Traité des principes (De principiis)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Omnes qui credunt et certi sunt quod et gratia et veritas per Jesum Christum facta sit, et Christum veritatem esse norunt, secundum quod ipse dixit: EGO SUM VERITAS, scientiam quæ provocat homines ab bene beateque vivendum non aliunde quam ab ipsis verbis Christi doctrinaque suscipiunt. Christi autem verbis dicimus, non his solum quæ homo factus atque in carne positus docuit: et prius namque Christus Dei verbum in Moyse atque Prophetis erat. Nam sine verbo Dei quomodo poterant prophetare de Christo? Ad cujus rei probationem non esset difficile ex divinis Scripturis ostendere, quomodo vel Moyses vel Prophetæ spiritu Christi repleti, vel locuti sunt, vel gesserunt omnia quæ gesserunt, nisi studio nobis esset præsens hoc opus omni qua possumus brevitate succingere. Unde sufficere existimo uno hoc Pauli testimonio debere nos uti ex epistola quam ad Hebræos scribit, in qua ita ait: «Fide» magnus factus Moyses negavit se dici-filium filiæ Pharaonis, magis eligens afflictari cum populo Dei, quam temporalem habere peccati jucunditatem, majores divitias

æstimans Ægyptiorum thesauris opprobrium Christi.» Sed et post assumptionem ejus in cœlos, quod in Apostolis suis locutus sit, hoc modo indicat Paulus: «Aut numquid» probamentum ejus quæritis qui in me loquitur Christus??»

Quoniam ergo multi ex his qui Christo credere se profitentur, non solum in parvis et minimis discordant, verum etiam in magnis et maximis; id est, vel de Deo vel de Domino Jesu Christo, vel de Spiritu sancto; non solum autem de his, sed et de aliis creaturis, id est vel de Dominationibus, vel de Virtutibus sanctis: propter hoc necessarium videtur prius de his singulis certam lineam manifestamque regulam ponere, tum deinde etiam de cæteris quærere. Sicut enim multis apud Græcos et Barbaros pollicentibus veritatem, desivimus apud omnes eam quærere qui eam falsis opinionibus asserebant, posteaquam credidimus Filium Dei esse Christum, et ab ipso nobis hanc discendam esse persuasimus: ita cum multi sint qui se putant sentire quæ Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur vero ecclesiastica prædicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, et usque ad præsens in Ecclesiis permanens: illa sola credenda est veritas, quæ in nullo ab ecclesiastica et Apostolica discordat traditione.

Illud autem scire oportet, quoniam sancti Apostoli fidem Christi prædicantes, de quibusdam quidem quæ cumque necessaria crediderunt, omnibus etiam his qui pigriores erga inquisitionem divinæ scientiæ videbantur, manifestissime tradiderunt, rationem scilicet assertionis eorum relinquentes ab his inquirendam qui Spiritus dona excellentia mererentur, et præcipue sermonis, sapientiæ et scientiæ gratiam per ipsum Spiritum sanctum percepissent: de aliis vero dixerunt quidem, quia sint; quomodo autem, aut unde sint, siluerunt, profecto ut studiosiores quique ex posteris

suis qui amatores essent sapientiæ, exercitium habere possent in quo ingenii sui fructum ostenderent, hi videlicet qui dignos se et capaces ad recipiendam sapientiam præpararent.

Species vero eorum quæ per prædicationem Apostolicam manifeste traduntur, istæ sunt. Primo, quod unus Deus est qui omnia creavit atque composuit, quique, cum nihil esset, esse fecit universa, Deus a prima creatura et conditione mundi, omnium justorum Deus, Adam, Abel, Seth, Enos, Enoch, Noë, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, duodecim Patriarcharum, Moysis et Prophetarum: et quod hic Deus in novissimis diebus, sicut per Prophetas suos ante promiserat, misit Dominum nostrum Jesum Christum, primo quidem vocaturum Israël, secundo vero etiam gentes post perfidiam populi Israël. Hic Deus justus et bonus pater Domini nostri Jesu Christi, Legem et Prophetas et Evangelia ipse dedit, qui et Apostolorum Deus est, et veteris et novi Testamenti. Tum deinde quia Jesus Christus ipse qui venit, ante omnem creaturam natus ex Patre est. Qui cum in omnium conditione Patri ministrasset, a per ipsum enim omnia facta sunt,» novissimis temporibus seipsum exinaniens, homo factus incarnatus est cum Deus esset, et homo factus mansit quod erat Deus. Corpus assumpsit nostro corpori simile, eo solo differens quod natum ex virgine et Spiritu sancto est. Et quoniam hic Jesus Christus natus et passus est in veritate, et non per phantasiam communem hanc mortem sustinuit, vere mortuus: vere enim a mortuis resurrexit, et post resurrectionem conversatus cum discipulis suis, assumptus est. Tum deinde honore ac dignitate Patri ac Filio sociatum tradiderunt Spiritum sanctum. In hoc non jam manifeste discernitur, utrum malus an innatus, vel filius etiam Dei ipse habendus sit, necne: sed inquirenda jam

ista pro viribus sunt de sacra Scriptura, et sagaci perquisitione investiganda. Sane quod iste Spiritus unumquemque sanctorum, vel Prophetarum, vel Apostolorum inspiraverit, et non alius Spiritus in veteribus, alius vero in his qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in Ecclesiis prædicatur.

Post hæc jam quod anima substantiam vitamque habens propriam, cum ex hoc mundo discesserit, pro suis meritis dispensabitur, sive vitæ æternæ ac beatitudinis hæreditate potitura, si hoc ei sua gesta præstiterint; sive igni æterno ac suppliciis mancipanda, si in hoc eam scelerum culpa detorserit: sed et quia erit tempus resurrectionis mortuorum, cum corpus hoc quod nunc «in corruptione seminatur, surget in incorruptione; et quod seminatur in» ignominia, surget in gloria.» Est et illud definitum in ecclesiastica prædicatione, omnem animam rationabilem esse liberi arbitrii et voluntatis; esse quoque ei certamen adversus diabolum et angelos ejus, contrariasque virtutes, ex eo quod illi peccatis eam onerare contendant, nos vero si recte consulteque vivamus, ab hujusmodi onere nos exuere conemur. Unde et consequens est intelligere, non nos necessitati esse subjectos, ut omni modo, etiamsi nolimus, vel mala vel bona agere cogamur. Si enim nostri arbitrii sumus, impugnare nos fortasse possunt aliquæ virtutes ad peccatum, et aliæ juvare ad salutem: non tamen necessitate cogimur vel agere recte, vel male; quod fieri arbitrantur hi qui stellarum cursum et motus causam dicunt humanorum esse gestorum, non solum eorum quæ extra arbitrii accidunt libertatem, sed et eorum quæ in nostra sunt posita potestate. De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis seminibus corporalibus habeatur, an vero aliud habeat initium; et hoc ipsum initium si

genitum est, aut non genitum; vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne: non satis manifesta prædicatione distinguitur.

De diabolo et angelis ejus contrariisque virtutibus ecclesiastica prædicatio docuit, quoniam sunt quidem hæc; quæ autem sint, aut quomodo sint, non satis clare exposuit. Apud plurimos tamen ista habetur opinio, quod Angelus fuerit iste diabolus, et apostata effectus quamplurimos Angelorum secum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nuncupantur.

Est præterea et illud in ecclesiastica prædicatione, quod mundus iste factus sit, et a certo tempore cœperit, et sit pro ipsa sui corruptione solvendus. Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid post mundum erit, jam non pro manifesto multis innotuit. Non enim evidens de his in ecclesiastica prædicatione sermo profertur.

Tum demum quod per Spiritum Dei Scripturæ conscriptæ sint, et sensum habeant, non eum solum qui in manifesto est, sed et alium quemdam latentem quamplurimos. Formæ enim sunt hæc quæ descripta sunt sacramentorum quorumdam, et divinarum rerum imagines. De quo totius Ecclesiæ una sententia est, esse quidem omnem legem spiritualem; non tamen ea quæ spirat lex esse omnibus nota, nisi his solis quibus gratia Spiritus sancti in verbo sapientiæ ac scientiæ condonatur. Appellatio autem ἀσωμάτου, id est incorporei, non solum apud multos alios, verum etiam apud nostras Scripturas est inusitata et incognita. Si vero quis velit nobis proferre ex illo libello qui Petri Doctrina appellatur, ubi Salvator videtur ad discipulos dicere: «Non sum» dæmonium incorporeum:» primo respondendum est ei, quoniam ille liber inter libros ecclesiasticos non habetur; et ostendendum quia neque Petri est ipsa scriptura, neque alterius cujusquam qui Spiritu Dei fuerit inspiratus. Quod

etiamsi ipsum concederetur, non idem sensus ibi ex isto sermone ἀσωμάτου indicatur, qui a Græcis et Gentilibus auctoribus ostenditur, cum de incorporea natura a philosophis disputatur. In hoc enim libello incorporeum dæmonium dixit, pro eo quod ipse ille quicumque est habitus, vel circumscriptio dæmonici corporis, non est similis huic nostro crassiori et visibili corpori: sed secundum sensum ejus qui composuit illam scripturam, intelligendum est quod dixit; id est non se tale corpus quale habent dæmones, quod est naturaliter subtile et velut aura tenue, et propter hoc vel putatur a multis vel dicitur incorporeum, sed habere se corpus solidum et palpabile. In consuetudine vero hominum omne quod tale non fuerit, incorporeum simplicioribus vel imperitioribus nominatur: velut si quis aërem istum quo fruimur incorporeum dicat, quandoquidem non est tale corpus ut comprehendi ac teneri possit, urgentique resistere.

Quæremus tamen si vel alio nomine res ipsa quam Græci philosophi ἀσωμάτου, id est incorpoream, dicunt, in Scripturis sanctis invenitur. Deus quoque ipse quomodo intelligi debeat inquirendum est, corporeus, et secundum aliquem habitum deformatus, an alterius naturæ quam corpora sunt, quod utique in prædicatione nostra manifeste non designatur. Eadem quoque etiam de Christo et de Spiritu sancto requirenda sunt: sed et de omni anima, atque omni rationabili natura nihilominus requirendum est.

Est etiam illud in ecclesiastica prædicatione, esse Angelos Dei quosdam, et virtutes bonas qui ei ministrant ad salutem hominum consummandam: sed quando isti creati sint, vel quales, aut quomodo sint, non satis in manifesto designatur. De sole autem et luna et stellis utrum animantia sint, an sine anima, manifeste non traditur. Oportet igitur velut elementis ac fundamentis hujusmodi uti secundum

mandatum quod dicit: «Illuminate vobis lumen scientiæ, omnem qui cupit seriem quamdam et corpus ex horum omnium ratione perficere ut manifestis et necessariis assertionibus de singulis quibusque quid sit in vero rimetur, et unum, ut diximus, corpus efficiat exemplis et affirmationibus, vel his quas in sanctis Scripturis invenerit, vel quas ex consequentiæ ipsius indagine ac recti tenore repererit.

Scio quoniam conabuntur quidam etiam secundum Scripturas nostras dicere Deum corpus esse, quoniam inveniunt scriptum esse apud Moysen quidem: «Deus noster ignis consumens est 2;» in Evangelio vero secundum Joannem: «Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu» et veritate oportet adorare.» Ignis vero et spiritus non aliud apud eos, quam corpus esse putabitur. Quos interrogare volo quid dicant de eo quod scriptum est, quia Deus lux est, sicut Joannes in epistola sua dicit: «Deus lux est,» et tenebræ non sunt in eo.» Ista nempe lux est, quæ illuminat omnem sensum eorum qui possunt capere veritatem, sicut in xxxv psalmo dicitur: «In lumine tuo videbimus lumen.» Quid enim aliud lumen Dei dicendum est, in quo quis vide lumen, nisi virtus Dei, per quam quis illuminatus vel veritatem rerum omnium pervidet, vel ipsum Deum cognoscit qui veritas appellatur? Tale est ergo quod dicitur: «In lumine tuo videbimus lumen;» hoc est, in verbo et sapientia tua, qui est Filius tuus, in ipso te videbimus Patrem. Numquidnam quia lumen nominatur, simile putabitur solis hujus lumini? Et quomodo vel levis

aliquis dabitur intellectus, ut ex isto quis corporali lumine causam scientiæ capiat, et veritatis inveniat intellectum?

Si ergo acquiescunt huic assertioni nostræ quam de natura luminis ipsa demonstravit ratio, et fatentur non posse corpus intelligi Deum secundum luminis intellectum, similis quoque ratio de igne consumente dabitur. Quid enim consumet Deus secundum hoc quod ignis est? Numquidnam putabitur consumere materiam corporalem, ut est lignum, vel fœnum, vel stipula? Et quid in hoc dignum Dei laudibus dicitur, si Deus ignis est hujusmodi materias consumens? Sed consideremus quia Deus consumit quidem et exterminat, sed consumit malas mentium cogitationes, consumit gesta turpia, consumit desideria peccati, cum se credentium mentibus inserit, et eas animas quæ verbi ejus ac sapientiæ efficiuntur capaces, una cum Filio suo inhabitans, secundum quod dictum est: «Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus,» omnibus eorum vitiis passionibusque consumptis purum sibi eas seque dignum efficit templum. Sed et his qui per hoc quod dictum est quoniam Deus spiritus est,» corpus esse arbitrantur Deum, hoc modo arbitror esse respondendum: Consuetudo est Scripturæ sanctæ cum aliquid contrarium corpori huic crassiori et solidiori designare vult, spiritum nominare, sicut dicit: «Littera occidit, spiritus autem vivificat.» In quo sine dubio per litteram corporalia significat, per spiritum intellectualia, quæ et spiritualia dicimus. Apostolus quoque dicit: «Usque in hodiernum cum legitur Moyses velamen est positum super cor eorum: cum autem conversus fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.» Donec enim quis non se converterit ad intelligentiam spiritualem, est positum velamen super cor ejus, quo velamine, id est intelligentia crassiore

Scriptura ipsa velari dicitur vel putatur: et hoc est quod ait superpositum esse velamen vultui Moysi cum loqueretur ad populum, id est, cum Lex vulgo recitaretur. Si autem convertamus nos ad Dominum, ubi est et Verbum Dei, et ubi Spiritus sanctus revelat scientiam spiritualem, tunc auferetur velamen, et tunc revelata facie in Scripturis sanctis gloriam Domini speculabimur.

Sed et cum de Spiritu sancto multi sancti participant, non utique corpus aliquod intelligi potest Spiritus sanctus, quod divisum in partes corporales percipiat unusquisque sanctorum: sed virtus profecto sanctificans est, cujus participium habere dicuntur omnes qui per ejus gratiam sanctificari meruerint. Et ut facilius quod dicimus possit intelligi, ex rebus quamvis imparibus sumamus exemplum. Multi sunt qui disciplinæ sive artis medicinæ participant, et numquid putandum est omnes eos qui medicinæ participant, corporis alicujus quod medicina dicitur, in medio positi sibi auferre particulas, et ita ejus participium sumere? an potius intelligendum est quod quicumque promptis paratisque mentibus intellectum artis ipsius disciplinæque percipiunt, hi medicinæ participare dicantur? Sed hæc non omnino similia exempla putanda sunt de medicina sancto Spiritui comparata; sed ad hoc tantummodo comprobandum, quia non continuo corpus putandum est id cujus participatio habetur a plurimis: Spiritus enim sanctus longe differt a medicinæ ratione vel disciplina, pro eo quod Spiritus sanctus subsistentia est intellectualis, et proprie subsistit et extat; nihil autem tale est medicina.

Sed ad ipsum jam sermonem Evangelii transeundum est, ubi scriptum est quia «Deus spiritus est,» et ostendendum est quam consequenter his quæ diximus intelligi debeat. Interrogemus namque quando ista dixerit Salvator

noster, vel apud quem, vel cum quid quæreretur. Invenimus sine dubio quod ad Samaritanam mulierem loquens ista protulerit, ad eam quæ putabat quod in monte Garizim secundum opinionem Samaritanorum adorari oporteret Deum, dicens quoniam «Deus spiritus est.» Quærebat enim ab eo Samaritana mulier, putans eum esse unum ex Judæis, utrum in Hierosolymis adorari oporteret Deum, an in hoc monte; et ita dicebat: «Patres nostri omnes hoc in monte adoraverunt, et vos dicitis, quia in Hierosolymis est locus ubi adorare oportet.» Ad hæc ergo quæ opinabatur Samaritana, putans ex locorum corporalium prærogativa, quod minus recte vel rite adorabatur Deus, aut a Judæis in Hierosolymis, aut a Samaritanis in monte Garizim, respondit Salvator esse recedendum a præsumptione corporalium locorum huic qui vult sequi Dominum; et ita ait: «Venit hora ut veri adoratores, neque in Hierosolymis, neque in monte hoc adorent Patrem. Deus spiritus est,» et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.» Et vide quam consequenter veritatem spiritui sociavit, ut ad distinctionem quidem corporum nominaret spiritum; ad distinctionem vero umbræ vel imaginis, veritatem. Qui enim adorabant in Hierosolymis, umbræ vel imagini cœlestium deservientes, non veritate neque spiritu adorabant Deum: similiter autem et ii qui adorabant in monte Garizim.

Omni igitur sensu qui corporeum aliquid de Deo intelligi suggerit, prout potuimus, confutato, dicimus secundum veritatem quidem Deum incomprehensibilem esse atque inæstimabilem. Si quid enim illud est quod sentire vel intelligere de Deo potuerimus, multis longe modis eum meliorem esse ab eo quod sensimus necesse est credi. Sicut enim si videamus aliquem vix posse scintillam luminis, aut

brevissimæ lucernæ lumen aspicere; et eum cujus acies oculorum plus luminis capere quam supra diximus non valet, si velimus de claritate ac splendore solis edocere: nonne oportebit nos ei dicere, quia omni hoc lumine quod vides, ineffabiliter et inæstimabiliter melior ac præstantior est solis splendor? Ita mens nostra cum intra carnis et sanguinis claustra concluditur, et pro talis materiæ participatione hebetior atque obtusior redditur, licet ad comparationem naturæ corporeæ longe præcellens habeatur, tamen dum ad incorporea nititur atque eorum rimatur intuitum, tunc scintillæ alicujus aut lucernæ vix obtinet locum. Quid autem in omnibus intellectualibus, id est, incorporeis, tam præstans omnibus, tam ineffabiliter atque inæstimabiliter præcellens, quam Deus? cujus utique natura acie humanæ mentis intendi atque intueri, quamvis ea sit purissima mens ac limpidissima, non potest.

Verum non videtur absurdum, si ad evidentiorem rei manifestationem etiam alia utamur similitudine. Interdum oculi nostri ipsam naturam lucis, id est, substantiam solis intueri non possunt: splendorem vero ejus vel radios. fenestris forte et quibuslibet luminum brevibus recepta - culis infusos intuentes, considerare possumus fomes ipse ac fons quantus sit corporei luminis. Ita ergo quasi radii quidam sunt Dei naturæ, opera divinæ providentiæ et ars universitatis hujus, ad comparationem ipsius substantiæ ac naturæ. Quia ergo mens nostra ipsum per seipsam Deum sicut est non potest intueri, ex pulchritudine operum, et decore creaturarum, parentem universitatis intelligit. Non ergo aut corpus aliquod, aut in corpore esse putandus est Deus, sed intellectualis natura simplex, nihil omnino in se adjunctionis admittens: uti ne majus aliquid et inferius in se habere credatur, sed ut sit ex omni parte μονὰς, et ut ita dicam ἑνὰς, et mens, ac fons ex quo initium totius intellectualis naturæ, vel mentis est. Mens vero ut moveatur vel operetur, non indiget loco corporeo, neque sensibili magnitudine, vel corporali habitu, aut colore; neque alio ullo prorsus indiget horum quæ corporis vel materiæ propria sunt. Propter quod natura illa simplex et tota mens ut moveatur vel operetur aliquid, nihil dilationis aut cunctationis habere potest, ne per hujusmodi adjunctionem circumscribi vel inhiberi aliquatenus videatur divinæ naturæ simplicitas, uti ne quod est principium omnium, cómpositum inveniatur et diversum, et sit multa, non unum, quod oportet totius corporeæ admixtionis alienum una sola, ut ita dixerim, deitatis specie constare. Quia autem mens, non indigeat loco, ut secundum naturam suam moveatur, certum est etiam ex nostræ mentis contemplatione. Hæc enim si in sua mensura consistat, nec ex qualibet causa aliquid ei obtusionis eveniat, nihil unquam ex locorum diversitate tardabitur, quominus suis motibus agat: neque rursus ex locorum qualitate augmentum aliquod, vel incrementum mobilitatis acquirit. Quod si obtendat aliquis, verbi gratia, quia navigantibus et fluctibus maris jactatis minus aliquanto mens vigeat quam vigere in terris solet: non ex loci diversitate id pati, sed ex corporis commotione vel conturbatione credendum est, cui mens adjuncta vel inserta est. Videtur enim quasi contra naturam in mari degere corpus humanum, et propterea velut quadam sui inæqualitate motus mentis incomposite inordinateque suscipere, et acuminis ejus ictus obtusiori ministerio dispensare, non minus quam si qui etiam in terra positi febribus urgeantur: quorum certum est quod si minus aliquid per vim febrium mens suum non servet officium, non loci culpam, sed morbum corporis esse causandum, per quem turbatum corpus atque confusum nequaquam notis ac naturalibus lineis solita menti dependit officia, quandoquidem nos homines animal

simus compositum ex corporis animæque concursu. Hoc enim modo habitare nos super terram possibile fuit. Deum vero, qui omnium est principium, compositum esse non est putandum: ne forte priora ipso principio inveniantur elementa esse, ex quibus compositum est omne quidquid illud est quod compositum dicitur. Sed nec magnitudine corporali mens indiget ut agat aliquid, vel moveatur: sicut oculus cum in majora quidem corpora intuendo diffunditur, ad parva vero et exigua coarctatur, et astringitur ad videndum. Indiget sane mens magnitudine intelligibili, quia non corporaliter, sed intelligibiliter crescit. Non enim corporalibus incrementis simul cum corpore mens usque ad vigesimum vel trigesimum annum ætatis augetur, sed eruditionibus et exercitiis adhibitis acumen quidem elimatur ingenii, quæque sunt ei insita ad intelligentiam provocantur, et capax efficitur majoris intellectus, non corporalibus incrementis aucta, sed eruditionis exercitiis elimata. Quæ idcirco non statim a puero vel a nativitate recipere potest, quia invalida adhuc et imbecilla membrorum est compago, quibus velut organis ad exercitium sui mens utitur, neque operandi vim sustentare valet, nec percipiendæ disciplinæ exhibere sufficit facultatem.

Si qui autem sunt qui mentem ipsam animamque corpus esse arbitrentur, velim mihi responderent quomodo tantarum rerum, tam difficilium, tamque subtilium rationes assertionesque recipiat. Unde ei virtus memoriæ? Et unde ei rerum invisibilium contemplatio? Unde certe incorporalium intellectus rerum corpori inest? Quomodo natura corporea disciplinas artium, rerum contemplationes rationesque rimatur? Unde etiam divina dogmata, quæ manifeste incorporea sunt, sentire ac intelligere potest? Nisi forte aliquis putet quod sicut forma ista corporea, et habitus ipse aurium vel oculorum, confert aliquid ad audiendum, et ad videndum, et ut singula membra quæ a Deo formata sunt habent aliquid opportunitatis etiam ex ipsa formæ qualitate ad hoc quod agere naturaliter instituta sunt: ita etiam habitum animæ vel mentis intelligi debere arbitretur, quasi apte accommodeque formatum ad hoc ut de singulis sentiat vel intelligat, atque ut vitalibus motibus moveatur. Verum qualem colorem mentis secundum hoc quod mens est et intelligibiliter movetur, describere quis posset, aut dicere, non adverto. Adhuc ad confirmationem atque explanationem eorum quæ de mente vel anima diximus, eo quod præstantior sit totius naturæ corporeæ, etiam hæc addi possunt unicuique corporeo sensui substantia quædam sensibilis subjacet propria in quam sensus ipse corporalis intenditur. Verbi gratia, visui subjacent colores, habitus, magnitudo; auditui, voces et sonus; odoratui, nidores, boni vel mali odores; gustui, sapores; tactui, calida vel frigida, dura vel mollia, aspera vel lævia. Horum autem sensuum, de quibus supra diximus, quia multo melior sensus sit mentis, omnibus clarum est. Quomodo ergo non videtur absurdum, his quidem quæ inferiora sunt, substantias esse subjectas ad intendendum; huic autem virtuti quæ melior est, id est mentis sensui, nihil omnino subjici substantiale, sed esse intellectualis naturæ virtutem corporibus accidentem vel consequentem? Quod qui dicunt, sine dubio in contumeliam ejus substantiæ, quæ in ipsis melior est, hoc proferunt: imo vero ex hoc etiam ad ipsum Deum refertur injuria, cum putant eum per naturam corpoream posse intelligi, quo scilicet secundum ipsos corpus sit et illud quod per corpus potest intelligi vel sentiri; et nolunt hoc intelligi quod propinquitas quædam sit menti ad Deum, cujus et ipsa mens intellectualis imago sit, et per hæc possit aliquid de divinitatis sentire natura, maxime si expurgatior et segregatior sit a materia corporali.

Verum istæ assertiones minus fortassis auctoritatis habere videantur apud eos qui ex sanctis Scripturis de rebus divinis institui volunt, et etiam sibi inde approbari quærunt, quomodo natura Dei supereminet corporum naturam. Vide ergo si non etiam Apostolus hoc idem ait, cum de Christo loquitur dicens: «Qui est imago invisibilis Dei primogenitus omnis creaturæ.» Non enim, ut quidam putant, natura Dei alicui visibilis est, et aliis invisibilis: non enim dixit Apostolus, imago invisibilis Dei hominibus, aut invisibilis peccatoribus, sed valde constanter pronuntiat de ipsa natura Dei dicens: «Imago invisibilis Dei.» Sed et Joannes in Evangelio dicens: «Deum nemo vidit» unquam,» manifeste declarat omnibus qui intelligere possunt, quia nulla natura est cui visibilis sit Deus: non quasi qui visibilis quidem sit per naturam, et velut fragilioris creaturæ evadat atque excedat aspectum, sed quoniam naturaliter videri impossibile est. Quod si requiras a me quid etiam de ipso Unigenito sentiam, si ne ipsi quidem visibilem dicam naturam Dei, quæ naturaliter invisibilis est, ne tibi statim vel impium videatur esse vel absurdum; rationem quippe dabimus consequenter. Aliud est videre, aliud cognoscere: videri et videre corporum res est; cognosci et cognoscere, intellectualis naturæ est. Quidquid ergo proprium corporum est, hoc nec de Patre est, nec de Filio sentiendum: quod vero ad naturam pertinet deitatis, hoc inter Patrem et Filium constat. Denique etiam ipse in Evangelio non dixit, quia nemo vidit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater; sed ait: «Nemo novit Filium nisi Pa» ter, neque Patrem quis novit nisi Filius.» Ex quo manifeste indicatur quod quidquid inter naturas corporeas videri et videre dicitur, hoc inter Patrem et Filium cognoscere dicitur et cognosci, per virtutem scientiæ, non per visibilitatis fragilitatem. Quia igitur de incorporea natura et invisibili, nec videre proprie dicitur, nec videri: idcirco neque Pater a Filio, neque Filius a Patre videri in Evangelio dicitur, sed cognosci.

Quod si proponat nobis aliquis, quare dictum est: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; multo magis etiam ex hoc, ut ego arbitror, assertio nostra firmabitur: nam quid aliud est corde Deum videre, nisi secundum id quod supra exposuimus mente eum intelligere atque cognoscere? Frequenter enim sensibilium membrorum nomina ad animam referuntur, ita ut oculis cordis videre dicatur, id est, virtute intelligentiæ aliquid intellectuale conjicere. Sic et audire auribus dicitur, cum sensum intelligentiæ profundioris advertit. Sic et uti eam posse dentibus dicimus, cum mandit, et panem comedit vitæ qui de cœlo descendit. Similiter et cæteris uti membrorum officiis dicitur, quæ ex corporali appellatione translata virtutibus animæ coaptantur, sicut et Salomon dicit: «Sensum divi» num invenies. Sciebat namque duo genera esse sensuum in nobis, unum genus sensuum mortale, corruptibile, humanum; aliud genus immortale et intellectuale, quod nunc divinum nominavit. Hoc ergo sensu divino non oculorum, sed cordis mundi, quæ est mens, Deus videri ab his qui digni sunt potest. Cor sane pro mente, id est pro intellectuali virtute nominari in omnibus Scripturis novis ac veteribus abundanter invenies. Hoc igitur modo quamvis longe inferius quam dignum est, utpote pro infirmitate humanæ intelligentiæ naturam Dei intelligentes, nunc quid sibi velit nomen Christi videamus.

Tous les livres