Moralia in Iob (page 10)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

5. Gaudia vitae praesentis, quae iniqui tanti faciunt, justi arbitrantur stercora.---Superbia hypocritae usque ad coelum ascendere dicitur, quando ejus elatio coelestem agere vitam videtur. Cujus etiam caput quasi nubes tangit quando principalis pars, videlicet intellectus illius, sanctorum praecedentium coaequari meritis creditur. Sed quasi sterquilinium in fine perditur, quia in morte sua cum ad tormenta ducitur, stercoribus vitiorum plenus, a malignis spiritibus conculcatur. Gaudia etenim vitae praesentis, quae injusti aestimant magna bona, justi stercora deputant. Unde scriptum est: De stercore bonum lapidatus est piger (Eccli. XXII, 2). Is ergo qui Deum sequi noluerit, ab amore aeternae vitae pigrescit. Et quoties rerum temporalium damno percutitur ex his nimirum affligitur, quae justi viri velut stercora contemnunt. Qui ergo ex terrenarum rerum percussione atteritur, quid aliud quam de boum stercore lapidatur? Et recte hypocrita sterquilinio similis dicitur, quia dum temporalem gloriam habere appetit, modo per cogitationem apud semetipsum tumet, modo eamdem gloriam aliis invidet, eamque alios veraciter habentes irridet. Quot ergo vitiis plenus est, quasi tot stercoribus in conspectu aeterni judicis illius pectus fetet. Dicatur igitur: Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Qui etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum esse similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perditur, quia mens illius pro vitiorum suorum fetore damnatur. Sequitur:

CAPUT V

VERS. 7.---Et qui eum viderant dicent: Ubi est?

6. Hypocritarum vita in fine detegitur.---Plerumque hypocritarum vita etiam ab omnibus reproba in fine cognoscitur, ut signis jam apertioribus qui fuerint ostendatur. Qui ergo nunc elatum viderunt, de exstincto

dicent: Ubi est? Quia neque hic ubi elatus fuerat apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur. De cujus brevitate vitae adhuc apte subjungitur:

CAPUT VI

VERS. 8.---Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.

7. Vita hypocritae phantasmati similis.---Quid est vita hypocritae, nisi quaedam visio phantasmatis, quae hoc ostendit in imagine, quod non habet ex veritate? Unde recte quoque somnio comparatur, quia ab eo omnis laus et gloria quasi dum tenetur amittitur. Saepe namque in nocturna visione nonnulli pauperes factos se divites admirantur, deferri sibi honores aspiciunt, divitiarum moles, obsequentium multitudinem, pulchritudinem vestium, abundantiam ciborum sibimet adesse considerant; gaudent se evasisse penuriam, quam cum gemitu tolerabant; sed repente, cum evigilant, inveniunt quam falsum fuerit quod gaudebant, eosque evigilasse poenitet, quia vigilantes inopia vera tenet. Sic hypocritarum mentes, dum aliud est quod agunt, atque aliud quod hominibus ostendunt, laudes de ipsa sanctitatis ostentatione recipiunt, in aestimatione hominum multis melioribus praeferuntur, et cum intus apud se tacita cogitatione superbiant, foris se humiles demonstrant. Cumque ab hominibus immoderate laudantur, tales esse se quoque apud Deum existimant, quales se gaudent hominibus innotuisse. Unde fit ut etiam aeternae vitae percepturos se praemia praesumant, et qui hic de humanis favoribus exsultant, illic se habituros requiem omnino non dubitent. Sed inter haec occulta vocationis hora subrepit, et cum carnis oculos claudunt, mentis aperiunt, moxque ut supplicia aeterna receperint, ibi vident quia virtutum aestimatione divites in somnis fuerunt. Bene ergo de hoc hypocrita dicitur: Transiet velut visio nocturna. Quia hoc quod se ad momentum divitem

humanis aestimationibus videt, de ostensione est phantasmatis, non de soliditate virtutis. Nam cum mens ejus in morte carnis evigilat, cognoscit procul dubio quia favores circa se hominum dormiens videbat. Sequitur:

CAPUT VII

VERS. 9.---Oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

8. Linguae adulantium ei nihil prosunt in judicio.--- Quis est locus hypocritae, nisi cor adulantium? Ibi quippe requiescit, ubi favores invenerit. Oculus ergo qui eum viderat, non videbit, quia, subtractus morte, stultis amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Nec ultra eum locus suus intuebitur, quia linguae adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur. Sed tamen quousque vivit, ea quae ipse agit etiam sequaces suos docere non desinit, et per erroris sui pravitatem alios quoque ad eam quam exhibet generat simulationem. De quibus hic apte subditur:

CAPUT VIII

VERS. 10.---Filii ejus atterentur egestate.

9. Exterius multiplicati hypocritae, interius inanes fiunt.---Scriptum est: In malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Et per Psalmistam dicitur: Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent. Sed quia dum exterius multiplicantur, interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae satiari minime merentur. Filii itaque hujus hypocritae atteruntur egestate, quia hi qui in

hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.

CAPUT IX

IBID.---Et manus illius reddent ei dolorem suum.

10. Aeternum hypocritis supplicium quasi quoddam debitum solvetur.---Quid per manus nisi opera designantur? Manus itaque illius ei dolorem reddent, quia damnationem justam ex iniqua recipiet operatione. Bene autem non dabunt, sed reddent, dicitur, quia perversae ejus actiones aeternum ei supplicium quasi quoddam debitum solvent. Sed priusquam ad aeterna supplicia perveniat, qualem se hic exhibeat plenius adjungat. Sequitur:

CAPUT X

VERS. 11.---Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.

11. Hypocritas vitia numquam deserunt.---Origo pravae inchoationis causas culpae etiam praesumendo multiplicat. Dum enim mala agere quisque coeperit, usu jam deterius in hoc quod inchoaverat excrescit. Quid itaque adolescentia hujus hypocritae nisi inchoatio pravitatis est? In adolescentia quippe jam libido fervescere inchoat. Et tunc adolescentiam hypocrita habet, cum appetere et amplecti libidinem gloriae coeperit. Quam in eo dum adulantium blanda fomenta multiplicant, robustiorem reddunt, et quasi in ossa convertunt. Hoc enim quod male coepit, pejus quotidie per consuetudinem roborat. Dicatur itaque: Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, quia durae in eo pravitatum consuetudines a vitio sumptae sunt pessimae inchoationis. Unde scriptum est in Proverbiis: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea

(Prov. XXII, 6). Quae nimirum ossa cum eo in pulvere dormient, quia eousque in illo iniquae consuetudines perdurant, quo hunc ad mortis pulverem pertrahant. Cum eo enim in pulvere ossa vel vitia dormire est usque ad pulverem eum non deserere, id est usque ad mortem ab iniquitate minime cessare. Tenent igitur illum pravae consuetudines, quae semel coeperunt, atque quotidie duriores existunt. Et cum illo in pulvere dormiunt, quia non nisi cum ejus vita finiuntur. Sed haec intelligi et aliter possunt.

12. Multa simulantes habere quae non habent, perdunt etiam quae habent hypocritae.---Habet namque hypocrita nonnumquam forte ac validum aliquid in operatione; sed dum multa bona se simulat habere quae non habet, perdit etiam ea quae habet. Unde bene nunc dicitur: Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus. Quia cum levis ac mobilis multa pueriliter facit, etiam in iis quae fortia egerit in vitio mollescit. Quae videlicet ejus ossa cum eo in pulvere dormient, quia scilicet sicut pulvis est omnis simulatio illa, quam agit, ita et in illo si quid habet validum, omni soliditate vacuatur, ut per virtutis arrogantiam hoc quoque perdat, quod in eo potuit esse virtutis. Ossa ergo cum eo in pulvere dormire est cum pravis ejus actibus etiam si qua sunt bene acta deperire. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 12.---Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua.

13. Hypocritae est sermonibus dulcia praetendere, cogitationibus perversa moliri.---In ore hypocritae malum dulce est, quia ei est iniquitas suavis in mente. Os quippe cordis cogitatio est, de qua scriptum est: Labia dolosa in corde, et corde locuta sunt mala (Psal. XI, 3). Sed hoc malum, quod in ore hypocritae dulce est, sub lingua ejus

absconditur, quia asperitas malitiae quae latet in mente, sub tegmine blandae locutionis operitur. Malum namque in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam suae pravitatis aperiret. Sed sicut plerique justorum, cum quosdam agere perverse conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, in lingua asperitatem sumunt, sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde et sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur: Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11). Qui enim mentis suae dulcedinem aperire infirmis nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt, hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem, quia inter dura quae proferunt emittunt quaedam blanda et dulcia, quibus contristati mens possit ex benignitate refoveri. Ita perversi quique, quia malum non in lingua, sed sub lingua habent, sermonibus dulcia praetendunt, et cogitationibus perversa moliuntur. Hinc est enim quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit (II Reg. XX, 9). Dextera quippe mentum tenere est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Hinc de ipso quoque eorum capite scriptum est: Sub lingua ejus labor et dolor (Psal. X, 7). Qui enim non aperte mala quae cogitat ostendit, laborem ac dolorem eorum quorum mortem appetit, non in lingua exerit, sed sub lingua premit. Bene autem de hoc hypocrita subditur:

CAPUT XII

VERS. 13.---Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

14. Hypocritae est perpetrata numquam confiteri.--- Malo enim quod diligit, parcit, quia non hoc in semetipsum poenitendo persequitur. Unde et additur: Non derelinquet illud. Si enim vellet relinquere,

nequaquam parceret, quia persequeretur. Sed hoc celat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut numquam proferat in voce. Sequitur:

CAPUT XIII

VERS. 14.---Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15. Hypocritae qua delectatur gloria, convertitur in fel aspidum.---Quod panis in utero, hoc est satietas temporalis delectationis in mente. Satietur ergo nunc hypocrita illata laude, delectetur honoribus; panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quia satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur; et fel aspidum, id est malignorum, spirituum, persuasio fuisse cognoscitur, quod hic laus gloriae esse credebatur. Tunc enim iniqui vident quod antiqui serpentis veneno infecti sunt, dum, flammis ultricibus traditi, cum eodem suo persuasore cruciantur. Panis itaque iste aliud in ore sapit, sed aliud in utero, quia transitoriae delectationis laetitia dulcis est, cum hic quasi mandendo agitur; sed amarescit in utero, quia peracta laetitia deglutitur ad poenam.

16. Scripturae sacrae mysteriis erudiri cupit hypocrita, non ut ex eis vivat, sed ut extollatur.---Vel certe, quia panis, Scripturae sacrae intelligentia non inconvenienter accipitur, quae mentem reficit eique boni operis vires praebet, et plerumque hypocrita etiam sacri eloquii erudiri mysteriis studet; non tamen ut ex eisdem vivat, sed ut caeteris hominibus quam sit doctus appareat; panis ejus utero illius in fel aspidum intrinsecus vertetur, quia dum de sacrae legis scientia gloriatur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum; et inde reprobus moritur, unde ad vitam erudiri videbatur. Neque hoc autem inconvenienter accipitur, quod nonnumquam hypocrita, dum doctrinae verbo ad ostensionem studet,

divino judicio caecatus, hoc ipsum verbum prave intelligit quod male quaerit. Cum vero in errorem haereseos labitur, contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic infelix de pane moriatur; et in doctrina sua mortem invenit, quia in verbis vitae vitam minime quaesivit. Saepe vero evenit ut divinae admonitionis eloquia, etiamsi recte hypocrita intelligat, quia in opere nequaquam servat, haec etiam prius quam praesentis vitae cursum finiat amittat, ut perdat scire quod sciendo noluit agere. Unde et subditur:

CAPUT XIV

VERS. 15.---Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

17. Contempto bono opere, saepe etiam scientiam perdit hypocrita.---Vult hypocrita scire divina eloquia, nec tamen facere. Vult docte loqui, nec vivere. Pro eo ergo quod non agit quae novit, etiam hoc quod novit amittit, ut quia scientiae suae puram operationem non sociat, contempta puritate boni operis et scientiam perdat. Divitias igitur sacrae legis, quas legendo devoravit, obliviscendo evomit, easque de ventre illius Deus extrahit, quia quod observare noluit, justo judicio de ejus memoria evellit, ne praecepta Dei saltem in lingua teneat, quae non servavit in vita. Unde per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Quae etiam verba doctrinae, si quando contingit, ut hypocrita usque ad finem videatur in ore retinere, inde magis damnabitur, unde bono Dei munere etiam malus minime privatur. Scriptum quippe est: Memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea (Psal. CII, 18). Qui ergo mandata illius memoria retinet, sed nequaquam facit, hic in doctrinae verbis sententias, quibus damnetur, tenet.

18. Sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui ea aut scire nolunt, aut sciendo contemnunt.---Hinc quippe in Zacharia scriptum est: Quid tu vides, Zacharia? Et dixi: Ego video volumen volans, longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur (Zach. V, 2). Quid namque est volumen volans, nisi Scriptura sacra? Quae dum de coelestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae levat intentionem, quia dum illam super nos esse aspicimus, ima attendere, id est concupiscere devitamus. Quae latitudinem decem cubitorum, longitudinem vero viginti habere perhibetur, quia latitudo operationis nostrae simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur, quoniam pro bono nostro opere et hic nobis mentis requies, et illic gaudia aeterna praeparantur, Veritate attestante, quae ait: Si quis reliquerit domum, aut agros, et caetera, centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29; Luc. XVIII, 30). Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum recipit, qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis jam in hoc saeculo habere nihil quaerit. Quia ergo per hanc duplum nobis pro simplo redditur, recte hoc volumen per viginti cubitos in longum tenditur, quod per decem dilatatur. Sed quia haec ipsa sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc volumine dicitur: Haec est maledictio, quae egredietur super faciem universae terrae (Zach. V, 3). Et cur maledictio dicatur, adjungit: Quia omnis fur sicut ibi scriptum est, judicabitur. Hypocrita igitur, quia secundum verba legis quae novit vivere contemnit, et de doctrina favores quaerit, fur judicabitur, quia per hoc quod justa loquitur, laudem sibi vitae justorum rapit. De quo adhuc bene subditur:

CAPUT XV

VERS. 16.---Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.

19. Diabolus in tentatione prius leniter subrepit, postea violenter trahit.---Aspis parvus est serpens, vipera vero prolixioris est corporis; et aspides ova gignunt, atque ex ovis eorum filii procreantur, viperae autem cum conceperint, filii earum in ventre saeviunt, qui ruptis lateribus matrum ex earum ventribus procedunt. Unde et vipera, eo quod vi pariat, nominatur. Vipera itaque sic nascitur ut violenter exeat, et cum matris suae exstinctione producatur. Quid ergo per aspides parvos nisi latentes suggestiones immundorum spirituum figurantur, qui cordibus hominum parva prius persuasione subripiunt? Quid vero per linguam viperae, nisi violenta diaboli tentatio designatur? Prius enim leniter subripit, postmodum vero etiam violenter trahit. Caput itaque aspidum sugit, quia initium suggestionis occultae parvum prius in corde nascitur, sed occidit eum lingua viperae, quia postmodum capta mens veneno violentae tentationis necatur. Primum subtilibus consiliis ad cor hominis immundi spiritus loquuntur, qui dum leniter persuadent, quasi venenum aspidum fundunt. Unde scriptum est: Ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum morietur, et quod confotum est erumpet in regulum (Isai. LIX, 5). Ova quippe aspidum pravis hominibus rumpere est malignorum spirituum consilia, quae in eorum cordibus latent, perversis operibus aperire. Telas quoque araneae texere est pro hujus mundi concupiscentia temporalia quaelibet operari. Quae dum nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus vitae mortalis rapit. Bene autem additur: Qui comederit de ovis eorum morietur (Ibid.), quia qui immundorum spirituum consilia recipit, vitam in se animae occidit. Et quod confotum est erumpet in regulum, quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur ad plenam iniquitatem nutritur. Regulus namque serpentum

rex dicitur. Quis vero reproborum caput est, nisi Antichristus? Quod ergo confotum fuerit, erumpet in regulum, quia is qui in se enutrienda aspidis consilia recipit, membrum iniqui capitis factus in corpus Antichristi accrescit. De hoc itaque hypocrita dicitur: Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae, quia cum iniquam suggestionem antiqui hostis libenter suscipit, violentis se postmodum ejus tentationibus devictus tradit. Unde et in paradiso quoque, stanti homini verba blandae persuasionis intulit (Genes. III, 5 seq.); sed quem semel rapuit ad consensum, jam nunc etiam renitentem trahit, et corruptionis suae delectationibus devictum pene violenter interficit. Sed fortasse haec ipsa intelligere etiam per contrariam interpretationem valemus. Nam quia veneno suo aspis concite, vipera autem tardius occidit, per aspidem violenta et subita, per viperam vero lenis et diuturna tentatio designatur. Unde et illi mors in suctione capitis, viperae autem in lingua esse perhibetur, quia repentina tentatio saepe inopinatam mentem mox ut surgit interficit; longa vero tentatio, quia prava diutius persuadendo suggerit, velut ex lingua vipera occidit. Et quia omnis hypocrita, immundorum suggestione spirituum, quasi serpentum veneno, penetratus, quae sint superna sancti spiritus dona nequaquam considerat, dum intentionem cordis in exterioribus favoribus divulgat, recte subjungitur:

CAPUT XVI

VERS. 17.---Non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri.

20. Hypocrita fidei, spei, et charitatis exors.---In Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ubi Evangelista subjungit, dicens: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Rivuli ergo sunt fluminis dona Spiritus sancti. Rivulus

est fluminis charitas, rivulus fluminis fides, rivulus fluminis spes. Sed quoniam omnis hypocrita nec Deum, nec proximum diligit, cum transitoriam mundi gloriam quaerit, rivulos fluminis non videt, quia irrigatione non infunditur charitatis. Hypocrita, dum praesentia lucra quaerit, munera futura despicit, et fidem non habens, rivulum fluminis mente non videt, quia est fides rerum argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Et dum retinet hypocrita quae videntur, spem negligit eorum quae non videntur. Rivulum ergo fluminis per desiderium non videt, quia solis visibilibus intendit. Et scriptum est: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Rivulos ergo fluminis vidisset, si a praesentis mundi gloria oculos clauderet, eosque ad coelestis patriae amorem aperiret. Et notandum quod non rivos, sed rivulos dicit. Accipi enim rivuli fluminis possunt ea dona spiritualia, quae in amantis mentem ita de coelestibus subtiliter currunt, ut per os carnis expleri non possint. Saepe namque amantis animus tanto contemplationis munere repletur, ut videre valeat, quod loqui non valet. Fluvius autem torrens est ipsa inundatio Spiritus sancti, quae in contemplantis animum exuberanti infusione colligitur, cum mens plus quam intelligere sufficit, repletur. Et sciendum quia cum nos Spiritus sancti gratia infundit, melle nos pariter et butyro replet. Mel enim desuper cadit, butyrum vero ex animalium lacte colligitur. Mel itaque ex aere, butyrum vero ex carne est. Summi autem Patris Unigenitus, cum sit Deus super omnia, homo est factus inter omnia. Qui cum nos dulcedine divinitatis suae et mysterio incarnationis replevit, melle nos pariter et butyro satiavit. Quia ergo spiritus Christi mentem quam repleverit, et divinitatis ejus dulcedine, et incarnationis fide laetificat, isti rivuli torrentis fluminis mellis simul et butyri esse memorantur, quia et de cognitione Dei alta mentem suavitate reficiunt, et de incarnationis gratia charismatis hanc mysterio perungunt. Sed iste hypocrita quia, in exterioribus favoribus fusus, haec interna dona non percipit, ad quae post supplicia tendat adjungit, cum subditur:

CAPUT XVII

VERS. 18.---Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.

21. Damnati semper moriuntur numquam morte consumendi.---Persolvit enim in tormento ea quae hic illicite servavit desideria; et, flammis ultricibus traditus, semper moritur, quia semper in morte servatur. Non enim in morte consumitur, quia si consumeretur vita morientis, cum vita etiam poena finiretur. Sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine in poena compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo: Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur, et non exstinguitur; moritur, et vivit; deficit, et subsistit; finitur semper, et sine fine est. Haec solo auditu valde sunt terribilia, quanto magis passione! Sed quia multitudo iniquitatis ejus exigit ut carere suppliciis numquam possit, apte subjungitur:

CAPUT XVIII

IBID.---Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

22. Novis inventis cruciantur ad poenam, qui multa invenerunt ad culpam.---Quia enim multa invenit ad culpam, novis inventionibus cruciatur in poena. Nam quod hic suspicari non potuit, hoc illic ultioni traditus sentit. Sicut enim exercitati in bonis operibus electi nonnumquam plus student agere quam eis dignatus est Dominus jubere (carnis enim virginitas nequaquam jussa est, sed tantummodo laudata; nam si illa juberetur, nimirum conjugium jam culpa crederetur, et tamen multi virtute virginitatis pollent, ut videlicet plus impendant obsequio quam acceperunt praecepto), sic plerumque perversi quique in pravis actibus exercentur, ut plus inveniant in perversa operatione quod faciant, quam ex

usu reproborum iniquitatis accipere exempla potuerunt. Unde et amplioris retributionis tormento feriuntur, quia et ipsi ex semetipsis amplius actiones pravas, de quibus feriri debeant, invenerunt. [Vet. X, Rec. XII.] Bene itaque dicitur: Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Non enim inveniret iniquitatem novam, nisi et quaereret; et non quaereret, nisi ex studio perpetrare festinaret. Pensatur ergo in tormento ejus nimietas malae cogitationis, et dolorem recipit dignae retributionis. Et quamvis damnatorum omnium sit dolor infinitus, graviora tamen tormenta recipiunt, qui multa in iniquitatibus ex suis quoque desideriis invenerunt. Sed quia Sophar hujus hypocritae intulit poenam, protinus adjungit culpam, nec unam quamlibet narrat, sed eam de qua omnes oriuntur. Scriptum quippe est: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Cui ergo cupiditas dominari dicitur, subjectus procul dubio malis omnibus demonstratur. Nam subjungit:

CAPUT XIX

VERS. 19, 20.---Quoniam confringens nudavit pauperis domum, rapuit, et non aedificavit eam, nec est satiatus venter ejus.

23. Aeterna poena multatur qui sua non erogavit; quanto magis qui rapuit aliena. Avaritia obtentis bonis desideratis crescit, non exstinguitur.---Domum pauperis confringit et nudat, qui eum quem per potentiam conterit spoliare quoque per avaritiam non erubescit. Rapit eam, et non aedificat. Ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. Venturus namque in judicio Dominus dicturus est reprobis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me, et caetera (Matth. XXV, 42). Ex qua culpa subjungitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid.).

Si igitur tanta poena multatur, qui non dedisse sua convincitur, qua poena feriendus est, qui redarguitur aliena abstulisse? Rapuit ergo, et non aedificavit eam, quia non solum de suo nil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit. Bene autem subditur: Nec est satiatus venter ejus. Venter quippe iniqui avaritia est, quia in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur. Nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, accrescit; et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et saepe omnipotens Deus cum avarae menti vehementer irascitur, prius ei permittit ad votum cuncta suppetere, et post hanc per ultionem subtrahit, ut pro eis debeat supplicia aeterna tolerare. Unde et subditur:

CAPUT XX

VERS. 20.---Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.

24. Majoris irae signum est, cum hoc tribuitur quod male desideratur.---Majoris quippe iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit. Unde et per Psalmistam dicitur, cum escam carnis male populus desiderasse perhibetur: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit plurimos eorum (Psal. LXXVII, 31). Solent namque tardius apparere divina judicia, cum praepediuntur, ne impleri debeant mala vota. Nam quanto citius malum votum impleri permittitur, plerumque tanto celerius punitur. Unde ergo hypocrita festine multiplicatur ut potens sit, inde agitur cum celeritate ne sit, quia et arbusta quae tardius crescunt annosa perdurant; et quae in temporis brevitate proficiunt celerius arescunt, et quasi cum festinant esse tendunt ad non esse. Sequitur:

CAPUT XXI

VERS. 21.--- Nec remansit de cibo ejus.

25. Cibus ejus est omne hoc quod perverso desiderio concupivit. Sed percusso hypocrita, de cibo suo nil remanet, quia cum ipse ad aeterna supplicia ducitur, a cunctis bonis quae hic possederat alienatur. Unde et adhuc subditur:

IBID.---Propterea nihil permanebit de bonis ejus.

Si enim de bonis suis ei aliquid permaneret, secum quae habuerat tolleret. Sed quia omnia ambiens timere judicem noluit, ex hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit. Cui tamen iniquo ad retributionem minus est quod in subsequenti poena cruciatur, si in hac saltem vita liber esse permittitur. Sed nulla est libertas in culpa, quia scriptum est: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et plerumque perversae menti ipsa sua culpa fit poena. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XXII

VERS. 22.---Cum satiatus fuerit, arctabitur.

26. Divitum ex satietate angustia.---Prius quippe anhelat per avaritiam concupita congregare; et cum quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatus arctatur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas angustat. Divitis enim cujusdam uberes fructus ager attulerat, sed quia ubi eos tantos reponeret non habebat, dixit: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora aedificabo (Luc. XII, 17). Qui ergo ex abundantia coangustatus dicebat: Quid faciam? quasi multo cibo pressus aestuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus ager illius

afferret. Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberes ager attulerat. Sed quia ad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. O angustia ex satietate nata! De ubertate agri angustatur animus avari. Dicens namque: Quid faciam? profecto indicat quia, votorum suorum affectibus pressus, sub quodam rerum fasce laborabat. Bene ergo dicitur: Cum satiatus fuerit, arctabitur. Quia mens avari, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam gravius laborabat. Unde hic quoque adhuc subditur:

CAPUT XXIII

IBID.---Aestuabit, et omnis dolor irruet in eum.

27. In acquirendis et custodiendis divitiis anxietas aeternis suppliciis praeludit.---Prius namque dolorem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, alia terroribus auferret; at postquam acquisitis rebus pervenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat quod cum gravi labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit, atque se hoc perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potentiorem alterum, ne hunc sustineat violentum; pauperem vero cum conspicit, suspicatur furem. Ipsa quoque quae congesta sunt curat magnopere, ne ex naturae propriae defectu per negligentiam consumantur. In his itaque omnibus quia timor ipse poena est, tanta infelix patitur, quanta pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, et aeternis cruciatibus mancipatur. Omnis ergo dolor super eum irruit, quem et hic prius poena concupiscentiae, postmodum vero cura custodiae, et illic quandoque poena ultionis cremat.

28. Mira cordis, avaritiae non expositis securitas.--- Mira autem est securitas cordis, aliena non quaerere, sed uniuscujusque diei victu contentum manere. Ex qua

videlicet securitate etiam perennis requies nascitur, quia a bona et tranquilla cogitatione ad gaudia aeterna transitur. Quo contra reprobi et hic fatigantur in desideriis, et illic in tormentis; eisque de labore cogitationis labor doloris nascitur, dum ab aestu avaritiae trahuntur ad ignem gehennae. Et quia, ut supra jam diximus, saepe perversus quisque quanto citius pervenit ad desiderium, tanto facilius rapitur ad tormentum, optando subjungitur:

CAPUT XXIV

VERS. 23.---Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!

29. Super divitem avarum pluunt Dei jacula.---Super hunc hypocritam bellum suum Dominus pluit cum judiciorum suorum gladiis ejus opera percutit. Bellum namque Deo pluere est iniqui vitam districtis sententiis desuper ad interitum urgere. Bellum Deo pluere est superbientia contra se corda percutere, et mentem aridam, quasi quibusdam guttis pluviae densescentibus, judiciorum suorum jaculis ferire, ut cum jam ad judicium rapitur, modo meminerit quia male concupivit, et concupita pejus congregare studuit, modo doleat quod congregata deserit, quandoque autem et ultionis ignem sentiat, quem, ne bene viveret, praevidere contempsit. Sequitur:

CAPUT XXV

VERS. 24.---Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.

30. Temporalem inopiam cavens, perpetuae, simulque aeternis suppliciis addicitur avaritia.---Sciendum quod avaritia aliquando per elationem subrepit, aliquando vero per timorem. Sunt namque nonnulli qui

dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Et sunt nonnulli qui dum sibi subsidiorum necessaria deesse timent, mentem ad avaritiam relaxant, et aliena ambiunt, cum sua sibi sufficere non posse suspicantur. Omnis vero necessitas non incongrue ferrum vocatur, quia vitam inopis moeroris vulnere cruciat, sicut de ejus quoque necessitatibus scriptum est qui a fratribus venditus afflictam vitam ducebat: Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18). Quid ergo sunt arma ferrea, nisi necessitates vitae praesentis, quae dure premunt, et vitam inopis insequuntur? Ferrum quippe aerugo consumit, aes autem consumere difficilius solet. Ferro ergo necessitas praesens, quae transitoria est, aere autem sententia aeterna figuratur. Et quia judicium supernum ab iniqui mente non attenditur, juste arcui comparatur, quoniam velut ex insidiis percutit, dum illud is qui percutitur non attendit. Fugiet ergo arma ferrea, et irruet in arcum aereum, quia dum, praesentes necessitates metuens, multa per avaritiam rapit, extremi judicii districtis se percussionibus anteponit. Et cum fugit arma ferrea, ab arcus aerei sagittis invenitur, quia, mala temporalia stulte praecavens, sententia aeterna percutitur. Qui enim hic inopiae duritiam cum culpa fugit, illic perpetuitatem justae ultionis invenit. Sed priusquam ad judicium rapiatur, adhuc quae iniquus iste hic operetur insinuat. Sequitur:

CAPUT XXVI

VERS. 25.---Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua.

31. Ad peccatum a diabolo tracti, propria voluntate egredimur.---Iniquus iste insidiatur depraedationibus proximorum; sed dum prava in cogitationibus machinatur, quasi adhuc gladius in vagina est; dum vero malum quod cogitavit inique perficit, de vagina sua egreditur, quia de

occultatione cogitationis suae per iniquitatem malae operationis aperitur. Ostenditur in opere qualis latuit in cogitatione. Et notandum quod ait: Eductus, et egrediens de vagina sua; eductus scilicet per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem. Nam is qui ducitur ducentem procul dubio sequitur; qui autem egreditur, secundum suam pergere voluntatem videtur. Qui ergo ad mala quaeque opera et ab antiquo hoste trahitur, et tamen suo libero arbitrio in eorum desideriis obligatur, de vagina sua eductus et egrediens dicitur, quoniam hoc quod ex prava cogitatione exit ad pessimam operationem, et illius est spiritus qui suggessit, et ejus nequitiae qui ex propria voluntate consensit.

32. Iniqui quo magis splendent, eo acrius punientur. Cujus adhuc potentiae terror ostenditur cum protinus subinfertur: Et fulgurans in amaritudine sua.---Fulgur quippe cum repente desuper venit, cum terrore ante oculos clarescit, claritatem ostendit, et anteposita percutit. Sic sic videlicet iniquus cum gloriam vitae praesentis assumpserit, unde in hoc mundo per potentiam clarus ostenditur, inde agitur ut in ultimo feriatur. Quasi enim fulgurare iniqui est in hujus vitae honore clarescere. Sed quia splendor gloriae illius aeternis gehennae suppliciis mancipatur, recte nunc dicitur: Fulgurans in amaritudine sua. Qui enim modo quasi ex terrore et claritate feriens gaudet, inde post supplicia in perpetuum sustinet. Et quidem de quodam divite scriptum est (Luc. XVI, 19) quia epulabatur quotidie splendide. Sed aliud est splendere, atque aliud fulgurare. Nonnumquam quippe splendor sine percussione est, fulguris vero nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui itaque in potestate positus aliis nocet, non incongrue fulgurans dicitur, quia unde ipse contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum vita cruciatur. Sequitur:

CAPUT XXVII

IBID.---Vadent, et venient super eum horribiles.

33. Quot vitiis sibi succedentibus premitur peccator, tot malignis spiritibus euntibus ac redeuntibus devastatur.---Qui hoc loco horribiles, nisi maligni spiritus appellantur, bonis videlicet mentibus pavendi atque fugiendi? Et quia iidem maligni spiritus certis quibusque vitiis singuli obsequi sunt credendi, cum perversus iste alia quidem vitia ad momentum deserere videtur, sed alia agere incipit, super hunc profecto horribiles vadunt et veniunt, quia perversi mentem, etsi alia mala deserunt, alia occupant. Saepe namque videas iniquum in terrena potestate constitutum, gravi furore commoveri, quidquid ira suggesserit exsequi; et cum furor abscesserit, mox ejus mentem luxuria devastat; cum luxuria ad tempus intermittitur, elatio protinus quasi de continentia in ejus cogitatione subrogatur, atque ut a caeteris timeatur, appetit videri terribilis. Sed cum res exigit ut loqui quid dupliciter debeat, quasi postposito terrore superbiae, remissa locutione blanditur; et cum superbus videri desierit, duplex effici non pertimescit. In cujus ergo mentem vitia vitiis succedunt, recte de eo dicitur: Vadent, et venient super eum horribiles, quia quot vitiis decedentibus et succedentibus premitur, tot malignis spiritibus ejus animus quasi euntibus ac redeuntibus devastatur. Sed haec quae agit extrinsecus per partes prodeunt; nam menti ejus simul omnia mala colligantur. Unde et subditur:

CAPUT XXVIII

VERS. 26.---Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus.

34. Omnia vitia in hypocritae mente sunt colligata.--- Quamvis enim hypocrita actiones bonas in superficie ostendat, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent; sed tamen minus prodit in opere

quam in ejus latet cogitatione. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Omnes ergo tenebrae in occultis ejus absconditae dicuntur, quia etsi in se mala omnia non ostendit, omnia tamen inferre proximis appetit. Sed mens ista sic reproba qua ultione sit ferienda subjungat. Sequitur:

CAPUT XXIX

IBID.---Devorabit eum ignis, qui non succenditur.

35. Ignis gehennae mire fovetur, et animam et corpus cruciat.---Miro valde modo paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus [naturalis], ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur; nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis [praeter-naturalis], cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicitur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis numquam finiret. Sciendum vero est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima pariter et carne cruciantur. Unde per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 10). Clibanus namque intrinsecus ardet, is vero qui ab igne devoratur, ab exteriori incipit parte concremari. Ut ergo sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrarent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente. Unde hic

quoque cum de hoc impio diceretur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, protinus de ejus spiritu additur:

CAPUT XXX

IBID. Affligetur relictus in tabernaculo suo.

36. Mali qui de corpore nunc nolentes educuntur, in corpore tenebuntur inviti.---Iniqui enim tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, et si sit possibile, optat ut eam numquam relinquat. Justi vero, quia gaudium suum in spe coelestium ponunt, eorumque conversatio in coelis est (Philip. III, 26), cum adhuc in carne sint quasi in carne jam non sunt, quia nulla carnis delectatione pascuntur. Unde et quibusdam dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Neque enim in carne non erant qui per magistri epistolas exhortationis eloquia suscipiebant; sed quasi jam non in carne esse est de amore carnalium nihil habere. At contra iniquus iste, quia omne gaudium suum in carnali vita posuit, in tabernaculo carnis habitavit. Quam videlicet carnem cum in resurrectione receperit, cum ea gehennae igni traditus ardebit. Tunc ab ea educi appetit, tunc ejus tormenta evadere, si valeat, quaerit; tunc incipit velle vitare quod amavit. Sed quia eamdem carnem Deo praeposuit, judicante Deo agitur, ut ex ea amplius in igne crucietur. Hic itaque eam relinquere non vult, et tamen ab ea abstrahitur; illic eam relinquere appetit, et tamen in ea propter supplicia servatur. Ad augmentum itaque tormenti et hic de corpore nolens educitur, et illic in corpore tenetur invitus. Quia ergo ejus spiritus carnem quam sibi male amando praeposuit evadere in tormento volet et non valet, recte nunc dicitur: Affligetur relictus in tabernaculo suo. De cujus accusatione mox dicitur:

CAPUT XXXI

VERS. 27.---Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

37. Iniqui in judicio accusatores experientur justos et injustos.---Quid per coelos nisi justos, et quid per terram nisi peccatores accipimus? Unde et in Dominica oratione petimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), ut videlicet voluntas nostri conditoris sicut in omnibus justis perficitur, ita et in omnibus quoque peccatoribus impleatur. De justis quoque scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Et peccanti homini sententia infertur, qua dicitur: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Hujus itaque impii ad illud terribile judicium deducti revelant coeli iniquitatem, et terra consurgit adversus eum, ut qui hic nec bonis unquam nec malis pepercit, in illo eum tremendo examine et justorum vita et peccatorum pariter accuset. Et gravius quidem est si quis justis potius quam peccatoribus noceat. Unde et per prophetam dicitur: Sanguis ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere (Ezech. XXIV, 7). Per terram videlicet et pulverem peccatores, per petram vero limpidissimam justum signans, qui gravibus peccatorum contagiis non exasperatur. Sanguis ergo super limpidissimam petram effunditur, quando malitia cruentae mentis in afflictione justae animae grassatur. Cum ergo sit gravius justos quam injustos injuste affligere, multo tamen est gravius et justis pariter et injustis nocere. Quia ergo hic iniquus et justis pariter nocuit et injustis, in accusatione condemnationis revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum, quia et illis obstitit qui coelestia, et eos pressit qui ima sapuerunt. Possunt vero per terram non peccatores et reprobi, sed hi qui, terrenis actibus occupati, eleemosynarum et lacrymarum ope ad aeternam vitam perveniunt designari, de quibus per Psalmistam dicitur, cum venire Dominus ad judicium nuntiaretur: Advocavit coelos sursum et terram, ut

discerneret populum suum (Psal. XLIX, 4). Coelos quippe sursum advocat cum hi qui, sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt ad consedendum in judicio vocantur, atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur cum hi qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus dicitur: Hospes eram et collegitis me; nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 43). Hypocritae itaque hujus coeli iniquitatem revelant, atque adversus eum terra consurgit, dum et hi qui cum Deo judices veniunt, et hi qui per judicium liberantur pravitatis illius testes existunt. Nihil ergo de his quae egit in tempore damnationis ejus absconditur, et si quidem acta illius modo hominibus per duplicitatem multa celantur, sed in damnationis die quidquid in eo intrinsecus latebat ostenditur. Unde apte subjungitur:

CAPUT XXXII

VERS. 28.---Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.

38. In judicio mala intus latentia revelabuntur.---Tunc germen domus illius aperitur, cum omne malum quod in conscientia illius nascebatur ostenditur. Modo quippe germen domus hypocritae manet occultum, quia etsi bona in imagine apparet ejus operatio, sed latet intentio. Aliud est namque quod agit, aliud quod intendit. Sed cum, adveniente judice, uniuscujusque conscientia ad testimonium fuerit deducta, unde scriptum est: Cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus (Rom. II, 15), in hoc hypocritae germen domus aperitur, quia in ejus mente cogitatio perversa detegitur. Et in die furoris Dei detrahitur, quia, ostensa ira judicis, flammis ultricibus traditus, ab ejus conspectu separatur. Qui enim summa cogitare dum viveret noluit, peccatorum suorum pondere depressus, a facie judicis in ima suppliciorum cadet. Nunc autem et peccantem considerat judex et

tolerat, atque ad conversionem singulos, quia dies patientiae, et necdum est dies furoris, exspectat. Sed in hoc die patientiae quasi immobilis manet hypocrita, dum et multa mala perpetrat, et hunc flagella nulla castigant. Sed in furoris die detrahetur, quia, vindictae tempore raptus ad supplicia, ab aeterni judicis vultu separatur. Sequitur:

CAPUT XXXIII

Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.

39. In judicio vel minima mala punientur.---Si enim bene agere in hac positus vita voluisset, partem apud Dominum coelestis regni consortium haberet. Sed quia pravis subdi desideriis elegit, partem suam a Domino in tormentis invenit, quia ejusdem Domini participare gratiam non quaesivit. Bene autem dicitur: Et haereditas verborum ejus a Domino. Qui enim pro magnis malis in supplicium mergitur, fortasse credebatur quod pro verbis quae male dixerat minime judicaretur. Sed cum districta Dei omnipotentis justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit, ut qui de magnis malis debitores sunt, suppliciis traditi, etiam novissimum quadrantem solvant. Illis enim minima parcuntur qui majora in se districte male defleverunt. Nam quos magna premunt, etiam mala minima in gehenna pariter affligunt. Sancti autem viri non partem a Domino accipere, sed partem suam ipsum Dominum habere desiderant. Unde Propheta deprecatur, dicens: Portio mea Dominus (Psal. LXXII, 26) Iniquus vero quia portionem suam habere ipsum Dominum non quaesivit, partem suam extra Dominum ignem invenit, ut ab ejus facie exclusus, quia gaudere in ipso non appetiit, sub ipso crucietur. Haec Sophar ita intulit, ut per ea quae contra hypocritam dixerat beati Job vitam feriret, existimans quod is qui a Domino percussus esset

cuncta bona quae egerat mente simplici non egisset. Quem enim percussum vidit, Deo displicuisse credidit. Sed amici beati Job etiam in hac re haereticorum speciem tenent, qui in sancta Ecclesia dum quosdam bene agentes aspiciunt sub flagellis gemere, eos existimant bona merita in bonis actibus non habere, et malos credunt quos affligi verbere divino conspiciunt, videlicet nescientes quia multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII, 20); et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed beatus Job more sanctae et universalis Ecclesiae, quae a perversis verborum jacula aequanimiter tolerat, et cum superborum dicta audit, humilitatis suae tramitem non relinquit, cum magna cordis humilitate subjunxit, dicens:

CAPUT XXXIV

CAP. XXI, VERS. 2.---Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam.

40. Sancti dum recte docent, irrideri non metuunt.--- Qui enim cum diceret Audite, addidit Quaeso, cum quanta humilitate loquatur insinuat, dum contra se superbientes rogat, ut eorum sensum ad salutis doctrinam reducat. Sancti autem viri dum intra universalem Ecclesiam non solum docere recta, sed etiam perversa tolerare parati sunt, irrideri non metuunt. Unde et subditur:

CAPUT XXXV

VERS. 3.---Sustinete me, ut et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.

41. Sancti in verbis suis quaerunt auditoribus suis, et sibi prodesse. Superbis auditoribus grave onus est doctrina humilitatis.---Boni etenim, cum loquuntur, duo sunt quae in suis locutionibus attendunt, ut videlicet aut

sibi et auditoribus suis, aut sibimet solis prosint, si auditoribus prodesse non possunt. Cum enim bene audiuntur bona quae dicunt, sibi simul et auditoribus prosunt. Cum vero ab auditoribus deridentur, sibi procul dubio profuerunt, quos a culpa silentii liberos fecerunt. Beatus itaque Job ut sibi et suis auditoribus prosit, dicat: Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam. Ut autem ipse quod debet exsolvat, etiam si auditoribus prodesse non valeat, adjungit: Sustinete me, ut et ego loquar, et post, mea, si videbitur, verba ridete. Et notandum quia dum subjungeret Agite poenitentiam, praemisit Audite; cum vero subderet: Post mea, si videbitur, verba ridete, praemisit Sustinete me. Audire quippe volentis est, sustinere nolentis. Amici ergo ejus si doceri appetunt, audiant; si autem irridere parati sunt, sustineant quae dicuntur, quia videlicet superbis mentibus pondus grave est oneris doctrina humilitatis. Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 4.---Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?

42. Job ex flagellis humilior, Deo displicuisse tantum timuit.---Omnis qui Deo placens hominibus displicet, causas tristitiae nullas habet. Qui autem aut hominibus placens Deo displicet, aut simul Deo et hominibus displicere se credit, si hunc tristitia non afficit, a virtute sapientiae alienus existit. Beatus autem Job displicuisse Deo inter flagella se credidit, et idcirco animum ad tristitiam revocavit, quia despiciendus non erat cui se displicuisse formidabat. Si autem de vitae suae meritis contra hominem disputaret, nequaquam contristari debuisset; sed quia per flagella praesentia anceps factus de anteacta vita fuerat, in flagello tristitiam jure requirebat. Unde etiam subdit:

CAPUT XXXVII

VERS. 5.---Attendite me, et obstupescite.

43. Ex Job percussionibus discendum quid formidare debeamus.---Id est, considerate quae egi, et admiramini in hac percussione quae patior. Qui adhuc recte subinfert, dicens:

IBID.---Et superponite digitum ori vestro.

Ac si aperte dicat: Scientes bona quae egi, et considerantes mala quae patior, vosmetipsos etiam a verborum culpa compescite, atque in meis percussionibus vestra damna formidate. Vel certe quia digitis quaeque discernimus, non incongrue per digitum discretio designatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Benedictus dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Per manus videlicet operationem, per digitos vero discretionem designans. Digitus ergo ori superponitur cum per discretionem lingua refrenatur, ne per hoc quod loquitur in stultitiae culpam delabatur. Ait ergo: Superponite digitum ori vestro, id est, locutioni vestrae discretionis virtutem adjungite, ut per haec quae recta contra hypocritam dicitis quibus sint dicenda videatis. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 6.---Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

44. Quaedam ironice et per irrisionem a sanctis dicuntur.---Quia beatus Job actuum suorum oblitus non fuerit, extrema locutio ejus ostendit. Qua ex re hoc quod ab eo nunc amicis dicitur: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor, constat nimirum quod per irrisionem dicatur. Ac si aperte

diceretur: Si me aliquid hypocritae habuisse meminero, in poenitentiae mox fletu contremisco. Carmen vero suam, si recordatus fuerit, tremore perhibet concuti, id est infirmitatem operis ultionis pavore fatigari. Sed quia multa Sophar de subita damnatione impii, in quibus beati Job potentiam momordit, asseruit, sanctus vir contra ejus dicta subjungit, dicens:

CAPUT XXXIX

VERS. 7.---Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?

45. Expenditur hujus vitae felicitas, in dignitatibus et divitiis, in liberis et propinquis; in pacata domo; in armentorum fecunditate; in familiae multitudine et exsultatione.---Nisi enim eos patientia divina toleraret, nequaquam diu vitam in peccatis ducerent. Sublevantur namque divitiis cum esse potentes incipiunt, confortantur vero cum diu in hac vita subsistere permittuntur. Quos enim substantia elevat, in suae fastu potentiae dierum longitudo confortat. Vel certe sublevati et confortati referuntur, quia sublevantur honoribus, confortantur rebus. Sed sunt plerique qui et honoribus sublevati, et divitiis confortati, ea quae in hac concupiscunt vita accipiunt, successione autem sobolis privantur. Istis nimirum ipsa sua potentia poena est, cum et magnam se habere haereditatem considerant, et haeredes non habent quibus relinquant. Quid itaque prodest si adsint omnia, et desint filii qui successores fiant? Sequitur:

CAPUT XL

VERS. 8.---Semen eorum permanet coram eis.

46. In augmentum magnae felicitatis, cum magno patrimonio dantur et haeredes; ac ne qua necessitas saltem temporalis ab oculis subtrahat eos in quibus

animus exsultat, de hoc eorum semine dicitur: Permanet coram eis. Quid autem si filii dati sunt, sed ipsi sterilitate feriuntur? Sic in eis genus exstinguitur, sicut parentum sterilitate exstingui timebatur. Sequitur:

IBID.---Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

Ecce adest vita, adsunt honores et divitiae, adsunt filii, adsunt nepotes. Quid si qua mentem intestina cogitatio exurat, et securitatis gaudia domestica rixa transverberet? Quae est mundi hujus felicitas, si laeta non est? Sequitur:

CAPUT XLI

VERS. 9.---Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.

47. Securae et pacatae sunt, quia peccantes vivunt, lugenda agunt, et gaudia non relinquunt. Virga eos supernae disciplinae non percutit, et tanto amplius in culpa proficiunt, quanto minus ex culpa feriuntur. Sed quia intus quae prosperantur audivimus, in agris quoque quae prosperitas arrideat videamus. Sequitur:

VERS. 10.---Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo.

Vulgaris locutionis usus est ut bovem masculum et vaccam feminam vocet, sed litteraturae (Id est, grammaticae), locutio bovem communis generis appellat. Unde nunc dicitur: Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo. Dominis gregum prima felicitas est, si grex sterilitatem non habens concipit; secunda, si conceptus ad partum venit; tertia autem, si hoc quod partum est per nutrimenta ad provectum ducatur. Ut ergo tota simul adesse impiis

demonstraret, eorum greges beatus Job asserit concepisse, et non abortisse; peperisse, et fetu proprio non esse privatos. Minor autem est felicitas, si cum greges crescunt, custodes quoque gregum non proficiunt. Unde et ad fecunditatem gregum mox fecunditas familiae subrogatur. Nam dicitur:

CAPUT XLII

VERS. 11.---Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.

48. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Sed quia dixit Exsultant lusibus, ipsum quoque infantium lusum in domo iniquorum ne vilem valde esse crederemus, subjungens, ait:

VERS. 12.---Tenent tympanum et citharam, gaudent ad sonitum organi.

Ac si patenter dicat: Cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent. Sed, o beate vir, quid tam multa nobis de iniquorum voluptatibus narras? Jam diu est quod in eorum descriptione loqueris, post multa breviter distingue quae sentis. Sequitur:

CAPUT XLIII

VERS. 13.---Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

49. Quidquid finem habet, momentaneum. Prosperitas innocentiae, adversitas iniquitatis non est argumentum.---Ecce, beate vir, eorum gaudia diu narraveras; quomodo nunc asseris quod in puncto ad inferna descendant, nisi quod omnis longitudo temporis vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine

terminatur? Cum enim ad extremum quisque perducitur, de praeterito jam nil tenet, quia tempora cuncta delapsa sunt; in futuro nil habet, quia unius horae momenta non restant. Vita ergo quae sic angustari potuit punctus fuit. Ut enim praediximus, in puncto stylum ponimus, et levamus. Quasi ergo in puncto vitam tetigit, qui hanc accepit et amisit. Potest in puncto hoc quoque intelligi, quod saepe hi qui diu in iniquitate tolerati sunt subita morte rapiuntur, ut nec flere ante mortem liceat quae peccaverunt. Sed quia nonnumquam etiam vita justorum subito fine terminatur, melius illud accipimus, si hoc de eorum temporali vita sentiamus, quia quidquid transire potuit subitum fuit. Amicis autem beati Job, qui idcirco hunc injustum esse crediderunt, quia flagellatum viderunt, recte ejusdem sancti viri voce de iniquorum flore et perditione ostensum est quia praesentis vitae prosperitas innocentiae testis non est, quia multi ad perennem vitam per flagella redeunt, et plerique ad infinita supplicia perducendi sine flagello moriuntur. De quibus adhuc subditur:

CAPUT XLIV

VERS. 14.---Qui dixerunt Deo: Recede a nobis.

50. Qui Dei mandatis non obsequuntur, eum a se abigunt.---Haec verbis dicere vel stulti minime praesumunt; sed tamen perversi omnes Deo: Recede, non verbis, sed moribus dicunt. Qui enim illa agunt quae Deus omnipotens prohibet, quid aliud faciunt quam suum animum contra Omnipotentem claudunt? Sicut enim ejus praecepta cogitare eum ad se introducere est, ita ejus mandatis obsistere eum a cordis inhabitatione repellere est. Dicunt ergo: Recede a nobis, qui ei ad se aditum praebere recusant, eumque pravis actibus impugnant, etiam si verbis laudare videantur. Dicunt etiam:

CAPUT XLV

IBID.---Scientiam viarum tuarum nolumus.

51. Aliud est nescire vias Dei, aliud scire nolle.---Eo ipso quo ejus scientiam apprehendere contemnunt. Sunt namque nonnulli qui ex eo quod Veritas dicit: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48); nolunt scire quod faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quod operari debuerunt. Sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet. Qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur. Via autem Dei pax, via Dei humilitas, via Dei patientia est. Sed quia haec omnia iniqui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. Dum enim in praesenti vita superbiunt, dum honoribus inflantur, dum etiam si non habent appetunt, vias Dei in sua cogitatione contemnunt. Quia enim via Dei in hac vita humilitas fuit, ipse hic Deus et Dominus redemptor noster ad probra, ad contumelias, ad passionem venit, et adversa hujus mundi aequanimiter pertulit, prospera fortiter vitavit, ut et prospera doceret aeternae vitae appeti, et adversa praesentis vitae non formidari. Sed quia iniqui gloriam vitae praesentis appetunt, ignominiam fugiunt, dicere memorantur: Scientiam viarum tuarum nolumus. Scire quippe nolunt quod facere contemnunt. Quorum adhuc verba subduntur, cum dicitur:

CAPUT XLVI

VERS. 15.---Quis est Omnipotens, ut serviamus ei?

52. Carnales, aut Deum non esse suspicantur, aut ei servire contemnunt.---Mens enim hominis male exterius fusa, sic in rebus corporeis sparsa est, ut neque ad

semetipsam intus redeat, neque eum qui est invisibilis cogitare sufficiat. Unde carnales viri jussa spiritalia contemnentes, Deum quia corporaliter non vident, quandoque ad hoc perveniunt, ut etiam non esse suspicentur. Unde scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Unde nunc quoque dicitur: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? Plerumque enim plus appetunt homines servire hominibus, quos corporaliter vident, quam servire Deo, quem non vident. Per omne enim quod faciunt, ad finem oculorum tendunt; et quia in Deum oculos corporis tendere non possunt, ei obsequia praebere vel despiciunt, vel si coeperint, fatigantur. Esse enim, sicut dictum est, non credunt, quem corporaliter non intuentur. Qui si auctorem omnium Deum humiliter quaererent, id quod non videtur, ei rei quae videtur, esse melius, in semetipsis invenirent. Ipsi quippe ex anima invisibili et corpore visibili subsistunt; sed si hoc ab eis quod non videtur, abstrahitur, illico corruit quod videtur. Et patent quidem carnis oculi; sed videre quidquam vel sentire non possunt. Sensus enim visionis periit, quia habitator recessit; et domus carnis remanet vacua, quia abscessit ille invisibilis spiritus, qui per ejus respicere fenestras solebat. Quia ergo rebus visibilibus invisibilia praestantiora sunt, carnales quique ex semetipsis pensare debuerunt, atque per hanc, ut ita dixerim, scalam considerationis tendere in Deum: quia eo est, quo invisibilis permanet, et eo summus permanet quo comprehendi nequaquam potest. Sunt vero nonnulli qui Deum et esse et incomprehensibilem esse non ambigunt; qui tamen ab eo non ipsum, sed dona exteriora quaerunt. Quae cum ei servientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt. De quorum adhuc verbis adjungitur:

CAPUT XLVII

IBID.---Et quid nobis prodest, si oraverimus illum?

53. Ordo rerum in oratione postulandarum.---Cum Deus in oratione non quaeritur, citius in oratione animus lassatur: quia cum illa quisque postulat, quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium, qui non vult dare quod amatur. Sed se magis Dominus quam ea quae condidit, vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur: profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines, cum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur. Nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant; sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari. Qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent: quia cum mens in precibus ad auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis conjungitur, ab inferioribus separatur, amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare jam sursum ire est; dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat. Sequitur:

CAPUT XLVIII

VERS. 16.---Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me.

54. Justi bona sua possident, non ab eis possidentur; secus iniqui.---Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia sub dominio mentis premit. Nam quisquis ea

nimie diligit, se magis illis quam sibi ipsa supponit. Multi etenim justorum in hoc mundo divites fuerunt, rebus et honoribus fulti habere multa videbantur, quorum mentem quia eorum quae aderant delectatio nimia non possidebat, bona illorum in manu erant: quia potestati animi subjecta tenebantur. At contra iniqui ita se totis desideriis in exteriorum rerum appetitionibus fundunt, ut non magis ipsi habita teneant, sed ab his quae habent, captiva mente teneantur. Quia igitur non sunt in manu eorum bona sua, recte subjungitur: Consilium eorum longe sit a me. Quid namque est iniquorum consilium nisi terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere, salutem temporalem cum damno interiori appetere, et dolores transitorios ad aeternos gemitus commutare? Vir igitur sanctus has iniquorum cogitationes intuens aspernetur, et dicat: Consilium eorum longe sit a me. Quia nimirum esse bonum incomparabiliter videt, ad breve tempus eligit hic sub flagello gemere quam aeternae ultionis supplicia tolerare. Sed neque in hac vita hi qui in ea prosperari appetunt, continue prosperantur. Nam plerumque eorum gaudia, suborti gemitus interrumpunt. Unde subditur:

CAPUT XLIX

VERS. 17.---Quoties lucerna eorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui.

55. Quot et qualibus poenis afficiuntur mali.---Saepe impius lucernam suam, filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur, subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est. Saepe impius praesentis honoris gloriam lucernam putat; sed dum, sublata dignitate, dejicitur, lucerna exstincta est, quae ei juxta desiderium lucebat. Saepe impius opes terrenae substantiae adesse sibi, quasi magnam luminis lucernam putat; sed cum, irruente damno, divitias, quas plus se amabat, perdiderit, quid iste aliud quam lucernam, in cujus lumine gaudebat, amisit? Qui ergo gaudere de aeternis non appetit, neque

hic ubi solidari vult, potest continue laetari. Nam quoties lucerna impiorum exstinguitur, et supervenit eis mundatio, et dolores dividit furoris sui. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus ex aliqua adversitate patiuntur. Omnipotens enim Deus cum se despici et in terrena videt concupiscentia laetari, hoc quoque doloribus percutit quod sibi videt in cogitatione impii praeferri. Bene autem dicitur: Et dolores dividet furoris sui. Qui enim aeternos dolores impio per retributionem servat, et aliquando ejus mentem etiam temporali dolore transverberat: quia hic quoque et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit. Neque enim poena praesens, quae injusti animam a pravis desideriis non immutat, ab aeternis suppliciis liberat. Unde et per Psalmistam dicitur: Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X, 7). Dicendo enim laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab eis doloribus peccator, qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non jam totum calicem, sed partem calicis dixit: quia videlicet eorum passio hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua consummatur. De quorum adhuc fine subjungitur:

CAPUT L

VERS. 18.---Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

56. Tanquam paleae ab irae divinae flatu ad ignem asportantur.---Iniquus cum in potestate conspicitur, cum valde in oppressionibus et violentiis effrenatur, ab infirmorum cogitationibus gravis nimium, et quasi in hoc mundo radicatus aestimatur. Sed cum districti judicis sententia venerit, omnes iniqui quasi paleae ante ventum erunt: quia, ut ita dicam, irae flatu subito levantur atque asportantur ad ignem, quos hic in suis quondam praejudiciis quasi duri ponderis superjacentem molem

indigentium lacrymae movere non poterant. Et ad rapientis judicii manus leves sunt, qui per injustitiam proximis graves fuerunt. Et sicut favilla, quam turbo dispergit. Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est: quia, etsi apparet ad momentum viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur; quia consumptioni est aeternae deputata. Hanc favillam turbo dispergit: quia Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hujus enim tempestatis turbine ab aeterni conspectu judicis iniqui rapiuntur; et qui hic mentem desiderio perverso solidaverant, ibi paleae et favilla videbuntur: quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat. Sequitur:

CAPUT LI

VERS. 19.---Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.

57. Qui Deus peccata parentum puniat in filiis.--- Scriptum novimus: Qui reddis peccata patrum in filios ac nepotes, in tertiam et quartam generationem (Exod. XXXIV, 7). Et rursum scriptum est: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt; ut anima patris, ita et anima filii, mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2; Jerem. XXXI, 29). In utraque igitur hac sententia dum dissimilis sensus invenitur, auditoris animus ut discretionis viam subtiliter requirat instruitur. Peccatum quippe originale a parentibus trahimus; et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus: quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Reddit ergo peccata parentum in filios, dum pro culpa parentis, ex originali peccato anima polluitur prolis.

Et rursum non reddit parentum peccata in filios: quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, jam non parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Quod tamen intelligi etiam aliter potest: quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejus delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde fit, ut iniquus filius iniqui patris non solum sua quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat; cum vitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adjungere non formidat. Et justum est, ut qui sub districto judice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur: quia in carne nonnumquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur. Quid enim est quod parvuli filii plerumque a daemonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris poena multatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit. Plerumque percutitur in filiis, ut acrius uratur; et dolor patris carni filiorum redditur, quatenus per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed jam provectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt? Unde et recte dicitur: Usque ad tertiam et quartam progeniem. Quia enim usque ad tertiam et quartam progeniem, eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur.

58. Impiorum oculos culpa claudit, aperit poena.---Et quia impiorum oculos culpa claudit, sed in extremum poena aperit, recte subjungitur: Et cum reddiderit, tunc sciet. Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit. Unde et per prophetam

dicitur: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit. Hinc per Balaam de semetipso dicitur: Dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadet: et sic aperientur oculi ejus (Num. XXIV, 3, 4). Consilium quippe contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant praevident: eorum videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit: quoniam post culpam jam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare, quod fecit. De cujus inutili jam tunc scientia subinfertur:

CAPUT LII

VERS. 20.---Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

59. Post casum inutiliter aperiuntur oculi.---Qui si in hac vita positus, culpam suam videre voluisset, de Omnipotentis postmodum furore non biberet. Sed qui hic avertit oculos a respectu criminis, illic declinare non valet sententiam damnationis. Saepe vero hi qui supplicia aeterna non metuunt, prava agere pro temporali saltem percussione pertimescunt. Sed sunt nonnulli qui ita in iniquitate duruerunt, ut nec in ipsis metuant feriri quae amant, dummodo quae perverse cogitaverint expleant. Unde hoc in loco de iniqui obduratione subjungitur:

CAPUT LIII

VERS. 21.---Quid enim ad eum pertinet de domo tua post se? aut si numerus mensium ejus dimidietur?

60. Stupenda quorumdam malorum, etiam dum feriuntur, obduratio et caecitas.---Neque enim sic

debemus accipere, ut iniquus iste postea quam damnatus aeternis suppliciis fuerit de domo sua, id est de cognatis quos reliquerit, minime cogitavit, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat, de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat (Luc. XVI, 28). Omnis namque peccator prudens erit in poena qui, stultus fuit in culpa, quia ibi jam dolore constrictus ad rationem oculos aperit, quos hic voluptati deditus clausit; et poena torquente exigitur ut sapiat, qui hic excaecante se superbia desipiebat. Cui tamen sua sapientia jam tunc minime proderit, quia hic ubi operari juxta sapientiam debuit, tempus amisit. Pro summo hic namque bono concupiscit germen generis habere, domum familia et opibus replere, et diu in hac carnis corruptione vivere. Sed si fortasse aliquid ad ejus desiderium veniat, quod tamen obtinere non possit nisi cum offensione conditoris ejus animus ad paululum perturbatus cogitat, quia si hoc egerit hic, unde offensam sui conditoris incurrat, in domo, in filiis, in vita percutitur. Sed superbia sua protinus instigatus obdurescit; et quamlibet in domo, quamlibet in vita percussionem sentiat, nequaquam curat, dummodo quae cogitaverit expleat; et quousque vivit, voluptates suas perficere non desistit. Ecce enim domus ejus pro culpa percutitur; sed quid ad eum pertinet de domo sua post se? Ecce pro ultione pravi operis ea quae esse potuit vitae longitudo breviatur; sed quid ad eum pertinet, si numerus dierum ejus dimidietur? Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit, ubi Deus omnipotens ejus erectionem frangit; et nec illata percussio mentem humiliat, quam in deliberatione contra Dominum obstinatio obdurat. Et notandum quam gravis culpae reatus sit, et poenam pro culpa menti proponere, et tamen nec tormenti metu sub jugo conditoris cervicem cordis inclinare. Sed ecce cum haec audimus, cordi nostro quaestio oritur, cur omnipotens et misericors Deus in tantam caecitatem cadere rationem mentis humanae

permiserit? Ne vero quisquam ultra quam debet occulta Dei judicia discutere praesumat, recte subjungitur:

CAPUT LIV

VERS. 22.---Numquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat?

61. Occulta Dei judicia curiosius non scrutanda.--- Cum in his quae de nobis aguntur ambigimus, debemus alia quae nobis sunt certa conspicere, et eam quae de nostra nobis incertitudine surrexerat cogitationis querelam placare. Ecce enim quod electos ad vitam flagella revocant, et a malis actibus reprobos nec flagella compescunt, omnipotentis Dei judicia super nos valde occulta sunt, et injusta non sunt. Sed si tendamus oculum mentis ad superiora, in illis aspicimus quia de nobis quid juste conqueri non habemus. Omnipotens enim Deus angelorum merita discernens, alios in aeterna luce sine lapsu permanere constituit, alios sponte lapsos a statu suae celsitudinis in aeternae damnationis ultione prostravit. Nobiscum igitur injuste nil agit, qui et subtiliorem nobis naturam juste judicavit. Dicat ergo: Numquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat? Qui enim super nos mira facit, constat procul dubio quia de nobis scienter omnia disponit. His itaque praemissis, adjungitur ubi humanus animus in requisitione fatigatur. Nam subditur:

CAPUT LV

VERS. 23-25.---Iste moritur robustus et sanus, dives et felix, viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur; alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus.

62. Electorum et reproborum vita dispar, at mors carnis eadem. Iniqui laetitia transit ad poenam,

innocentis poena ad laetitiam.---Ista cum ita sint, quis omnipotentis Dei secreta discutiat cur haec ita esse permittat? Sed electis et reprobis vita quidem dispar est, carnis autem in morte corruptio dispar non est. Unde subjungitur:

VERS. 26.---Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

Quid ergo mirum, si prosperitate vel adversitate praesentis saeculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Quae est enim iniquis salus aut robur, qui adeps et divitiae, dum totum hic cum celeritate relinquitur, et illic retributio, quae numquam relinqui possit, invenitur? Sicut autem hujus iniqui laetitia transit ad poenam, ita afflicti innocentis poena transit ad laetitiam. Nec divitiae ergo debent mentem extollere, nec inopia perturbare. Unde beatus Job inter damna rerum nulla admittit ad animum damna cogitationum, sed ad eos qui se in percussione despiciunt redarguendo subjungit, dicens:

CAPUT LVI

VERS. 27, 28.---Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?

63. Job infractus, quia amissis caeteris Deum non amiserat.---Impium enim crediderant quem, ablatis rebus, temporaliter destructum videbant. Sed sanctus vir tanto eos alta consideratione dijudicat, quanto inter damna quae pertulerat infracta rectitudine stabat. Quid enim ei foris rerum damna nocuerant, qui illum non amiserat quem interius amabat?

Allegoricus sensus.---64. Ex copia superbia nascitur.--- Hoc vero quod dicitur: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, si quis forsitan accipere per allegoriam velit, explere breviter possumus, si de iniquo hoc divite ea quae sunt jam dicta replicemus. Dicitur namque: Viscera ejus plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quae impinguat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Superbia quippe cordis quasi quaedam pinguedo est crassitudinis. Unde quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7). Sequitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Amatores hujus saeculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. Sed si in exteriori dignitate desint terrenae et domesticae divitiae, quantum ad judicium suum ossa quidem habent, sed medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator hujus saeculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrenae domus abundantia saginetur, dicitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Vel certe ossa sunt hujus divitis pravae et durae consuetudines, medullae vero in ossibus sunt ipsa desideria male vivendi, quae neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quae medullae quasi ossa irrigant, cum prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant.

65. Unde dives inaniter gaudet, inde pauper inanius affligitur. Bona quae dives cum metu habet, pauper cum anxietate appetit.---Et sunt nonnulli qui in hoc mundo divitias non habent, sed habere concupiscunt, elati esse appetunt; quamvis in hoc mundo quod cupiunt obtinere non possunt; et cum nullis rebus vel honoribus fulti sint, per mala tamen desideria in conspectu interni judicis reos conscientia addicit. Talis etenim quisque plerumque ideo affligitur, quia ditescere ac superbire non praevalet. De quo et subditur: Alius vero moritur in amaritudine

animae suae absque ullis opibus. Ecce unde dives superbo corde inaniter gaudet, inde pauper alius superbo corde inanius affligitur. Bene autem de utrisque subjungitur: Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. In pulvere enim dormire est in terrenis desideriis oculos mentis claudere. Unde unicuique peccanti et in culpa sua dormienti dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Vermes vero qui de carne nascuntur eos simul operiunt, quia sive divitis, sive pauperis superbientis animum curae carnales premunt. In rebus etenim terrenis pauper et dives reprobus, quamvis non pari prosperitate fulciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod ille jam cum metu habet, iste cum anxietate appetit; et quia habere non valet, dolet. Dicatur ergo: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, quia etsi non simul rebus temporalibus sublevantur, simul tamen in cura rerum temporalium mentis torpore sopiuntur. Simulque eos vermes operiunt, quia vel istum ut concupita habeat, vel illum, ne habita amittat, carnales cogitationes premunt.

66. Job nec habitis rebus elatus, nec amissis anxius.-- -Beatus autem Job, qui nec habitis rebus elatus fuerat, nec amissas cum anxietate requirebat, quia nullis exterioris damni cogitationibus mordebatur, eum vermes cordis non operuerant. Et quia in terrena cura mentem suam non dejecerat, nequaquam in pulvere dormiebat. Sequitur: Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Cum scriptum sit: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11)? qua ratione nunc dicitur: Certe novi cogitationes vestras. Sed tunc spiritus hominis ignoratur ab altero cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20), per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic

corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. XXVII, 19). Proinde beatus Job, cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret, adjunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostenderet quia hoc quod in eis latebat invenisset. Unde ipsas quoque eorum iniquas sententias adjungit, dicens: Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?

67. Falsa eorum opinio qui culpas ex flagellis metiuntur.---Infirmi quique, qui in hoc mundo florere appetunt, et sicut magna mala, sic flagella pertimescunt, in eis quos flagellatos aspiciunt, culpas ex poena metiuntur. Quos enim percussos cernunt, Deo displicuisse suspicantur. Unde amici beati Job, quem percussum viderunt, impium fuisse crediderunt, videlicet aestimantes quia si impius non fuisset, ejus tabernacula permanerent. Sed ista non cogitat nisi qui adhuc infirmitatis taedio laborat, qui in praesentis saeculi delectatione gressum cogitationis figit, qui transire ad aeternam patriam perfectis desideriis nescit. Unde bene subjungitur:

CAPUT LVII

VERS. 29, 30.---Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur.

68. Consulendi sunt, qui vitam sibi viam esse, non patriam cogitant.---Saepe etenim diu divina patientia tolerat quos jam ad supplicia praescita condemnat, permittit florere quos adhuc cernit deteriora perpetrare. Quia enim videt ad quam damnationis foveam tendant, hoc eis pro nihilo esse existimat, quod hic perversi relinquenda multiplicant. Sed quisquis praesentis vitae gloriam diligit, magnam esse felicitatem deputat hic secundum votum florere, quamvis cogatur postmodum supplicia aeterna tolerare. Solus ergo ille conspicit nil esse quod iniquus floret, qui jam gressum cordis ab

amore praesentis saeculi amovit. Unde recte cum de subsequenti damnatione impii diceretur, praemittitur: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Viator quippe dicitur qui praesentem vitam viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, qui non remanere in transeuntibus, sed ad aeterna pervenire concupiscit. Qui enim in hac vita viator esse non appetit, hujus vitae prospera minime contemnit, et ea quae ipse desiderat, cum abundare aliis viderit, miratur. Unde David propheta quoniam a dilectione praesentis saeculi jam corde transierat, iniqui gloriam describens, dicebat: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI, 35). Sed quia cor huic mundo non subdidit, hunc jure despexit, dicens: Transivi, et ecce non erat (Ibid., 36). Esset quippe aliquid in ejus aestimatione impius, si ipse ab hoc saeculo per intentionem minime transisset. Sed is cui non transeunti magnum aliquid esset, transeunti animo quam nihil esset apparuit, quia dum aeterna retributio cogitatur, praesens gloria quam sit nulla cognoscitur. Hinc Moyses, cum supernae contemplationis gloriam quaereret, dixit, Transiens videbo visionem (Exod. III, 3). Nisi enim gressum cordis a saeculi amore removisset, nequaquam intelligere superna potuisset. Hinc Jeremias luctum cordis sui considerari deposcens, ait: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Thren. I, 12). Qui enim praesentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi patriam attendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt. Illos ergo ut dolorem suum considerent propheta exquirit, quos in hoc mundo contigit animum non fixisse. Hinc per Salomonem dicitur: Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt (Prov. XXXI, 8). Muti enim dicuntur qui praedicatorum verbis contradicendo minime resistunt. Qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitae praesentis figere dedignantur. Igitur quia malus ad diem perditionis servatur, et ad diem furoris

ducitur, hoc non nisi qui est viator intelligit, quoniam qui cor in praesentibus fixit, quae iniquum sequuntur supplicia non deprehendit. De quo adhuc subditur:

CAPUT LVIII

VERS. 31.---Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi?

69. Antichristum tantis signis, ostensione sanctitatis tanta elatum, solus Christus debellaturus est.---Saepe malus indignationem conditoris sui, quam in aeternum passurus est, et in hac quoque vita positus experitur, dum prosperitatem quam amat amittit, et adversitatem quam formidat invenit. Et quamvis increpari de suis pravitatibus a justorum lingua etiam in prosperis valeat, scimus tamen quod cum facta sua perversum quemque dejiciunt, justorum increpatio convalescat. Qua autem ratione nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? dum etiam, justis tacentibus, hoc quoque notum sit, quia toties hic iniqui via arguitur, quoties ejus prosperitas interveniente adversitate turbatur. Sed beatus Job dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput verba convertit. Vidit enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatur, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione elevatur, ut argui ab homine ejus facta non valeant quia cum potestate terroris adjungit etiam signa ostensae sanctitatis, et ait: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis videlicet hominem illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam non solum Elias et Enoch, qui in ejus exprobrationem ad medium deducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt. Sed quia hoc ex divina gratia, et non suis viribus faciunt, recte nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis etenim, nisi Deus, cujus adjutorio electi, ut

resistere valeant, fulciuntur? Aliquando enim in Scriptura sacra cum interrogando Quis ponitur, Omnipotens designatur. Unde scriptum est: Quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9)? De quo per Paulum dicitur: Quem Deus suscitavit a mortuis (Gal. I, 1). In eo ergo quod sancti viri ejus iniquitati contradicunt, non ipsi sunt qui viam ejus arguunt, sed ille est ex cujus gratia confortantur. Et quia praesentia ejus, qua in homine venturus est, multo atrocior in persecutione erit quam nunc, cum minime cernitur, quia specialiter adhuc illo vase suo proprio non gestatur, bene dictum est: Coram eo. Multi enim nunc vias Antichristi dijudicantes corripiunt, sed hoc quasi in ejus absentia faciunt, dum illum arguunt quem adhuc specialiter non intuentur. Cum vero in illo damnato homine venerit, quisquis ejus praesentiae resistit, coram eo viam ejus arguit, cujus vires et conspicit et contemnit. Vel certe viam ejus arguere est prosperitatem cursus ejus aeterno supplicio interveniente turbare. Quod quia solus Dominus propria virtute facturus est, de quo scriptum est. Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8.), recte dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Unde et sequitur: Et quae fecit, quis reddet illi? Quis nimirum, nisi Dominus? Qui solus illi perdito homini quae fecit reddet, dum potestatem ejus tam validam per adventum suum aeterna damnatione contriverit. Sed elatus iste princeps malorum, in hac vita quamdiu est positus, quid agat, audiamus. Sequitur:

CAPUT LIX

VERS. 32.---Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

70. In multitudine peccantium tamquam in congerie mortuorum, et in sepulcris Satan vigilat.---Quia sepulcra mortuos tegunt, quid aliud per sepulcra quam reprobi designantur, in quibus exstinctae a vita beatitudinis

animae velut in sepulcris latent? Iniquus ergo iste ad sepulcra ducetur, quia in pravorum cordibus recipietur, quoniam soli eum illi suscipiunt, in quibus mortuae a Deo animae reperiuntur. De quo recte etiam, dum ejus supplicia describuntur, per prophetam dicitur: In circuitu illius sepulcra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio (Ezech. XXXII, 22). Illi quippe in inferno juxta illum sunt, in quibus idem malignus spiritus mortuus jacet. Qui iniquitatis ejus gladio percussi ceciderunt. Unde scriptum est: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CLIII, 10). Recte autem dicitur: Et in congerie mortuorum vigilabit, quia nunc in congregatione peccantium astutiae suae insidias exerit. Pro eo autem quod in mundo raritas bonorum est, et multitudo malorum, recte mortuorum congeries nominatur, ut ipsa iniquorum multitudo signetur. Lata enim via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. VII, 13). Satanae itaque in congerie mortuorum vigilare est in reproborum cordibus malitiae suae astutias exercere. De quo adhuc subditur:

CAPUT LX

VERS. 33.---Dulcis fuit glareis Cocyti.

71. Ut amarus est electis, ita reprobis vitia suggerendo dulcis est.---Graeca lingua cocytus luctus dicitur, qui tamen luctus feminarum vel quorumlibet infirmantium solet intelligi. Sapientes vero hujus saeculi, a luce veritatis exclusi, quasi umbras quasdam veritatis inquisitione tenere conati sunt. Unde Cocytum fluvium currere apud inferos putaverunt, videlicet designantes quod hi qui digna doloribus opera faciunt, in infernum ad luctum decurrunt. Sed nos despiciamus umbram carnalis sapientiae, qui jam de veritate lucem tenemus et cognoscamus voce beati viri Cocyton luctum infirmantium dici. Scriptum quippe est: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25). Qui enim in Deo confortari

renuunt, ad luctum per animi infirmitatem tendunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare, consuevimus, quos aqua defluens trahit. Quid ergo per glareas Cocyti nisi reprobi designantur, qui, suis voluptatibus dediti, quasi semper a flumine ad ima detrahuntur? Qui enim contra voluptates hujus saeculi stare fortiter nolunt, glareae Cocyti fiunt qui suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum post lugeant, qui modo se in suis voluptatibus delectabiliter relaxant. Et quia antiquus hostis suum vas illum reprobum hominem ingressus, dum dona perversis tribuit, dum eos in hoc mundo honoribus extollit, dum eorum oculis prodigia ostendit, fluxae mentes hunc in suis prodigiis admirantur et sequuntur, bene de eo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti. Cum enim hunc electi despiciunt, cum mentis calce contemnunt, illi eum sequentes diligunt, qui velut ab aqua voluptatis ad perpetuum luctum trahuntur, qui per terrenam concupiscentiam more glareae quotidianis lapsibus ad ima dilabuntur. Aliis namque gustum suae dulcedinis per superbiam, aliis per avaritiam, aliis per invidiam, aliis per fallaciam, aliis per luxuriam porrigit; et ad quanta vitiorum genera pertrahit, quasi tot suae dulcedinis potus propinat. Nam cum aliquid superbum in mente persuadet, fit dulce quod dicit, quia videri praelatus caeteris homo perversus appetit. Dum menti avaritiam infundere molitur, fit dulce quod occulte loquitur, quia per abundantiam necessitas vitatur. Dum aliquid de invidia suggerit, fit dulce quod dicit, quia perversa mens dum alium deterescere viderit, exsultat se eo minorem minime videri. Cum aliquid de fallacia persuadet, fit dulce quod suggerit, quia eo ipso quo fallit caeteros, prudens videtur sibi. Cum luxuriam deceptae menti loquitur, fit dulce quod suadet, quia in voluptate animum resolvit. Quot ergo vitia carnalium cordibus inserit, quasi tot potus suae dulcedinis eis porrigit. Quam tamen, ut praedixi, ejus dulcedinem non percipiunt, nisi qui, praesentibus voluptatibus dediti, ad perpetuum luctum trahuntur. Bene ergo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus electis, et suavis est

reprobis. Illos enim solummodo suis delectationibus pascit, quos quotidianis lapsibus ad gemitum impellit. Sequitur:

CAPUT. LXI

IBID.---Et post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles.

72. Per Antichristum, urgente mundi fine, carnales omnes ad se trahet, nunc tantum plurimos.---Hoc loco homo humana sapiens dicitur. Sed cum plus sint omnes quam innumerabiles quaerendum est nobis cur ante se innumerabiles et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus cunctos quos carnales invenerit sub suae jugum ditionis rapit? Qui et nunc priusquam appareat innumerabiles quidem, non tamen omnes, carnales trahit, quia quotidie a carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt. Et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet. Cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit, quia qui bonis praesentibus delectantur potestati illius se absque retractatione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est et post in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit jugo suae dominationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit, quia per quinque millia et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in

tam longo tempore hi quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur: Post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles, quia et tunc minus tollit cum omnes tulerit, et nunc amplius diripit cum corda innumerabilium invadit. Haec beatus Job, quia contra iniquorum principem mire disseruit, qui in hac vita extolli permittitur, sed in adventu Domini destruetur, de se patenter ostendit quia flagella dominica non ex offensione susceperit, quoniam si iniquus quisque in hac vita permittitur prosperari, necesse est ut electus Dei debeat sub flagelli freno retineri. Ex qua re amicos arguit, dicens:

CAPUT LXII

VERS. 54.---Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

73. Sanctis quam odiosum mendacium.---Amici beati Job eum consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Cumque hunc hypocritam vel impium dicerent, per hoc quod ipsi mentientes perpetrabant culpam, augebant procul dubio poenam justi vulneribus afflicti. Nam sanctorum mentes, quia veritatem diligunt, etiam culpa fallaciae torquet alienae. Quanto enim grave mendacii esse crimen aspiciunt, tanto hoc non solum in se, sed etiam in aliis oderunt.

LIBER DECIMUS SEXTUS

Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit.

Qui contra veritatis verba in allegatione deficiunt, saepe etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur.

Unde Eliphaz, beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat. Ait enim:

CAPUT PRIMUM

CAP. XXII, VERS. 2.---Numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?

1. Scientia nostra divinae comparata, ignorantia est.- --In comparatione enim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Quid ergo mirum cum illud quasi per doctrinam dicitur, quod sciri potuit etiamsi taceretur? Qui adhuc Dei potentiam quasi defendendo subjungit:

CAPUT II

VERS. 3.---Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua?

2. Justitia nostra Deus non indiget.---In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Deum juvamus. Unde et per Psalmistam dicitur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert quam recipit, ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus et post reddentibus prosit. Nam etsi in judicium Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum. Et ipse nos per hoc quod caput nostrum est adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur. Adhuc adjungit Eliphaz, quod nullus ignorat, dicens:

CAPUT III

VERS. 4.---Numquid timens arguet te, et veniet tecum ad judicium?

3. Otiose de Deo dicitur quod a nemine ignoratur.--- Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Dominus ex timore nos arguat, et ex metu judicium contra nos suum proponat? Sed qui verba sua metiri nesciunt, procul dubio ad otiosa dicta dilabuntur. In quibus si se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa verba prosiliunt. Unde Eliphaz, qui otiosa intulit, ad contumeliosa protinus verba prorupit, dicens:

CAPUT IV

VERS. 5.---Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

4. A verbis otiosis ad contumeliosa venitur.---Ecce a torpenti corde ad verba venit otiosa, ab otiosis autem verbis per crimen fallaciae ad contumelias exarsit. Isti quippe sunt casus culpae crescentis, ut lingua cum non restringitur nequaquam ubi ceciderit jaceat, sed semper ad deteriora descendat. Ea vero quae subjuncta sunt, quia valde juxta historiam patent, exponenda ad litteram non sunt.

5. Sed quia amicos beati Job haereticorum speciem tenere diximus (Sup., in praef., et alibi saepissime), ipsum vero significationem sanctae Ecclesiae gerere, jam nunc Eliphaz verba quo modo haereticorum falsitati congruant, demonstremus. Nam sequitur:

CAPUT V

Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

TYPICUS SENSUS. 6. Haeretici suos errare et Spiritum sanctum amittere, dum ad Ecclesiam redeunt, mentiuntur.---In Scriptura sacra pignoris appellatione aliquando dona Spiritus sancti, aliquando vero signatur confessio peccati. Pignus namque accipitur donum Spiritus sancti, sicut per Paulum dicitur: Qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. I). Ad hoc enim pignus accipimus, ut de promissione quae nobis fit certitudinem teneamus. Donum ergo sancti Spiritus pignus dicitur, quia per hoc nostra anima ad interioris spei certitudinem roboratur. Rursum pignoris nomine peccati confessio solet intelligi, sicut in Lege scriptum est: Cum debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Exod. XXII, 26). Frater etenim noster debitor nobis efficitur cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde peccanti servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII, 32). Et in Dominica oratione quotidie precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui in nos peccasse cognoscitur peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nos perpetratum est postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. Quia ergo sancta Ecclesia cum quoslibet ab haereticis ad veritatem fidei revertentes recipit, prius ut confiteri erroris sui culpam debeant persuadet, quasi sub haereticorum specie per Eliphaz dicitur: Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Id est, ab his qui a nobis ad te veniunt inutiliter confessionem erroris exegisti. Si vero, ut praediximus, pignus sancti Spiritus dona sentiamus,

haeretici sanctam Ecclesiam fratrum suorum pignus dicunt abstulisse, quia eos qui ad illam veniunt dona spiritalia suspicantur amittere. Unde et sequitur: Et nudos spoliasti vestibus.

7. Eosdem pigros dicunt et hebetes.---Eos quos haeretici perversis praedicationibus trahunt praecepta doctrinae suae quasi quaedam vestimenta habere existimant, et tandiu illos vestitos putant, quandiu haec quae ipsi praedicaverunt ab illis servari considerant; ex quibus cum quidam ad sanctam Ecclesiam redeunt, eos protinus doctrinae vestimenta perdidisse suspicantur. Sed cum nudus exspoliari nequeat, quaerendum nobis est quomodo prius nudi, et post spoliati memorantur? Sed sciendum est quia omnis qui cordis puritate perfruitur, eo ipso quo duplicitatis tegumentum non habet, nudus est. Et sunt nonnulli apud haereticos qui cordis quidem puritatem habent, sed tamen doctrinae eorum dogmata perversa suscipiunt. Hi nimirum et ex sua puritate nudi sunt, et quasi ex eorum praedicatione vestiuntur. Et quia tales quique facile ad sanctam Ecclesiam redeunt, eo quod duplicitatis malitia non utuntur, eos haeretici nudos fatentur, quos ab ea dicunt vestibus exspoliatos, quia simplices quosque pigros atque hebetes putant, quos prava sua dogmata perdidisse considerant.

8. Ecclesiam inscitiae arguunt, cum incognita loquuntur.---Sequitur: Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Haeretici quo veritatis soliditatem non tenent, eo nonnumquam student ut loquaciores appareant, et contra catholicorum fidem quasi de doctrinae scientia gloriantur; cunctos quos aspiciunt pravis ad se trahere sermonibus quaerunt, et unde sibi alios ad interitum sociant, inde se agere aliquid vivaciter putant. Eos vero lassos dicimus qui sub hujus saeculi onere laborioso fatigantur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI,

28). Haeretici igitur, quia sua dogmata praedicare non cessant, sanctam Ecclesiam quasi de imperitia irrident, dicentes: Aquam lasso non dedisti, et esurienti panem subtraxisti. Se enim aquam lasso dare existimant cum quibusdam sub terreno fasce laborantibus sui poculum erroris praebent. Et panem se esurientibus non subtraxisse suspicantur, quia etiam de invisibilibus atque incomprehensibilibus requisiti, cum superba audacia respondent. Et tunc se doctos prae omnibus credunt cum loqui de incognitis infelicius praesumunt. Sancta vero Ecclesia dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si jam sunt sibi cognita, modeste supprimit, aut si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat cum per suum illis praedicatorem dicit: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Et rursum: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Atque iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Et rursum: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV, 15). Mel quippe invenire est sancti intellectus dulcedinem degustare. Quod tunc sufficienter comeditur, quando nostra intelligentia juxta mensuram sensus sub moderamine tenetur. Nam satiatus mel evomit, qui plus appetens penetrare quam capit, et illud perdit unde potuit nutriri. Quia ergo sancta Ecclesia ab infirmis mentibus prohibet alta perscrutari, beato Job dicitur: Esurienti subtraxisti panem.

9. Ejus magnitudini et universalitati invident.---Et quia ejus quoque magnitudini haeretici invident, quod in fide vera populos universaliter tenet, cum terrenae prosperitatis tempus inveniunt, contra eam in superbis vocibus excedunt, et exprobrantes aperiunt quantum prius ejus potentiae latenter invidebant. Nam sequitur: In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Ac si patenter dicant: Quod in praedicatione tua terram universaliter occupasti,

potentia fortitudinis, non ratio veritatis fuit. Quia enim christianos principes praedicationem ejus tenere conspiciunt, hoc quod ei a populis creditur, non virtutem rectitudinis, sed causam saecularis potentiae esse suspicantur. Sequitur:

CAPUT VI

VERS. 9.---Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10. Magistros errorum resipiscentes benigne suscipienti detrahunt.---Plebes quae haereticis praedicantibus sunt subjectae ex carnali intelligentia errorum eorum semina perversa concipiunt, eisque in sua damnatione sociantur. Sed cum sancta Ecclesia ipsos errorum praedicatores vel ratione victos ad se suscipit, vel studio perversitatis obduratos sub disciplinae suae vinculo restringit, destituti haeretici cum remanere apud se plebes sine praedicatoribus vident, quid aliud a sancta Ecclesia quam viduas vacuas relictas dolent? Et quia subtractis haereticorum magistris, eorum discipulos in suo opere infirmari suspicantur, quasi lacertos pupillorum comminutos ab Ecclesia esse conqueruntur. Vel certe quia sancta Ecclesia dum quosdam ab haereticis venientes suscipit, liquet nimirum quod pristino eorum errori contradicit. Nam sunt nonnulli qui ita virginitati carnis student, ut nuptias damnent; et sunt nonnulli, qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur. De quibus per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, jubentium abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV, 3). Quia ergo eos a carnali intentione suae superstitionis revocat, haeretici cum hos aspiciunt aliter vivere quam docuerunt, lacertos eorum ab operatione quam prius tenuerant comminutos esse ab Ecclesia testantur. Unde et in hoc tempore disciplinae, si quid ei adversitatis

evenerit, hoc evenisse ex digna peccatorum retributione suspicantur. Nam subditur:

CAPUT VII

VERS. 10.---Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11. Adversa patienti, scelerum poenas esse exprobrant.---Illum formido subita conturbat, qui considerare negligit quid ex districtione judicis venientis immineat. Quia ergo fidelem populum haeretici culpis perfidiae oppressum credunt, circumdatum laqueis accusant. Et quia existimant quod futura non praevideat, in percussione sua hunc subita formidine conturbatum putant. Qui adhuc insultantes adjungunt:

VERS. 11.---Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

Ac si aperte dicat: Securitatem pacis in spe tibi proposueras, et idcirco de praesumptione tua quasi de luce gaudebas, nec te umquam opprimi tribulationibus existimasti. Sed ecce, dum supervenientibus malis affligeris, an sint recta quae tenes ipsae quae te opprimunt tribulationum tenebrae ostendunt. Quas videlicet tribulationes Eliphaz aquis inundantibus comparat, quia dum aliae super alias irruunt, quasi aquis tumentibus, undae undas sequuntur. Sequitur:

CAPUT VIII

VERS. 12-14.---An cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum vertices sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat.

12. Immensitatis et providentiae divinae eximia descriptio. Deus sic intendit omnibus, ut adsit singulis.--- Sunt plerique ita hebetes ut formidare nesciant nisi quod corporaliter vident. Unde fit ut Deum non metuant, quem videre non possunt. Haeretici autem, quia se esse sapientes arbitrantur, verba contra catholicos irrisionis proferunt, atque ab eis illum non timeri suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt ut quasi per torporem sensus auctorem suum existiment, quia coelo excelsior est, et super stellarum vertices sublimatur, ex longinquo videre non posse; et quia inter nos et coelestem sedem partes aereae intersunt, quasi in nube latens per caliginem judicet, et superioribus intentus, minus ima perpendat; et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum cum sit semper Omnipotens, sic intendit omnibus, ut adsit singulis; sic adest singulis, ut simul omnibus numquam desit? Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per judicium, quibus deesse cernitur per adjumentum. Sic itaque exteriora circumdat, ut interiora impleat; sic interiora implet ut exteriora circumdet; sic summa regit, ut ima non deserat; sic imis praesens est, ut a superioribus non recedat; sic latet in sua specie, ut tamen cognoscatur in operatione; sic cognoscitur in suo opere, ut tamen comprehendi non valeat a cognoscentis aestimatione; sic adest, ut videri nequeat; sic videri non valet, ut tamen ejus praesentiam ipsa sua judicia testentur; sic se nobis intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet; et rursum sic caligine nos ignorantiae reprimit, ut tamen menti nostrae radiis suae claritatis intermicet: quatenus et sublevata quidpiam videat, et reverberata contremiscat; et quia eum, sicuti est, videre non potest, aliquatenus vivendo cognoscat. Sed haec haeretici sanctam Ecclesiam scire non aestimant, quia stulto judicio solos se esse sapientes putant. Ex quorum adhuc typo subjungitur:

CAPUT IX

VERS. 15.---Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?

13. Christi semita humilitas mundi superbia.---Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia est. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per hujus vitae desideria in elatione perambulant. De quibus adhuc iniquis subditur:

CAPUT X

VERS. 16.---Qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum.

14. Iniqui semper ante tempus quod sibi praefixerunt, numquam ante constitutum a Deo moriuntur.---Cum tempus vitae a divina nobis praescientia sit procul dubio praefixum, quaerendum valde est qua ratione nunc dicitur quod iniqui ex praesenti saeculo ante tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim Deus etsi plerumque mutat sententiam, consilium numquam. Eo ergo tempore ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans nos omnipotens Deus, juxta singulorum merita, disponit et terminos, ut vel malus ille breviter vivat, ne multis bene agentibus noceat; vel bonus iste diutius in hac vita subsistat, ut multis boni operis adjutor existat; vel rursum malus longius differatur in vita ut prava adhuc opera augeat, ex quorum tentatione purgati justi verius vivant; vel bonus citius subtrahatur, ne si hic diu vixerit, ejus innocentiam malitia corrumpat. Sciendum tamen quia benignitas Dei est peccatoribus spatium poenitentiae largiri. Sed quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae, sed ad usum iniquitatis vertunt, quod a divina misericordia mereri poterant amittunt. Quamvis omnipotens Deus illud tempus

uniuscujusque ad mortem praesciat quo ejus vita terminatur, nec alio in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur (IV Reg. 20, 6), tempus quidem vitae crevit ab illo termino quo mori ipse merebatur. Nam divina dispositio ejus tempus tunc praescivit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur: Quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnes qui praesentem vitam diligunt longiora sibi ejusdem vitae spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens a praesenti vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit. De quibus recte dicitur: Et fluvius subvertit fundamentum eorum.

15. Iniquorum fundamentum in terrenis, justorum in coelestibus est.---Iniqui enim dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore praesentis vitae figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur. Sic primus in terra Cain civitatem construxisse describitur (Genes. IV), qui videlicet peregrinus aperte monstratur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in infimis posuit, qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit (S. August. lib. XV de Civit. Dei, cap. 17 et 19). Unde et in ejus stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est semetipsos aedificando dedicant, electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo, exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nil post hanc vitam requirere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? Videas electos nil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam

sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Et quia quotidiano temporis lapsu ipsa praesentis vitae mortalitas decurrit, atque reproborum dedicationem eosdem reprobos subtrahendo destruit, recte de iniquis dicitur: Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Id est, ipse cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructionis. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 17.---Qui dicebant Deo: Recede a nobis.

16. Haec etiam beatum Job dixisse quis ambigat? Sed quae in ejus dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur:

IBID.---Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.

In his quoque sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Job dictum est: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei (Job. XXI, 15)? hoc per Eliphaz dicitur: Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum. Sequitur:

CAPUT XII

VERS. 18.---Cum ille implesset domos eorum bonis.

17. Deus etiam malos beneficiis cumulat. Quo consilio.---Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala

reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur:

IBID.---Quorum sententia procul sit a me.

Aliud sententia, aliud consilium.---Hoc etiam per beatum Job dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me (Job. XXI, 16), quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Job a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur:

CAPUT XIII

VERS. 19.---Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.

18. Justi de iniquorum peccatis nunc tabescunt, de eorum interitu quandoque laetaturi.---Justi cum hic injustos errare conspiciunt, de errore pereuntium laetari non possunt. Si enim gaudent erroribus, justi non sunt. Rursum si per insultationem laetantur eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi sunt. Unde et pharisaeus justificationem perdidit, quia publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus (Luc. XVIII, 11). Rursum si dicimus quod perfecto gaudio exsultare justi possunt de morte pravorum, quale est in hoc mundo gaudium de ultione peccantium, in quo adhuc incerta est vita justorum? Discernamus igitur tempora tremoris et exsultationis. Vident etenim nunc injustos justi, et de eorum nequitia tabescunt. Cumque eos feriri conspiciunt, de sua quoque vita suspecti fiunt. Quando ergo videbunt justi iniquorum interitum, et laetabuntur, nisi cum districto judici perfecta jam securitate exsultationis inhaeserint,

cum in illo extremo examine illorum damnationem conspicient, et de se jam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc aspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Unde per hoc quod subditur, quia de damnatione eorum ultima dicatur ostenditur; nam protinus subinfertur:

CAPUT XIV

VERS. 20. Nonne succisa est erectio eorum et reliqua eorum devoravit ignis?

19. Mali nunc florent, aliquando succidendi, et tam in carne quam in anima puniendi.---Hic namque iniqui erecti sunt, quia in pravis actionibus extolluntur, quia et perverse agunt, et tamen pro perversis actibus minime feriuntur. Peccant et florent peccata augent et terrena bona multiplicant. Sed eorum erectio tunc succiditur, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni judicis ad aeternum gehennae incendium pertrahuntur. Qui etsi hic mortuam suam carnem relinquunt, ipsam quoque in resurrectione recipiunt, ut cum carne ardeant, in qua peccaverunt. Sicut enim eorum culpa in mente fuit et corpore, ita eorum poena in anima erit pariter et carne. Quia ergo nec hoc eis erit a tormento liberum, quod hic mortuum relinquunt, recte nunc dicitur: Reliquias eorum devoravit ignis. Sequitur:

CAPUT XV

VERS. 21, 22.---Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde suo.

20. Haereticorum superbia et praesumptio.---Culpa superbiae est docere meliorem, quam saepe haeretici

perpetrant, qui de his quae prave sentiunt quasi docere catholicos praesumunt. Tunc enim eos putant Deo acquiescere, si illos contigerit eorum perversitatibus consentire. Et acquiescentibus pacem promittunt, quia contra eos qui sibi consentiunt jam jurgari desistunt. Fructus autem optimos sibi consentientibus pollicentur, quia eos solos bona opera agere existimant, quos ad sua dogmata se trahere exsultant. Quibus et hoc congruit, quod adjungit: Suscipe ex ore illius legem. Quia ea quae ipsi sentiunt ex ore Dei procedere suspicantur: Et pone sermones ejus in corde tuo. Ac si aperte astruat, dicens: Quos nunc usque in ore, et non in corde tenuisti. Quia enim eorum perversa dogmata respuit, non eum verba Dei in sensu, sed in ostensione habuisse criminantur. Unde quasi sub quadam specie dulcedinis infundunt virus pestiferae persuasionis, ut verba Dei Ecclesiam in corde suo ponere admoneant. Quae si unquam a corde illius recessissent, ab illis talia nullatenus audiret. Sequitur:

CAPUT XVI

VERS. 23.---Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

21. Quid ad Deum post peccata revertitur, in cogitatione et opere manducatur.---Fidelem populum haeretici a Deo discessisse existimant, quia eum suis praedicationibus resistentem vident. Quem cum malis praesentibus afflictum conspiciunt, quasi per admonitionem ad conditoris gratiam trahere conantur, dicentes: Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Ac si aperte dicant: Quia nostris dogmatibus resistendo a Domino recessisti, idcirco a justitiae aedificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus habitaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationes habitamus in mente.

Iniquitas ergo in tabernaculo mentis, est perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in tabernaculo corporis per expletionem operis actio carnalis. Eliphaz itaque quia amicus beati viri exstitit, quaedam vera sentiens, et tamen in his, in quibus a rectitudine deviat, haereticorum speciem tenens, beatum Job ex virtutibus flagellatum nesciens errasse credidit, quem percussum vidit, eique, si reversus ad Omnipotentem fuerit, pollicetur dicens: Longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, ac si patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 24.---Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

22. Infirmi, sanante Deo, fortes evadunt, et aliis doctrina praelucent.---Quid per terram nisi infirmitas actionis, quid per duritiam silicis, nisi fortitudo signatur? quid per torrentes aureos, nisi doctrinam intimae claritatis accipimus? Omnipotens autem Deus ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis, ut peccator quisque conversus, et ex infirmo fortis existere valeat, et in sua fortitudine usque ad proferenda verba intimae claritatis exsurgat, quatenus in eo et infirmitas actionis, in qua velut solvitur, bene vivendi fortitudine solidetur; et rursus cum sensus ex vita trahitur, ex ipsa fortitudine torrentes aurei defluant, quia in ore bene viventium doctrinae claritas inundat. Sequitur:

CAPUT XVIII

VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

23. Deus, fugatis hostibus, divini eloquii argento nos ditat.---Quos magis alios hostes patimur quam malignos spiritus, qui in nostris nos cogitationibus obsident, ut civitatem valeant nostrae mentis irrumpere, eamque sub sui jugo dominii captam tenere? Argenti autem nomine sacra eloquia designati testatur Psalmista, qui ait: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae (Psal. XI, 7). Et saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertulerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant (Genes. XXVI, 15). Hos enim nos nimirum puteos fodimus cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur: Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, divini intus eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur:

CAPUT XIX

VERS. 26.---Tunc super Omnipotentem deliciis afflues.

24. Deliciis affluunt qui multiplices in sacris Scripturis sensus discernere sciunt.---Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu litterae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris jam de lumine aeternitatis intermicans. Et sciendum quod quisquis deliciis affluit in quadam sui remissione solvitur, atque a laboris studio quasi ex lassitudine relaxatur, quia nimirum anima cum internis deliciis abundare coeperit, terrenis jam operibus incubare minime consentit; sed amore conditoris capta, et sua captivitate jam libera, ad contemplandam ejus speciem deficiendo suspirat, et quasi lassescendo convalescit, quia dum sordida onera portare jam non valet, ad illum per quietem properat, quem intus amat. Hinc etiam in admiratione sponsae scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens (Cant. VIII, 5)? Quia nimirum sancta Ecclesia nisi verborum Dei deliciis afflueret, [Col.1132D] de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non posset. Deliciis ergo affluit, et ascendit, quia dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur. Hinc etiam Psalmista ait: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11), quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, jam in ea vitae praesentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in hujus corruptionis caligine in intellectum illius vis futuri luminis erumpat, et verborum deliciis pasta praegustando discat quid de pabulo veritatis esuriat. Sequitur:

CAPUT XX

IBID.---Et elevabis ad Deum faciem tuam.

25. Ad Deum faciem levare, est cor poenitentia mundatum ad divina investiganda attollere.---Ad Deum faciem levare, est cor ad sublimia investiganda attollere. Nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero reatu culpae deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero jam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Sed haec Eliphaz recte diceret si infirmum moneret. Cum vero justum virum propter flagella despicit, quid aliud quam verba scientiae nesciens fundit? Quae nimirum dicta si ad haereticorum typum ducimus, ipsi falsis promissionibus ad Deum nos faciem levare pollicentur. Ac si fideli populo patenter dicant: Quandiu praedicationem nostram non sequeris, cor in infirmis premis. Quia vero Eliphaz beatum Job ad Deum reverti admonuit, a quo videlicet idem vir beatus numquam recessit, adhuc pollicendo subjungit:

CAPUT XXI

VERS. 27.---Rogabis eum, et exaudiet te.

26. Frustra Deum rogant qui ejus praecepta contemnunt.---Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui jubentis Domini praecepta contemnunt. Unde scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Quandiu ergo Eliphaz beatum Job non exaudiri credidit, hinc nimirum in suo opere errasse judicavit. Unde et adhuc subdit:

IBID.---Et vota tua reddes.

Qui vota vovit, sed haec prae infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena agitur ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero in conspectu intimi judicis ea quae obsistit culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Sequitur:

CAPUT XXII

VERS. 28.---Decernes rem, et veniet tibi.

27. Falsa hominum de adversis et prosperis judicia.--- Hoc esse proprium infirmantium judicium solet, ut tanto quempiam existiment justum, quanto hunc adipisci conspiciunt omne quod appetit. cum videlicet noverimus nonnumquam bona terrena justis subtrahi, quae largo munere tribuuntur injustis, quia et desperatis aegris medici quidquid poposcerint dari praecipiunt, et eis quos reduci posse ad salutem praevident quae appetunt dari contradicunt. Sed si dicta haec Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod res decernitur et venit cum virtus quae ex desiderio appetitur, largiente Deo, etiam effectu prosperatur. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XXIII

IBID.---Et in viis tuis splendebit lumen.

28. Mirus virtutis splendor.---In viis quippe justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere, ut quocumque per intentionem pergunt, ab intuentium cordibus peccati noctem excutiant, et exemplo sui operis in eis justitiae lumen fundant. Sed quantalibet sit justitia operis, apud internum judicem nulla est, si hanc elevat tumor mentis. Unde et subditur:

CAPUT XXIV

VERS. 29.---Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria; et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur.

29. Humilitatis commendatio.---Quae nimirum sententia a Veritatis ore non discrepat dicentis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde et per Salomonem dicitur: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorietur, humiliatur (Prov. XVIII, 12). Recte autem dicitur: Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur, quia, quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiae ostensio esse in oculis solet. Hinc enim scriptum est: Et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). Hinc de ipso superbientium capite dicitur: Omne sublime videt (Job XLI, 25). Hinc de illa quae ei per infidelitatem adhaesit scriptum est: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in altum subrectae (Prov. XXX, 13). Oculos ergo inclinare est nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiae verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur:

CAPUT XXV

VERS. 30.---Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.

30. Gratiae praevenientis necessitas, quam comitari et subsequi debet liberum arbitrium.---Quae scilicet sententia si de coelestis regni retributione promitur, veritate fulcitur, quia cum de Deo scriptum sit: Qui reddit unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 6), illum in extremo examine justitia aeterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur, quia si superna gratia nocentem non praevenit, numquam

profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est (Exod. XXXIV, 7). Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut, subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, Paulus ait: Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret mecum si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: Non ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic praevenitur dono ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur. Quae cuncta Eliphaz, sicut praedictum est, etsi recte protulit, cui tamen proferret ignoravit, quia docere meliorem non debuit, sed audire. Quae tamen omnia per typum haereticorum promissionibus congruunt, qui cum fideles quosque in praesenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiae percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiae per bonorum operum munditiam promittunt. Sed mens fidelium tanto eos altius despicit, quanto illos innocentiam non videt habere quam pollicentur. Unde bene per Salomonem dicitur: Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17). Pennati quippe sunt bonorum spiritus, qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita pravorum hominum deceptionis retiacula declinant. Sequitur:

CAPUT XXVI

CAPUT XXIII, VERS. 1, 2.---Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.

31. Inordinata consolatio dolorem auget.---More suo beatus Job planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysterii prosecutione consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat; sed quia consolatio ad blandimenta fallaciae erupit, afflicti dolor inhorruit. Quia, enim Eliphaz spondere converso meliora non timuit, quasi ex noxio medicamine vulnus crevit. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum, quia videlicet inordinatae consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctae Ecclesiae etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo malos blandiri conspiciunt, qui juxta Pauli vocem: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18).

32. Fidelium mentes sine amaritudine esse nesciunt. Quae etiam verba ad considerandam subtilius mentem fidelium recte referuntur, qui esse sine amaritudine nesciunt etiam si in hoc mundo prosperari videantur. Quibus cum et adversitas evenit, eum quem invenit ingeminat dolorem. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, ut aperte monstretur quia electorum mens sine amaritudine et in prosperitate non fuerit. Bene autem dicitur: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Manus quippe plagae est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, quia a conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis intimae claritate perfruuntur, sed in praesentis vitae exsilio quasi in caecitatis loco relegati gemunt. Semper

ergo habent in hac manu plagae gemitum suum. Sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accidunt, manus plagae eorum etiam super gemitum gravatur. Erat enim plagae gemitus etiam cum praesentis vitae adversa deessent. Sed amaritudo primae percussionis etiam ex tentatione crescit adversitatis. Dicit ergo: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum: quia justum quemque in hac vita adversitas non laetum perculit, sed in eo dolorem vulneris multiplicavit. Fit tamen miro omnipotentis Dei moderamine ut cum in hoc mundo mens justi adversitatibus plus laborat, auctoris sui contemplandam faciem amplius sitiat. Unde hic apte subjungitur:

CAPUT XXVII

VERS. 3.---Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

33. Ardor electorum Dei conspectu frui cupientium.--- Electus quisque nisi Deum cognovisset, utique non amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent. Cujus amore flagrantes aestuant, quia ejus dulcedinis suavitatem jam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a daemonibus designat, qui vult abire cum Jesu; sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus (Luc. VIII, 39). Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut et quiddam monstrando de se occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen abscondendo Majestatis suae gloriam amoris sui vim per aestum desiderii augeat. Nisi enim sanctus vir videre

hunc in sua Majestate quaereret, non utique subinferret: Et veniam usque ad solium ejus. Quid namque est solium Dei, nisi illi angelici spiritus qui, Scriptura teste, throni vocati sunt? Qui ergo usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit, ut nulla jam defectiva temporum momenta sustineat, sed ad permanentem gloriam in contemplatione aeternitatis exsurgat?

34. Electi occulta Dei judicia venerantur.---Quae tamen verba etiam in hac vita positis justis conveniunt. Nam cum contra votum suum atque desiderium quodlibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur quod inordinatum foris currere videtur. Cum enim praesidentem angelicis spiritibus Creatorem omnium fidei oculis contemplantur, ad ejus nimirum solium veniunt. Et quia considerant quoniam is qui mire angelos regit injuste homines non disponit, profecto inveniunt causales rationes quam justae sint, dum ipsae causae extrinsecus videantur injustae; dumque id humiliter faciunt, semetipsos saepe in sua voluntate reprehendunt, sua in se nonnumquam vota dijudicant, dum meliora esse ea quae disponit conditor pensant. Unde bene adhuc subditur:

CAPUT XXVIII

VERS. 4.---Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.

35. Ex occultorum Dei judiciorum consideratione ad poenitentiam accenduntur electi.---Coram Deo judicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen majestatis illius oculos nostrae considerationis aperire, quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat considerare. Ex qua

re agitur ut ad cognitionem sui anima subtilius revocetur, et quo occultum judicem suum magis terribilem videt, eo de suis actibus formidolosius angustetur. Anxie trepidat, culpas suas lamentis insequitur, poenitendo increpat, qualem fuisse se meminit. Unde nunc quoque postquam dictum est: Ponam coram eo judicium, recte subjungitur: Os meum replebo increpationibus. Qui enim sibi in conspectu Dei judicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se judicis contemplatur, amarae se poenitentiae invectione persequitur. Saepe autem dum culpas nostras pensare negligimus, quae earum reprehensio in judicio sequatur ignoramus; dum vero eas poenitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus. Unde adhuc apte subjungitur:

CAPUT XXIX

VERS. 5.---Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

36. Occulta Dei judicia, dum metuunt, evadunt electi.---Tunc enim culpas plangimus cum pensare coeperimus. Sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex lamentis in corde nostro plenius nascitur quid peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia, qui terror, quae implacabilis Majestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; quanta eos pati ex aequitate permiserit. Quae nimirum verba animadversionis illius justi, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri justus valeat, si secundum suae fortitudinis Majestatem vitam hominum discutiat Deus? Apte ergo subjungitur:

CAPUT XXX

VERS. 6.---Nolo multa fortitudine contendat mecum; nec magnitudinis suae mole me premat.

37. Dei fortitudinem formidantes, infirmitatem in assumpta humanitate desiderant.---Mens etenim quamlibet justi, si ab omnipotente Domino districte judicatur, mole magnitudinis premitur. In quibus nimirum verbis hoc quoque intelligendum est, quod sanctus vir, dum Dei fortitudinem devitat, quid ejus aliud quam infirmitatem desiderat? Et scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Unde et protinus adjungit:

VERS. 7.---Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum.

Quis enim alius nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), aequitatis nomine designatur? de quo scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia (I Cor. I, 30). Quae scilicet justitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vincimus, a quo captivi tenebamur. Dicat ergo: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat; proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. Id est, ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae judicium victor excludam. Si enim in divinitatis fortitudine sic unigenitus Dei Filius invisibilis maneret, ut nil de nostra infirmitate susciperet, infirmus homo ad eum invenire accessum gratiae quando potuisset? Consideratum quippe pondus ejus magnitudinis opprimeret potius quam juvaret. Sed fortis super omnia apparuit infirmus inter omnia, ut dum nobis ex assumpta infirmitate congrueret, ad permanentem nos suam fortitudinem elevaret. In altitudine enim sua divinitas a nobis utpote parvulis apprehendi non potuerat, sed stravit se hominibus per humanitatem, et quasi in jacentem ascendimus; surrexit,

et levati sumus. Unde hoc quoque mox subditur, per quod divinitas invisibilis atque incomprehensibilis demonstretur. Nam sequitur:

CAPUT XXXI

VERS. 8, 9.---Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

38. Deus invisibilis et incomprehensibilis, non in parte sed ubique quaerendus.---Creator quippe omnium in parte non est, quia ubique est. Et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in parte quaeritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quae tamen et implendo circumdat, et circumdando implet, et sustinendo transcendit, et transcendendo sustinet. Bene autem postquam dictum est: Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum; illico adjunxit: Ipse vero scit viam meam. Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur intueri non possum; ut videlicet ostendat quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidiis credimus, eo illum amplius metuimus, quo minime videmus. Cumque ejus insidias nequaquam deprehendimus ubi sunt, et ibi eas metuimus ubi non sunt. Creator autem noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto magis metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat ignoratur. Quae tamen verba intelligi et aliter possunt. Ad Orientem quippe imus, cum mentem in consideratione majestatis ejus attollimus. Sed non

apparet, quia qualis in natura sua est a cogitatione mortali videri non praevalet. Si ad Occidentem non intelligam eum. Ad Occidentem imus cum sublevatum in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassati discimus valde super nos esse quod quaerebamus, nostramque mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus qui immortalem videre valeamus. Si ad sinistram, quid agam non apprehendam eum. Ad sinistram ire est peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat quia Deum apprehendere non valet qui adhuc in delectatione peccati per sinistram jacet. Si me vertam ad dexteram, non videbo illum. In dexteram procul dubio vertitur qui de virtutibus elevatur. Sed Deum videre non valet qui privata laetitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Unde bene alias dicitur: Non declines ad dexteram, aut ad sinistram (Deut. XVII, 11). In quibus cunctis plerumque se anima discutit, nec tamen plene deprehendere semetipsam valet. Unde hic apte subditur:

CAPUT XXXII

VERS. 10.---Ipse vero scit viam meam.

39. Deus justorum vias explorat eosque probat.---Ac si patenter dicat: Ego me et districte discutio, et perfecte me scire non possum; et tamen ille quem videre non valeo, videt subtiliter cuncta quae ago. Sequitur:

Et probabit me quasi aurum quod per ignem transit.

Aurum in fornace ad naturae suae claritatem proficit, dum sordes amittit. Quasi aurum ergo quod per ignem transit probantur animae justorum, quibus exustione tribulationis et subtrahuntur vitia et merita augentur. Nec elationis fuit quod sanctus vir in tribulatione se positum auro comparavit, quia qui Dei

voce justus ante flagella dictus est, non idcirco tentari permissus est ut in eo vitia purgarentur, sed ut merita crescerent, aurum vero igne purgatur. Minus ergo de se aestimavit ipse quam erat, dum, tribulationi traditus, purgari se credidit, qui purgandum in se aliquid non habebat.

40. Justi quantumvis humiles, sua bona opera non ignorant.---Sciendum vero est quia quamvis de se humilia sentiat animus justorum, ea tamen quae agunt quam sint recta conspiciunt, sed de eorum rectitudine non praesumunt: Unde adhuc subditur: Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Sed in his omnibus an se esse aliquid existimet videamus. Sequitur: Ipse enim solus est. Qua sententia subjuncta ostendit quia in tot bonis quae egerat nil esse se credidit. Sed haec ipsa superius verba repetentes, ut possumus perstringamus.

CAPUT XXXIII

VERS. 11.---Vestigia ejus secutus est pes meus.

41. Dei longanimitas et pietas nobis unitandae. Exempla Christi sequenda.---Quasi quidam namque gressus Dei sunt, quas cernimus, operationes ejus, quibus bonus quisque malusque regitur, quibus justi injustique suis ordinibus disponuntur, quibus et subjectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum gressibus Propheta dicebat: Visi sunt gressus tui, Deus (Psal. LXVII, 25). Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis ejus intuemur, et intuentes imitari contendimus, quid aliud quam gressuum ejus vestigia sequimur, quia extrema quaedam ejus operationis imitamur. Haec enim Patris sui vestigia Veritas admonebat imitari, cum diceret: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii

Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super malos et bonos (Matth. V, 45; Luc. VI, 28). Potest tamen beatus Job, qui certa fide jam dixerat: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum (Job. XIX, 25), sic in futura operatione incarnandae sapientiae intendere, sicut nos ejusdem sapientiae jam praeterita opera per fidem videmus, quod Mediator Dei et hominum benignus ad tribuendum, humilis ad sustinendum, patiens ad exemplum praebendum fuerit. Cujus nimirum vitam dum beatus Job, superno spiritu repletus, sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem praevidens, quasi ad exemplum sibi propositum recurrit, ut quidquid in hac vita ageret, ad imitationis illius vestigia ligaret, quatenus qui occultae dispositionis ejus sublimia videre non poterat, quasi in terra conspiciens, ad imitationem ejus vestigia teneret. De quibus ejus vestigiis per Petrum dicitur: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). De quo adhuc subditur:

CAPUT XXXIV

IBID.---Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

42. Justorum sollicitudo est vias veritatis observare.--- Custodit et non declinat, qui hoc ubi intendit operatur. Custodire quippe per intentionem, est non declinare per operationem. Haec namque est sollicitudo justorum, ut actus suos quotidie juxta vias veritatis examinent, et, ea sibi in regulam proponentes, a rectudinis earum tramite non declinent. Super semetipsos quippe quotidie ire contendunt, et quo in virtutum verticem provehuntur, cauta reprehensione dijudicant, quidquid de eis ex semetipsis remanet infra semetipsos, et totos se illo festinant trahere, ubi se inveniunt ex parte pervenisse. Sequitur:

CAPUT XXXV

VERS. 12.---A mandatis labiorum ejus non recessi.

43. Dei voluntatem in Scripturis scrutari, alia justorum sollicitudo.---Sicut bene obsequentes famuli dominorum suorum vultibus semper intenti sunt, ut ea quae praeceperint, festine audiant et implere contendant, sic justorum mentes per intentionem suam omnipotenti Domino assistunt, atque in scriptura ejus quasi os ejus intuentur, ut quia per eam Deus loquitur omne quod vult, tanto a voluntate ejus non discrepent, quanto eamdem voluntatem illius in ejus eloquio agnoscunt. Unde fit ut ejus verba non per eorum aures supervacue transeant, sed haec in suis cordibus figant. Unde hic subditur:

CAPUT XXXVI

IBID.---Et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

44. Verba Dei in sinu abscondere, alia justorum sollicitudo.---In sinu etenim cordis verba oris ejus abscondimus, quanto mandata illius non transitorie, sed implenda opere audimus. Hinc est quod de ipsa matre Virgine scriptum est: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo (Luc. II, 19). Quae nimirum verba, et cum ad operationem prodeunt, in sinu cordis absconsa latent, si per hoc quod foris agitur intus agentis animus non elevatur. Nam cum conceptus sermo ad opus ducitur, si per hoc humana laus quaeritur, sermo Dei in sinu mentis procul dubio non occultatur. Sed nosse velim, beate vir, cur te tanta intentione examines, cur te tanta sollicitudine astringas? Sequitur:

CAPUT XXXVII

VERS. 13.---Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus.

45. Deus solus est, in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est.---Numquid non sunt angeli et homines, coelum et terra, aer et maria, cuncta volatilia, quadrupedia, atque repentia? Et certe scriptum est: Creavit ut essent. omnia (Genes. II, 3, seq.). Cum ergo in rerum natura tam multa sint, cur beati viri voce nunc dicitur: Ipse enim solus est. Sed aliud est esse, aliud principaliter esse; aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt, et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt; a quo creata sunt, nec ea quae vivunt sibimetipsis vitam tribuunt, neque ea quae moventur et non vivunt suis nutibus ad motum ducuntur, sed ille cuncta movet, qui quaedam vivificat, quaedam vero non vivificata in extremam essentiam mire ordinans servat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu retineret Omnia itaque quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent, nec moveri; sed in tantum subsistunt, in quantum ut esse debeant acceperunt; in tantum moventur, in quantum occulto instinctu disponuntur. Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis: arescit in ejus laboribus terra, concutitur in ejus naufragiis mare, ignescit in ejus sudoribus aer, obtenebrescit contra eum inundationibus coelum, inardescunt in ejus oppressionibus homines, moventur in ejus adversitate et angelicae virtutes. Numquidnam haec, quae inanimata vel quae viventia diximus, suis instinctionibus et non magis divinis impulsionibus agitantur? Quidquid est itaque quod exterius saevit, per hoc ille intuendus est, qui hoc interius disponit. In omni igitur causa solus ipse intuendus est, qui principaliter est. Qui etiam ad Moysen dicit: Ego sum qui sum. Sic dices

filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Cum itaque flagellamur per ea quae videmus, illum debemus sollicite metuere, quem non videmus. Vir itaque sanctus despiciat quidquid exterius terret, quidquid per essentiam suam, nisi regeretur, ad nihilum tenderet, et mentis oculo, suppressis omnibus, intueatur unum in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est, et dicat: Ipse enim solus est.

46. Deus immutabilis natura et voluntate.---De cujus mox immutabilitate apte subjungitur: Et nemo avertere potest cogitationem ejus. Sicut enim immutabilis natura est, ita immutabilis voluntate. Cogitationem quippe ejus nullus avertit, quia nemo resistere occultis ejus judiciis praevalet. Nam etsi fuerunt quidam qui deprecationibus suis ejus cogitationem avertisse viderentur, ita fuit ejus interna cogitatio, ut sententiam illius avertere deprecando potuissent, et ab eo acciperent quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo avertere poterit cogitationem ejus, quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum est: Praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6); et rursum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 31); et rursum: Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae (Isai. LV, 8). Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quidquid foris mutabiliter agitur. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

IBID.---Et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

47.---Deo nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur.---Cum sit cunctis corporibus exterior, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa vis ejus, qua omnia penetrat, cunctaque disponit, anima illius

appellatur. Cujus videlicet voluntati nec illa obsistunt, quae contra voluntatem illius fieri videntur, quia ad hoc nonnumquam permittit fieri etiam quod non praecipit, ut per hoc illud certius impleatur quod jubet. Apostatae quippe angeli perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgant dum tentant. Sic itaque ejus anima quodcumque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. Terreatur ergo vir justus, et tantae majestatis pondus considerans, infirmum se esse deprehendat.

48. Sed inter verba haec percunctari libet, ac dicere: O beate Job, inter tot flagella positus cur adhuc adversa formidas? jam tribulationibus cingeris, jam innumeris afflictionibus angustaris. Malum timeri debet quod necdum susceptum est; tu in tanto positus dolore quid metuis? Sed ecce vir justus nostris inquisitionibus satisfaciens adjungit:

CAPUT XXXIX

VERS. 14.---Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.

49. Ex his quae patimur, formidare discimus quae nondum passi sumus.---Ac si aperte dicat: Jam perpendo quae patior, sed adhuc formido quae pati possum. Explet enim in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia praesto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenit ubi plaga crescat. Hinc itaque pensandum est quam pavidus ante flagellum fuit, qui etiam percussus adhuc metuit ne feriatur. Incomprehensibilem quippe vim ei inesse considerans et potestatis et examinis, esse vir justus noluit nec de flagello securus. Unde adhuc metuens adjungit:

CAPUT XL

VERS. 15.---Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

50. Malis securitatem prae se ferentibus, justi semper timent.---Bene a facie Domini turbatur, qui terrorem majestatis illius cordis sui obtutibus proponit, et ejus rectitudinis pavore concutitur, dum se reddendis rationibus conspicit idoneum non esse, si dictricte judicetur. Recte autem dicitur: Et considerans eum, timore sollicitor, quia divinae animadversionis vim cum minime quisque considerat, minime formidat; et tanto magis in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione internae districtionis alienus. Semper etenim justi viri ad cordis secretarium redeunt vim occultae districtionis intuentur, majestatis intimae judicio assistunt, ut eo magis quandoque securi sint, quo hic quandiu viverent securi esse noluerunt. Nam malorum mentes cum renuunt considerare quod timeant, ad hoc quandoque gaudentes perveniunt quod timentes nullo modo evadant. Sed ecce de beato Job novimus quod crebris Dei sacrificiis deditus, quod hospitalitatibus, quod indigentiis pauperum impensus, quod suis etiam subditis humilis, quod sibi adversantibus benignus fuit, et tamen tot flagella suscepit nec jam securus exstitit inter flagella, sed adhuc metuit, adhuc divinae districtionis vim considerans contremiscit. Quid nos itaque miseri, quid peccatores dicimus, si sic timet, qui sic egit? Sed tanti timoris pondus an a semetipso habeat, innotestat. Sequitur:

CAPUT XLI

VERS. 16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

51. Timor hic donum Dei est.---Ex divino munere cor justi moliri dicitur, quia superni judicii timore penetratur.

Molle est enim quod penetrari potest, durum quod penetrari non potest. Unde per Salomonem dicitur: Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Virtutem ergo suae formidinis non sibi, sed auctori tribuit, qui ait: Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non autem secura, sed perturbata sunt corda bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant, quietem hic habere non appetunt, securitatem suam districtionis intimae consideratione perturbant. Qui tamen inter ipsa timoris supplicia saepe animum revocant ad dona, et ut semetipsos consolatione refoveant, inter hoc quod metuunt reducunt oculum ad dona quae acceperunt, ut spes sublevet quem timor premit. Unde et sequitur:

CAPUT XLII

VERS. 17.---Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

52. Flagella justorum aut mala perpetrata purgant, aut futura devitant.---Ille enim in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut ea quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem Job, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus purgabatur, nec ab imminentibus tegebatur, sed ejus tantummodo in flagello virtus augebatur, fiducialiter dicit: Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit, ejus cordis faciem caligo peccati non operuit. Et is quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis propter imminentes tenebras non amisit.

53. A pravis cogitationibus nemo immunis.---Et notandum quod ipse priora denuntians nequaquam ait:

Faciem meam non tetigit; sed: Non operuit caligo. Saepe enim etiam corda justorum subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum delectationibus tangunt, sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde Abraham cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit (Genes. XV, 11). Sic nos cum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre se Domino utiliter sperat. Sequitur:

CAPUT XLIII

CAP. XXIV, VERS. 1.---Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

54. Dies Dei ejus aeternitas. Deus est quod habet.--- Quid dies Dei, nisi ipsa ejus aeternitas appellatur? quae nonnumquam unius diei pronuntiatione exprimitur, sicut scriptum est: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). Nonnumquam vero pro sua longitudine dierum multorum appellatione signatur, de quibus scriptum est: In saeculum saeculi anni tui (Psal. CI, 25). Nos itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura sumus. Deus autem qui creator est omnium aeternitate sua tempora nostra comprehendit. Ait ergo: Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Quia ipse quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem ea quae ejus sunt comprehendere nullatenus valemus. Sed natura Dei cum simplex sit, mirandum valde est, cur dicit: Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Neque enim aliud ipse,

atque aliud dies ejus sunt. Deus namque hoc est quod habet. Aeternitatem quippe habet, sed ipse est aeternitas. Lucem habet, sed lux sua ipse est. Claritatem habet, sed ipse est claritas sua. Non est ergo in eo aliud esse, et aliud habere. Quid est itaque dicere: Qui noverunt eum, ignorant dies illius, nisi quia et qui cognoscunt eum adhuc nesciunt? Nam et qui jam eum fide tenent, adhuc per speciem ignorant. Et cum ipse sibi sit aeternitas, quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa ejus aeternitas ignoramus. In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnumquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne enim quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur; in qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper et quid abiit retro, quod retineatur in memoria, et quid ante restat, quod exspectetur ex intentione.

55. In aeternitate nihil praeteritum aut futurum.---Sed quoties in aeternitate ista cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi neque exspectatur quod veniet, neque percurrit quod debeat recordari, sed est unum quod semper esse est. Quod etsi nos et angeli cum initio esse videre incipimus, esse tamen hoc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut numquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur quae sunt et longa fiant. Nam etsi per prophetiae spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum, et adhuc (Fortasse, Exod. XV, 18, ubi legitur: Dominus regnabit in aeternum [Hebr., in saeculum] et ultra), more sacri eloquii, humano modo spiritus hominibus est locutus, ut ibi adhuc diceret, ubi

exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet, quae semper esse habet, in qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat, sed totum simul esse est, ut nil deesse videatur quod non cernat; in qua omne quod est animus videt et tardum non esse, et longum esse. Sed haec de aeternitatis diebus loquentes, conamur magis videre aliquid quam videmus. Dicatur igitur recte: Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius, quia etsi jam Deum per fidem novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas, sine praeterito ante saecula, sine futuro post saecula, sine mora longa, sine praestolatione perpetua, non videmus. Beatus itaque Job sanctae Ecclesiae typum tenens, quia sub magno se scientiae freno moderatur, ne plus sapiat quam oportet sapere, et dies Dei non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis reducit, qui alta sapere appetunt, et quod capere utcumque non possunt perfecte se scire gloriantur. Nam sequitur:

CAPUT XLIV

VERS. 2.---Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

56. Haeretici terminos a patribus constitutos transferunt.---Quos aliorum nomine nisi haereticos designat, qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt? Ipsi enim terminos transferunt, quia constitutiones patrum praevaricando transcendunt. De quibus nimirum constitutionibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Nam quod gregum nomine imperiti populi designentur, sponsi verba testantur, qui sponsam suam alloquitur dicens: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum (Cant. I, 7), id est

nisi honorem tuum, quo ad similitudinem Dei es condita, bene vivendo cognoveris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum vitam imitare populorum. Sequitur:

CAPUT XLV

VERS. 3.---Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.

57. Electi pupilli sunt.---Quos hoc loco pupillos accipimus, nisi electos Dei, in mentis teneritudine positos, qui magna fidei gratia nutriuntur, et patris sui jam pro se mortui faciem necdum vident? Et sunt plerique in Ecclesia qui quosdam conspiciunt coelestia appetere, terrena omnia despectui habere; et quamvis ipsi in hujus mundi laboribus insudent, eis tamen quos ad coelestia anhelare conspiciunt de rebus quas in hoc mundo possident hujus vitae adjutorium ferunt. Et quamvis ipsi agere spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus electorum est, qui, terrenis actibus deserviens, deportat onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt, quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum hunc ad perfidiam suam pertrahunt, a ministerio bonorum repellunt.

58. Vidua est Ecclesia.---Quae autem vidua nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi viri sui interim visione privata est? Bos autem hujus est viduae, unusquisque praedicator. Et saepe contingit ut haeretici perversis suis dogmatibus ipsos etiam qui praedicatores videbantur trahant. Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia etiam praedicantem tollunt. Ubi recte est adjunctum: Pro pignore. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur. Et plerumque haeretici ideo eos conantur

auferre qui praedicant, ut eorum etiam sequaces trahant. Pro pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco ipse qui praedicabat rapiatur, ut alii sequantur. Ex cujus ruina plerumque agitur ut hi quoque de sanctae Ecclesiae gremio exeant, qui in ea bonis moribus praediti mites atque humiles esse videbantur. Unde et subditur:

CAPUT XLVI

VERS. 4.---Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.

59. Pauperum nomine humiles intelligendi.--- Paupertatis namque nomine saepe humilitas designari solet. Et nonnumquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sunt vero nonnulli haeretici qui populis admisceri fugiunt, sed recessum vitae secretioris petunt; qui plerumque eos quos inveniunt eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. De quibus subditur:

CAPUT XLVII

VERS. 5.---Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum.

60. Onagris similes sunt haeretici. Non Dei opus, sed suum peragunt.---Onager enim agrestis est asinus. Et recte hoc in loco onagris comparantur haeretici, quia, in suis voluptatibus dimissi, a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Unde scriptum est: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Jerem. II, 24). Onager quippe in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Quia in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concipit inflare praevalent,

non aedificare. Contra quos dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Unde hic quoque congrue infertur: Egrediuntur ad opus suum. Non enim Dei, sed suum opus peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Scriptum quippe est: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat (Psal. C, 6). Qui ergo non in via immaculata ambulat, sibi magis quam Domino ministrat. Sequitur:

CAPUT XLVIII

IBID.---Vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.

61. Haeretici ad praedam vigilant.---Ad praedam vigilant qui verba justorum ad sensum proprium semper rapere conantur, ut per haec perversis filiis panem erroris parent. De quo videlicet pane apud Salomonem verbis mulieris pravitatis haereticae typum gerentis dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Sequitur:

CAPUT XLIX

VERS. 6.---Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserint vindemiant.

62. Qui agrum non suum, et vineam alienam devastent haeretici.---Potest agri nomine Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici non suam demetunt, quia ex ea sententias longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae quoque appellatione exprimitur, quia per veritatis sententias botros virtutum profert. Cujus vineae dominum, id est Scripturae sacrae conditorem, quasi vi opprimunt, quia ejus sensum in verba sacri eloquii inflectere violenter conantur, qui dicit: Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Isai. XLIII, 24). Et eamdem vineam

Tous les livres