parcens minime pepercit, cui et specialiter correptionis verba non intulit, et tamen vulnus illius sub communi admonitione percussit? Unde fit plerumque ut eo vehementius perpetratam culpam lugeat, quo reatum suum et cum se percussum sentiat nesciri putat.
7. Protervi qua discretione corripiendi.---Magna itaque praedicationis arte agendum est ut qui ex aperta correptione deteriores fiunt quodam temperamento correptionis ad salutem redeant. Unde etiam Paulus dicit: Quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; honesta autem nostra nullius egent (I Cor. XII, 23). Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita quidam, sunt intra sanctam Ecclesiam potentes et protervi, qui dum aperta invectione feriri nequeunt, quasi honore tegminis velantur. Sed haec de occultis potentium delictis loquimur. Nam quando et aliis cognoscentibus peccant,
aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator taceat, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Sancta ergo Ecclesia, cum per praedicatores suos quaedam facta malorum sub dispensatione invectionis increpat, labia quasi parcens movet; sed tamen parcendo non parcit, quia ab invectione culpae generaliter non tacet, quam specialiter tacet. Sequitur:
CAPUT VI
VERS. 7.---Sed quid agam? Si locutus fuero non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me.
8. Dolor Ecclesiae cum pravos frustra corripi conspicit.---Hoc personae beati Job qualiter congruat nullus ignorat. Sed si ad sanctae Ecclesiae typum trahatur, haec et cum loquitur, dolor minime quiescit, quando locutione sua perversos minime corrigi conspicit. Et cum tacet, dolor minime recedit, quia etsi aversata conticuerit, hoc ipsum amplius quod tacet gemit, quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 8.---Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9. Dolor Ecclesiae dum ad malorum exempla infirmos pertrahi conspicit.---Dolore suo sancta Ecclesia premitur quando in malitia sua crescere perversos intuetur. Et quia dum pravi crescunt etiam infirmi qui in ea sunt ad sequenda studia pravitatis irritantur, recte additur: Et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Membra ergo Ecclesiae ad nihilum rediguntur quando ex imitatione pravorum in hoc mundo crescentium infirmi
quique deterius infirmantur. Videntes etenim felicitatem malorum, saepe ab ipso fidei statu dilabuntur, bona temporalia appetunt, et veluti in nihilum rediguntur, quia dum manentem Dei essentiam deserunt, diligentes transitoria, quasi ad non esse tendunt. Bene autem dicitur: Nunc autem oppressit me dolor meus, quia videlicet tempus doloris Ecclesiae modo est, et tempus gaudii postmodum sequetur. Saepe vero contingit ut sancta Ecclesia non solum infideles atque extra positos adversarios toleret, sed eorum quoque insidias atque adversitatem vix ferat, quos intus habet. Unde beati viri voce apte mox subditur:
CAPUT VIII
VERS. 9.---Rugae meae testimonium dicunt contra me.
10. Rugae Ecclesiae sunt mali Christiani.---Quid per rugas nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi nimirum pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur. Sed cum sanctam Ecclesiam subita adversitatis procella turbaverit, illico ostendunt quid in perfida mente moliuntur. Has autem rugas in electis suis sancta Ecclesia non habet, quia videlicet nesciunt aliud de se foris ostendere, et intus aliud habere. Unde recte egregius praedicator dicit: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Maculam quippe et rugam non habet, quae et turpitudine operis et duplicitate sermonis caret. Sed quia nunc intra sinum fidei multos etiam reprobos tenet, cum tempus persecutionis exarserit, ipsos hostes patitur quos praedicationis verbis alere ante videbatur. Dicat itaque quia: Rugae meae testimonium dicunt contra me, id est ipsi me insequendo increpant, qui nunc, in meo corpore
positi, duplicitatis suae in se malitiam non mendant. Unde bene adhuc subditur:
IBID.---Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
11. Per malos saevit diabolus.---Etiam pacis suae tempore sancta Ecclesia falsiloquium patitur, dum sunt in ea multi qui de aeternitatis promissione diffidunt, et tamen se fideles esse mentiuntur. Qui dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, falsiloquium non contra faciem, sed quasi post dorsum patitur. Sed cum malitiae tempus eruperit, is qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Sciendum vero est quia cum haec a carnalibus patimur, non tam ipsi sunt qui in nostra morte saeviunt quam malignus spiritus qui eorum mentibus principatur, sicut per Paulum dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Unde cum hic quoque de falsiloquio loqueretur, apte mox ad describendum ejus falsiloquii principem verba convertit dicens:
CAPUT X
VERS. 10.---Collegit furorem suum in me, et, comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis; hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
12. Per malos saevit diabolus, modo occulta, modo aperta persecutione.---Quid aliud omnes iniqui quam membra sunt diaboli? Ipse itaque per eos agit quidquid in eorum cordibus ut agere debeant immittit. Habet autem etiam nunc diabolus contra sanctam Ecclesiam furorem, sed sparsus ejus furor est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam in aperta
persecutione proruperit, furorem sum in eam colligit, quia in afflictione illius tota se intentione constringit. Membra autem ejus hoc pacis tempore idcirco contra electos collectum furorem non habent, quia malilitiam suam minus se sentiunt posse implere quam volunt. Cum vero sibi suppetere licentiam pravitatis aspexerint, tanto hanc audacius feriunt, quanto et contra illam ex unanimitate glomerantur. Recte itaque nunc dicitur: Collegit furorem suum in me. Cujus adhuc furor ut latius exponatur dicitur: Et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis. De quo et subditur: Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Ille quippe antiquus hostis Ecclesiae contra hanc dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet.
13. Diaboli dentes, persecutores; oculi, qui eos consiliis suis regunt.---Dentes namque hujus hostis sunt bonorum persecutores atque carnifices, qui ejus membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi vero hujus hostis sunt hi qui contra eam provident mala quae faciant, suisque consiliis persecutorum ejus crudelitates inflammant. Antiquus ergo ejus adversarius fremit contra eam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur hanc terribilibus oculis, qui pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. Nam sicut incarnata Veritas in praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit, sic e contrario damnatus ille homo, quem in fine mundi apostata angelus assumet, ad praedicandam falsitatem suam, astutos ac duplices atque hujus mundi scientiam habentes electurus est. Unde et per Isaiam dicitur: Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, quae mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas (Isai. XVIII, 1). Terra quippe cui vae dicitur ille principaliter homo damnatus est, qui alarum cymbalum vocatur, quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant, eumdem perversum
hominem praedicando sonant. Quae scilicet terra recte trans flumina Aethiopiae esse perhibetur. Aethiopia etenim nigrum populum mittit, et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum Aethiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur trans flumina Aethiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Qui mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculum spargit. De quibus recte subditur qualiter mittantur, dum dicitur: In vasis papyri super aquas. Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere est praedicationem suam in sapientum carnalium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare. Qui ergo illic per vasa papyri, ipsi hic, quia carnaliter vident, per oculos designantur. De quibus et adhuc subditur:
CAPUT XI
VERS. 11.---Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes.
14. Os diaboli qui errores praedicant.---Ora sua reprobi exprobrantes aperiunt cum et erroris sui mala praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident. De quibus sciendum est quia illos praecipue in sancta Ecclesia persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos, qui vitam carnalium verbo correptionis conterunt, eosque in Ecclesiae corpore spiritaliter vertunt. Unde et subditur.
CAPUT XII
IBID.---Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.
15. Maxilla Ecclesiae sancti praedicatores.---Maxilla quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Judaeae specie per Jeremiam dicitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus (Thren. I, 2), quia in adversitatibus Ecclesiae illi amplius plangunt qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque primo praedicatori velut maxillae Ecclesiae dicitur: Occide et manduca (Act. X, 13). Hinc est etiam quod Samson maxillam asini tenuit, et hostes peremit (Judic. XV, 16), quia Redemptor noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu virtutis tenens, a vitiis suis carnales interfecit. Et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit, quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. Maxillam ergo Ecclesiae perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur. Et quia tunc reprobi grande se aliquid fecisse aestimant cum vitam praedicatorum necant, post percussionem maxillae apte subjungitur:---IBID.---Satiati sunt poenis meis. Illa quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Sequitur:
CAPUT XIII
VERS. 12. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
16. Electi persecutionibus antiqui hostis temporaliter permissi.---Electorum populus apud iniquum concluditur cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus impiorum traditur, quia quo hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. Sed sanctae Ecclesiae populus cum adversa perpeti graviter coeperit, et infirmos suos conspexerit ad deteriora delabi, pacis suae tempora ad mentem revocat, quando fideles suos
praedicationis suae opulentia pascebat. Unde apte subjungitur:
CAPUT XIV
VERS. 13.---Ego ille quondam opulentus repente contritus sum.
17.---Firmis mentibus nulla adversa repente adveniunt.---In eo quod se repente contritum asseruit infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt; tanto eis graviora fiunt quanto et ab eis inopinata tolerantur. Firmis autem mentibus repente adversa non veniunt, quia priusquam veniant praevidentur. Quod tamen nunc quoque sancta Ecclesia in quibusdam retro labentibus patitur, qui post doctrinae opulentiam subitis aliquando vitiis conteruntur, ut sic in quibusdam malis corruant, ac si verbi pabulum nunquam habuissent. Sequitur:
CAPUT XV
IBID.---Tenuit cervicem meam, confregit me, posuit me sibi quasi in signum.
18. Infirmi, urgente persecutione, veritatem praedicare trepidant.---Sicut in malis cervix superbiam, sic in bonis libertatis erectionem signat. Unde nonnumquam ipsa quoque superbia pro erectionis auctoritate ponitur, sicut per prophetam Dominus sanctae Ecclesiae pollicens dicit: Ponam te in superbiam saeculorum (Isai. LX, 15). Et quia persecutionis tempore infirmi quidam vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt, recte de hoc hoste dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. Fortasse autem hi cervicis appellatione signati sunt qui pacis ejus tempore plusquam decet eriguntur, et sub occasione defendendae rectitudinis vitio deserviunt elationis. Qui persecutionis
tempore idcirco adversa plus sentiunt, quia de prosperis extolluntur. De quibus bene dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. Id est, elationem quam in infirmis habuit, districtione suae percussionis inclinavit. Et posuit me sibi quasi in signum. Constat nimirum quia idcirco signum ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo est positus, quia eum semper suis ictibus impetit, eumque suis persecutionibus affligit. Qui enim in hac vita assidua mala tolerat, velut in signum positus, ictus excipit ferientis. Unde et praedicator egregius cum persecutionum mala toleraret, atque sub persecutione adversariorum gemeret, teneram discipulorum mentem de suis afflictionibus consolans, ait: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Ac si eis aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini, qui si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus, ut feriamur? Sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 14.---Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terram viscera mea.
19. Hostis tentationum jaculis ab omni parte nos impetit.---Haec juxta litteram beato Job congruere posse videbantur, per hoc quod dicitur: Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, nisi subderetur quod de eo minime scriptum legitur: Effudit in terram viscera mea. Ex qua re necesse est ut dum hoc juxta litteram invenire non possumus, ea quae in verbis ejus secundum historiam sonant juxta spiritum inquiramus. Sancta Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur quando in membris suis ab impugnatore callido tentationum jaculis impetitur. Bene autem circumdari lanceis dicimur, quia antiquus hostis tentationis suae vulnere ab omni parte nos impetit. Saepe enim dum gula restringitur, ut libido subigatur, inanis
gloriae aculeus mentem pulsat. Si autem corpus abstinentiae afflictione non atteritur, contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare parcimoniam nitimur, ad tenaciam labimur. Et saepe dum possessa effuse tribuimus, ad avaritiam ducimur, quia rursum colligere quaerimus quod tribuamus. Dum ergo antiqui hostis jacula ubique nos impetunt, recte non dicitur: Circumdedit me lanceis suis. Et quia omne peccatum hostis quidem callidus suadet, sed nos ejus suasionibus consentiendo perpetramus, apte subjungitur: Convulneravit lumbos meos. In lumbis quippe luxuria est. Unde et is qui cupiebat voluptatem libidinis a corde exstinguere, praedicavit dicens: Succincti lumbos mentis vestrae (I Pet. I, 13). Cum ergo antiquus hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc procul dubio in lumbis ferit. Ubi notandum quoque est quod non ait: Vulneravit, sed Convulneravit lumbos meos. Sicut enim loqui aliquando unius est, colloqui vero duorum, vel fortasse multorum, sic antiquus hostis, quia nos ad culpam sine nostra voluntate non rapit, nequaquam lumbos nostros vulnerare, sed convulnerare dicitur, quia hoc quod nobis ille male suggerit, nos sequentes ex voluntate propria implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus, quia ad perpetrandum malum ex libero simul arbitrio ducimur. Sequitur: Non pepercit. Ac si dicat Non destitit. Et effudit in terram viscera mea. Quid aliud sanctae Ecclesiae viscera debemus accipere, nisi eorum mentes qui ejus quaedam in se mysteria continent, qui ad intima sacramenta deserviunt? Sed antiquus adversarius cum fideles quosdam, qui interioribus sacramentis deservire videbantur, ad saecularia negotia pertrahit, ejus procul dubio viscera in terram fundit, quia illos in rebus infimis conculcat qui prius in occultis ac spiritalibus actibus latebant. Sequitur:
CAPUT XVII
VERS. 15.---Concidit me vulnere super vulnus.
20. Ut vulnere super vulnus nos concidat.---In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut, perpetrata culpa, ex falsitate etiam defendatur, quid iste nisi super vulnus concisus est vulnere? Unde bene quoque per prophetam dicitur: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit (Osee. IV, 2). Solet enim sanguinis nomine signari peccatum. Unde is qui a peccatis liberari desiderat per poenitentiam clamat: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). Sanguis ergo sanguinem tangit cum culpa culpam cumulaverit. Et quia cum vulnus vulneri additur vires contra nos antiqui hostis vehementius excrescunt, recte subjungitur:
CAPUT XVIII
IBID. Irruit in me quasi gigas.
21. Qui non reluctantur, eum ut gigantem secum pugnantem experiuntur.---Facile quippe inimico resistitur si non ei vel in multis lapsibus, vel in uno, diutius consentiatur. Sin vero ejus suasionibus anima subesse consueverit, quanto se ei crebrius subjicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat, quia nimirum malignus adversarius contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat. Sed tamen plerumque sancta Ecclesia etiam post perpetratas culpas mentes fidelium ad poenitentiam revocat, et peccata operis virtute spontaneae afflictionis mundat. Unde bene subditur:
CAPUT XIX
VERS. 16.---Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
22. Afflictione spontanea peccata mundare docet Ecclesia. Quid in sacco et cinere nisi poenitentia, quid in cute et carne nisi peccatum carnis debet intelligi? Cum ergo quidam post lapsum carnis, ad poenitentiam redeunt, quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Infirma autem membra sua sancta Ecclesia cum a peccatis retrahit, atque ad poenitentiae remedium ducit, haec procul dubio fletibus adjuvat, ut ad recipiendam auctoris sui gratiam convalescant, et per fortes plangit quod non fecit, quod in membris suis debilibus quasi ipsa fecit. Unde bene adhuc subditur:
CAPUT XX
VERS. 17.---Facies mea intumuit a fletu.
23. Filios suos poenitentes fletibus suis adjuvat. Praelati de alienis tamquam de propriis lapsibus se affligant. Facies quippe sanctae Ecclesiae sunt hi qui, in locis regiminum positi, apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi, etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Et saepe dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta omnipotentis Dei judicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim quae non intelligunt. Unde et apte subditur:
CAPUT XXI
IBID.---Et palpebrae meae caligaverunt.
24. Subditorum vias vice oculorum dirigant.--- Palpebrae enim recte appellati sunt qui ad praevidenda pedum itinera vigilant. Sed cum occulta Dei judicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae sanctae Ecclesiae caligant. Sed ut saepe jam me dixisse memini, beatus Job sanctae Ecclesiae typum tenens, modo voce corporis, modo autem voce capitis utitur; et dum de membris ejus loquitur, repente ad verba capitis levatur. Unde hic quoque subjungitur:
CAPUT XXII
VERS. 18.---Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
25. Solus prae omnibus mundas ad Deum preces Christus habuit.---Absque iniquitate enim manus suae pertulit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22, seq.), et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid enim dici, quid cogitari in prece mundius potest quam cum et illis misericordia intercessionis tribuitur a quibus toleratur dolor? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem, quem persecutores saevientes fuderant, postmodum credentes biberent, eumque esse Dei Filium praedicarent. De quo videlicet sanguine apte subjungitur:
CAPUT XXIII
VERS. 19.---Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te latendi locum clamor meus.
26. Sanguis ejus Abelis sanguine melius loquitur; hic enim ultionem, ille veniam exorat.---Peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19).
Quae scilicet terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit, quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit, quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. Notandum quod subditur: Neque inveniat in te latendi locum clamor meus (Genes. III, 19). Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur clamor nostri Redemptoris est. Unde etiam Paulus dicit: Et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel (Heb. XII, 24). De sanguine Abel dictum fuerat: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Genes. IV, 10). Sed sanguis Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo in nobis sacramentum dominicae passionis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur. Locum enim latendi clamor ejus in nobis invenit, si hoc quod mens credidit lingua tacet. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat. Libet mentis oculos ad dominicae passionis horam reducere, cum Judaei persequentes saevirent, discipuli timentes fugerent. Qui enim carne mori videbatur nequaquam Deus esse credebatur. Unde hic apte subditur:
CAPUT XXIV
VERS. 20.---Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
27. Hominibus Christum nescientibus, conscium et testem habuit Patrem in coelo.---Cum enim Filius labefactaretur in terra, erat ei testis in coelo. Testis quippe Filii Pater est, de quo ipse in Evangelio dicit: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me (Joan. V, 37). Qui recte etiam conscius dicitur, quia una
voluntate, uno consilio Pater cum Filio semper operatur. Cujus etiam testis est, quia nemo novit Filium nisi Pater (Matth. XI, 27). Tunc ergo in coelo testem et conscium in excelsis habuit, quando hi qui eum morientem in carne cernebant divinitatis ejus potentiam considerare nesciebant. Et cum ignorarent homines, in morte tamen Mediator Dei et hominum noverat quod cum ipso operabatur Pater. Quod fortasse etiam ad vocem ejus corporis referri valet. Sancta namque Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad praemia aeterna perducat. Carnis suae mortem despicit, quia resurrectionis intendit gloriae. Et transitoria sunt quae patitur, perpetua quae praestolatur. De quibus nimirum bonis perpetuis dubietatem non habet, quia fidele jam testimonium Redemptoris sui gloriam tenet. Carnis quippe ejus resurrectionem mente conspicit, atque ad spem fortiter convalescit quia, quod in suo videt jam factum capite, sperat in ejus quoque corpore, quod videlicet ipsa est absque dubietate secuturum. Quam scilicet Ecclesiam Psalmista conspiciens in perpetua perfectione mansuram, sub appellatione lunae describit, dicens: Luna perfecta in aeternum (Psal. LXXXVIII, 38). Quam quia ad resurrectionis spem dominica resurrectio roborat, recte subjunxit: Et testis in coelo fidelis, quia ut de sua resurrectione non trepidet, jam eum in coelo, qui resurrexit a mortuis, testem habet. Fidelis itaque populus cum adversa patitur, cum duris tribulationibus fatigatur, ad spem sequentis gloriae mentem erigat, et, de Redemptoris sui resurrectione confidens, dicat: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Qui recte conscius dicitur, quia naturam nostram non solum creando novit, sed etiam assumendo. Scire enim ejus est nostra suscepisse. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Ipse enim scit figmentum nostrum (Psal. CII, 13). Quid enim mirum si figmentum nostrum dicatur specialiter scire, dum constet nihil esse quod nesciat? Sed figmentum nostrum scire ejus est hoc in seipso ex pietate suscepisse.
28. Idem testis nobis quaerendus. Quae tamen vox cum beato Job congruere nobis etiam singulis potest. Omnis enim qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit. Qui autem de actibus suis omnipotenti Deo placere festinat, testem se in coelo habere considerat. Et saepe contingit ut ipsa quoque in nobis bona opera ab incautis hominibus reprehendantur. Sed qui testem in coelo habet, reprehensiones hominum metuere non debet. Unde adhuc subditur:
CAPUT XXV
VERS. 21.---Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
29. Non ab hominibus quaerendum testimonium.--- Quid enim per oculum nisi cordis intentio designatur? sicut scriptum est: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Quia cum bona intentione quid agitur, ejus intentionis actio apud Deum minime fuscatur. Cum ergo verbosi amici sunt, id est cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto subtilius se ad interiora erigat, quanto et per exteriora opprobria repulsa intus redire cogitur, ne foras evanescat. Sequitur.
CAPUT XXVI
VERS. 22.---Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!
30. Quo peccatum in nobis flagellis suis puniat Deus incertum.---Peccatores quidem nos esse semper agnoscimus; sed tamen saepe in flagello positi, pro quo magis peccato flagellemur ignoramus; et nos ipsos subtili inquisitione discutimus, ut, si quo modo possimus, causam
percussionis nostrae investigare valeamus. Quae dum plerumque nos latet, fit nobis oneri caecitas nostra, et de eo quod patimur plus dolemus. Quisquis vero cum collega suo ad judicium accedit, et quod sentit dicit, et quidquid contradicitur agnoscit, et quo voluerit pulsat, et novit unde pulsatur. Qui autem divina animadversione percutitur, dum novit quidem quia vapulat, sed cur vapulet ignorat, quasi dicit ipse quod sentit, sed quid contra se dicatur nescit, quia ipse quidem ingemiscit in verbere, sed Deus aperte non declarat pro qua eum feriat ultione. Itaque nunc dicitur: Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo! Ac si aperte diceretur: Sicut in omni quod dico audior, sic omne quod de me dicitur audirem. Quod tamen in hac vita fieri nullatenus potest, quia magna est interpositio oculis cordis nostri ad contemplandam subtilitatem Dei, ipsa videlicet infirmitas nostra. Sed tunc ad purum intuebimur eum a quo nunc subtiliter intuemur, cum, hac infirmitate deposita, ad contemplationis internae gratiam venerimus, de qua Paulus dicit: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Unde beatus Job videns eamdem cognitionem plenissime hic perfici nullatenus posse, de caecitate quidem vitae praesentis gemit, sed tamen se de ejus brevitate consolatur, dicens:
CAPUT XXVII
VERS. 23.---Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.
31. Vitae miserias ejus brevitas mitigat et solatur.--- Omne quod transit breve est, etiam si tardius terminari videatur. In mortis autem semita, per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam carnis minime resurgendo reducimur, sed quod ad labores hujus vitae mortalis, vel ad conquirenda laboribus praemia, iterum non venimus.
CAPUT XXVIII
CAP. XVII, VERS. 1.---Spiritus meus attenuabitur.
32. Boni brevem vitam, longam vero mali sibi pollicentur.---Attenuatur spiritus timore judicii, quia electorum mentes quo amplius extremo judicio propinquare se sentiunt, eo ad discutiendas semetipsas terribilius contremiscunt, et si quas in se carnales unquam cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt, nec cogitationes suas dilatari carnali voluptate permittunt, quia eo semetipsos dijudicantes subtilius feriunt, quo districtum judicem praestolantur vicinum. Unde fit ut propinquum sibi semper exitum suspicentur. Nam reproborum mentes idcirco multa nequiter agunt, quia hic se vivere diutius arbitrantur. Justorum ergo attenuatur spiritus, sed crassescit iniquorum. Quo enim per elationem tument, eo attenuationem spiritus non habent. Justi vero dum brevitatem suae vitae considerant, elationis et immunditiae culpas declinant. Unde et subditur:
CAPUT XXIX
IBID.---Dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum.
33. Hinc elationis et immunditiae culpas declinant illi, isti multiplicant. Perfecta vita est mortis imitatio. --- Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione; atque unde in oculis suis jam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui conditoris vivit. Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum justi sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus
tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Unde et beatus Job, quia dies suos considerat breviari, et solum sibi superesse sepulcrum pensat, apte subjungit:
CAPUT XXX
VERS. 2.---Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
34. Non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia Job percussus.---Ac si aperte dicat: Culpam non feci, et flagella suscepi. Sed hac in re animum movet, quia in multis se hujus historiae locis peccasse confitetur, qua ratione peccasse se nunc abneget? Sed ad haec ratio celeriter occurrit, quia nec tantum peccavit ut flagella mereretur, nec tamen esse sine peccato potuit. Nam quia non pro corrigenda culpa, sed pro gratia augenda percussus est, judex ipse testatur, qui laudat et ferit. Et rursum quia sine peccato non fuerit, nec ipse negat qui a judice laudatur, atque ideo laudatur, quia non negat. Sed credo quod melius haec verba discutimus, si dicta ex voce capitis sentiamus. Redemptor etenim noster ad redemptionem nostram veniens, et non peccavit, et amaritudinem pertulit, quia poenam culpae nostrae sine culpa suscepit, de cujus voce subditur:
CAPUT XXXI
VERS. 3.---Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
35. Christus in amaritudine fuit per passionem, liberatus est per resurrectionem.---Ipse etenim non peccavit in cogitatione, vel opere, ipse in amaritudine moratus est per passionem, ipse liberatus est per resurrectionem, ipse juxta Patrem positus est per ascensionem, quia profectus in coelum sedet a dextris
Dei. Et quia post ascensionis ejus gloriam Judaea in discipulorum ejus persecutione commota est, recte nunc dicitur: Et cujusvis manus pugnet contra me. Tunc quippe in membris illius furor persequentium saeviit, tunc contra fidelium vitam flamma crudelitatis exarsit. Sed quo irent iniqui, aut quid agerent, dum is quem persequebantur in terra jam sedebat in coelo? De quibus adhuc subditur:
CAPUT XXXII
VERS. 4.---Cor eorum longe fecisti a disciplina.
36. Pravorum cor longe esse a disciplina Deus tantum permittendo facit.---Si enim disciplinae custodiam nossent, et nequaquam Redemptoris nostri praecepta contemnerent, ipsa eos carnis suae mortalitas ad amorem vitae immortalis excitasset. Hoc ipsum namque in hac vita corruptioni nos esse subjectos, jam de flagello disciplinae est. Aestu enim et frigore, fame sitique turbari, morbis affici, quandoque etiam exstingui, quid sunt haec aliud quam flagella peccati? Sed sunt nonnulli qui et flagella tolerant, et tamen mentem ad flagellantis metum minime reformant. Unde recte nunc dicitur: Cor eorum longe fecisti a disciplina. Quia etsi corpus sub disciplina est, cor sub disciplina non est, dum et flagellatur quisque, et tamen ad humilitatem mentis non reducitur. Neque ita hoc dicitur ac si omnipotens et misericors Deus longe cor hominis a disciplina faciat, sed quod sponte delapsum ibi remanere ubi cecidit judicando permittat, sicut ei in oratione quoque dicimus. Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13); id est, induci minime permittas. Sequitur:
CAPUT XXXIII
IBID.---Propterea non exaltabuntur.
37. Disciplinae expertes ab infimis ad coelestia numquam sublevantur.---Cor enim si sub disciplina esset, superiora appeteret, adipiscendis bonis transeuntibus non inhiaret. Quorum igitur cor sub disciplina non est, recte de illis dicitur: Propterea non exaltabuntur, quia dum in infimis voluptatibus dimissi terrena bona semper desiderant, cor ad superna gaudia numquam levant. Exaltarentur quippe si mentem ad spem patriae coelestis erigerent. Sed qui per disciplinam custodire vitam minime student, semper per desideria in imis jacent, et, quod est gravius, jacendo se erigunt, quia de rebus transitoriis extolluntur. Extolli autem possunt, sed exaltari nequeunt, quia inde profundius in imo sunt, unde apud se altiores fiunt. Cor itaque, quod sine disciplina est, exaltari non valet, quia humana mens sicut male elevata in infimis premitur, sic bene pressa in sublimibus levatur. Sequitur:
CAPUT XXXIV
VERS. 5.---Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
38. Unum corpus sunt diabolus et iniqui. Ejus socii, angeli apostatae; filii, perversi homines.---Postquam de multitudine iniquorum, id est de antiqui hostis corpore, beatus Job sententiam protulit, mox ad ipsum eorum principem, id est caput omnium perditorum, sententiam vertit, atque a plurali numero ad singularem redit. Ita quippe unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput. Nam capitis nomine censetur corpus cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis appellatur caput cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). Iste igitur princeps omnium perversorum alios socios habet atque alios filios. Qui namque sunt ejus socii, nisi illi apostatae angeli qui cum eo de coelestis patriae sede ceciderunt?
Vel quos alios filios habet, nisi perversos homines, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur? Unde etiam Veritatis voce infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joann. VIII, 44).
39. Quam praedam sociis polliceatur diabolus.--- Perversus itaque iste auctor erroris praedam sociis pollicetur, quia malignis spiritibus pravorum promittit animas in eorum fine rapiendas. Et oculi filiorum ejus deficient, quia dum intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amare facit quod diu tenere non possunt. Neque enim valet amoris pravi intentio permanere, quando et hoc quod amat ipsumque qui amat constat sub celeritate deficere. Possunt quoque et per socios fortasse intelligi crudelissimi quique et omni malitia jam repleti; per filios vero hi qui adhuc deceptoriis promissionibus illusi, augendae pravitati nutriuntur, ut illos jam velut ex merito malitiae diabolus quasi socios habeat qui jam non habent in perditione quo crescant, istos autem quasi filios quos promissionibus lactat ut ad pejora proficiant. Sed oculi filiorum ejus deficient, quia pravorum intentiones cadunt cum omne quod hic appetunt deserunt, et illic quod doleant sine fine patiuntur. Sequitur:
CAPUT XXXV
VERS. 6.---Posuit me quasi in proverbium vulgi: et exemplum sum coram eis.
40. De electorum flagellis stulta vulgi opinio.---Haec beatus Job dicat ex se, dicat ex vocibus omnium electorum. Omnis quippe qui flagello percutitur quasi in proverbium ponitur vulgi, quia stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit, ex illius similitudine maledictionem sumit, quem percussum temporaliter videt, eamque poenam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo. Sicque fit ut non recte
sapientibus in exemplum deducatur rectus, dum et poena justi esse damnatio creditur, et quae illi maneat gloria nulla spe fidei praevidetur. Sequitur:
CAPUT XXXVI
VERS. 7.---Caligavit ad indignationem oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
41. Ad flagella sanctis obstupescentibus et caligantibus, infirmi aliquando corruunt.---Ad indignationem oculus caligat quando ipsi quoque qui in dominico corpore, id est in Ecclesia, lumen veritatis habent, dum se diutius a pravis despici ac dedignari conspiciunt, de occulti judicii admiratione turbantur, et secretum Dei penetrare nequeunt, cur praevalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur. Quis etenim non obstupescat cum Herodias apud temulentum regem saltatu filiae obtinet ut caput amici Sponsi, prophetae et plusquam prophetae, ante ora convivantium in disco deferatur (Marc. VI, 27)? Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt. Unde subditur: Et membra mea quasi in nihilum sunt redacta. Membrorum quippe nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere justosque cruciari, ad hoc nonnumquam perveniunt, ut se bona vel inchoasse poeniteant; atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum quod inchoaverunt. Hoc autem quod ait: Caligavit ad indignationem oculus meus, verbis planioribus aperit, adjungens:
CAPUT XXXVII
VERS. 8. Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
42. Imperfectorum est gloriae perversorum invidere. ---Hoc loco innocens necdum perfectus justus accipitur, qui bona adhuc inchoans, etsi nocere aliis non novit, perfecta tamen ipse agere nequaquam valet. Et quia corda parvulorum, dum perversos florere in praesenti vita conspiciunt, invidiae facibus succenduntur; tanto enim quisque plus invidet aliis bona praesentia, quanto ea ipse minus contempserit. Nam quod haberi ab omnibus non valet simul totum, huic desit quod alter habuerit. Succenditur vero contra hypocritam innocens, dum gloriae simulatoris invidet etiam qui nulli nocere solet. Sin vero hoc in loco innocens quilibet in bono perfectus accipitur, contra hypocritam innocens suscitatur quando hunc et florere conspicit, et tamen cum suo eum flore contemnit; et praedicando quae recta sunt, tanto eum despiciendum caeteris esse denuntiat, quanto eum conspicit illa anxie quaerere quae cum eo diu non valeant permanere. In quo adhuc sensu subjungitur:
CAPUT XXXVIII
VERS. 9.---Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
43. Deus qui malis temporalia bona concedit, justis aeterna non denegabit.---Considerato quippe hypocrita, justus viam suam tenet, quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur, sciens quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt, dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Qua ex re mundis quoque manibus addit fortitudinem, quia conspiciens perversos obtinere terrenam gloriam, bona sua opera provehit ad perfectionem; et tanto altius temporalia despicit, quanto haec abundare etiam malis cernit. Quam enim sint despicienda considerat quae Deus omnipotens etiam perversis praestat. Si enim principaliter magna essent, nequaquam haec conditor
adversariis suis tribueret. Unde et indignum sibi esse perpendit ut illa bona appetat quae abundare conspicit et malis, sed ad percipienda coelestia mentem suam dirigit, quae sibi cum reprobis communia esse non possunt. Igitur postquam exteriores profectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortationis verba protulit, dicens:
CAPUT XXXIX
VERS. 10.---Igitur omnes vos convertimini, et venite.
44. Ad Deum converti fide, et venire opere debemus. ---Quae videlicet exhortationis verba proprie ad electos format, quos ad aeternitatem vocat. Qui duobus modis invitantur, scilicet ut convertantur, et veniant: convertantur nimirum fide, veniant opere. Vel certe convertantur deserendo mala, et veniant bona faciendo, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Mirandum vero quod subditur:
CAPUT XL
IBID.---Et non inveniam in vobis ullum sapientem.
45. Apud semetipsos sapientes, ad veram sapientiam pervenire nequeunt.---Quid est enim quod eos ad sapientiam vocat, et tamen optat ne illos sapientes inveniat, nisi quod ad veram sapientiam venire non possunt qui falsae suae sapientiae fiducia decipiuntur? de quibus scriptum est: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Et quibus rursum dicitur: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Unde idem praedicator egregius hos quos carnaliter sapientes invenerat, ut sapientiam veram perciperent, prius fieri stultos quaerebat, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I, Cor. III, 18). Et
per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quia ergo hi qui apud semetipsos sapientes sunt ad veram sapientiam pervenire non possunt, recte beatus Job, conversionem auditorum desiderans, exoptat ne in eis ullum sapientem inveniat. Ac si eis aperte dicat: Stulti esse apud vosmetipsos discite, ut in Deo vere sapientes esse valeatis. Sequitur:
CAPUT XLI
VERS. 11.---Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
46. Dies Ecclesiae prosperitas, noctes adversitas. Sancti ad terrena dispensanda coacti torqueri se sentiunt.---Sancta electorum Ecclesia per diurna et nocturna tempora conspicit vitae suae spatia transire, quia noctem in adversitatibus, diem vero in prosperitatibus habere consuevit. Quasi enim lux ei oritur ex tranquillitate pacis, et nox ex dolore persecutionis. Sed cum post quietis otia ad excrescentis contra se persecutionis laborem redit, dies suos transisse testatur. In quibus tamen diebus solet tanto gravioribus curis premi, quanto a se de ipsa tranquillitate pacis subtiliores a judice rationes cogitat exquiri. In tranquillitate enim pacis modo animarum lucra cogitat, modo terrenarum rerum dispensationes curat. Quae videlicet terrenorum actuum dispensationes tanto bonis mentibus graviores sunt, quanto earum intuitu ab intuendis coelestibus vel ad modicum avelluntur. Unde bene beatus Job sive sua, sive voce universalis Ecclesiae, postquam dies suos transisse testatur, illico subjunxit: Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Quia dum bonis mentibus temporalis felicitas transit, etiam cura eis terrenae dispensationis subtrahitur, quae eas in cogitationibus torquere videbatur. Dum enim erectae semper esse ad
percipienda coelestia appetunt, eo ipso quo aliquando ex dispensatione terrena ad ima cogitanda descendunt, torqueri se sentiunt. Unde fit ut ipsa quoque adversitas persecutionis vertatur in magnam exsultationem laetitiae, propter adeptam quietem cordis. Unde et apte subditur: CAPUT XLII
VERS. 12.---Noctem verterunt in diem.
47. Sancti malunt perpeti mala, quam bonorum cura fatigari.---Dissipatae etenim cogitationes noctem in diem vertunt, quia nonnumquam justis amplius placet ex adversitate mala perpeti quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari. Sed quia noverunt cautius, et adversa transire, et prospera rursus illucescere, apte subjungitur:
CAPUT XLIII
IBID.---Et rursum post tenebras spero lucem.
48. Sancti post mortem statim coelestibus praemiis donantur.---Lux enim post tenebras speratur, quia vel post noctem vitae praesentis aeternum lumen percipitur, vel ita hic adversitas atque prosperitas alternant, ut sibi succedere vicissim non desinant. Unde fit ut et in luce nox in suspicione sit, et in nocte lux in praesumptione, sicut scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malarum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccl. XI, 27). Sed ecce quia auctoris nostri gratia redempti sumus, hoc jam coelestis muneris habemus, ut cum a carnis nostrae inhabitatione subtrahimur, mox ad coelestia praemia deducamur, quia dum conditor ac Redemptor noster, claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illo ire non patitur, unde jam alios descendendo liberavit. Hi vero, qui ante ejus adventum in hunc mundum venerunt, quantamlibet justitiae virtutem haberent, ex corporibus educti in sinu coelestis patriae
statim recipi nullo modo poterant, quia necdum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solveret, et justorum animas in perpetua jam sede collocaret. Unde beatus Job et afflictionem sentiens, et adhuc differri retributionem justorum sciens, apte subjungit: CAPUT XLIV
VERS. 13.---Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
49. Ante Christum justorum animae in inferno tormentorum expertes tenebantur.---Priores etenim sancti et sustinere adversa poterant, et tamen, e corporibus educti, adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet, ut eos qui ibi tenebantur ex culpa liberaret. Tunc vero homo suum lectulum in tenebris stravit, quando lucem justitiae persuasori callido consentiendo deseruit. Et quia in ipsis quoque inferni locis justorum animae sine tormento tenebantur, ut et pro originali culpa adhuc illuc descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent, quasi in tenebris lectulum stravisse est in inferno sibi requiem praeparasse. Grave etenim taedium electis fuit post solutionem carnis adhuc speciem non videre Creatoris. Quod taedium non immerito beatus Job tenebras vocat. Sed quia hoc ex poena infirmitatis venit, recte eamdem mox infirmitatem subdit dicens:
CAPUT XLV
VERS. 14.---Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus.
50. Ex origine vitiata concupiscentiae curarumque vermes trahimus.---Quid est hoc quod dixit putredini: Pater meus es, nisi quod omnis homo ab origine jam vitiata descendit? Unde et additur: Mater mea, et soror mea, vermibus, quia videlicet et ab ipsa putredine et cum
ipsa in hunc mundum venimus. Quantum enim ad materiam corruptibilis carnis, mater nostra ac soror vermes sunt, quia et de putredine processimus, et cum putredine venimus, quam portamus. Quod si intelligi spiritaliter potest, et mater natura, et consuetudo non immerito soror vocatur, quia ab illa cum ista sumus. Quae videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur, ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. Carnis enim natura vitiata et consuetudo perversa, quia innumeras curas in corde infirmitatis nostrae generant, bene mater et soror vermes vocantur. Mordent enim animum curae, dum inquietant. Non enim cessant justi viri vel sollicite cogitare et pertractare quid agant, vel provide inspicere quo post praesentem vitam ducendi sint. Quia ergo tunc electi ante adventum Domini et in labore vitae praesentis se esse cernebant, et tamen post praesentem vitam necdum coelestia bona percipere, multis cogitationibus urebantur. Exspectabant enim gratiam Redemptoris sui, nec tamen ad eam poterant in carne vivendo pervenire. Unde et apte subditur:
CAPUT XLVI
VERS 15.---Ubi est ergo nunc praestolatio mea?
51. Justorum tot in malis, sola spes Christus.---Quae esse potuit praestolatio justorum, nisi justos justificans Deus, qui ad poenas humani generis sponte descenderet, et captivos mortis justitiae suae virtute liberaret? Hujus enim praesentiam minime cessabant intenta cogitatione praestolari: esse venturam noverant, sed venire citius quaerebant. Unde non ait: Ubi est ergo praestolatio mea? sed ait: Ubi est ergo nunc praestolatio mea? Dum enim addit nunc, ostendit quia quod quandoque venturum erat venire citius desiderabat. Sequitur:
CAPUT XLVII
IBID.---Et patientiam meam quis considerat?
52. Ardentibus desideriis ab illis expetitus.---Expressit desiderium quo festinat in carne positus redimi et ab inferis ad superna revocari. Et quidem paucorum hominum ista fuit perpendere, ut scirent de praesentis vitae laboribus vel de subsequenti post mortem dilatione cogitare. Quod utrumque justi ante adventum Redemptoris nostri se perpeti dolebant. Unde et recte dicitur: Et patientiam meam quis considerat? Equidem non deest qui patientiam consideret; sed cum citius non exaudit, quasi minus considerare Deus dicitur. Ipsa enim humani generis quae venit in mundi fine redemptio ab his qui a mundi initio praecesserunt tarda credebatur, quia longo temporis spatio a coelestium remuneratione disjuncti sunt, Veritate attestante, quae ait: Multi prophetae et reges voluerunt vos videre quae vos videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). Itaque quod nunc dicitur: Patientiam meam quis considerat? ardentis desiderii vota panduntur. Neque enim, ut praediximus, justorum patientiam non considerat Deus, sed quasi non considerare dicitur ad votum desiderii minus citius apparere, et per prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre. Dicat ergo: Patientiam meam quis considerat? quia quod disponenti breve est, longum est amanti. Unde adhuc dilationis suae damna considerans, hoc quod jam praedixerat repetit, et, descensurus ad ima, vocem doloris ingeminat, dicens:
CAPUT XLVIII
VERS. 16.---In profundissimum infernum descendent omnia mea.
53. Qui profundissimus infernus, dicantur eorum receptacula.---Cum constet, quod apud inferos justi non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu, tenerentur,
magna nobis oboritur quaestio, quidnam sit quod beatus Job asserit, dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Qui et si ante adventum mediatoris Dei et hominum in infernum descensurus erat, liquet tamen quia in profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferi profundissimum infernum vocat? Quia videlicet, quantum ad sublimitatem coeli, jam hujus aeris spatium non immerito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit: Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit in judicio cruciandos reservari (II Petr. II, 4). Si itaque, quantum ad celsitudinem coeli, aer iste caliginosus infernus est, quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra quae inferius jacet, et infernus intelligi et profundus potest; quantum vero ad ejusdem terrae altitudinem, et illa loca inferi quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco non incongrue inferni profundissimi appellatione signantur, quia quod aer ad coelum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram.
54. Job solam animam totum hominem esse sentit.--- Sed mirum valde est quod adjungit: Descendent omnia mea. Cum enim sola anima descensura esset ad inferni loca, quid est quod sanctus vir illuc perhibet omnia sua descendere, nisi quod ibi se esse totum vidit, ubi pondus suae remunerationis intelligit? Quia hoc quod ex se insensibile in terra deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat, se esse non sentit. Omnia itaque sua in infernum profundissimum descensura perhibet, quo solam suam animam descensuram videt, quia ibi totus est, ubi sentire possit quod receperit. Vel certe in infernum omnia ejus descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. Et quasi illuc descendit omne quod egit, quia ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit.
Unde etiam ipsa quies praestolata subjungitur, cum illico subinfertur:
CAPUT XLIX
IBID.---Putasne saltem ibi erit requies mihi?
55. Job de sua salute trepidante, nemo securus sit.--- In quibus nimirum verbis et innotescit quod desiderat, et tamen esse se adhuc de suscipienda requie dubium designat, ne cujus sancta opera tot flagella secuta sunt, occulto judicio superni judicis, post flagella temporalia etiam mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est quis nostrum jam de requie aeterna securus sit, si de ea adhuc et ille trepidat cujus virtutis praeconia et ipse judex qui percutit clamat: Si enim justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV, 18)? Beatus etenim Job ad requiem se post flagella perventurum noverat; sed ut nostra timore corda concuteret, ipse visus est de aeternae quietis retributione dubitare cum dicit Putasne? ut nos videlicet perpendamus quanta debemus formidine venturum judicium semper expavescere, quando et ille qui a judice laudatus est adhuc de retributione judicii in suis vocibus securus non est.
LIBER DECIMUS QUARTUS,
In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit.
CAPUT PRIMUM
1. Superius dictorum anacephalaeosis.---Superiori hujus operis parte (Maxime praefat., c. 2) tractavimus quod omnipotens Deus, ut mentes corrigeret sub lege positorum, beati Job vitam ad testimonium adduxit, qui
legem non novit, et tamen tenuit, qui praecepta vitae quae scripto non acceperat custodivit. Hujus prius actio Deo attestante laudatur, et probari postmodum diabolo insidiante permittitur, ut per tentamenta tribulationis ostenderet quantum prius in tranquillitate profecisset. Hujus vitam inimicus generis humani more suo improbus, et laudari Deo attestante cognovit, et tamen ad tentandum expetiit. Quem cum tot damnis rerum, tot orbitatibus percussum sternere nequivisset, uxorem ei in stimulum malae suasionis excitavit, ut saltem per familiaria verba corrumperet quem per tot sternere nuntiorum tormenta minime valeret. Sed cum adjutorio feminae, quod contra Adam prius in paradiso obtinuit, contra hunc secundum in sterquilinio positum roborari non potuit, ad alia se tentandi argumenta convertit, ut amicos ejus quasi consolantes adduceret, et tamen eorum mentes in asperitatem increpationis excitaret; quatenus eum, cujus patientiam flagella non vicerant, inter flagella saltem aspera verba superarent. Sed inimicus callide insidians fraudem quam contra sanctum virum paraverat pertulit, quia sancto viro quot occasiones perditionis intulit, tot causas victoriae ministravit. Contra tormenta quippe patientiam, contra verba sapientiam tenuit, quia et dolores verberum aequanimiter sustinuit, et stultitiam male suadentium sapienter frenavit. Sed quia in ipsis passionibus doctisque locutionibus sanctae Ecclesiae typum tenet, amicis ejus, ut saepe jam diximus, quaedam recta, et quaedam stulta loquentibus, non immerito haeretici figurantur, qui pro eo quod sancto viro amici sunt, multa de reprobis recta dicunt; sed pro eo quod speciem haereticorum tenent, plerumque in oris sui excessu dilabuntur, et verborum suorum jaculis sancti viri pectus feriunt, sed contra mentem inexpugnabilem ipsa sua percussione fatigantur. Nos igitur subtili debemus discretione distinguere, et quid sit in eorum verbis quod vere de reprobis sentiunt, et quid quod contra beatum Job fatuum sonant.
CAPUT II
CAP. XVIII, VERS. 1, 2.---Respondens autem Balda: Suhites, dixit: Usque ad quem finem verba jactabis? Intellige prius, et sic loquamur.
2. Haeretici Ecclesiam superbiae et ignorantiae insimulant.---Omnes haeretici sanctam Ecclesiam in quibusdam cognitis superbire putant, quaedam vero nec intelligere suspicantur. Unde Baldad Suhites beatum Job quasi in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Sed signat ipse quanta elatione tumuerat, qui beatum Job loqui quae non intelligeret putabat. Et quia omnes haeretici in aestimatione sua a sancta Ecclesia despici conqueruntur, apte subjungitur:
CAPUT III
VERS. 3.---Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te?
3. Haereticorum in Ecclesiam suspiciones et contumeliae.---Humanae mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitrantur enim se despici, qui bonorum mores despicere consueverunt. Et quia in his quae comprehendi valent ratione contra haereticos ostendit Ecclesia rationabile non esse quod astruunt, aestimari se ab ejus judicio velut jumenta suspicantur. Ex qua despectus sui suspicione protinus ad dedignationem prosiliunt, atque ad ejusdem Ecclesiae contumelias excitantur. Unde subditur:
CAPUT IV
VERS. 4.---Quid perdis animam tuam in furore tuo?
4. Ecclesiae zelum, furorem et insaniam vocant haeretici.---Haeretici vel zelum rectitudinis, vel spiritalem
gratiam sanctae praedicationis, non virtutis pondus, sed insaniam furoris aestimant. Quo furore videlicet perire fidelium animas arbitrantur quia inde interire Ecclesiae vitam credunt, unde eam contra se infervere conspiciunt. Sequitur:
CAPUT V
IBID.---Numquid propter te derelinquetur terra?
5. Deus extra veram Ecclesiam vere non colitur.---Se enim ubique Deum colere, se totum mundum existimant occupasse. Quid est ergo dicere: Nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc quod saepe fidelibus dicunt, quia si hoc est verum quod vos dicitis, omnis a Deo terra derelicta est, quam jam prae multitudine nos tenemus; sancta autem universalis Ecclesia praedicat Deum veraciter nisi intra se coli non posse, asserens quod omnes qui extra ipsam sunt minime salvabuntur. At contra haeretici, qui etiam extra ipsam salvari se posse confidunt, in quolibet loco sibi divinum adjutorium adesse profitentur. Unde dicunt: Numquid propter te derelinquetur terra? id est, ut quisquis extra te fuerit minime salvetur? Unde etiam subditur:
CAPUT VI
IBID.---Et transferentur rupes de loco suo.
6. Haeretici doctores suos rupes vocant.---Haeretici rupes vocant eos quos sublimibus in humano genere excedere sensibus aestimant, quos profecto doctores se habere gloriantur. Cum vero sancta Ecclesia perversos quosque praedicatores intra sinum rectae fidei colligere studet, quid aliud quam de locis propriis rupes movet, ut intra eam recta sentientes humiliter jaceant, qui in perversis suis sensibus prius rigidi stabant? Sed hoc fieri haeretici omnino contradicunt, et propter ejus vocem
rupes de loco proprio transferri renituntur, quia videlicet nolunt ut ad eam venientes vera humiliter sentiant hi qui apud eos elati sensibus falsa sapiebant.
7. Contra Ecclesiam propter flagella quae patitur, insaniunt.---Plerumque vero haeretici, cum quosdam intra sanctam Ecclesiam vel inopia, vel flagellis laborantes aspiciunt, semetipsos mox in arrogantiam justitiae extollunt; et quidquid adversum fidelibus evenisse considerant, hoc factum pro eorum iniquitatibus putant, nescientes nimirum quia actionum meritum praesentis vitae qualitas nullatenus probat. Nam plerumque et bona malis, et mala bonis eveniunt, pro eo quod et vera bona bonis, et vera mala malis in aeterna retributione servantur. Baldad itaque typum haereticorum de prosperitate vitae praesentis sese extollentium tenens, adversus beati Job flagella quasi ex eorum voce contra justorum opprobria inflatur, ac diserte quidem contra impios disputat; sed quam perverse contra justum talia dicat ignorat, nam subjecit, dicens:
CAPUT VII
VERS. 5.---Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
8. Saepe mala bonis, et bona malis in vita eveniunt. -- -Haec si in praesentis vitae definitione denuntiat, fallitur; quia plerumque et impiis inesse lumen prosperitatis cernitur, et pios tenebrae ignobilitatis ac paupertatis abscondunt. Sin vero ad hoc ejus sermo dirigitur, ut ostendat quid impii in suo fine patiantur, veraciter dicitur: Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Quod si dici de impio recte potuit, contra sanctum tamen virum in flagellis constitutum dici non debuit. Sed nos vires brachiorum illius in suis sententiis perpendentes, pensemus quam valide jacula intorquet, et desinamus aspicere intorquendo quem impetit, nimirum
scientes, quia frustratis ictibus lapidem feriat. Dicat ergo: Nonne lux impii exstinguetur? Quia habent et impii lucem suam, prosperitatem scilicet vitae praesentis. Sed lux impii exstinguetur; quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa citius vita terminatur. Unde apte subditur: Nec splendebit flamma ignis ejus?
9. Mali quod appetunt, plerumque ad cumulum perditionis obtinent.---Omnis namque impius habet flammam ignis proprii, quem in corde suo ex fervore desideriorum temporalium accendit, dum modo istis, modo illis cupiditatibus aestuat, et cogitationes suas per multiplicia blandimenta saeculi amplius inflammat. Ignis autem si flammam non habet, nequaquam fuso lumine splendet. Flamma itaque ignis ejus est decor, vel potestas exterior, quae de interno ejus ardore procedit, quia quod anxie in hoc mundo adipisci desiderat, plerumque ad cumulum perditionis suae obtinet, et sive in potestate culminis, sive in divitiis multiplicationis, quasi per exteriorem gloriam lucet. Sed non splendebit flamma ignis ejus; cum in die exitus, omnis exterior decor subtrahitur, et solo suo intrinsecus ardore concrematur. Flamma ergo ab igne subtrahitur cum gloria exterior ab interno ejus ardore separatur. Habent etiam et justi flammam ignis sui, sed nimirum quae resplendeat, quia videlicet eorum desideria in bonis operibus lucent. Iniquorum vero flamma minime splendet, quia per hoc quod mala appetunt; ad tenebras pertrahuntur. Unde et sequitur:
CAPUT VIII
VERS. 6.---Lux obtenebrescet in tabernaculo illius.
10. Iniquorum gaudium cito deficit. Supra ipsos est gaudium; justorum infra.---Si plerumque tristitiam tenebras accipimus, non immerito lucem accipere gaudium debemus. Lux ergo in tabernaculo illius
tenebrescit, quia in ejus conscientia, quam male inhabitat, gaudium quod de temporalibus rebus fuerat deficit. Unde et apte subjungitur:
IBID.---Et lucerna quae super eum est exstinguetur.
Ut enim de usu multorum loquar, lucerna lumen in testa est, lumen vero in testa est gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est exstinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in ejus mente gaudium carnale dissipatur. Bene autem de lucerna hac non dicitur quae apud eum est, sed quae super eum est, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident, sicque eam in voluptatibus absorbent, ut super ipsam sint, non apud ipsam. Justi autem etiam cum prosperitatem vitae praesentis habent, eam sub semetipsis premere noverunt, ut hoc quod apud se in bonis hilarescunt, gravitatis consilio transeant, et virtutis regimine excedant. Lucerna ergo impii quae super eum est exstinguitur, quia citius ejus gaudium deficit, quod eum totum in hac vita possedit. Et qui nunc male se in voluptatibus dilatat, eum post in suppliciis poena coangustat. Unde adhuc subditur:
CAPUT IX
VERS. 7.---Arctabuntur gressus virtutis ejus.
11. Qui nunc in deliciis vagantur, in suppliciis arctabuntur.---Nunc enim quasi toties virtutis suae gressus exerit, quoties potestatis suae violentias exercet. Sed gressus virtutis ejus arctabuntur, quia vires malitiae illius, quas nunc in voluptate sua exhibet, postmodum poena constringit. Sequitur:
CAPUT X
IBID.---Et praecipitabit eum consilium suum.
12. Suo unusquisque impius consilio in praeceps ruit.- --Habet nunc consilium suum omnis iniquus praesentia appetere, aeterna deserere, injusta agere, justa deridere; sed cum judex justorum injustorumque venerit, suo unusquisque impius consilio praecipitatur, quia per hoc quod hic appetere pravis cogitationibus elegit, in aeterni supplicii tenebras mergitur. Quem enim hic gloria temporalis extollit, illic sine termino poena premit. Qui hic in voluptate laetatus est, illic perpetua ultione cruciatur. Et fit plerumque ut ipsa hujus mundi prosperitas, quae ab impiis inhianter appetitur, eorum gressus ita obliget, ut etiam cum ad bona opera voluerint redire, vix possint, quia recta agere non valent cum mundi hujus amatoribus displicere timent. Unde agitur ut per gloriam quam impius ex peccato assequitur ejus adhuc peccata amplius multiplicentur, quod bene Baldad exprimit cum subjungit:
CAPUT XI
VERS. 8.---Immisit enim in rete pedem suum, et in maculis ejus ambulat.
13. Peccator cum a peccati laqueis expediri nititur, cognoscit quam duris nexibus teneatur, maxime in fine vitae.---Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit ejicit, sic qui in peccata se dejicit non mox ut voluerit surgit; et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. Saepe namque contingit ut quis, hujus mundi delectatione persuasus, in eo ad honoris gloriam pertingat, ut ad desideriorum suorum effectum perveniat, et pervenisse se ad hoc quod expetiit laetetur. Sed quia bona mundi non habita in amore sunt, et plerumque habita vilescunt, percipiendo discit quam sit vile quod expetiit. Unde revocatus ad mentem exquirit qualiter sine culpa fugiat, quod se cum culpa conspicit adeptum; sed
ipsa eum dignitas quae implicavit tenet, et sine culpis aliis fugere non valet hoc ubi non sine culpa pervenit. Immisit ergo in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat, quia cum expediri nititur, tunc veraciter conspicit quam duris nexibus tenetur. Neque enim vere obligationem nostram cognoscimus, nisi cum evadere nitentes, quasi levare pedes conamur. Unde et hanc eamdem obligationem aperit subjungens:
VERS. 9.---Tenebitur planta illius laqueo.
Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et quia hostis generis humani, cum uniuscujusque vitam in culpa obligat, ad ejus mortem anxius anhelat, recte subjungitur:
CAPUT XII
IBID.---Et exardescet contra eum sitis.
14. Cum se obligatum experitur, concupiscentia acrius aestuat peccator.---Antiquus quippe noster inimicus, cum in peccato vitam illaqueat, sitit, ut mortem peccatoris bibat. Quod tamen et aliter intelligi potest. Nam perversa mens, cum in peccatum se venisse conspicit, quadam cogitationis superficie evadere peccati laqueos quaerit; sed vel terrores, vel opprobria hominum timens, eligit in aeternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis perpeti. Unde totum se vitiis deserit, quibus jam se semel obligatum sentit. Cujus ergo usque ad finem vita in culpa constringitur, ejus planta laqueo tenetur. Sed quia se quo malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat, ipsa jam desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias aestuat, fit desideriorum fervor in mente, et peccatis praecedentibus irretitus animus ad majora etiam delicta succenditur. Unde et subditur: Et exardescet contra eum sitis. In ejus quippe animo contra eum sitis exardescit, quia quo agere perversa consuevit, eo ad ebibenda mala vehementer accenditur. Impio quippe
sitire est hujus mundi bona concupiscere. Unde et Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra avaritiam disputaret, scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum (Luc. XIV, 12; XVI, 4). Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe quo amplius biberit, amplius sitit, et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit, hujus sitis ex potu crescit. Sequitur:
CAPUT XIII
VERS. 10.---Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
15. Diaboli quanta in decipiendo astutia. Qualitates morum certis vitiis affines.---In terra pedica absconditur cum culpa sub terrenis commodis occultatur. Inimicus quippe insidians ostendit humanae menti in terreno lucro quid appetat, et occultat peccati laqueum, ut ejus animam stringat, quatenus videat quidem quod concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat in quo culpae laqueo pedem ponat. Decipula vero a decipiendo vocata est. Et tunc ab antiquo hoste super semitam decipula ponitur, quando in actione hujus mundi, quam mens appetit, peccati laqueus paratur; quae videlicet non facile deciperet, si videri potuisset. Sic quippe decipula ponitur, ut dum esca ostenditur, nequaquam ipsa a transeunte videatur. Quasi esca quippe in laqueo est lucrum cum culpa, et hujus mundi prosperitas cum iniquitate. Dum itaque a concupiscente lucrum appetitur, quasi pedem mentis apprehendit decipula, quae non videtur. Saepe ergo proponuntur animo cum culpa honores, divitiae, salus, et vita temporalis; quae mens infirma dum quasi escam videt, et decipulam non videt,
per escam quam videns appetit, in culpa constringitur quae non videtur. Existunt etenim qualitates morum, quae certis vitiis sunt vicinae. Nam mores asperi, aut crudelitati, aut superbiae solent esse conjuncti; mores autem blandi, et quam decet paulo amplius laetiores, nonnumquam luxuriae et dissolutioni. Intuetur ergo inimicus generis humani uniuscujusque mores cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem ad quae cognoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus saepe luxuriam, nonnumquam vanam gloriam; asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem proponat. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Et quia perversus homo omne quod facit etiam pati metuit, atque hoc sibi ab omnibus fieri aestimat quod ipse omnibus quibus valet parat, recte sequitur:
CAPUT XIV
VERS. 11.---Undique terrebunt eum formidines.
16. Peccator pravis desideriis ad malam actionem tractus timore irretitur.---Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur. Quae nimirum formidines quid in ejus actione faciant, subinfertur cum dicitur:
IBID.---Et involvent pedes ejus.
Pedes quippe si involuti fuerint, gressus liberos habere non possunt, et nullum carpere iter valent, quia sua eos involumenta retinent. Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, sed pessima actio restringit in formidine. Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem. Et saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc
pati quod fecit metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet, qui timore irretitur, nil libere agere praevalet, quia in bono opere quasi inde gressum perdidit, unde ad mala quae concupierat excessit. Sequitur:
CAPUT XV
VERS. 12.---Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
17. Iniquus fame tabescit, quia nulla cibi interni refectione pascitur.---Scripturae sacrae more, optare videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Ex ea enim parte qua spiritus rationalis est conditus, non incongrue dicitur robustus; ex ea vero qua carnalis, infirmus est. Robur ergo est hominis anima rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Unde et superius per beatum Job dictum est: Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret (Job. XIV, 20). Ex rationali quippe anima habet homo ut in perpetuum vivat. Hujus ergo iniqui robur fame attenuatur, quia ejus anima nulla interni cibi refectione pascitur. De qua scilicet fame Deus per prophetam loquitur: Emittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini (Amos VIII, 11).
18. Hinc sensus mentis deficiunt.---Bene autem subditur: Et inedia invadat costas illius. Costae enim viscera constringunt, ut latentia intrinsecus earum soliditate muniantur. Costae ergo uniuscujusque sunt sensus animi, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadit costas, quando, omni spiritali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut
cogitationes suas nullatenus regant. Nam dum sensus mentis obtusi fuerint, cogitationes ad exteriora prodeunt, et, quasi costis infirmantibus, ea quae in occulto sana latere potuerant foras viscera funduntur. Unde fit ut, cogitationibus exterius sparsis, exterioris gloriae speciem deceptus appetat animus, nihilque diligat, nisi quod pulchrum foris viderit. Contra quem adhuc apte subjungitur:
CAPUT XVI
VERS. 13.---Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumat brachia illius primogenita mors.
19. Primogenita mors est superbia quam cavere vix possunt divites.---Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur. Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam occidit? unde scriptum est: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6), quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Pulchritudinem igitur cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim etiam in hac vita sine culpa gloriosus existere, si superbus minime fuisset; potuit auctoris sui judicio quibusdam suis operibus commendari, nisi haec ipsa opera ante ejus oculos elatio supplantaret. Saepe enim quosdam divites videmus, qui opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent. Sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives
dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare (Luc. XII, 19). Quas eorum cogitationes dum supernus judex aspicit, de hac ipsa eos sua fiducia evellit. Unde hic quoque apte subditur:
CAPUT XVII
VERS. 14.---Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus.
20. Quos diabolus blandis persuasionibus decipit, violentis nexibus ad supplicium rapit.---Hoc loco interitus nomine ipse hostis generis humani, qui interitum intulit, designatur; qui per suum quemdam satellitem exprimitur, de quo ad Joannem dicitur: Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Iste itaque interitus in die exitus quasi rex super impium calcat, quia quem prius blandis persuasionibus decepit, ad extremum violentis nexibus ad supplicium rapit, tantoque eum durius deprimit, quanto in pravis actibus vehementius astringit. Qui hic quoque reprobi mentem dum possidet calcat, quia quoties eam delectationibus pressit, quasi toties super eam pedes suae tyrannicae dominationis posuit.
21. Non peccati tentationem, sed dominationem effugere possumus.---Si vero interitus nomine non aperte diabolus, sed peccatum debet intelligi, ex quo contingit reprobos ad interitum trahi, talis nimirum interitus quasi rex calcat mentem, cum eam non resistentem possidet. Non enim potest in hac vita homini posito tentatio deesse peccati, sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud dominanti servire. Iniquus autem quisque, quia resistere peccati suasionibus nescit, subjugari autem ejus dominio non pertimescit, recte de eo dicitur: Calcet super eum quasi rex interitus. Hujus quippe interitus regnum a discipulorum cordibus repellebat. Apostolus cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI,
12). Non enim ait: Non sit, sed Non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest. Quia ergo cum quaelibet culpa cor iniqui pulsaverit, resistens illud non invenit, sed suo dominio substernit, dicatur recte: Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. De terra ergo fiducia ejus evellitur, quando perversus quisque, qui multa sibi ad votum in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcat super eum quasi rex interitus, quia vel hic vitiis premitur, vel mortis suae tempore per hoc quod ad supplicia rapitur potestati daemoniacae subjugatur. Quod idcirco ita in reproborum mentibus agitur, quia et cum occasio perpetrandi peccati deest, desideriorum cogitationes eorum cordibus nullatenus desunt. Et cum semper diabolum sequantur in opere, valde tamen se illi obligant in cogitatione. Prius ergo culpa in cogitatione est, postmodum vero in opere. Unde filiae Babylon dicitur: Descende in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra (Isai. XLVII, 1). Cum enim semper pulvis terra sit, non tamen terra semper est pulvis. Quid ergo per pulverem nisi cogitationes debemus accipere, quae dum importune ac silenter in mente evolant, ejus oculos excaecant? Et quid per terram nisi terrena actio designatur? Et quia reproborum mens prius ad prava cogitanda dejicitur, et postmodum ad facienda, recte filiae Babylon, quae ab internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam dicitur ut prius in pulvere, et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non inhaesisset. Sequitur:
CAPUT XVIII
VERS. 15.---Habitent in tabernaculo illius socii ejus, quia non est.
22. Satan non esse dicitur, quia bene esse amisit.---Id est, in mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco
jam non est, quia a summa essentia recessit, et per hoc, quotidie defectu, quasi ad non esse tendit, quo semel ab eo qui vere est cecidit; qui recte quoque non esse dicitur, quia bene esse perdidit, quamvis naturae essentiam non amisit. Adhuc tamen easdem iniqui cogitationes subtilius exprimens subjungit, dicens: CAPUT XIX
IBID.---Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
23. Peccata carnis sulphuri fetenti et ardenti recte comparantur.---Sulphur quid aliud quam fomentum ignis est? Quod tamen sic ignem nutrit, ut fetorem gravissimum exhalet. Quid itaque in sulphure, nisi peccatum carnis accipimus? Quod dum perversis cogitationibus quasi quibusdam fetoribus mentem replet, aeterna ei incendia praeparat; et dum fetoris sui nebulam in mente reproba dilatat, contra eam flammis subsequentibus quasi nutrimenta subministrat. Nam quia per sulphur fetor carnis accipitur, ipsa sacri eloquii historia testatur, quae contra Sodomam ignem ac sulphur pluisse Dominum narrat (Genes. XIX, 24). Qui cum carnis ejus scelera punire decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Quia itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul igne et sulphure perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent. Hoc ergo in tabernaculo iniqui sulphur aspergitur, quoties perversa carnis delectatio in ejus mente dominatur. Quem quia indesinenter pravae cogitationes possident, eumque ferre boni operis fructum vetant, recte subjungitur:
CAPUT XX
VERS. 16.---Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus.
24. Iniquorum ariditas et streilitas.---Quid namque radicum nomine, quae in occulto sitae sunt, et germen in apertum ferunt, nisi cogitationes accipimus, quae dum non videntur in corde, visibilia opera producunt? Unde et messis nomine eadem aperta operatio signatur quae videlicet ex latenti radice producitur. Et quia omnis iniquus prius in cogitationibus tentationum arescit, et postea a bonis actibus deficit, recte per Baldad dicitur: Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus. Quia dum pravus quisque cogitationes suas in infimis rebus ponit et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, quid aliud quam radices suas deorsum siccari permittit? Cujus sursum messis atteritur, quia omnis ejus operatio a superno judicio quasi nihilum deputatur, etiam si ante humanos oculos bona videatur. In imo itaque radices sunt, et superius messis, quia hic prius bonas cogitationes mittimus, ut quandoque bonorum operum fructum percipere in aeterna retributione mereamur. Sed iniquus quisque, cum bonas cogitationes deserit, et ad ea quae sunt exterius semetipsum fundit, deorsum siccantur radices ejus. Sursum vero messis ejus atteritur, quia qui hic sterilis persistit, post hanc vitam ad nulla praemia vocatur. Sequitur:
CAPUT XXI
VERS. 17.---Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
25. Antichristi et iniquorum omnium quam brevis gloria.---Intuendum est nobis quia sic Baldad Suhites de unoquoque iniquo loquitur ut latenter ad caput omnium iniquorum ejus verba vertantur. Caput quippe iniquorum diabolus est. Ipse quippe, in ultimis temporibus, illud vas perditionis ingressus, Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur, quod nunc unusquisque imitatur cum de memoria terreni nominis gloriam laudis suae extendere nititur, atque opinione
transitoria laetatur. Sic ergo haec verba intelligantur de unoquoque iniquo, ut referri quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Dicat itaque: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Plateae quippe appellatione graeca a latitudine sunt vocatae. Memoriam vero suam in terra statuere Antichristus conatur, cum in terrena gloria appetit, si esset possibile, in perpetuum permanere. Nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. Sed quia diu haec ejus iniquitas non sinitur extolli, dicatur: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis; id est, et citius laudem terrenae potestatis amittat, et omne gaudium sui nominis perdat, quod longe lateque in brevi temporis prosperitate diffuderat. Sequitur:
CAPUT XXII
VERS. 18.---Expellet eum de luce in tenebras.
26. Iniquorum gloriam supplicium aeternum excipit. -- -De luce ad tenebras ducitur cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Unde et apertius subditur:
IBID.---Et de orbe transferet eum.
De orbe quippe transfertur cum, superno apparente judice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Qui pro eo quod cum omnibus sequacibus suis, fine mundi interveniente, damnatur, recte subjungitur:
VERS. 19.---Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
Scriptum quippe est, quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Dum ergo ejus iniquitas cum mundi statu
terminatur, progenies ejus in populo suo non relinquetur, quia et ipse et ejus populus cum ea ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui, qui de ejus perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. Ac nulla ejus progenies in mundo remanet, quia districtus judex iniquitates illius cum ipso mundi fine concludit. Quod vero haec aperte de Antichristo intelligi debeant, demonstratur cum subditur:
CAPUT XXIII
VERS. 20.---In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
27. Antichristi saeva persecutio. Tunc sanctis aderit et constantia ex virtute, et pavor ex carne.---Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt, quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciunt, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant supplicia perhorrescunt; ita ut in eis uno eodemque tempore et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne, quia etsi electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta quae vincunt.
Dicatur ergo: In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror, quia videlicet tanta tunc signa monstraturus, et crudelia ac dura facturus est, ut ad stuporem perducat quos in fine mundi invenerit, et priores patres qui in ejus expugnationem servati sunt carnalis mortis dolore transfigat. Igitur quia de iniquis omnibus, vel de ipso iniquorum capite multa narravit, generali mox definitione subjungit:
CAPUT XXIV
VERS. 21.---Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
28. Antichristi locus tenebrae sunt, in quas cum iniquis omnibus detrudetur.---Superius enim dixerat: Expellet eum de luce ad tenebras, et de orbe transferet eum. Cujus cum mala subjungeret, adjunxit: Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum, videlicet indicans quia is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando eum sua iniquitas in supplicia demergit; et locum suum quandoque invenit tenebras, qui dum hic de falsa gauderet luce justitiae, locum tenebat alienum. Perversi enim in omne quod per simulationem faciunt nomen gloriae justorum quasi locum occupare alienum nituntur. Sed ad locum suum tunc perveniunt, cum iniquitatis suae merito perpetuo igne cruciantur. Hic namque per omne quod agunt percipiendae laudis desiderio serviunt, et per imaginem bonorum operum sinum mentis ad avaritiam extendunt. Eat igitur nunc iniquus, et, multis apparatibus tumidus, sua hic habitacula construat, nomen gloriae extendat, rura multiplicet, seque abundantibus opibus delectet; cum vero ad supplicia aeterna pervenerit, profecto cognoscet quia haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Recte vero haec Baldad dixerat, sed cui diceret ignorabat. Vehementer autem justi cor affligitur, quando contra illum sententiae ex
injusta aestimatione proferuntur. Unde beatus Job protinus respondit, dicens:
CAPUT XXV
CAP. XIX, VERS. 2.---Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
29. Quid a malis patiantur justi.---Sancti viri eloquia, ut saepe jam diximus, aliquando ex persona propria, aliquando vero ex voce capitis, aliquando autem ex typo sunt universalis Ecclesiae sentienda. Valde vero affligitur anima justorum quando illi contra bonos districtas sententias intorquent, qui bene vivere ignorant; et ex voce sibi justitiam vindicant, quam moribus impugnant. Unde amicis beati Job, ut saepe jam diximus, haereticorum typum tenentibus, recte ab eodem respondetur: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Atteruntur enim boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent. Sequitur:
CAPUT XXVI
VERS. 3.---En, decies confunditis me.
30. Sive sileant justi, sive loquantur, malos semper experiuntur adversarios.---Numeratis vicibus locutionum amicorum Job, adhuc nisi quinquies locutos eos cognoscimus. Sed propter hoc quod ab eis quinquies increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse respondit, decies se perhibet esse confusum, quia et in eo graviter laboravit quod frustra increpatus est, et in eo confusionem pertulit quod verba doctrinae non audientibus dixit. Itaque et cum audiens taceret, et cum loquens non audiretur, ipse laborem pertulit, qui et tacendo patienter, et eis loquendo inutiliter, cordis dolorem sensit. Unde et superius dicit: Quid agam? Si
locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job. XVI, 7). Sin vero ad typum sanctae Ecclesiae haec verba referimus, liquet quod magnum ejus est gaudium servare Decalogi praecepta. Sed hanc perversi decies confundunt, quia per omne quod peccant pravis suis moribus Decalogi praecepta relinquunt, et toties bonis confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Sequitur:
CAPUT XXVII
IBID.---Et non erubescitis opprimentes me.
31. Hostes Ecclesiae nec timore Dei, nec hominum pudore refrenantur.---Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat. Et plerumque per hoc quod exterius erubescunt, ad interiora sua redeunt, et contra se internum judicium sumunt, quia si propter hominem mala facere metuunt, quanto magis propter Deum, qui cuncta inspicit, nec appetere mala debuerunt? In quibus fit ut mala majora corrigant per bona minima, scilicet per exteriorem verecundiam interiorem culpam. Et sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, atque omne malum quod appetunt, audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum occulta iniquitas invitat, et nulla aperta verecundia retardat; sicut et de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non verebatur (Luc. XVIII, 2). Hinc est etiam quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt (Isai. III, 9). Plerumque ergo tales sunt adversarii sanctae Ecclesiae, qui a perpetrandis malis nec timore Domini, nec hominum pudore refrenantur. Quibus bene per beatum Job dicitur: Et non erubescitis opprimentes me, quia etsi pravum fuit mala voluisse, pejus est male appetita non erubescere. Sequitur:
CAPUT XXVIII
VERS. 4.---Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
32. Ecclesiae humilitati haeretici arrogantiam opponunt.---Habent hoc haeretici proprium, ut de inani scientiae suae arrogantia inflentur, et recte credentium simplicitatem saepe derideant, et nullius esse meriti vitam humilium ducant. At contra sancta Ecclesia in omne quod veraciter sapit sensum suum humiliter deprimit, ne scientia infletur, ne in requisitione occultorum tumeat, et perscrutari aliqua quae ultra vires sunt illius praesumat. Utilius etenim studet nescire quae perscrutari non valet quam audacter definire quae nescit. Scriptum quippe est: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Dulcedo etenim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc ejus gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Nobiscum vero esse dicitur, quod pro nobis est; et rursum non nobiscum esse dicitur quod contra nos est (Luc. XI, 13). Quia ergo scientia sua haeretici cor inflat, fideles autem cognitio ignorantiae suae humiliat, dicat beatus Job voce sua, dicat etiam confessione universalis Ecclesiae: Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Ac si aperte haereticis dicatur: Omnis vestra scientia vobiscum non est, quia contra vos est, dum stulta elatione vos erigit. Mea vero ignorantia mecum est, quia pro me est; quoniam dum perscrutari de Deo aliquid superbe non audeo, in veritate me humiliter servo. Et quia haec ipsa haeretici quae scire quaerunt ad usum solius elationis arripiunt, ut contra fideles et humiles docti videantur, recte subjungitur:
CAPUT XXIX
VERS. 5.---At vos contra me erigimini.
33. Ordo postulat ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur. Hanc correctionis rationem ignorant mali.---Sed haec fortasse melius verba perpendimus, si ipsis specialiter amicis beati Job quemadmodum congruant demonstremus. Ipsi etenim percussum justum videntes, ad sua intima redire debuerunt, et nequaquam beatum Job verbis increpationis premere, sed se deflere, quia si sic percussus fuerat qui ita serviebat, qua ultione feriri merebantur qui non ita servierant? Quibus bene dicitur: At vos contra me erigimini. Ac si eis apertius dicatur: Qui erigi contra vosmetipsos ex mea percussione debuistis. Ordo quippe erectionis in bono iste est, ut primum contra nos et postmodum contra malos erigamur. Nam qui contra bonos erigitur per superbiam inflatur. Contra nosmetipsos enim erigimur quando, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos poenitentiae ultione ferimus, quando nequaquam nobis in peccatis parcimus, et nullis erga nos cogitationum blandimentis inclinamur. Qui si districte prius nostra in nobis mala insequimur, justum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur; et ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus.
34. Sed hanc erectionem mali nesciunt, quia se relinquunt, et bonos impetunt. Sibi se intra conscientiam suam mollitie blandae adulationis inclinant, et contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur. Unde amicis beati Job in ejus flagello tumentibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini; id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Qui enim semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per
auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusquam, et puniendam adulteram deducentibus dicitur (Joan. VIII, 7). Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (3, q. 7, cap. 3). Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est quod cum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto autem Domino si ad ulciscendum ire debuissent, jussum est. Qui juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo cecidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit. Quid est quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant? Unde necesse est ut cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata et sibi humilis, sed contra se rigida sit, bonis vero omnibus submissa. Superbis ergo corripientibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Omnes elati grave esse opprobrium deputant mala temporalia; et tanto unumquemque esse a Deo despectum credunt, quanto hunc afflictum percussionis flagello conspiciunt. Nil etenim in moribus, nil in actibus quaerunt; sed quoslibet in hac vita percussos viderint, esse jam divino judicio damnatos arbitrantur. Unde bene nunc beati Job voce dicitur:
CAPUT XXX
IBID.---Et arguitis me opprobriis meis.
35. Falsa reproborum de justorum flagellis judicia. --- Quia hi qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant. Unde et saepe haeretici, quia affligi quosdam intra sanctam Ecclesiam vident, scriptum quippe de Deo est: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6), tribulationes fidelium non nisi ex peccato esse suspicantur, seque ideo justos credunt, quia, in pravitatis suae sensu dimissi, sine flagello duruerunt. Sequitur:
CAPUT XXXI
VERS. 6.---Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me.
36. Quaedam Scripturae sacrae verba prava censentur, quia ad interiorem sui intelligentiam non exiguntur.---O quam durum sonat vox justi verberibus afflicti; quam tamen non elatio, sed dolor expressit! Sed justus non est qui justitiam in dolore deserit. Beatus autem Job, quia mite cor habuit, nec in dura voce peccavit. Nam si hunc peccasse in hac voce dicimus, implesse diabolum astruimus quod proposuit, dicens: Tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Gravis itaque quaestio oritur. Si etenim non peccavit in eo quod dicit: Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me, Deum (quod dici nefas est) injuste aliquid egisse consentimus. Si vero peccavit, diabolus de illo quod promisit exhibuit. Astruendum est igitur quia et Deus recte circa beatum Job egerit, et tamen beatus Job ex eo quod dicit se non justo Dei judicio afflictum mentitus non sit, et antiquus hostis in eo quod de beati viri promiserat culpa mentitus sit. Nonnumquam namque ideo prava creduntur verba bonorum, quia interiori sua intelligentia minime pensantur. Beatus enim Job vitam suam attenderat, et ea quae patiebatur flagella pensabat, et videbat aequum
non esse ut ad talem vitam talia flagella reciperet. Et cum dicit non aequo se judicio afflictum, hoc libera voce locutus est, quod in secreto suo Dominus de illo adversario ejus dixerat: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Ibid., 3). Quod enim dicit Deus, quia frustra beatum Job afflixerit, hoc rursum beatus Job asserit, quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. In quo itaque peccavit qui a sententia auctoris sui in nullo discrepavit.
37. Bona de se dicere, modo vera sint, aliquando licet. Quod exemplo Pauli et Job confirmatur.---Sed fortasse aliquis dicat id nos de nobis bonum dicere quod de nobis in occulto judex dixerit sine peccato esse non posse. Nam quem justus judex laudat, esse hunc jure laudabilem non dubitatur. Ad vero si se ipse laudaverit, jam ejus justitia laude digna esse non creditur. Quod videlicet recte dicitur, si quod judex justus per aequam sententiam perhibet, hoc de se is de quo agitur, praesumat post dicere per elatam mentem. Nam si ipse quoque in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore, bona de se veracia dixerit, in tantum a justitia non recessit, in quantum a veritate nullo modo discrepavit.
38. Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit; sed haec narrando minime deliquit, quia a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Justam itaque beatus Job vitam suam sentiens, dicat non se esse justo judicio afflictum. Nec peccat in hac voce in qua non discrepat ab auctore, quia is quem Deus frustra percussit, ipse quoque semetipsum asserit non justo judicio afflictum. Sed rursus alia quaestio oritur quam jam in hujus operis memini exordio solutam (Lib. III, cap. et num. 3), cum omnipotens Deus frustra nil faciat, cur beatum Job frustra se afflixisse testetur? Justus enim conditor noster tot verberibus in beatum Job, non vitia illius curavit
exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit quod fecit per augmentum boni meriti; non tamen videbatur aequum, quod causas credebatur punire peccati. Beatus autem Job peccata sua illis flagellis deleri credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum judicium vocat, quia vitam suam cum flagellis examinat. Ergo si vita et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Job, sicut dixi, per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia judicis attenditur, quia per poenam justi viri vitae ejus merita cumulantur, aequum vel potius misericors judicium fuit. Igitur et vera Job dixit, dum vitam cum flagello pensavit; et Deus non injusto judicio Job afflixit, quia merita ex flagello cumulavit; et diabolus quod promiserat non implevit, quia beatus Job inter verba quae durum sonant et a vera sententia et a mente humili non recessit. Sed haec afflicti verba minus fortasse intelligimus, nisi sententiam judicis cognoscamus. Qui cum inter utrasque partes sententiam daret, dicit amicis Job: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 8). Quis ergo stulta mente beatum Job in locutione sua peccasse fateatur, dum ipsa voce judicis recte locutus asseritur? Quam quidem vocem si ad personam sanctae Ecclesiae referamus, infirmis ejus membris non incongrue aptamus quae, persecutionis ejus tempore, dum et merita illius et flagella considerant, quia injustos florere conspiciunt, et justos interire, hoc justum esse nullatenus suspicantur. Bene autem beati viri voce subditur:
CAPUT XXXII
IBID.---Et flagellis suis me cinxerit.
39. Infirma Ecclesiae membra ex assiduis flagellis turbantur.---Aliud quippe est flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio depremit, ut ex nullius rei consolatione respirare
animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat, cum dicebat: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Cinctus flagellis fuerat, cum dicebat: Periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine (II Cor. XI, 26), et caetera, quae ita enumerat, ut nusquam se habuisse requiem ostendat. Sancta vero Ecclesia cum tribulationum suarum flagellis cingitur, in ea infirmi quique in pusillanimitatis casu rediguntur, ita ut se eo jam despectos existiment, quo exaudiri se tardius vident. Recte adhuc etiam ex eorum typo sancti viri voce subjungitur:
CAPUT XXXIII
VERS. 7.---Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet.
40. Dolentium querelas dissimulat Deus, ut utilitatem augeat.---Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli etiam fidelium ignorant. Ex quorum etiam persona nunc dicitur: Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet. Non est enim qui judicet dicitur quando judicare dissumulat ipse qui est, quia causam nostram contra adversarium, praeter eum, qui judicet non est. Nec tamen hoc sine judicio est, quod judicium differtur, quia cum haec beatus Job diceret, et sancti viri merita, et adversarii poena crescebat. Hoc ipsum ergo judicium differre judicis est. Sed aliud est quod juste intrinsecus disponit Deus, aliud quod foris flagellis attritus expetit animus. Unde adhuc de ipsa verberum depressione subjungit:
CAPUT XXXIV
VERS. 8.---Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
41. Ex ignorantia et infirmitate peccantibus adest Deus illuminatio et salus nostra.---Circumseptam verberibus semitam suam vidit cum, transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit. Et quia se percuti aspexit, nec tamen percussione dignam vitam in semetipso reperit, quasi in calle cordis ignorantiae suae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit. Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur, quando per hoc quod prave se egisse meminerunt, a bono quoque opere retardantur; et ex infirmitate propria timidi, bona contra haec fortia aggredi non praesumunt. Timent enim magna bona incipere, qui se in suis actibus infirmos esse meminerunt. Et cum plerumque etiam bonum quod eligant nesciunt, quasi in calle suo positas tenebras perhorrescunt. Nam saepe ita de suo opere fit animus incertus, ut ignoret omnino quid virtus, quid culpa sit. In calle ergo suo tenebras invenit, qui in his quae agere appetit quid eligere debeat nescit. Quia igitur saepe infirmitate, nonnumquam vero ignorantia peccatur, ex infirmantibus membris dicitur: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ex eis vero quid ad ipsum opus bonum quod eligant caligant subditur: Et in calle meo tenebras posuit. Ex poena etenim culpae est videre bonum quod agere debeat, et tamen implere non posse, et rursum ex graviori poena culpae est quod agere debeat nec videre. Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI, 1)? Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet ut quod ostenderit possit impleri. Sequitur:
CAPUT XXXV
VERS. 9.---Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
42. Infirma Ecclesiae membra aliquando justitia spoliantur ad tempus.---Quod cuncta haec beati viri in afflictione positi personae conveniant, dubium non est. Sed quia historiae verba patent, juxta litteram expositione non indigent. Oportet ergo ut per sensus debeant mysticos investigari. Ait namque: Spoliavit me gloria mea. Gloria quippe uniuscujusque justitia est. Sicut vero vestimentum tegit a frigore, ita justitia munit a morte. Unde non immerito justitia vestimento comparatur, cum per Prophetam dicitur: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Quia vero afflictionis suae tempore hoc justitiae vestimentum, quod apud Deum protegit, sancta Ecclesia in membris suis infirmantibus amittit, dicatur recte: Spoliavit me gloria mea; id est, justitia ab infirmis ablata est, quae ab eis auferri non posset si medullitus inhaesisset; sed idcirco tolli potuit, quia more vestimenti exterius adhaesit. Qua in re quaerendum est quomodo sanctae Ecclesiae membra dici valeant qui potuerunt justitiam perdere, quam tenere videbantur. Sed sciendum est quod plerumque a membris ejus infirmantibus justitia ad tempus amittitur; sed cum per cognitionem culpae postmodum ad poenitentiam redeunt, sese ad eamdem justitiam quam perdiderant fortius quam credebatur astringunt. Ubi adhuc subditur: Et abstulit coronam de capite meo. Sicut caput corporis prima pars est, ita principale interioris hominis mens est. Corona vero victoriae praemium est, quod desuper potitur, ut qui certaverit remuneretur. Quia ergo multi adversitatibus pressi minime in certamine perdurant, in eis sancta Ecclesia quasi coronam de capite amittit. Corona quippe in capite est superna remuneratio in mente. Et sunt plerique qui, dum adversitatibus
affliguntur, superna praemia cogitare negligunt, et ad perfectionem victoriae pervenire non possunt. In his itaque corona de capite aufertur, quia supernum et spiritale praemium de mentis cogitatione tollitur, ut exteriora jam tranquilla appetant, et aeterna praemia, quia cogitare consueverant, non requirant.
43. Corona de capite Ecclesiae aufertur, cum praelati bona spiritualia negligunt.---Vel certe caput fidelium non immerito sacerdotes accipiuntur, quia pars membrorum Domini prima sunt. Unde et per prophetam caput et cauda exterminari dicitur, ubi videlicet et capitis nomine sacerdotes, et caudae appellatione prophetae reprobi designantur. Corona ergo de capite aufertur cum supernae remunerationis praemia etiam ipsi deserunt qui in hoc Ecclesiae corpore praeesse videbantur. Et plerumque ducibus cadentibus, latius succumbit exercitus qui sequebatur. Unde mox post damna majorum de multimoda labefactione Ecclesiae subsecutus adjunxit:
CAPUT XXXVI
VERS. 10.---Destruxit me undique, et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam.
44. Praepositis corruentibus infirmi cadunt.---Quasi undique enim Ecclesia destruitur, atque in infirmis membris deperit, quando ipsa quae videbantur fortia corruunt, quando corona de capite abstrahitur, id est quando aeterna praemia etiam a praepositis negliguntur. Bene autem de infirmis cadentibus subditur: Et quasi avulsae arbori abstulit spem meam. Arbor quippe vento impellitur ut cadat. Et quem minae terrent, ut ad injustitiam corruat, quid aliud quam arbor flatum venti pertulit, et statum suae rectitudinis amisit? Quasi enim ex vento spem perdidit, qui, pravorum minis ac persuasionibus devictus, aeterna quae sperabat praemia reliquit. Et quia plerumque contingit ut poenas quis
metuens justitiam deserat, fit, judicante Deo, ut etiam justitiam deserens poenas quas timuit non evadat, et qui mentis interitum minime timuit, etiam carnis mala toleret, quae timebat. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXVII
VERS. 11.---Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
45. Quosdam ferit Deus tanquam filios, alios tanquam hostes.---Praedicatore quippe egregio attestante dicimus quia fidelis est Deus, et non patietur nos tentari supra id quod possumus ferre, sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Per prophetam quoque Dominus dicit: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Qui ergo ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus jam quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Cum ergo virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non jam quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur. Et quia fit plerumque ut etiam maligni spiritus afflictorum cordibus multa suadeant, atque inter flagella quae exterius feriunt cogitationes noxias in mentibus fundant, post furorem Domini recte subjungitur:
CAPUT XXXVIII
VERS. 12.---Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me.
46. Afflictos maligni spiritus irrumpentes obsident. In eis voluntas injuste est, et potestas justa.---Latrones namque ejus maligni sunt spiritus, qui exquirendis hominum mortibus occupantur. Quia viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae
exterius tolerantur cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. De quibus adhuc dicitur:
Et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
In gyro enim tabernaculum obsident quando ex omni latere suis tentationibus mentem cingunt. Quam modo lugere de temporalibus, modo desperare de aeternis, modo in impatientiam ruere, atque in Deum blasphemiae verba jaculari, pessima suggestione persuadent. Quae tamen verba, ut jam praediximus, beato Job etiam juxta historiam congruunt, qui dum mala quae pertulit ante oculos congessit, non quasi corrigendum filium, sed quasi hostem percussum se esse judicavit. Per quem sibi etiam latrones ejus viam fecerunt, quia maligni contra eum spiritus licentiam percussionis acceperunt. Cujus in gyro tabernaculum obsederunt, quia, sublatis rebus et filiis, etiam corpus ejus omne vulneribus attriverunt. Sed mirum valde est, cum latrones diceret, cur addidit ejus? ut videlicet eosdem latrones Dei esse monstraret. Qua in re si voluntas ac potestas malignorum spirituum discernatur, cur latrones Dei dicantur aperitur. Maligni quippe spiritus ad nocendum nos incessabiliter anhelant; sed cum pravam voluntatem ex semetipsis habeant, potestatem tamen nocendi non habent, nisi eos voluntas summa permittat. Et cum ipsi quidem injuste nos laedere appetunt, quemlibet tamen laedere, non nisi juste a Domino permittuntur. Quia ergo in eis voluntas injusta est, et potestas justa, et latrones dicuntur, et Dei, ut ex ipsis sit quod inferre mala injuste desiderant, et ex Deo, quod desiderata juste consummant. Sed quia, ut saepe jam diximus, sanctus vir positus in dolore poenarum, modo suis, modo Ecclesiae, modo Redemptoris nostri vocibus utitur, et plerumque sic sua narrat, ut tamen per typum ea quae sunt sanctae Ecclesiae ac Redemptoris nostri proferat, postposita paulisper cura historiae, in his quae subjungit qualiter Redemptoris nostri vocibus congruat demonstremus. Sequitur:
CAPUT XXXIX
VERS. 13, 14.---Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
ALLEGORICUS SENSUS.---47. Judaei Christi fratres, noti et propinqui, quem incarnandum praedixerant, incarnatum negarunt.---Hoc melius ostendimus, si Joannis ad medium testimonium proferamus, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Ab eo quippe fratres longe facti sunt, et noti recesserunt, quem tenentes legem prophetare Hebraei noverunt, et praesentem minime recognoscebant. Unde recte dicitur: Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Judaei etenim propinqui per carnem, noti per legis instructionem, quasi obliti sunt quem prophetaverant, dum eum et incarnandum verbis legis canerent, et incarnatum verbis perfidiae negarent. Sequitur:
CAPUT XL
VERS. 15.---Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me.
48. A sacerdotibus et levitis pro alieno habitus fuit Christus.---Inquilini domus Dei fuerunt sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata jam per officium in conditione tenebatur. Ancillae autem non immerito intelliguntur Levitarum animae, ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi, familiarius servientes. Dicat ergo de sacerdotibus sedula cura servientibus, dicat de Levitis ad interiora domus Dei obsequentibus: Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me, quia incarnatum Dominum, quem dudum per legis verba praedixerant, cognoscere ac venerari noluerunt. Qui
adhuc apertius quod ab eorum perversa voluntate non sit cognitus manifestat cum subdit:
CAPUT XLI
IBID.---Et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
49. Christus in propria domo peregrinus.---Redemptor etenim noster, dum a synagoga cognitus non est, in domo sua quasi peregrinus exstitit. Quod aperte propheta testatur, dicens: Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum (Jerem. XIV, 8)? Quia enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus. Qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit, quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens, iter coeptum peregit. Peregrinus ergo in eorum oculis fuit, quia dum sola quae videre poterant cogitabant, non valuerunt intelligere in Domino quod videre non poterant. Dum enim despiciunt carnem visibilem, non pervenerunt ad invisibilem majestatem. Dicatur igitur recte: Et quasi peregrinus fui in oculis eorum. De quo adhuc populo apte subjungitur:
CAPUT XLII
VERS. 16.---Servum meum vocavi, et non respondit.
50. Christus a suo servo, nimirum a Judaico populo contemptus.---Quid enim Judaicus populus nisi servus fuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili? Quo contra nobis per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15). Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia, collatis muneribus, quasi emissis eum vocibus ad se ducere studuit. Sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Vocat enim nos Deus cum
muneribus praevenit, respondemus vero vocationi ejus cum digne juxta percepta munera deservimus. Quia ergo tot muneribus Judaicum populum praevenit, dicat: Servum meum vocavi. Sed quia etiam post tot munera eum contempsit, subjungat: Et non respondit. Sequitur:
CAPUT XLIII
IBID.---Ore proprio deprecabar illum.
51. Christus jussis reluctantem deprecatus est, nec exauditus.---Ac si apertius diceret: Ego ille qui ante incarnationem meam tot ei praecepta facienda per prophetarum ora mandaveram, incarnatus ad eum veniens, ore eum proprio deprecabar. Unde et Matthaeus, cum praecepta ab eo dari in monte describeret, ait: Aperiens os suum, dixit (Matth. V, 2). Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo a sponsa praesentiam ejus desiderante dicitur: Osculetur me osculis oris sui (Cant. I, 1). Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit. Bene autem dicitur: Deprecabar, quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum, ut veniret, rogavit. Ubi et apte subditur:
CAPUT XLIV
VERS. 17.---Halitum meum exhorruit uxor mea.
52. Christum exhorruit sponsa synagoga.---Quid uxor Domini nisi Synagoga accipitur, in legis foedere carnali ei intelligentia subjecta? Halitus vero ex carne est. Sed infidelis populus carnem Domini carnaliter intellexit, quia purum hunc hominem credidit. Halitum ergo ejus uxor exhorruit, quia Synagoga eum quem videbat hominem Deum credere expavit. Cumque ab ejus ore verba
corporaliter audiret, in eo intelligere divinitatis arcana recusavit, et Creatorem esse non credidit quem creatum vidit. Carnis ergo halitum carnalis uxor exhorruit, quia, carnalibus sensibus dedita, incarnationis ejus mysterium non agnovit. Sequitur:
CAPUT XLV
IBID.---Et orabam filios uteri mei.
53. Qui Deus membra corporea habere dicatur.---In Deo, qui corporis forma non circumscribitur, membra corporis, id est manus, oculus, uterus ita nominantur, ut ex membrorum vocabulis effectus ejus potentiae designentur. Oculos quippe habere dicitur, quia cuncta videt; manus habere describitur, quia cuncta operatur; in utero autem proles concipitur, quae in hac vita profertur. Quid ergo uterum Dei nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur? Deus ergo qui manet ante saecula uteri sui filios oravit, quia eos quos potenter per divinitatem condidit, incarnatus veniens humiliter rogavit. Sed quia in ipsa carne qua apparuit ab eorum aestimatione despectus est, subjungitur:
CAPUT XLVI
VERS. 18.---Stulti quoque despiciebant me.
54. Sapientibus a veritate cadentibus, etiam stulti defecerunt.---Sapientibus a veritatis fide cadentibus, recte de stultis quoque additur, quia dum Dominum Pharisaei ac legisperiti despicerent, eorum incredulitatem etiam populi turba secuta est, quae in eo quod hominem vidit, Redemptoris mundi praedicamenta despexit. Nam saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et per Jeremiam
dicitur: Dixi, forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et judicium Dei sui (Jerem. V, 4). Relictis autem mundi sapientibus atque divitibus, Redemptor noster quaerere pauperes et stultos venerat. Unde nunc quasi in augmentum doloris dicitur: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi. Scriptum quippe est: Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Verbum quippe Dei sapientia est, sed stultitia hujus sapientiae dicta est caro Verbi; ut quia carnales quique per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam praedicationis, id est per carnem Verbi sanarentur. Ait ergo: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: et ab ipsis despectus sum pro quibus stultus aestimari veritus non sum. Et quia Judaeorum plebs cum miracula nostri Redemptoris cerneret, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus (Marc. XIII, 21); cum vero humanitatis ejus infirma conspiceret, eum creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12); recte subjungitur:
CAPUT XLVII
IBID.---Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
55. Christo a miraculis quiescenti detraxerunt.--- Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti Domino detrahebant cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, et ab eo tamen perfidiae interruptione divisi sunt? De quibus subditur:
CAPUT XLVIII
VERS. 19.---Abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me.
56. Abominati sunt eum legis doctores et Pharisaei.--- Cunctis liquet quia Deus consiliariis non eget, qui ipsis quoque consiliariis hominum sapientiae consilium praebet. De quo etiam scriptum est: Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit (Rom. XI, 34, ex Isai. XL, 13). Sed quemadmodum cum panis vel vestimentum egenti tribuitur, hoc se Dominus accepisse testatur (Matth. XXV, 40), ita cum nescienti cuilibet rectum consilium datur, hoc ipse accipit, cujus ille membrum est qui eruditur. Omnes etenim fideles membra nostri Redemptoris sumus; et sicut ipse in nobis per misericordiam largitatis pascitur, ita ipse in nobis per doctrinae consilium juvatur. Scribae itaque et legis doctores, qui erudire populos ad vitam consueverant, quid aliud quam venturi Redemptoris consiliarii fuerunt? Qui tamen dum incarnatum Dominum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis ejus mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Et quia ille apud Deum magis in amore est, qui ad ejus amorem plurimos trahit, adhuc de eodem legis doctorum atque Pharisaeorum ordine subditur: Et quem maxime diligebam aversatus est me. Ipse enim ordo, suadente perfidia, a fide veritatis aversus est, qui prius in labore praedicationis serviens, maxime diligebatur; quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum quoque Dominum populorum turba secuta est, et usque ad passionem illius saevitiae facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt. Unde et nunc subditur:
CAPUT XLIX
VERS. 20.---Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum.
57. Christo patienti, fugientibus apostolis, sanctae mulieres tamquam pellis adhaeserunt.---In osse fortitudo, in carnibus vero infirmitas corporis designatur. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est, quid per os nisi ipse Dominus designatur? Quid per carnem nisi discipuli, qui passionis ejus tempore infirma sapuerunt? Per pellem vero, quae exterior carne manet in corpore, quid nisi illae sanctae feminae figurantur, quae ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino ministeriis serviebant? Nam cum ejus discipuli quamvis necdum firmi veritatis fidem populis praedicarent, ossi suo inhaerebant carnes. Et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant exteriora praepararent, quasi pellis exterius manebant in corpore. Sed cum ad crucis horam ventum est, ejus discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit: fugerunt singuli, mulieres adhaeserunt. Quasi ergo consumpta carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus, passionis tempore, fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus, sed tamen post territus negavit (Matth. XXVI, 70). Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27.) Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est, quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis (Marc. XIV, 51). Qui etsi post, ut verba Redemptoris sui audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. Dicat ergo: Pelli mea, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius inhaerere debuerant, passionis meae tempore timore consumpti sunt, et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea sine
formidine inhaerere mihi fideliter inveni. Ubi et aperte subintelligitur, quod haec verba per mysterium dicantur, dum sequitur: CAPUT L
IBID.---Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
58. Christi dentes apostoli, eo patiente virtutem omnem amiserant.---Quid enim circa dentes aliud quam labia habemus, etiam si nulla flagella patiamur? Sed quid per labia nisi locutio, quid per dentes, nisi sancti apostoli designantur? Qui in hoc Ecclesiae corpore idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae pertinaciae duritia confringant. Unde et eidem primo apostolorum quasi denti in ejus corpore posito dicitur: Macta, et manduca (Act. X, 13). Sed quia passionis ejus tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis, ita ut duo ex illis ambulantes, post ejus mortem ac resurrectionem, in via loquerentur et dicerent: Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21), recte nunc dicitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Confabulabantur adhuc de illo, sed jam in illum minime credebant. Tantummodo ergo labia circa dentes ejus remanserant, quia virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderant morsum correptionis, et habebant motum locutionis. Labia itaque tantummodo circa dentes relicta sunt, quia adhuc quidem confabulari noverant, sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Peractis itaque his quae in voce capitis dixit, ad propria beatus Job verba revertitur, dicens:
CAPUT LI
VERS. 21.---Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
59. Piorum mens in adversis, ad preces, non ad iram movetur.---Hoc habere solet proprium mens piorum, quod cum injusta ab adversariis patitur, non tam ad iram quam ad preces moveatur, ut si moderari eorum pravitas placide valeat, plus deprecari eligant quam irasci. Unde recte nunc dicitur: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Ecce eos a quibus semper contumeliis se affligi considerat amicos vocat, quia bonis mentibus etiam ipsa fiunt prospera, quae videntur adversa. Nam perversi quique bonorum dulcedine aut convertuntur, ut redeat, et eo ipso amici sunt quo boni fiunt; aut in malitia perseverant, et in hoc quoque etiam nolentes amici sunt, quia si qua bonorum delicta sunt, ea suis persecutionibus etiam nescientes purgant. Notandum quoque, quod eis quae secreto apud Deum gesta sunt, beati viri in publico verba concordant. A Satan quippe percussus fuerat, nec tamen percussionem suam Satanae tribuit, sed tactum se manu Domini appellat, sicut ipse quoque Satan dixerat: Mitte manum tuam et tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Sciebat quippe vir sanctus quia et per hoc ipsum quod perversa voluntate contra se Satan egerat, potestatem non a semetipso, sed a Domino habebat. Sequitur:
CAPUT LII
VERS. 22.---Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
60. Deus non saeviendo nos persequitur.---Non abhorret a locutione pietatis quod a Deo se perhibet persequi. Est namque persecutor bonus, sicut de semetipso ore prophetico Dominus dicit: Detrahentem occulte adversus proximum suum, hunc persequebar. Cum
vero sanctus quisque flagellari permittitur, scit quod persecutionem contra commissa vitia ex interna dispensatione patiatur. Crudeles autem persecutorum mentes cum potestatem feriendi appetunt, contra bonorum vitam non studio purgationis, sed livoris facibus accenduntur. Et quidem hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit. Sed dum una causa cum Deo etiam per eos agitur, non tamen voluntas una in eadem causa servatur, quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Quod ergo dicitur, quare persequimini me sicut Deus? ad exteriorem hoc percussionem retulit, non ad intimam intentionem, quia etsi hoc agunt exterius quod Deus agi disposuit, non tamen hoc quod Deus in sua actione appetunt, ut boni ex afflictione purgentur. Quod intelligi et aliter potest. Tanto enim omnipotens Deus justius aliena vitia percutit, quanto in semetipso nihil habet vitiorum. Homines vero cum per disciplinam alios feriunt, sic alienam infirmitatem debent percutere, ut etiam ad suam noverint oculos revocare, ut ex semetipsis considerent quantum aliis feriendo parcant, cum se quoque ipsos dignos percussionibus non ignorant. Itaque nunc dicitur: Quare persequimini me sicut Deus? Ac si aperte diceretur: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Unde considerandum est quod si qui fortasse sint qui asperitate correptionis indigeant, tunc eis dura correptio a nobis admovenda est, cum Dei manus cessat a verbere. Cum vero superna flagella insunt, non a nobis jam correptio, sed consolatio debetur, ne dum in dolore increpationem jungimus, percussionem percussioni sociemus.
61. Detractores belluarum more, homines devorant.--- Bene autem subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque est quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Unde per Salomonem
dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 20). Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic poena mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, et vestietur pannis dormitatio (Ibid.). Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est (Fortasse, Proverb. XV, 5): Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit. Sed tot dura quae beatus. Job sustinet, dignum non est ut per silentium transeant, eaque a notitia hominum ignorantiae obscuritas tegat. Tanti quippe aedificari ad servandam patientiam valent, quanti, implente se superna gratia, ejus patientiae facta cognoverint. Unde et idem beatus Job in exemplum vult pertrahi flagella quae sentit, qui statim subjungit dicens:
CAPUT LIII
VERS. 23, 24.---Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice?
62. Per plumbi laminam Judaeorum, per silicem gentilium corda designantur.---Cuncta quae beatus Job pertulit, quia forti patrum sententia edoctus gravis ille Judaeorum populus agnovit, stylo ferreo et plumbi lamina scripta sunt. Quia vero haec etiam dura gentilium corda cognoverunt, quid ea nisi in silice sculpta videmus? Et notandum quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius deletur; in silice vero tardius quidem valent
litterae imprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito per plumbi laminam Judaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte per silicem gentilitas figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit; sed tamen fortiter suscepta servavit. Per stylum vero ferreum quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino (Jerem. XVII, 1). In ungue finis est corporis. Ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur aeternus. Peccatum itaque Judae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judaeorum per fortem Dei sententiam in finem servatur infinitum.
63. Plumbum avaritiam significat.---Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde (Psal. IV, 3)? Per plumbum namque, cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. Hinc enim in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. (Vet. XXVII.) Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus (Zach. V, 5, seq.). Qui de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi, ut latius quid cognovisset ostenderet, adhuc secutus adjunxit: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur
ei domus in terra Sennaar (Ibid., 9, seq.). Quod prophetae testimonium inutiliter pro documento plumbi protulimus, si non etiam repetentes exponamus. Ait enim: Leva oculos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens (Ibid.). Volens Deus prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit. Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra (Ibid.). Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus; propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 22). Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur (Ibid.). Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem, ne fortassis quae esset dubitare possemus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae projicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os ejus. Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximum impia nequaquam existeret.
64. Superbia et inanis gloria duo principalia vitia. His sublevatur avaritia.---Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet, et gloriam inanem, quae impietati absque ulla dubitatione conjuncta sunt?
Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa (Matth. XII, 43). Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel captum tenuerint quasi in honoris altitudinem elevent. Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit.
65. Levant ergo istae mulieres amphoram inter coelum et terram, quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Amphora ergo levata inter terram et coelum dicitur, quia avari quique per superbiam atque inanem gloriam et proximos juxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt nullatenus apprehendunt. Inter terram itaque et coelum feruntur, quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere sese extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Eidem amphorae aedificatur domus in terra Sennaar. Sennaar quippe fetor
eorum dicitur. Et sicut bonus odor ex virtute est, Paulo attestante, qui ait: Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 14). Ita e contrario fetor ex vitio. Radix enim est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10). Et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae, linguarum facta diversitate, destructa est. Quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio aedificatur, quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia atque impietas in confusione perhibentur habitare.
66. Ecclesia sermones suos cordibus avaritia gravibus, et duris insculpi postulat.---Haec paucis per excessum diximus, ut peccati pondus exprimi per plumbi laminam monstraremus. Quae tamen beati Job verba sanctae quoque Ecclesiae congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundo sermones suos scribi expetit, dicens: Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro? Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stylo ferreo in plumbi lamina vel certe in silice scribit. Sed jure beatum Job Redemptoris nostri ejusque Ecclesiae uti vocibus dicimus si quid de eodem Redemptore nostro quod aperte loquitur invenimus. Quo etenim pacto credendum est quia ex eo aliquid per figuram insinuat, si eum nobis apertis vocibus non demonstrat? Sed jam quid de eo sentit aperiat, omnesque nobis ambages cogitationum tollat. Sequitur:
CAPUT LIV
VERS. 25.---Scio enim quod Redemptor meus vivit.
67. Job Christum Redemptorem aperte praenuntiavit.---Qui enim non ait conditor, sed Redemptor, aperte eum denuntiat qui, postquam omnia creavit, ut nos de captivitate redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Et notandum quanta fide se in virtute ejus divinitatis astringat, de quo per Paulum dicitur: Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ait namque: Scio enim quod Redemptor meus vivit. Ac si apertis vocibus dicat: Infidelis quisque illum flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illitum, crucifixum, mortuum noverit; ego illum post mortem vivere certa fide credo, libera voce profiteor, quia Redemptor meus vivit, qui inter impiorum manus occubuit. Sed quid, beate Job, per resurrectionem illius etiam de tuae carnis resurrectione confidis, aperta, quaeso, voce profitere. Sequitur:
CAPUT LV
IBID.---Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
68. Christus mortuus est ut mori non timeremus; resurrexit ut nos resurgere posse confidamus.---Quia videlicet resurrectionem quam in se ostendit in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Redemptor ergo noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Quod bene de illo per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7). Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia
mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. Dum ergo die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit; ut divinitatis suae nobis potentiam ipsa innovatione suae carnis ostenderet. Quod bene per Moysen virgis duodecim in tabernaculo positis demonstratur (Num. XVII, 2). Nam cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta crederetur, duodecim virgae, juxta duodecim tribus, in tabernaculo poni praeceptae sunt; et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit (Ibid., 8). Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem redit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore recte Aaron sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret; sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque ad finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Unde caute hanc eamdem dilationem intulit, dicens: Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
69. Fiduciam nostram roborat multorum mortuorum resurrectio.---Habemus ergo spem resurrectionis nostrae, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis vel cogitatione tacita forsitan dicat quod idcirco ille
resurrexit a morte, quia unus idemque Deus et homo mortem, quam ex humanitate pertulit, ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus, recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut et in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret, quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret, quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.
70. Fides resurrectionis astruitur.---Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post aspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cujuslibet arboris semen, quod in terram jacitur, ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi
in illa tanta brevitate seminis tam immensa arbor latuit, quae ex illo processit, ubi lignum ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Numquidnam in semine tale aliquid cernebatur cum in terram jaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate ejus ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, nostris oculis in elementis redactum, cum vult, in hominem roformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationales sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere, Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem, ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere noluimus, hanc ex ejus adjutorio et exemplo teneremus. Dicat igitur beatus Job: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et quisquis resurrectionis in se virtutem fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam, qui jam resurrectionem Domini cognovit factam, si et ille suam credidit, qui adhuc Domini Jesu sperabat esse faciendam.
1. Qualitas corporum post resurrectionem.---Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo moriar corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Nec enim recte resurrectio dici potest, ubi non resurgit quod cecidit. Sed
has nobis beate Job dubietatis nebulas tolle, et quia per acceptam sancti Spiritus gratiam de spe nobis loqui nostrae resurrectionis coepisti, aperte indica, si caro nostra veraciter resurgat. Sequitur:
CAPUT LVI
VERS. 26.---Et rursum circumdabor pelle mea.
72. Error Eutychii, corpus impalpabile aereque subtilius futurum asserentis refellitur.---Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim non hoc habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis ejus confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adjungebat etiam, dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit; sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipsa respondi, dicens: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, jam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Si quid ergo in ejus corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem Dominus rediit in mortem. Quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis ejus resurrectionem denegat? Tunc mihi objecit, dicens: Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50), qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam, vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Genes. II, 23); et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro (Genes. VI, 3). Et sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39). Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionum desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit.
73. Eutychii responsiones et effugia diluuntur.--- Quibus dictis idem Eutychius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Tu quod seminas, non
vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum (I Cor. XV, 36). Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus Apostolus de resurrectionis agens gloria, non corpus quod futurum est seminari dixerit. Sed ad haec citius respondetur. Nam Paulus apostolus dicens: Non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, hoc insinuat quod videmus, quia granum cum culmo et foliis nascitur, quod sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat. Iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat.
74. Eutychii librum flammis addicere cogitat imperator. Moritur Eutychius, abjurato errore.---Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutychium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, quia pene nullus erat qui ejus dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba jaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicumque noti mei ad eum salutationis gratia pergebant, ut eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus. Quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat.
75. Ex verbis Job resurrectio probatur.---Sed nos ista postponentes in beati Job sermonibus subtiliter
exquiramus si vera erit resurrectio verumque corpus in resurrectione. Ecce enim jam de spe resurrectionis dubitare non possumus, dum ait: Et in novissimo die de terra resurrecturus sum. Dubietatem quoque de reparatione vera corporis abstulit, qui ait: Et rursum circumdabor pelle mea. Qui adhuc ad auferendas ambages nostrae cogitationis subdit:
VERS. 26.---Et in carne mea videbo Deum.
76. Reducendam carnem in integrum statum credidit Job.---Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis fatetur vocibus. Quid ergo remanet unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus ante effectum resurrectionis dominicae reducendam carnem in integrum statum credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris? Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto alius surgit quam moritur, quod dictu nefas est credere, quia ego morior, et alius resurgat. Unde quaeso te, beate Job, subjunge quae sentis, et hujus nobis questionis scrupulum tolle. Sequitur:
CAPUT LVII
VERS. 27.---Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.
77. Caro nostra post resurrectionem eadem futura est per naturam, et diversa per gloriam.---Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, et alius qui resurgit. Sed beatus Job hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post
resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque subtilis, quia et incorruptibilis. Erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. Sed sanctus vir eamdem resurrectionis fiduciam qua spe teneat, quanta certitudine praestoletur, adjungit. Sequitur:
CAPUT LVIII
IBID.---Reposita est haec spes mea in sinu meo.
78. Job de resurrectione sua certissimus.---Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, jam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et judicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit:
CAPUT LIX
VERS. 28, 29.---Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium.
79. Ex judicio quod resurrectionem excepturum est, urget iniquos ad poenitentiam.---Priori quippe sententia iniquorum facta reprehendit, sequenti autem ex divino judicio poenas innotuit. Ait enim: Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Perversi quilibet quia malo studio bene prolata audiunt, et in lingua justi accusationis aditum invenire appetunt, quid aliud quam contra eum verbi radicem
quaerunt, ex qua videlicet loquendi originem sumant, et ramos pravae loquacitatis in accusatione dilatent? Sed vir sanctus cum a pravis talia sustinet, non contra eos, sed magis pro ipsis dolet, et male cogitata redarguit, ac mala eis quae fugiant ostendit, dicens: Fugite ergo a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium. Omnis qui perversa agit, eo ipso quo hoc timere despicit, esse Dei judicium nescit. Si enim hoc timendum sciret, quae in illo sunt punienda non ageret. Nam sunt plerique qui extremum esse judicium verbo tenus sciunt, sed perverse agendo testantur quia nesciunt. Quia enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniat. Si enim pensare pondus tremendi examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret. Faciem quoque gladii fugere est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat placare. Vitari namque terror judicis non nisi ante judicium potest. Modo non cernitur, sed precibus placatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta pravorum, quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Unde necesse est nunc timere judicem, cum necdum judicium exercet, cum diu sustinet, cum mala adhuc tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributione ultionis excusserit, tanto in judicio districtius feriat, quanto ante judicium diutius exspectavit.
LIBER DECIMUS QUINTUS
In quo XX et XXI capitum libri Job explicatio brevis absolvitur.
Quia amici beati Job nequaquam perversi esse potuerunt, Sophar Naamathitis verba testantur, qui de ore ejus terrorem venturi judicii audiens, protinus adjungit:
CAPUT PRIMUM
CAP. XX, VERS. 2.---Idcirco cogitationes meae varie succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
1. Quanto terrore ex assidua ejus consideratione affici debeamus.---Ac si apertis vocibus dicat: Quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Tanto se quippe animus amplius, in cogitatione dilatat, quanto illud esse terribile, quod imminet, pensat. Et in diversa mens rapitur, quando modo mala quae egit, modo bona quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Sed amici beati Job cum assiduitate vitae illius edocti bene vivere noverint, pensare tamen subtiliter Dei judicia nescientes, mala hic justorum quempiam posse recipere non credebant. Unde et eumdem sanctum virum iniquum esse suspicati sunt, quem flagellatum viderunt, atque ex hac suspicione agebatur ut in ejus quoque increpationem dilaberentur; ad quam tamen increpationem quasi sub quadam reverentia descendunt. Unde Sophar subjicit dicens:
CAPUT II
VERS. 3.---Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
2. Multi monita audiunt, ut judicent, non ut sequantur.---Ac si aperte dicat: Tua quidem verba audio, sed an recte prolata sint, spiritu meae intelligentiae discerno. Nam qui docentis verba despiciunt, doctrinam ejus non ad adjutorium, sed ad occasionem certaminis sumunt, ut audita potius judicent quam sequantur. His itaque sub quodam moderamine praemissis, in apertam jam beati viri exprobrationem prosilit, cum subjungit:
CAPUT III
VERS. 4, 5.---Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
3. Breve est quidquid finitur.---Liquet nunc quia, suae intelligentiae spiritu inflatus, eas quas contra impios sententias profert in beati Job redargutionibus inflectit. Quem enim prius justa agere et postmodum poenas tolerare conspexit, omne in illo hypocrisim aestimat fuisse quod vidit, quia videlicet a justo Deo justum famulum affligi posse non credidit. Sed nos easdem ejusdem sententias, quas non recte rectas protulit, sollicita intentione pensantes exsequamur; et contemnentes quod falsum contra beatum Job loquitur, intueamur quam vera dicat si haec contra impios loqueretur. Ait itaque: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. Dicturus brevitatem vitae praesentis, cordis oculum ad exordium reduxit originis, ut ex anteactis colligat quam nulla sint quae videntur aliqua esse dum sunt. Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus in quo sumus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit quam breve fuerit videmus. Ponamus enim quemlibet hominem a primo die mundi conditi usque ad hodiernum diem vitam ducere, hodie tamen eamdem vitam quam sic longam ducere videbatur finire, ecce finis adest, praeterita jam nulla sunt, quia cuncta transierunt. Futurum in hoc mundo nihil est, quia nullum ad vitam vel brevissimum restat momentum. Ubi est ergo longum tempus quod inter initium finemque deprehensum ita consumitur, ac si nec breve unquam fuisset?
4. Multi non esse, sed dici boni curant. Hypocritae gaudium transit, poena manet. Impii itaque, quia praesentem vitam diligunt, in ea procul dubio elati percipere laudem quaerunt. Linguae favoribus extolluntur, nec esse boni, sed dici appetunt. Quam
videlicet laudem longam esse existimant dum assequuntur, sed brevem intelligunt fuisse dum amittunt. In fine quippe eis ostenditur quam nihil fuerit quod amaverunt. Unde recte contra eosdem impios dicitur: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. Ubi apte subjungitur: Et gaudium hypocritae ad instar puncti. Saepe hypocrita dum sanctum se simulat, et iniquum exhibere minime formidat, ab omnibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab iis qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu, infletur in prima salutatione, elevetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum, sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias suas. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus, Rabbi (Matth. XXIII, 5). Sed hoc eorum gaudium aeternitati comparatum quid erit, quando, irruente mortis articulo, ita consumitur ac si omnino non fuerit? Cujus nimirum gaudii laetitia pertransiit, et poena permanet, et cum res amittitur, causa durat. Bene autem dicitur: Gaudium hypocritae ad instar puncti. In puncto enim stylus mox ut ponitur levatur, nec mora ulla agitur ut per exprimendam lineam trahatur. Gaudium ergo hypocritae ad similitudinem puncti est, quia apparet ad momentum, sed disparet in perpetuum; et sicut stylus in puncto dum ponitur levatur, sic hypocrita praesentis vitae gaudia dum tangit amittit. De quo et subditur:
CAPUT IV
VERS. 6, 7.---Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.