Traité des principes (De principiis) (page 13)
unius diei fuerit vita ejus.» Hæc vero anima quæ fuit in Jesu, priusquam sciret malum, elegit bonum: et quia dilexit justitiam, et odit iniquitatem, propterea unxit eam Deus oleo lætitiæ præ participibus suis. Oleo ergo lætitiæ ungitur, cum Verbo Dei immaculata fœderatione conjuncta est, et per hoc sola omnium animarum peccati incapax fuit, quia Filii Dei bene et plene capax fuit: ideoque et unum cum ipso est, atque ejus vocabulis nuncupatur, et Jesus Christus appellatur, per quem omnia facta esse dicuntur. De qua anima, quoniam totam in se sapientiam Dei et veritatem vitamque receperat, etiam illud arbitror dixisse Apostolum, qui ait quoniam «vita nostra abscondita est cum» Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria.» Quis enim alius hic intelligendus est Christus, qui in Deo abs-- conditus dicitur et postea appariturus, nisi ille qui oleo lætitiæ unctus refertur, id est, substantialiter Deo repletus, in quo nunc absconditus dicitur? Propterea enim et omnibus credentibus Christus exemplum ponitur, quia sicut ille semper et antequam sciret omnino malum elegit bonum, et dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et propterea unxit eum Deus oleo lætitiæ; ita et unusquisque post lapsum vel post errorem expurget se maculis, exemplo proposito, et habens itineris ducem arduam viam virtutis incedat: ut sic forte per hoc in quantum fieri potest per imitationem ejus participes efficiamur divinæ naturæ, sicut scriptum est, quia «Qui dicit se Christo credere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.» Hoc ergo Verbum et hæc Sapientia per cujus imitationem vel sapientes vel rationabiles dicimur, omnibus fit omnia, ut omnes lucrifaciat; et fit infirmus infirmis, ut infirmos lucrifaciat: et quia infirmus efficitur, propter hoc dicitur de eo: «Etiam si crucifixus est» ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.» Denique Corinthiis qui infirmi erant, Paulus nihil se indicat «scire, nisi» Christum Jesum, et hunc crucifixum.»
Quidam autem volunt de ipsa anima dictum videri, cum primum de Maria corpus assumpsit, etiam illud quod Apostolus dicit: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens:» cum eam sine dubio in formam Dei melioribus exemplis et institutionibus repararet, atque in eam plenitudinem unde se exinaniverat revocaret. Sicut autem participatione Filii Dei quis in filium adoptatur, et participatione sapientiæ in Deo sapiens efficitur, ita et participatione Spiritus sancti sanctus et spiritualis efficitur. Unum enim atque idem est Spiritus sancti participium sumere, quod est Patris et Filii: quippe cum una et incorporea natura sit Trinitatis. Verum quæ de participatione animæ diximus, simili ratione ut de animabus, ita et de Angelis et cœlestibus sunt intelligenda virtutibus: quoniam omnis rationabilis creatura participio indiget Trinitatis. Sed et mundi hujus visibilis ratio, quoniam vel maxima etiam de his haberi quæstio solet, qualiter se habeat, prout potuimus in superioribus diximus pro iis qui in fide nostra etiam credendi rationem perquirere solent, et pro iis qui hæretica adversum nos certamina commovent, et materiæ nomen, quod ne ipsi quidem quale sit adhuc intelligere potuerunt, solent frequentius ventilare: de quo necessarium puto etiam nunc breviter commonere.
Et primo quidem sciendum est quod nomen ipsum materiæ pro ea substantia quæ subesse corporibus dicitur, positum in Scripturis canonicis nusquam usque ad præsens invenimus. Illud enim quod dicit Esaias: «Et comedet
sicut fœnum, id est materiam, dicens de eis qui in suppliciis constituti sunt, materiam posuit pro peccatis. Sed et sicubi in alio loco scriptum forte materiæ nomen est, nusquam, ut ego arbitror, hoc de quo nunc quærimus significare invenietur, nisi tantummodo in Sapientia quæ dicitur Salomonis, qui utique liber non ab omnibus in auctoritate habetur. Ibi tamen scriptum invenimus hoc modo: «Non» enim, inquit, deerat omnipotenti manui tuæ quæ creaverat mundum ex informi materia, immittere eis multitudinem ursorum, vel feroces leones?» Quamplurimi sane putant rerum ipsam materiam significari in eo quod in principio Genesis scriptum est a Moyse: «In principio fecit Deus» cœlum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita.» Invisibilem namque et incompositam terram non» aliud eis Moyses quam informem materiam visus est indicare. Quod si vere hæc est materia, constat exinde inconvertibilia non esse initia corporum. Nam hi qui atomos, vel ea quæ in partes venire non possunt, vel ea quæ in æquales partes veniunt, vel unum aliquod elementum rerum corporalium principia posuerunt, nomen materiæ, id est quod principaliter materiam significat, inter principia statuere non potuerunt. Neque enim cum materiam subjiciunt omni corpori per omnia convertibilem substantiam vel mutabilem vel divisibilem, extra qualitates eam secundum proprietatem subjicient. Quibus etiam nos acquiescimus, qui omni genere abnuimus ingenitam vel infectam dici materiam debere, secundum hæc quæ in prioribus prout potuimus ostendimus, cum etiam ex aqua, et terra, aëre, vel calore, per diversa arborum genera diversos ostendimus proferri fructus; vel cum ignem, aërem, aquam, terramque mutari in semetipsa invicem ac resolvi aliud in aliud elementum mutua quadam consanguinitate docuimus: sed et cum de escis vel hominum vel animalium probavimus substantiam carnis existere, vel humorem seminis naturalis in carnem solidam ossaque converti. Quæ omnia documento sunt quod substantia corporalis permutabilis sit, et ex omni in omnem deveniat qualitatem.
Verumtamen illud scire oportet, quod nunquam substantia sine qualitate subsistit, sed intellectu solo discernitur hoc quod subjacet corporibus et quod capax est qualitatis, esse materia. Quidam altius ergo de his volentes inquirere, ausi sunt dicere, nihil aliud esse naturam corpoream quam qualitates. Si enim duritia et mollities, calidum et frigidum, humidum et aridum qualitas est, his autem vel cæteris hujusmodi amputatis nihil aliud intelligitur subjacere, videbuntur qualitates esse omnia. Unde et hi qui hæc asserunt, asseverare conati sunt, ut quoniam omnes qui materiam infectam dicunt, qualitates a Deo factas esse confitentur, inveniatur per hoc etiam secundum ipsos nec materia esse infecta: siquidem qualitates sint omnia, quæ utique sine contradictione ab omnibus a Deo facta esse pronuntiantur. Hi vero qui subjacenti cuidam materiæ additas extrinsecus qualitates volunt ostendere, hujuscemodi utuntur exemplis; verbi gratia: Paulus sine dubio aut tacet aut loquitur, aut vigilat aut dormit, vel certo quodam corporis habitu consistit; aut enim sedet, aut stat, aut jacet. Hæc enim sunt hominibus accidentia, sine quibus nunquam fere inveniuntur. Nec tamen sensus noster manifeste de eo aliquid horum definit, sed ita eum per hæc intelligimus vel consideramus, ut non omnino rationem status ejus comprehendamus, vel in eo quod vigilat vel in eo quod dormit, aut in quo loquitur vel tacet, ét si qua alia sunt quæ accidere necesse est hominibus. Si ergo quis Paulum sine his omnibus esse consideret quæ possunt accidere, ita et id quod subjacet quis intelligere sine qualitatibus poterit. Cum
ergo sensus noster omni qualitate ab intellectu suo remota ipsum subjacentiæ solius, ut ita dixerim, punctum contuetur, et ipsi inhæret, nequaquam respiciens ad mollitiem, vel duritiem, vel calidum, vel frigidum, vel humidum, vel aridum substantiæ; tunc simulata quodammodo cogitatione, his omnibus qualitatibus nudam videbitur intueri materiam.
Sed fortasse requiret aliquis, si possumus etiam de Scripturis occasionem aliquam intelligentiæ hujus accipere. Videtur mihi tale aliquid significari in Psalmis, cum dicitur a Propheta: «Imperfectum tuum viderunt oculi mei. In quo videtur mens Prophetæ rerum initia intuitu perspicaciore discutiens, et materiam sensu solo ac ratione a qualitatibus dividens, imperfectum Dei sensisse, quod utique adjectis qualitatibus intelligitur consummatum. Sed in libro suo Enoch ita ait: «Ambulavi usque ad imperfectum,» quod ipsum puto posse similiter intelligi, quod scilicet ambulaverit mens prophetæ Perscrutans et disserens singula quæque rerum visibilium usquequo ad principium venerit illud in quo imperfectam materiam absque qualitatibus perviderit;, scriptum namque est in eodem libello, dicente Enoch: «Universas materias perspexi.» Quod utique ita sentitur quasi, Omnes materiæ divisiones pervidi, quæ ab una in t singulas quasque diruptæ sunt species, id est hominum, vel animalium, vel cœli, vel solis, vel omnium quæ in hoc mundo sunt. Post hæc, jam omnia quæ sunt a Deo facta esse, et nihil esse quod factum non sit præter naturam Patris et Filii et Spiritus sancti, prout potuimus in superioribus demonstravimus; et quod volens Deus, qui natura bonus est, habere quibus benefaceret, et qui adeptis beneficiis suis lætarentur, fecisset dignas creaturas, id est quæ eum digne capere possent, quos et genuisse se filios dicit. Fecit autem omnia in numero et mensura. Nihil enim
Deo vel sine fine, vel sine mensura est. Virtute enim sua omnia comprehendit, et ipse nullius creaturæ sensu comprehensus est. Illa enim natura soli sibi cognita est. Solus enim Pater novit Filium, et solus Filius novit Patrem, et solus Spiritus sanctus perscrutatur etiam alta Dei. Omnis igitur creatura intra certum apud eum numerum mensuramque distinguitur, id est vel rationabilium numerus, vel mensura materiæ corporalis: ut quoniam necesse erat uti corporibus intellectualem naturam, quæ et commutabilis et convertibilis deprehenditur ea ipsa conditione qua facta est (quod enim non fuit, et esse cœpit, etiam hoc ipso naturæ mutabilis designatur), ideo nec substantialem habeat vel virtutem vel malitiam, sed accidentem. Quoniam ergo, ut diximus, mutabilis et convertibilis erat natura rationabilis, ita ut pro meritis etiam diverso corporis uteretur indumento illius vel illius qualitatis, necessarium fuit at sicut diversitates prænoscebat Deus futuras vel animarum vel virtutum spiritualium, ita etiam naturam corpoream faceret, quæ permutatione qualitatum in omnia quæ res posceret Conditoris arbitrio mutaretur. Quam tamdiu necesse est permanere, quamdiu permanent ea quæ indigent ejus indumento semper autem erunt rationabiles naturæ quæ indigent indumento corporeo: semper ergo erit natura corporea cujus indumentis uti necesse est rationabiles creaturas: nisi quis putet posse se ullis assertionibus ostendere quod possit natura rationabilis absque ullo corpore vitam degere. Sed quam difficile sit, et quam pene impossibile intellectui nostro, in superioribus singula disserentes ostendimus.
Puto sane operi huic nostro contrarium non videri si etiam de immortalitate rationabilium naturarum quam possumus breviter repetamus. Omnis qui participat alicujus cum eo qui ejusdem rei particeps est, sine dubio unius substantiæ est, uniusque naturæ. Utputa omnes oculi
lucis participant, et ideo omnes oculi qui de luce participant unius naturæ sunt: sed licet omnis de luce participet oculus, tamen quoniam alius acutius, alius obtusius videt, non omnis oculus æqualiter de luce participat. Et rursum: omnis auditus vocem vel sonum recipit, et ideo omnis auditus unius naturæ est: verum pro qualitate puri et sinceri auditus unusquisque velocius audit, vel tardius. Transeamus ergo ab his sensibilibus exemplis ad intellectualium contemplationem. Omnis mens quæ de intellectuali luce participat, cum omni mente quæ simili modo de intellectuali luce participat, unius sine dubio debet esse naturæ. Si ergo cœlestes virtutes intellectualis lucis, id est, divinæ naturæ, per hoc quod sapientiæ et sanctificationi participant, participium sumunt, et humanæ animæ ejusdem lucis et sapientiæ participium sumpserunt, et ita sunt unius naturæ ad invicem uniusque substantiæ. Incorruptæ autem sunt et immortales cœlestes virtutes, immortalis sine dubio et incorrupta erit etiam animæ humanæ substantia. Non solum autem, sed quoniam ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti natura, cujus solius intellectualis lucis universa creatura participium trahit, incòrrupta est et æterna, valde consequens et necessarium est etiam omnem substantiam quæ æternæ illius naturæ participium trahit, perdurare etiam semper, et incorruptibilem esse et æternam, ut divinæ bonitatis æternitas etiam in ea intelligatur, dum et æterni sunt hi qui ejus beneficia consequuntur. Sed sicut percipiendæ lucis diversitas servata est in exemplis, cum vel obtusior vel acutior obtutus designatus est intuentis: ita etiam de Patris et Filii et sancti Spiritus participatione servanda est pro intensione sensus vel mentis capacitate diversitas. Alioquin consideremus, si non etiam impium videtur ut mens quæ Dei capax est, substantialem recipiat interitum: tanquam hoc ipsum quod intelligere Deum potest et sentire,
non ei sufficere possit ad perpetuitatem, maxime cum, etiamsi per negligentiam decidat mens ne pure et integre in se recipiat Deum, semper tamen habeat in se velut semina quædam reparandi ac renovandi melioris intellectus, cum ad imaginem et similitudinem Dei qui creavit eum, interior homo, qui et rationalis dicitur, renovatur. Propter quod et Propheta dicit: «Reminiscentur et convertentur ad» Dominum omnes fines terræ, et adorabunt in conspectu» ejus familiæ omnes gentium.»
Si quis vero audet substantialem corruptionem dare ei qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus est, ut ego puto, etiam in ipsum Filium Dei causam impietatis extendit: imago namque Dei etiam ipse appellatus est in Scripturis. Aut certe accuset, qui hæc ita vult, Scripturæ auctoritatem, quæ dicit ad imaginem Dei factum esse hominem: in quo et manifeste divinæ imaginis cognoscuntur indicia, non per effigiem corporis quæ corrumpitur, sed per animi prudentiam, per justitiam, per moderationem, per virtutem, per sapientiam, per disciplinam, per omnem denique virtutum chorum, quæ cum Deo insint per substantiam, in homine possunt esse per industriam, et per imitationem Dei, sicut et Dominus designat in Evangelio, dicens: «Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est;» et: «Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est.» Unde evidenter ostenditur quod in Deo quidem hæ omnes virtutes semper sunt, nec unquam accedere possunt aut recedere, ab hominibus vero paulatim et singulæ quæque conquiruntur. Unde etiam consanguinitatem quamdam per hæc habere videntur ad Deum: et cum Deus omnia noverit, et nihil eum rerum intellectualium ex se lateat (solus enim Deus pater, et unigenitus Filius ejus, et Spiritus sanctus non solum corum quæ creavit, verum
etiam sui scientiam tenet), potest tamen et rationabilis mens proficiens a parvis ad majora, et a visibilibus ad invisibilia, pervenire ad intellectum perfectiorem. Est enim in corpore posita, et ex ipsis sensibilibus quæ sunt corporea ad intellectualia proficit. Verum ne cui videatur indecenter dictum insensibilia esse quæ intellectualia sunt, utemur exemplo sententiæ Salomonis dicentis: «Sensum quoque divinum» invenies. In quo ostendit non corporali sensu, sed alio quodam quem divinum nominat, ea quæ intellectualia sunt, requirenda. Hoc autem sensu nobis intuendum est etiam de his singulis quæ supra diximus, rationabilibus; et hoc sensu audienda sunt ista quæ loquimur, et consideranda quæ scribimus. Nam divina natura, etiam taciti quæ intra nos volvamus, agnoscit. De his autem quæ diximus, vel de reliquis quæ consequentia sunt, secundum hanc formam quam supra exposuimus, sentiendum est.